EPISTOLA ENCYCLICA
MIRAE CARITATIS*
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS PAPAE XIII
DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA
Mirae caritatis in hominum salutem exempla, quae a Iesu Christo praelucent, Nos quidem pro sanctitate officii inspicere et persequi adhuc studuimus, ad extremumque vitae spiritum, ipso opitulante, studebimus. Nam tempora nacti nimis acriter veritati et iustitiae infensa, quantum erat in Nobis, docendo, admonendo, agendo, prout nuperrima ad vos epistola Apostolica confirmavit, nequaquam intermisimus ea late praestare, quae sive ad multiplicem errorum contagionem depellendam, sive ad nervos intendendos christianae vitae aptius conducere viderentur. In his autem duo sunt recentioris memoriae, omnino inter se coniuncta, unde Nosmetipsi opportunae consolationis fructum, tot prementibus aegritudinis causis, recolendo percipimus. Alterum, quum optimum factu censuimus augusto Cordi Christi Redemptoris universitatem humani generis peculiari ritu devoveri; alterum, quum omnes christianum nomen profitentes gravissime hortati sumus, ut Ei ipsi adhaererent, qui vel singulis vel iure sociatis via, Veritas, vita divinitus est. — Nunc vero eadem ipsa, advigilante in Ecclesiae tempora, Apostolica caritate movemur ac prope impellimur ut aliud quiddam ad ea proposita iam confecta, tamquam perfectionem suam addamus, ut videlicet christiano populo maiorem in modum commendemus sanctissimam Eucharistiam, quippe donum divinissimum ex intimo plane Corde prolatum eiusdem Redemptoris, desiderio desiderantis singularem huiusmodi cum hominibus coniunctionem, maximeque factum ad saluberrimos fructus redemptionis eius dilargiendos. Quamquam in hoc etiam rerum genere nonnulla vel antehac Nos auctoritate et studio curavimus. Iucundumque memoratu est inter cetera legitima Nos comprobatione ac privilegiis auxisse Instituta et Sodalitia non pauca, divinae Hostiae perpetua vice adorandae addicta; operam item dedisse ut conventus eucharistici digna cum celebritate parique utilitate haberentur, iisdem praeterea similisque causae operibus patronum caelestem attribuisse Paschalem Baylon, qui mysterii eucharistici cultor extitit insigniter pius. — Itaque, Venerabiles Fratres, de hoc ipso mysterio in quo tuendo illustrandoque constanter tum Ecclesiae sollertia, non sine praeclaris Martyrum palmis, elaboravit, tum praestantissimorum hominum doctrina, eloquentia variaeque artes splendide contenderunt, libet capita quaedam alloquendo complecti; idque ut apertior atque expressior patescat eiusdem virtus, qua maxime parte se dat praesentissimam hisce necessitatibus temporum allevandis. Sane, quandoquidem Christus Dominus sub excessum mortalis cursus istud reliquit caritatis immensae in homines monumentum, idemque praesidium maximum pro mundi vita (Ioann. VI, 52) nihil Nobis de vita proxime cessuris optare felicius possumus quam ut liceat excitare in omnium animis atque alere memoris gratiae debitaeque religionis affectum erga Sacramentum mirabile, in quo salutis et pacis, solicitis omnium studiis quaesitae, spem atque efficientiam maxime niti arbitramur.
Quod saeculo, usquequaque perturbato et laboranti tam misere, talibus Nos remediis adiumentisque ducimus praecipue consulendum, non deerunt sane qui demirentur, et fortasse qui dicta Nostra procaci cum fastidio accipiant. Id nempe est potissimum a superbia: quo vitio animis insidente, elanguescat in iis Christiana fides, quae obsequium vult mentis religiosissimum, necesse est, atque adeo caligo de divinis rebus tetrius incumbat: ut in multos illud cadat: Quaecumque ignorant, blasphemant (Iudae 10). Iam vero tantum abest ut Nos propterea ab inito avocemur consilio, ut certum sit contentiore potius studio et recte animatis lumen afferre et sancta vituperantibus veniam a Deo, fraterna piorum imploratione, exorare.
