Missale mixtum/13

E Wikisource

IN FESTO APOSTOLORUM SYMONIS ET JUDE. Ad Missam. Officium.

Dabo sanctis meis: et omnia alia dicantur ut in festo Apostolorum Petri et Pauli fo. 334, excepta Oratione et Missa.

Oratio. Deus qui Sanctis Apostolis tuis Symoni et Jude durum martyrii gradum scandere et velle tribuis: et posse concedis: tu das voluntatis initium: tu operi largiris effectum. Exaudi nos famulos tuos: et tu nobis da fervende devotionis initium: et tribue (0888C)bone consummationis effectum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Missa. Sanctorum Apostolorum et Martyrum Symonis et Jude charissimi fratres: solemnia celebrantes: Salvatori Deo ac Domino nostro exhibeamus sacrificium laudis: eique abdita pandamus cordis: simul (0889A)et mentis: ut qui in eorum habetur auctor victoria: dignetur se pium ostendere precibus nostris. Hi enim sunt charissimi: qui inter ceteros Sanctorum aggeres in laudibus sunt habendi: et conloquiis Domini ac Salvatoris nostri honore precipue celebrandi: qui si pro Domino non interiissent sanguine fuso: solennes haberentur Domini sui doctrine documento. Sufficiens quippe erat illis: ad sanctitatis culmen ipsa frequens Domini visio: cum assiduo discipline documento. At cum illis inextimabilis et ineffabilis Spiritus Sancti datur infusio: et Ecclesiam primitivam instruunt: et corrigunt verbo: excellentior habetur illorum et mirabilis gloria: et eorum letior et vegetatior sancta Ecclesia suscipit incolenda solennia. Sed quantum ad rei magnitudinem (0889B)et gratie gloriam expectat: parum est et Dominum et magistrum suum corporaliter cernere: et ejus doctrinis per orbem universum mirabiliter fulgere. Quando usque adeo fidei gloria crevit: ut dulce fuerit pro eodem Domino sanguinem fundere. Et quod pro universis facere viderint magistrum: hoc illi faciendo ceteris reliquerint faciendi exemplum. Solicita igitur in eorum festivitatibus convenire debet fidelium 397 toga: et cum studio compunctionis eorum celebrare solennia. Excitentur corda suspiriis: et mens illorum doctrinis hilarior compungatur in gaudiis. Ut qui tanta valuerunt mirabiliter consequi: dignentur nobis jugiter adesse patroni. Et qui mirabiles effecti sunt per Christi doctrinam: dignentur meritis tueri Ecclesiam. R\. Amen.

(0889C)Alia Oratio. Magister omnium Apostolorum et ductor Ecclesie Christe: convenientibus nobis in honorem sanctorum tuorum Apostolorum et Martyrum Symonis et Jude: propicius adesse dignare. Fac nos eorum doctrine sequaces: fac amabiles: fac et docibiles: ut ab eis non inveniamur extorres: quos fidei scimus egregios educatores. Habeat cum illis spes nostra glorie premium: qui postquam magistri doctrinam fuderunt: meruerunt obtinere martyrium. Fulgeat Ecclesia illorum doctrina: quorum in illa habetur predicatio gloriosa. Adsint miseris nobis cum omnibus adjutores: qui Ecclesie mirabiles extiterunt Doctores. Doceant nos normam tenere justicie: quorum praedicationibus fulget Ecclesia ut Sol et Luna. Erigant lapsos ad penitentiam: qui (0889D)eximii facti sunt per doctrinam. Impetrent peccatoribus scelerum veniam: qui doctrinis fundaverunt Ecclesiam. Conferant Regibus modestiam: virginibus perseverantiam: clericis disciplinam: laicis continentiam: certantibus in fide constantiam: qui quasi in mari navem predicationibus gubernant Ecclesiam. Ut qui illorum victoriis excitati: eorum solennia celebramus: eorum meritis a criminibus absoluti: ad te post transitum veniamus. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Fidelis Domine in verbis (0890A)tuis et sancte in omnibus operibus tuis: occurre nobis pius: Sanctorum tuorum Symonis et Jude Apostolorum solennia celebrantibus. Et qui illis dedisti potestatem ejiciendi demonia per Spiritum Sanctum: tribue nobis ad te semper habere cor mundum et spiritum rectum. Detur abs te viventibus amor justicie: et defunctis post evasionem exilii: sessio beate vite. Qui in temporali permanent vita: illorum corrigantur doctrinis: et qui jam exuti sunt carne: illorum meritis mereantur annumerari cum Sanctis. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Pax indeficiens Christe et origo dulcedinis: qui pacem tuam tuis tradidisti discipulis: dignare hanc plenissimam effundere pectoribus nostris. Ut non sicut mundus dat pacem: pacifici (0890B)conversantes: mandata tua aut per odium: aut per oblivionem relinquamus, sed in dilectione Dei et proximi radicati: in observatione mandatorum tuorum mereamur inveniri perfecti. Ut pacis osculum inter nos decurrens: nos pacificos reddat: et per pacem ad te venire sine crimine faciat. Dulcedo pacis: odii in nobis amaritudinem vincat: et charitas multitudinem peccatorum operiat. Ut pax tua que tu ipse es exuperans omnem sensum: totius simultatis in nobis perimat vicium: et timorem foris mittentis charitatis conferat gaudium. Ut precibus Apostolorum tuorum et Martyrum in pace perenniter custoditi: per pacis concordiam habeamur beati. R\. Amen.

