Migne Patrologia Latina Tomus 71
GreTur.LibMir 71 Gregorius Turonensisc.538–594 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Prooemium.
Non poetarum figmentis, aut philosophorum sententiis, sed Evangelicae veritati insistendum esse.
713-714 Hieronymus presbyter, et post apostolum Paulum bonus doctor Ecclesiae, refert se ductum ante tribunal aeterni Judicis, et extensum in supplicio graviter caesum, eo quod Ciceronis argutias vel Virgilii fallacias saepius lectitaret: confessumque se coram angelis sanctis ipsi Dominatori omnium, nunquam se deinceps haec lecturum, neque ultra tractaturum, nisi ea quae Deo digna et ad Ecclesiae aedificationem opportuna judicarentur. Sed et Paulus apostolus, Quae pacis sunt, inquit, sectemur, et quae ad aedificationem invicem custodiamus (Rom. XIV, 19). Et alibi: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29). Ergo haec nos oportet sequi, scribere atque loqui, quae Ecclesiam Dei aedificent, et quae mentes inopes ad notitiam perfectae fidei instructione sancta fecundent. Non enim oportet fallaces commemorare fabulas, neque philosophorum inimicam Deo sapientiam sequi, ne in judicium aeternae mortis Domino discernente cadamus. Quod ego metuens, et aliqua de sanctorum miraculis, quae hactenus latuerunt, pandere desiderans, non me iis retibus vel vinciri cupio, vel involvi. Non ego Saturni fugam, non Junonis iram, non Jovis stupra, non Neptuni injuriam, non Aeoli sceptra; non Aeneadum bella, naufragia, vel 715-720 regna commemoro: taceo Cupidinis emissionem, non Ascanii dilectionem; hymenaeosque, lacrymas, vel exitia saeva Didonis: non Plutonis triste vestibulum, non Proserpinae stuprosum raptum, non Cerberi triforme caput: non revolvam Anchisae colloquia, non Ithaci ingenia, non Achillis argutias, non Sinonis fallacias: non ego Laocoontis consilia, non Amphytrionidis robora, non Jani conflictus, fugas, vel obitum exitialem proferam; non Eumenidum, variorumque monstrorum formas exponam: non reliquarum fabularum commenta, quae hic auctor aut finxit mendacio, aut versu depixit heroico: sed ista omnia tanquam super arenam locata, et cito ruitura conspiciens, ad divina et Evangelica potius miracula revertamur, unde Joannes Evangelista exorsus est dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 2, 3). Et deinceps ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Ibid., 14). Quod autem in Bethleem nasciturus erat, ita ait Propheta: Et tu, Bethleem Ephrata, non es minima in millibus Juda. Ex te enim prodiet Rex qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2; Matth. II, 6; Joan. XXI, 2). Hoc enim et Nathanael ille a Cana Galilaeae dixit: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel (Joan. I, 49). Ipse est et salus mundi, de quo et ille Simeon ait: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29).
LIBRI MIRACULORUM.
LIBER PRIMUS. DE GLORIA BEATORUM MARTYRUM.
CAPUT PRIMUM. De nativitate Domini nostri Jesu Christi in Bethleem . 721 Nato ergo Domino nostro Jesu Christo secundum carnem in Bethleem oppido (Ante aeram vulg. an. 5, 25 Dec.) ), in diebus Herodis regis, juxta fidem evangelicam, magi ab Oriente venerunt Hierosolymis, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Luc. II, 2), et reliqua. Est autem in Bethleem puteus magnus, de quo Maria gloriosa aquam fertur hausisse: ubi saepius aspicientibus miraculum illustre monstratur, id est stella ibi mundis corde, quae apparuit magis, ostenditur. Venientibus devotis ac recumbentibus super os putei, operiuntur linteo capita eorum. Tunc ille cujus meritum 722 obtinuerit, videt stellam ab uno pariete putei super aquas transmigrare ad alium, in illo modo quo solent super coelorum circulo stellae transferri. Et cum multi aspiciant, ab illis tantum videtur, quibus est mens sanior. Nonnullos vidi qui eam asserebant se vidisse. Nuper autem diaconus noster retulit quod cum quinque viris aspexit, sed duobus tantum apparuit.
- CAPUT II. De miraculis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi.
Dominus igitur noster Jesus Christus in assumpta carne de Virgine (An. 30), multa populis miracula est 723 dignatus ostendere. Haustos enim latices in vini saporem convertit, caecorum oculis depulsa nocte lumen infudit, paralyticorum gressus ablata debilitate direxit, febres aegrotantium fugato ardore restinxit, hydropicum compresso tumore sanavit, lepram discedere sacri oris virtute mandavit, mulierem daemonio inclinatam invidentibus Judaeis erexit; super aquas vero, non dehiscentibus aquis, incessit: profluvium mulieris tactu fimbriae salutaris avertit. Multa quidem et alia fecit, quae sacra Evangeliorum narrat historia. Tamen cum multos salubri coelestique mandato restaurasset ad vitam, tres ab infernali morte reductos, vitae restituit: id est, archisynagogi filiam resuscitavit in domo; unicum viduae surgere jussit ad portae egressum; et Lazarum vocavit ex monumento.
- CAPUT III. De passione, resurrectione et ascensione ejus.
Igitur Judaei, furore succensi, falsis accusationibus circumdantes Justum tradiderunt morti, et crucis affixione damnaverunt (An. 33, 3 April.): quem Deus Pater suscitavit a mortuis tertia die, solutis doloribus mortis (Act. II, 24); quoniam impossibile erat eum apud inferos retineri, sicut ait apostolus Petrus. Posthaec promittens Paraclitum, et imbuens coelestibus doctrinis apostolos, victor ascendit ad coelos, venturumque se ad judicandum, angelis testantibus, repromittens, dicente apostolici Actus historia: Hic Jesus qui receptus est a vobis 724 sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11).
- CAPUT IV. De apostolis et beata Maria.
Post admirabilem igitur dominicae ascensionis gloriam (An. 33, 14 Maii), quae, contrito diabolicae malignitatis capite, mentes fidelium ad contemplanda coelestia animavit, sancti apostoli Domini et Salvatoris nostri cum beata Maria matre ejus, in unam congregati domum, omnia ponebant in medio: nec quisquam suum aliquid esse dicebat; sed unusquisque cuncta possidebat in charitate, sicut sacer apostolicae actionis narrat stylus (Act. IV, 34). Posthaec dispersi sunt per regiones diversas ad praedicandum verbum Dei (An. 36). Denique impleto a beata Maria hujus vitae cursu, cum jam vocaretur a saeculo, congregati sunt omnes apostoli de singulis regionibus ad domum ejus (An. 48). Cumque audiissent quia esset assumenda de mundo, vigilabant cum ea simul: et ecce Dominus Jesus advenit cum angelis suis, et accipiens animam ejus, tradidit Michaeli archangelo, et recessit. Diluculo autem levaverunt apostoli cum lectulo corpus ejus, posueruntque illud in monumento, et custodiebant ipsum, adventum Domini praestolantes. Et ecce iterum adstitit eis Dominus, susceptumque corpus sanctum in nube deferri jussit in paradisum: ubi nunc, resumpta anima, cum electis ejus exsultans, aeternitatis bonis, nullo occasuris fine, perfruitur.
- CAPUT V. De cruce et mirabilibus ejus apud Pictavum.
725. Crux dominica, quae ab Helena augusta reperta est Hierosolymis (Christi an. 326, 3 Maii), ita quarta et sexta feria adoratur. Hujus reliquias et merito, et fide Helenae comparanda, regina Radegundis expetiit (an. 569), ac devote in monasterium Pictavense, quod suo studio constituit, collocavit; misitque pueros iterum Hierosolymis, ac per totam Orientis plagam. Qui circumeuntes sepulcra, sanctorum martyrum confessorumque cunctorum reliquias detulerunt: quibus in arca argentea cum ipsa cruce sancta locatis, multa exinde miracula conspicere meruit. De quibus illud primum exponam, quod ibidem Dominus in diebus passionis suae dignatus est revelare. Sexta feria ante sanctum Pascha, cum in vigiliis sine lumine pernoctarent, circa horam tertiam noctis apparuit ante altare lumen parvulum in modum scintillae: deinde ampliatum, huc illucque comas fulgoris spargens, coepit gradatim in altum conscendere: effectaque pharus magna obscurae nocti vigilantique plebeculae lumen praebuit supplicanti; illucescente quoque coelo, paulatim deficiens, data terris luce, ab oculis mirantium evanuit. Ego autem audiebam saepius, quod etiam lychni, qui accendebantur ante haec pignora, ebullientes virtute divina, in tantum exundarent oleum, ut vas suppositum plerumque replerent: et tamen juxta stultitiam mentis durae nunquam ad haec credenda movebar, donec brutam segnitiem ad praesens ipsa quae ostensa est virtus argueret; ideoque quae oculis propriis viderim explicabo. Causa devotionis exstitit ut sepulcrum sancti Hilarii visitans, hujus reginae adirem colloquia. Ingressusque monasterium, consalutata regina, coram 726 adoranda cruce ac sacris beatorum prosternor pignoribus. Denique oratione facta surrexi. Erat enim ad dexteram lychnus accensus, quem cum stillis frequentibus defluere conspexissem, testor Deum quia putavi quasi vas esset effractum, quia erat ei concha supposita, in quam oleum defluens decidebat. Tunc conversus ad abbatissam, aio: Tantane te retinet mentis ignavia, ut integrum cicindilem [Al., cicindile] laborare non possis, in quo oleum accendatur, nisi effractum quo defluat ponas? Et illa: Nec est ita, domine mi, sed virtus est crucis sanctae quam cernis. Tunc ego ad me reversus, et ad memoriam revocans quae prius audieram, conversus ad lychnum, video in modum ollae ferventis magnis fluctibus exundare, ac per oram ipsam undis intumescentibus superfluere, et, ut credo, ad incredulitatem meam arguendam, magis ac magis augeri; ita ut in unius horae spatio plusquam unum sextarium redderet vasculum, quod quartarium non tenebat: admiratusque silui, ac virtutem adorandae crucis deinceps praedicavi. Puellaque quaedam Chrodegildis nomine, dum post mortem patris in urbis Cenomanicae territorio resideret, oculorum amissione multatur. Postquam autem ex jussione Chilperici regis, adhuc beata Radegunde regina superstite, ad antedicti monasterii transmisisset regulam, ipsa beatissima ostendente, ante sanctam prosternitur arcam: ibique cum reliquis sanctimonialibus vigilias explicans, dato mane, iisdem discedentibus, prostrata solo in eodem loco quievit; apparuitque ei per visum, quasi aperiret aliquis oculos ejus, et unum sanitati redditum, dum cum alio laboraret, subito ad ostii reserati sonum expergefacta, unius oculi lumen recepit. Quod non ambigitur hoc per crucis virtutem fuisse praestitum. Energumeni, claudi, et alii quoque infirmi persaepe in hoc loco sanantur. Hactenus hinc.
- CAPUT VI. De inventione clavorum.
727 Speciosi autem omnique metallo nobiliores dominicae crucis clavi, qui beata membra tenuerunt, ab Helena regina, post ipsius sacrae crucis inventionem, reperti sunt (Christi an. 326): et de duobus quidem frenum imperatoris munivit, quo facilius, si adversae gentes restitissent principi, hac virtute fugarentur. De quibus non est ignotum Zachariam vaticinasse prophetam: Erit, inquit, quod in os equi ponitur, sanctum Domini (Zach. XIV, 20). Eo enim tempore Adriaticum mare magnis fluctibus movebatur, in quo tam frequentia erant naufragia, ac demersio hominum, ut vorago navigantium diceretur. Tunc provida regina, condolens excidia miserorum, unum ex quatuor clavis deponi jubet in pelago, confisa de Domini misericordia, quod saevas fluctuum commotiones facile posset opprimere. Quo facto redditur mare quietum, tranquillaque deinceps navigantibus flabra praestantur. Unde usque hodie nautae sanctificatum mare venerantur, cum ingressi fuerint, jejuniis, orationibusque et psallentio vacant. Clavorum ergo dominicorum gratia quod quatuor fuerint, haec est ratio: duo sunt affixi in palmis, et duo in plantis; et quaeritur cur plantae affixae sint, quae in cruce sancta dependere visae sint potius quam stare? Sed in stipite erecto foramen factum manifestum est. Pes quoque parvulae tabulae in hoc foramen insertus est; super hanc vero tabulam, tanquam stantis hominis sacrae affixae sunt plantae. Quaeritur etiam quid de his clavis fuerit factum. Duo sunt quos supra diximus aptati in freno; tertius projectus in fretum; quartum 728 asserunt esse defixum in capite statuae Constantini, quae civitate, ut aiunt, tota [Al., totae] excelsior esse suspicitur, scilicet ut tota cui eminet, munitione salutis, quodam modo galea coronata esset. Magnam asserunt virtutem esse hujus freni: quod ambigi nequaquam potest, quod Justinus imperator publice expertus est, ac suis omnibus patefecit. Illusus enim a quodam mago propter pecuniam amissam, quas sibi daemonis umbra intolerabiles per duarum curricula noctium intulisset indicavit insidias: sed cum tertia nocte frenum capiti collocasset, locum insidiandi inimicus ultra non habuit, repertumque auctorem insidiarum gladio perculit. Nobis vero quae sit virtus ligni hujus hoc modo manifestatum est. Advenit quidam qui nobis pallulam holosericam valde vetustam exhibuit, dicens ab hac in Hierosolymis crucem Domini involutam fuisse. Quod cum apud rusticitatem nostram incredibile haberetur, ac rimaremur sollicite unde ei tanta ibidem fuisset gratia ut ista meruisset, cum sciamus in tempore quo sacrum hoc lignum adoratur, non solum exinde nihil quemquam mereri, sed etiam importunius accedentem verberibus arceri, respondit: Quando, inquit, Hierosolyma abii, Futen abbatem reperi, qui magnam cum Sophia Augusta gratiam habuit, huic enim omnem Orientem quasi praefecto commiserat. Huic me subdidi, et cum ab Oriente regrederer, ab hoc et sanctorum pignora, et hanc pallam, de qua eo tempore sancta crux involvebatur, accepi. Postquam mihi vir ille retulit, et hanc mihi pallam tradidit, praesumpsi fateor eam abluere, et frigoriticis potum dare; sed mox opitulante virtute divina, sanabantur. Scindebam etiam exinde plerumque particulas, et dabam religiosis 729 pro benedictione. Uni vero abbati partem divisi: qui post duos ad me annos rediens, cum sacramento asseruit duodecim ab ea energumenos, tres caecos, duosque paralyticos fuisse sanatos. Muto cuidam ipsam pallam in os posuit: sed cum dentes, linguamque ejus attigit, statim vocem eloquiumque restituit. Quod nos fideliter credere, ipsa Domini promissio illicit dicens: Omnia quaecunque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, et venient vobis (Marc. XI, 14).
- CAPUT VII. De lancea, corona spinea, et columna.
De lancea vero, arundine, spongia, corona spinea et columna, ad quam verberatus est Dominus et Redemptor Hierosolymis, dicendum. Ad hanc vero columnam multi fide pleni accedentes, corrigias textiles faciunt, eamque circumdant: quas rursum pro benedictione recipiunt, diversis infirmitatibus profuturas. Ferunt etiam ipsas coronae sentes quasi virides apparere: quae tamen si videantur aruisse foliis, quotidie tamen revirescere virtute divina. Prodit et ex monumento quo dominicum jacuit corpus mira virtus, quod saepius terra naturali candore radiante repletur, et exinde iterum ablata aqua conspergitur, de qua tortulae parvulae formantur, ac per diversas mundi partes transmittuntur, de quibus plerumque infirmi sanitates hauriunt. Illud est tripudiabile, quod saepissime accessus serpentium vitant. Sed quid ego temerarius de his loqui audeo, cum fides retineat omne quod sacrosanctum 730 corpus attigit esse sacratum?
- CAPUT VIII. De tunica Christi inconsuta.
De tunica vero beati corporis non consuta, desuper contexta per totum, quae juxta Davidicum vaticinium sub sorte jacuerat, fides evangelica pandit. Ait enim: Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortes (Joan. XIX, 24). De hac vero immaculati Agni tunica, quae a quibusdam audivi, silere nequeo. Ferunt autem in civitate Galatheae, in basilica, quae ad sanctos Archangelos vocitatur, retineri. Est enim haec civitas, ab urbe Constantinopolitana, quasi millibus centum quinquaginta, in qua basilica est crypta abditissima: ibique in arca lignea hoc vestimentum habetur inclusum. Quae arca a devotis atque fidelibus cum summa diligentia adoratur, non immerito digna quae hoc vestimentum retineat, quod dominicum corpus vel contingere meruit, vel velare.
- CAPUT IX. De mirabilibus basilicae beatae virginis Mariae, ab imperatore Constantino exstructae.
Maria vero gloriosa genitrix Christi, ut ante partum, ita virgo creditur et post partum, quae, ut supra diximus (Cap. 4), angelicis choris canentibus, in paradisum, Domino praecedente, translata est. Cujus basilica ab imperatore Constantino admirabili opere fabricata renidet: ad quam 731 adductae columnae cum prae magnitudine levari non possent, eo quod esset circuitus earum sedecim pedum, ac diebus singulis casso labore fatigarentur, apparuit artifici sancta Virgo per visum, dicens: Noli moestus esse, ego enim tibi ostendam qualiter hae queant elevari columnae. Et ostendit ei quae aptarentur machinae, qualiter suspenderentur trochleae, atque funium extenderentur officia, illud addens: Conjunge tecum tres pueros de scholis, quorum hoc adjutorio possis explere. Quod cum ille evigilans quae praecepta fuerant coaptasset, vocatis tribus pueris ab scholis, erexit summa velocitate columnas. Praestitum est populis spectare miraculum admirandum, ut quod multitudo virorum fortium levare nequiverat, tres pueruli absque virtute perfecti operis sublevarent. Hujus festivitas sacra mediante mense undecimo celebratur. Nam in oratorio Marciacensis domus Arverni territorii ejus reliquiae continentur. Adveniente vero hac festivitate, ego ad celebrandas vigilias ad eum accessi. Cumque per obscuram noctem properarem ad oratorium, suspicio a longe per fenestras ita immensam claritatem effulgere, ut putaretur ibi multitudo lychnorum ac cereorum esse accensa. Credens igitur quod aliqui devotorum jam nos ad celebrandas vigilias praecessissent, accedo ad ostium: pulso, nec quemquam invenio, repertumque ostium clave munitum, cuncta silentio data, deprehendo. Quid plura? transmittimus ad custodem, cui tunc erat obserandi cura, ut scilicet ostium clave exhibita reseraret. Dum autem ille venit, nos accendimus aforis cereum. Interea aperitur sponte et ostium: ingressisque nobis, credo a 732 caligine peccatorum meorum, claritas quam admirabamur aforis, apparente cereo nostro, discessit; nihil tamen praeter virtutem gloriosae Virginis aliud penitus videre potuimus, unde claritas illa fuisset exorta.
- CAPUT X. De puero Judaeo valde memorandum miraculum.
Quid igitur in Oriente actum fuerit, ad corroborandam fidem catholicam non silebo. Judaei cujusdam vitrarii filius, cum apud Christianos pueros ad studia litterarum exerceretur, quadam die dum missarum festa in basilica beatae Mariae celebrarentur, ad participationem gloriosi corporis et sanguinis dominici cum aliis infantibus infans Judaeus accessit. Quo sancto assumpto, gaudens ad domum patris revertitur: illoque operante inter amplexus et oscula, quae acceperat cum gaudio refert. At ille Christo Domino ac suis legibus inimicus ait: Si cum his infantibus communicasti, oblitus paternae pietatis, ad ulciscendam Mosaicae legis injuriam, parricida in te durus existam. Et apprehensum puerum in os fornacis ardentis projecit, adjectisque lignis quo vehementius exureretur, insistit. Sed non defuit illa misericordia quae tres quondam Hebraeos pueros Chaldaico in camino projectos nube rorulenta resperserat. Ipsa enim et hunc inter medios ignes et prunarum moles jacentem prorsus consumi non patitur. Cum autem audisset mater quod scilicet filium communem pater deliberasset exurere, cucurrit ad liberandum eum. Sed cum vidisset incendia ab ore 733 fornacis patulo huc et illuc flamma dominante respergi, ornatum capitis ad terram projecit, diffusaque caesarie se miseram clamitans, civitatem vocibus implet. Quod eum Christiani, quid actum fuerat didicissent, concurrunt omnes ad tam iniquum spectaculum, retractisque ignibus ab ore fornacis, inveniunt puerum quasi super plumas mollissimas decumbentem. Quo extracto, admirantur omnes illaesum, clamoribusque locus ille repletur, et sic Dominum omnis populus benedicit. Conclamabant etiam ut auctorem hujus sceleris in ipsas projicerent flammas. Projectum autem ita totum ignis absorbuit, ut vix de ossibus ejus parvum quodammodo relinqueretur indicium. Interrogantes autem infantulum Christiani quale ei inter ignes fuisset umbraculum, ait: Mulier quae in basilica illa ubi panem de mensa accepi, in cathedra residens, parvulum in sinu gestat infantem, haec me pallio suo, ne ignis voraret, operuit. Unde indubitatum est beatam ei Mariam apparuisse. Agnita ergo infans fide catholica, credidit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ac salutaribus aquis ablutus una cum genitrice sua, denuo sunt renati. Multi Judaeorum exemplo hoc in urbe illa salvati sunt.
- CAPUT XI. De monasterio Hierosolymitano, et miraculis per virtutem sanctae Mariae reliquiarum.
Monasterium est valde magnum in Hierusalem, non modicam habens congregationem, in quo non solum devotio populi saepe plurima confert, verum etiam imperatoris jussu ibi non minima largiuntur. Accidit autem quodam tempore ut prae penuria egestatis valde eis victus necessaria defecissent. Congregatio enim garrula monachorum, cum una atque 734 alia die refectionis alimoniam non caperent, vociferantur ad abbatem, dicentes: Largire cibos, aut permitte discedere unumquemque in locum quo vitam propagare possit, alioqui nec te consulto abscedimus, ne pereamus fame. Haec iis dicentibus ait abbas: Oremus, fratres dilectissimi, et Dominus ministrabit nobis cibos; nec enim potest fieri ut deficiat triticum in ejus monasterio quae frugem vitae ex utero pereunti intulit mundo. Quibus vigilantibus nocte tota, ac psallentibus, mane orto ita reperiunt cuncta horreorum habitacula repleta tritico, ut vix vel reserari ostium posset. Accepto autem cibo, gratias egerunt Deo. Post multos vero annos iterum deficiente cibo, clamaverunt monachi ad abbatem, qui ait: Vigilemus ac deprecemur Dominum, et forsitan transmittere dignabitur alimenta. Denique prosternuntur ad pavimentum templi. Vigilantes itaque noctem in psalmis hymnisque et canticis spiritalibus perduxerunt. Cumque se post matutinos somno dedissent, venit angelus Domini, et posuit super altare multitudinem innumeram auri. Erant enim ostia aedis obserata. Exsurgente autem mane abbate cum monachis ad celebrandum cursum, viderunt multitudinem auri super altare. Et ait abbas custodi aedis. Quis praefectorum nuc ingressus est, qui haec derunt? Respondit: Post egressum vestrum nullus hic hominum accessum habuit, sed ostii clavem munitam retinui, et mecum habui, donec surgeres ad commovendum signum. Tunc stupens abbas cum monachis, munus coeleste intellexit: gratiasque Deo agens collegit, comparatisque victui necessariis, plebem creditam affluenter refecit. Nec mirum si beata Virgo sine labore suis protulit victum, quae sine coitu viri concipiens, virgo permansit et post partum.
Hujus beatae Virginis reliquias cum sanctorum apostolorum vel beati 735 Martini quadam vice super me in cruce aurea positas exhibebam. Cumque per viam graderemur, conspicio haud procul a via hospitiolum cujusdam pauperis incendio concremari. Erat autem a foliis, quae ignibus maxima praestant fomenta, contectum. Currebat miser cum liberis et uxore aquam deportans, sed flammae non mitigabantur. Tunc extractam a pectore crucem elevo contra ignem: mox in aspectu sanctarum reliquiarum ita cunctus ignis obstupuit, ac si non fuisset accensus.
- CAPUT XII. De sancto Joanne Baptista.
Joannes vero Baptista astu Herodis per Herodiadem uxorem fratris, in carcerem colligatur (An. 30). Tunc temporis a Galliis matrona quaedam Hierosolymis abierat, pro devotione tantum, ut Domini et Salvatoris nostri praesentiam mereretur. Audivit autem quod beatus Joannes decollaretur (An. 31 aut 32): cursu illuc rapido tendit, datisque muneribus supplicat percussori, ut eam sanguinem defluentem colligere permitteret non arceri. Illo autem percutiente, matrona concham argenteam praeparat, truncatoque martyris capite, cruorem devota suscepit: quem diligenter in ampulla positum patriam detulit, et apud Vasatensem urbem, aedificata in ejus honore ecclesia, in sancto altari collocavit.
- CAPUT XIII. De gemma Vasatensi nata divinitus.
736 Quoniam Vasatensis urbis meminimus, operae pretium puto miraculum quod in ea Dominus largitus est memorare. Tempore quo diuturna obsidione vallabatur a Chunis, omni nocte sacerdos qui praeerat circuibat psallendo, et orabat; nec ab ullo auxilium, nisi a Domini misericordia requirebat. Hortabatur omnes orare et non deficere, asserens humiles preces coelorum januas penetrare. Hostis vero in circuitu depopulabatur villas, domos tradebat incendio, agros vineasque pecoribus intromissis vastabat: sed sacerdoti bono operi insistenti celeriter virtus divina adfuit. Una [ Ed., Nam] nocte visum est ipsi barbarorum regi quasi psallentes homines in vestimentis albis, accensis cereis, circuire muros urbis. Et indignans, ait: Quae est haec perversitas et securitas vana, ut obsessi, quasi despectis nobis, canticis nescio quibus ac laudibus perstrepant? vere quia digni sunt perditione. Et statim misit ad urbem nuntios, interrogantes quid sibi ista velint. At illi negant scire se quae dicuntur, neque de iis aliqua persensisse. Alia vero nocte, vidit quasi globum magnum ignis super urbem descendere, et ait: Si contra nos hi obsessi contumaciter agunt, nec nos metuunt, vel coelestis eos ira consumet. Cumque non videret ullum ab urbe incendium consurgere, misit iterum interrogare quae essent quae viderat. 737 Similiter negaverunt nihil se omnino vidisse. Tunc rex Gausericus ait: Si haec isti nesciunt, manifestum est quod Deus eorum adjuvat eos. Et statim discessit a loco illo. Sacerdos autem convocatis civibus vigilias celebrat, et missarum agit festa pro liberatione populi sui. Dum autem haec ageret, respiciens sursum vidit super altare, quasi de camera templi, cadere tres guttas, aequales magnitudine, claritate, et candorem cyrstalli vincentes. Cumque omnes cum admiratione et stupore vehementi intenderent, easque nullus auderet attingere, Petrus quidam presbyter, qui, ut res ipsa asserit, magni meriti erat, exhibita argentea patena, guttas colligere nititur; quae dum per altare vago cursu rotantur, defluentes in ipsam patenam, statim in se conjunctae, quasi unam gemmam pulcherrimam effecerunt: patuitque evidenti ratione contra iniquam et Deo odibilem Arianam haeresim, quae eo tempore pullulabat, haec acta. Agnitumque est sanctam Trinitatem, in una omnipotentiae aequalitate connexam, nullis garrulationibus posse disjungi. Tunc gavisus populus, et intelligens munus sibi indultum fuisse divinitus, conferens aurum gemmasque pretiosas, crucem fecit, in qua hanc gemmam statuit. Sed protinus omnes reliquae gemmae hac accedente ceciderunt. Tunc pontifex intelligens non esse consortium coelestibus cum terrenis, fabricata cruce ex auro purissimo, eam gemmam media intercapedine locat, et populo adorandam praebet. Nec mora, fugato, ut diximus, hoste, civitas liberata est. Jam ex hoc multi infirmi hausto vino vel aqua in qua gemma abluitur, protinus sanitati redduntur. Denique cum adorata fuerit, si a peccato est homo immunis, et ipsa apparet clara: caeterum si, ut plerumque assolet, humanae fragilitati aliquid detulerit criminis, tota ei videtur obscura, miramque praebet discretionem inter innocentem 738 et noxium; cum uni atra, alteri monstretur splendida.
- CAPUT XIV. De muliere quae obtinuit pollicem Joannis Baptistae.
Nam ( Ed., Etiam) quaedam mulier a Maurienna urbe progrediens, ipsius Praecursoris reliquias expetivit, et ita se constrinxit vinculo juramenti, ut non ante a loco discederet, nisi de membris ejus mereretur quidquam accipere. Sed cum impossibile hoc incolae loci narrarent, prosternebatur quotidie ante sepulcrum, orans sibi, ut diximus, de sanctis artubus aliqua condonari. In qua intentione integrum duxit annum. Similiter et alterum, jugi semper oratione deposcens. Tertio vero ingrediente anno, cum orationem suam pervenire non cerneret ad effectum, projecit se ante sepulcrum; et obtestatur non se exinde surrecturam, priusquam haec petitio obtineretur a Sancto. Septima vero die, cum jam inedia deficeret, apparuit super altare pollex miri candoris ac lucis effulgens. Cognito autem mulier Dei dono, surrexit a pavimento, factaque capsula aurea, in ea recondidit quae Domino largiente meruerat, et sic gaudens remeavit ad propria: impletumque est in illa quod Dominus ait in Evangelio: Amen dico vobis, quod si perseveraverit pulsans, et si non surgit pro eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et tribuet ei quotquot habet necessarios (Luc. XI, 8). Post haec tres episcopi advenientes de civitatibus suis ad adorandum in hoc loco, voluerunt partem de hoc pignore elicere: positoque in medio, nihil omnino auferre notuerunt. Tunc una vigilantes nocte, deprecati sunt ut aliquid mererentur a pollice; positoque sub eo linteo, dum partem auferre conantur, una ex eo gutta sanguinis cecidit super linteum. Quod cernentes, duas 739 deinceps noctes vigilant. Deinde prostrati coram sancto altari, dum supplicant ut adhuc majus aliquid mereantur a pollice, duae iterum ex eo fluxerunt guttae. At illi gavisi, colligentes devote quae Dominus dederat, juxta numerum suum diviserunt linteum cum guttis suis, quae non sine grandi admiratione urbibus intulerunt. Et quia locus ille Mauriennensis ad Taurinensem quondam urbem pertinebat, tempore illo quo Rufus erat episcopus, ait archidiaconus ejus ad eum: Non est aequum ut hoc pignus in loco viliori teneatur; sed surge, et illud accipe, et defer ad Taurinensem ecclesiam, quae plus popularis habetur. Cui ille respondit quia haec agere non audebat. Archidiaconus dixit: Ego hoc deferam, si permittis. Et episcopus: Fac quod libet. Tunc archidiaconus accedens ad locum, dum vigilias celebrat, mittit manum ad capsulam. Mox amens effectus, accensus febre, die tertio exspiravit; factusque est timor magnus omnibus, nec quisquam ultra beata pignora ausus est mutare.
- CAPUT XV. De reliquiis beati Joannis infra monasterium sancti Martini positis.
Apud Turonicam vero urbem, dum in oratorium atrii beati Martini ipsius Praecursoris reliquias collocaremus, caecus quidam, adminiculo deducente, lumen recepit. Energumenus vero obtestans virtutem beati Joannis, Martinique antistitis, expulso purgatus est daemone. In hoc oratorio una puellarum cui officium erat 740 lychni fomenta componere, adveniens cum cereo ut haec ageret, est ingressa: compositoque lychno atque accenso, attracto ad se fune, sublimavit in altum, plexisque innexum laqueis ad parietis clavum, et abscessit. Quae dum redit, cereus quem manu gerebat exstinguitur, regressaque velociter ad cicendilem, cereum non attingebat illuminare, neque laqueum funis absolvere. Dum ambigua de hac causa penderet, subito delapsa a cicindile flamma, cereum in manu ejus illuminavit; et sic officio luminis praeeunte, quo voluit ivit. Ferunt autem in hoc oratorio a lychno oleum ebullire. Habentur enim et ibi reliquiae sanctae crucis.
- CAPUT XVI. De ardore manus cujusdam mulieris exstincto.
Sub hujus urbis territorio apud vicum Alangaviensem, mulier quaedam ex incolis, conspersa Dominica die farina, panem formavit, quem, segregatis prunis, cinere ferventi contexit decoquendum. Quod cum fecisset, protinus ei manus dextera divino igne succensa coepit exuri. At illa vociferans ac plangens, basilicam hujus vici, in qua reliquiae beati Joannis retinentur, expetiit. Et oratione fusa, vovit in hac die divino nomini consecrata nullam operam exercere, nisi tantum orationi vacare. Nocte vero sequenti, fecit cereum in altitudinem status sui. Tunc in oratione pernoctans, tento tota nocte manu propria cereo, restinctis ardoribus incolumis est egressa.
- CAPUT XVII. De fluvio Jordane.
741 Et quia Joannis Baptistae meminimus, dignum est ut de Jordane aliqua memoremus. Igitur a monte Phanio duo consurgunt fontes, quorum unus Jor, alter Dan vocitatur: qui ab utraque parte Phaniadae urbis, quae prius Caesarea Philippi vocabatur, descendentes, sub ipsa urbe tam fluentis [Al., fluentes] conjuncti, quam nomine uno, Jordanem efficiunt, qui usque Hiericho civitatem et ultra defluit. In eo habetur locus in quo Dominus baptizatus est. In uno etenim reflexu aqua ipsa revolvitur, in qua nunc leprosi mundantur. Cum autem advenerint, saepius lavantur in flumine, donec ab infirmitate purgentur. De publico tamen, dum ibi commorati fuerint, victum accipiunt; sanati autem, ad propria discedunt. Ipse quoque Jordanis ab eo loco in quinto milliario, mari commixtus Mortuo, nomen amittit. Mare enim Mortuum ob hoc dicitur, eo quod ab incendio Sodomae vel reliquarum urbium est versatum, et aqua ipsa asphalto permixta est: unde a nonnullis mare Asphalti appellatur; in quo qui natare nescit, super aquam fertur, et circa eum sulphur adhaeret.
- CAPUT XVIII. De aquis Levidae urbis.
Sunt autem et ad Levidam civitatem aquae calidae, in quibus Jesus Nave lavare solitus erat, ubi similiter leprosi mundantur: est autem ab Hiericho duodecim millia. Prope autem Hiericho habentur arbores quae lanas gignunt. Exhibent enim poma 742 in modum cucurbitarum, testas in circuitu habentes duras, intrinsecus autem plena sunt lana. Et de his etiam ferunt ipsi Jesu Nave solere fieri indumenta. Sed et hodieque tales exhibent lanas, ex quibus nos a quibusdam delatas vidimus, et admirati sumus vel candorem, vel subtilitatem earum.