Sanctissimae Eucharistiae virtutem integra fide nosse qualis sit, idem enimvero est ac nosse quale sit opus quod humani generis causa. Deus, homo factus, potenti misericordia perfecti. Nam ut est fidei rectae Christum profiteri et colere summum effectorem salutis nostrae, qui sapientia, legibus, institutis, exemplis, fusoque sanguine omnia instauravit; aeque est eumdem profiteri colere sic in Eucharistia reapse praesentem, ut verissime inter homines ad aevi perpetuitatem ipse permaneat, iisque partae redemptionis beneficia magister et pastor bonus, peracceptusque deprecator ad Patrem, perenni copia de semetipso impertiat. — Beneficia porro ex Eucharistia manantia qui studiose religioseque consideret, illud sane praestare atque eminere intelliget quo cetera quaecumque sunt continentur; ex ipsa nempe vitam in homines, quae vere vita est, influere: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Ioann. VI, 52). — Non uno modo, quod alias docuimus, Christus est vita; qui adventus sui inter homines causam professus est eam, ut afferret ipsis certam vitae plus quam humanae ubertatem: Ego veni ut vitam habeant, ct abtindantius habeant (Ioann. X, 10). Statim namque ut in terris benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 4), nemo quidem ignorat vim quamdam continuo erupisse ordinis rerum prorsus novi procreatricem, eamque in venas omnes societatis civilis et domesticae permanasse. Novas inde homini cum homine necessitudines; nova publice et privatim iura, nova officia; institutis, disciplinis, artibus, novos cursus: quod autem praecipuum, hominum animos et studia ad veritatem religionis sanctitatemque morum traducta; atque adeo vitam homini communicatam, caelestem plane ac divinam. Huc nimirum ea spectant, quae crebro in sacris litteris commemorantur, lignum vitae, verbum vitae, liber vitae, corona vitae, nominatimque panis vitae.
At vero, quoniam haec ipsa de qua dicimus vita expressam habet similitudinem cum vita hominis naturali, sicut altera cibo alitur atque viget, ita alteram sustentari cibo suo et augeri oportet. Apte hic facit revocare quo quidem Christus tempore ac modo movent animos hominum et adduxerit ut panem vivum, quem daturus erat, convenienter probeque exciperent. Ubi enim manavit fama de prodigio quod ille, multiplicatis panibus in satietatem multitudinis, patraverat ad litus Tiberiadis, confestim plures ad ipsum confluxerunt, si forte par sibi obtingeret beneficium. Tum Iesus, opportunitate arrepta, similiter ac quum feminae Samaritanae, ab haurienda puteali aqua; sitim ipse iniecerat aquae salientis in vitam aeternam (Ioann. IV, 14) cupidae multidudinis sic erigit mentes, ut panem alium cupidius appetant qui permanet in vitam aeternam (Ib. VI, 27). Neque vero huiusmodi panis, instat Iesus admonere, est manna illud caeleste, quod patribus vestris per deserta peregrinantibus praesto fuit; neque ille quidem quem ipsi nuper a me mirabundi accepistis; verum egomet sum panis iste: Ego sum panis vitae (Ioann. VI, 48). Idemque eo amplius suadet omnibus, et invitando et praecipiendo: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Ib. 52). Gravitatem porro praecepti ita ipse convincit: Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ib. 54)— Absit igitur pervagatus ille error perniciosissimus opinantium Eucharistiae usum ad eos fere amandandum esse qui vacui curis angustique animo conquiescere instituant in quodam vitae religiosioris proposito. Ea quippe res, qua nihil sane nec excellentius nee salutamus, ad omnes omnino, cuiuscumque demum muneris praestantiaeve sint, attinet, quotquot velint (neque unus quisquam non velle debet) divinae gratiae in se fovere vitam, cuius ultimum est adeptio vitae cum Deo beatae.
Atque utinam de sempiterna vita recte reputarent et provideant ii potissimum, quorum vel ingenium vel industria vel auctoritas tantopere possunt ad res temporum atque hominum dirigendas. At vero videmus deploramusque ut plerique cum fastu existiment se novam veluti vitam eamque prosperam saeculo indidisse, propterea quod ipsum ad omne genus utilia et mirabilia inflammato cursu contendere suo impulso urgeant. Sed enim, quocumque aspexeris, humana societas, si a Deo aliena, potius quam quaesita fruatur tranquillitate rerum, perinde angitur et trepidat ut qui febri aestuque iactatur; prosperitati dum anxie studet eique unice fidit, fugientem sequitur, inhaeret labenti. Homines enim et civitates ut necessario ex Deo sunt, ita in alio nullo vivere, moveri, efficere boni quidquam, nisi in Deo per Iesum Christum queunt; per quem late profluxerunt et profluunt optima quaeque et lectissima. — Sed horum omnium fons et caput bonorum est potissimum augusta Eucharistia: quae quum eam alat sustentetque vitam cuius ex desiderio tam vehementer laboramus, tum dignitatem humanam quae tanti nunc fieri videtur, immensum auget. Nam quid maius aut optabilius, quam effici, quoad eius fieri possit, divinae participem consortemque naturae? At enim hoc nobis Christus praestat in Eucharistia maxime, qua evectum ad divina, gratiae munere, hominem arctius etiam sibi adiungit et copulat. Id enim interest inter corporis cibum et animi, quod ille in nos convertitur, hic nos in se convertit; qua de re Christum ipsum Augustinus loquentem inducit: Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.
