Missa Potatorum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Officium Lusorum 1200

I.

Introitus:

Lugeamus omnes in Decio, diem mestum deplorantes pro dolore omnium lusorum: de quorum nuditate gaudent Decii et collaudant filium Bacchi.

Versus:

Maledicant Decio in omni tempore; semper fraus eius in ore meo. II.

Fraus vobis!

Tibi leccatori! III.

Oratio:

Ornemus! Deus, qui nos concedis trium Deciorum maleficia colere: da nobis in eterna tristitia de eorum societate lugere. Per IV.

Epistola:

Lectio actuum apopholorum. In diebus illis multitudinis ludentium erat cor unum et tunica nulla, et hiems erat, et iactabant vestimenta secus pedes accomodantis, qui vocabatur Landrus. Landrus autem erat plenus pecunia et fenore et faciebat damna magna in loculis accomodans singulis, prout cuiusque vestimenta valebant. V.

Graduale:

Iacta cogitatum tuum in Decio, et ipse te destruet.

Versus:

Dum clamarem ad Decium, exaudivit vocem meam et eripuit vestem meam a lusoribus iniquis. VI.

Alleluia.

Versus:

Mirabilis vita et laudabilis nichil. VII.

Sequentia:

   Victime novali zynke ses
   immolent Deciani.
   Ses zinke abstraxit vestes,
   equum, cappam et pelles
   abstraxit confestim
   a possessore.
   Mors et sortita duello
   conflixere mirando,
   tandem tres Decii
   vicerunt illum.
   Nunc clamat: "O Fortuna,
   quid fecisti pessima?
   Vestitum cito nudasti
   et divitem egeno coequasti.
   Per tres falsos testes
   abstraxisti vestes.
   Ses zinke surgant, spes mea!
   Precedant cito in tabulea!"
   Credendum est
   magis soli
   ses zinke quatter veraci
   quam dri tus es
   ictu fallaci.
   Scimus istos
   abstraxisse
   vestes lusoribus vere.
   Tu nobis victor
   ses, miserere!

VIII.

Evangelium:

Sequentia falsi evangelii secundum marcam argenti. Fraus tibi Decie! Cum sero esset una gens lusorum, venit Decius in medio eorum et dixit: "Fraus vobis! Nolite cessare ludere. Pro dolore enim vestro missus sum ad vos." Primas autem, qui dicitur Vilissimus, non erat cum eis, quando venit Decius. Dixerunt autem alii discipuli: "Vidimus Decium." Qui dixit eis: "Nisi mittam os meum in locum peccarii, ut bibam, non credam." Primas autem, qui dicitur Vilissimus, iactabat decem, alius duodecim, tertius vero quinque. Et qui quinque proiecerat, exhausit bursam et nudus ab aliis se abscondit. IX.

Offertorium:

Loculum humilem salvum facies, Decie, et oculos lusorum erue, Decie. X.

Humiliate vos, avari, ad maledictionem! XI.

Oratio:

Ornemus! Effunde, domine, iram tuam super avaros et tenaces, qui iuxta culum ferunt sacculum, et cum habuerint denarium, reponunt eum inclusum, donec vertatur in augmentum et germinet centum. Pereat! Hic est frater pravitatis, filius iniquitatis, fixura scamni, genus nescitandi, visinat amare, quando timet nummum dare. Pereat! Quod ille eis maledictionem prestare dignetur, qui Zacheo benedictionem tribuit et diviti avaro guttam aque denegavit. Amen. XII.

Et maledictio dei patris omnipotentis descendat super eos! XIII.

Communio:

Mirabantur omnes inter se, quod Decius abstraxerat cuilibet vestes.

Omnipotens sempiterne deus, qui inter rusticos et clericos magnam discordiam seminasti, presta, quesumus, de laboribus eorum vivere, de mulieribus ipsorum uti et de morte dictorum semper gaudere.

Missa Potatorum 1400

Incipit missa potatorum.

Confitemini deo Bacho quoniam bonus, quoniam in ciphis et amphoris est potacio eius. Et ego reus et indignus potator peccavi nimis in vita mea, potando, ludendo, decimum non dando, filium dei periurando, vestimenta mea perdendo. Mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor vos fratres potatores ut bibatis pro me potatore, ad Dolium Deumque Bachum, ut misereatur mei.