Inlatio: Dignum et justum est omnipotens Pater: (0890C)vere satis equum et pulcrum est: nos tibi gratias agere: et Jesu Christo filio tuo Domino nostro: qui tecum et cum Spiritu Sancto unus in deitate consistens: extremis mundi spiritibus carnem pro redimendis servulis sumpsit: et moriens ac resurgens: nobis omnibus patientie documentum reliquit. Qui Sanctos Apostolos discipulos suos ad predicationis officium eligens: patienter et humiliter docuit: eisque sustinendo injurias perfidorum: patiendi normam monstravit. E quibus sunt isti: quorum festa celebramus Sancti Symon et Judas: qui et doctrinis veraciter sunt edocti: et patientie virtutibus mirabiles inventi sunt et perfecti. Qui demonibus in idolis silentium ponunt: et iterum ad derisionem pontificum (0890D)idola colentium: idola loqui precipiunt. Qui futuram esse pacem mundorum nunciant: et patienter stultorum contradictiones sustinent. Qui verbo demones ligant: et stultorum hominum injurias tolerant. Qui per patientiam ne aliquid mali inrisores 398 et adversarii paterentur exorant: et Christi sequentes vestigia non malum pro malo reddere: sed inimicos debere diligere predicant. Qui celo jam divites: terrenas et terrenorum divitias spernunt: et spiritu pauperes et beati: has pauperibus distribui suggerunt. Omni gladio ancipiti penetrabilior (0891A)amor Christi: quis vel eorum qui sensu vigent hominum te eloqui possit? quis de omnibus que in hominibus operaris: vel pauca verbis texere valeat? Tantus et talis es: ut totus dici minime valeas: et tamen de te per omnia silere prohibeas. Ex hominibus illico Angelos facis: et de temporalibus quam subito ad eterna transducis. Ecce isti nostri Apostoli Sancti Symon et Judas electi de mundo: in mundum quasi mundum non noverint; currunt: et necessaria vite retibus et mercimoniis requirentes: traditas sibi divitias spernunt: et non temporaliter divites: sed pauperes fieri eligunt. Ad extremum ne alii moriantur: ipsi feliciter mori cupiunt: et Christi et Domini exempla sequendo: in virtute potentes persecutoribus cedunt. Mortui pro Christo et pro vendicanda (0891B)veritate feliciter vivunt: et cum omnium turmis: cum celorum virtutibus exultant: et incessabiliter exclamant: et dicunt. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere gloriosus es in Sanctis tuis Christe Deus. Qui pro redimendis servulis: passionis ludibria sustines: et sustinentes Sanctos perpetuitatis decore glorificas. Dans illis pro te et velle et posse voluntarie et mori: et passionum tolerantia quasi diadematum pulcritudine decorari: ut mundo dantes repudium: te solum et vite sue: et mortis habeant lucem. Quia tu es Deus Dominus ac redemptor eternus.