- CAPUT XIX. De leproso mundato in loco ubi Dominus est baptizatus, et reliquiis B. Mariae.
Nam vidi ante hoc tempus hominem, Joannem nomine, qui a Galliis leprosus abierat, et in ipso loco quo Dominum diximus baptizatum aiebat se per annum integrum commoratum fuisse. Qui assidue abluebatur in amne: sed redditus pristinae incolumitati, reformata in melius cute, sanatus est. Hic reliquias beatae Mariae ab Hierosolymis accipiens, revertebatur in patriam: sed prius Romam abire disposuit. Verum ubi altas Italiae solitudines est ingressus, incidit in latrones. Nec mora, spoliatur ab indumentis, et ipsa quoque capsa in qua beata gestabat pignora capitur. Existimantes enim inimici illi auri ibidem sestertias aggregatas, effracta clave, omnia rimantur intente. Sed cum nihil in ea pecuniae reperissent, extracta pignora in ignem projiciunt, caesoque homine discesserunt. At ille semivivus exsurgens, ut vel cineres exustorum colligeret pignorum, invenit super carbones accensos illaesas jacere reliquias: ipsumque linteum quo involutae erant ita admiratur integrum, ut non putaretur prunis injectum, sed cum ex aquis absconditum. Collegitque cuncta cum gaudio, et viam quam pergebat ingressus, usque ad Gallias pervenit incolumis. Multos etiam vidimus qui vel in Jordane, vel in aquis 743 Levidae urbis tincti, ab hoc fuerant morbo mundati.
- CAPUT XX. De ecclesia B. Mariae, et ultione pejerantium, apud Turones.
In urbe autem Turonica, est ecclesia sanctae Mariae virginis, ac sancti Joannis Baptistae nomine consecrata, in qua in perjuris ultio divina apparuit. Quidam autem cum ad perjurandum in hanc ecclesiam fuisset ingressus, ubi manus ante altare stans sursum extulit, ut sacramentum mendax proferret, statim resupinus ruens, ita caput in pavimentum collisit, ut vix vel vivens erigi potuisset. Ad se autem reversus dolum perjurii, quod occultabat, publice patefecit. Vidimus enim et nos quosdam de Turonicis in loco eodem perjurasse, qui ita divino judicio condemnati sunt, ut in ipsius anni curriculo finirentur a saeculo.
- CAPUT XXI. De forma Domini apud Phaniadam.
Igitur, ut diximus, in ipso primo Jordanis egressu, Phaniada civitas sita est, in qua habetur statua ex electro purissimo fabricata, in qua Redemptoris nostri forma dicitur esse expressa. Nam, ut a plerisque audivi, qui eam contemplati fuerant, mira claritas in ejus facie continetur. Sed ne cui videatur absurdum, narrare quae de ea Caesariensis refert Eusebius non pigebit. Ait enim: « Mulierem quam sanguinis profluvio laborantem a Salvatore curatam Evangelia tradiderunt, hujus urbis civem constat fuisse, domusque ejus in ea etiam nunc ostenditur. Pro foribus vero domus ipsius, basis quaedam in loco editiore collocata monstratur, in qua mulieris 744 ipsius velut genibus provolutae, palmasque suppliciter tendentis, imago aerea videtur expressa. Astat vero alia aerea nihilominus fusa statua, habitu viri stola compte circumdati, et dextram mulieri porrigentis. Hujus ad pedem statuae in basi herba quaedam nova specie nascitur. Quae cum exorta fuerit, exerescere usque ad stolae illius aereae indumenti fimbriam solet. Quam cum summo vertice crescens herba contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos languoresque conquirit, ita ut quaecunque fuerit illa infirmitas corporis, haustu exiguo madefacti salutaris graminis depellatur, nihil omnino virium gerens, si antequam aereae fimbriae summitatem crescendo contigerit decerpatur. Hanc statuam ad similitudinem vultus Jesu formatam tradebant: quae permansit etiam ad nostra usque tempora, sicut ipsi oculis nostris inspeximus. Et nihil mirum, si ii qui ex gentibus crediderunt, pro beneficiis quae a Salvatore fuerant consecuti, hujusmodi velut munus videbantur offerre, cum videamus etiam nunc et apostolorum Petri vel Pauli, et ipsius Salvatoris imagines designari, tabulisque depingi. » Haec Eusebius retulit.
- CAPUT XXII. De Judaeo qui iconicam Christi furavit, et transfodit.
Nam et isto nunc tempore, per credulitatem integram tanto Christus amore diligitur, ut cujus legem in tabulis cordis credentes populi retinent, ejus etiam imaginem ad commemorationem virtutis in tabulis visibilibus pictam per ecclesias ac domos affigant: sed et in hoc inimicus semper humani generis aemulus exstat. Nam Judaeus quidam cum hujuscemodi imaginem in tabula pictam, ac parieti affixam in ecclesia saepe vidisset, ait: Ecce seductorem illum qui nos genusque nostrum humiliavit. Et sic 745 nocte veniens, telo ipsam imaginem verberat, elisamque de pariete, opertam veste, ad domum portans, flammis parat exurere. Sed res mira apparuit, quae, quod de virtute Dei fuerit, non potest ambigi. Nam de vulnere ubi imago transfossa fuerat, sanguis effluxit. Quod ipse iniquus spiculator oppletus furore non sensit. Cum autem per obscurae noctis tenebras domum suam fuisset ingressus, lumine adhibito cernit se totum sanguine cruentatum: timensque ne scelus suum patefieret, abjectam a se tabulam abdidit in obscuris, nec ausus est ultra contingere quod inique praesumpsit auferre. Venientes autem Christiani diluculo ad domum Dei, iconicam non inveniunt, stupentesque ac requirentes quod fuerat factum, cruoris vestigia deprehendunt. Quod sequentes, ad domum Judaei accedunt. Denique sciscitati de tabula, nihil certi cognoscunt. Requirentes autem eam sollicite, in angulo cellulae Judaei reperiunt: qua ecclesiae reddita, furem lapidibus obruerunt.
- CAPUT XXIII. De crucifixo apud Narbonam.
Est et apud Narbonensem urbem in ecclesia seniore, quae beati Genesii martyris reliquiis plaudit, pictura quae Dominum nostrum quasi praecinctum linteo indicat crucifixum. Quae pictura dum assidue cerneretur a populis, apparuit cuidam Basileo presbytero per visum persona terribilis, dicens: Omnes vos obtecti estis variis indumentis, et me jugiter 746 nudum aspicitis. Vade quantocius, cooperi me vestimento. Et presbyter non intelligens visionem, data die nequaquam ex ea re memoratus est. Rursumque apparuit ei; sed et illud parvipendit. Post tertium autem diem secundae visionis, gravibus excruciato eo verberibus, ait: Nonne dixeram tibi ut operires me vestimento, ne cernerer nudus: et nihil ex hoc a te actum est? Vade, inquit, et tege linteo picturam illam, in qua crucifixus appareo, ne tibi velox superveniat interitus. At ille commotus, et valde metuens, narravit ea episcopo, qui protinus jussit desuper velum expandi et sic obtecta nunc pictura suspicitur. Nam et si parumper detegatur ad contemplandum, mox demisso velo contegitur, ne detecta cernatur.
- CAPUT XXIV. Insigne miraculum de fontibus Hispaniae.
Est et illud illustre miraculum de fontibus Hispaniae, quos Lusitania provincia profert. Piscina namque est apud Osen campum antiquitus sculpta et ex marmore vario in modum crucis, miro composita opere. Sed et aedes magnae claritatis ac celsitudinis desuper a Christianis constructa est. Igitur cum dies sacer post circulum anni decedentis advenerit, quo Dominus confuso proditore mysticam discipulis praebuit coenam, conveniunt in locum illum cum pontifice cives, jam odorem sacri praesentientes aromatis. Tunc data oratione a sacerdote, ostia templi jubent simul muniri signaculis, 747 adventum virtutis dominicae praestolantes. Die autem tertia, quod est sabbati, convenientibus ad baptizandum populis, adveniens episcopus cum civibus suis, inspectis signaculis, ostia reserat clausa. Ac mirum dictu, piscinam quam reliquerant vacuam, reperiunt plenam, et ita cumulo altiore refertam, ut solet super ora modiorum triticum aggregari: videasque huc illucque latices fluctuare, nec partem in diversam defluere. Tunc cum exorcismo sanctificatum, conspersum desuper chrisma, omnis populus pro devotione haurit, et vas plenum domi pro salvatione reportat, agros vineasque aspersione saluberrima tutaturus. Et cum exinde multitudo amphorarum sine collecto numero hauriatur, nunquam tamen vel cumulum minuit: licet ubi infans primus intinctus fuerit, mox aqua reducitur, et baptizatis omnibus, lymphis in se reversis, ut initio produntur nescio, ita et fine clauduntur ignaro.
- CAPUT XXV. De haereticis qui non adhibuerunt illis fidem.
Quidam vero ex haereticis Deum non metuens, neque venerationem praestans huic loco sancto, neque credens corde miraculum, quod in eo Dominus ad corroborandam suorum fidem praestare dignatus est, non silebo. Venit cum turba equorum, solutis quoque impedimentis jussit in basilicam poni, equitibusque [ Id est, equis] in ea praesepia praeparari, irridens miser quae de hoc loco narrabantur ab incolis. Igitur media nocte praetereunte, a febre corripitur, ac pene exanimis, et tardius quam debuerat poenitens, exclamat equites ab aede expelli; erat enim ei, sub rege licet, magna tamen in illa regione potestas. Expulsisque a basilica sancta equitibus, ad se conversus coepit dentibus proprium lacerare corpusculum, nec prorsus retineri a suis ob nimiam poterat debacchationem. Tandemque 748 oppressus, inter suorum manus spiritum exhalavit.
Denique Theodegisilus hujus rex regionis, cum vidisset hoc miraculum quod in his sacratis Deo fontibus gerebatur, cogitavit intra se dicens, quia ingenium est Romanorum (Romanos enim vocitant homines nostrae religionis) ut ita accidat, et non est Dei virtus. Veniens vero ad annum sequentem, ostium sigillis suis cum episcopi sigillo munivit, posuitque custodes in circuitu templi, si forte aliquem deprehendere posset fraudis alicujus conscium, per cujus ingenium in fontibus aqua succederet. Similiter et alio fecit anno. Tertio vero convocata virorum multitudine, fossas in circuitu basilicae fieri jussit, ne forte togis [ Ed., locis] occultis lymphae deducerentur in fontem. Fueruntque fossae in profundo vicenum quinum pedum, in latitudine vero quindecenum. Sed nihil abditum potuit reperiri. Tamen vitae finem faciens, et credo pro hujus inquisitionis temeritate, anni sequentis diem quo hoc mysterium celebrabatur videre non meruit, eo quod arcanum virtutis divinae investigare praesumpsit. Habentur autem in ea reliquiae sancti Stephani levitae.
- CAPUT XXVI. De illo qui propter perpetratum furtum nequivit aquam haurire.
Ergo quia fons ille divino nutu, ut supra diximus, ad officium baptizandi repletur; et quia cum completus fuerit, avide ex hoc populus haurire festinat, quidam accepto vasculo, presbytero qui hanc aquam ministrabat porrexit ad complendum. Quod dum complet senior, hic inter comprimentes turbas manum alterius extendit ad balteum, cultrumque furatus est: quo vagina recondito, manus extendit ad accipiendam hydriam, quam tradiderat presbytero. Qua accepta, amotus in partem aliam, neque unam guttam aquae in ea potuit reperire. Tunc confusus 749 valde, et sibi ob furti causam hoc evenisse cognoscens, homini cultrum, quem furatus fuerat, reddidit; et sic iterum porrecta lagena, plenam aquae recepit. Est enim populus ille haereticus, qui videns haec magnalia, non compungitur ad credendum, sed semper callide divinarum praeceptionum sacramenta nequissimis interpretationum garrulationibus non desinit impugnare: sed virtus Domini diversam partem destruit et confundit.
- CAPUT XXVII. De martyrio Jacobi apostoli fratris Domini.
Jacobus apostolus (An. 61 vel 62, 1 Maii), qui et frater Domini vocitatus est, ab ipso Domino nostro Jesu Christo episcopus dicitur ordinatus. Post cujus gloriosam Ascensionem, dum viam justitiae Judaeis errantibus aperire conatur, de pinna templi praecipitatus, alliditur, effusoque fullonis fuste cerebro, spiritum reddidit, sepultusque est in monte Oliveti, in memoria, quam sibi ipse prius fabricaverat, et in qua Zachariam ac Simeonem sepelierat. Haec de Jacobo apostolo.
- CAPUT XXVIII. De sancto Petro apostolo.
750 Petrus apostolus (An. 66, 29 Jun.), ob humilitatem docendam, caput desuper tonderi instituit, qui ab apostolis caeteris episcopus ordinatus, Romae cathedram locavit. Cujus oratione et Pauli, Simonis Magi calliditas vel detecta est, vel obruta. Exstant hodieque apud urbem Romanam duae in lapide fossulae, super quem beati apostoli, deflexo poplite, orationem contra ipsum Simonem Magum ad Dominum effuderunt. In quibus cum de pluviis lymphae collectae fuerint, a morbidis expetuntur, haustaeque mox sanitatem tribuunt. Sanctus vero Petrus apostolus, ut praefati sumus, cum post Neroniana ac Simoniaca bella ad crucem venisset, impleto jam felicis tropaei certamine, resupinis ad coelum vestigiis se expetiit crucifigi, indignum se vociferans ut Dominum exaltari: sicque dirigens spiritum vivacem in astra, sepultus est in templo, quod vocitabatur antiquitus Vaticanum, quatuor ordines columnarum valde admirabilium numero nonaginta sex habens. Habet etiam quatuor in altari, quae sunt simul centum, praeter illas quae ciborium sepulcri sustentant. 751 Hoc enim sepulcrum sub altari collocatum valde rarum habetur. Sed qui orare desiderat, reseratis cancellis quibus locus ille ambitur, accedit super sepulcrum; et sic fenestella parvula patefacta, immisso introrsum capite, quae necessitas promit efflagitat. Nec moratur effectus, si petitionis tantum justa proferatur oratio. Quod si beata auferre desiderat pignora, palliolum aliquod momentana [ Id est, statera] pensatum facit intrinsecus, deinde vigilans ac jejunans, devotissime deprecatur, ut devotioni suae virtus apostolica suffragetur. Mirum dictu! si fides hominis praevaluerit, a tumulo palliolum elevatum ita imbuitur divina virtute, ut multo amplius quam prius pensaverat ponderet; et tunc scit qui levaverit, cum ejus gratia sumpsisse quod petiit. Multi enim et claves aureas ad reserandos cancellos beati sepulcri faciunt, qui ferentes pro benedictione priores accipiunt, quibus infirmitati tribulatorum medeantur. Omnia enim fides integra praestat. Sunt ibi et columnae mirae elegantiae candore niveo, quatuor numero, quae ciborium sepulcri sustinere dicuntur.
- CAPUT XXIX. De Paulo apostolo.
Paulus vero apostolus (An. 66, 29 Jun.), post revolutum anni circulum, ipsa die qua Petrus apostolus passus est, apud urbem Romam gladio percussus occubuit. E cujus sacro corpore lac defluxit et aqua. Nec mirum si lac ejus manavit ex corpore, qui gentes incredulas 752 et parturivit et peperit, ac lacte spiritali nutritas, ad cibum solidum Scripturarum sanctarum, opaca reserando, perduxit. De cujus virtutibus multa quidem audivimus: sed de plurimis unum tantum miraculum studuimus declarare. Factum est autem in quodam loco, ut homo laqueum sibi ad extorquendam vitam, instigante diabolo, praepararet. Cumque secretum cellulae in qua haec ageret reperisset, funem trabi transmissum, laqueum coepit innectere, nomen tamen semper Pauli apostoli invocabat, dicens: Adjuva me, sancte Paule. Et ecce umbra squalida atque funesta, quae nihil minus vultu quam diabolum similabat, apparuit ei, hortans ac dicens: Eia age, ne moreris, exple [Al., expedi] celerius quae coepisti. At ille cum opus hoc, id est vitae extorquendae, pararet, semper aiebat: Beatissime Paule, esto adjutor meus. Denique expedito jam laqueo, cum vehementius urgeretur ab umbra, ut collum immitteret, subito adfuit alia umbra huic similis; dicens ei quae cum homine erat: Fuge, miserrime, en Paulum apostolum huc venientem; invocatus enim ab hoc homine, ecce adest. Tunc evanescentibus umbris, hic ad sensum suum reversus, et crucem virtutis dominicae pectori nutanti depingens, poenitentiam genis lacrymarum imbre perfusis agebat cur ista tentasset. Unde manifestum est hunc eumdemque hominem per virtutem beati apostoli ab hoc saevae mortis praecipitio fuisse salvatum.
- CAPUT XXX. De Joanne apostolo et evangelista.
753 Joannes vero apostolus et evangelista Dei (An. 100 aut 104, 27 Dec.), post peractum tam agonis legitimi quam praedicationis saluberrimae cursum, vivus descendens in tumulo, operiri se humo praecepit. Cujus nunc sepulcrum manna in modum farinae hodieque eructat, ex qua beatae reliquiae, per universum delatae mundum, salutem mordibis praestant. Hic est Joannes quem Dominus plus quam caeteros dilexit apostolos, qui tantae charitatis amore praelatus est, ut super ipsum sacri corporis pectus accumbens, mysteriorum coelestium hauriret arcana. Ipsi etiam Dominus noster gloriosam Genitricem, quasi peculiari quodam modo discipulo, in ipsa passionis hora, in cruce pro mundi salute positus, commendavit. De hoc enim et post resurrectionem dixit: Sic eum volo manere donec veniam (Joan. XXI, 22). In Epheso autem habetur locus in quo hic apostolus Evangelium quod ex ejus nomine in Ecclesia legitur scripsit. Sunt autem in summitate montis illius proximi quatuor sine tecto parietes. In his enim orationi insistens, Dominum assidue pro delictis populi deprecans, morabatur: obtinuitque ne in loco illo imber ullus descenderet, donec ille Evangelium adimpleret. Sed et usque hodie ita praestatur a Domino, ut nulla ibi descendat pluvia, neque imber violentus adveniat.
In ea urbe Maria Magdalene quiescit, nullum super se tegumen habens. In ea et septem Dormientes habentur, de quibus aliqua, Domino jubente, in posterum narraturi sumus. In hac et idolum Dianae fuit, ab apostolo Paulo destructum. Sed ad coepta redeamus.
- CAPUT XXXI. De Andrea apostolo.
754 Andreas apostolus (Ann. 66 aut 70, seu 93, 30 Nov.) magnum miraculum in die solemnitatis suae profert, hoc est manna in modum farinae, vel oleumcum odore nectareo, quod de tumulo ejus exundat. Per id enim quae sit fertilitas anni sequentis ostenditur. Si exiguum profluxerit, exiguum terra profert fructum; si vero fuerit copiosum, magnum arva proventum fructuum habere significat. Nam ferunt in aliquibus annis, in tantum e tumulo oleum exundare, ut usque ad medium basilicae profluat rivus ille. Haec autem aguntur apud provinciam Achalam, in civitate Patras, in qua beatus apostolus sive martyr, pro Redemptoris nomine crucifixus, praesentem vitam gloriosa morte finivit. Tamen cum oleum defluxerit, tantum odorem naribus praestat, ut putes ibi multorum aromatum sparsam esse congeriem, quod non sine miraculo ac beneficio habetur in populis. Nam ex hoc seu inunctiones factae, sive potiones datae, plerumque languentibus commodum praestant. Post cujus gloriosam assumptionem multae virtutes vel ad hoc sepulcrum, vel per loca diversa in quibus ejus reliquiae collocatae sunt, feruntur ostensae. De quibus pauca memorari non putavi absurdum, quia aedificatio est Ecclesiae gloria martyrum virtusque sanctorum.
Tempore quo, interfecto Chlodomere rege Francorum, se exercitus reparans Burgundiam devastabat, in quadam basilica reliquiae jam dicti apostolicum Saturnini martyris tenebantur. Accensaque basilica, cum jam tignorum moles dirueret, pauperes ac senes, quos barbaries reliquerat, flebant, 755 dicentes: Vae nobis qui tantorum pignorum hodie caremus auxilio; nec nobis ultra spes praesentis vitae manebit, si haec deperierint. His ita flentibus, nutu Dei adveniens Turonicus homo, condolens his lamentis, et discens virtutem martyrum, non minus fide quam parma protectus, per medias ingreditur flammas, apprehensasque ab altari sanctas reliquias, nihil ab igne nocitus, extulit foras: sed continuo ita constrictus est, ut gressum in antea agere non valeret. Tunc indignum se judicans qui eas ferret, unam puellam parvulam impollutamque elegit a praeda, cui capsulam ad collum posuit, et sic in patriam prospere accessit. Tunc collocatis in altari Novivicensis ecclesiae, ubi nulla adhuc sanctorum pignora habebantur, annis singulis devotissime eorum solemnia celebrabat. Cujus filius, cum haec post patris obitum non impleret, a febre quartana per annum integrum laborans, vovit ut novam basilicam in eorum honorem construeret; quo facto, amota febre sanatus est. Sed nec hoc sine Divinitatis providentia actum reor, quod eadem die qua beatae reliquiae in aliam sunt translatae basilicam, errantes homines a via qui beati Vincentii reliquias deferebant, ad vicum ipsum delati sunt. Tunc rogante presbytero, diviserunt ei particulam pignorum, quam in sancto altari unde alias abstulerat collocavit.
Mummolus autem, cum Theodeberti regis tempore, ad Justinianum imperatorem pergens, Constantinopolitani itineris viam navali evectu sulcaret, ad urbem Patras, in qua idem habetur apostolus, est appulsus. Ac dum ibi cum satellitibus moraretur, infirmata vesica calculosus efficitur. Dehinc diversis doloribus arctatus febre consumitur: ablataque delectatione comedendi atque bibendi, adventum mortis solius praestolabatur. Igitur dum se ita fessum et sine spe vitae decernit, 756 testamentum suum petit scribi, munitumque subscriptionibus ac sigillis, inquiri praecepit si forsitan aliquis reperiretur in civitate qui peritus in arte medicinae posset perituro succurrere. Sed cum hoc episcopo qui tunc praeerat suggeritur, ait: Quousque vos, dilectissimi, casso fatigatis labore, et inter homines requiritis medicinam, cum habeatur hic coelestis medicus, qui saepe infirmorum valetudines sine herbarum adminiculo, virtutis propriae depellat effectu? Et quis, inquiunt, est ille? Andreas, ait, apostolus Christi. Haec nuntiantes infirmo, rogat se portari ad beati sepulcrum. Cumque, pavimento prostratus, quae necessitas exigebat fideliter precaretur, medio fere noctis omnes qui aderant sopor obtinuit. Statimque infirmo conatus ejiciendae urinae imminet, tangensque unum puerorum, voce tenui vasculum postulat exhiberi, illatoque, dum urinam nititur ejicere, lapidem magnum emisit; qui tam validus fuit, ut cadens sonum in ipsa quae parata fuerat concha proferret. Tunc ablata febre cum omni dolore, navi restauratur incolumis.
- CAPUT XXXII. De Thoma apostolo.
Thomas apostolus (Post an. 66, 21 Dec.), secundum passionis ejus historiam, in India passus esse declaratur. Cujus beatum corpus post multum tempus assumptum in civitate, quam Syri Edissam vocant, translatum est, ibique sepultum. Ergo in loco regionis Indiae, quo prius quievit, monasterium habetur, et templum mirae magnitudinis, diligenterque exornatum atque compositum. In hac igitur aede magnum miraculum Deus ostendit. Lychnus etenim inibi positus, atque illuminatus, ante locum sepulturae ipsius perpetualiter die noctuque divino nutu resplendet, a 757 nullo fomentum olei scirpique accipiens: neque vento exstinguitur, neque casu dilabitur, neque ardendo minuitur; habetque incrementum per apostoli virtutem, quod nescitur ab homine, cognitum tamen habetur divinae potentiae. Hoc Theodorus qui ad ipsum locum accessit, nobis exposuit. In supradicta igitur urbe, in qua beatos artus diximus tumulatos, adveniente festivitate, magnus aggregatur populorum coetus, ac de diversis regionibus cum votis negotiisque venientibus, vendendi comparandique per triginta dies sine ulla telonei exactione licentia datur. In his vero diebus qui in mense habentur quinto, magna et inusitata populis praebentur beneficia. Non scandalum surgit in plebe, non musca insidet mortificatae carni, non latex deest sitienti. Nam cum ibi reliquis diebus plusquam centenum pedum altitudine aqua hauriatur a puteis, tunc paululum si fodias, affatim lymphas exuberantes invenies, quod non ambigitur haec virtute beati apostoli impertiri. Decursis igitur festivitatis diebus, teloneum publicum redditur, musca quae defuit adest, propinquitas aquae dehiscit. Dehinc emissa divinitus pluvia ita omne atrium templi a sordibus et diversis squaloribus qui per ipsa solemnia facti sunt mundat, ut putes locum nec fuisse calcatum.
- CAPUT XXXIII. De Bartholomaeo apostolo.
Bartholomaeum apostolum apud Indiam passum, agonis ipsius narrat historia (Saec. I, 24 Aug.). Post multorum vero annorum spatia de passione ejus, cum 758 iterum Christianis persecutio advenisset, et viderent gentiles omnem populum ad ejus sepulcrum concurrere, eique deprecationes assidue et incensa deferre, invidia illecti, abstulerunt corpus ejus, et ponentes in sarcophagum plumbeum, projecerunt illud in mare, dicentes: Quia non seduces amplius populum nostrum. Sed providentia Dei cooperante per secretum operis ejus, sarcophagum plumbeum a loco illo aquis subvehentibus sublevatum, delatum est ad insulam, vocabulo Liparis. Revelatumque est Christianis, ut eum colligerent: collectumque ac sepultum, aedificaverunt super cum templum magnum. In quo nunc invocatus, prodesse populis multis virtutibus ac beneficiis manifestat.
- CAPUT XXXIV. De Stephano protomartyre.
Stephanus autem primus vel diaconus Ecclesiae sanctae vel [ Id est, et] martyr (An. 33, 26 Dec.), apud Jerosolymam, sicut sacra Apostolorum narrat historia (Act. VI, 7), pro nomine sancto Christi, quem a dextris virtutis spiritali contemplatione cernebat, lapidibus est obrutus, pro persecutoribus ipsam supplicans Majestatem. Denique erat oratorium apud urbem Turonicam, ab antiquis ejus nomini dedicatum, quod nos parumper jussimus prolongari. Quod cum factum fuisset, altare ut erat integrum in ante promovimus. Requirentes vero in loculo, nihil de pignoribus sanctis quod fama ferebat reperimus. Tunc misi unum ex abbatibus, ut ab oratorio domus ecclesiasticae nobis ejus reliquias exhiberet, oblitus sum tamen clavem capsae porrigere, quae cingulo dependebat. 759 Veniens vero abbas, ablato ab armario sigillo, capsam reperit obseratam. Quid faceret? quid ageret? In ambiguo dependebat. Si ad me rediret, longum erat venire et reverti; si ipsam capsam exhiberet, molestum mihi esse noverat, quia multorum ibi sanctorum pignora tenebantur; si non faceret, jussionem quam acceperat non implebat. Quid multa? dum capsam in manu dubitans retineret, resilientibus cum sonitu repagulis, capsam aspicit reseratam. Tunc cum gratiarum actione assumptas reliquias non sine grandi admiratione nobis exhibuit, quas nos, dictis missis, Domino jubente, plantavimus. Regressus autem post multos dies ad urbem, capsam reperi, reducto pessulo, sicut reliqueram, obseratam. Pars enim beati sanguinis sacrosancti levitae hujus, sicut celebre fertur, in altari Biturigae ecclesiae continetur. Quidam autem tempore Felicis episcopi, vicinos suos quodam pro crimine impetebat: quos cum plerumque verbis procacibus lacesseret, ac judicio publico provocaret, decretum est sententia primorum urbis, ut se ab hac noxa qui impetebantur sacramento purgarent. Ingressique in hujus memoratae aedis altare, cum elevatis manibus sacramenta proferrent, prosecutor causae perjurasse eos clara voce testatur. Statimque elevatis in sublime pedibus, in aera excutitur, ac illiso capite in pavimento, pene exanimis a circumstanti turba conspicitur. Post duarum fere horarum spatium, cum ad liquidum putaretur spiritum exhalare, apertis oculis, crimen fatetur, se injuste fatigasse homines, vel proclamasse noxios, declaravit; sicque laxatis insontibus, manifestato nocente, virtus Beati perpatuit. Apud Burdegalensem autem urbem, anus quaedam gravata senio, sed fide mentis integrae sublevata, cui mos erat in sanctorum basilicis, 760 misso oleo lychnos accendere, ut hoc negotium ageret, nocte Dominica, beati Petri apostoli basilicam ingressa est. Hujus enim altare, positis in altum pulpitis, locatum habetur: cujus pars inferior in modum cryptae ostio clauditur, habens nihilominus et ipsa cum sanctorum pignoribus altare suum. In hanc venerabilis mulier ad accendendum, ut diximus, lumen devota descendit, unam tantummodo habens puellulam in comitatu suo. Quod opus dum ageret, et nox adveniens mundum tenebris operuisset, accedentes clerici, dictis psalmorum capitulis, obscrato cryptae ostio, discesserunt, ignorantes introrsum esse mulierem. At illa accenso lumine, ad ostium properat, ut egrederetur. Quod cum clausum esse sensisset, voces emittit, qui ei aperire debeat ex nomine vocat. Sed cum non esset vox prae senio ita valida, quae posset penetrare haec claustra. At ubi se sensit a nullo audiri, prostrata in pavimento quievit, dicens: Deprecer pro peccatis meis et populi Dominum omnium creatorem, quoadusque veniat qui reserare debeat hujus aedis ingressum. In qua oratione excubans, vidit circa medium fere noctis, patefactis ostiis, omnem basilicam immenso lumine effulgere. Et ecce chorus psallentium qui ingressus basilicam, postquam, dicta gloria Trinitati, psallentii modulatio conquievit, audivit viros conquerentes inter se, atque dicentes: Moram nobis sanctus facit levita Stephanus. Jam enim alias debebamus adire basilicas, et non possumus, nisi ille prius qui praestolatur adveniat. Haec enim crebro repetentibus, advenit vir subito in veste alba; cujus personam omnis illa venerans multitudo salutavit humiliter, dicens: Benedic nobis, sacer ac sancte levita Stephane. At ille iterum salutans, data oratione, interrogatus ab eis cur a visitatione locorum 761 sanctorum paululum retardasset, respondit: Navis enim in mari periculum demersionis incurrerat, ibique invocatus astiti, erutaque ecce adsum. Et ut ipsi probetis esse vera quae loquor, vestimentum quod indutus sum, adhuc guttis stillantibus marinis fluctibus cernitur humectatum. Haec mulier cum tremore magno opprimens pavimentum intente suspiciebat. Quibus discedentibus rursum ostiis divinitus obseratis, haec ad locum in quo sanctus steterat accedens, sudario guttas quae in pavimentum dilapsae fuerant diligenter collegit, et Bertchramno, qui tunc temporis in episcopatu urbem regebat, manifestavit. Quod ille cum gaudio et admiratione magna suscipiens, secum retinuit. De hoc enim sudario multi infirmi sanitatem experti sunt, ac plerumque et ipse pontifex de eo decerpens pignora, ubi ecclesias consecrabat, fideliter collocavit. Haec autem ab ipsius episcopi relatu cognovimus.
- CAPUT XXXV. De Clemente episcopo et martyre.
Clemens martyr, ut in passione ejus legitur, anchora collo ejus suspensa in mare praecipitatus est (An. 100, 23 Nov.). Nunc autem in die solemnitatis ejus, recedit mare per tria millia, siccumque ingredientibus iter praebens, usque dum ad sepulcrum martyris pervenitur, ibique vota reddentes et orantes populi, regrediuntur ad littus.
- CAPUT XXXVI. De puero ad Clementis sepulcrum per anni curriculum, perinde atque unius tantum noctis spatium, dormiente.
Factum est autem ut in una solemnitatum mulier cum filio parvulo in locum accederet. Epulante autem ea post acta solemnia, obdormivit infans. Dum autem haec agerentur 762, ecce sonus subito factus est accedentis pelagi. Dehinc oblita mulier sobolis suae, coepit velociter cum reliquo populo petere ripam. Igitur insequenti maris accessu postquam ad littus venerat, meminit se filium reliquisse. Tunc cum fletu magno dejecta terris, miseram se clamitans, littora vocibus replebat, atque discurrebat per circuitum riparum, si forte enecatam prolem ejectamque littori aliquis conspicasset. Sed cum nihil inveniret indicii, tandem consolata a propinquis, ad propria reducitur, totum annum in luctu ac lamentatione deducens. Recurrente autem anni circulo, venit iterum ad spectandam martyris solemnitatem, fortassis de infantulo si aliqua invenire possit indicia. Quid plura? Recedente mari, anticipat omnes ad ingrediendum, et ipsa prima praecedit ad tumulum. Cumque prostrata solo orationem explesset, erecta sursum, genis ubertim fletuum imbribus madefactis, dum divertit in parte altera vultum, aspicit filium in eodem loco, ubi eum dormientem reliquerat, in ipso adhuc sopore teneri. Aestimans autem eum esse defunctum, accedit cominus, quasi collectura cadaver exanime: sed cum eum dormire cognovisset, excitatum velociter, exspectantibus populis, incolumem levavit in ulnis; interrogansque inter oscula, ubi per anni fuisset spatium. Nescire se ait, si annus integer praeteriisset, tantum dormiisse se suavi sopore in unius noctis spatio aestimabat.
- CAPUT XXXVII. De aqua fontis ejus virtute reducta.