Misereatur tui mellipotens Bachus, et ducat te in bonam tabernam, et faciat perdere vestimenta tua, et liberet te ab oculis et dentibus, et pedibus et manibus, et idem Bachus qui est afflictio spiritus, qui bibit et potat, ducat te ab patibulum. Stramen.

Introitus.

Lugeamus omnes in Dolio, diem mestum ululantes sub erorem Decii, de cuius iactacione plagunt miseri et periurant filium Dei.

Versus.

   Beati qui habitant in tabernacula tua, Bache,
   In pocula poculorum laudabunt te.
   Gloriae nullae sint michi
   Dum in bursa nihil habui.

Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.

Potemus ciphum plenum.

Collecta.

Qui tres quadratos decios sexaginta tribus oculis ornasti, presta, quesumus, ut omnes qui vestimentorum suorum pondere graventur, quadrati Decii de iactaicione denudentur, per Dolium nostrum ciphum et Bachum, qui tecum bibit et sternit per omnia pocula poculorum. Stramen.

Epistola.

Lectio actuum potatorum beati Bachi ad ebrios. In diebus illis multitudo potatorum erat in taberna, quorum corpora nuda, tunicae autem nullae, nec omnium illorum quicunque assidebant, suum aliquid esse dicebant, sed erant illis communia. Et qui differebat premia, faciebat et prelia ante conspectum potatorum. Et erat quidam claudus nomine Trijmbir, lectorum pessimus. In poculo orationem dabat lusoribus et potatoribus ad ludendum prout vestes valebant.

Graduale.

Iacta cogitatum Decio, et te decipiat, faciatque te perdere omnia vestimenta tua. A Dolio factum est istud, et mirabile in bursis nostris, ideoque raro salvi erimus.

Allelujua.

Rorate ciphi desuper, et terra pluat mustum, et germinet potacionem. Alleluia.

Sequencia.

   Vinum bonum cum sapore
   Bibit abbas cum priore
   Et conventus de peiore
   Bibit cum tristicia.
   Ave felix creatura
   Quam produxit vitis pura.
   Omnis mens pro te secura
   Stat in vini poculo.
   O quam felix in colore!
   O quam placens es in ore!
   Dulce quoque in sapore,
   Dulce lingue vinculum.
   Felix venter quem nutrabis,
   Felix lingua quam lavabis
   Et beata Madefala
   O te Bache labia.
   Supplicamus: hic abunda;
   Omnis turba sit fecunda.
   Sit cum voce non iucunda
   Personemus gaudia.
   Monachorum grex devotus,
   Cleris omnis, raro totus,
   Bibunt ad aequatos potus
   Et nunc et in secula.

Dolus vobiscum. Ut superius.

Evangelium.

Sequencia falsi evangelii secundum Bachum.

O fraus tibi, rustice.

In illo turbine: Potatores loqebantur ad invicem: "Transeamus usque ad tabernam ut videamus si verum sit quod dictum est de pleno Dolio." Et venerunt festinantes et invenerunt tabernarium ante ostium sedentem, ac mensam paratam, et tres talos in disco. Videntes autem Bachum, cognoverunt quod dictum fuerat de Decio illo. Tebernaria autem cogitat in corde suo quantum vestes illorum valebant. Potatores stupefacti sunt valde, et diviserunt vestimenta sua. Et reversi sunt potatores in regionem suam, glorificantes Bachum et maledicentes Decium.

Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.

Potemus.

Offertorium.

O Bache fortissime, potatorum deus, qui de sapientibus stultos facis, ac de bonis malos, veni ad inebriandum nos, iam noli tardare.

Praefacio.

   Per omnia pocula poculorum. Stramen.
   Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.
   Rursum corda habemus ad Bachum.
   Gratias agamus deo Bacho. Merum et mustum est.