Ex hoc autem praecellentissimo Sacramento, in quo potissime apparet quemadmodum homines in divinam inseruntur naturam, iidem habent in omni supernarum virtutum genere incrementa maxima. Et primum in fide. Omni quidem tempore fides oppugnatores habuit; nam etsi hominum mentes praestantissimarum rerum cognitione extollit, quia tamen, quae supra naturam esse aperuit, qualia sint celat, eo videtur mentes ipsas deprimere. Sed olim tum hoc tum illud fidei caput oppugnabatur; deinceps multo latius exarsit bellum, eoque iam perventum est ut nihil omnino supra naturam esse affirmetur. Iamvero ad vigorem fervoremque fidei in animis redintegrandum perapte est, ut nihil magis, mysterium Eucharisticum, proprie mysterium fidei appellatum: hoc nimirum uno, quaecumque supra naturam sunt, singulari quadam miraculorum copia et varietate, universa continentur: Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit amentibus se (Ps. CX, 4-5). Si Deus enim quidquid supra naturam fecit, ad Verbi retulit Incarnationem, cuius beneficio restitueretur humani generis salus, secundum illud Apostoli : Proposuit ... instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso (Eph. I, 9-10); Eucharistia, Patrum sanctorum testimonio, Incarnationis continuatio quaedam et amplificatio censenda est. Siquidem per ipsam incarnati Verbi substantia cum singulis hominibus copulatur; et supremum in Calvaria sacrificium admirabili modo renovatur; id quod praesignificavit Malachias: In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Quod miraculum, unum omnium in suo genere maximum, miracula comitantur innumerabilia; hic enim omnes naturae leges intermissae: tota substantia panis et vini in corpus et sanguinem Christi convertitur; panis et vini species, nulla re subiecta, divina virtute sustentantur; corpus Christi tam multa simul loca nanciscitur, quam multis simul in locis Sacramentum perficitur. Humanae autem rationis quo magis erga tantum Mysterium intendatur obsequium, quasi adiumento suppetunt prodigia, in eiusdem gloriam, veteri memoria et nostra patrata; quorum publica exstant non uno loco eaque insignia monumenta. Hoc igitur Sacramento videmus fidem ali, mentem enutriri, rationalistarum commenta dilui, ordinem rerum quae supra naturam sunt maxime illustrari.
Sed ut divinarum rerum fides languescat, non modo superbia, quod supra attigimus, sed etiam depravatio facit animi. Nam si usu venit ut quo melius quisque est moratus, eo sit ad intelligendum sollertior, corporis autem voluptatibus mentes obtundi ipsa ethnica dispexit prudentia, divina sapientia praemonuit (Sap. I, 4); tanto magis in divinis rebus voluptates corporis obscurant fidei lumen, atque etiam, per iustam Dei animadversionem, exstinguunt. Quarum quidem voluptatum insanabilis hodie cupiditas flagrat, omnesque late tamquam contagio quaedam morbi vel a primis aetatulis inficit. Verum teterrimi huius mali praeclarum in divina Eucharistia praesto est remedium. Nam, omnium primum, augendo caritatem, libidinem coercet; ait enim Augustinus: Nutrimentum eius [caritatis] est imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupidatas (De diversis quaestionibus LXXXIII, quaest. XXXVI). Praeterea castissima Iesu caro carnis nostrae insolentiam comprimit, ut Cyrillus monuit Alexandrinus: Christus enim existens in nobis sopit saevientem in nostris membris carnis legem (Lib. IV c.2 in Ioann. VI, 57) Quin etiam fructus Eucharistiae singularis et iucundissimus est quem significavit propheticum illud: Quid bonum eius (Christi) est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines (Zach. IX, 17)? videlicet sacrae virginitatis forte et constans propositum, quod, vel diffluente deliciis saeculo, latius in dies uberiusque in