Fons erat irriguus ruri cuidam, infra territorium urbis Lemovicinae, cujus unda tam hortorum sata quam agrorum culta vel fovebat accessu, vel impetu fecundabat. Deducebatur etiam factis decursibus per loca necessaria, ut ubi eum natura non 763 dabat, studium provocaret. Et erat tam dulcibus vena exuberante fluentis, ut gaudere cerneres olus sive virgultum, si fuisset ab eodem irrigatum. Opitulabatur etiam in eo gratia Majestatis divinae, ut in quo fuisset fluentum emissum, velociter germina acciperent incrementum. Cumque eum incolae loci, quasi ludum agentes, per singula quaeque loca deducerent, insidiatoris, ut credo, invidia, sub terra dehiscens, ac velut in stadiis duodecim in medium paludis, ubi nullum prorsus posset opus efficere, fluctibus sparsis exoritur. Extemplo omnium mentes timor obsedit, et novum quemdam advenire regioni loci incolae praestolantur interitum, simulque et beneficium quod habere consueverant, jugi fletu deplorant. Curriculum igitur unius atque alterius anni in hac ariditate pertransiit. Arescunt siti loci illius omnia, quae irrigare consueverat. Tertio quoque anno accidit ut quidam iter agens beati Clementis martyris, cujus jam supra meminimus, reliquias exhiberet, quas Aridio ipsius urbis presbytero, viro in omni sanctitate religioso, detulit. Ad quem cum die noctuque vicini moesti tenderent, confisi de ejus oratione, quod si peteret Dominum, fontem posset suo restituere loco, ait: Eamus, inquit, dilectissimi, et si vera sunt quae portitor noster asseruit haec esse Clementis martyris pignora, nunc apparebit, cum ejus fuerit virtus manifestata. Tunc cum psallentio ad locum fontis accedit. Et dictis psalmis, in oratione prosternitur positisque sanctis reliquiis in ipso fontis aditu, petiit ut qui quondam in deserto damnatis ad secanda marmora flumen irriguum patefecit, in hunc locum aquas, quas prius pia indulserat clementia, Clementis iterum intercessio revocaret. Illico vena recurrit ad aditum magnas evomens aquas, illumque, quem prius tenuerat, alveum decurrendo replevit, admirantibus populis, immensae gratiae Domino referuntur, qui et 764 martyris virtutem prodidit, et fidelis sui orationem implere dignatus est.
- CAPUT XXXVIII. De Chrysantho martyre.
Chrysanthus martyr, ut historia passionis declarat, post acceptam martyrii coronam cum Daria virgine, multa populis sanitatum beneficia tribuebat (An. 257, vel 283, 25 Octob.). Et ob hoc etiam crypta super eos miro opere fabricata est, quae, in arcuum modo transvoluta, firmissima stabilitate subsistit. Denique cum ad ejus festa populorum frequentatio confluxisset, iniquissimus imperator erectum in illius cryptae introitu parietem, conclusa multitudine, jussit aedem arena ac lapidibus operiri, factusque est desuper mons magnus, idque gestum certissime ipsius manifestant scripta certaminis. Quae crypta diu sub hoc velamento permansit operta, donec urbs Romana, relictis idolis, Christo Domino subderetur. Jam procedente tempore nulli erat cognitus locus ipsius sepulturae, donec, Domino Jesu revelante, patefactus est: cujus parte in una loci, interposito pariete, sepulcra martyrum Chrysanti et Dariae segregata; parte in alia sanctorum reliquorum cadavera in unum sunt congregata. Verumtamen pariete illo qui est in medio positus, fenestram structor patefactam reliquit, ut ad contemplanda sanctorum corpora aditus aspiciendi patesceret. Ferunt etiam quod eo tempore quo ad sancta solemnia accedentes inclusi sunt, urceos argenteos ex metallo formatos cum vino quod ad oblationem sacrificii divini offertur secum homines detulissent, argentumque ibi remansisse manifestum est, idque hodie a conspicientibus cerni. Sed quia jugiter mens humana turpibus erubescendisque cupiditatibus inhiat, subdiaconus quidam, viso per fenestram argento, cogitat intra se quod postero 765 die avaritia impellente complevit. Nocte enim consurgens, ingressus est basilicam Sanctorum, deinde per fenestram ingrediens cellulam, ac per obscuritatem noctis palpans manibus, aliquos de urceis capit: deinde egredi cum praeda cupiens, per totam noctem circumiens, nunquam potuit aditum unde ingressus fuerat reperire. Dato vero die, dum opera sua obtegi conscius sceleris voluit, juxta illud dominici oraculi dictum, quod Omnis qui male agit odit lucem, ut non manifestentur opera ejus (Joan. III, 20), occultavit se in angulo cellulae tota die ne videretur. Sequenti vero nocte quaesivit iterum aditum, sed reperire non potuit. Sic per trium noctium curricula fecit. Tertia vero die cum jam fame cruciaretur, accessit coram populo ad fenestram, et relicto argento confessus est opus suum, egressusque est foras cum magna verecundia, nec latuit scelus quod gesserat populis qui aderant. Post multum vero temporis, cognoscens hoc factum Damasus antistes sanctae sedis apostolicae, jussit diligentius operiri fenestram, ubi et versibus decoravit locum. Et ibi benedicitur Dominus noster Jesus Christus, ad laudem nominis sui usque in hodiernum diem.
- CAPUT XXXIX. De Pancratio martyre.
Est etiam haud procul ab hujus urbis muro et Pancratius martyr, valde in perjuris ultor (An. 304, 12 Maii). Ad cujus sepulcrum, si cujusquam mens insana juramentum inane proferre voluerit, prius quam sepulcrum ejus adeat, 766 hoc est antequam usque ad cancellos qui sub arcu habentur, ubi clericorum psallentium stare mos est, accedat, statim aut arripitur a daemone, aut cadens in pavimento amittit [ Bal. emittit] spiritum. Ex hoc enim quisque fidem cujuscunque rei ab alio voluerit elicere, ut verum cognoscat, non aliter nisi ad hujus basilicam destinat. Nam ferunt plerosque juxta basilicas apostolorum sive aliorum martyrum commanentes, non alibi pro hac necessitate nisi templum expetere beati Pancratii, ut ejus severitatis censura publice discernente, aut veritatem audientes credant, aut pro fallacia judicium martyris beati experiantur.
- CAPUT XL. De Joanne episcopo et martyre.
Multi quidem sunt martyres apud urbem Romam, quorum historiae passionum nobis integrae non sunt delatae. De Joanne tamen episcopo, quoniam agon ejus ad nos usque non accessit scriptus, quae a fidelibus comperi, tacere nequivi. Hic cum ad episcopatum venisset, summo studio haereticos exsecrans, ecclesias eorum in catholicas dedicavit (An. 526, 27 Maii). Quod cum Theodericus rex comperisset, furore succensus, quia esset sectae Arianae deditus, jussit gladiatores per Italiam dirigi, qui universum quotquot invenisset catholicum populum jugularent. Haec audiens beatus Joannes, ad regem ne haec fierent deprecaturus accessit. A quo cum dolo susceptus alligavit eum, et posuit in carcerem, dicens: Ego te faciam, ne audeas contra 767 sectam nostram amplius mussitare. Positus vero sanctus Dei in carcere, tantis attritus est injuriis, ut non post multum tempus spiritum exhalaret; obiitque in carcere cum gloria apud urbem Ravennam. Domini autem misericordia statim ultionem super regem improbum irrogavit; nam subito a Deo percussus, plagis magnis exinanitus interiit, suscepitque protinus perpetuum gehennae flammantis incendium.
- CAPUT XLI. De virtute fidei et nominis Christiam.
Magna est enim dignitas nominis Christiani, si illa quae confiteris fide, opere prosequaris. Nam sicut ait apostolus: Fides sine operibus mortua est in semetipsa (Jac. II, 17, 20, 26). Sicut enim filios Abraham non carnalis nativitas, sed fides facit; ita et Christianos veros, non solum nominis gratia, sed opera praestant. Per hoc enim nomen illuminantur tenebrae, serpentes fugiunt, idola prosternuntur, cessat ariolus, tabescit sortilegus, cultores daemonum propelluntur, sicut Prudentius noster in libro contra Judaeos meminit: quod procedens imperator (Diocletianus) ad immolationem fetidam daemoniorum, adoratis diis, atque coram sigillis [ id est, idolis] prostratus, exspectabat [ id est, spectabat] sacerdotes simulacrorum mactantes turbas pecudum, quarum frons revincta lauro securibus caedebatur. Cumque senex cruentis manibus internorum tractaret viscerum partes, jocinoris fibras, atque inter praecordia et exta animalium investigare aliquid tentaret divinum, turbata omnia cernit, nec ea quae cupiebat scire poterat certus agnoscere. Exclamavit turbatus, et ait: Heu! heu! nescio quid hic agitur, quod diis nostris contrarium esse putatur. Video enim deos nostros a longe discedere, nec de praeparatis sacrificiis aliqua praelibare. Est hic, ut res ipsa docet, de officiis quorumpiam deorum, qui nobis adversari sunt soliti. 768 Et mirum, si ad hanc fugam non aliqui de cultoribus Dei Christi, quem crucifixum asserunt, deos nostros impellant. Thuribula thymiamatis refrigescunt, arae tepescit ignis, et ipsum quoque ferrum injectum victimis hebetari conspicitur. Require nunc, sacratissime Auguste, quis astet, qui ablutus balsamo unctus, et abscedat protinus, ut accedant dii quos invocamus. Et haec dicens, ac si ipsum cerneret de his Christum ultorem, procidens ad terram exanimis, offensa proclamat numina. Tunc et ipse imperator, deposito diademate, ait: Quis est hic numinibus nostris contrarius, ac religionis Christianae socius, qui frontem chrismatis inscriptione signatam ferat, lignumque crucis adoret? ne moretur edicere. Tunc unus de armigeris Augusti in medio positus, projecit arma solo, et ait: Ego sum, cujus Deus Christus est, et qui ejus baptismo ablutus, et cruce redemptus sum; qui semper ejus nomen invocabam, dum sacerdotes vestri daemonis haec quae sunt apposita consecrarent. Ejus nomen fugiunt dii vestri, nec possunt in loco illo stare, ubi tantae majestatis nomen fuerit invocatum. Haec dicente puero, obstupefactus imperator et tremens, reliquit templum daemoniorum, tantusque omnes astantes Dei timor accendit, ut nullus Augustum ad palatium sequeretur, sed cuncti, erectis ad coelum palmis et oculis, Dominum Christum uno ore unoque consensu laudabant, atque ut eisdem adjutor existeret, voce supplici invocabant. Quae relatio, ne cui fortassis videatur incredula, paucos ex his subjiciam versus: Principibus tamen e cunctis non defuit unus, Quem puero memini, ductor fortissimus armis, Conditor et legum celeberrimus, ore manuque Consultor patriae, sed non consultor habendae Religionis, amans ter centum millia divum 769 Augustum caput ante pedes curvare Minervae, Fictilis et soleas Junonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae. Forte litans Achaten placabat sanguine multo, Vittatus de more senex, manibusque cruentis Tractabat trepidas letali frigore libras, Postremosque animi pulsus in corde tepenti, Callidus interpres, numeris et fine notabat; Cum subito exclamat media inter sacra sacerdos Pallidus: En quid ago? majus, rex optime, majus Numen nescio quod nostris intervenit aris: Accitas video longe dispergier umbras. Nescio quis certe subrepsit Christicolarum Hic juvenum: genus hoc hominum tremit infula et omne Pulvinar divum: lotus procul absit et unctus, Pulchra reformatis redeat Proserpina sacris. Dixit, et exsanguis collabitur, ac velut ipsum Cerneret exserto minitantem fulmine Christum. Ipse quoque exanimis, posito diademate, princeps Pallet, et astantes circumspicit, ecquis alumnus Chrismatis inscripto signaret tempora signo, Qui Zoroastraeos turbasset fronte susurros? Armiger e cuneo puerorum flavicomantum, Purpurei custos lateris deprenditur unus, Nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro Projicit, ac signum Christi se ferre fatetur. Prosituit pavidus, dejecto antistite, princeps, Marmoreum fugiens, nullo comitante, sacellum; Dum [ Prud. ed., Tum] tremefacta cohors, dominique oblita, supinas 770 Erigit ad coelum facies, atque invocat Iesum.
Hos tantum versiculos ad haec quae narravi confirmanda, inserui lectioni, ostendens quid nomen Christianum, quid crucis vexillum prosit his qui fide credentes, opere perficiunt quae crediderunt, sicut superius dictum est.
- CAPUT XLII. De templo beati Laurentii.
Templum erat in quodam loco beati Laurentii, et reliquiis et nomine consecratum, quod per incuriam longinqui temporis valde detectum erat (An. 358, 10 Aug.). Quod cum renovare loci incolae vellent, silvas adeunt, incisa levigataque ligna, trabes efficiunt, impositasque plaustris ad locum exhibent. Quibus per humum ad ordiendum extensis, una brevior est reperta: statimque sacerdotis animum qui ad haec insistebat dolor maximus attigit, et flens valde, quid ageret, quo se verteret, ignorabat. Tunc intuens roborem breviorem, ait: O Laurenti beatissime, appositus igni glorifica te, semper pauperes fovens ac reficiens: cogita paupertatem meam, quia non est exiguitati nostrae facultas, qualiter hic alia exhibeatur. Illico, cunctis attonitis, trabs crevit in tanto spatio longitudinis, ut necesse esset partem magnam incidi. De qua, industria plebis, beneficia perdere nefas putans, credens eam manu Martyris tactam ac prolongatam, partem quae superfuerat frustatim decerpens, diversas infirmitates saepe submovit. Quod Fortunatus presbyter his versibus prosecutus est: Laurenti merito flammis vitalibus uste, 771 Qui fervente fide victor ab igne redis, Dum tibi templa novant breviori robore plebes, Creveruntque trabes, crevit et alma fides. Stipite contracto tua se mercede tetendit, Quantum parva prius, postea caesa fuit; Crescere plus meruit succisa securibus arbor; Et didicit sicca longior esse coma, Unde recisa fuit. Populis fert inde salutem; Si venit intrepidus, lumina caecus habet.
Multo plures exinde scripsit versiculos, quos ego praetermisi, hos tantum pro testimonio veri [ Al. viri] scribens. Acta sunt autem haec apud Brionas Italiae castrum. Nam vidi ego hominem, qui, graviter dentium dolore laborans, accepta de hoc ligno a sacerdote particula, statim ut dentem attigit, dolore protinus caruit. Sed nec illud silendum putavi, quod reliquiae ejus ab incendio hostilitatis ereptae, a quodam homine in Lemovicinum delatae sunt. Qui cum saepius admoneretur per visum, ut easdem Aredio abbati deferret, nec jussionem impleret, ipse cum conjuge et omni familia aegrotare coepit. Tunc necessitate compulsus, ut eas viro sancto detulit, mox sanitati restitutus abscessit.
- CAPUT XLIII. De Cassiano martyre.
Cassianus martyr Italiae, puerorum magnificus doctor, adveniente persecutione, ipsi puerili ac tenero gregi persecutorum judicio traditur (An. . . . 13 Aug.). At illi magistri sanguinem sitientes, ceratas in caput illidunt tabellas, secantes latitudinibus stylorum, punctisque minutis transverberantes 772 membra magistri, dignum Deo martyrem effecerunt: in cujus honore hodieque tantus timor habetur, ut nullus penitus de ejus rebus aliquid sit ausus attingere. Quod si fecerit, aut arripitur daemonio, aut morte repentina consumitur, non tamen immunis ab ultione recedit.
- CAPUT XLIV. De Agricola et Vitali martyribus.
Agricola et Vitalis apud Bononiam Italiae urbem pro Christi nomine crucifixi sunt (An. circ. 303, 4 aut 29 Nov.): quorum sepulcra, ut per relationem fidelium cognovimus, quia nondum ad nos historia passionis advenit, super terram sunt collocata. Quae cum a multis, ut fit, vel tangerentur manu, vel ore oscularentur, admonitus est aedituus templi ut immundi ab his arcerentur. Quidam audax atque facinorosus opertorium unius tumuli removit, ut scilicet aliquid de sacris auferret cineribus: missoque introrsum capite, oppressus ab eo, vix ab aliis liberatus, confusus abscessit: nec accipere meruit quod temerario ausu praesumpsit; sed cum majori deinceps reverentia sanctorum adivit sepulcra. Alius quoque tributa publica deferens, sacculum pecuniae dum iter ageret, negligenter amisit. Appropinquans autem civitati, recognoscit se amisisse sacculum publicum quod ferebat. Tunc prostratus coram sepulcris Beatorum, cum lacrymis deprecatur ut perditum eorum virtute reciperet, ne ipse conjuxque ac liberi, ob' id captivitati subigerentur. Egressus autem foris in atrium, virum qui hanc pecuniam in via jacentem repererat nactus est: scrutatusque diligenter 773 illius horae tempore hic sacculum invenisse se dixit quo iste martyrum auxilium flagitavit. Horum reliquias Namacius, Arvernorum episcopus, devote expetiit, ut scilicet eas in ecclesia quam ipse construxerat collocaret: direxitque unum illuc presbyterum, qui, abiens cum Dei gratia, quae patierat detulit. Regressusque cum sociis, in quinto ab Arverna urbe milliario revertentes, metatum accipiunt, et ad episcopum missos dirigunt, ut eis quid agant jubeat ordinare. Mane autem facto, sacerdos admonitis civibus, cum crucibus et cereis ad occursum sanctarum reliquiarum devotissimus properat. Cumque ei presbyter offerret ut beatas reliquias aspiceret, si juberet. Et ille: Mihi, inquit, magis est haec credere quam videre; sic enim in Scripturis legimus sanctis, quia ipse Dominus beatos illos judicat, qui in eum cum non viderint credidissent (Joan. XX, 29). Hac itaque sacerdotis fide pollente, Dominus sanctos suos glorificat in virtute. Nam venientibus illis, subito contenebratum est coelum: et ecce imber umbrosus atque teterrimus super eos descendit: et tanta pluvia ibidem est diffusa, ut flumina per vias illas currere cernerentur. Verumtamen circa sancta pignora per unum valde jugerum neque una gutta visa est cecidisse. Et abeuntibus illis, pluvia eos a longe, quasi praebens obsequium, sequebatur, populum fovens, gestatores autem pignorum non attingens. Haec videns pontifex, magnificavit Dominum, qui, fidei suae sic favens, talia ad Sanctorum gloriam operari dignatus est. Congregatis vero civibus cum magno gaudio atque devotione, sanctam ecclesiam his illustratam pignoribus dedicavit.
- CAPUT XLV De sancto Victore martyre.
774 Magnificatur etiam apud Mediolanensium urbem Victor inclytus martyr, quod saepius vinctos ab ergastulis dissolvat, captivosque liberos abire permittat (An. 303, 8 Maii). Igitur quodam tempore Apollinaris cum Victorio duce Italiam petiit, quem aiunt apud urbem Romam interfectum, Apollinarem incolae loci quasi captivum retinebant, dicentes: Non videbis patriam tuam, sed dignas ut satelles tuus poenas exsolves. Haec autem comminati, miserunt eum in exsilium apud urbem Mediolanensem. Factum est autem ut adveniente festivitate sancti Victoris, convenientibus populis, et hic vigiliis interesset, sub libera enim custodia absolutus attendebatur, prostratusque coram sacro sepulcro sancti Victoris, cum semper, tum impensius orare coepit, ut eum virtus Martyris ab hoc exsilio liberaret. Circa medium vero noctis, egressus ab aede, audivit unum de egenis loquentem ad alium, atque dicentem: Quid putas, o compauper quae virtus sit hujus Martyris? Verum dico, nec fallor, quia in hac nocte quisquis captivus domino per fugam dilabitur, absolutus in patriam accedit, nec prorsus ultra reperitur. Haec Apollinaris verba, quasi auspicium ex Dei nutu missum accipiens, iterum atque iterum provolutus ad tumulum Martyris, orat ut, virtute ejus adjutus, absque impedimento possit abscedere. Moxque vocato puero, equum sterni praecepit dicens: Hodie absolvendi sumus a vinculo isto custodiae. Et ascendentes ita Alpium juga congeriorum oppleta multitudine pertransierunt, atque Arvernum perlati 775 sunt, virtute beati Martyris praeeunte, ut a nullo interrogarentur quo tenderent, vel unde venirent: manifestumque est eos praesidio beati Martyris ab hac aerumna fuisse salvatos.
- CAPUT XLVI. De calice crystallino restaurato
Est enim apud eamdem urbem basilica sancti Laurentii levitae, cujus supra meminimus, ibique admirabili pulchritudine calix crystallinus habebatur. Acta vero quadam solemnitate, dum per diaconum ad sanctum altare offerretur, elapsus manu in terram ruit, et in frusta comminutus est. At diaconus pallidus et exsanguis, collecta diligenter fragmenta vasculi super altare posuit, non diffisus quod eum possit virtus Martyris solidare. Denique in vigiliis, lacrymis, atque oratione deducta nocte, requisitum calicem reperit super altare solidatum. Quae virtus cum populis nuntiata fuisset, tanta animos devotione succendit, ut a sacerdote peterent nova in honorem ejus Deo solemnia celebrari. Tunc pontifex loci, suspenso super altare calice, ex tunc agens, et in posterum per singulos annos devotissime festa instituit celebrari.
- CAPUT XLVII. De sanctis Gervasio et Protasio, Nazario et Celso.
In hac enim urbe beatorum martyrum Gervasii Protasiique victricia 776 corpora retinentur (An. circ. 66, 19 Jun.), quae diu, sicut ipsa passionis narrat historia, sub fossa latuerunt, quae beato Ambrosio revelata ( An. 386), atque ab eodem reperta, in basilicam quam ipse proprio aedifacit studio ostensis miraculis sunt sepulta. De quorum reliquiis quia maxime Turonica urbs seniores ecclesias continet illustratas, sed et per totum Galliarum ambitum, Deo propitio, dilatatae sunt. Sermo quadam vice de his quibusdam religiosis est habitus, vel qua de causa antedictae reliquiae tam condense fuerint per loca singula distributae. Et quae super his, quodam referente, audivi, absurdum non putavi inserere lectioni, quia non continentur in historia passionis. Aiebat enim quod quando haec gloriosa corpora translata in ecclesiam illam fuerunt, dum in honorem ipsorum martyrum missarum solemnia celebrarentur, cecidisse e camera [ Id est, fornice] tabulam unam, quae illisa capitibus Martyrum rivum sanguinis elicuerit. De quo infecta linteamina, vel pallulae, sive vela ecclesiastica, beatus cruor collectus est: qui usque adeo confluxisse fertur, quoadusque linteamina, qui susciperent, sunt reperta. Ex hoc enim eorum reliquiae affatim collectae per universam Italiam vel Gallias sunt delatae. Ex quibus et sanctus Martinus multa suscepit, sicut Paulini beatissimi narrat epistola.
De sancti vero Nazarii ac Celsi pueri artubus, quos apud Ebredunensem Galliarum urbem passos lectio certaminis narrat (An . . . 12 Jun.), ipsa corpora et ita clam, propter paganorum insecutionem, 777 sepulta sunt, ut in tempora secutura oblivioni darentur. Referre erat solitus vir ille, qui de supradictis sanctis quae praefati fuimus enarravit, natam fuisse super haec sepulcra pirum arborem, et fecisse quemdam pauperem hortulum in hoc loco, qui hanc arborem concludebat. Verum cum poma juxta morem tempore debito ferret, quicunque exinde infirmus, qualibet aegritudine detentus, pomum mordicus decerpsisset, mox, ablata infirmitate, convalescebat; unde magnum quaestum pauper ille habebat. Sed cum se revelantes Martyres, arborem incidi jussissent, pauper ille in magnis fletibus prorumpens, incidi arborem non sinebat. Quo remoto, succisa piro, basilica miro opere aedificata est, in cujus etiam altari beati Genesii Arelatensis martyris (V. infra, cap. 68) reliquiae venerantur. Tantaque pauper ille fide praelatus est, ut sacerdotium in hac Ecclesia deinceps promereretur.
- CAPUT XLVIII. De sancto Saturnino
Saturninus vero martyr, ut fertur, ab apostolorum discipulis ordinatus, in urbem Tolosatium est directus (Post an. 250, 29 Nov.). Qui impulsu paganorum, bovis petulci religatus vestigiis, per gradus Capitolii praecipitatus, praesentem finivit vitam, capitis compage dispersa. Cujus reliquiae cum a quibusdam religiosis in regionem alteram transferrentur, itineris ordo contulit, ut Brivatensis pagi situm in Arverno territorio terminum praeterirent. Sole quoque ruente, ad hospitium cujusdam pauperis divertunt, mansionis postulando necessitatem. Recepti quoque ab homine, quid exhibeant narrant. At ille humanitatis intuitu, et Dei timore commonitus, capsam cum reliquiis in cellam penariam ponit, ac super annonam, quae erat in vase condita, locat. Mane quoque dato, viri, acceptis pignoribus, gratias agentes homini, iter 778 quod coeperant abierunt. Sequenti vero nocte admonetur vir ille, per visum dicente sibi quodam sene: Ne maneas in hoc loco; sanctificatus est enim a pignoribus martyris Saturnini. Ille quoque parvipendens visionem, nihil de his, ut habet rusticitas, quae admonitus fuerat retractavit. Nec mora, irruit in taedium, ac parvitas facultatis ejus coepit paulatim minui, uxor vero illius ab alio languore tabescere. Quid plura? infra unum annum in tantam redactus est exiguitatem, ut nihil ei unde ali aut tegi posset, sicut humana deposcit necessitas, remaneret. Tandem conversus ad se, dixit ad conjugem: Peccavi coram Deo et sanctis ejus, qui ab hoc hospitiolo, sicut sum admonitus, non recessi. Et scio quod ob hoc nobis mala quae patimur accesserunt. Nunc autem pareamus visioni quam vidimus, et removeamus hoc hospitiolum a loco isto, ut salvemur. Tunc amoto tugurio, oratorium ex ligneis formatum tabulis collocavit; in quo quotidie orationem fundens, opem beati Martyris flagitabat. Tandem cessantibus plagis, aptanti manus ad operam tanta fructuum consequentia fuit, ut in modico temporis spatio amplius quam perdiderat, repararet. Haec infra nostrum territorium gesta sunt. Sed nec hoc silebo ad comprimendam malorum superbiam, quod Plato quidam, Chlotharii regis tempore, ad Pauliacense monasterium accedens, in cujus oratorio hujus sancti reliquiae continentur; et pro eo quod munus aliquod ab abbate non accepisset, dixisse fertur: Ego faciam de hac ecclesia domum regis, in cujus uno angulo equites [Al. equi ejus] alantur. Et cum furore discedens, dum ad principem abire disponit, comprehensus a febre, die tertia spiritum exhalavit: descendensque velociter ad infernum, domum Dei reliquit ad cultum ejus cujus prius fuerat nomine consecrata.
- CAPUT XLIX. Passio et nomina quadraginta octo martyrum.
779 Quadraginta vero octo martyrum nomina, qui apud Lugdunum passi dicuntur (An. 177, 2 Jun.), haec sunt: Vectius, Epagatus, Zacharias, Macarius, Alcibiades, Silvius, Primus, Ulpius [Al. Alpius], Vitalis, Comminius, October, Philominus, Geminus, Julia, Albina, Grata, Aemilia, Posthumiana, Pompeia, Rodone, Biblis, Quarta, Materna, Elpenipsa, Stamas. Hi autem bestiis traditi sunt, Sanctus et Maturus, Alexander, Ponticus, Blandina. Hi sunt qui in carcere spiritum reddiderunt: Arescius, Fotinus, Cornelius, Zotimus, Titus, Zoticus, Julius, Aemilia, Gamnite, Pompeia, Alumna, Mamilia, Justa, Trifime, Antonia, et beatus Fotinus episcopus. Quorum sancta corpora judex iniquus igni tradi praecepit, exustisque, in Rhodanum pulveres jussit spargi. Sed postquam haec gesta sunt, cum Christiani moerorem maximum haberent, quasi deperissent beatae reliquiae, nocte apparuerunt viris fidelibus in eo loco, quo igni traditi sunt, stantes integri ac illaesi. Et conversi ad viros dixerunt eis: Reliquiae nostrae ab hoc colligantur loco, quia nullus periit a nobis. Ex hoc enim translati sumus ad requiem, quam nobis promisit rex coelorum Christus, pro cujus nomine passi sumus. Haec renuntiantes viri illi reliquis Christianis, gratias egerunt Deo, et confortati sunt in fide, colligentesque 780 sacros cineres, aedificaverunt basilicam mirae magnitudinis in eorum honorem. Et sepelierunt beata pignora sub sancto altari, ubi se semper virtutibus manifestis cum Deo habitare declaraverunt. Locus autem ille in quo passi sunt, Athanaco vocatur, ideoque et ipsi martyres a quibusdam vocantur Athanacenses
- CAPUT L. De sancto Fotino, Lugdunensi episcopo.
Igitur martyrio consummatus gloriosus Fotinus episcopus, qui Lugdunensi praefuit urbi sacerdos, per certaminis nobilis meritum invectus est coelo (An. 177, 2 Jun.). Cui et merito et sanctitate condignus Irenaeus successit episcopus, per martyrium et ipse finitus (An. 203, 28 Jun.). Hic in crypta basilicae beati Joannis sub altari est sepultus. Et ab uno quidem latere Epipodius (An. 178, 22 et 24 April.), ab alio vero Alexander martyr est tumulatus. De quorum monumentis si pulvis cum fide colligatur, extemplo medetur infirmis. Magna enim claritas in crypta illa continetur, quae, ut credo, meritum Martyrum signat.
- CAPUT LI. De Benigno, martyre glorioso.
Benignus autem dominici nominis testis, apud Divionense castrum martyrio consummatus est (An. 178, 1 Nov.). Et quia in magno sarcophago post martyrium conditus fuit, putabant nostri temporis homines, et praesertim beatus 781 Gregorius episcopus, ibi aliquem positum fuisse gentilem. Nam rustici vota inibi dissolvebant, et quae petebant velociter impetrabant. Ad hoc ergo Beati sepulcrum quidam, dum exinde multa beneficia perciperet, cereum detulit; quo accenso, domum rediit. Puerulus enim parvulus haec observans, illo abeunte, descendit ad tumulum, ut ardentem cereum exstingueret et auferret. Quo descendente, ecce serpens mirae magnitudinis de alia parte veniens, cereum circumcingit. Puer autem timens sursum rediit, et bis aut tertio cereum auferre tentans, obsistente angue non potuit. Talia et his similia beato pontifici nuntiata, nullo modo credebat, sed magis ne ibidem adorarent fortiter testabatur. Tandem aliquando Dei Martyr beato se confessori revelat, et dicit: Quid, inquit, agis? non solum quod tu despicis, verum etiam honorantes me spernis. Ne facias, quaeso, sed tegmen super me velocius praepara. De qua ille visione concussus beatum sepulcrum adit, ibique diutissime pro ignorantia cum fletu veniam deprecatur. Et quia crypta illa quae ab antiquis inibi transvoluta fuerat diruta erat, rursum eam beatus pontifex reaedificavit, eleganti transvolvens opere. Sed sanctum sepulcrum, nescio qua causa faciente, foris evenit. Quod ille intus transferre cupiens, convocavit ad hoc opus et obsequium abbates atque alios religiosos viros; in quo conventu grande miraculum beatus Martyr et populis et suo praestitit confessori. Erat quippe validum, ut supra diximus, illud sarcophagum, ut tale in isto tempore nec tria paria boum trahere possint. Cumque diutissime morarentur, nec invenirent qualiter ipsum intus inferrent, sanctus Gregorius illuminatis cereis cum grandi psallentio apprehensum a capite Martyris sarcophagum, et duo presbyteri ad pedes, moventes illud, in cryptam habilissime detulerunt, et ubi ipsis fuit placitum composuerunt: quod 782 non minimum populis spectaculum fuit. Post paucos autem annos ab euntibus in Italiam passionis ejus historiam allatam beatus confessor accepit. Sed et deinceps sanctus Martyr multis se virtutibus manifestavit in populis. Nec moratus, super cryptam illam basilicam magnam jussit aedificari. In proximo autem est et alia basilica, in qua Paschasia quaedam religiosa veneratur. Nam visum est eo tempore structoribus quamdam anum egressam fuisse ab ipsa basilica, nigra veste, cigneo capite, vultuque decoro [Al. decora], quae sic affata est structores: Eia, dilectissimi, perficite opus bonum: eleventur machinae quibus erigitur haec structura, et merito acceleratur quae talem habet exsecutorem. Nam si permitteretur ut vestrorum oculorum acies contemplaretur, nempe videretis vobis operantibus sanctum praeire Benignum. Haec effata, basilicam de qua egressa fuerat ingrediens, nulli ultra comparuit. Autumabant enim ejus temporis homines, beatam ibi apparuisse Paschasiam. Super lapidem vero illum in quo cum plumbo remisso pedes ejus confixi fuerunt, factis loculis, vinum aut siceram multi infundunt: unde si aut oculi lippitudine gravati, aut quaelibet vulnera fuerint peruncta, protinus fugata infirmitate sanantur, quod ego evidenter expertus sum. Nam cum mihi nimia lippitudine oculi gravarentur, ex hoc sacrato unguine tactus, dolore protinus carui. Cum autem ad Arvernam regionem lues illa inguinaria adveniret, quae sancti Galli episcopi oratione depulsa est [V. Hist., l. IV, cap. 5]; et in subita contemplatione parietes domorum atque ecclesiarum signarentur, atque caraxarentur, matri meae apparuit in visu noctis quasi vinum, quod in apothecis nostris habebatur, sanguis esset effectus. Cui lamentanti ac dicenti: Vae mihi, quia signata est plagae domus mea, ait ei vir quidam: Nosti, inquit, quod post pridie, quod erit in Kalendis Novembris, passio Benigni martyris celebrabitur? 783 Novi, ait. Vade, inquit, et vigila totam noctem in honore, ac revoca missas, et liberaberis a plaga. Expergefacta autem a somno, implevit quae sibi fuerant imperata, signatisque vicinorum domibus domus nostra inviolata permansit.
- CAPUT LII. De sancto Symphoriano
Symphorianus martyr apud Augustodunensem urbem martyrium consummavit (An. 179, 22 Aug.. De loco autem illo ubi gladio percussus est, et sanguis ejus effluxit, quidam religiosus tres lapillos cum ipso sanguine levavit, et in capsa argentea reconditos in ecclesiam ligneis constructam tabulis, apud Thigernum (V. infra, cap. 67) castrum urbis Arvernae in altari sancto locavit. Tempore autem (V. lib. III Hist. cap. 12) quo Theodoricus rex Francorum regionem illam evertit, hoc castrum ab hostibus incendio concrematur. Cumque ab aliarum domorum exustione domus Dei, quae, ut diximus, ligneis erat tabulis fabricata, igni apprehensa consumeretur, populi plangentes dicebant: Utinam vel beatae reliquiae non periissent! Interea cum prunarum magnus esset de incendio acervus effectus, subito aquilone flante atque urente, vehementer favillae ab incendio relictae, per diversa jaciuntur, et ecce capsa illa argentea illaesa refulgens, tanquam sidus praeclarum apparuit. Colligentes autem eam qui tunc aderant clerici, requirentes, nihil de beatis pignoribus diminutum reperientes, mirati sunt inter tam valida incendia speciem tam tenuem sic fuisse salvatam, in qua, ut ita dicam, non solum haec, sed etiam mille librae argenti aut ferri potuissent sine mora dissolvi. Vere magna ibidem virtus apparuit, quae populum ad Dei cultum et honorem sui nominis roboravit, qui 784 facta deinceps alia in eodem loco basilica, sanctas reliquias in altari posuerunt.