Nos igitur debemus gratias agere, et in taberna bonum vinum bibere, laudare, benedicere et predicare, quod fodiunt miseri rustici, quod bibunt reverendi domini clerici, quod frequenter petunt, pro quod magna prelia veniunt in populo, pro quod sicientes potant, pro quod clamant rustici, pro quod letantur miseri, pro quod psallant clerici, qui non cessant clamare quotidie, cum inebriati fuerint, una voce dicentes:

Sanctus quantus, sanctus quantus, dominus Bachus. Pleni sun ciphi et mensa gloria tua. Osianna in excelsis. Maledictus qui bibit quod vestes suo amittit. O ve, ve, clamat in excelsis.

Per omnia pocula poculorum. Stramen.

Ploremus. Preceptis domini hospitis movemur ut de vino bono audemus bibere. Pater Bache qui es in ciphis, multiplicetur vinum tuum. Fiat tempestas tua sicut in Decio et in taberna. Vinum bonum ad bibendum da nobis hodie, et dimitte nobis pocula nostra sicut et nos dimittimus potatoribus nostris. Et ne nos inducas in sobrietatem, sed libera nos a vomitu. Stramen.

Per omnia pocula poculorum. Stramen.

Fraus, O rustici, sit semper vobiscum. Et cum gemitu tuo.

Agnus Bachi qui tollis pignora nostra, da potacionem nobis.

Agnus Bachi qui tollis pignora nostra, da potacionem nobis.

Agnus Bachi qui habes gaudia mundi, dona nobis potum.

Communio.

Venite filii Bachi, percipite maerum, quod vobis paratum est ab origini vitis.

Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.

Potemus.

Collecta.

Deus qui perpetuam discordiam inter rusticos et clericos seminasti, qui multitudinem rusticorum ad servicium clericorum et dominorum percepisti, da nobis, queso, domine, de laboribus rusticorum laute vivere et illorum uxoribus et filiabus honeste uti, et semper de eorum mortalitate gaudere. Per dolium nostrum verumque Bachum qui tecum bibit et sternit per omnia pocula poculorum. Stramen.

Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.

Rogemus pro vineis et illorum cultoribus, pro plenis Doliis et non pro vacuis, pro cunctis potatoribus et vivis et defunctis. Stramen.

Indulgenciam omnium, numerorum dissolucionem membrorum, amissionem omnium vestimentorum, membrorum corruptionem, ac aliorum bonorum prodicionem mittat vobis miser ac discors Bachus.

Ita, mensa musto vinoque plena.

Deo Bacho triplex correpta.

Et maledictio patris Bachi ut filiorum eius et spiritus corrupti descendat per os in membra vestra et pocula poculorum. Stramen.

Missa Potatorum 1400

Incipit missa potatorum.

Confitemini Bacho, quoniam in scyphis et in cantris potatio eius. Et ego reus et indignus leccator.

Confiteor

Confiteor reo Bacho et omnibus cantris eius et vobis potatoribus quod ego potator potavi nimis in vita mea potando, sedendo, decios iactando, filium Dei periurando, vestimenta perludendo; mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor vos, fratres potatores, ut bibatis pro me potatore ad dolium reumque Bachum, ut misereatur mei potatoris.

Socii respondent

Misereatur tui, vinipotens Bachus, si vult, et ducat te in bonam tabernam et faciat te perdere vestimenta tua. Liberet te ab oculis et dentibus manibus et pedibus maledictus Decius, qui est afflictio spiritus, qui bibit et cantat... per omnia pocula poculorum.

R. Stramen. Indigentiam dissolutorum, delusorum, perditorum et abstractorum omnium vestimentorum tuorum; perseverantiam in vanis operibus tribuat tibi bellipotens Bachus, miser et discors Decius.

R. Stramen.

Ad doleum nostrum in nomine Bachi qui fecit Bachum.

Introitus

Lugeamus omnes in doleo diem mestum ululantes sub errore quadrati Decii, de cuius iactatione plangunt miseri et periurant filium Dei.

Versus

Beati qui habitant in taberna tua, Bache; in pocula poculorum laudabunt te. Gloria nulla fuit michi, cum habui in bursa nichil. Griss, griss, hassart, heselin, schantz, etc.

V. Dolus vobiscum.

R. Et cum gemitu tuo.

Potemus.

Oratio

Deus, qui tres quadratos decios sexaginta tribus oculis remunerasti, presta quesumus, ut omnes qui vestimentorum suorum pondere gravantur ipsorum Deciorum iactatione denudentur; per doleum nostrum ciphumque Bachum, qui tecum bibit et cantat per pocula poculorum.

