Jump to content

Missa S. Pelagii martyris

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Missa S. Pelagii martyris
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 85

pdf


Missa S. Pelagii martyris (Auctor incertus), J. P. Migne

1 Officium ad missam.

(1041D)Beatus vir Alleluja, qui implevit Alleluja, desiderium suum Alleluja.

Oratio. Deus qui sanctam nobis diei hujus solemnitatem Beatissimi Martyris tui illustrem passione fecisti, adesto familiae tuae precibus ut cujus hodie festa celebramus, ejus meritis, et intercessione, ad ea quae imitari capimus applicemur.

Lectio libri Sapientiae Salomonis.

(1042C) Fili in omni tempore crede ex fide Animae tuae hoc enim est conservatio mandatorum qui credit Deo attendit mandatis, et qui confidit in illum non minorabitur, timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis.

Psallendo. Salvum me fac Deus quoniam ingressae sunt aquae usque ad animam meam infixus sum in limo profundi, et non est substantia, deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me, exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua super me. Deo gratias, intende mihi et libera me quia tribulor usque ad animam.

Epistola Pauli Apostoli ad Corinthios. Charissime Dominus mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleretur, et ut audiant omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis. Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum (1042D)suum coeleste, cui gloria in saecula saeculorum.

Lectio sancti Evangelii secundum Johannem. In illo tempore Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens, quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus servus ille, quem cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem, Amen dico vobis, quoniam supra omnia bona sua constituet eum.

Lauda. (1043A) Alleluja. Ecce servus meus suscipiam illum, electus meus complacuit sibi in illo anima mea.

SFICM Sacrificium. Ego Dominus creavi te, et dixi tibi, puer meus es tu, noli timere, egeni, et pauperes querunt te, et tu exaltabis eos, in Domino Deo tuo. Vocavit te Dominus ad Justitiam, et tenens manum tuam exaltavit te, et constituit te in lucem gentium, ut aperias oculos caecorum, ut populus direti, et bassatus invocans me, et tu exaltabis eos in Domino Deo tuo, Alleluja.

Missa in die S. Pelagii. Praeclarum, praecelsumque diem, quem sancti (1044A)Martyris Pelagii nobis cruor consecravit, passio invexit, meritum sublimavit, fratres Charissimi, intente votis evehamus, ac virtutum plausibus extollamus, in quo quidem iste beatissimus Martyr carnis deposuit tunicam, et caeli adeptus est gloriam, sicque de numero accitus fidelium, propsapia genitus Christianorum, pro Christo moriens, supernum ascendit Thronum. Hic namque carceris angustias perpessus, ferri compeditus oneribus, non adhaesit saeculi blanditiis, sed pro hoc mercavit Regnum, nullis unquam finiendum saeculis. perierat autem ab eo appetitus saeculi, cesserat amor mundi, quia nullis poenis succumbere adquievit fragilitatibus saeculi humani, nam ergastulis conclusus, cum ejus sodales voluptuose (1045A)voluptuose viverent, iste uno eodemque modo, corpus servabat intactum, solique Deo, suum indefessae mentis dirigebat obtutum. hunc igitur apud Deum, dilectissimi, advocemus in auxilium, ut suis mereamur precibus, quae nostra nobis subtrahunt merita, ac scaelera abdicant consueta. deponamus namque quod ipsi male ingessimus vivendo diaboli suadelis, ac divinis decidendo a praeceptis, et quia nostris non confidimus meritis, hujus precemur suffragium Martyris qui, gladio descetus ( sic ), sempiternae gloriam obtinet beatitudinis, opitulante ipsius misericordia Domini nostri, qui vivit ac regnat in saecula saeculorum.

Alia Oratio. Aeterne omnipotens Deus, qui ullis absque praecedentibus meritis, vocas ad te peccatores, ac tuos misericorditer ditas famulos, tu nobis hunc testem tuum Beatissimum Pelagium proroga Patronum, qui pro te Sanguine fuso, incomparabile meruit pervenire (1045B)ad praemium: habeat te concedente, fidelis curam gregis, qui supplicum non renuit subire passionis, atque perfido, qui veritatem non tacuit Regi, nomine solummodo glorians unigeniti tui, indefesse pro nobis intercessor accedat tibi, ut inter aerumnas saeculi careamus vitiis, nullisque inhaereamus deceptionum illecebris, sicque, per hunc Martyrem tuum, te Dominum habeamus propitium, quo offerentium fructus multiplices, et uberes frugum redditus efficere solita pietate digneris, nullis igitur a te praecipitemur lapsibus, nullis evocemur scandalis, qui propriis emergere a pedoribus nequeamus omnino viribus: quapropter te rogamus esse nobis placidum, qui nos ad tuum fecisti imaginem, et per baptismatis reformasti tinctionem. Amen, te auxiliante.