- CAPUT LIII. De beato Marcello Cavillonensi.
De beati vero Marcelli Cavillonensis martyris virtutibus pauca ad nos mittenda memoriae monimenta venerunt. Quae quamlibet parva censeantur in dictis, ad eum tamen referenda sunt qui haec operatur in singulis. Causa quaedam exstiterat, ut Fedamius, Eunomii quondam Arverni presbyteri filius, Cavillonensem urbem adiret (An. 179, 4 Sept.), idemque apud basilicam sancti martyris Marcelli hospitalem habebat, ab abbate loci victus stipendia capiens; ipse enim quae loquor exposuit. Inter duos, inquit, viros orta fuit intentio [Al., contentio]: hisque litigantibus, in hoc lis ipsa subiit, ut eam sacramento dirimerent. Ingressique basilicam sancti Martyris, elevatis homo manibus ad perjurandum, cum nomen Sancti voluisset ore patulo nominare, haesit vox in faucibus, nec lingua poterat ad officium reflecti. Sed ne hoc quidem parum videretur ad beati athletae gloriam, ipse cum elevatis manibus quasi aeneus totus irriguit. Tunc oratio facta pro eo, absolvi diaboli arte vinctum obtinuit: ipse quoque post absolutionem sermone proprio opus suum confessus, quae negligenter egerat emendavit.
- CAPUT LIV. De sancto Valeriano.
(An. 179, 15 Sept.) Huic martyri adjungitur, et sanguine et agone propinquus, beatus athleta Valerianus, qui apud castrum Trinorciense, quadragesimo a Cavillonensi urbe milliario, consummato 785 certamine tumulatus est. Igitur Gallus, hujus urbis comes, coeliaci morbi dolore gravatus, qui totam alvum non modo tortura, verum etiam tumore ita conflaverat, ut hydropicus putaretur, nihil edere, nihilque potus capere posset, fiebatque juxta hoc contagium ut inediae morbo deficeret, qui prope exanimis, cum se cerneret desperatum, rogat se deportari ad beati Martyris tumulum. Ubi cum projectus fuisset, accessit ad eum Epirechius presbyter, qui tunc ipsam regebat ecclesiam, vir virtutum, et purae mentis homo, sicut ipsi oculis nostris inspeximus, dixitque ei: Si vis sanus fieri, confide in virtute Martyris gloriosi, et vove ut unam trabem cum ligaturis suis ad hujus templi tecta recuperanda transmittas. Erit enim tibi praesidium, si ea devote impleveris quae promittis. At ille attentius orans, vovit quae presbyter indicavit; statimque sanus factus, trabem nullo commonente ad basilicam Sancti exhiberi praecepit. Ecce quid praestat Dominus Jesus Christus in terris martyribus sanctis, quos glorificatos ascivit in coelestibus regnis. Nec immerito, quia sacrum nomen ejus corde credentes, in operibus invocantes, in tentationibus confitentes, non modo ut fideles servi Dominum sunt secuti, verum etiam et alios ut sequerentur suis exemplis incitaverunt.
- CAPUT LV. De Timotheo et Apollinari martyribus.
Timotheus et Apollinaris apud Remensium urbem, consummato 786 martyrio, coelestia regna meruerunt (An . . . 23 Aug.): quorum reliquias quidam, aedificata in eorum honore basilica, devotus expetiit. Pontifex vero qui aderat, cum honore per presbyterum dirigit. Cumque iter ageret, mulier importuna, et credo indigna merito, in via procedit, salutatoque presbytero, deosculatur linteum quo sacrae tegebantur favillae, rogans sibi de iis aliquid condonari. Tunc presbyter diu dubitans, et tribuere differens, victus tandem ab improbitate ejus, divisit [Al. dimisit] ei particulam. Ascendensque sonipedem [ id est, equum], iter expedire coepit injunctum: sed percutiens utraque equi latera, nequaquam poterat promoveri; ipse vero ita gravatus erat, ut vix :CAPUT Valeret erigere. Intelligens autem Martyrum se virtute teneri, poenitentia motus utiliter recepit quod negligentia intercedente largiri praesumpsit: restitutoque in capsa quod abstulerat, abire permissus est.
- CAPUT LVI. De sancto Eutropio.
Eutropius quoque martyr Santonicae urbis, a beato Clemente episcopo fertur directus in Gallias (Saec. II aut III, 30 April.), ab eodem etiam pontificalis ordinis gratia consecratus est, impletoque hujus officii ordine, peracta incredulis praedicatione, insurgentibus paganis, quos auctor invidiae credere non permisit, illiso capite victor occubuit. Sed quia eo tempore instante persecutione, neque digno loco sepultus, neque a Christianis debito honore veneratus est, valde datum est oblivioni eum martyrem fore, quod hoc ordine traditur 787 revelatum. Post multa annorum spatia in ejus honore basilica aedificata est, expletoque opere Palladius, qui tunc sacerdotalis ordinis cathedram regebat, convocatis abbatibus, sacros cineres in locum quem praeparaverat, transferri studuit. Quod cum factum fuisset, duo ex abbatibus reserato opertorio sanctum corpus aspiciunt, contemplanturque cicatricem capitis, qua in parte defixum fuerat securis acumen. Sed ne praesens visio duceretur in irritum, etiam spiritualis haec doctrina commonuit, scilicet cum sequent nocte stravissent sacerdotes membra quieti, apparuit per visum his duobus, dicens: Cicatricem quam contemplati estis in capite, scitote me per eam martyrium consummasse: et ex hoc quod martyr esset innotuit populis, quia non aderat historia passionis.
- CAPUT LVII. De sancto Amarando.
Amarandus auem martyr apud Albigensem urbem, exacto agonis fidelis cursu, sepultus vivit in gloria (An. 250, 7 Nov.). Cujus, ut historia passionis declarat, sepulcrum diu vepribus sentibusque [ Ed., sepibusque] contectum latuit, sed, Domino jubente, Christianis populis revelatum est, et crypta in qua quiescebat patefacta resplenduit. Sed cum hostilitate impellente locus ille ab habitatoribus fuisset evacuatus, a longinquo venientes incolae, honorem beato Martyri quasi custodi proprio nitebantur impendere. Igitur cum cereos frequenter devotio Christiana deferret, quadam die contigit, ut quidam prae longinquitate itineris incrementum ignis, quo accenderetur 788 cereus, non exhiberet. Arreptumque silicem ferro verberat quasi ignem eliciturus: quod dum ageret, et crebris ictibus lapidem quatiens, nihil foci posset excutere, coelesti lampade cereus, qui jam beato sepulcro affixus erat, illuminatur; sicque factum est ut quae humanae non expleverant industriae, peragerentur divini numinis majestate. Cessante humano studio coelestia officia ministrantur, luminisque novi fulgore cereus clarificatur accensus. Quod cum populis manifestatum fuisset, incrementum foci ulterius ad accendendum lumen nullus exhibere praesumpsit. Postquam vero locus ille inhabitari ab hominibus assidue coepit, atque ibi domus in quibus ignis accenderetur adessent, hoc miraculum non est ultra praestitum plebi, cum aliis miraculis frequentius illustretur.
- CAPUT LVIII. De sancto Eugenio.
Huic cryptae sociatur et ille Honorificianae persecutionis martyr Eugenius, sacerdotalis infulae maximum decus, quem in hac urbe detrusum exsilio, vel ipsius vel sociorum ejus passio narrat (An. 505, 13 Jul.). Hic cum magnis in saeculo polleret virtutibus, et jam victor de tormentis martyrialibus exsiliisset, tempus vocationis suae, quo arcersiretur ad gloriam, Domino revelante, cognovit, illud praecipue quod populis occulebatur, manifestum noscens, se martyri Amarando socium esse futurum, ad ejus sepulcrum dirigitur, prostratusque solo, diutissime orationem fudit ad Dominum: dehinc expansis per pavimentum brachiis, spiritum coelo direxit, qui a Christianis 789 collectus, in ipsa qua diximus crypta sepulturae mandatus est. Ad cujus festivitatem cum tempore quodam innumeri populi convenirent, negotia multa in atrio protulerunt. Puella vero una ex habitatoribus loci stationem adit, quasi aliquid coemptura, speciemque sibi aptam aspiciens, a negotiatore suscepit. Et statim dicto citius porrectam alteri negat se accepisse. Negotiator vero intente aiebat: Mea eam tibi manu protuli, tuque rimandam sollicite suscepisti. Illaque negante, ait negogiator: Si tibi tanta est pertinacia, avaritia stimulante, negandi, judicet illud beatus martyr Eugenius. Ad cujus sepulcrum, si cum sacramenti interpositione edixeris te non accepisse, damni mihi nihil aestimo quod amisi. At illa pollicita se posse ex hoc exui sacramento, vadit ocius ad sepulcrum; elevatisque manibus ut juraret, extemplo membris dissolutis irriguit, plantaeque ejus affixae sunt pavimento; vox haesit in gutture, tantum os patulum a sermone nudum hiabat. Quod negotiator cum reliquo populo cernens, ait: Prosit tibi, inquit, virgo, haec species quam tulisti mihi, sufficit ultio data per Martyrem. Et haec dicens, a loco discessit. Illa vero in hoc tormento diutissime detenta, tandem Martyre jubente locuta, palam confessa est quod clam latere voluerat. Quid agis, o infelix avaritia? quid petendis rebus alienis succumbis mens feminea, non virilis? Ut quid firmam loricam mentis modica transverberas sagitta cupiditatis? Quid congregas, o homo, auri rubiginosi talenta, cum iis arsurus in gehenna? Quid tibi prosunt peritura lucra, quae aeternae vitae pariunt detrimenta? juxta illud Domini verbum: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut, quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 26)?
- CAPUT LIX. De ultione cujusdam furis.
790 Ecclesia est vici Icidiorensis, sub termino Turonicae urbis, quae plerumque sacris miraculis illustratur, fenestras ex more habens, quae vitro lignis incluso clauduntur, quo praeclarius aedi sacratae lumen quod mundus meruerit subministrent. Quam ecclesiam fur nocturnus importunusque aggreditur, ingressusque nocte, cum omnia cerneret custodum cura tueri, et nihil de sacris ministeriis quod auferret adverteret, ait intra se: Si aliud, inquit, invenire non possum, vel has ipsas quas cerno vitreas auferam, fusoque metallo aliquid auri conquiram mihi. Ablatis igitur dissipatisque vitreis, metallum abstulit, et in pagum Biturigi territorii contulit. Missumque vitrum in fornace per triduum decoquens, nullum exinde opus potuit expedire: victusque crimine, divinum super se judicium intuens, nequaquam motus perdurat in malis. Ablatum autem a cacabo vitrum, quod in pilulis nescio quibus conversum fuerat, advenientibus negotiatoribus venumdedit, ut scilicet accepta pecunia, novus Giezi, lepram perpetuam compararet. Nam adveniente die post anni curriculum, quod [Al., quo] hoc furtum fecerat, caput ejus tumori datur: oculi quoque inflantur, ut erui a suis locis autumentur. Haec autem ei singulis annis eveniunt in die illa qua furtum admisit. Plangitque miser vitrum, quod ex itinere quo [Al., quod] transmisit non potuit revocare.
- CAPUT XL. De Rogatiano et Donatiano martyribus, et Similino confessore.
Apud urbem vero Namneticam duo sunt martyres pro Christi nomine jugulati (An. 290, 24 Maii). Quorum unus Rogatianus, alter Donatianus est vocitatus. Habetur ibi etiam et Similinus 791 magnus confessor (An. 310, 16 Jun.). Igitur cum supra dicta civitas tempore Chlodoveci regis barbarica vallaretur obsidione (An. circ. 510), et jam sexaginta dies in hac aerumna fluxissent, media fere nocte apparuerunt populis viri cum albis vestibus, radiantibus cereis, a basilica beatorum Martyrum egredi: et ecce alius chorus huic similis de basilica procedere antistitis Similini. Cumque conjungentes se, data salutatione, orationi incubuissent, recesserunt unusquisque ad locum unde progressus fuerat, ac protinus omnis phalanga hostilis immenso pavore exterrita, ita subito impetu a loco discessit, ut facta luce nullus ex his reperiri posset. Apparuit ante dicta virtus Chilloni [ Clar. a, Chillino] cuidam, qui tunc huic exercitui praeerat. Qui necdum erat ex aqua et Spiritu sancto renatus, qui statim compunctus corde, conversus ad Dominum, iterata nativitate progenitus, Christum esse Filium Dei vivi clara voce testatus est.
- CAPUT LXI. De reliquiis beati Nazarii.
In territorio quoque urbis Namneticae, in vico quodam supra alveum Ligeris, beati Nazarii reliquiae continentur (An . . . 12 Jun.). Igitur quodam tempore homo devotus balteum ex auro purissimo cum omni apparatu studiosissime fabricatum, super altare basilicae illius posuit, orans ut in causis suis Martyris virtus dignaretur adesse. Quo recedente, Britto quidam ex satellitibus Warochi Britannorum comitis, et primus cum eo adfuit, ablatoque violenter apparatu baltei, ipsum quoque balteum repetiit (An. 590). Renitente presbytero ac dicente: Dei res hae sunt, 792 et ad reficiendos pauperes sancto Martyri sunt collatae, ne famem pessimam patiantur, qui huic templo fideli devotione deserviunt: unde tu potius huc aliqua inferre, non auterre debebas. Non mollivit hominis avari animum abbatis illius praedicatio; sed potius succensus, minari ei coepit, ac dicere: Nisi sine mora refuderis balteum, manu mea interimeris. Tunc victus abbas, speciem super altare quo sancta teguntur pignora collocavit, dicens: En ipsam quam petis reticulam; si metus de virtute Martyris nullus est, aufer. Erit enim, ut confidimus, de vestigio judex, si ea auferre praesumpseris. At ille nihil metuens, abstulit, jubens sibi equum ante ipsam basilicae porticum praeparari. Cui ait sacerdos: Nullus unquam in hoc loco equum praesumpsit ascendere. Da, quaeso, gloriam Deo, et honora Martyrem, ne mali aliquid patiaris. Ille vero mandata negligens sacerdotis, ascenso in atrio sancto equite, ubi egredi venit, percusso ad portae limen superius capite, ad humum testa disrupta corruit, manibusque suorum deportatus, ut tugurium cujusdam pauperculi, quod erat proximum, est ingressus, protinus spiritum exhalavit. Quod Warochus audiens, et res quas hic abstulit restituit, et de suo proprio multa contulit pavore perterritus.
- CAPUT LXII. De quinquaginta martyribus Thebaeis.
Est apud Agrippinensem urbem basilica, in qua dicuntur quinquaginta viri ex illa legione sacra Thebaeorum pro Christi nomine martyrium consummasse (An. 286, 10 Oct.). Et quia admirabili 793 opere ex musivo quodam modo deaurata resplendet, Sanctos Aureos ipsam basilicam incolae vocitare voluerunt. Quodam autem tempore, Eberegisili episcopi, qui tunc hujus urbis erat antistes, capitis medietas validis doloribus quatiebatur, erat autem tunc temporis in villa oppido proxima quo dolore, ut diximus, valde attenuatus, misit diaconem suum ad Sanctorum basilicam. Et quia in ipsius templi medio puteus esse dicitur, in quo Sancti post martyrium pariter sunt conjecti, collectum exinde pulverem detulit sacerdoti. Verum ubi exinde caput attigit, extemplo dolor omnis exemptus est.
- CAPUT LXIII. De sancto Malloso.
Ab hoc etiam sacerdote sancti martyris Mallosi corpus repertum est hoc modo (An. 286, 10 Oct.). Cum fama ferret hunc apud Bertunense oppidum martyrium consummasse, occultum erat hominibus illis quo in loco quiesceret: erat tamen oratorium inibi, in quo nomen ejus invocabatur. Supradictus vero pontifex in honorem ejus basilicam aedificavit, ut scilicet cum aliquid revelationis de Martyre acciperet, in ea beatos artus, Domino annuente, transferret. Denique in latere basilicae, id est, in parieta qui a parte erat oratorii, in absida collegit, praestolans Domini misericordiam quid juberet de Martyre, revelari. Post haec diaconus quidam Mettensis, per visum ductus, ubi Martyr quiesceret est edoctus. Post paucum autem tempus, veniens ad episcopum, et quasi certa signa, quae per visum viderat, relegens, cum prius ibidem non fuisset, ait episcopo: Hic effode, et invenies corpus Sancti, id est, in medio absidae. 794 At ille, cum fodisset quasi in septem pedes, attigit nares ejus odor immensi aromatis, et ait: Credo in Christo, quod ostendit mihi Martyrem suum, quando me haec suavitas circumdedit: et fodiens, reperit sanctum corpus illaesum; et emittens vocem magnam, Gloria in excelsis Deo secum omnem clerum pariter psallere fecit. Dicto quoque hymno, corpus sanctum in basilicam transtulit, et cum laude debita sepelivit. Ferunt ibidem et Victorem martyrem esse sepultum, sed non eum adhuc cognovimus revelatum.
- CAPUT LXIV. De Patroclo martyre.
Patroclus quoque martyr, qui apud urbem Tricassinorum sepultus habetur, saepius se amicum Dei virtutibus multis ostendit (An. 259 aut 273, 21 Jan.). Erat enim super eum parvulum oratorium, in quo unus tantum clericus serviebat. Loci enim homines parvum exhibebant Martyri famulatum, pro eo quod historia passionis ejus non haberetur in promptu. Mos namque erat hominum rusticorum, ut sanctos Dei, quorum agones relegunt, attentius venerentur. Quidam igitur de longinquo itinere veniens, libellum hujus certaminis detulit, lectori, quem in ipso loco servire diximus; prodidit ad legendum. Ille vero post decursam lectionem valde gavisus, nocturno sub tempore famulante lumine, velociter exemplavit. Hominibus quidem digressis, hic episcopo suo exhibet quae repererat, putans se per haec gratiam assequi sacerdotis. At ille non credens, nisi confictum aestimans, caesum increpatum clericum abscedere jubet, dicens: Te haec juxta votum tuum dictasse manifestum est; nam nunquam ea cum ullo homine reperisti. 795 Post multum vero tempus, ut virtus Martyris non esset occulta, abiit exercitus in Italiam, et detulit passionis hujus historiam, sicut a clerico tenebatur scripta. Tunc confusus valde episcopus, cognovit vera esse quae a clerico dicebantur. Populus autem ex hoc magis honorare coepit Martyrem, constructaque super eum basilica, festivitatem ejus per singulos annos devote concelebrat.
- CAPUT LXV. De basilica sancti Antoliani martyris.
Antolianus autem martyr apud urbem Arvernam martyrium consummavit (An. 255, 6 Feb.). In cujus honore Alchima soror et Placidina conjux Apollinaris episcopi templum aedificare cupientes, multa sanctorum corpora, dum fundamenta jacerent, removerunt, nescientes cujus meriti essent quorum sepulcra repererant: quae cum viritim sepelire propter aliorum sepulcrorum multitudinem quae locum illum ab antiquo repleverant non haberent, congregatam ossium massam in unam projicientes fossam humo operuerunt: idque, quod Deo vel sancto Martyri acceptabile non fuisset, per visum cuidam apparuit; viditque homo ille conquerentem beatum Antolianum cum reliquis sanctis, atque dicentem: Vae mihi, quia propter me multi fratrum meorum injuriati sunt: verumtamen dico, quia qui haec coeperunt, ad effectum perducere non possunt. Quod ita gestum est. Erectis tamen parietibus 796 super altare aedis illius, turrem ac columnis, pharis, heracliisque transvolutis arcubus erexerunt, miram camerae fucorum diversitatibus imaginatam adhibentes picturam. Nam ita fuit hoc opus elegans et subtile, ut per longa tempora rimarum frequentatione divisum pene in ruinam pendere videretur. Quod periculum Avitus pontifex cernens, anticipans futuram columnarum stragem, jussit tigna asseresque vel tegulas amoveri; quibus submotis nec adjutoriis columnis appositis, nutu Dei, discedentibus de machina structoribus ut cibum caperent, recedentibusque et reliquis a basilica, dato columnae immenso pondere, cum magno sonitu super altare et circa altare diruerunt, completaque est aedes nebula de effracti calcis pulvere. At sacerdos exsanguis, duorum damnorum detrimenta suspirans, ne et marmora confregissent, et aliquis deperisset e populo, cire non poterat quid damni accessisset. Nullus enim propter nebulam pulveris illuc poterat accedere. Post duarum vero horarum spatium, recedente nebula, ingressi sunt vel defunctorum colligere corpora, vel columnarum fragmenta rimari. Nullum hominem periisse cognoscunt: altare quoque mirantur illaesum, in quod e tanta altitudine impactae columnae nihil laesionis intulerunt. Quid plura? invenerunt omnia integra, cuncta contemplantur esse salvata: glorificant Martyrem, conspiciunt Dei virtutem, qui sic altare columnasque servavit illaesas.
In hujus urbis territorio et Julianus martyr (An. 304, 28 Aug.) agonis palmam legitime decertando 797 promeruit. De cujus virtutibus quae ad nos usque venerunt, in libro quem de ejus miraculis proprie scribere praesumpsimus declaravimus.
- CAPUT LXVI. De furto patrato in aede sancti Saturnini.
In ipso quoque territorio, tempore quo Chramnus Arvernum abiit (Post an. 250, 29 Nov.), cum diversa scelera ab ejus gererentur ministris, quinque viri sacrosanctum oratorium domus Iciacensis furtim appetunt: habentur autem in eo sancti Saturnini reliquiae, irruptoque, ablatis palliolis vel reliquis ministerii ornamentis, nocte tegente discedunt. Sed presbyter recognoscens furtum, ac inter vicinos scrutans, nullum potuit ex his quae ablata fuerant indicium reperire. Protinus vero latrones qui haec admiserunt in Aurelianense se territorium transtulerunt: divisisque rebus, accepit unusquisque partem suam. Sed mox insequente ultione divina, quatuor in seditionibus interfecti sunt. Quintus vero totam sibi furti hujus haereditatem superstes remanens vindicavit. Sed ubi haec in domum suam contulit, statim obtectis sanguine oculis, excaecatus est. Tunc compunctus tam doloribus quam inspiratione divina, vovit, dicens: Si respexerit Deus miseriam meam, et mihi visum reddiderit, referam loco illi sancto quae abstuli. Et haec cum lacrymis orans, visum recepit. Accedens vero ad oppidum Aurelianense, providente Deo, diaconem Arvernum invenit. Cui traditis rebus, suppliciter exoravit ut easdem oratorio restitueret, quod diaconus devotus implevit.
- CAPUT LXVII. De sancto Genesio Arverno.
Nuperrimo autem tempore (An . . . . . . 28 Oct.) in hujus urbis Arvernae territorio, 798 quod adjacet Tigernensi castello, Genesius ejusdem loci sanctus se hoc modo revelavit. Pauper quidam boves, quos ad exercendam culturam habebat, casu ab oculis dilapsos perdidit, eosdemque sollicita indagine quaesitos, reperire non potuit. Consequenti vero nocte apparuit ei vir quidam per visum, dicens: Vade per viam quae ad silvam ducit, et invenies boves quos sollicite requiris, juxta lapidem marmoris herbarum copiam decerpentes: junctisque ad plaustrum, marmor exhibe, et super sepulturam quae viae est propinqua compone. Ego enim sum, qui tibi haec loquor, Genesius, cujus est tumulus ille, qui in albis positus per martyrium ab hoc mundo migravi. Consurgens autem homo ille diluculo, reperit boves juxta lapidem, fecitque sicut ei praeceptum fuerat per visum. Sed nec in hoc defuit miraculum; cum immensus lapis, quem multa boum paria movere vix poterant, a duobus tantum delatus est bobus. Ex hoc enim multi infirmi ibidem venientes, votorum promissa solventes, sanitatem recipiunt. Audiens haec Avitus episcopus urbis illius, basilicam super tumulum Sancti magnam aedificavit, dedicatamque, festivitatem in ea excoli praecepit, in qua nunc multa frequentia populorum cum votis, ut diximus, veniens, cum sanitate regreditur. Hanc etiam basilicam sancti Genesii Arelatensis reliquiis illustravit.
- CAPUT LXVIII. De Genesio Arelatense martyre, seu, De moro reviviscente.
Hic vero martyr Genesius, decisione cervicis agonem pro Christi nomine, apud eamdem Arelatensem scilicet urbem, pollente fervore fidei, consummavit (An . . . . . 25 Aug.). Est autem ibi arbor, ubi dicitur decollatus fuisse, genere morus, ex qua infirmis multa 799 plerumque beneficia, impertiente Martyre, sunt concessa. Sed decursis temporibus, cum rami cortexque ejus pro salvatione a multis detraherentur, arefacta est. Verumtamen adhuc fideliter petentibus vivit, similia praebens medicamina quod superest de columna.
- CAPUT LXIX. De miraculis per beatum Genesium factis.
Sed et pons quondam super Rhodanum fluvium, ubi beatus Martyr natasse fertur, in die solemnitatis ejus, disruptis catenis, quia super naves locatus erat, nutare coepit, ac prae nimio pondere populorum ipsae naves dehiscentes, in alveo fluminis populum submergebant. Tunc omnes simul in discrimine positi, una voce clamaverunt, dicentes: Genesi beatissime, eripe nos propriae sanctitatis virtute, ne pereat plebs quae fideliter advenit tua devote solemnia celebrare. Mox flante vento vulgus omne ad littus reductum, miratur se virtute Martyris esse salvatum. Nam et cancelli beati sepulcri saepius a Langobardis vel reliquis hostibus confracti sunt. Sed arrepti a daemone homines, aut comprehensi rabie, debacchantes, aut propriis se dentibus lacerantes, nihil de iis quae violenter ceperant abstulerunt. Ferunt etiam in hac urbe fuisse mulierem, cui a viro crimen impactum, nec omnino probatum, a judice ut aquis immergeretur dijudicata est. Cui cum ad collum lapis immensus funibus colligatus fuisset, in Rhodanum de navi praecipitata est. Illa vero beati Martyris auxilium precabatur, et nomen ejus invocans, aiebat: Sancte Genesi, gloriose Martyr, qui has aquas natandi pulsu sanctificasti, erue me juxta innocentiam meam: et statim super aquas ferri coepit. Quod videntes populi, susceperunt eam in navi, et ad basilicam Sancti deduxerunt incolumem: nec ulterius a viro vel a judice est quaesita.
- CAPUT LXX. De quadam muliere injuste a marito adulterii accusata.
800 O quantum innocentia praestat, quantum mens pura meretur! Nam simili sorte alia mulier a viro suo adulterii crimen accepit. Quod coram judice diutissime denegans, cum propria confessione superari non posset, dijudicatur immergi. Dehinc concurrente ad spectaculum populo, ad pontem ducitur amnis Ararici, connexoque cum fune lapide molari collo ejus, praecipitaverunt eam in flumen, increpante desuper viro, atque dicente: Ablue nunc aquis abundantibus fornicationes immunditiasque tuas, quibus saepe maculasti stratum meum. Sed Domini pietas, quae insontes perire non patitur, providit stylum sub aquis, quem videre homo non poterat; qui suscipiens funem, sustinuit mulierem, ne ad fundum fluminis perveniret. Et erant utraque sub aquis, mulier scilicet, et petra styli illius lance librata. Cumque jam sol occubitum peteret, propinqui feminae illius deposcunt a judice, ut liceret per alveum torrentis cadaver parentis inquirere. Accepta itaque indulgentia, descenderunt ad locum in quo praecipitata fuerat mulier. Videruntque eam pendere cum lapide, missoque unco, abstraxerunt illam: intelligentesque eam esse vivam, velociter ad basilicam, quae erat fluminis proxima, transtulerunt; timebant enim ne iterum mergi juberetur a judice. Interrogabant autem mulierem qualiter sub pelago vivere potuisset. Respondit: Non mihi aliter quam somnium visum est, nec amplius aquas sensi, nisi cum in his projecta descendi, aut ab his iterum sum resumpta, surrexi. Et mirabantur omnes non potuisse eam mori in tali discrimine; salvavit enim eam purae [Al. propriae] conscientiae fides, et Dominus, quem jugiter imprecata est. Deinde parentibus indulta, nec a 801 judice, nec a viro est amplius inquisita: sed ad virtutes martyrum redeamus.
- CAPUT LXXI. De Ferreolo et Ferrucione.
Vesonticorum quoque civitas propriis illustrata martyribus, plerumque miraculis praesentibus gaudet. Huic in abdito cryptae duo, ut passio declarat, martyres, Ferreolus atque Ferrucio sunt sepulti (An. 211, 16 Jun.). Factum est autem quodam tempore ut vir sororis meae invalescente febre graviter aegrotaret. Cumque jam quarti mensis spatio lectulo anhelus occumberet, ut nihil aliud conjux moesta, nisi quae sepulturae erant necessaria cogitaret, Sanctorum basilicam flens ac tristis expetiit: provolutaque coram sepulcris, palmis ac facie rigente, opprimit pavimentum. Accidit autem fortuito ut, extensa dexterae manus palma, folium herbae salviae, quod pro honore Martyrum in crypta conspersum fuerat, operiret. Postquam autem, fusa oratione, cum lacrymis surrexit a tumulis, putans aliquid de linteaminibus, quibus induta erat, manu prehendisse, ut assolet, volam continuit clausam; egressaque basilicam, patefacta manu, folium herbae miratur: obstupefacta vero quid hoc esset, munus coeleste indultum sibi divinitus recognoscit, ut scilicet per eum virtus Martyrum infirmo succurreret. Domum igitur jam laetior rediens, folium dilutum aqua viro porrexit ad bibendum. Qui ut hausit plenus fide, protinus sanitatem plenissimam meruit obtinere.
- CAPUT LXXII. De sancto Dionysio Parisiorum episcopo.
802 Dionysius vero episcopus, Parisiorum urbi datus est martyr (An. 250, 9 Oct.): tempore vero quo Sigibertus rex cum exercitu ad urbem illam venit, et maximam vicorum ejus partem incendio concremavit (An. 574), quidam de primoribus ejus ad basilicam antedicti martyris properat, non orationis devotione, sed tantum ut aliquid fraudaret ab aede: qui scilicet ubi reserata ostia ac vacuum templum a custodibus reperisset, pallam holosericam, auroque exornatam et gemmis, quae sanctum tegebat sepulcrum, temerario ausu diripuit, secumque sustulit. Veniens autem ad castra, fuit ei necessitas navigandi. Cumque puer ejus, quem tunc creditum habebat, suspensis ad collum ducentis aureis, navem cum eodem ascendisset, subito, a nullo tactus, de navi deruit, oppressusque aquis, nunquam potuit inveniri. Ille quoque judicium Dei in se cernens per pueri amissionem et auri, velociter littori de quo digressus fuerat, remeavit, pallamque sepulcri summa velocitate restituit. Et licet hoc fecerit, tamen diem in quo haec admiserat, recurrente anni circulo, non attigit. Alius autem super sepulcrum sanctum calcare non metuens, dum columbam auream lancea quaerit elidere, elapsisque pedibus ab utraque parte, quia turritus erat tumulus, compressis testiculis, lancea in latere defixa, exanimis est inventus. Id non fortuito contigisse, sed judicio Dei gestum, nullus ambigat.
- CAPUT LXXIII. De sancto Quintino Viromandensi.
803 Apud Viromandense vero oppidum Galliarum, Quintinus martyr quiescit, cujus beatum corpus a quadam religiosa, quae dudum fuerat caecata, reperitur (An. 287, 31 Oct.). Sed mox ut a fluminis fundo relevatum est (An. 342), miraculum protulit, cum mulieris facie, ubi primum illuxit, lumina caecata restituit. In hac etiam urbe unus ex latronibus equum presbyteri furtim abstulit: inventus a presbytero, judici manifestatur; nec mora, apprehensus et in vincula compactus, supplicio subditur; opus suum ore proprio indicans, patibulo dijudicatur. Sed presbyter metuens ne ob sui damni causam anima hominis auferretur, judicem deprecatur, ut concessa illi vita, hic culpa reus absolveretur a poena, dicens sibi satis esse jam factum, quod per tot tormentorum genera latro quae gesserat declarasset: sed severitas judicis, cum nullis precibus potuisset inflecti, reum patibulo condemnavit. Tunc presbyter cum lacrymis prostratus ad beati Martyris tumulum, suppliciter deprecatur, dicens: Quaeso, gloriosissime athleta Christi, ut eruas hunc pauperem de manu mortis iniquae, ne mihi fiat in opprobrium, si per meam accusationem moriatur hic homo. Ostende, deprecor, virtutem tuam, ut quem asperitas humana nequit absolvere lenis pietatis moderamine tu dissolvas. Haec sacerdote cum lacrymis deprecante, disruptis vinculis patibuli, reus ad terram ruit. Quod audiens judex, timore perterritus, et divinam admirans virtutem, nihil ultra illi nocere praesumpsit.
- CAPUT LXXIV. De Genesio Beorritano martyre .
804 Est alius martyr infra terminum urbis Beorritanae, presbyterii honore praeditus, cujus passionis historia apud loci incolas legitur. Hic dum esset in corpore ( An . . . . ), castaneum diu aridum suis orationibus obtinuit in viriditatem redire: in cujus basilica cum plerumque super infirmos mirabilia ostendantur, illud prae caeteris est admirabile, quod lilium dudum collectum, et siccum, in ejus solemnitate denuo revirescit, ita ut intueantur illa die populi flores novos, quos pridem viderant arefactos. Ad hujus enim sepulcrum plerumque sacramentum mendax prolatum a perfidis virtute Martyris confutatur, ut qui temeritate elatus advenerat, emendatus abscedat.
- CAPUT LXXV. De sancto Sigismundo rege.
Saepe enim Dominus arrogantiam contumacis mentis virga correctionis enervat, ut eamdem cultus sui veneratione restituat, sicut quondam de Sigismundo rege manifesta fides gestum profert (An. 523, 1 Maii). Hic etenim post interemptum per iniquae consilium conjugis filium, compunctus corde, Agaunum dirigit, ibique prostratus coram sepulcris beatissimorum martyrum legionis felicis poenitentiam egit, deprecans ut quaecunque deliquerat, in hoc ei saeculo ultio divina retribueret, ut scilicet habeatur in judicio absolutus, 805 si ei mala quae gesserat, priusquam de mundo decedat, repensentur: ibique et psallentium quotidianum instituit, locumque tam in territoriis quam in reliquis rebus affluentissime ditavit. Postea vero captus a Chlodomere rege cum filiis, interfectusque ejus jussu, ad eumdem locum delatus, sepulturae mandatus est, quem in consortium Sanctorum ascitum ipsa res quae geritur manifestat: nam si qui nunc frigoritici in ejus honore missas devote celebrant, ejusque pro requie Deo offerunt oblationem, statim compressis tremoribus, restinctis febribus, sanitati pristinae restaurantur.