Stramen.

Epistola

Lectio Actuum potatorum ad Ebrios.

Fratres: in diebus illis multitudo autem potatorum erat in taberna, quorum corpora nuda, tunice autem nulle. Nec enim quisquis illorum aliquid possidebat quod suum esse dicebat; sed erant illis omnia communia. Et qui ferebant pecuniam, deferebant in ….. ante conspectum potatorum. Et erat claudus nomine Drintkroz, leccator pessimus. Hic autem faciebat lucra magna in Decio et dampna multa in populo. Racionem dabat potatoribus ad ludendum et ad bibendum, prout vestes eorum valebant.

Graduale

R. Jacta cogitatimi tuum in Decio et ipse te decipiet.

V. A doleo factum est istud; et est mirabile in bursis meis.

Allecia

In cantro et in scypho dum inebriarer, potavi, et Decinus expoliavit me. Allecia.

Sequentia

Vinum bonum et suave bibit abbas cum priore; et conventus de peiore bibit cum tristitia. Ave, felix creatura, quam produxit vitis pura; omnis mensa fit secura in tua presentia. Felix venter quem intrabis, felix os quod tu rigabis, felix lingua quam lavabis, et beata labia. O quam felix in colore, o quam fragrans in odore, o quam placens es in ore, dulce lingue vinculum! Supplicamus, hic abunda, omnis turba sit facunda, ut cum voce nos iocunda personemus gaudia. Monachorum grex devotus, clerus omnis, mundus totus, bibunt adequales potus et nunc et in secula.

Evangelium

V. Dolus vobiscum.

R. Et cum gemitu tuo.

Sequentia falsi Évangelii secundum Bachum.

Fraus tibi, Rustice.

In illo turbine potatores loquebantur ad invicem dicentes: Transeamus usque ad tabernam et videamus hoc verbum, si verum sit quod dominus hospes dixit de pleno doleo isto. Intrantes autem tabernam festinantes invenerunt tabernarium ad hostium sedentem; mensam paratam et tres talos positos in disco. Bibentes autem Bachum cognoverunt et viderunt quod verum erat quod dictum fuerat de doleo isto. Tabernaria autem cogitabat in corde suo quantum valerent vestes illorum. Stupefacti sunt valde: diviserunt vestimenta sua. Reversi sunt potatores glorificantes Bachum et laudantes et Decium maledicentes per evangelica dicta: Der also felt, der lit da.

Offertorium

V. Dolus vobiscum.

R. Et cum getnitu tuo.

O Bache fortissime, potatorum theos, quoniam de sapientibus stultos facis et bonis malos, veni ad inebriandum nos. Iam noli tardare.

Prefatio

Per omnia pocula poculorum.

R. Stramen.

V. Dolus vobiscum.

R. Et cum gemitu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habemus ad Decium.

V. Gratias agamus domino reo Bacho.

R. Merum et mustum est.

Vere merum et mustum est potens nos bene satiare. Nos igitur debemus gratias agere et in taberna bonum vinum laudare, benedicere et predicare. Quod fodiunt miseri rustici, quod bibunt nobiles domini et clerici, quod venerantur devoti presbiteri; per quod magna prelia veniunt; per quod sitientes potantur; per quod vita hominis restituitur sanitati; per quod ludunt miseri; per quod cantant clerici, qui non cessant clamare cotidie cum inebriati fuerint, una voce dicentes:

Quantus, quantus, quantus Dominus Bachus Habaoth. Pieni sunt scyphi in mensa gloria tua. Osanna in excelsis. Maledictus qui non bibit, qui vestes amittit nec osanna clamat in excelsis. Per omnia pocula poculorum.

R. Stramen.

Potemus.

Preceptis domini hospitis moniti et de bono vino potati audemus dicere.

Pater Bachi qui es in scyphis, bene potetur vinum bonum, adveniat regnum tuum; fiat tempestas tua, sicut in Decio et in taberna. Bonum vinum ad bibendum da nobis hodie et dimitte nobis pocula nostra, sicut et nos dimittimus potatoribus nostris, et ne nos inducas in lucratores, sed libera rusticos a bono.

Stramen.