Post pridie. Amator et conservator Sanctorum omnipotens Pater: ecce super altare tuum in honorem (0891C)Sanctorum Apostolorum Simonis et Jude: panis ac vini ab unigenito tuo Domino nostro holocausta instituta proponimus: eaque Sancti Spiritus rore perfunde deposcimus. Dignetur quesumus super illa inlabi Spiritus Sanctus: dignetur illa sanctificata suscipere illorum institutor: tuus unigenitus filius. Ut quotquot ex illis libaverimus: non pro presumptione sustineamus vindictam, sed pro voto perfrui mereamur corona. Qualiter Christi Domini nostri filii tui perceptis sacrificiis communicantes: ad conspectum glorie tue perveniamus indemnes. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Omnis conventus Ecclesie: qui tolerantiam et virtutem (0891D)Sanctorum Apostolorum et Martyrum Symonis et Jude audistis, mentis oculos mecum in intima ducite, et quid contemptus mundi valeat: pie perpendite. (0892A)Ecce divitie dantur et respuuntur: ecce vindicandi de persecutoribus licentia conceditur: et contemnitur. Et hinc est quod demonibus imperandi facultas et finitur et obtinetur. Non alias namque diabolus vincitur: quam cum mundus cum suis opibus temnitur. Respuamus igitur temporalia: ut devicto diabolo premia possimus perfrui sempiterna. Et orationem quam nos docuit habitator in celis: liberi possimus clamare e terris. Pater noster qui es.

Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

Benedictio. Christus Dei Patris unigenitus filius, qui Sanctis Apostolis suis Symoni et Jude potestatem dedit demonibus imperandi: gratia vos sua protegere (0892B)et munire dignetur Spiritus Sancti. R\. Amen. Et qui illis dedit ut contemptis divitiis: temporalem appeterent paupertatem: de presenti et temporali vita feliciter vos duci jubeat ad beatam. R\. Amen. Ut qui pro illius amore: Sanctorum suorum memoriam recolitis: coram illo post cum eisdem in celestibus gaudeatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo

Dicat Chorus. Gustate et videte. Require in Festo Corporis Christi. fol. 267.

Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.

399 Oratio. Deus sub cujus altare Sanctorum (0892C)Apostolorum Symonis et Jude anime placide requiescunt: et stolam candidam charitatis accipiunt: nos quoque famulos tuos in commilitonum numero fidelis promissor adjunge. Ut vita saltim nostra perveniat ad misericordiam: si mors non pervenerit ad coronam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Eustachii sociorumque ejus Martyrum:

Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 428.

Bellum de Benamarim:

Omnia dicantur ut in Exaltatione sancte Crucis. fo. 475.

Claudii et sociorum ejus Martyrum:

(0892D)Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 428.

Sancti Quintini Martyris:

Omnia dicantur unius Martyris. fo. 424.

IN FESTO OMNIUM SANCTORUM. (0893A) Ad Missam. Officium.

Dabo sanctis meis primam sessionem: alleluja: in resurrectione eterna. Et requiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis: alleluja. Et eternitas temporum preparata est eis: alleluja: alleluja. V\. Benedicti vos a Domino qui fecit celum et terram. P. Et lux perpetua. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. R\. Amen. P. Et lux.

Oratio. Deus qui sacra omnium Sanctorum tuorum pectora: tanto fidei ardore flammasti: ut carnis tormenta contemnerent: dum ad te vite auctorem toto vigore animi festinarent: exaudi preces nostras: et presta ut frigescat in nobis viciorum inimica dulcedo: (0893B)et ferveat in nobis tue charitatis infusa dilectio. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lectio libri Apocalipsis Beati Johannis Apostoli ( Cap. VII).