- CAPUT LXXVI. De sanctis Agaunensibus, seu De sancto Mauricio et sociis.
Magna est etiam virtus ad antedictorum martyrum sepulcra, de quibus relictis pluribus pauca perstringere libuit. Mulier quaedam filium suum unicum ad hoc monasterium adducens, abbati tradidit erudiendum, videlicet ut factus clericus, sanctis manciparetur officiis (An. 286, 22 Sept.). Verum cum jam spiritalibus eruditus esset in litteris, et cum reliquis clericis in choro canentium psalleret, modica pulsatus febre, spiritum exhalavit. Cucurrit mater orbata ad obsequium funeris plangens, sepelivitque filium. Verumtamen non suffecerunt hae lacrymae dolori, quae in exsequiis sunt effusae: sed per dies singulos veniebat, et super sepulcrum nati sui, emissis in altum vocibus, ejulabat. Cui tandem apparens per visum noctis beatus Mauricius, ait: Quid tu, o mulier, incessanter filii obitum plangens, nunquam desistis a luctu? Cui illa: Dies, inquit, vitae meae hunc planctum non explent; sed dum advixero, semper deflebo unicum meum, nec unquam mitigabor a lacrymis, 806 donec oculos corporis hujus debita mors concludat. Cui ille. Noli ita, ait, quasi mortuum flere, sed aequanimiter age nam scias eum nobiscum habitare, et sedentem vitae perennis consortio nostro perfrui. Et ut veraciter credas certa esse quae loquor, surge crastina die ad matutinum, et audies vocem ejus inter choros psallentium monachorum. Et non solum die crastina, sed etiam omnibus diebus vitae tuae, cum veneris audies in psallentio vocem ejus; ideoque ne fleveris, eo quod gaudere te oporteat potius quam lugere. Surgit mulier, longaque ducit suspiria, nec obdormit in stratu suo, donec signum ad consurgendum commoveatur a monachis: quo commoto, accedit ad ecclesiam, aliqua de visione quam viderat probatura. Nihil enim praeteriit de pollicitatione sancta, sed quae fuerant divinitus nuntiata, mox impleta noscuntur. Verum ubi cantator responsorium [Al., cantato responso], antiphonam caterva suscepit manachorum, audit genitrix, parvuli vocem cognoscit, et gratias agit Deo. Sed et illud quod Martyris ore promissum habebatur, prorsus impletum est, ut omnibus diebus vitae suae cum accessisset mulier ad psallentium, vocem audiret hujus infantuli inter reliqua modulamina vocum. Cum autem Guntchramnus rex ita se spiritalibus actionibus mancipasset, ut relictis saeculi pompis thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret, accidit ut, misso presbytero, munera fratribus qui sanctis Agaunensibus deserviunt ex voto transmitteret, praecipiens presbytero ut ad eum rediens Sanctorum sibi reliquias exhiberet. Igitur dum, impleta regis praeceptione, cum his regrederetur pignoribus, Lemanni laci, per quem Rhodanus influit, navigium petit. Extenditur autem lacus ille in longitudine quasi stadiis quadringentis, latitudine autem stadiis centum quinquaginta 807. Denique revertens presbyter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset aggressus, subito tempestas exorta fluctus tollit: ad sidera surgunt undarum montes, et nunc puppis naviculae, prora dehiscente, fertur in altum; nunc iterum, demersa puppe, prora tollitur in sublime. Turbantur nautae, et nihil aliud nisi sola mors in hoc periculo praestolatur. Tunc presbyter cum videret se his fluctibus obrui, et spumis undarum ipsarum graviter operiri, extracta a collo capsula, quae Sanctorum pignora continebat, undis tumentibus fidus objecit, ac Sanctorum praesidium clara invocat voce, dicens: Ne peream in his fluctibus, virtutem vestram deprecor, martyres gloriosi, sed potius qui jugiter pereuntibus praebetis auxilium, mihi, quaeso, dextram salutis porrigere dignemini; fluctus opprimite, nosque ad littus optatum vestri adjutorii ope reducite. Et haec dicens, cessante vento, decedentibus undis, ad littus evecti sunt. Haec ab ipso cognovi presbytero. In hoc etiam stagno ferunt tructarum piscium magnitudinem usque ad centum librarum pondera trutinari.
- CAPUT LXXVII. De sancto Victore Massiliensi.
Est et ad sepulcrum sancti Victoris Massiliensis martyris mira virtus (An. 290 aut 303, 21 Jul.). Nam cum saepius ad eum accedentes infirmi sanentur reliqui, energumeni tamen multum se collidentes, et Martyrem declamantes, ejectis daemonibus liberantur. Aureliani autem patricii servus a daemonio correptus, dolendo exitu cruciabatur, ita ut plerumque propriis se morsibus laceraret: 808 sed adductus ad basilicam Sancti, cum se exuri ejus virtute fateretur, debacchans per totam aedem, die tertia mundatus abscessit. Qui in tantum fidei merito roboratus est, ut deinceps, humiliatis capillis, abbatis sortitus ordinem monasterio uni praeponeretur.
- CAPUT LXXVIII. De Baudillio martyre glorioso.
Est apud Nemausensis urbis oppidum Baudillii beati martyris gloriosum sepulcrum, de quo saepius virtutes multae manifestantur (An . . . 20 Maii). Ex quo sepulcro laurus orta et per parietem egressa, arborem foris fecit salubri coma vernantem. Quod saepe loci incolae in multis infirmitatibus habere coeleste remedium sunt experti. Pro quibus virtutum beneficiis, cum plerumque nudaretur a foliis vel ipsa quodammodo cortice, arida est effecta. Unde quia morbos ab ea multarum infirmitatum diximus depelli, longum fuit singulos quosque memorari: ideo haec sufficere putavi, quod ea medicamenta largiendo aridam effectam dixi. Etiam fertur celebre a negotiatore quodam in Oriente de his foliis deportatum pignus fuisse: sed priusquam portum negotiator attingeret, energumenus in ecclesia adire Baudillium martyrem Orientalem plagam, stupentibus populis, declamavit. Ostendit autem beatus Martyr et in aliis virtutem suam. Aram vero Theodorici regis Italici dux, dum in Arelatensi urbe resideret, exstitit ei quidam archipresbyter parochiae Nemausensis invisus. Tunc fervens felle, contra eum misit pueros, dicens: Ite quantocius, et ligatis pedibus ac manibus, adducite eum cum 809 vi, ut cognoscat quod sim dominus regionis hujus. At illi non intelligentes archipresbyterum, putaverunt quod archidiaconem jussisset adduci. Et ascensis equitibus venerunt ad urbem, interrogantesque de archidiacono, digito eis ostensus est. Erat enim hic Joannes nomine, valde religiosus, et in archidiaconatu suo studium docendi parvulos habens: apprehensumque pueri ducis ligatis manibus ac pedibus sub alvo equi adduxerunt eum. Sed non desiit virtus Martyris alumno proprio subvenire. Pueri vero juxta ipsam portam cum eo mansionem habuerunt, quia jam obseratis pro nocte portarum valvis, ingredi non potuerunt. In ipsa vero nocte, duce obdormiente, astitit ei archidiaconus per visum, dicens: Quid tibi, o homo, culpabilis exstiti, quod me in hanc humilitatem redactum cum tali jussisti injuria accersiri? Vere dicam tibi, quia non effugies judicium Dei. At ille expergefactus, consternatusque metu, exclamat suis: Inquirite si pueri quos Nemausum direximus jam venerunt. Interrogantesque de muro urbis responderunt se adesse cum homine. Renuntiant nuntii quae audierant. Confestimque dux ait: Exhibete ad me hominem quem adduxistis. Quod cum factum fuisset, aspiciens eum dux, timore perterritus, ait: Archipresbyterum ego adduci praeceperam, non archidiaconem. Et prostratus ad pedes ejus, ait: Indulge, quaeso, injuriam delicti hujus, quia non est in conscientia mea, ut haec passus fuisses. Et statim dignis honoratum muneribus remisit ad urbem, quem in tanto amore pro ipsa Martyris reverentia dilexit in posterum, ut decedente urbis illius sacerdote, ipsum sacerdotem mandaret institui. Sed nec archipresbyterum amplius inquiri jussit. O magna virtus Martyris, quae per innocentis injuriam noxium absolvit a poena: impletumque est illud Apostoli, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28), cum haec injuria gradum 810 huic construxit, quem scanderet ad regendam ecclesiam Dei.
- CAPUT LXXIX. De miraculis beati Andreae apostoli in ecclesia Agathensi.
Ecclesia quoque Agathensis urbis, quae sancti Andreae apostoli reliquiis plaudit, plerumque gloriosis illustratur miraculis, pervasores rerum suarum saepius arguit. Denique cum Gomacharius comes agrum ecclesiae ipsius pervaderet, tunc Leo episcopus hujus ecclesiae valde moestus concurrit ad cum, dicens: Relinque, o fili, res pauperum quas ordinationi nostrae Dominus commendavit, ne tibi sit noxium, et a lacrymis egentium, qui de fructibus ejus ali consueverant, eneceris. Ille vero quia erat haereticus, parvipendens de his quae ab episcopo dicebantur, rem in sua dominatione retinuit. Interim, procedente die, arripitur a febre, cumque non modo ardore corporeo, verum etiam animae vexaretur incommodo, misit ad episcopum nuntios, dicens: Dignetur pro me sacerdos orationem ad Dominum fundere, et ego dimittam agrum ejus. Quo orante, hic a valetudine qua gravabatur convaluit, factusque sanus, ait suis: Quid putatis, quid isti nunc Romani dicant? Aiunt enim me ob hoc fuisse febre gravatum, quia tulerim agrum eorum, quod mihi juxta consuetudinem humani corporis accidit, verumtamen non habebunt eum me vivente. Et dicto citius misit qui eum iterum auferret. Quod cum episcopus comperisset, venit ad eum, dicens: Num poenitet te prius fecisse bene, quod hoc iterum conaris evertere? ne facias, quaeso, ne ultioni divinae subjaceas. Qui ait ad episcopum: Sile, sile, decrepite, nam infrenatum te loris, circuire urbem super asinum faciam, ut sis in ridiculo omnibus qui te aspexerint. At ille silens ad nota recurrit praesidia: prosternitur in oratione, 811 celebrat vigilias, ac noctem totam in lacrymis et psallentio ducit. Mane autem facto, accedit ad lychnos qui de camera ecclesiae dependebant, extendensque virgam quam tenebat in manu, effregit cunctos, dicens: Non hic accendatur lumen, donec ulciscatur Deus de inimicis, et restituat res domus suae. Haec eo dicente protinus haereticus ille in redivivam febrem corruit. Cumque in extremis ageret, misit ad episcopum, dicens: Oret pro me sacerdos ad Dominum, ut vivam, et restituam agrum, ac similem ejus conferam dominationi. Quibus pontifex respondit: Jam oravi ad Dominum, et exaudivit me. Misit et alios ac tertios ad eum nuntios. Sed sacerdos in uno responso persistens, non movebatur ad haec, ut pro eo orationem daret ad Dominum. Haec ille haereticus cernens, jussit se in plaustro componi, atque ad eumdem evehi, ac per se deprecari episcopum, dicens: Quia dupla satisfactione restituo agrum quem inique pervasi, tantum ut oret pro me sanctitas tua. Illo quoque recusante, compulit eum vi ut abiret ad ecclesiam, quo discedente, ut ecclesiam est ingressus, et hic spiritum exhalavit. recepitque confestim ecclesia rem suam.
- CAPUT LXXXI. De approbatione fidei Christianae per miraculum.
Semper enim catholicorum inimica est haeresis, et ubicunque potuerit tendere insidias, non obmittit: sicut illud est, quod quodam loco factum celebre fama profert. Mulier quaedam erat catholica, habens virum haereticum: ad quam cum venisset presbyter nostrae religionis valde catholicus, ait mulier ad virum suum: Peto charitati tuae ut pro adventu hujus sacerdotis, qui me visitare dignatus est, laetitia habeatur in domo nostra, ac praeparatum dignis impendiis prandium epulemur cum eo. Promittente autem viro ejus sic se, ut illa flagitabat, 812 facturum, advenit et alius haereticorum presbyter, dixitque vir mulieri: Duplicata est laetitia hodie, eo quod sint sacerdotes utriusque religionis in domo nostra. Discumbentibus autem ad convivium, vir ille cum presbytero dextrae partis cornu occupat, catholicum ad sinistram statuens, positaque ad loevam ejus sellula, in qua conjux ejus resideret. Dixitque vir ad presbyterum haereticum: Si consenseris dictionibus meis, exerceamus hodie cachinnum de hoc Romanorum presbytero, ut scilicet apposito ferculo, tu celerius signare festines; cumque ille manum non posuerit, illo tristante nos cum laetitia comedemus cibum. Cui ille: Faciam, inquit, quod praecipis. Denique veniente disco cum oleribus, signavit haereticus, posuitque primus manum suam. Quod cernens mulier, ait: Ne feceris, quia ingrate fero injuriam sacerdotis. Et exhibito alio cibo sumpsit catholicus. In secundo vero et tertio ferculo similiter fecit haereticus. Quarto autem exhibito, cujus in medium sartago fervens advenerat, in qua compositus erat cibus ille, qui ex collisis ovis parumper mixta farina, dactylorum partibus olivarumque rotunditatibus assolet exornari, festinans haereticus, priusquam ferculum illud vel mensam tangeret, elevata in obviam manu, signat, statimque positum cochlearium sumit, non intelligens an caleret, ferventemque cibum velociter inglutivit. Protinus, accenso pectore, aestuare coepit, emissoque cum suspirio immenso ventris strepitu, nequam spiritum exhalavit: ablatusque de convivio, locatus in tumulo, terrae [Al., terrenae] molis congerie est opertus. Tunc exsultans presbyter nostrae religionis, ait: Vere ultus est Deus servos suos. Et conversus ad virum cujus erat convivium, dixit: Periit hujus memoria cum sonitu, et Dominus in aeternum permanet (Psal. IX, 7). Tu vero appone quod comedam. Tunc homo ille perterritus, expleto convivio, provolutus est ad pedes presbyteri, conversusque ad fidem catholicam, credidit cum domo sua, qui in hac 813 perfidia tenebatur; et multiplicata est laetitia, sicut prius mulier flagitaverat.
- CAPUT LXXXI. De altercatione catholici diaconi cum presbytero haeretico.
Arianorum presbyter cum diacono nostrae religionis altercationem habebat, proferens contra Dei Filium ac Spiritum sanctum, ut mos est genti illi, venenosas assertiones. At ille cum diu multumque nonnulla de fidei nostrae ratione disseruisset, et haereticus perfidiae obcaecatus caligine, quae erant vera respueret, juxta illud, quia In malevolam animam non introibit Sapientia (Sap. I, 4), adjecit, dicens: Quid longis sermocinationum intentionibus fatigamur? factis rei veritas approbetur: succendatur igni aeneus, et in ferventi aqua annulus cujusdam projiciatur. Qui vero eum ex ferventi unda sustulerit, ille justitiam consequi comprobatur. Quo facto, pars diversa ad cognitionem hujus justitiae convertatur. Intellige itaque, et tu haeretice, si haec pars nostra Spiritu sancto adjuvante compleverit, nihil in sancta Trinitate dissonum, nihil esse dissimile fatearis. Consensit haereticus huic diffinitioni, et inito usque mane placito, discesserunt; sed fidei fervor per quem haec primum diaconus protulerat, coepit inimico insidiante tepescere. Diluculo autem surgens, brachium infundit oleo, unguento conspergit. Sed tamen loca sancta circuit, et Dominum deprecatur. Quid plura? circa horam tertiam in foro conveniunt. Concurrit populus ad spectaculum. Accenditur ignis, aeneus superponitur, fervet valde, annulus in unda ferventi projicitur. Invitat primum diaconus haereticum, ut ipse cum a calore auferat. Sed statim recusavit, dicens: Qui hanc sententiam protulisti, debes auferre. Diaconus vero licet trepidus, tamen denudat brachium. Cumque ipsum vidisset unguentis haereticus presbyter delibutum, exclamavit dicens: Magicis artibus te elitandum putasti, ut haec unguenta diffunderes, nec valebunt ista quae agis. His ita litigantibus, supervenit diaconus ab urbe Ravenna, Jacinctus 814 nomine, sciscitansque quae esset haec altercatio, ut veritatem cognovit, nec moratus, extracto a vestimentis brachio, in aeneum dexteram mergit. Annulus enim qui ejectus fuerat, erat valde levis ac parvulus, nec minus ferebatur ab unda, quam vento possit ferri vel palea: quem diu multumque quaesitum, infra unius horae spatium reperit. Accendebatur interea vehementer focus ille sub dolio, quo validius fervens non facile assequi possit annulus a manu quaerentis, extractumque tandem, nihil diaconus sensit in carne sua: sed potius protestatur, in imo quidem frigidum esse aeneum, in summitate vero calorem teporis modici continentem. Quod cernens haereticus, valde confusus, injecit audax manum in aeneo, dicens: Praestabit mihi haec fides mea. Injecta manu, protinus usque ad ipsa ossium inter nodia omnis caro liquefacta defluxit, et sic altercatio finem fecit.
- CAPUT LXXXII. De clerico pro confessione Dominica caeso in Hispania.
Sed et nostro tempore, cum incredulitas ac iniqua Arianorum secta in locis Hispaniae per malorum pessimas assertiones disseminata fuisset, quidam clericus apprehensus, Christianum se esse confessus est, asserens aequalem Patri Filium et Spiritum sanctum esse. Cui rex qui praeerat, oblatis muneribus, tanquam majorem se suppliciter deprecabatur, ut scilicet compressa confessione de sanctae Trinitatis aequalitate, minorem Patre Filium cum sancto Spiritu fateretur. Quod si faceret, et facultatibus ditaretur, et magnus haberetur in populis. Quod ille consilium, tanquam morsum viperae fugiens, ac iniqui virus mortiferum respuens anguis, adjecit rex: Video, inquit, duram intentionem mentis insanae, sed novi temperamentum tuum, ut quem munera non deflectunt, facile tormenta subjiciant. At ille: Utinam dignus habear, ait, in hac jugulari confessione, nam munera tua tanquam stercus exhorreo. Tunc iratus rex, jussit eum ad trochleas extendi, et fortiter 815 caedi, interrogans: Quid credis? Respondit: Jam dixi tibi: Credo Deum Patrem omnipotentem, et Filium ejus Jesum Christum. Post haec caesus est valde, sed semper durabat in confessione, nec unquam eum a fidei linea potuit haec tortura deflectere. Nam in primordio cum caederetur, tres tantum verberum ictus sensit, qui, ut ipse postea referebat, ipsam animam penetrarunt. Reliqua vero flagella, tanquam si aliquod velamentum dorso superpositum fuisset, ita non sentiens, magis fidem quam coeperat inter tormenta positus praedicabat. Itaque cum regi satisfactum de ejus caede fuisset, dimissus est, obtestante eo ne in terminis Hispaniae unquam inveniretur. At ille laetus discedens, in Gallias est regressus [Al., egressus]. Sed ut fides dictis adhibeatur, ego hominem vidi, qui haec ab ipsius clerici ore audita narravit.
- CAPUT LXXXIII. De reliquiis plurium martyrum, Pauli scilicet, Laurentii, Pancratii, Chrysanthi, Dariae virginis, Joannis et Pauli ejus fratris.
Per hanc enim confessionem martyres gloriosi neffabilia semper salutarium munerum beneficia meruerunt, ac petentibus se hoc praestiterunt virtute, quod eisdem a Domino impertitum est Creatore, sicut nobis nuper a diacono nostro relatum, ita gestum esse cognovimus. Hic autem diaconus a papa urbis Romanae Pelagio (An. 590), quorumdam martyrum confessorumque assumpta pignora, cum grandi psallentio vel clericorum officio, ac populi immensi obsequio, usque ad portum deductus est. Et ingrersus navem, erectis velis, ac per illum antennae quae modulum crucis gestat apparatum extensis, flante vento, pelagus altum arripiunt. Qui dum navigant, ut Massiliensis urbis portum attingant, appropinquare coeperunt ad locum quemdam, de quo a littore maris lapideus mons exsurgens, ac paulatim decedens, summo tenus unda in mari distenditur. Cumque impellente vento carina magno 816 impetu ferretur in praeceps, ut scilicet scopulo illisa quassaretur, ac nautae discrimen intuentes, exitum vociferarent, diaconus, elevata cum sanctis pignoribus capsa, invocare nomina singulorum cum gemitu et voce maxima coepit, deprecans ut eorum virtute ab hoc periculo perituri liberarentur. Jamjamque appropinquabat navis, ut praefati sumus, ad scopulum: et statim in sanctarum contemplatione reliquiarum, ab ipso loco commotus cum violentia majori ventus huic vento contrarius fluctum elisit, ventumque diversum repulit, ac nave in pelagus profundum revocata, cunctos a mortis periculo liberavit: sicque, gyrata mole periculi, portum quem desiderabant, cum Domini misericordia ac sanctorum patrocinio contigerunt. Erant enim reliquiae sanctorum, quorum sacra vestigia Domini manibus sunt abluta, cum Pauli, Laurentiique, atque Pancratii, Chrysanthi, Dariaeque virginis, Joannis, atque alterius Pauli fratris ejus, reliquiis, quorum certamina ac palmas victoriarum ipsa caput orbis urbs Roma devote concelebrat.
- CAPUT LXXXIV. De reliquiis quas pater meus habuit.
Quid vero et de his reliquiis quas quondam genitor meus secum habuit fuerit gestum, edicam? Tempore quo Theudebertus Arvernorum filios in obsidatum tolli praecepit, pater meus nuper junctus conjugio, voluit se sanctorum reliquiis communiri, petivitque a quodam sacerdote ut ei aliquid de eisdem indulgeret, quo scilicet in viam longinquam abiens, tali praesidio tutaretur. Tunc inclusos in lupino aureo sacros cineres circa eum posuit: sed ignarus vir nominum beatorum, referre erat solitus, se a multis tunc erutum periculis, nam et violentias latronum, et pericula fluminum, improbitates seditiosorum, et assultus sensuum, saepius se evasisse horum virtutibus testabatur. Quid tamen ego de his viderim, non silebo. Post genitoris mei obitum, mater mea haec 817 pignora super se habebat. Igitur segetum advenerat sectio, et congregati in areis frugum acervi fuerant magni. In illis autem diebus, cum jam semina triturarentur, et sicut Lemane vestitum segetibus, nudum habetur a silvis, intercedente gelu, cum non esset unde ignis accenderetur, ab ipsis paleis focos sibi adhibuerant excussores. Interea recedunt omnes ad capiendum cibum. Et ecce inter incrementa sua, coepit per paleas paulatim ignis spargi. Nec mora, flante Noto, acervi ab igne comprehenduntur: fit magnum incendium, insequitur clamor virorum, strepitusque mulierum, ululatus infantium. Haec autem agebantur in agro nostro. Quod sentiens mater mea, quae haec pignora collo appensa gestabat, exsiliit de convivio, elevatisque sacris pignoribus contra ignium globos, ita omne cessit incendium de momento, ut vix inter moles exustarum palearum vel semina ignis invenirentur: nihil tamen frugibus quas apprehenderat nocens. Post multos vero annos has reliquias a genitrice suscepi: cumque iter de Burgundia ad Arvernum ageremus, oritur contra nos magna tempestas: coepitque crebris ignibus micare coelum, validisque tonitruorum fragoribus resonare. Tunc extractis a sinu beatis reliquiis, manum elevo contra nubem quae protinus divisa in duas partes dextra laevaque praeteriens, neque nobis, neque ulli deinceps nocuit. At ego, ut juvenilis fervor agere solet, vanae gloriae inflari supercilio coepi, et tacitus cogitare, non hoc tantum sanctorum meritis, quam mihi proprie fuisse concessum, atque ad socios itineris jactans, ac proferre quod innocentiae meae Deus praestiterit, ut haec mererer. Nec mora, elapsus subito suo me equus, ad terram elisit; in quo casu tam graviter sum contractus, ut vix surgere possem. Intellexi enim mihi ista a vanitate evenisse, satisque fuit dehinc observare, ne me ultra vanae gloriae stimularet aculeus. Nam si evenit ut mererer deinceps aliqua de sanctorum virtutibus contemplari, 818 Dei illa munera [Laud., munere] per sanctorum fidem praestita praeconavi.
- CAPUT LXXXV. De eo qui pedes in patena lavit.
In nullo est enim temeritas utilis, ut illud quisque appetat quod exercere non licet. Sic et Britannorum comes cum graviter a doloribus pedum affligeretur, et per medicos expendens substantiam suam, nihil commodius habuisset, dixit ei quidam de suis: Si enim ab ecclesia tibi aliquod vas ministerii quod in altari ponitur deferatur, in quo pedes ablueres, poterat tibi haec causa ferre medelam: stulti et inertes non cognoscentes quod sacrata Deo vasa non debeant ad usus humanos aptari. At ille celeriter ad ecclesiam mittit, et patenam argenteam sacrosancti altaris de sacrario suscepit; ibique pedes abluit; sed statim doloribus additis, ad plenum debilitatus, nunquam postea gressum facere potuit. Sed et Langobardorum ducem fecisse similiter comperi.
- CAPUT LXXXVI. De aiacono cui turris inter manus effugivit.
Deflemus enim scelera nostra et plangimus, cum nos mundos esse nescimus, et ad ipsum altare Domini accedentes, audenter sanctum corpus ejus et sanguinem, cum simus actu polluti, potius ad judicium sumimus quam ut veniam consequamur. Nam recolo quod in adolescentia mea gestum audivi. Dies passionis erat Polycarpi martyris magni, et in Ricomagensi vico civitatis Arvernae ejus solemnia celebrabantur. Lecta igitur passione cum reliquis lectionibus, quas canon sacerdotalis invexit, tempus ad sacrificium offerendum advenit, acceptaque turre diaconus in qua mysterium dominici corporis habebatur, 819 ferre coepit ad ostium, ingressusque templum ut eam altari superponeret, elapsa de manu ejus ferebatur in aera, et sic ad ipsam aram accedens, nunquam eam manus diaconi potuit assequi: quod non alia credimus actum de causa, nisi quia pollutus erat in conscientia. Saepius enim ab eodem adulteria ferebantur admissa. Uni tantum presbytero et tribus mulieribus, ex quibus una mater mea erat, haec videre licitum fuit, caeteri non viderunt. Aderam fateor et ego tunc temporis huic festivitati, sed haec videre non merui.
- CAPUT LXXXVII. De Epachio, qui post sumptum jentaculum ausus est celebrare.
Sic et Epachius presbyter, dum temere, quae indignus erat agere praesumpsisset, divino judicio solo projectus occubuit. Hic enim dum dominici Natalis vigilias celebrare ecclesiam expetisset, per singula horarum momenta egrediebatur de templo Dei, ac in domo sua pocula lasciva spumantibus pateris hauriebat, ita ut affirmarent multi eum post galli cantum in ipsa nocte vidisse bibentem. Sed cum esset ex genere senatorio, et nullus in vico illo Ricomagensi, superius memorato, juxta saeculi dignitatem haberetur nobilior, celebrare solemnia missarum expetitur. Nec dubitat miser vino madefactus appetere quod jejunus quisque non sine metu potest terrente conscientia explicare. Verum ubi explicitis verbis sacris, confracto corporis dominici sacramento, et ipse sumpsit, et aliis distribuit ad edendum: mox equini hinnitus ad modum vocem emittens, ad terram ruit, ac spumas cum ipsa mysterii sacri particula, quam dentibus comminuere non valuit, ab ore projiciens, inter manus suorum ab ecclesia deportatur. Nec caruit ultra hac epilepsiae infirmitate, sed per singulos 820 lunares cursus incrementis decrementisque haec semper pertulit, quia ab haustu nimio vini minime infelix abstinuit. Quo ergo honore, quave reverentia haec nox celebrari debeat, praesens exemplum docet. Quodam tempore, cum in hac solemnitate de vigilia egressus, paululum obdormissem, venit ad me vir quidam, dicens: Surge et revertere ad ecclesiam; et ego expergefactus, signo crucis opposito, iterum obdormivi. Nec destitit, sed iterat priora verba eadem quae prius persona. Sed cum nec secunda admonitus vice consurgerem, et iterum obdormissem, advenit tertio, et alapam imponens maxillae, ait: En tu reliquos ad vigilias admonere debes, et adhuc sopore opprimeris? Tunc pavore perterritus, cum grandi velocitate ad ecclesiam sum regressus. Haec de Natalis dominici vigilia dicta sufficiant. Sed ad temerarios revertamur.
- CAPUT LXXXVIII. De Jordane fugiente coram muliere facinorosa.
Mulier erat adultera ab Hierico civitate, cujus haec erat consuetudo teterrima, ut quoties a scorto concipiens partum edidisset, statim suffocatum terrae reconderet, ut scilicet fieret occultum hominibus, quod Deum et ejus angelos non latebat. Scilicet cum dies sanctus Epiphaniorum advenisset, et omnes in Jordanem descenderent abluere tam vulnera corporis (Vid. supra, cap. 17) quam animae cicatrices, haec cum reliquo populo ad littus accessit. Cumque levatis usque ad geniculum vestimentis, ut amnem ingrederetur, mirum dictu! fugit aqua ante pedes ejus: illa quoque insequente, fluvius ad ripam aliam premebatur. Haec videntes populi, mirati sunt tale factum in die celeberrimo contigisse: cognoscentesque mulierem esse facinorosam, interrogant 821 quid mali fecerit, ut haec ei in tali frequentatione populi evenissent. At illa conversa ad populum crimen fatetur, dicens: Septem jam a me parvulos editos interfeci, quos de incestu concipiens, metui publicare, octavum adhuc die praeterita suggillavi. Rogo ergo ut fundatis pro me orationem ad Dominum, quatenus remissa iniquitate, peccare jam desinam, ne me coelestis ira consumat. Haec ea loquente, omnis populus prostratus ad terram, precem fudit ad Dominum, ut ei misericorditer ignosceret, quod adminiculante ignavia deliquisset. Post orationem vero mulier, extensis per terram brachiis, spiritum exhalavit. Quod ob hoc contigisse reor, ne crimen indultum iteraretur ulterius. Cognovit autem populus delictum, cur aquae fluminis ante faciem mulieris recessissent. Impletumque est illud Salomonis proverbium, quia Spiritus Domini fugit fictum (Sap. I, 5). Miraculum hoc ab ore Joannis diaconi (V. supra, cap 19) factum ita cognovi; asserebat enim se tunc temporis fuisse praesentem.
- CAPUT LXXXIX. Non potuisse cadaver Antonini scelerati in aede sancti Vincentii quiescere.
Apud urbem enim Tolosatium ferunt fuisse quemdam, Antoninum nomine, iniquum in Deum, et omnibus hominibus odibilem, eo quod multa perpetraret scelera. Factum est autem, ut, impletis diebus, migrans a saeculo, in basilica beati Vincentii sepeliretur, in qua ipse sibi vivens vas deposuerat. Verum ubi cunctos sub alta noctis silentia sopor arripuit, et omnes blandiente somno dedissent membra quieti, sarcophagus ille a sancta basilica per fenestram projicitur, et in medio deponitur atrii. Mane autem facto, ibi repertus est effractum 822 super se opertorium habens. Denique propinqui illius non intelligentes virtutem Dei, neque sentientes Sancti injuriam, in cujus templo indignum temere sepelierant, iterum deposito sarcophago in loco in quo prius fuerat, altius suffoderunt. Altera vero illucescente die invenerunt eum iterum foris ejectum in medio esse atrii, et sic intellexerunt magnalia Dei. Ex hoc enim a nullo tactus, usque hodie in loco quo ejectus est in testimonium reservatur. Haec de temerariis dicta sufficiant.
- CAPUT XC. De Vincentio martyre glorioso.
Vincentius autem vel levita, vel martyr Hispanus martyrium consummavit (An. 304, 22 Jan.). Apud terminum vero Pictavum vicus est in Arbatilico, nomine Becciaco, in quo ejus habentur reliquiae. Cujus solemnitas duodecimo Kalendas mensis undecimi celebratur. Sed incolae loci, et praecipue archipresbyter errorem nescio quem passus, ante diem eam voluit celebrari. Dictis igitur missis, cum ad convivium residerent, ecce unus ex energumenis clamare coepit, ac dicere: Currite, cives, egredimini a vico, exite obviam beato Vincentio: ecce ad vigilias venit, ecce festa ejus crastino habituri eritis die. Haec eo dicente, renovant solemnia, et tota nocte in vigiliis excubant. Mane autem facto, dum missarum mysteria celebrarentur, et hic energumenus, qui adventum Sancti praedixit, et alii cum eodem duo, mundati sunt: sed et duo paralytici ipsa die directi sunt, et sic a festivitate cum laetitia est discessum. Cum autem reliquiae ejus a quibusdam peregrinis deferrentur, ad Ceratensem Turonicae urbis vicum accesserunt, ibique ad tugurium cujusdam pauperis deferentes, suscepti sunt: 823 in crastino autem duo paralytici super haec pignora acceperunt gressum, unusque caecus lumen recepit. Haud procul autem ab illo vico est alius, quem Orbaniacum vocant, in cujus ecclesia hujus Sancti habentur reliquiae: quae cum a furibus ablatae fuissent, et ipse qui easdem abstulerat in Biturigo cuidam abbati accepto pretio reliquisset, revelatum est abbati, ut eas loco unde dimotae [Al., demptae] fuerant restauraret. Nihilominus et archipresbytero huic monasterio propinquo per visum manifestatum est, ne penitus moras innecteret ad restituendum. Quas acceptas cum psallendo deferret, homo quidam qui per annum integrum oppressus gravi aegritudine decubabat, inter suorum deportatus manus, ut velum quo sanctae tegebantur favillae [Al., reliquiae] adorans suppliciter osculatus est, mox compressa infirmitate sanatus, exsequiis martyrialibus cum reliquis est secutus.
- CAPUT XCI. De sancta Eulalia.