Per omnia pocula poculorum.

R. Stramen.

Fraus rustici sit semper vobiscum.

R. Et cum gemi tu tuo.

Hospes Bachi, qui tollis sobrietatem mundi, da potare nobis. Hospes vini, qui habes gaudia mundi, da potare nobis. Hospes bone, qui tollis pignora nostra, dona nobis potum.

Communio

Venite, filii Bachi, percipite merum, quod vobis paratum est ab origine vitis.

V. Dolus vobiscum.

R. Et cum gemitu tuo.

Potemus. Deus qui perpetuarli discordiam inter clericum et rusticum seminasti, et rusticorum multitudinem ad servicium dominorum venire precepisti; da nobis quesumus semper et ubique de eorum laboribus vivere et eorum uxoribus et filiabus uti et semper de eorum mortalitate gaudere, per doleum nostrum reumque Bachum qui tecum bibit et cantat per omnia pocula poculorum.

Stramen.

V. Dolus vobiscum.

R. Et cum gemitu tuo.

Ite, potandi tempus est.

R. Bache gratias etc.

Oratio

O liquor optime, qui suavis es ad potandum, tu facis ex laico clericum et ex rustico asinum, et ex monacho abbatem. Veni ad inebriandum me et iam noli tardare etc.

Missa de Potatoribus 1500

Incipit Missa de potatoribus.

Versiculus. Introibo ad altare Bachi. Responsum. Ad eum qui letificat cor hominis.

Confiteor reo Bacho omnepotanti, et reo vino coloris rubei, et omnibus ciphis ejus, et vobis potatoribus, me nimis gulose potasse per nimiam nauseam rei Bachi dei mei potatione, sternutatione, ocitatione maxima, mea crupa, mea maxima crupa. Ideo precor beatissimum Bachum, et omnes ciphos ejus, et vos fratres potatores, ut potetis pro me ad dominum reum Bachum, ut misereatur mei. Misereatur vestri ciphipotens Bachus, et permittat vos perdere omnia vestimenta vestra, et perducat vos ad majorem tabernam, qui bibit et potat per omnia pocula poculorum, Stramen. Crapulanciam et absorbutionem et perditionem omnium vestimentorum vestrorum tribuat vobis ciphipotens Bachus, per talem decium dominum nostrum, Stramen. Deus tuus conversus letificabis nos. Et plebs tua potabitur in te. Ostende nobis, domine, letitiam tuam. Et perditionem vestimentorum da nobis. Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo, Potemus.

Oratio. Aufer a nobis quesumus, Bache, cuncta vestimenta nostra, ut ad taberna poculorum nudis corporibus mereamur introire per omnia pocula poculorum, Stramen.

Introitus. Lugeamus omnes in decio, diem mestum deplorantes sub honore quadrati decii, de cujus jactatione plangunt miseri et perjurant filium dei. V. Beati qui habitant in taberna tua, Bache, et meditabitur ibi die ac nocte. V. Gloria potori et filio Londri. Asiot, Ambisasiot, treisasiot, quinsiot, quinsasiot, sinasiot, quernisiot, quernisasiot, deusasiot. V. Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo. Potemus.

Oratio. Deus qui multitudinem rusticorum ad servitium clericorum venire fecisti et militum, et inter nos et ipsos discordiam seminasti, da nobis quesumus de eorum laboribus vivere, et eorum uxoribus uti, et de mortificatione eorum gaudere, per dominum nostrum reum Bachum, qui bibit et poculat per omnia pocula poculorum. Stramen.

Lectio actuum apopholorum. In diebus nullis, multitudinis bibentium erat cor unum et omnia communia, nec quisquam eorum quod possidebat suum esse dicebat. Sed qui vendebat spolia, afferebat ante pedes potatorum, et erant illis omnia communia. Et erat quidam Londrus nomine, pessimus potator, qui accommodabat potatoribus ad ludum prout vestis valebat. Et sic faciebat lucra et dampna e poculo. Et eicientes eum extra tabernam lapidabant. Dejectio autem fiebat vestimentorum ejus, et dividebatur potatio unicuique prout opus erat. R. Jacta cogitatum tuum in decio, et ipse te destruet. V. Ad dolium enim potatorem inebriavit me. Asiat, asiat. V. Rorate ciphi desuper, et nubes pluant mustum, aperiatur terra et germinet potatorem. Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo. Frequentia falsi ewangelii secundum Bachum. Fraus tibi, rustice. In illo turbine.