Post nomina. Largire propitius immense Deus votis Ecclesiae (1046A)tuae, tui Martyris Pelagii suffragium supplicantis, quam alacriter ad tuum altare munus deferre inspicis proprium. Etenim alter tacite fundit suspiria, alter in lachrimas prorumpit mente compuncta: iste quoque simpliciter orat, ille genis pavimentum. barride non desinit. Sed tu Deus noster inspicis mentes ac probas singulorum conscientias, ideo quaesumus tuis oculis effice placidum quod humana miseria utcumque offert compuncta, revera nuda conscientia, te coram quis nostrum stare poterit? quem sancti tremunt, ac multiplices Beatorum conventus expavescunt, quapropter, vel adclines rogamus, ut nos tua praeveniat misericordia, et nobis ad te reditum conferendo, et defunctis fidelibus requiem largiendo, ut utrumque habeat gratia indefessa, quos tremulos ante te propria esse cernis conscientia. Amen.

Ad Pacem. Accedentes ad te Domine Sacerdotes, quos ex officio debitum cunctos cogit commendare fideles, non (1046B)incurramus merita ullo modo propria, sed, te praestante crimina mereamur evadere patrata, exaudi quaesumus precem Ecclesiae Tudae, quam, tuis nutibus, in honore Martyris sui Pelagii delibat, ac singulorum occurre precatibus, qui hunc Martyrem tuum vitiis repugnantem dignum tuis fecisti esse conspectibus, deferat nostram coram te quaesumus obsequelam, qui tibi placuit pro passione, succurrat miseris prece, erigat prostratos assidue, qui te infideli confessus est coram Principe. quis nostrum sane ad te facile audebit oculos erigere quos tabes conscientiae premit, lapsus inclinat, foeda indecenter consuetudo curbat, lenta quoque animi remissio erigere non sinit, sed, quod pejus est, inlicitum impudenter agere propellit, adclines ergo te rogamus ut omnibus in commune adsit Patronus, qualiter, te propitio, dissidentes ad pacem, et pacifici indefessam charitatis retentent unitatem. Amen, per te qui es.

INLATIO. (1047A) Gratias tibi omnipotens Deus agere dignum est, pulchrumque satis ac sanctum est, valde congruum, ac nobis semper commodum esse convenit, per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum, per quem utique hic Martyr Pelagius nec vitiorum inhaesit gurgitibus, nec delitiarum cessit flagitiis, sed tibi semper extitit intrepidus, cui ante passionem fortiter famulabatur illuminatus. Hic in occidentali plaga oriundus Gallaeciam patruum habuit fundum, sed Cordubae, dante Deo, perspicuum suscepit Martyrium: et quia variis, occulto, arcanoque Dei consilio, electi occasionibus ac coelum rapiuntur, patula extitit procul dubio causa actionis, qua, hunc nostrum patronum Martyrem tuum, corpore passum Cordubae, Tuda suscepit laetabundum, erat quidem hujus Pelagii Patruus Hermoygius Episcopus Cordubae carcere tentus, qui ut evaderet ergastuli periculum, pro se hunc dedit puerum, testem Alumnum: (1047B)unde, illo evadente, Pelagius iste susceptus est in carcere: ubi vero ferri onere praepeditus, futurum quodammodo praemeditabatur Martyrium, cujus saepe animus intente penetrabat caelum, et licet ad Patriam adhuc humanitus redire disponeret, a proposita sibi rigore haud quaquam mollescebat, quia carcerem ardua pro poenitentia esse cogitabat: nam psallendi quotidie modum adhibuerat, cui tanta Christi gratia intus illuminatrix aderat: verum cujus praecordiis abdite mature sonneras ( sic ), audi filii, et vide quia concupiscit Rex speciem tuam: hunc impudice Tyrannus audebat redamare, putans eum suis (1048A)aptum vitiis fore. Sed stetit intrepidus, cui tu non deeras omnino intus, qui namque advocatus veniens, ac persuasus ut Christum negare mallet, audiens illico cuncta sibi sprevit Regna illata, eundem Christum Dominum nostrum, voce praedicans libera. Habeto, inquit, o Rex, tuisque cum perditis, solus munerea, nam me tibi aquiescere non posse intus manet qui dicit: nam ego Deum habeo, quem tu miser ignoras, cui omnia genuflectunt, qui sanctis Regnum, ac perditis promisit supplicium: verum quia per multas nos tribulationes pervenire opportet ad Regnum, ideo paratus sum, qualem vis pande interitum. cui Rex, o inquit, Puer aut Christum nega, aut membra gladium suscipent, ac duriter inter poenas animam exhalabis. unde Pelagius sanctus, Christianus sum, ac fui, et ero, idcirco mori non timeo. quem fortiter stantem, post multas poenas. . . . . . . . . membratim gladius discrevit, atque inde caelum spiritus petiit. qui inter supplicia Christum confiteri non destitit . . . . (1048B). . . . . . . . o vere Martyr in caelis, quia testis fuisti in terris, clementissime fautor occurre votis nostris, per te lapsus veniat ad poenitentiam, ignarus ad Doctrinam, aeger ad salutem, defunctus ad requiem. quare adclines petimus aeterne Deus, per hunc Martyrem tuum, nobis fave propitius, clemens occurre interpellatus, nostris tibi oblatis muneribus semper adesto pius, cui merto.