catholica Ecclesia florescit: quanto quidem ubique cum religionis ipsiusque humani convictus emolumento et ornamento est probe cognitum. — Accedit quod huiusmodi Sacramento spes bonorum immortalium, fiducia auxiliorum divinorum, mirifice roboratur. Beatitatis enim studium, quod omnium animis insitum atque innatum est, terrestrium bonorum fallacia, iniusta flagitiosorum hominum vi, ceteris denique corporis animique molestis magis magisque acuitur. lam vero augustum Eucharistiae Sacramentum, beatitatis et gloriae causa idem et pignus est, idque non animo tantum sed etiam corpori. Quum enim animos caelestium bonorum copia locupletat, tum iis perfundit suavissimis gaudiis, quae quamlibet hominum aestimationem et spem longe superent; in adversis rebus sustentat, in virtutis certamine confirmat, in vitam custodit sempiternam, ad eamque tamquam instructo viatico perducit. Corpori autem caduco et fluxa Hostia ilia divina futuram ingenerat resurrectionem ; siquidem corpus immortale Christi semen inserit immortalitatis, quod aliquando erumpat. Utrumque istud et animo et corpori bonum inde obventurum Ecclesia omni tempore docuit, Christo obsecuta affirmanti : Qui manducat meant carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die (Ioan. VI, 55) — Cum re cohaeret magnique interest id considerare, ex Eucharistia, quippe quae a Christo instituta sit tamquam passionis suae memoriale perenne (S. Thomas Aquin. opus LVII), christiano homini castigandi salutariter sui denunciari necessitatem. Iesus enim primis illis sacerdotibus suis: Hoc facite, inquit, in meam commemorationem (Luc. XXII, 19), idest hoc facite ad commemorandos dolores, aegritudines, angores meos, meam in cruce mortem. Quapropter huiusmodi sacramentum idem et sacrificium assidua est in omne tempus poenitentiae, ac maximi cuiusque laboris adhortatio, itemque voluptatum, quas homines impudentissimi tantopere laudant et efferunt, gravis et severa improbatio: Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat (I j. XI, 26).
Praeter haec, si in praesentium malorum causas diligenter inquiras, ea reperies inde fluxisse, quod hominum inter ipsos caritas, caritate adversus Deum frigescente, deferbuerit. Dei se esse filios atque in Iesu Christo fratres obliti sunt; nihil, nisi sua quisque, curant; aliena non modo negligunt, sed saepe oppugnant in eaque invadunt. Inde crebrae inter civium ordines turbae et conten- tiones: arrogantia, asperitas, fraudes in potentioribus; in tenuioribus miseriae, invidiae, secessiones. Quibus quidem malis frustra a providentia legum, a poenarum metu, a consiliis humanae prudentiae quaeritur sanatio. Illud est curandum enitendumque, quod plus semel Ipsi fusiusque commonuimus, ut civium ordines mutua inter se concilientur officiorum coniunctione, quae a Deo profecta, opera edat germanum Iesu Christi spiritum et caritatem referenda. Hanc terris Christus intulit, hac omnia inflammari voluit, utpote quae una posset non modo animae sed etiam corpori beatitatis aliquid vel in praesens afferre: amorem enim immoderatum sui in homine compescit et divitiarum cohibet cupiditatem, quae radix omnium malorum est (I Tim. VI, 10) Quamquam vero rectum est omnes iustitiae partes inter ordines civium convenienter tutari; praecipuo tamen caritatis praesidio et temperamento id demum assequi licebit ut in hominum societate salutaris ea quam Paulus suadebat, fiat aequalitas (II Cor. VIII, 14), facta conservetur. Hoc igitur Christus voluit, quum augustum hoc Sacramentum institueret, excitanda caritate in Deum, mutuam inter homines fovere caritatem. Haec enim ex ilia, ut perspicuum est, suapte natura existit, et sua veluti sponte effunditur: neque vero fieri potest ut ulla ex parte