In illis diebus. Ecce ego Johannes vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu Solis: habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor Angelis: quibus datum est nocere terre et mari dicens: Nolite nocere terre et mari neque arboribus: quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati: ex omni tribu filiorum (0893C)Israel. Ex tribu Juda: duodecim millia signati. Ex tribu Ruben: duodecim millia signati. Ex tribu Gad: duodecim millia signati. Ex tribu Asser: duodecim millia signati. Ex tribu Neptali: duodecim millia signati. Ex tribu Manasse: duodecim millia signati. Ex tribu Simeon: duodecim millia signati. Ex tribu Levi: duodecim millia signati. Ex tribu Isachar: duodecim millia signati. Ex tribu Zabulon: duodecim (0894A)millia signati. Ex tribu Joseph: duodecim millia signati. Ex tribu Benjamin: duodecim millia signati. Post hec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat: ex omnibus gentibus: et tribubus: et populis: et linguis stantes ante thronum: et in conspectu agni amicti stolis albis: et palme in manibus eorum. Et clamabant voce magna dicentes: salus Deo nostro: qui sedet super thronum et agno. Et omnes Angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas: et adoraverunt Deum dicentes: Amen. Benedictio. Et claritas. Et sapientia. Et gratiarum actio: honor: et virtus. Et fortitudo Deo nostro in secula seculorum.

R\. Amen.

(0894B)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Sancti tui Domine sicut palma florebunt: plantati in domo tua Domine. V\. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo altissime. P. Plantati

Dicat Presbiter. Silentium facite.

Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II, Cap. I).

Fratres. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro: et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi: pater misericordiarum: et Deus totius consolationis: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus: et ipsi consolari (0894C)eos qui in omni pressura sunt: per exhortationem: 400 qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundet consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute: sive exhortatione: que operatur in tolerantiam earundem passionum: quas nos et patimur: et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii (0895A)passionum estis: sic eritis et consolationis. R\. Amen.

Lectio Sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. V).

Ille in tempore. Dominus noster Jesus Christus videns turbas: ascendit in montem. Et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum docebat eos dicens. Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum celorum. Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justiciam: quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justiciam: (0895B)quoniam ipsorum est regnum celorum. Beati eritis cum maledixerint vobis: et dixerint omne malum adversum vos: mentientes propter me. Gaudete et exultate: quoniam merces vestra copiosa est in celis. R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Gaudete justi in Domino: rectos decet laudatio. P. Alleluja.

Sacrificium. Mirabilis Deus in Sanctis suis. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi sue: benedictus Deus: alleluja: alleluja.

Missa. Omnium Sanctorum prelatis meritorum titulis: in honorem nominis Christi fratres charissimi: solennia celebremus. Hi sunt enim a Deo Patre (0895C)ante constitutionem mundi predestinati: atque presciti: quorum sanguis adeptus antequam fusus. Hi sunt qui nunc in locis beatorum inter palmas immarcescibilium coronarum: amicti stolis perennibus premiorum gaudiis celestibus perfruuntur in regnis. Sumentes insignia que divino perceperunt ex munere dona. Non enim conscientia nostra pro illis audaciam sumit orandi: sed illos pro nobis excubantes optat audiri. Ut etsi palmam non meremur in gloria: vel vitam habeamus in venia.

R\. Amen.