Sequentia. Bachum. In verno tempore, potatores loquebantur ad invicem, dicentes, Transeamus usque ad tabernam, et videamus hoc verbum quod dictum est de dolio hoc. Intrantes autem tabernam, invenerunt tabernariam et tres talos positos in disco. Gustantes autem de mero hoc, cognoverunt quia verum erat quod dictum fuerat illis de dolio hoc. Et omnes qui ibi aderant inebriati sunt de hiis quae data fuerant a potatoribus ad ipsos. Tabernaria autem contemplabat vestes eorum, conferens in corde suo si valerent. Et denudati sunt potatores glorificantes Bachum, et maledicentes decium. Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo. Potemus.

Offertorium. Ciphi evacuant copiam Bachi, et os potatorum nauseant usque ad fundamentum. Non cantatur sanctus, nec agnus dei, sed pax detur cum gladiis et fustibus. Pater noster qui es in ciphis, sanctificetur vinum istud. Adveniat Bachi potus, fiat tempestas tua sicut in vino et in taberna, panem nostrum ad devorandum da nobis hodie, et dimitte nobis pocula magna sicut et nos dimittimus potatoribus nostris, et ne nos induces in vini temptationem, sed libera nos a vestimento.

Collecta. Gaudent animae potatorum, qui Bachi vestigia sunt secuti, et quia pro ejus amore vestes suas perdiderunt, imo cum Bacho in vini dolium. Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo. Potemus.

Oratio. Deus, qui tres quadratos decios. . lxa iijus. oculis illuminasti, tribue nobis quesumus, ut nos qui vestigia eorum sequimur, jactatione quadrati decii a nostris pannis exuamur. Per dominum. Dolus vobiscum, et cum gemitu tuo. Ite bursa vacua. Reo gratias.

Confitemini Dolio 1500

Sacerdos: Confitemini Dolio quoniam bonum. Diaconus: Quoniam in taberna misericordia eius. Sac: Confiteor Dolio, regi Baccho et omnibus schyphis eius a nobis acceptis, quia ego potator potavi nimis in stando, sedendo, videndo, vigilando, ludendo, et ad schyphum inclinando, vestimentaque mea perdendo: mea crapula, mea crapula, mea maxima crapula. Ideo precor vos, solemnes potatores et manducatores, devote orare pro me. Diac: Misereatur vestri ventripotens Bacchus. Sac: Et permittat te perdere omnia vestimenta et sensum, liberetque te ab oculis et dentibus tuis, et perducat te ad plenam tabernam. Diac: Stramen. Sac: Adiutorium nostrum in nomine Dolii et Bacchi. Diac: Qui fecit scyphum et tabernam. Officium Missae Sac: Lugeamus omnes in Dolio, diem maestum ululantes sub honore quadrato Decii, de cuius potatione gaudent miseri. Psalmus Diac: Beati qui habitant in domo Dolii: in pocula poculorum laudabunt te. Sac: Ploremus. Ventripotens deus qui tres quadratos decios sexaginta tribus oculis mirabiliter illuminasti, concede propitius ut omnes qui vestimentorum suorum pondere pergravantur quadrati Decii iactatione liberentur, tu qui incessanter bibis et potas, per omnia pocula poculorum. Diac: Stramen. Epistolae Textus Lectio libri paterae ad Ebrios Sac: In diebus illis: dixit tabernarius ad potatores: "Omnes sitientes venite ad tabernas, et qui non habetis argentum, properate et vendite vestimenta vestra, ac date tabernario et vos habebitis thesaurum in schyphis, nam qui perdit in taberna vestimenta sua, in somnis inveniet ea." Diac: Iactate cogitatum tuum in Decio et ipse te deducet ad Dolium. Cum inebriter clamavi et potus exaudivit me. Allernebria, allernebria. Sac: Video tabernam apertam et scyphum positum a dextris Dolii. Meum est propositum in taberna mori Et vinum apponere sitienti ori, Ut dicant cum venerint angelorum chori: "Deus sit propitius huic potatori." Magis quam ecclesiam diligo tabernam: Illam nullo tempore sprevi neque spernam Donec fratres grisei veniant Falernam, Ut cantent cum ebriis requiem aeternam. Potatores singuli semper sunt benigni, Iam senes quam iuvenes adsedentes igni; Crucientur rustici qui non sunt tam digni Ut potare valeant vinum boni ligni. Vini mirabilia nolo pertransire: Vinum facit vetulas leviter salire Et ditescit pauperes, claudos facit ire,