PS. SCS. Post Sanctus. Ille Hymnus, Domine, in excelsis ab Angelis, iste Hymnus a sanctis praecinier . . . . . . . . . omnibus vere est sanctus, vere est benedictus Dominus noster (1049A)Jesus Christus filius tuus, a quo est roboratus Pelagius, ut nec mori timeret, neque veritatem interrogatus taceret, persuasus namque a Praeside, ut copiosa Regni munera acciperet, et Christum negaret, et ita Regis corpus servet horandum . . . unde petimus, per hujus interventum, ut haec sanctificentur munera data, ac multiplicis ditentur tuo altari sacrificia imposita, qualiter omnes qui ex his libaverit muneribus per te . . . . . . , atur ab adversis, qui.

Post pridie. Veni sancte Spiritus, et in laud . . . . . . . Sacrificiis que omnis. . . . . . . . Ecclesia in honorem Martyris tui Pelagii sacratissimae passionis, quique a te adjutus, poenas superavit, terrores vicit, gladium non timuit perferre, quo tecum sine fine regnare meruit: iste tuus est, Domine famulus, in agone praecipuus, in vita cantus, in doctrina strenuus, in morte laudabilis, in Regno sublimis: per quem te petimus habere propitium, quo nos et de manu eruas diaboli, et consortes (1049B)efficias Regni tui: nosti igitur Domine quantum nos hostis insidiatur antiquus, et ideo nullum de nobis habeat quem lucretur, quos una Mater Eccl. per regenerationis undam ablutos esse gloriatur - floreat in nobis gratia doni aeterni a quo haec munera sanctificentur, et per quem sanctificata sumantur: redundet quidem in visceribus nostris oblatio tua, sicut multiplicius sancti Martyris tui profuit ad coronam.

Ante Orationem Dominicam. Suscipe omnipotens Deus hujus preces fidelissimi conventus, qui se tuis cotidie adclinis commendat (1050A)conspectibus, quo hunc Beatissimum Martyrem tuum Pelagium, quem prompta celebrat obsequela apud te habeat interventorem, cujus tu largire dignatus es martyrii palmam . . . . . . . . . . . . rescinde quaesumus dura nostrae mentis praecordia, et ariditatem inriga benedictionis ubertate gratuita, quatenus, te favente libera nostra tibi serviat vita, quaeque malae consuetudinis more, in . . . . . . . . er labitur ad inlicita . . . . . de manu insidiantis, ac tuis semper serva in castris, cui nos abjicias a facie . . . . . quos consueta bonitate, e terris docuisti orare . . . . . . . . ere . . . . . . . . .

Benedictio. . . . . . . . . . . qui vos de supplicio eruit mortis, communicare faciat Pelagii meritis beatissimi Martyris. Amen . . . . . . . . ut per quem ille passus caelorum . . . . . . Regnum . . . . . . . atque . . . . per pat . . . . . . . . . . suf . . . . ex. . . . cia testis . . . . . magna est . . . . . ris tui, co . . . . . sionis, o Beate qui sui . . . . . nos quos carni in me . . . . . . . tate aspicies fragiles . . . . . . . . et opere justifices, et (1050B)gratia votorum exornes . . . . . . . . . . . . et qui non habemus bonorum operum fiduciam susceptione ejus festivitatis remissionem criminum capiamus obtutam . . . . . . . . Post Communionem. Deus omnium sanctorum splendor mirabilis qui praesentem honorabilemque Martyrem tuum praedicare jussisti: da populo tuo eruditionem gaudiorum, ut qui hunc colimus diem, et voces psalimus verbis, munera capiamus Regni coelestis. Amen. Dominator Domine mitissime. Kyrie eleison . . . . fons, origo lucis perpetuae . . . . . . .

1 N