desideretur, quin immo incendatur et vigeat oportet, si Christi erga ipsos caritatem perpendant in hoc Sacramento; in quo, ut potentiam suam et sapientiam magnifice patefecit, sic divitias divini sui erga homines amoris velut effudit (Conc. Trid. sess. XIII, De Euchar. c. II). Tam insigni ab exemplo Christi, omnia sua nobis largientis, sane quantum ipsi inter nos amare atque adiuvare debemus, fraterna necessitudine quotidie arctius devincti ! Adde quod vel signa ipsa, quibus huiusmodi constat Sacramentum, peropportuna coniunctionis incitamenta sunt. Qua de re sanctus Cyprianus: Denique unanimitatem christianam firma sibi atque inseparabili caritate connexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. Nam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum: et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum (Ep. 69 ad Magnum n.5 (al. 6). Similiter Angelicus Doctor ex Augustini sententia (Tract. XXVI, in Ioann. n. 15, 17) haec habet: Dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex midtis; namque aliud, scilicet panis ex multis granis in unum constat, aliud, scilicet vinum in unum ex multis acinis confluit; et ideo Augustinus alibi dicit: Sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis (Summa theol. III p.q. LXXIX a, 1). Quae omnia confirmantur Concilii Tridentini sententia, Christum Eucharistiam Ecclesiae reliquisse "tamquam symbolum eius unitatis et caritatis, qua Christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit . . . symbolum unius illius corporis, cuius ipse caput exsistit, cuique nos, tamquam membra, arctissima fidei, spei et caritatis connexione adstrictos esse voluit". Idque edixerat Paulus: Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus (I Cor. X, 17). Illud enimvero pulcherrimum ac periucundum est christianae fraternitatis aequalitatisque socialis specimen, promiscue ad sacra altaria circumfundi patritium et popularem, divitem et pauperem, doctum et indoctum, eiusdem aeque participes convivii caelestis. — Quod si merito in Ecclesiae fastis hoc primordiis eius vertitur propriae laudi quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 52); sane eos tam eximium bonum debuisse consuetudini mensae divinae, obscurum non est; de ipsis enim commemoratum legimus: Erant perseverantes in doctrina Apostolorum et in commnnicatione fractionis panis? (Act. II, 42) — Mutuae praeterea inter vivos caritatis gratia, cui a Sacramento eucharistico tantum accedit roboris et incrementi, Sacrificii praesertim virtute ad omnes permanat qui in sanctorum communione numerantur. Nihil est enim aliud sanctorum communio, quod nemo ignorat, nisi mutua auxilii, expiationis, precum, beneficiorum communicatio inter fideles vel caelesti patria potitos vel igni piaculari addictos vel adhuc in terris peregrinantes, in unam coalescentes civitatem, cuius caput Christus, cuius forma caritas. Hoc autem fide est ratum, etsi soli Deo Sacrificium augustum offerri liceat, tamen etiam honori Sanctorum in caelis cum Deo regnantium, qui illos coronavit, celebrari posse ad eorum patrocinium nobis conciliandum atque etiam, ut ab Apostolis traditum, ad labes fratrum abolendas, qui iam in Domino mortui, nondum plane sint expiati. — Sincera igitur caritas quae, in salutem utilitatesque omnium, omnia facere et pati assuevit, prosilit nempe ardetque actuosa ex sanctissima Eucharistia, ubi Christus adest ipse vivus, ubi suo erga nos amori vel maxime indulget divinaeque impulsus caritatis impetu suum perpetuo sacrificium instaurat. Ita facile apparet undenam hominum apostolicorum ardui labores, unde tam multae variaeque apud catholicos institutae benemerendi de humana familia rationes sua ducant auspicia, vires, constantiam, felicesque exitus.