Alia Oratio. Agnoscentes Domine quid laudis Sanctis tuis dederis: quidve virtutis. Illos auctores rogamus ad veniam: quos tibi familiares scimus ad gloriam. Illis indulgentiam credimus ex supplicii pena: quibus (0896A)te novimus ex hostibus indulsisse victoriam. Illos sequimur pro misericordia: qui te secuti sunt pro corona. Ut per ipsos recipias intercessionis officium: per quos insinuas devotionis exemplum. Ut non punias reos: dum non repudias advocatos. Ut peccatoribus parcas: dum Martyribus nihil excusas. Ut indulgentiam largiaris in perditis: dum amiciciam impertiris in Sanctis. Ut intercessionis fortes habeat patrocinium: quos confessio fideles habuit ad triumphum. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Si nos Domine in oratione nostra: mali operis facta non premerent: difficilem obtinendi viam: preces quas tibi fundimus: non haberent. Sed necesse est impossibile esse: quod petitur: quibus sit contemptibile quod jubetur. Nam (0896B)tibi iniquitas abrogat: quod prestare tua deitas non laborat. Votorum nostrorum studia vincunt negocia meritorum. Non habet efficax desiderium: qui fit pervificax ad reatum. Dumque res peccato plena nos cruciat: non habet fides opere vacua: quod expectet. Que etsi sit confessa: quod crederet: non tamen operata est: quod placeret. Sic nempe agitur: ut dum non servans instituta quod didicit: non accipiat improvida: que poposcit. Da igitur Domine ut dum in honorem omnium Sanctorum tuorum: sacro altario hostiam immolamus: nobis proficiat ad salutem: et defunctis fidelibus ad quietem. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Adestote Dei testes: regni heredes: Christi comites: diabolique victores. Qui (0896C)servorum conditione mutata: 401 amicorum familiaritate suscepta: regni celestis beatitudinem meruistis. Venerantibus favete supplicibus in salutem credentium: potentiam merite sanctitatis ostendite. Nostrum est officium probare quod colimus: vestrum obtinere suffragiis quod rogamus. Vobis proinde apud Deum intercedentibus: populis donetur divina cognitio: et pacis integerrima plenitudo. R\. Amen. Quia ipse est vera pax nostra: et charitas indisrupta: qui vivit et omnia regit in secula seculorum. V\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine Deus noster. Qui sacras tuorum Sanctorum passiones: toties triumphorum laudibus innovas: quoties annuis vicibus representas. Ut in (0897A)conversatione gestorum populi fidelis intentio: dum ammonetur celebrare quod creditur: videatur sibi expectare quod legitur. Seminatur incoruptione: incorruptione fructificatur. Honore proficit: quod dolore deficit. Vivit festivitati: quod periit questioni. Persequentis impietas non resurgit: vincentis felicitas non senescit. Sevitie non redditur iteratio: glorie non infertur oblivio. Crudelitas vite confunditur: credulitas coronata laudatur. Hoc de Christo omnes Sancti velut de capite membra traxerunt: mortificata sibi semel morte: pro morte: ut qui propter ipsum animam ponerent: cum ipso beatitudinem non finirent. Cui merito omnes Angeli: non cessant clamare quotidie una voce dicentes.

R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

(0897B)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui omnium Sanctorum passionem ponit ad cultum: perducit ad primum. Porrigit ad exemplum: proponit ad fidem: glorificat laude: exornat honore. Ut illorum mors dedicetur in laudibus: quorum fuit vita commota virtutibus. Ut mentis adscribantur laudi: quorum vita confixa est cruci. Ut quod perierat passione: reviviscat in laude. Et quod affectum est contumeliis: dedicetur obsequiis. Ut perpetuus vivat honor in Sanctis: et merces in miseris. Cum quicquid omnibus Sanctis impenditur ad honorem: obsequentibus proficiat ad salutem. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.

(0897C)Post pridie. Oratio. Deus: cujus beneficii est fides Sanctorum atque victoria: quem in omnium Sanctorum passiones colimus: quia in illorum fide te predicantes: dum eorum merita complectimur: tua dona veneramur: adesto cunctis intercedentibus in hujus litatione sacrificii: qui illorum certaminibus adfuisti. Ac tribue precibus nostris: ut quorum prestitisti nos celebrare festa insignia: per eorum nos facias ambulare vestigia. R\. Amen.

Ad orationem Dominicam.

Tribue nobis Domine veritatis apprehendere viam: et dimicandi tenere audaciam. Ut qui Sanctorum (0898A)festa excolimus: per Sanctos tuos te interpellare valeamus. Quo per eos te nobis parcendum ostendas: per quos nobis affectum te rogandi insinuas. Ut effectum largiaris e celis: cum ad te cum gemitu proclamaverimus e terris. Pater noster.

Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Christus Dominus: qui invictus victor in suorum Sanctorum extitit passione: pietate solita vos adjuvet in labore: et consoletur in munere. R\. Amen. Efficiatque vos sibi in conversatione placabiles: qui illos reddidit in certamine victores. R\. Amen. Ut quorum festa nunc venerantes excolitis: cum eis partem in celestibus habeatis. (0898B)R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.

Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.