Mutos ad facundiam et surdos audire. Vinum super omnia bonum eligamus, Nam purgamus vitia cum vina potamus. Dum vini sit copia fortiter bibamus; In schyphorum gloriam te Deum laudamus. Diac: Stramen. Evangelium Sac: Doleo vobiscum. Diac: Et cum genitu tuo. Sac: Frequentia falsati evangelii secundum Marcolfum. Diac: Horreo vobis rustici. Sac: In illo tempore: Potatores loquebantur ad invicem, dicentes: "Transeamus usque ad tabernam, et videamus si verum sit quod dictum est a Dolio illo." Et festinantes venerunt et invenerunt tabernam apertam ac mensam ornatam et Decios appositos super mensam. Cum autem intrassent, de claro cognoverunt verum esse quod dictum erat de Dolio. Et tabernarius cogitabat in corde suo eorum vestes nihil valere. Potatores vero diviserunt vestimenta sua, glorificantes Dolium et maledicentes Decios. Diac: Decii pravitas. Sac: Dolio vobiscum. Diac: Et cum genitu tuo. Sac: Ploremus. Offertorium O fortissime Bacche qui dulcis es in ore nostro et sapor vini ad inebriandum nos, dilexisti iniustitiam, et odisti sobrietatem, propterea te destruet Decius tuus. Allernebria, per omnia pocula poculorum. Diac: Stramen. Sac: Doleo vobiscum. Diac: Et cum genitu tuo. Sac: Sursum colla. Diac: Habemus ad Dolium. Sac: Gratias agamus Dolio et deo Baccho. Diac: Vinum et mustum est. Praefatio Sac: Vinum et mustum iniquum est damnare Bacchoque iustum est gratias agere, qui est inferni ventripotens patronus per vinum et Dolium nostrum, qui propter vini donationem bibentibus clarus apparuit et, ipsis potantibus, est elevatus in schyphis, ut nos ebrietatis suae tribuerit participes. Et rideo cum miseris, nudis, miserrimisque potatoribus impietate ludentibus vinumque sine fine bibentibus: Planctus, planctus, planctus, decies, Decius Astaroth. Pleni sunt schyphi et patera tua. Maledictus qui venit in nomine Decii, perditio quoque in Deciis per omnia pocula poculorum. Diac: Stramen. Sac: Ploremus. Oratio Pater Bacche qui es in schyphis, sanctificetur bonum vinum. Adveniat damnum tuum. Fiat tempestas tua sicut in schypho sic etiam in taberna. Potum nostrum da nobis hodie. Et dimitte nobis pocula nostra, sicut et nos dimittimus compotatoribus nostris. Et sic nos inducas in ebrietatem, sed ne libera nos a vino. Diac: Stramen. Sac: Per omnia pocula poculorum. Diac: Stramen. Sac: Pax schyphi vobiscum. Diac: Et cum genitu tuo. Sac: Manus Decii, qui tollis pocula scyhphi, da nos bibere. Diac: Vos qui secuti estis Decium, sedebitis super duodecim sedes gustantes lagenas vini, dicit Decius. Sac: Doleo vobiscum. Diac: Et cum genitu tuo. Sac: Ploremus. Deus qui multitudinem laicorum ad congregationem spiritualium vino madidorum pervenire fecisti, concede propitius ut de eorum laboribus vivamus in terris, et de eorum uxoribus, filiabus ac domicellis ad cordis oblectationem diu perfrui mereamur, per ipsum Dolium nostrum. Diac: Stramen. Sac: Doleo vobiscum. Diac: Et cum genitu tuo. Sac: Benedicamus Dolio. Diac: Decii pravitas. Sac: Ite, missa est. Finis