Haec pauca quidem in re perampla minime dubitamus quin abunde frugifera christiano gregi accidant, si opera vestra, Venerabiles Fratres, sint opportune exposita et commendata. At vero tam magnum et virtute omni affluens Sacramentum nemo satis unquam, proinde ac dignum est, nec eloquendo laudaverit, nec venerando coluerit. Ipsum sive pie mediteris, sive rite adores, sive eo magis, pure sancteque percipias, tamquam centrum existimandum est in quo Christiana vita, quanta usquam est, insistit; ceteri quicumque habentur, pietatis modi demum in id ipsum conducunt et desinunt. Atque ea Christi benigna invitatio benigniorque promissio: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28), in hoc praecipue mysterio evenit et quotidie impletur. — Ipsum denique est velut anima Ecclesiae, ad quod ipsa sacerdotalis gratiae amplitudo per varios ordinum gradus dirigitur. Indidemque haurit habetque Ecclesia omnem virtutem suam et gloriam, omnia divinorum charismatum ornamenta, bona omnia: quae propterea summam curarum in eo collocat ut fidelium animos ad intimam cum Christo coniunctionem per Sacramentum Corporis et Sanguinis eius instruat et adducat: ob eamque rem caeremoniis sanctissimis ipsum ornando facit venerabilius. — Perpetuam hoc etiam in genere providentiam Ecclesiae matris ea praeclarius commendat hortatio, quae in sacro Tridentino Concilio edita est, mirificam quamdam caritatem pietatemque redolens, plane digna quam populus christianus a Nobis accipiat ex integro revocatam : "Paterno afifectu admonet Sancta Synodus, hortatur, rogat et obsecrat per viscera misericordiae Dei nostri, ut omnes et singuli, qui christiano nomine censentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo caritatis, in hoc concordiae symbolo iam tandem aliquando conveniant et concordent, memoresque tantae maiestatis, et tam eximii amoris Iesu Christi Domini nostri qui dilectam animam suam in nostrae salutis pretium, et carnem suam nobis dedit ad manducandum, haec sacra mysteria corporis et sanguinis eius ea fidei constantia et firmitate, ea animi devotione ac pietate et cultu credant et venerentur, ut panem ilium supersubstantialem frequenter suscipere possint, et is vere eis sit animae vita et perpetua sanitas mentis; cuius vigore confortati, ex huius miserae peregrinatioriis itinere ad caelestem patriam pervenire valeant, eumdem panem Angelorum, quem modo sub sacris velaminibus edunt, absque ullo velamine manducaturi." (Sess. XIII, De Euchar. c. VIII) — Porro testis historia est, christianae vitae cultum vulgo floruisse melius, quibus temporibus esset Eucharistiae perceptio frequentior. Contra non minus est exploratum consuevisse, ut quum caelestem panem negligerent homines et veluti fasti dirent, sensim elanguesceret christianae professionis vigor. Qui quidem ne prorsus aliquando deficeret, opportune cavit in Concilio Lateranensi Innocentius III, quum gravissime praecepit, ut minimum per solemnia Paschalis nemo christianus a communione Dominici Corporis abstineret. Liquet vero praeceptum huiusmodi aegre datum, ac postremi remedii loco: semper enim id fuit Ecclesiae in votis, ut cuique sacro adessent fideles de divina hac mensa participes. "Optaret sacrosancta Synodus ut in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius sacrificii fructus uberior proveniret" (Conc. Trid. sess. XXII, c. VI).
Et uberrimam quidem salutis copiam non singulis modo sed universis hominibus paratam hoc habet augustissimum mysterium, ut est Sacrificium: ab Ecclesia propterea pro totius mundi salute assidue offerri solitum. Cuius sacrificii, communibus piorum studiis, fieri ampliorem cum existimatione cultum addecet; hac aetate vel maxime, oportet. Itaque multiplices ipsius virtutes sive latius cognosci sive attentius recoli velimus. — Principia lumine ipso naturae perspicua ilia sunt: supremum esse absolutumque in homines, privatim publice, Dei creatoris et conservatoris imperium; quidquid sumus quidquid privatim publiceque habemus boni, id omne a divina largitate profectum: vicissimque a nobis Deo testandam et summam, ut Domino reverentiam, et maximam, ut beneficentissimo, gratiam. Haec tamen officia quotusquisque hodie invenitur, qui qua par est religione colat et observet! Contumaces in Deum spiritus haec, si unquam alia, prae se fert aetas: in qua rursus invalescit adversus Christum ea vox nefaria: Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX, 14), nefariumque propositum, Eradamus eum (Ier. XI, 19); nec sane quidquam tam vehementi impetu complures urgent, quam ut ex civili atque adeo ex humana omni consortione pulsum segregent Deum. Quo consceleratae dementiae quamquam usquequaque non proceditur, miserabile tamen est quam multos teneat divinae Maiestatis beneficiorumque eius, partae praesertim a Christo salutis, oblivio. Iamvero hanc tantam vel nequitiam vel socordiam sarciat oportet auctior communis pietatis ardor in cultu Sacrificii eucharistici; quo nihil Deo esse honorabilius, nihil iucundius potest. Nam divina est, quae immolatur hostia; per ipsam igitur tantum augustae Trinitati tribuimus honoris, quantum dignitas eius immensa postulat; infinitum quoque et pretio et suavitate munus exhibemus Patri Unigenitum suum; eo fit ut benignitati eius non modo agamus gratiam, sed plane referamus. — Duplicemque alium ex tanto sacrificio insignem fructum licet et necesse est colligere. Maeret animus reputando, quae flagitiorum colluvies, neglecto, ut diximus, contemptoque Dei numine, usquequaque inundaverit. Omnino humanum genus magnam partem videtur caelestem iram devocare: quamquam ipsa illa quae insidet, malarum rerum seges, continet iustae animadversionis maturitatem. Excitanda igitur in hoc etiam pia fidelium contentio, ut et vindicem scelerum placare Deum, et auxiliorum eius opportunitatem calamitoso saeculo conciliare studeant. Haec autem videant maxime huius ope Sacrificii esse quaerenda. Nam divinae tum iustitiae rationibus satis cumulateque facere, tum clementiae large impetrare munera possunt homines sola obitae a Christo mortis virtute. Sed hanc ipsam virtutem sive ad expiandum, sive ad exorandum voluit Christus integram permanere in Eucharistia, quae mortis ipsius non inanis quaedam nudaque commemoratio, sed vera et mirabilis, quamquam incruenta et mystica, renovatio est.