Oratio. Deus charitatis atque concordie: te per intercessionem omnium Sanctorum tuorum deprecamur: ut sicut illis triumphum victorie prestitisti: ita in nobis 402 ignem tui amoris: et sinceritatem cordis ipsis suffragantibus largiaris. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostri sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

(0898C)Octava omnium Sanctorum:

Omnia dicantur ut in die. fol. 399.

Quatuor Coronatorum Martyrum:

Omnia dicantur plurimorum Mart. fol. 430.

Theodori Martyris:

Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.

Menne Martyris:

Omnia dicantur unius Martyris. fol. ut supra.

In festo Sancti Martini Episcopi:

Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432. excepta Oratione et Missa.

(0899A)Oratio. Jesu Deus noster et Domine: qui inlustrem meritis Martinum Confessorem atque Pontificem: ita fecisti sapientiam custodire: ut in gloria mereretur et jocunditate consistere. Da nobis vere sapientie intellectum: et sancte operationis studium. Ut pauperibus prerogantes substantiam: facinorum nostrorum et evadamus vindictam. R\. Amen. Per (0900A)misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Missa. Immensum preclarumque et omni laude dignissimum nomen Dei Patris omnipotentis: fratres charissimi suppliciter exoremus: ut hodierna solennia: que pro Sancti ac gloriosissimi Pontificis sui Martini evocationis veneratione suscepimus: (0901A)ipse sibi commendare dignetur. Tribuatque: ut sicut illi hodierno quondam die pro innumeris abstinentie vel confessionis sue virtutibus: celorum regna patefecit: nobis quoque pro innumerabilibus peccatis consuetam misericordiam largiatur. R\. Amen.

Alia Oratio. Eminentissimum nobis omnipotens Deus hunc diem venerabilem: ac plena ammiratione dignissimum Sacerdotis tui Martini transitus consecravit. Qui exutus corpore celum quod quesivit ex opere: invenit ex munere. Qui seculum calcavit in viciis: regnum tuum intravit in gaudiis. Reddens tibi animam qualem dederas: qualem feceras ex lavacro: qualem tibi placere dixeras ex precepto. Qui in pubescentis etatis exordio jam tibi in adolescentia senescebat: prius se perfectione: quam (0901B)professione monstrando. Ut ante rem sanctitatis impleret: quam speciem religionis assumeret. Qui in frigore pauperem vestiendo: amore tuo calcavit: et tibi vincebat miles alienus: et tibi militabat victoria tuus. Sic preveniente gratia conscientiam: ut dum non videretur electus: probaretur assumptus. Dignus valde cui te pro misericordia revelares: ut et tantum munus virtute cognosceret: et virtus remunerata plus cresceret. Cui operante gratia tua: hoc fuerit instituere: quod curare. Et per abundantem quam per te faciebat mirabilium suorum diversitatem: magis familiare habuerit exemplis docere: quam litteris. Qui in se crucis tue rigore suscepto: ita tibi verus cultor assisteret: ut laudis tue causas vite meritis ampliaret. Idoneus quippe cui (0901C)te per Sacerdotii dignitatem Ecclesie spem: populorum salutem: singularem quoque virtutem committeres familiarem. Qui per arduum continentie fastigium: et amicum tue gratie blandimentum: futurorum prescius noveras in eo manentem humilem (0902A)rem potentem. Hic igitur tuum prece populum salvet: qui tibi placuit opere. Justificetque peccatores in vita: qui justificatus pervenit ad gloriam. Impetret ut a te non puniamur a nostris: qui abste meruit coronari de propriis. R\. Amen