Eulalia gloriosa apud Emeritam urbem passa (An. 304, 10 Dec.), magnum miraculum in die immolationis suae populis profert. Sunt igitur ante ejus altare, quo sancta membra teguntur, tres arbores, sed ignarus ego cujus sint generis: cumque jam medio mense decimo, quando ejus passio celebratur, sint ab omni foliorum decore nudatae, ea die illucescente coelo, in modum columbae alitis flores proferunt suavitatis, scilicet quod sanctus ejus spiritus in columbae specie penetraverit coelos, et quod beatum ejus corpusculum, jam exanime vestibusque nudatum. nix coelitus decidua molli vellere contexisset. Quod miraculum si solita arbores protulerint libertate, scit populus sibi annum vel pressuris vacuum, vel frugibus plenum. Quod si tardius flores ex more paruerint, cognoscit plebs sua hoc fieri noxa; nam priusquam erumpant, querula 824 ad sepulcrum Martyris ac moesta decumbit, deprecans ut solitam promereatur conspicere gratiam. Sed nec psallendo procedit, si haec manifestata non fuerint. Si placatur Martyr a lacrymis plebis, emergunt protinus ex arboribus gemmei flores, qui odorem nectareum respirantes, animi moestitiam et adventu laetificent, et reficiant suavitate. Dehinc diligenter collecti, et in basilicam sacerdoti delati, processio cum gaudio celebratur, nam et hos flores saepius infirmis prodesse cognovimus.
- CAPUT XCII. De basilica sancti Felicis.
Quodam tempore Felicis martyris basilica a furibus est effracta (An. 304, 1 Aug.). Hic vero martyr in Gerunda Hispaniae passus est urbe. Fur vero apprehensis palliis sericis, textis auro, monilibusque exornatis, cum reliquis ornamentis abscessit. Quo eunte, conjungitur ei homo ignotus, interrogans quo pergeret. Cui ille respondit: Si sermo meus occuleretur tecum, ostenderem tibi thesaurum magnum. Et ille: Ostende, ait, quae volueris, totis a me obtegetur viribus. At ille ostendit ei species illas, dicens: Si in aliis haec regionibus venundantur, utrique nostrum lucrum inferent multum. Et ille: Ego sum, inquit, homo, cui in diversis regionibus multi habentur amici, et est mihi domus magna atque secreta: si haec in ea posueris, deinceps cum libuerit, venundabis. Et praecedens, sequebatur homo cum sarcina, putans se ad aliam duci urbem; concluserat enim Deus oculos ejus, et non cognoscebat quia per viam qua venerat regrediebatur. Quid multa? Pervenitur ad basilicam Sancti, et ait ad eum vir: Ecce domum de qua locutus sum tibi; ingredere et depone sarcinam tuam. Ille quoque ingressus est. Verum ubi deposita sarcina coepit aspicere, ad se reversus, cognovit basilicam Sancti, de 825 qua res illas abstulerat. Vir autem jam recesserat ab eo. Et sic cuncta quae cum viro illo gesserat populis enarravit: unde indubitatum est ipsum ei Martyrem beatum apparuisse. Hujus reliquiae apud Narbonensem basilicam retinentur. Sed cum hujus aedis altitudo, ne Liguria, quod est locus amoenissimus, a palatio regis cerneretur arceret, contulit haec cum Leone consiliario rex Alaricus. Qui ait: Deponatur ex hoc aedificio una structura machinae; et rex quae placuerit liberius contemplabitur. Et statim vocatis operariis, idem consiliarius humiliavit basilicam Sancti, aedificiis non meritis. Sed ille protinus lumine caruit oculorum.
- CAPUT XCIII. De Hemeterio et Chelidonio martyribus.
Calagurris autem urbs Hispaniae Hemeterium Chelidoniumque martyres gestat, et saepe ab eorum virtute miracula cernendo, diversarum aegritudinum medicamina capit. Hi etenim martyres a persecutore comprehensi, et ad supplicium rapti (An . . . 3 Mart.), dum diversis poenis afficerentur ob divini nominis confessionem, excepta ultimae damnationis sententia, deducuntur ad decollandum. Cumque eorum capita lictor incideret, miraculum populis magnum apparuit. Nam unius annulus, orariumque alterius nube susceptum est, et in coelos evectum. Viderunt haec omnes qui aderant, et usquequo acies oculorum intendere potuit, fulgorem auri candoremque lintei suspectu sequebantur attonito [Al. attoniti]. Praebet hujus rei testimonium Aurelius Clemens in libro Coronarum, his versibus, dicens: Illa laus occulta non est, Nec senescit tempore. Missa quod sursum per auras Evolarunt munera, 826 Quae viam patere coeli Praemicando ostenderent. Illius fidem figurans Nube fertur annulus; Hic sui dat pignus oris Ut ferunt orarium. Quae superno rapta flatu Lucis intrant intimum, Per poli liquentis axem Fulgor auri absconditur. Ac diu visum sequacem Textilis candor fugit, Subvehuntur usque in astra Nec videntur amplius.
- CAPUT XCIV. De beatissimo Cypriano.
Cyprianus beatissimus Carthaginensis et antistes et martyr (An. 258, 13 Sept.), salutem saepius infirmis supplicantibus praestat, in cujus basilica analogius, in quo libro supra posito cantatur aut legitur, mirabiliter compositus esse refertur. Nam ex uno lapide marmoris totus sculptus asseritur: id est mensa desuper, ad quam per quatuor gradus ascenditur; cancelli in circuitu, subter columnae, quia et pulpitum habet sub quo octo personae recipi possunt. Qui nunquam ibi ullo ingenio potuit exhiberi, nisi virtus Martyris praestitisset.
- CAPUT XCV. De septem Dormientibus apud Ephesum.
Septem vero germanorum, qui apud urbem Ephesum requiescunt (An. 250, 27 Jul.), haec est ratio. Tempore Decii imperatoris, cum persecutio in Christianos ageretur, septem viri comprehensi sunt, et ducti coram principe; horum nomina haec sunt: Maximianus, Malchus, Martinianus, Constantinus, Dionysius, Joannes, Serapion. Qui diversis verbis tentati ut cederent, nequaquam 827 acquieverunt. Imperator vero pro elegantia eorum, ne in momento perirent, spatium tractandi indulget. At illi in unam se speluncam concludunt, ibique per multos dies habitaverunt. Egrediebatur tamen unus ex eis, ex comparabat victus, et quae necessaria erant exhibebat. Revertente autem imperatore in eamdem civitatem, isti petierunt ad Dominum ut eos ab hoc periculo dignaretur eruere, factaque oratione prostrati solo obdormierunt. Cumque imperator didicisset eos in hoc antro morari, nutu Dei jussit os speluncae magnis lapidibus oppilari, dicens: Ibi intereant qui diis nostris immolare noluerunt. Quod dum ageretur, quidam Christianus in tabula plumbea nomina et martyrium eorum scribens, clam in aditu cavernae priusquam oppilaretur inclusit. Post multorum vero annorum curricula, cum, data Ecclesiis pace, Theodosius Christianus obtinuisset imperium (An. 447), surrexit haeresis immunda Sadducaeorum, qui negant resurrectionem futuram. Tunc quidam civis Ephesius, dum caulas ovibus secus montem ipsum facere destinat, ac lapides divolvit ad coaptanda earum septa, ignarus quae agerentur introrsum, patefecit ingressum ejus; non tamen cognovit arcanum quod habebatur intrinsecus. Dominus autem immisit septem viris spiritum vitae, et surrexerunt, putantesque quod una tantum nocte dormissent, miserunt puerum unum ex se qui cibos emeret. Cumque veniens super portani civitatis vidisset crucis gloriosae signaculum, audissetque per Christi nomen jurare populum, obstupuit: prolatisque nummis, quos a tempore Decii habebat, a mercatore comprehenditur, dicente sibi: Quia absconditos antiquitus thesauros reperisti. At ille negans deducitur ad episcopum ac judicem civitatis. Cumque ab his argueretur, 828 compellente necessitate, absconditum mysterium revelavit, et deduxit eos ad speluncam in qua viri erant. Cumque ingrederetur episcopus, invenit tabulam plumbeam, in qua omnia quae pertulerant habebantur scripta, locutusque cum eis, nuntiaverunt haec cursu rapido imperatori Theodosio. At ille veniens adoravit eos pronus in terra, qui tali colloquio cum eodem usi sunt principe: Surrexit, gloriose Auguste, haeresis, quae populum Christianum a Dei promissionibus conatur evertere, ut dicant non fieri resurrectionem mortuorum. Ergo ut scias quia omnes, juxta apostolum Paulum, repraesentandi erimus ante tribunal Christi, idcirco jussit nos Dominus suscitari, et tibi ista loqui. Vide ergo ne seducaris et excludaris a regno Dei. Haec audiens Theodosius imperator glorificavit Dominum, qui non permisit perire populum suum. Viri autem iterum prostrati in terram, obdormierunt, quibus cum Theodosius imperator sepulcra ex auro fabricare vellet, per visum prohibitus est ne faceret. Viri autem usque hodie palliolis sericis aut carbasinis cooperti, in ipso loco requiescunt: quod passio eorum, quam Syro quodam interpretante in Latinum transtulimus, plenius pandit.
- CAPUT XCVI. De quadraginta octo martyribus Armeniae.
Ferunt autem fuisse apud Armeniam quadraginta octo viros (An. 320, 9 Mart.), qui in ipsos montes Armeniae, in quibus, prae altitudine nimia, magno frigore aquae et terra restringuntur, passi sunt. Quorum montium celsitudinem non parvam esse Legislator exponit, cum super eos arcam a Noe fabricatam requievisse ait (Gen. VIII, 4). Ibi effossa persecutor 829 terra, cisternam magnam efficiens, aqua repleri jubet: nudatosque viros, ligatis post tergum manibus, in lacum gelu concatenatum praecepit poni, succenso e regione balneo, dicens: Eligite e duobus unum. Aut in isto frigore Christum vestrum confessi deficite; aut negantes, oblato diis sacrificio, ad balneum convolate, ut possitis vivere, et non male propter crucifixum hominem mori. Negantibus quoque cunctis sacrificare daemoniis, videt custos eorum quadraginta octo coronas pretiosissimas e coelo dilapsas descendere super capita virorum, et unam quoque earum revocari; defecerat enim fides viri unius, et protinus relictis satellitibus velociter ad balneum convolavit; immolatisque victimis, honoratus a praeside, in balneo tepenti ablutus est, excepturus in posterum perpetui ignis supplicium. Haec custos ille, ut diximus, cernens, voce magna proclamat se Christianum esse, dicens: Cum iisdem mori desidero. Nec mora, diversis poenis affectus spoliatur veste, non fide: et in lacum ponitur, frigora cum reliquis perpessurus, sed adepturus coronam, quam miser ille perdiderat. Jam enim virorum emortua erant frigore corpuscula, et dentibus in se collisis, ipse quoque vocis sonitus claudebatur: unum tantum murmur orationis coelo ab arcanis pectoris illabebatur notum soli Deo, qui novit occulta cordis. Tremebant fessi artus tam inedia quam pruina; erat spes coelo intenta, jam carne praemortua. Interea judex iniquus, amotis lymphis, balneum succendi septuplum jubet, ut scilicet quos algor non laxaverat, incendia saeva dissolverent. Producuntur viri e lacu, confessi Christum, mittuntur inter aestuantes ignium vapores; sed sustinent patienter illata supplicia, ut majorem accipiant palmam. Denique in his reliquentes corpora, animas Christo tradentes, martyrium consummaverunt in pace. Tunc praeses victum se eorum constantia cernens, putans vel mortuos posse 830 vincere, qui viventes superare nequiverat, jussit ipsa deinceps exuri corpuscula, et in flumen propinquum jactari. Quod cum factum fuisset, miraculi novitas flentibus Christianis apparuit. Restitit igitur unda, nec ossa semiusta absorbuit, sed super se tanquam commendata sustinuit: et sic collecta a Christianis gaudentibus, cum honore dignissimo tumulata sunt.
- CAPUT XCVII. De glorioso martyre Sergio.
Sergius quoque martyr (An. 303, 7 Oct.) multa signa in populis facit, curans infirmitates, sanansque languores fideliter deprecantium. Unde agitur ut ex hoc ingentia basilicae vel promittantur vota, vel munera deferantur, ex quibus nihil omnino licet subtrahere aut auferre. Quod si quis fecerit, mox judicium aut noxae [Al. Mss., notae) aut mortis incurrit. Ob hanc vero defens onem multi res suas Sancto devovent, scilicet ut ejus virtute munitae non diripiantur a malis. Denique anus erat exigua, et credo evangelicae illius pauperculae similis, quae quondam duo minuta, cum nihil aliud haberet, in gazophylacium devote jactavit (Marc. XII, 11; Luc. XXI, 1). Ergo haec pauculos gallinarum pullos habebat, quos ex voto basilicari ditioni subdiderat, datura in domo ipsius cum necessitas flagitasset. Igitur cum ad festivitatem Sancti multi populi advenissent, duo, conventione facta, qui hos pullos olim viderant, unum furto subtrahunt, incisoque capite, detractis plumis, truncatisque pedibus, positumque in vase cum aqua super ignem levant, instanterque succendunt. Fervet autem latex validissime, sed caro furtiva non coquitur: etiam fervendo aqua consumitur, nec prorsus pullus ille mollitur. Tentant crebro manibus, et unguem conantur infigere, sed duriorem sentiunt quam misissent. Interim adsunt convivae evocati ad epulum, nullatenus sumpturi de apparatu. Exstat mensa 831 niveis velata mantilibus, opere plumario exornata. Conversis cibis in novam duritiem, catinus lymphis saepe diluitur, sed nihil coctum quod in eo exhibeant, invenitur; sicque novo miraculo epulis redactis in saxum, confusis invitatoribus, verecundantibus invitatis, a coena cum pudore discessum est.
- CAPUT XCVIII. De Cosma et Damiano.
Duo vero gemini, Cosmas scilicet et Damianus, arte medici, postquam Christiani effecti sunt (An. 303, 27 Sept.), solo virtutum merito et orationum interventu, infirmitates languentium depellebant; qui diversis cruciatibus consummati, in coelestibus sunt conjuncti, multa miracula incolis ostendentes. Nam si quis infirmus ad eorum sepulcrum fide plenus oraverit, statim adipiscitur medicinam. Referunt etiam plerique apparere eos per visum languentibus, et quid faciant indicare: quod cum fecerint, sani discedunt. Ex quibus multa audivi, quae insequi longum putavi, hoc existimans posse sufficere quod dixi. Cuncti fideliter deprecantes sani discesserunt.
- CAPUT XCIX. De inclyto martyre Foca.
Focas quoque martyr, et ipse his martyribus regione conjunctus, apud Syriam requiescit (An. . . . 5 Mart.), qui post multas, quas pro nomine Redemptoris est passus injurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodieque populis declaratur. Denique si in quempiam in his locis coluber morsum stringens venena diffuderit, extemplo qui percussus est, ut januam atrii quo Martyr quiescit, attigerit, compresso tumore, 832 evacuata virtute veneni, salvatur. Ex quibus nonnulli, ut celebre vulgatum est, jam tumidi malae bestiae ictu, jam toto corpore incrassante veneno in hoc perflati, ut spiritum exhalarent, inter manus delati, et in atrio positi, sunt sanati: nec unquam ob hoc virus obire hominem fas est, si sacrum limen fide plenus attigerit.
- CAPUT C. De egregio martyre Domitio.
Domitius equidem alius martyr in hac habetur regione, qui cum multa beneficia incolis praestet, sciaticis tamen veloci virtute medetur (An. . . . 5 Jul.). Nam fertur ab hoc Sanctus fuisse, dum in corpore esset positus, dolore detentus. Denique cum multis, ut diximus, in hac necessitate laborantibus mederetur, quidam Judaeus ab ipsa infirmitate correptus Sancti basilicam, quanquam Christo non crederet, devotus tamen expetiit, seque ad januam atrii deponi praecipiens, indignum se esse vociferans qui sanctum limen ingrederetur. Aiebat enim: Scio me quidem, gloriose martyr, legis velamine obcaecatum, cui tu impartiri misericordiam dedigneris: sed nunc ad te confugio, et supplex tuam misericordiam posco, ut, aversa prius infirmitate corporea, languorem incredulitatis avellas. Haec cum ante portam aulae fateretur, adveniente nocte obdormivit: sed Martyr beatus non longi spatio temporis distulit misereri. Igitur ea nocte visitans aegrotum per somnium, jussit recedere sanum. At ille expergefactus sentit se redditum incolumitati, confessusque Christum Filium Dei esse Salvatorem mundi, sanus abscessit. Quod videntes Christiani, qui in ipsa tenebantur infirmitate, querimonias Sancto inferunt, dicentes: Ecce nos bene Deum confessi, 833 necdum meruimus liberari, et incredulus hic in Christum Regem, circumcisus carne non corde, sanus abscedit. Et haec dicentes cum ira lychnos basilicae, qui ex camera dependebant, comminuere coeperunt. Sed nec his defuit misericordia postulata: nam ipsa die sanati ad propria sunt regressi.
- CAPUT CI. De insigni et glorioso martyre Georgio.
Multa de Georgio martyre miracula gesta cognovimus (An. 284, 23 April.), de quibus pauca locuturus sum. Hujus enim reliquiae cum reliquorum sanctorum a quibusdam ferebantur: sed cum portitores ad locum quemdam Lemovicini termini advenissent, ubi jam pauci clerici, conserto ligneis tabulis oratorio, Dominum assidue precabantur, mansionem postulant. Susceptique benigne noctem cum caeteris fratribus psallendo deducunt. Mane autem facto, apprehensam capsulam levare penitus non valebant. Denique cum iter agere sine pignore sancto penitus nequirent, et eis maximus dolor animi insedisset, intelligunt, inspirante ( Al. imperante) Deo, sibi aliquid ex his in loco relinquere oportere. Tunc inquisitis ligaturis divisisque particulis, seniori qui cellulae praeerat largiuntur, relinquentes partem patrocinii, sumentes facultatem quo voluerant abeundi. Habentur etiam ejus reliquiae in vico quodam Cenomanensi, ubi multa plerum que miracula ostenduntur. Nam caeci, claudi, frigoritici, vel reliqui infirmi, saepius ibi sanitatum gratia munerantur.
- CAPUT CII. De Isidoro sanctissimo martyre.
834 Isidorus martyr in insula Chio quiescit (An. 250, 15 Maii), sic enim nomen est insulae, puteum in basilica Sancti habens, in quo et fertur injectus, de cujus aqua energumeni febricitantesque, vel reliqui infirmi, saepius potati salvantur. Dicitur ibi etiam lumen, quasi cereus ardens, a fidelibus saepe videri. Sed et ego vidi presbyterum qui se affirmabat hoc lumen de ore putei crebrius contemplatum esse. In hac enim insula et granum colligitur masticis ab arboribus celebre, quae, ut ferunt, aliis non inveniuntur in regionibus.
- CAPUT CIII. De sancto Poliocto Martyre.
Apud Constantinopolim vero magno cultu Polioctus martyr colitur (An. 250, aut 252, 13 Feb.), pro eo praecipue quod cum magnis virtutibus polleat, in perjuris tamen praesens ultor existit. Nam quicunque, ut assolet, occultum scelus admiserit, et data suspicione ad hoc perductus fuerit templum, ant statim quod admisit virtute Martyris perterritus confitetur, aut si perjuraverit, protinus ultione divina percellitur. Hujus basilicae cameram Juliana quaedam urbis illius matrona auro purissimo texit hoc modo. Cum ad imperatorem Justinianum fama facultatis ejus multis narrantibus pervenisset, ad occursum illius properare celerius non tardavit, dicens: Latere te 835 non puto, o venerabilis mater, qualiter a specie auri thesauri publici sint exhausti, dum vos quietos esse volumus, dum patrias defensare studemus, dum gentes nobis placamus, dum solatia diversorum dando conquirimus. Ergo quia tibi potentia Majestatis divinae multum contulit auri, quaeso ut nobis manum porrigas, atque aliquid pecuniae commodes, ut scilicet cum tributorum publicorum fuerit summa delata, illico tibi quae commodaveris reformentur, ac in posterum, laudis tuae titulo praecurrente, canatur urbem Constantino politanam a Juliana matrona fuisse pecuniis sublevatam. At illa intelligens imperatoris ingenium, sapienter obtegit quae Deo devoverat, dicens: Parvitas redituum meorum tam de tributis, quam quod de fructibus speratur, per ipsas adhuc residet domos; si ergo gloria vestra recipiendi spatium tribuerit, cum collectum fuerit, conspectui vestro repraesentabitur. Cumque oculis propriis cuncta contemplati fueritis, quae placuerint et relinquetis, et auferetis. Erit mihi ratum quod voluntas cordis vestri censuerit. His ita delusus imperator verbis, ad palatium gaudens rediit, putans se hanc pecuniam jam in thesauris publicis retinere. At illa vocatis artificibus, quantum reperire auri in promptuariis potuit, tradidit occulte, dicens: Ite, et factis juxta mensuram tignorum tabulis, beati ex hoc Poliocti martyris cameram exornate, ne haec avari imperatoris manus attingat. Illi vero perfecta omnia quae matrona praeceperat, camerae affixerunt, texeruntque ex auro mundissimo. Quo opere explicito, vocat mulier imperatorem, dicens: Parvitas pecuniolae, quam conjungere potui, adest: veni ad contemplandum eam, et quod libuerit facito. Surrexit gavisus imperator de solio, nihil percepturus ex auro: pergit ad domum mulieris, putans se copiosos thesauros palatio deportare. Cui cum 836 mulier occursum humiliter reddidisset, invitat in templum Martyris ad orationem; erat enim proximum domui ejus, et haec quae habere potuerat loco illi delegaverat sancto. Apprehensa autem imperator manu mulieris, eo quod esset senex, ingreditur aedem, prosternitur ad orationem. Qua expleta, ait mulier: Suspice, quaeso, cameram hujus aedis, gloriosissime Auguste, et scito quia paupertas mea in hoc opere continetur. Tu vero quod volueris exinde facito, non adversor. Ille vero suspiciens atque admirans, erubuit, et ne pudor ejus manifestaretur, collaudans opus, et gratias agens, abscedere coepit. Sed ne rediret vacuus a munere, extractum mulier annulum a digito, cujus gemmam vola concluserat, qui non amplius auri pondus quam unius semiunciae continebat, obtulit ei, dicens: Accipe, imperator sacratissime, hoc munusculum de manu mea, quod supra pretium hujus auri valere censetur. Erat enim in eo lapis Neronianus mirae viriditatis ac splendoris: qui cum fuisset ostensus, omne aurum quasi in viriditatem visum est convertisse a pulchritudine gemmae. At ille accipiens, et iterum atque iterum gratias agens, et collaudans matronam, in palatium est regressus. Unde non est dubium, etiam in hac re Martyris hujus intercessisse virtutem, ne opes locis sanctis et pauperibus delegatae, in illius transferrentur dominationem, cujus non fuerant studio congregatae.
- CAPUT CIV. De Felice Nolano insigni martyre.
De Felice Nolano martyre (An. 269, 14 Jan.), quia historia passionis non est in promptu, juxta id quod beatus Paulinus versu conscripsit, pauca huic lectioni oblectat inserere. Hic enim a Maximo, praedictae urbis pontifice, 837 presbyterii honore praeditus, quantae fuerit sapientiae eruditionisque, non modo Christianis, verum etiam ipsis quoque paganis occuli non potuit. Cum autem imperatorum decreta Christianos insequi praecepissent, Maximus pontifex jam senio praegravatus, putans se non posse ferre supplicia, silvarum saltus adivit. Quos dum turbidus de hac persecutione pererrat, affectus fame, gelu attritus solo corruit semivivus. At Felix presbyter captus, cum multa de deorum portentis, quod nihil fuerint, disputasset, percursis diversorum suppliciorum generibus, carceri dijudicatur, in quo non mediocribus vinculis tenebatur astrictus. Nocte autem media venit ad eum angelus Domini, et confractis catenis, scissaque trabe qua pedes ejus conclusi erant, ait: Surge, et sequere me. Qui surgens egressus est cum eo januam carceris; dixitque ei angelus Domini: Conscende ad montana, et require sacerdotem tuum; inventumque ac refocillatum reduc ad urbem, et in loco absconde secreto, ne inedia ac rigore depereat, donec desinat persecutio a Christianis. Accepto Felix mandato, pergit quo nesciebat: sed, providente Deo, reperit sacerdotem solo prostratum, clausis oculis, strictisque dentibus, in quo nihil aliud, quam tenuis anhelitus inspirabat: interpellatoque nullum sermonem potuit elicere, tactoque, sensit ejus membra hieme rigida, et absque ullo vitali tepore praemortua. Anxius autem cum nullum alimentum esset, quod periclitanti porrigeret, neque quo ignis accenderetur haberet, dum staret attonitus, quasi de aethereis sedibus dilapsum, quod ita erat, munus contemplatur angelicum. Ecce enim de sente quae erat proxima, uvam pendere admiratur, de qua granis in os confessoris expressis, paululum senior refocillatus, erectus est: quem humeris impositum tanta velocitate detulit, ut putaretur magis ille ferri quam ferre. Sic tugurio cujusdam viduae commendato alimentum praebuit, donec insecutio Christiana discessit. Quo sacerdote migrante, Felix electus a populo, ut cathedrae ecclesiasticae superponeretur, noluit acquiescere: Quintus 838 nomine, presbyter episcopus ordinatur. Orta igitur persecutione Catholicorum, cum Felix presbyter in platea populum moneret, ne a recto itinere deviaret, persecutor missus adfuit, et ignotus Felici presbytero, sollicitus ipse coepit esse, quisnam esset Felix. Dextra ille innuens, ait: Hanc in partem abiit. Quo discedente, hic latebram petiit, seque inter parietes dirutos per modicum ingressus aditum occuli voluit. Nec mora, persecutor insequitur, sed Deus sollicitudinem quaerentis elusit. Nam jussu Divinitatis araneae per aditum quo Martyr ingressus fuerat telarum praetendunt stamina. At illi per vestigium persequentes, dum locum explorare nituntur, exordia telae conspiciunt, dixeruntque ad semetipsos: Putasne per haec fila homo pertransiit, quae saepius tenuitas muscarum erumpit? Et illusi providentia Dei discesserunt. Beatus quoque Felix data nocte, secessit ad alium locum, in quo per tres menses a muliere quadam ciborum alimenta suscipiens, data pace, ecclesiae suae ac populo restauratur: nunquam tamen mulieris ministrantis faciem vidit, aut ab ea suspectus est, dum in latibulo moraretur. Igitur in pace quiescens, sepultus est juxta urbem, multis se declarans virtutibus in populis, de quibus pauca perstringam. Erat enim quidam pauper habens duos boves ad exercendam culturam suam, nec ei erat alia possessio, nisi quod ab his potuisset tellurem scindens vomere laborare. Accidit autem ut die quadam lassus de hoc opere veniens, his dimissis se hospitiolo reconderet. Nec mora, fur rapax adfuit; qui eos clam capiens secum abduxit: egressusque pauper in crastino, nihil invenit. Deinde quaerit per devia, circuit silvas, scandit montium ardua, sed nec vestigium quidem deprehendere potest. Redit ad propria, dat voces in fletu, atque cum uxore ac liberis plangit, dicens: Vae mihi, quia juvencis defectis (Rom., defraudatis) hoc anno fame moriemini. Quid plura? Accedit lamentans ad sepulcrum beati Felicis martyris, dat cum fletu gemitum, exorat ut ei virtus ejus quae perdiderat reddi obtineret a Domino. Egressus autem a templo, 839 ante ipsam atrii januam agnoscit boves suos, et ait: O magna virtus Martyris, quae mihi perditum tam velociter restitui fecit! Ingressusque iterum, prosternitur ad pavimentum, et gratias agens, cum rebus regressus est suis, oculumque hominis hujus, quem caecum habebat, Martyris virtus illuminavit. Ad hujus quoque cellulae parietem, quo beatum corpus tumulo conditum requiescit, adhaeret appendens porticus, in qua dependens fune lychnus lumen loco consueverat ministrare. Ille autem cui hoc erat officium contueri ad ejus compositionem, accedens, laxato fune discessit, quasi oleum petiturus. Cumque omnia tenebris nocturnalibus tenerentur operta, et funis cum uncinulis in medio porticus submissior dependeret, quidam de astantibus in vigilia Sancti, nebula cellulae, quae de exusta surrexerat papyro, fatigatus, foris egreditur. Cumque per porticum illam praeteriret, unus de uncinulis funis faciem excepit hominis venientis, illato acumine transfigens oculum ejus. At ille dolorem sentiens, extensis celeriter palmis, vultum periclitantem cum ipsis obtegit oculis, clamans non mediocri ejulatu, ac dicens: Succurre, deprecor, sancte sacerdos, et proximum te facito pereunti, qui loco proximus astas. Emitte sacras per occulta medicamina manus, et extrahe malum quod adversatur lumini, ne lumine viduatus abscedam, qui lumen miraculorum tuorum cernere veni. Ad hujus lamentabilem vociferationem, exhibito qui aderant lumine, advertunt hominem transfixo oculo de fune pendere. Cumque, profluente sanguine, nullus manum ad eruendum auderet apponere, Martyris virtus adfuit immensa beati, quae sic uncum abstraxit, ut nec oculum erueret, nec visum penetraret, et sanguinis decurrentis fluentum stringeret. Sic eruto ferro de oculo, dolore palpebrarum resedato, virtus Martyris sancti declaratur in populo. Energumenos autem ad hanc sacratam athletae Christi aedem 840 probatos atque purgatos saepius scripsit hic auctor. Sed ad Galliarum martyres recurramus.
- CAPUT CV. De Vincentio Agenensi.
Vincentius autem Agenensis urbis, et ipse martyr (An. 257, 9 Jun.), cujus passionis historia ab incolis retinetur, leviticae stolae candore in Ecclesia Christi micans, magnis saepissime virtutibus fulget, in pervasoribus rerum suarum plerumque ultor severus existit. Tempore autem illo quo contra Gundovaldum commotus exercitus ad Conveniensem urbem directus est, ab hujus hostilitatis multitudine basilica ejus vallatur tota. Erat enim in ea plebs cum omnium rerum suarum praesidio, confidens de reverentia Martyris, quod nullus ea praesumptione temeraria auderet attingere, et obseratis ostiis, se ab intus cum rebus incluserat. Circumdantes autem hostes [Mss. 3, postes], cum aditum per quem ingrederentur invenire non possent, ignem ostiis aedis subjiciunt, quam diu multumque succendentes, non apprehendebantur valvae, donec iis impulsu securium comminutis ingressi sunt, diripientes res, populumque inclusum in ore gladii trucidantes. Sed non diu haec res remansit inulta. Nam alii a daemone correpti, nonnulli in flumine Garumnae necati, multi etiam a frigore [Id est, febri] occupati, diversis in partibus diversorum morborum genere vexabantur. Nam vidi ex eis multos in Turonico territorio, qui in hoc fuerant mixti scelere, graviter trucidari, et usque ad vitae praesentis amissionem intolerabilium dolorum cruciatu torqueri; multi enim ex his confitebantur se judicio Dei ob injuriam Martyris fuisse morti pessimae destinatos. Ecce quantum Deus praestat martyribus suis; ecce qualibus eosdem laudibus Christus Dominus bellorum fidelium inspector honorat; ecce quantum praestat ipsius nominis 841 dignitas Christiani, si non gentilium more, aut inhiemus [Al., inani] cupiditati, aut luxuriae serviamus.
- CAPUT CVI. Stupendum miraculum in avaros.
Nam audivi praeteritis annis gestum in Galliis. Mulier quaedam sub specie religionis vacabat jejuniis, orationibusque insistebat, vigilabat pertinaciter, ac loca sancta devotione simulata circuibat assidue. Cumque in hoc colore justae vitae duraret, immensas opes a multis suscipiebat; congregabat aurum quotidie, et quod devotio Christiana pro redimendis porrigebat captivis, loculis abdebatur occultis; et quae dabantur inopum necessitatibus profutura, iniquis marsupiis condebantur. Nam effossa mulier humo in medio cellulae ollam immensam imposuit, ibique cum aliquid datum fuisset, recondebat diligenter, et lapide superposito claudens, ut nulli pateret occultum. O terque quaterque et obiter exsecranda cupiditas, quae luce fraudans homines demergis in tenebras! Quid plura? Cum olla impleta fuisset nummis, huic mulieri tempus resolutionis advenit: mortua vero Deo, migrans in inferno sepulta est. Post cujus exsequias sacerdotes qui aderant, puellam ejus familiarem interrogant, quid de tanta fecisset pecunia, aut si ad eam erogandam temporis sui permisit spatium. At illa respondit nunquam se vidisse quod ulli inopum manum misericordiae porrexisset; aut quid pecunia data devenisset, ignorare se confitetur. Unum tantum scio, ait, quod in cellula deportatum, regressum foris ultra non vidi. Haec audientes clerici, stupent auditu, et quid ex hoc factum fuisset diligenter inquirunt; totumque crebris ictibus pavimentum tundentibus, locus in quo occulta jacebat pecunia tinnitum dedit impulsus, cavoque resonans prodidit quae latebant, et statim remoto lapide invenitur auri congeries. 842 Et clerici stupentes tantae subtilitatis perversitatem, episcopo quid actum fuerat, indicant. Ille vero commotus, jussit reserato sepulcro pecuniam super corpus exanime projici, dicens: Sint tua tibi quae congregasti, pauperibus vero Christi non deerit unde sustententur. Nec mora, cum prima quies nocturno tempore data fuisset, audiuntur voces a tumulo, fletus et ululatus immensus: inter quas voces hoc maxime resonabat, se miseram, se infelicem, quae auri consumebatur incendio. Denique cum per triduum hae voces adveniente nocte resonarent, populis non durantibus, ad sacerdotem venitur. At ille accedens, jubet tumuli opertorium amoveri, submotoque videt aurum quasi in fornace resolutum, in os mulieris ingredi cum flamma sulphurea. Tunc sacerdos oravit ad Dominum, ut quia malitia ejus populis fuerat declarata, tandem Dominus poenam cessare juberet a corpore, et operto tumulo discessit, vocesque mulieris amplius non sunt auditae. Vides ergo quantum distat inter conversationem coelestem et opulentiam saecularem, quantum distat inter martyrum divitias et saeculi pompas; vides qualia martyribus sint collata praemia ad vitae religiosae compendia. Et tu, o homo mortalis, non declinas a sceleribus, non cessas a vitiis, non agonizas cum concupiscentiis saevis! Te illicit oculus, dum contemplaris aliena, cum sanctum martyrem non deflexit divitiarum oblatio opulenta! Tu cogitationibus iniquis fluctuaris, et cedis, cum ille martyr non cessit flammis et ungulis! Te unum desiderii pessimi jaculum sauciat, cum Christi martyrem exturbare a justitiae tramite, nec turbo verberum praevaluit, nec catasta! haec martyr sustinuit, visibili, ut tu, usus corpore, et tu invisibiles non refrenas corporis commotiones! Et licet juxta Apostolum, caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, et haec invicem adversentur sibi, ut non quod volumus illud geramus (Gal. V, 17), tamen vide quid ait idem doctor: 843 Video legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII, 23). Ergo si te senseris captivum abduci in lege peccati, tuta frontem tuam signo crucis insigni, quo propellas jaculum hujus insidiae, quia juxta Prudentium, Crux pellit omne crimen: Fugiunt crucem tenebrae. Tali dicata signo Mens fluctuare nescit.