Ceterum, non mediocri Nos laetitia afficimur, libet enim profiteri, quod proximis hisce annis fidelium animi ad amorem atque obsequium erga Eucharistiae Sacramentum renovari coepisse videantur; quod quidem in spem Nos erigit temporum rerumque meliorum. Multa enim id genus et varia, ut initio diximus, sollers induxit pietas, sodalitates praesertim vel eucharisticorum rituum splendori amplificando, vel Sacramento augusto dies noctesque assidue venerando, vel illatis eidem contumeliis iniuriisque sarciendis. In his tamen acquiescere, Venerabiles Fratres, neque Nobis licet neque vobis; etenim multo plura vel provehenda restant vel suscipienda, ut munus hoc omnium divinissimum apud eos ipsos, qui christianae religionis colunt officia, ampliore in luce atque honore versetur, tantumque mysterium quam dignissima veneratione colatur. Quapropter suscepta opera acrius in dies urgenda; prisca instituta, sicubi exoleverint, revocanda, ut sodalitia eucharistica, supplicationes Sacramento augusto ad adorandum proposito, sollemnes eius circumductae pompae, piae ad divina tabernacula salutationes, alia eiusdem generis et sancta et saluberrima; omnia praeterea aggredienda, quae prudentia et pietas ad rem suadeat. Sed in eo praecipue est elaborandum, ut frequens Eucharistiae usus, apud catholicas gentes late reviviscat. Id monent nascentis Ecclesiae, quae supra memoravimus, exempla, id Conciliorum decreta, id auctoritas Patrum et sanctissimorum ex omni aetate virorum; ut enim corpus, ita animus cibo saepe indiget suo; alimoniam autem maxime vitalem praebet sacrosancta Eucharistia. Itaque praeiudicatae adversantium opiniones, inanes multorum timores, speciosae abstinendi causae penitus tollendae; ea enim agitur res, qua nihil fideli populo utilius tum ad redimendum tempus e sollicitis rerum mortalium curis, tum ad christianos revocandos spiritus constanterque retinendos. Huc sane magno erunt momento praestantiorum ordinum hortationes et exempla, maximo autem cleri navitas et industria. Sacerdotes enim, quibus Christus Redemptor Corporis et Sanguinis sui mysteria conficiendi ac dispensandi tradidit munus, nihil profecto melius pro summo accepto honore queant rependere, quam ut Ipsius eucharisticam gloriam omni ope provehant, optatisque sacratissimi Cordis eius obsequendo, animos hominum ad salutiferos tanti Sacramenti Sacrificiique fontes invitent ac pertrahant.
Ita fiat, quod vehementer cupimus, ut praecellentes Eucharistiae fructus quotidie uberiores proveniant, fide, spe, caritate, omni denique Christiana virtute, feliciter accrescente; idque in sanationem atque emolumentum rei quoque publicae; fiat, ut providentissimae Dei caritatis magis magisque eluceant consilia, qui tale mysterium pro mundi vita constituit perpetuum.
Quarum Nos rerum erecti spe, Venerabiles Fratres, auspicem munerum divinorum caritatisque Nostrae testem, Apostolicam benedictionem et singulis vobis et vestro cuiusque clero ac populo peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII Maii, in praeludio sollemnitatis Corporis Christi, anno MDCCCCII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.