Post nomina. Oratio. Deus qui mirabilis es in Sanctis tuis: cujus cultui deputatur: quicquid amicis tuis honoris impenditur. Intenta oratione te poscimus: ut hunc diem quem Sancti et incomparabilis viri Martini inlustravit excessus: prosperum nobis et posteris in rebus nationum propiciatus indulgeas. Tribuasque ut cujus veneratores sumus: imitatores effici mereamur. Hunc etiam virum quem celicolis ammirandum Martyribus adgregatum etatis nostre tempora protulerunt: jubeas (0902B)auxilium nostris ferre temporibus. Dubium enim non est: quod sit Martyr in celo: qui fuit Confessor in seculo. Cum sciatur non Martino martyrium: sed martyrio defuisse Martinum. Oramus Domine: ut qui tantum potuit tuis se equare virtutibus: ut vitam mortuis redderet: dignetur etiam defunctorum spiritus 403 consolari: ac viventes in tribulatione defendere: qui potens fuit mortuos suscitare. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Multis coram te Deus Pater exultantes in laudibus: Confessoris tui Martini hodierno die obitus memoriam facimus: doctrinam recolimus: opera memoramus. Qui licet totum vite sue cursum gloriosa decoraverit pace: finem tamen ineffabili charitatis bono reddidit: et probabilem: et inlustrem. Cum vicinum sui cernens terminum finis: (0902C)pacem inter se discordantibus restituit clericis. Quo ad eternam continuo vocatus hereditatem: exemplo Domini tenendam suis pacem discipulis commendaret. Hujus ergo viri suffragiis: pelle a nobis Deus quicquid dividit unitatem: et dona ut (0903A)eidem consortes simus in premio: cujus hic dilectionis edocemur exemplo.

R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: vere equum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: in depositione anniversarie commemorationis Sancti Martini Episcopi et Confessoris tui: Quem pro pietate tua et servitute sua: tam beatum labore quam munere inter Sanctorum omnium florentissimas legiones: ac felicissimos Martyrum choros et inlustres: et eminentium seniorum cathedras: dextri ordinis locum tenere confidimus. Quia bona arbor bonos fructus facit: et bonus homo de bono thesauro cordis sui bona profert. Cumque in eodem Evangelio ipse docueris: ex fructibus (0903B)eorum cognoscetis eos. Hunc ergo inter justos juste numerandum testantur facta per seculum: signa post transitum: opera dum vixit: mirabilia post recessum. Cum presertim ad unum sanctitatis culmen diversus mittat ascensus. Non una est virtutum via: que glorie tue ducit ad regnum. Quid enim minus est crucem ferre per tempora: quam mortem subire per vulnera? Quid inferius est mundum vincere: quam gladium non timere? Cum plus luctaminis habeat diuturnitas crucifixi: quam sceleritas interempti. Quid supereminet affectus martyrii consummatus: quam diutius custoditus? Non distat propter te mortificatus a mortuo: cum in utroque sit gloriosum et abuti velle quod placeat. Pugnam sustinere sine defectu: an coronam rapere sine metu? Propositum (0903C)non mutare sub spacio: an implere desiderium sub momento? Par est ut credimus inlecebris non cedere per dolorem: ubi equalis in dilectione animus. Percussor deest: fidei non Confessor. Voluit triumphare dum militat: qui militare non destitit dum consummat. Inter carnales pugnas et spiritales insidias: laboriosius est hostem occultum superare: quam publicum. Quia non fit levius sperare semper quem caveas: quam non formidare quem videas. Jugiter in procinctu providere cautelam: quam fortiter in congressu servare constantiam. Non interest in angustia vivere serviturus: aut in pena devicere feriendum. Quotidie declinare quod decipiat: aut cum compendio ambire quod finiat. Postremo in agone Martyrum et extruendam fidem: hoc semper proponitur (0903D)quod horreat: hic etiam quod delectat. Ibi tormenta terrori: hic etiam blandimenta discrimini. Ibi homo nititur expugnare per amara: hic diabolus inlaqueare per dulcia. Ibi mors securitatem prestat: hic (0904A)securitas mortem facit: ibi aliene ire impietas: hic proprie nature mobilitas inimica est. Sed in his omnibus nihil sibi sine adjutorio tuo arroget humana fragilitas: tuis muneribus debet unusquisque deputare quod vicit. Qui tuis viribus portavit: uterque quod pertulit. Horum tu verus arbitror Deus: quos propter nos supplices quesumus: ut sicut illi tibi accepti: ita nos illis mereamur esse suscepti. De quibus hoc nobis sufficit credere: quod una amoris tui causa per diversa merita: discreto vel fine vel tempore: feliciter afflicti: veraciter probati: potenter prediti: clementer assumpti: et equaliter sint beati. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