Nam qualis sit hujus vexilli sacratissimi fortitudo, quid contigerit nuper, evolvam.
- CAPUT CVII. De Pannichio presbytero .
Pannichius Pictaviensis termini presbyter, dum ad convivium cum amicis quos evocaverat resideret, poculum poscit. Quo accepto, musca importunior circumvolans inquinare poculum nitebatur. Quam cum saepius manu presbyter abegisset, et illa paululum se elevans rursus reverti niteretur, sensit esse insidiam inimici, susceptoque laeva poculo de dextera signum crucis facit: mox in quatuor divisus partes liquor qui inerat, elevata in excelso unda, terrae diffunditur. 844-847 Patuit namque manifestissime hoc insidiam fuisse inimici. Ergo et tu, si viriliter et non tepide signum vel fronti, vel pectori salutare [Laud., Salvatoris] superponas, tunc resistendo vitiis martyr habeberis, quia et ipsi martyres ea quae vicerunt, non suis viribus, sed Dei haec auxiliis, per signaculum crucis gloriosissime peregerunt, in quibus, ut saepe diximus, ipse Dominus et dimicat, et triumphat. Unde oportet et nos eorum patrocinia expetere, ut eorum mereamur suffragiis adjuvari, vel, quod nostris digni non sumus meritis obtinere, eorum possimus intercessionibus adipisci, ut adjutorio sacratae Trinitatis usi, effici mereamur martyres Christi, carnalibus desideriis abdicatis, ut dicit ipse, qui pro se fideliter dimicantes lapidibus pretiosis coronat in coelo, alumnos cultoresque amicorum suorum protegere dignetur in saeculo; ac praestet, ut assistant martyres invocati a suis, quos post victoriam paradisus beatitudinis retinet immortales; ut in illo examinationis tempore, cum illos gloria aeterna circumdat, nos aut excuset mediatrix venia, aut levis poena pertranseat; nec damnet reos pro criminis actione in perpetuum, quos pretiosi sanguinis commercio reparavit. Amen.
Explicit liber primus.
LIBER SECUNDUS. DE PASSIONE, VIRTUTIBUS, ET GLORIA SANCTI JULIANI MARTYRIS. INCIPIT PRAEFATIO GREGORII.
847-848 Magnum in nobis quodammodo igniculum ad justitiae suae adipiscendam semitam pietas divina succendit, cum dicit: Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces [Bell., in precem] eorum (Ps. XXXIII, 16); ostendens quod qui justitiam ex toto corde dilexerit, cum deprecatus fuerit, audiatur a Domino. Utinam quisque nostrum cum haec cantare coeperit, statim spretis mundi scandalis, neglectis concupiscentiis vanis, derelictisque semitis pravis, justitiae viam expeditus, et sine impedimento saecularium actionum, conaretur irrepere. Per hanc enim viam Abel justus suscipitur, Enoch beatus assumitur, Noe reservatur, Abraham eligitur, Isaac benedicitur, Jacob dilatatur, Joseph custoditur, Moyses sanctificatur, David praedestinatur, Salomon ditatur, tres pueri inter incendia rorulenta vaticinantur, Daniel inter nocuas bestias pascitur. Per hanc viam apostoli diriguntur, martyres beati glorificantur. Et qualiter, inquis? Scilicet dum infirma curant, mortuos suscitant, praesentia contemnunt, futura desiderant, tortores despiciunt, poenas non sentiunt, ad coelestia regna contendunt [Laud., conscendunt.] Quod proculdubio virtute propria non obtinerent, nisi per viam justitiae rectissime incedentes a Domino audirentur.
CAPUT PRIMUM. De passione sancti Juliani martyris.
Sic et inclytus martyr Julianus, qui Viennensi ortus urbe Arvernis datus est martyr, ab hoc igne succensus, haec concupivit ac mente tota desideravit. Quia cum esset apud beatissimum Ferreolum, jam tunc martyrii odore flagrabat. Qui relictis divitiis ac propinquis, tantum ob solius amorem 849 martyrii Arvernum advenit. Sed nec hoc sine divino mandato peregit, cum tunc persecutio in Viennensi urbe ferveret. Legerat enim Dominum praedixisse: Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Contulit ergo se hic in Arvernum territorium, non metu mortis. sed ut relinquens propria, facilius perveniret ad palmam: metuebat enim ne ei parentes essent obvii, si inter eos hoc certamen iniisset; et perderet miles Christi coronam gloriae, si legitime non certasset. Igitur instante persecutione ad Brivatensem vicum, in quo fanatici erroris naeniae colebantur, advenit. Et cum insequi adversarios nutu Dei sensisset, a vidua quadam se occuli deprecabatur. Quem illa tegens, illico Martyre poscente, detexit, qui suis insecutoribus ita infit. Nolo, inquit, diutius commorari in hoc saeculo, quia sitio tota animi aviditate jam Christum. At illi eductam vibranti dextera frameam, deciso capito in tres, ut ita dicam, partes, gloriosus dividitur Martyr. Nam :CAPUT Viennam defertur, artus Brivate reconduntur, felix anima a Christo conditore suscipitur. Senes quoque qui sacrosanctum corpus mancipaverant sepulturae, ita redintegrati sunt, ut in senectute summa positi tanquam juvenes haberentur. Caput quoque ejus Ferreolus martyr accepit, completoque certamine, tam illius membra quam istius caput in unius tumuli receptaculo collocantur. Quod ne cuiquam fortassis videatur incredibilis esse narratio, quae audivi gesta fideliter prodam [Al., pandam].
- CAPUT II. De revelatione capitis ejus.
Quodam autem tempore dum ad occursum beati Nicetii antistitis 850 usque Lugdunum processissem, libuit animo, non aliter nisi orationis causa, Viennam adire, et praecipue sepulcrum visitare Ferreoli martyris gloriosi (An. 304, 18 Sept.); insederat enim menti propter antiquam dilectionem eorum, me sic esse ejus alumnum ut Juliani. Denique oratione facta, erigo oculorum aciem ad tribunal, conspicioque in eo versiculos hoc modo conscriptos: Heroas Christi geminos haec continet aula: Julianum capite, corpore Ferreolum. Cumque haec legens, aedituum consulerem, cur haec scripta sic fuerint, respondit: Basilica sancti martyris Ferreoli super ipsum Rhodani littus ab antiquis fuerat collocata; denique cum impulsante violentia amnis porticus, quae ab ea parte erat locata, corrueret, providus sacerdos, Mamertus nomine, qui tunc Viennensem regebat Ecclesiam, ruinam futuram praeveniens, aliam basilicam eleganti opere, et in ipsa mensura sagaci intentione construxit, illuc sancti [Al., sanctum] Martyris transferre cupiens corpus. Advenit autem ad hoc opus abbatum atque monachorum magnus numerus, vigilataque nocte, accepto sarculo fodere coeperunt. Cumque in profundum descenderent, tria sepulcra reperiunt, ac confestim stupor mentes spectantium invadit: nec quisquam erat certus quisnam esset beati Martyris tumulus. Igitur cum starent omnes in hebetitate mentis attoniti, inspirante, ut credo, Divinitate, unus ex circumstantibus, exclamat, dicens: Antiquitus referri solitum erat, et celebri per populos sermone vulgatum, caput Juliani martyris [Al., confessoris] in sepulcro retineri martyris Ferreoli. Si opertorio amoto unusquisque consideretur, potest quae sint membra Ferreoli martyris protinus inveniri. Haec audiens sacerdos, cunctos jubet in oratione prosterni: qua impleta, 851 procedit ad tumulos, detectosque duos, singulos in iis quiescentes invenit viros. Cumque aperuisset et tertium, invenit in eo virum jacentem illaeso corpore, integro vestimento, qui deciso capite, caput amplexus aliud brachio retinebat. Erat enim ac si nuper sepultus, neque pallore faciei demutatus, neque capillorum decisione turpatus, neque ulla putredine resolutus, sed ita integer et illaesus, ut putares eum adhuc sopore corporeo detineri. Tunc antistes gaudio magno repletus, ait: Hoc esse cadaver Ferreoli, hoc esse caput Juliani martyris dubium non habetur. Tunc cum magno psallentio, plaudente populo, in loco ubi nunc adoratur, Domino annuente perducitur. Haec autem ut ad sepulcrum martyris ab ipso aedituo cognovi, fideliter retuli. Praebet tamen huic operi testimonium Sollius noster, ipsi Mamerto scribens his verbis, « Tibi soli concessa est in partibus orbis Occidui, martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani: unde pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars patroni. »
- CAPUT III. De virtute fontis, ubi caput ejus ablutum est
In loco autem illo, quo beatus Martyr percussus est, fons habetur splendidus, lenis, dulcibus aquis uberrimus, in quo et a persecutoribus caput amputatum ablutum est, de quibus aquis multae sanitates tribuuntur infirmis. Nam saepe caecorum oculi ab his tacti illuminati sunt; tertianarum quartanarumque febrium ardore accensi, ut potati qui patiuntur fuerint, 852 conquiescunt. Nam et si quis gravi laborans incommodo, inspirante Martyre, desiderium habuerit hauriendi, protinus ut hauserit convalescit; et ita velociter exstinguitur vis febrium, ceu si videas super immensum rogum projectis undis incendia universa restingui.
- CAPUT IV. De senibus et matrona, cujus vir carcere tenebatur.
Post passionem vero beati Martyris, ac fama praeeunte de senibus, qui dum sanctos artus sepulturae mandarent, fortitudini pristinae fuerint restituti, multa ibi beneficia expetentes, credentesque indulgente Martyre consequuntur. De quibus pauca perstringenti deprecor veniam condonari, quod me minus vel idoneum, vel peritum ad haec narranda cognosco, nec imbutum grammaticis artibus, nec litteris liberalibus eruditum: sed quid facio, quod impellit me amor patroni ut nequeam haec silere? Vinctus quidam ab Hispaniis, et carceri deditus apud imperatorem Trevericum, capitali dijudicatus sententia detinebatur. Quo conjux illius cognito, dum tumulare viri membra festinat, ad Brivatensem vicum pervenit, repertosque viros, dum diversa studio intento rimaretur, cognoscit quid in eo loco vel de Martyre, vel de senibus fuerit gestum; fidelique insinuationi credens, ad sepulcrum beati Martyris deliberat properare, ut causas suggerat, casus reseret, vel cunctum laborem sui doloris exponat. Asserentibus tum praeterea hominibus: Absque dubio pollicemur, domina, tibi a Martyre reddi laetitiam, qui senum quondam decrepitae aetatis membra rigentia antiquo vigori restituit. Impletaque hac oratione, promittit ut 853 si sospitem reciperet conjugem, Martyris sepulcrum, in quo posset spatio, caemento contegeret. Fide plena, et de Martyris pietate secura Treveris est ingressa, inventumque virum gratia imperiali receptum, laeta regreditur; inquisitumque tempus quo vir relaxatus esset e carcere, haec fuit absolutionis hora, qua illa Martyris est auxilium imprecata: dehinc pollicitationem quam promiserat cum immensis muneribus adimplevit.
- CAPUT V. De eo qui alium in basilica occidere voluit.
Erat autem [Al. enim] haud procul a cellula quam supra sepulcrum Martyris haec matrona construxerat grande delubrum, ubi in columnam altissimam simulacrum Martis Mercuriique colebatur. Cumque delubri illius festa a gentibus agerentur, ac mortui mortuis thura deferrent, medio e vulgo commoventur pueri duo in scandalum, nudatoque unus gladio, alterum appetit trucidandum. At ille cernens nihil veniae reservari, cum a diis suis non defensaretur, nostrae religionis custodiam, nostrae confessionis veniam, nostrae contagionis medelam, cellulam expetiit Martyris gloriosi. Tunc ille qui sequebatur, cum in assultu gladii eum non potuisset attingere, et hic super se ostium reserasset, atque ille arreptum utrumque postem, ostium conaretur infringere, illico adhaerentes manus tabulis dolore maximo quatiuntur, et tanta afflictione miser torquetur, ut ubertim fluentes lacrymae qualis esset dolor intrinsecus extrinsecus nuntiarent. Interea stupente vulgo, inclusus qui fuerat progreditur liber: parentes quoque illius qui virtute Sancti retinebatur, cognoscentes Martyris sepulturam, devotis multis muneribus pro filio exorabant.
- CAPUT VI. De conversione incolarum.
Factum est autem dum haec agerentur, ut presbyter quidam via 854 illa descenderet. Qui cum didicisset quae acta fuerant, pollicetur parentibus ut si a gentilitate discederent, filium reciperent sanum. Ipse quoque sacerdos sequenti nocte videt per somnium simulacra illa quae a gentilibus colebantur numine divino comminui, atque in pulverem redacta solo prosterni. Quarta autem die cum gentilitas vellet iterum diis exhibere libamina, moestus presbyter ad sepulcrum Sancti prosternitur, et cum lacrymis exorat, ut tandem gentilitatem hanc quae jacebat in tenebris splendor divinae potentiae visitaret, nec sineret ultra Martyr beatus alumnos proprios ista caligine detineri, cum ille perennis claritatis gaudia possideret. Confestim ad ejus orationem commoventur tonitrua, renident [Al. renitent] fulgura, descendit imber igne mixtus et grandine, turbantur omnia. Concurrit vulgus ad cellulam, prosternitur coram sacerdote omnis caterva gentilium, et mixto cum lacrymis ululatu, cuncti Domini misericordiam deprecantur, pollicenturque sacerdoti, si grando recederet, et Martyrem patronum expeterent, et ad Deum ejus relictis simulacrorum cultibus integro de corde transirent. Porro ille, fusa oratione, cuncta quae petiit meruit obtinere. Recedente autem tempestate, puer cum parentibus credens ipsa die a doloribus liberatur: gentiles in Trinitatis nomine baptizati, statuas quas coluerant confringentes, in lacum vico amnique proximum projecerunt. Ab eo enim tempore in loco illo et fides catholica, et Martyris virtus est amplius declarata.
- CAPUT VII. Qualiter Hillidius populum ab hostilitate liberabat.
Post haec venientes quidam de Burgundionibus ad Brivatensem vicum, eum cum armorum multitudine copiosa circumdant, captoque populo, direpto ministerio sacrosancto, ultra amnem transeunt, et viros gladio interficere, reliquum vulgus sorte dividere parant. Tunc Hillidius quidam a Vellavo veniens, et, ut aiunt, 855 commonitione columbae alitis incitatus, super eos irruit. Hortatusque socios ita hostes ad internecionem caecidit, ut, captivis laxatis, triumphans in laude Martyris, amne transmisso, ad beatam cellulam tanquam novus Moyses cum omni populo canendo revertitur: nec minor, ut arbitror, exsultatio fuit ereptis, quam quondam Israelitis demersis fuit Aegyptiis. Quod ne quis dubitet hanc beati Martyris fuisse victoriam, sed insinuatio columbae aliquod ministerium fuisse creditur virtutis divinae. Nam veniente Hillidio, haec in obviam venit: cum ille, ut assolet, aliquid demoraretur, haec in circuitu illius volitabat; illoque progrediente, ista praecedebat, et revertebatur in obviam, quasi accelerare deprecans iter. Dum haec agerentur, adveniens puer captivitatem annuntiat, et sic iste viam acceleravit. Sed et ipso pugnante, columba semper circa eum visa est decurrere. Quod ne quis invideat confictum de columba, et homini praestitum Christiano, cum Orosius (Lib. III, cap. 6) consulem Romanum, id est Marcum Valerium, a corvo alite scribat adjutum.
- CAPUT VIII. De interitu eorum qui ministerium basilicae exportaverunt.
Prostratis ergo ab Hillidio hostibus, quatuor ex his per fugam lapsi patenam et urceum, qui anax dicitur, in patriam deferunt, et divisam in tantis, ut erant, partibus patenam, urceum regi Gundobado ob gratiam exhibent conquirendam. Reliquum vero argentum reginae sagacitas reperit, cui additis multis muneribus, loco illi sancto restituit, fideliter insinuans regi non oportere eum ut gratiam Martyris sancti propter argenti parvitatem amitteret.
- CAPUT IX. De Fedamia paralytica.
856 Pro quibus ac talibus virtutum ornamentis magna ibi basilica fabricata a fidelibus, virtutibus, ut praefati sumus, Martyris beati refulget, in qua paralyticorum, claudorum, caecorum et aliorum quoque morborum saepius petita remedia conquiruntur. Fedamia quaedam mulier paralysis humore constricta, cui nullum corporis membrum sine dolore vigebat, exhibita est, deferentibus propinquis, ad beatam basilicam, ut vel stipem a largientibus mereretur. Quae dum in porticu illa quae sanctae basilicae conjungitur decubaret noctem dominicam, dum sacrosanctis vigiliis populi fides devota concelebrat, et illa quiescens lectulo paululum obdormisset, a viro quodam per visum correpta atque increpita est, dicente sibi, cur, reliquis excubias nocturnas Deo exhibentibus, illa deesset? Respondit se ab omni membrorum parte debilem, nec penitus gressum agere posse. Tunc quasi sustentata a viro qui loquebatur ei, et ad sepulcrum usque deducta, dum in sopore fundit orationem, visum est ei quasi multitudo catenarum ab ejus membris solo decidere: a quo etiam sonitu expergefacta, sensit omnium artuum recepisse plenissimam sanitatem. Protinus surrexit a lectulo, et stupentibus cunctis, cum gratiarum actione vociferans, sanctam est ingressa basilicam. Ferunt etiam quidam, solitam fuisse eam referre habitum viri qui eam fuerat allocutus: dicebat eum statura esse procerum, veste nitidum, elegantia eximium, vultu hilarem, flava caesarie immixtis canis, incessu expeditum, voce liberum, allocutione blandissimum, candoremque cutis illius ultra lilii nitorem fulgere; ita ut de multis millibus hominum quae saepe vidisset, nullum similem conspicasset. Unde multis non absurde videtur ei beatum Martyrem apparuisse. Quae mulier 857 post decem et octo annos sanata est.
- CAPUT X. De eo qui percussorem suum de basilica conabatur extrahere.
Quidam dum in seditione quam commoverat oculum amisisset, hominem qui ictum intulerat de basilica conabatur extrahere: quod dum agit, non modo amissi oculi non recipit lumen, verumetiam sentit alium, quem sanum habuerat, obcaecari. Porro cum peccata sua confiteretur, dicens: Merito mihi evenit judicium sine misericordia, qui non feci misericordiam, prostratus coram sancto sepulcro cum populo, qui tunc ad festivitatem advenerat, indulgens laedenti, et visum recepit et gratiam. Sicque factum est, ut is qui Sancti auxilium expetierat tutaretur, ille vero qui non credebat argueretur, et sic uterque laetus emendatusque discessit.
- CAPUT XI. De contracto, qui die Dominica boves junxit.
Alius quoque ausu temerario die Dominica jungens boves agrum sulcare coepit, apprehensaque securi, ut aliquid emendaret in vomere, protinus contractis digitis manubrium in dextera ejus adhaesit. Cumque prae dolore nimio cruciaretur, post duos annos veniens ad beati Martyris basilicam, vigilias fideliter celebravit: statim in ipsa die Dominica, reserata manus lignum, quod invitus tenebat, amisit; magnam inferens populo disciplinam, ut quod die Dominica fuerat perpetratum, ipsa quoque die Dominica purgaretur. At ille magnificans gloriam Martyris, recessit incolumis, nec ultra die resurrectionis dominicae quidquam ausus est operari.
- CAPUT XII. De Anagildo muto, surdo et caeco.
858 Sic et Anagildus quidam mutus et surdus et caecus, vel omnium membrorum compage debilitatus, ad limina sacrosancta projectus est, scilicet ut vel ab stipe pasceretur devotorum, qui victus alimoniam propriis manibus laborare non poterat. Igitur cum per annum integrum ante sanctam aedem decubasset, tandem visitatus a virtute beati Martyris, ab omni infirmitate sanatus est.
- CAPUT XIII. De his qui Theoderici regis tempore basilicam irruperunt.
Videtur mihi, ut sicut Sancti virtute curata morbida retexuntur, ita et infidelium pravitates oratione illius confutatae, ad emendationem aliorum, ne similia appetant, declarentur: quia utraque Sancti gloria praestat, ut et hos sanitati reddat ne amplius crucientur, et illos arguat ne in futuro judicio condemnentur. Et quia nullum latere credo aliquid de hostilitate Theoderici regis ac infirmitatibus Sigivaldi, quae ei in Arverno posito contigerunt, propter virtutem tamen beati Martyris est diligentius exponendum, quo facilius fides dictis adhibeatur. Igitur cum ad direptionem Avernorum rex antedictus festinaret (An. 525), et ingrediens terminum vastationi cuncta subigeret, pars aliqua ab exercitu separata ad Brivatensem vicum infesta proripuit, fama vulgante quod in basilica essent incolae cum multis thesauris adunati. Cumque pervenissent ad locum, inveniunt multitudinem promiscui sexus, obseratis ostiis, in templo ipso cum propriis facultatibus residere. Cumque intrare non possent, unus effractam ceu fur in altario sancto 859 fenestram vitream, ingreditur, quia qui non intrat per januam hic latro est: dehinc, reseratis aedis illius valvis, exercitum intromittit. At illi direptam cunctam pauperum supellectilem cum ministris ipsius basilicae, reliquum quoque populum qui infra erat eductum foris diviserunt haud procul a vico. Quae cum ad regem delata fuissent, comprehensos ex his aliquos diversis mortibus condemnavit. Fugiens vero ille qui irrupta aede caput fuit hujus sceleris, igne de coelo delapso consumptus interiit: super quem cum multi acervum lapidum congregassent, a tonitruis et coruscationibus detectus terrena caruit sepultura. Qui vero de consentaneis latentes regem in patria sunt regressi, correpti a daemone diversis exitibus hanc vitam crudeliter finierunt. Haec audiens rex, omnia quae exinde sunt ablata reddidit. Praeceperat enim ne in septimo a basilica milliario quis vim inferret.
- CAPUT XIV. De Sigivaldo pervasore.
Tunc Sigivaldus cum rege praepotens cum omni familia sua in Arverna regione ex regis jussu migravit: ubi dum multorum res injuste competeret, villam quamdam quam gloriosae memoriae Tetradius, episcopus Biturigensis, basilicae sancti Juliani reliquerat, sub specie obumbratae commutationis, avidus pervasit: sed mense tertio postquam aggressus est, correptus a febre, et sine sensu effectus, declinavit caput ad lectulum. Cujus uxor dum de hoc exitu moesta penderet, a quodam sacerdote commonita est, ut eum si videre vellet incolumem, auferret a villa. At illa haec audiens, praeparatis carrucis, compositoque plaustro, quo eum eveheret, mox ut praedium sunt egressi, protinus divina sunt pariter gratia munerati. Nam iste sospitate [Leg. sospitatem], illa meruit ex hujus incolumitate laetitiam. Ferunt etiam in oratorium praedii illius 860 sanctum Julianum martyrem cum Tetradio episcopo colloquentem cuidam religioso revelatum fuisse, promittentem se episcopo villam, quam pro animae suae remedio sibi reliquerat, recepturum. Sed et habitum beati Martyris in eodem modo esse, ut quondam paralytica exposuerat (Supra cap. 9), referebat.
- CAPUT XV. De Pastoris malitia.
Pastor vero quidam, non strenuitate, sed nomine Ingenuus, dum in multis rebus contra basilicam sancti Martyris injuste ageret, ad hoc levitas ejus inimico ingrassante convaluit, ut colonias basilicae concupiscens, quae agro ejus erant proximae, pervadere non timeret. Ad quem sacerdos loci, cum aliquos de clericis quasi legatos mitteret, ut, accepta ratione, quod male pervaserat relaxaret, ille quasi contra iniquum hostem telis correptis prosiluit, fugatisque sagittis clericis, res Sancti in sua dominatione retinuit. Factum est autem ut in proximo adveniret dies passionis Martyris gloriosi: ad quam ille immemor pervasionis suae atque injuriae, quam intulerat clericis, ante quinque dies solemnitatis ad vicum Brivatensem advenit. Qui cum in domo hospitalitatis suae convivio cum laetitia et exsultatione fungeretur, subito, coruscatione facta, tonitruum sonuit; rursumque iterato, jaculo igneo de coelis elapso, percussus est, nullo tamen de reliquis pereunte: deinde ad exemplum omnium, tanquam rogus flammeus ardens, paulatim consumebatur (V. supra, lib. I, c. 106). Ad quod miraculum populus qui ad Beati festa convenerat, haec cernens cum admiratione, metuebat; satisque illi fuit, ne de rebus Sancti aliquid ultra contingeret. Quod ne fortuito actum quis putet, cernat inter multos innoxios unum interiisse sacrilegum.
- CAPUT XVI. De contumacia Becconis.
861 Quid etiam ad Becconis comitis confutandam superbiam beatus Martyr sit operatus, evolvam. Hic cum actiones ageret publicas, et elatus jactantia multos contra justitiam aggravaret, casu contigit ut dimissum accipitrem diu per diversa vagantem perderet: similiter, ut unus de servientibus basilicae sancti Juliani accipitrem alium, dum per viam ambularet, quasi vagum invenit. Erat enim puer ille pincerna in domo basilicae. Quod cum ad Becconem pervenisset, quod scilicet puer repertum teneret accipitrem, calumniari coepit ac dicere: Meus ille erat, inquit, et hic furto eum sustulit. Deinde, succendente avaritia, misit illum vinctum in carcere, deliberans eum in sequenti patibulo condemnare. Tunc sacerdos moestus valde ad sepulcrum Sancti properat, reseratisque cum gemitu capsis, apprehensis decem aureis per fideles amicos Becconi obtulit. Quod ille pro nihilo respuens, cum juramento asseruit nunquam se puerum dimissurum, nisi exinde aureos triginta acciperet. Quod presbyter desuper sepulcro Sancti accipiens, Becconi transmisit, quos acceptos, satiata avari cupiditate, puerum restauravit incolumem. Sed Deus omnipotens, qui permanet ante solem, secundum bonitatis suae divitias humiliavit calumniatorem. Nam ipsius anni transacto curriculo, veniens ad Sancti festivitatem cum caterva satellitum, ingressus est limen sanctum. Procedente vero lectore, qui beatae passionis recenseret historiam, ut revolvit librum, et in principio lectionis sancti Juliani protulit nomen, confestim Becco voce nescio qua teterrima ad terram corruit, cruenteque spumans dare voces diversas coepit: inde inter suorum manus sublatus a basilica, domum reducitur. Nec fuit dubium pueris ejus haec ob injuriam basilicaris 862 famuli evenisse: omnem quoque ornatum, quod super se tunc habuit, tam in auro quam in vestimentis, basilicae contulit, et multa deinceps munera misit; sed usque ad diem obitus sui sine sensu duravit.
- CAPUT XVII. De diacono qui oves basilicae abstulit.
Fuit etiam quidam diaconus qui, relictam ecclesiam, fisco se publico junxit, acceptaque a patronis potestate, tanta perpetrabat scelera, ut vix posset a vicinis circumpositis sustineri. Accidit autem quadam vice ut saltus montenses, ubi ad aestivandum oves abierant, circumiret, atque pascuaria quae fisco debebantur inquireret. Cumque diversos spoliaret injuste, conspicit eminus greges qui tunc sub nomine Martyris tuebantur, ad quos levi cursu evolans, tanquam lupus rapax diripit arietes. Conturbati atque exterriti pastores ovium, dicunt ei: Ne, quaesumus, contingas hos arietes, quia beati martyris Juliani dominio subjugati sunt. Quibus ille haec irridens respondisse fertur: Putasne quia Julianus comedit arietes? Dehinc ipsis verberibus affectis, quae voluit abstulit: ignorans miser quod qui de domibus sanctorum aliquid aufert, ipsis sanctis injuriam facit, ipso sic Domino protestante: Qui vos spernit me spernit (Luc. X, 16); et, Qui recipit justum, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). Contigit autem ut post dies multos, non religione, sed casu conferente, ad vicum Brivatensem properaret, projectusque humo ante sepulcrum, mox a febre corripitur, et tanta vi caloris opprimitur, ut neque consurgere, neque puerum evocare posset. Famuli vero cum vidissent eum extra solitum plus occumbere, accedentes: Quid tu, inquiunt, in tanta diuturnitate deprimeris? non enim tibi tam longus mos erat orandi, aut devotio. Ferebant autem de eo, quod quandoquidem in ecclesia fuisset ingressus, parumper immurmurans, nec [ Al., ac] capite inclinato, 863 regrediebatur. Tunc interpellantibus pueris, cum responsum reddere non valeret, ablatus manibus e loco, in cellam quae erat proxima lectulo collocatur. Igitur invalescente febre, proclamat se miser incendi per Martyrem; et quod primo siluerat, admotis animae judicii facibus, crimina confitetur, jactarique super se aquam, voce qua poterat, deprecabatur. Delatis quoque cum vasculo lymphis, et in eum saepe dejectis, tanquam de fornace ita fumus egrediebatur e corpore. Interea miseri artus, ceu combusti, in nigredinem convertuntur, unde tantus procedebat fetor, ut vix de astantibus possent aliqui tolerare. Innuens enim dehinc manu, indicat se esse leviorem; mox illis recedentibus, hic spiritum exhalavit. De quo haud dubium est qualem illic teneat locum, qui hinc cum tali discessit judicio.
- CAPUT XVIII. De eo qui caballum in vigilia Sancti furatus est.
Alius autem per vigiliam festivitatis equum alicujus, qui tunc forte ad eamdem solemnitatem venerat, furto comprehendit, ascensoque velociter properat: scilicet ut qui lumen perdiderat veritatis. non inveniretur a luce, et cujus pectus cupiditatis tenebrae obsederant, ejus et furtivam fraudulentiam nox celaret. De talibus enim Dominus dicebat in Evangelio: Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20). Albescente igitur coelo dicebat: Jam securus sum, nam triginta leucas a Sancti basilica elongatus sum, jam sees propriam domum esse me credo. Dum haec tacitus revolveret infra se, demotis ex axe tenebris, cognoscit se ipsi vico propinquum inter populos divagari; timensque ne scelus suum patefieret publico, eum cautela grandi caballum in loco unde digressus fuerat reformavit. Sic miser virtute Martyris tota nocte detentus in circuitu vici, et, ut ego credo, ab auctore qui eum obsederat est delusus, ut viam quam apprehendere voluit non valeret. O scelerata cupiditas, quid agis! semper amatores tuos in confusionem praecipitas.
- CAPUT XIX. De eo qui propter triantem pejeravit.
864 Quidam alteri triantem praestiterat, quem interpositis paucis diebus recepit. Post annum vero in atrio Sancti convento homine, rem suam quasi non recepisset sibi reddi deposcebat. At ille detestans, asserebat se reddidisse susceptum. Cumque diutissime altercarentur, ille qui reddiderat ait ad socium: Usquequo uterque contendimus? sub judicio hoc omnipotentis Dei ponamus. Eamus ad tumulum Martyris, et quod sub sacramenti interpositione dixeris, discernat virtus sancta Patroni. At ille nec dubitans, ingressusque sepulcrum, dum audacter elevat manus ut pejeraret [Al., perjuret], infeliciter miser irriguit. Haeret vox in gutture, lingua coarctatur in fauce, vibrat labia vacua a sermone: ipsa quoque brachia, quae ad adjutorium frustrati sacramenti erexerat, prorsus retrahere non valebat. Ad haec vulgo admirante, publicato scelere, multitudo cuncta populi, una voce prorumpens, Domini misericordiam ac beati Martyris auxilium deprecatur. Post quatuor vero aut eo amplius horas ad sensum regressus, quod injuste repetebat publica confessione patefecit, et sic sanus abscessit.
- CAPUT XX. De eo qui basilicam sanctam furto spoliavit.
Saepe haec ille audierat qui basilicae sanctae violentiam intulit, sed iniquam mentem semel obsessam vitio, bonitas mollire non potuit, Salomone obtestante: In malevola anima non ingreditur sapientia (Sap. I, 4). Advenerat festivitas Sancti, et ecce quidam e populo conspicatur ornamentis immensis beatam basilicam effulgere. Concupiscit iniqua mente quod adipiscens non poterat occultare. Igitur discedente populo a basilica post gratiam vespertinam, hic se in angulo basilicae reprimens latitavit, ac dato cunctis nocturna quiete silentio, vel operiente umbrosa caligine mundum, consurgit ab angulo, 865 et nihil dubitans, utique quia satellite Satana impellebatur, super cancellum beati sepulcri cursu prosiliit rapido, detractamque a summo unam gemmis coruscantibus crucem, ad terram dejecit, collectisque velulis ac palliolis de circuitu parietum pendentibus, unum voluclum facit, imposuitque humeris, ac elevata cruce manu, locum unde discesserat repetit, ac posita capiti sarcina, peccati sopore compressus, obdormivit. Media vero nocte circumeuntes custodes sanctam basilicam aspiciunt in angulo unam gemmam crucis, tanquam jubar coeleste refulgere: obstupefacti accedunt cominus cum timore, admotoque cereo, inveniunt personam cum rebus furatis, quas auferre non potuerat, inibi decubare. Denique sub custodia eum illa nocte detentum, mane facto, cuncta quae fecerat patefecit, asserens se lassum obdormisse, eo quod diutissime circumiens cum fasce [ Al., face] basilicam, ostium unde egrederetur reperire non potuit.
- CAPUT XXI. De eo qui caballum in festivitate perdidit.
Multa quidem et alia in praevaricatoribus ostendit: sed satis sint ista ad coercendam desidiam eorum. Nunc vero ad gaudia prosperitatum, quae larga pietate praestat populis, revertamur. Sed prius illud non arbitror postponendum, quod expertum valde cognovimus, quid in rebus perditis apud hunc patronum fidelis deprecatio consequatur: ex quibus unum tantum commemorare studui. Ad festivitatem beati Martyris devotus pauper advenerat, laxatoque equite, sacram ingressus est aedem, ac vigiliis immobilis instans, noctem cum caeteris orando deduxit. Illucescente vero coelo ad metatum regressus, caballum quem reliquerat non invenit: quaesitumque diutissime, nec signa quidem quam in partem discessisset agnovit. Transacto igitur biduo, recurrit iterum per saltus, perscrutans locorum 866 incolas, si forte aliquis aut teneret captum, aut capi vidisset ab aliquo. Nullum dehinc indicii genus reperiens, anxius atque moestus ad sepulcrum Sancti regreditur, ibique causas doloris ac moeroris exponens, aiebat: Ad tua, Sancte, limina veni, nihil aliud quam parvitatis meae vota deferre: nihil injuste abstuli, nihil gessi indignum tua solemnitate; cur, inquam, perdidi rem meam? Rogo ut restituas amissum, ut necessarium reddas. Haec fletu addito aiens, ut egressus est templum, conspicit eminus a quodam viro suum equitem retineri. Ad quem accedens, dum discutit unde sit, aut unde venerit, aut ex quo tempore hunc habeat equum, didicit ipsa hora eum fuisse repertum, qua ille beati Martyris imploravit auxilium.
- CAPUT XXII. De caeco illuminato.
Cum autem quidam ab eo loco per incursum diabolicum oculum perdidisset, et ad hospitiolum suum viduatus lumine infeliciter resideret, ac manibus propriis nihil laborare praevalens, spem ullam alimonii non haberet; apparuit ei vir in visu noctis, commonens ut ad beati basilicam ambularet; ibique, si devote suggerat, promittit auxilium inveniri. At ille nihil moratus, arrepto baculo, adminiculante puero, sanctum ingressus est locum. Qui post completam orationem archipresbyterum, qui tunc locum ipsum regebat, nomine Publianum, adivit, supplicans ut oculis caecis Christi crucem imponeret. Erat enim valde religiosus. Quod ille dum jactantiam evadere cupit evitans, tenetur a caeco, nec omnino dimittitur, nisi quae petebat adimpleret. Tunc ille prostratus ante sepulcrum diutissime Martyris est suffragium deprecatus: deinde, admotam oculis caecis manum, protinus ut signum crucis imposuit, visum iste recepit. Admiramini, quaeso, virtutem Martyris, cui cum parum sit per se exercere miracula, nunc etiam per manus discipulorum, astipulante virtutis 867 suae favore, publice operatur. Sed nec meritum discipuli fuit exiguum, cui haec praestita esse cernuntur.
- CAPUT XXIII. De pede Galli, postmodum episcopi, sanato.
Erat enim tunc temporis apud urbem Arvernam patruus meus, Gallus episcopus (Vid. Vit. Patrum cap. 6.), de quo non videtur omitti qualiter in adolescentia sua fuerit a Sancti virtute juvatus. Et quia saepius commemoravi quale excidium Arvernae regioni rex Theodericus intulerit, cum neque majoribus, neque minoribus natu aliquid de rebus propriis est relictum, praeter terram vacuam, quam secum barbari ferre non poterant; his ergo temporibus gloriosae memoriae patruus meus, qui postea, ut dixi, sacerdotali fasce Arvernam rexit Ecclesiam, pupillus erat, cujus facultates ita direptae sunt ab exercitu, ut nihil prorsus remaneret in promptu. Ipse quoque cum uno tantum puerulo usque ad Brivatensem vicum plerumque itinere pedestri discurrebat. Accidit autem quodam tempore, dum hoc iter tereret, ut laxatis prae calore solis calceamentis, nuda incedens planta, sudem calcaret spineam, qui tunc fortassis incisus adhuc terrae haerens, erecto acumine inter herbas virides latitabat. Qui defixus plantae et superegressus, effractusque deorsum extrahi nequibat. Igitur defluente sanguinis rivo, cum gressum facere non valeret, beati Martyris implorat auxilium, paululumque dolore compresso, licet claudicando, iter quod coeperat expedivit. Tertia vero nocte, computrescente vulnere, dolor maximus incitatur. Ille vero ad experta dudum praesidia confugiens, sepulcro glorioso prosternitur; expletisque vigiliis regressus ad lectulum, dum virtutem Martyris praestolatur, somno incumbente deprimitur. Deinde consurgens, nullam doloris sentit injuriam, aspectaque planta, pars sudis quae ingressa fuerat, non videtur, evulsam tamen sentiebat a pede. Quod lignum diligenter inquirens in stratu suo reperit, 868 admirans qualiter fuisset egressum. Solitus namque erat in episcopatu suo locum vulneris ostendere, in quo magna adhuc fossa conspiciebatur, obtestans in hoc beati Martyris fuisse virtutem.
- CAPUT XXIV. De febre Petri fratris mei.
Post multum vero tempus advenerat festivitas beati Martyris, et pater meus cum omni domo sua ad hujus solemnitatis gaudia properabat. Nobis vero iter agentibus, Petrus frater meus senior ab ardore febrium occupatur, et tam graviter agit, ut neque vigere, neque cibum sumere posset: totumque illud iter cum grandi agitur moerore, et in discrimen res vertitur, utrum convalescat aut [Al., an] pereat. Denique cum isto labore pervenitur ad locum: ingredimur basilicam, adoramus sacrosancti Martyris sepulturam; prosternitur et aegrotus in pavimento, deprecans medelam a Martyre glorioso. Post completam vero orationem, ad metatum regressus, febris paululum conquievit: veniente autem nocte, nobis ad vigilias properantibus, rogat se et ille deferri, incumbensque ante sepulcrum, tota nocte Martyris suffragium deprecatur. Exactis deinde nocturnis excubiis, rogat ut de pulvere qui circa beatum erat tumulum collecto vel potui darent, vel collo suspenderent. Quo facto, ita omnis ardor febrium conquievit, ut ipsa die et cibum caperet incolumis, et ubi delectatio vertisset animum ambularet.
- CAPUT XXV. De mei capitis dolore.
Sequenti vero festivitate, dum iterum cum magno gaudio ad sanctam properaremus basilicam, mihi caput a sole percussum graviter dolere coepit: qui dolor accrescens, febrem intrinsecus generabat, ita ut nec cibum me capere, nec loqui permitteret. Cumque per duos dies ab hoc dolore consumerer, die tertia ad basilicam 869 sancti Ferreoli, cui fons ille de quo superius meminimus (Cap. 3) est contiguus, advenimus. Distat autem basilica a Brivatensi vico quasi stadiis decem. Cumque in loco illo venissemus, libuit animo ad fontem usque procedere, confidens de virtute Martyris, quod si me exinde levis unda perfunderet, mox sanarer. Adveniens vero orationem fundo, aquam haurio, os refrigero, caput infundo: statimque decidentibus lymphis, fugato dolore sanus abscedo, et usque ad sepulcrum Martyris gloriosi laetus ingredior, admirans et gratias agens Martyri, quod prius me virtute sua dignatus fuerit visitare, quam ipsius mererer cernere sepulcrum.
- CAPUT XXVI. De febricitante ad fontem sanato.
Est enim ad hunc fontem, quia ibidem martyr percussus est, virtus eximia. Quidam a febre correptus, dum in extremis ageret, desiderium habuit de aqua fontis haurire, ad quam etiam se deportari fideliter exoravit: qui a suis inter manus apprehensus, et in loco depositus, protinus ut aquae haustum accepit, et faciem caputque perfudit, recipere meruit sanitatem; et aliorum manibus illatus, propriis gressibus est regressus. Fuit autem incola hujus vici, sed excidit nomen ejus.
- CAPUT XXVII. De tonitruo in basilica facto, et coruscatione.
Quadam autem die orta tempestas cum magno venti impetu super vicum Privatensem rapide descendebat; micabant enim de nubibus fulgura, ac tonitrua terribiliter voces dabant. Quatitur terra fragore, et exuri a coruscatione pene omnia putabantur: sola erat exspectatio in virtute Martyris gloriosi. Nec mora, dato cum fulgore gravi sono tonitrui, jaculum 870 igneum per aditum quo funis ille signi dependet ingreditur; percussisque duabus columnis, frusta excussit: inde repercutiens per fenestram quae super sanctum habetur tumulum est egressum, nullum tamen per Beati custodiam de populo laesit. O quam magnus circa alumnos proprios beati Martyris amor! columnas sustinuit percuti, non sinit phalangas; confringi passus est vitream, non catervam; permisit super sepulcrum proprium praeterire coruscum, ne fieret multitudinis totius interitus. Igitur expulsum a basilica sancti Martyris jaculum acervos foeni combussit, interfecit pecora, jumenta delevit. Quod si haec fortuita quis putat, admiretur magis et stupeat inclyti potentiam Martyris, quod praeteriens ignis per medium populi, neminem nocuit, sed ibi tantum explevit vota, ubi se cognovit habere licentiam.
- CAPUT XXVIII. De eo qui prae multitudine populi ad sepulcrum non valebat accedere.
Clericus autem quidam Aridii Lemovicini abbatis ad festivitatem veniens, prae multitudine populi non modo ad sanctum tumulum accedere, verum etiam nec in ipsam basilicam potuit introire. Cumque moestus metatui se reddidisset, recubans in lectulo obdormivit. Protinus astitit ei vir in visu, dicens: Quid tu, inquit, sopore deprimeris? Vade celerius ad templum Martyris, et omnia invenies reserata. At ille metu territus exsurgens, credulus dictioni, properat velociter experiri si vera essent quae sibi fuerant indicata. Cumque venisset ad ostium, reperit, remotis undique populis, usque ad sanctum altare vel ipsum tumulum viam factam nullo obsistente: et sic sine ulla impressione accedens, fusa oratione, cum gaudio est regressus. Quod ne quis dubitet, testor omnipotentem Deum, quia ab 871 ipsius abbatis haec ore cognovi, apud cujus monachum gesta sunt.
- CAPUT XXIX. De festivitate ejus.
Hujus festivitatis tempus ignara plebs moesta pendebat, nesciens diem in quo Martyr beatus deberet pro virtutis ac passionis gloria honorari, et haec ignorantia usque ad beatam Germanum Autissiodorensem antistitem est protracta. Factum est tantum ut antedictus pontifex Brivatem adveniret, sciscitatusque ab incolis quo tempore hujus sacra celebrarentur, se nescire respondent. Tunc ille: Oremus, inquit, et fortassis nobis haec Domini potentia revelabit. Quod cum fecissent, mane orto, convocatis senioribus loci, ait V Kalendarum mensis septimi celebrandam esse festivitatem. Ex hoc nunc devotus adveniens populus, vota praesuli reddens, refert et animae et corporis medicinam.
- CAPUT XXX. De energumenis.
Energumeni vero cum advenerint, plerumque evomunt in Sanctum Dei convicia, cur sanctos alios ad sua convocet festa, ipsosque nominatim confitentes, eorum fatentur virtutes et merita. Aiunt enim: Sufficiat tibi, Juliane, nos propria virtute torquere. Ut quid reliquos provocas? quid invitas extraneos? Ecce Martinum Pannonicum, inimicum jugiter nostrum, qui tres a nostris cavernis repulit mortuos. Adest Privatus ex Gabalis, qui oves suas barbaris, nostra instigatione commotis, tradere noluit. Advenit Ferreolus collega tuus ex Viennensibus, qui nobis in te supplicium, 872 incolis praesidium misit. Quid Symphorianum Aeduum, quid Saturninum vocas Tolosanum? Aggregasti concilium, ut nobis ingeras infernale tormentum. Haec et his similia dicentibus, ita sanctos Dei humanis mentibus repraesentant, ut nulli sit dubium eos inibi commorari: multi tamen ab his infirmi curantur, et sani recedunt.
- CAPUT XXXI. De mansuetudine pecorum.
Sed et illud est memoratu dignissimum, quae sit mansuetudo pecorum in hac basilica votivorum: qualiter vituli petulantes, calcitrantes equi, grunnientes suillae [Al., sues], cum limen sanctum ingressi fuerint, conquiescunt. Nam vidimus saepe cothurnosos tauros, qui a quindecim aut eo amplius viris alligati, funibus ducebantur, talem in hominibus impetum dare, ut putares eos ipsos quoque dirumpere funes: sed cum aedem sanctam ingressi sunt, ita quieverunt, ut arbitreris eos tanquam agnos mansuetos haberi. Vidimus etiam [Al., et nunc] per medias turmas multos ingredi, inclinato capite populos amoventes rostro, non cornibus; et tanquam tribunal adirent judicis, aliquem sensum habere timoris; non calcem mittere, non aliquem cornu petere, non oculis torvis aspicere, sed in omni mansuetudine usque ad sanctum properantes altare, osculantesque, rursus in ipsa qua ingressi fuerant patientia repedare. Sic et reliquorum jumentorum petulantia, cum illuc accesserit [F. leg. accesserint], deposito cuncto furore, mitescit, ut ea inmansuetudine columbarum cum grandi admiratione conspicias. De his vero quae votiva sunt, nulli penitus quidpiam subtrahere licet; nullus priusquam ad basilicam veniat, aut commutare praesumit, aut emere. Nam qui fecerint, saepius ultione divina graviter 873 quatiuntur. Nam aut febris imminet, aut malum aliquod obrepit, aut damnum grave succedit, aut hoc quod abstulit morbus aufert. Difficile tamen sine praesenti ultione res praeterit.
- CAPUT XXXII. De reliquiis ejus in Campaniam translatis.
De illis dixisse virtutibus sufficiat quae circa sanctam basilicam aut gesta sunt, aut geruntur: nunc pauca de locis illis in quibus ejus habentur reliquiae disserentes, finem hujus libelli facere placet, devotione commonente. Quidam apud Belgicae secundae provinciam, id est suburbano Rhemensis urbis, basilicam in honore beati Martyris studiose construxit, cujus reliquias post perfectam fabricam expetiit fideliter ac devote. Quas acceptas dum viatim psallendo regreditur, Rhemensem est ingressus Campaniam. Erat enim haud procul a via ager cujusdam divitis Campanensis, ad quem scindendum magna multitudo convenerat. Igitur appropinquante viatore cum his pignoribus, coepit quidam de aratoribus male torqueri, et quasi in excessu mentis dicere: En, inquit, beatissimum Julianum appropinquantem, ecce virtutem ejus, ecce gloriam ejus. Currite, viri, relinquite boves, dimittite aratra, caterva omnis eat in obviam. Stupentes illi, et quid narraret ignoti [Al., ignari], dum hebetati admirantur tam voces quam dicta personae, protinus miser, relicto in arvis vomere, elidens se in terram, verberansque palmas, in parte qua vir ille beati Martyris veniebat, cursu celeri rapitur, clamans: Ut quid me, Sancte, sic crucias? ut quid me, gloriose Martyr, incendis? cur regionem tibi non debitam aggrederis? cur habitacula nostra perlustras? Talia eo dicente, ad locum ubi jam sacerdos tabernaculum erexerat, turbulentus advenit, prostratusque 874 coram Sancti reliquiis, diutissime humo [Al., homo] incubuit. Tunc presbyter capsulam illam sanctam super eum ut posuit, illico erumpente ex ore ejus sanguine, ab incursione diabolici erroris mundatus est; ac deinceps virtutem Sancti praedicans, comes fuit hujus itineris.
- CAPUT XXXIII. De reliquiis ejus in Oriente exhibitis.
Quid de ejus reliquiis in Oriente fidelium fratrum relatio signat, edicam. In quadam Orientis civitate, dum in ecclesia a daemonio quidam torqueretur, in navi beati Martyris praedixit esse reliquias. Cumque navis portum fuisset adepta, hic ad eam saltuatim prosiliit, ac provolutus solo coram navi, erumpente ab ore et naribus tabe, persona purgata est. Quae cum episcopo nuntiata fuissent, commovet populum cum accensis cereis ad portum usque procedere. Igitur nauclerus audiens, flensque prae gaudio, in occursum episcopi properat, nihil se aliud asserens de Beati sustulisse basilica, nisi parumper pulveris qui circa sanctum jacebat tumulum: sed Deus omnipotens comprobans fidem viri, occuli virtutem Martyris non permisit. Dehinc episcopus sublatas reliquias usque ad sanctam ecclesiam cum magno honore deportat. Negotiator vero tanta cernens mirabilia, basilicam in honore Martyris aedificavit, in qua beatas reliquias collocans, multa deinceps ibi miracula vidit operari.
- CAPUT XXXIV Qualiter Turonis in basilica ejus reliquiae sunt locatae.
Haec ego dudum expertus sum. Contigit ut post ordinationem meam Arvernos accederem: profectusque beati basilicam adivi, expletaque festivitate, diruptis a palla quae 875 sanctum tegit tumulum fimbriis, in his mihi praesidium ferre credens, impleta oratione discessi. Apud Turonicam vero urbem monachi in honore ipsius Martyris basilicam, qualem possibilitas eorum habuit, aedificaverunt, cupientes eam ejus virtutibus consecrari. Audientes autem haec pignora a me fuisse delata, rogabant ut dedicata aedes iisdem augeretur exuviis. At ego, apprehensam secretius capsam, ad basilicam beati Martini incipiente nocte propero. Referebat autem mihi vir fidelis, qui tunc eminus astabat, cum nos basilicam sumus ingressi, vidisse se pharum immensi luminis e coelo delapsam super beatam basilicam descendisse, et deinceps quasi intro ingressa fuisset. Cum enim nobis haec in crastinum a fidelibus relata fuissent, conjicimus eam a virtute beati Martyris processisse. Depositis ergo super altare [Al., altarium] sacrosanctis reliquiis, vigilata nocte, cum grandi psallentio ad antedictam deferebantur basilicam. Et ecce unus ex energumenis, manibus in se collisis, ore patulo, cruenta projiciens sputa, aiebat: Ut quid te, Martine, Juliano junxisti? Quid eum in his provocas locis? Satis nobis erat praesentia tua supplicium, similem tui ad augenda tormenta vocasti. Cur haec agis? quare nos cum Juliano sic crucias? Haec et alia misero declamante, expletis missarum solemnitatibus, dum se ante sanctum altare diutissime collidit, profluente sanie ex ore ejus, ab infestatione furoris diabolici liberatus est.
- CAPUT XXXV. Quod vinum ea nocte creverit.
Sed nec hoc silere puto quid in nocte illa, priusquam sanctae reliquiae ibidem collocarentur, sit gestum. Monachus ipsius loci, dum de adventu solemnitatis gauderet, et singulos 876 quosque ad cellariolum basilicae promptissimus invitaret, hortans ut omnes in basilica fideliter vigilarent, extracto a vase vino, coepit eis causa devotionis cum gaudio propinare, dicens: Magnum nobis patrocinium in beatum Martyrem pietas divina largitur. Idcirco rogo charitatem vestram, ut unanimiter vigiletis mecum; cras enim sanctae ejus reliquiae in hoc loco sunt collocandae. Exacta quoque cum sacris hymnis modulisque coelestibus nocte, celebratis etiam Missarum solemniis, festivitate ovans clericus coepit eos iterum, quos prius invitaverat, rogare ad refectionem, dicens: Gratias vobis ago quod sic ad vigilandum immobiles perstitistis. Sed nec Martyr diu distulit bonam voluntatem virtutis suae gratia munerare. Nam ingressus promptuarium clericus, reperit cupellam, quam pene mediam reliquerat, per superiorem aditum redundare, in tantum ut copia defluentis vini rivum per terram ad ostium usque deduceret. Quod ille admirans, posito deorsum vase, saepius extulit plenum: sed et de ipso cum satis abundeque fuisset expensum, nihil prorsus defuit, sed usque in crastinum mirantibus cunctis semper stetit plenum. Erat autem III Kalend. mensis quinti. O admirabilis virtus Martyris! cum produxit de vase sine flore vindemiam, cum sit solitum ut collecta vina condantur in vascula, protulit dolium musta, in quo non uva, sed virtus sola defluxit: turgescit vasculum a liquore, fructus non illatus est, sed creatus. Agit hoc ille Dominus ad glorificandum Martyrem, qui implens uterum Virginis sine semine, permanere praestitit matrem in castitate: sed tamen hic novo magis exuberat fructu, cum sine caudicibus falerna porrigit ad bibendum. In aliis vineis vix adhuc erumpunt gemmae, in hoc vero vase vinum defluit. A virtute aequatur Maius Octobri, cum nova 877 porrigit pocula, et plus habet quam ille, cum in promptu non ostenditur vinea, et in domo gignuntur falerna. Rudis etenim venit sine torculari vindemia, quae non in palmitibus, sed in occultis mysteriis est reperta; acervus acinorum non premitur ab arbore, et vini defluunt undae; hauriuntur falerna, cum in torculari non cernuntur impressa; vitis ecce non aspicitur, et pocula large complentur. Sed quid inquam? non enim deest fidelibus virtus illa coelestis. Nam qui quondam in nuptiis de aquis praestitit vina, nunc suis eadem large porrigit sine ullius elementi natura; et qui geminis piscibus quinque millia hominum satiavit, nunc bonae voluntati multiplicata restituit. In ipsius enim ortus tempore angelica vox testata est, dicens: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Sed jam ad sequentia virtutum opera veniamus.
- CAPUT XXXVI. De contracto in eodem loco sanato.
Serviens ejusdem monasterii diu contractus, infeliciter trahebatur. Adveniens autem ad ipsam Sancti basilicam, vigilias celebrat. Quibus expletis, mane dum ad stratum suum regreditur, inter portantium manus resolutis sanatus est nervis.
- CAPUT XXXVII. De puella lippa .
Puella quaedam lippis erat oculis, et nimio imbre lacrymarum profluente pene caecata: cujus pater, audita virtute Martyris gloriosi, cum ea ad basilicam sanctam properat, celebratisque vigiliis, mane pauperibus qui ad matriculam illam erant cibum potumque protulit. Epulantibus vero illis, subito puella capitis dolore se torqueri proclamat, et ut modico sopori indulgeatur implorat. Qua quiescente, cum convivae epulum explicarent, 878 illa surrexit, et ad sanctum se altare duci deposcit: antequam solo prostrata fuisset, et attente Domini misericordiam deprecaretur, restrictis lacrymis, purgatis lippitudine oculis, laeta surrexit: tunc patre gaudente domi redditur sana.
- CAPUT XXXVIII. De alio contracto.
Alius quidam puerulus parvulus, cujus parentes haud procul ab ipsa basilica commanebant, in secundo ortus sui anno membris totis contractus, sine spe alicujus boni nutriebatur. Qui ita contractus crat, ut genua ab ejus ore penitus separari non possent. Cujus parentes, cum ad sanctam basilicam vigilassent, et projectum infantulum coram sacrosanctis reliquiis dimisissent, post paululum reperiunt eum sedentem, membris omnibus esse directum. Dehinc, fusa oratione, gaudentes ad domum suam regressi sunt.
- CAPUT XXXIX. De perjuris.
Est etiam in Turonico vicus, cui Gaudiaco nomen est, in quo beati Martyris reliquiae continentur, qui cum magnis virtutibus crebro illustretur, in perjuris tamen plerumque agitat ultionem. Nam cum ibidem quis, inimico humani generis suadente, perjuraverit, ita ultio divina prosequitur, ut protinus aut in successione damni, aut in amissione proximi, aut in consumptione morbi manifesta patescat: non tamen causam remanere inultam Martyr prorsus indulget; sed nec inibi tam [ Al., jam] ausu temerario perjurat barbarorum cruda rusticitas. De quo negotio ista sufficiant, quia longum est singula quae de his acta sunt per ordinem memorare.
- CAPUT XL. De reliquiis ejus, quas Aridius presbyter sustulit.
879 Cum autem ad me Aridius presbyter ex Lemovicino venisset, vir valde religiosus, cujus etiam in secundo virtutum beati Martini libro (Cap. 39) memini, dum sollicite vitam ejus perscrutarer, et actionem inquirere coepi quae ibidem beatissimus Julianus in miraculis prodidisset. In honore enim beati Martyris basilicam aedificavit, quam et ejus reliquiis illustravit. Sicut ergo est verecundissimus, diu cunctatus, tandem haec et valde invitus exposuit. Quando, inquit, primum beati Juliani adivi basilicam, parumper cerae a sepulcro sustuli: inde veniens ad fontem in quo beati Martyris sanguis effusus est, abluta aquis facie, parvam ab his pro benedictione complevi ampullam. Testor omnipotentem Deum, quia antequam ad domum accederem, colore, spissitudine atque odore in balsamum commutata est. Veniens vero sacerdos ad dedicandam aedem, eum haec exposuissem, nihil aliud pro reliquiis in sanctum altare condere voluit, nisi vasculum cujus aqua in balsamum commutata fuerat, dicens: Hae sunt certae reliquiae, quas Martyr paradisiacis virtutibus illustravit.
- CAPUT XLI. De paralytico sanato.
Multa quidem et alia sunt, de quibus plurima praetermittens, aliqua pando. Infirmus quidam, omnibus membris debilis, plaustro impositus ad ejus monasterium est adductus. Qui cum ante ipsam basilicam in hoc vehiculo nocte jaceret, videt eam subito magno splendore fulgentem; vocesque in ea psallentium tanquam multorum hominum audiebat. Dum haec agerentur, et ille orationem funderet, quasi stupens factus [ Al. stupefactus] nec memor dolorum, eo appropinquante, splendor quem viderat praeteriit ante 880 oculos ejus. At ille, fulgore demoto, in se reversus, sensit se pristinae saluti recuperatum.
- CAPUT XLII. De caeco illuminato.
Caecus quoque, adminiculo deducente, ad sacrosanctum altare ejus accedens, dum de opertorio sanctarum reliquiarum oculos attigit, lumen recepit. Sed et energumeni ab hac palla cooperti, saepe mundati sunt: et potestas judicum, quotiescunque in eo loco superflue egit, confusa discessit.
- CAPUT XLIII. De cruce altaris furata.
Pendebat autem super ipsum altare crux holocrysa, eleganti opere facta: et erat tam praeclara visu, ut eam putares ex auro esse mundissimo. Advenientibus vero barbaris, a quodam esse aurea aestimata direpta est et sinu recondita. At is qui eam sustulerat, tanto subito pondere praegravatur, ut eam penitus sustinere non posset, statimque compunctus virtute Martyris, ac poenitentia motus, de itinere transmissam loco sancto restituit.
- CAPUT XLIV. Qualiter expetita sunt ejus pignora.
Quae postquam gesta sunt, misit clericum suum, dicens: Vade, inquit, ad beati Juliani basilicam, et fundens orationem, supplica ut tibi aliquid cerae vel pulveris de sepulcro jacentis largiri dignentur aeditui, ut delatum a me cum benedictione suscipiatur. Ille vero veniens, quae sibi fuerant imperata flagitat ac suscipit. Et cum suscepta ferre vellet, tanto gravatur pondere, ut vix cervicem posset erigere. Unde tremore magno concussus, pavimento prosternitur, et iterum cum lacrymis orationem fundens, surrexit incolumis, et acceptam sensit abeundi habere se libertatem. 881 Igitur arrepto itinere, incandescente nimium sole, siti corripitur. Veniens autem ad villam viae proximam, unam casulam adit aquam deposcens: de qua egrediens juvenis dare responsum, ut eum vidit in terram corruit, factusque est sicut mortuus. Concurrentes autem parentes ejus calumniabantur hominibus, asserentes parentem suum eorum magicis artibus fuisse peremptum, et apprehensum puerum elevaverunt eum semivivum. At ille de manibus eorum elapsus, percussis palmis, coepit debacchando clamare vel dicere quod martyris Juliani virtute exureretur. Clericus vero haec audiens, posita super caput ejus capsula cum pignoribus sanctis, fide plenus orare coepit attentius: ipse quoque cum vomitu sanguinem daemoniumque projiciens, purgatus abscessit. Dehinc firmatus in fide portitor, iter totum cum psalmis et gratiarum actionibus carpens ad locum praeoptatum, Martyre ducente, pervenit. Jam exinde, tempore procedente, quanti ibi energumeni, frigoritici, vel diversis morbis oppressi, Martyris virtute sanati sunt, nec nomina retineri, nec numerus potuit colligi.
- CAPUT XLV. De puero ad ariolos ducto, et alio per virtutem Sancti sanato.
Inter reliqua vero insignia suscipiendorum miraculorum, ponimus et istud, quod insipientes corrigat et roboret sapientes. Igitur Cautini episcopi tempore, quo, ingruentibus peccatis populi, Arverna regio ab excidio luis quam inguinariam vocant devastabatur (Vid. Hist. l. IV, c. 31), ego Brivatensem vicum expetii, scilicet ut qui meritis tutari nequibam, beati martyris Juliani salvarer praesidio. In quo dum commorarer vico, unus puer ex nostris ab hoc morbo corripitur, reclinatoque ad lectulum capite, graviter aegrotare coepit. Erat autem febris assidua cum stomachi pituita, ita ut si aliquid acciperet, confestim rejiceret; nec erat ei cibus confortatio, sed magis exitus putabatur. Denique mei cum viderent eum in extrema vexari, ariolum quemdam 882 invocant. Ille vero venire non differens accessit ad aegrotum, et artem suam exercere conatur. Incantationes immurmurat, sortes jactat, ligaturas collo suspendit, promittit vivere quem ipse mancipaverat morti. Haec autem me nescio agebantur; quae cum mihi delata fuissent, amarissimus reddor, et cum gravi suspirio illud commemoro, quod Dominus per Eliam prophetam Oziae regi pronuntiat, dicens: Quia dereliquisti Dominum Deum Israel, et consuluisti deum Acharon; ideo de lectulo in quo ascendisti non consurges, sed morte morieris (IV Reg. I, 16). Nam iste post adventum arioli validius febre succensus, spiritum exhalavit, cujus post obitum interpositis paucis diebus, puer alius simili laborare coepit incommodo. Tunc ego eis inquio: Accedite ad Martyris tumulum; et aliquid exinde ad aegrotum deportate, et videbitis magnalia Dei, atque cognoscetis quid sit inter justum et injustum, et inter timentem Deum et non servientem illi. Accedentes autem, parumper pulveris circa sepulcrum jacentis sustulerunt. De quo ut hausit infirmus cum aqua, protinus assecutus est medicinam, recuperatisque viribus ac restincta febre convaluit. Intelligite ergo nunc, o omnes qui insipientes estis in populo, et postquam ista discusseritis, scitote quia nihil sunt quae ad seducendum humanum genus diabolus operatur. Ideo moneo ut si quis vexillo crucis signatus, si quis baptismi ablutione mundatus, si quis vetustate deposita in novo nunc homine viget, talia postponat ac negligat; quaerat autem patrocinia martyrum, per quos sanitatum miracula celebrantur: postulet adjutoria confessorum, qui merito amici sunt dominici nuncupati; et quae voluerit, obtinebit.
- CAPUT XLVI. De rosis ad sepulcrum ejus divinitus ostensis.
Eo tempore, cum post obitum Proserii martyrarii, Urbanus diaconus, hujus basilicae ordinatur aedituus, mira res ad sepulcrum Sancti apparuit. Nam vigilante diacono in 883 lectulo suo auditus est sonitus, quasi ostium basilicae panderetur. Post multarum vero horarum spatium, audivit ipsum iterum claudi. Post haec surgens de strato, praecedente lumine accedit ad tumulum Sancti: mirum dictu, vidit pavimentum rosis rutilantibus esse respersum! Erant autem magnae valde, cum fragrantia odoris immensi. In ipsas quoque cancelli celaturas, mirabatur rosas intus, nonus enim erat mensis; et hae ita erant virides, ac si easdem ipsius putares horae momento ramis virentibus esse decerptas. Tunc cum grandi reverentia collectas secretius posuit, multis exinde infirmis medicamenta distribuens. Nam energumenus quidam ex Turonico veniens, ut exinde delibutum potum sumpsit, ejecto daemone purgatus abscessit.
- CAPUT XLVII. De muliere illuminata.
Mulier erat a nativitate caeca, quae se exhiberi a parentibus ad beati Martini tumulum deprecata est: ubi cum venisset, prostrata per triduum ad cancellos, qui ante sepulcrum sancti Antistitis habentur extrinsecus, responsum accepit per somnium, dicente sibi sancto viro: Si lumen recipere desideras, require basilicam sancti Juliani, in qua dum praesidium Martyris expetes [ Al., expetieris], ille conjunctus Martino visum tibi necessarium, simul orationum suarum suffragiis, revocabunt. Exsurgens autem mulier, et ignorans quod in Turonico hujus martyris reliquiae tenerentur, ad Santonicam urbem dirigit. Victorina etenim materfamilias, ex nobili stirpe progenita, in villae suae territorio basilicam construxerat, reliquiasque beati Martyris condiderat. Ad hanc ergo aedem mulier accedens, orat per triduum. Die autem tertia advenit natalis Baptistae dominici: stante autem populo, 884 et lectionum dogmata auscultante, subito murmur magnum oritur. Presbyter vero qui solemnia celebrabat, comprimere voces cupiens, interrogat quid hoc esset. Cui unus ex astantibus ait: Murmur mitescere non potest, quia virtus Domini miraculum prodidit. Ecce enim mulier illa quae se caecam testabatur ortam, erumpente ab oculis sanguine, visum recepit. Tunc omnes benedixerunt Deum, cognoscentes pariter quae fuerant gesta.
- CAPUT XLVIII. De reliquiis quas Nanninus presbyter detulit.
Nanninus igitur presbyter domus Vibriacensis, Martyris hujus gloriosi reliquias expetivit, quas ex jussu beati A viti pontificis assumptas, cum psallentio tulit usque ad basilicam sancti Ferreoli, quae [ Adde non] procul ab ipso vico sita est: et cum ad eam pervenisset, unus ex energumenis est mundatus. Procedens autem psallendo, cum ad medianam pervenisset horam, hoste improbo virtute Sancti depulso, puella alia purgata discessit.
- CAPUT XLIX. Quod de ejusdem reliquiis multi infirmi sanati sunt.
Accedens autem ad locum ubi oratorium, quod in honorem Sancti construxerat, posuit haec pignora in altari sancto. Accedens autem ad eum unus cum amissis oculis, alius manu debilis, impleta oratione, hic lucem recepit post tenebras, manus ille usum post otia diuturna. Mulier etiam, nomine Aeterna [ Gem. Acerna], cum filia ab hoste iniquo vexata, ad hoc altare curata, cum prole sospes abscessit. Frigoritici etiam in illo loco nonnulli salvati sunt.
- CAPUT L. De alio caeco illuminato.
885 Sed quoniam non est absurdum, si beatus Julianus cum Joanne aut Martino dona sanitatum impertiat, cum quibus victor saeculi in coelo tripudiat, referam adhuc qualiter cum Nicetio Lugdunensi simili virtute floruerit. Igitur infra terminum territorii Turonici, Litomeris quidam in honore sancti Martyris basilicam aedificavit, in qua nos ex more ad benedicendum evocati, sancti Juliani martyris, cum Nicetii Lugdunensis, reliquias collocavimus. Sed non multo post tempore caesus adveniens, dum 886-890 fideliter orationem fudit, visum recipere meruit. Memini hujus caeci in libro Vitae sancti Nicetii (Vitae Patrum cap. 8), quia dignum est ut communis virtus utriusque sancti scripta [ Laud., scriptura] connectat. Ergo his miraculis lector intendens intelligat, non aliter nisi martyrum reliquorumque amicorum Dei adjutoriis se posse salvari. Ego autem Domini misericordiam per beati martyris Juliani patrocinia deprecor, ut advocatus in causis alumni proprii, coram Domino assistens obtineat ut absque impedimento maculae ullius hujus vitae cursum peragam, atque illa quae confessus sum in baptismo irreprehensibiliter teneam, fideliter exerceam, ac viriliter usque ad consummationem hujus vitae custodiam. Amen.
Explicit liber secundus, de Gloria sancti martyris Juliani peculiaris patroni nostri.