(0904B)404 Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui solus servientium sibi et primordia consecrat: et fines glorificantes exornat. Qui illorum commendat exitum finis: quorum vitam ambitio exornaverit sanctitatis. Quique hujus Confessoris sui ita est glorificatus in opere: ut non pateretur eum confundi inimicis in porta loquentem. Hic quippe vir cujus mundo vita in testimonium: discipulis extitit in exemplum vidit eminus sevientem consistere adversarium: quem et apertis oculis exprobravit: quo se continuo in sinu Abrae recipi veridica inspiratione prescivit. Hunc tunc Deus summe coram te pro nostris facinoribus intercessorem statue: quem dono gratie tue et vita inlustrem: et mortis interminatione (0904C)constituisti insignem. Per te Domine ac redemptor eterne.

Post pridie. Oratio. Placeat tibi Domine quod offerimus: et sanctifica que tibi sanctificanda litamus: ut hoc die quo beatissimus Presul Martinus gloriosus transmigrationis evocatus est obitu: donetur a te nobis omnibus indulgentia peccatorum. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam. Deus qui animam viri Sancti: ac Confessoris tui Martini soluta carnali compage: celesti collocasti in requie: ut tuorum consors existeret Angelorum: qui vita calcaverat mundum: essetque paradisi possessor: qui eremi extiterat habitator: haberetque celestis gloriam vite: qui increpato diabolo triumpharet in morte: tu nos predicti (0904D)viri obitus memoriam celebrantes: actu placabiles: cogitatione facito esse felices. Quo nec opere nec cogitatione sordentes: et corde: et lingua proclamemus ad te ita dicentes. Pater noster qui es in celis.

(0905A)Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

Benedictio. Christus Dominus qui per Confessorem suum Martinum: pacem discordanti restauravit Ecclesie: faciat vos eodem intercedente; omni peccato carere. R\. Amen. Quique illum exprobantem Zabulum: ammirabili glorificavit in transitu: justificet vos proprie vocationis in exitu. R\. Amen. Ut in ejus sinu post obitum receptos; vos gaudeatis: quo idem se recipi patulis predixit oraculis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.

(0905B)Com. Refecti Christi corpore et sanguine; te laudamus Domine: alleluja; alleluja: alleluja.

Oratio. Deus perennis salus: beatitudo inextimabilis: da queso: ut qui ineffabili munere tuo sancta (0906A)ac beata sumpserunt; sancti, ac beati esse mereantur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

Emiliani Abbatis:

Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.

In festo Sancti Bricii Episcopi et Confessoris:

Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fol. ut supra.

Clementini et Theodori Mart.:

Omnia dicantur plurimorum Mart. fol. 430.

In festo Sancti Eugenii Archiepiscopi Toletani:

Omnia dicantur unius Martyris Pontificis. fol. 422.

(0906B)In festo Sancti Sperati: et ejus comitum. Ad Missam. Officium.

Dabo Sanctis meis. Require in festo Apostolorum Petri et Pauli. fol. 334.

(0907A)Oratio. Laudamus te Domine. Require in Omnium Offerentium. fol. 221.

Prophetia. Justi in perpetuum vivent et apud Dominum. (0908A)Quere in communi plurimorum Martyrum fol. 430.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0909A)Psallendo. Sancti tui Domine sicut palma florebunt. Plantati in domo tua Domine. V\. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo altissime. P. Plantati.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II, cap. I).

Fratres. Nolumus vos ignorare de tribulatione nostra: que facta est in Asia. Quoniam supra modum gravati sumus 405 supra virtutem: ita ut tederet fios etiam vivere. Sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis: sed in Domino qui suscitat mortuos. Qui de tantis periculis eripuit nos: et eruit: in quem speravimus quod et adhuc eripiet: adjuvantibus et vobis (0909B)in oratione pro nobis; ut ex multarum personis facierum ejus que in nobis est donationis; per multos gratie agantur pro nobis. Nam gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Quod in simplicitate et sinceritate Dei: et non in sapientia carnali: sed in gratia Dei conversati sumus in mundo: abundantius autem ad vos. Non enim alia scribimus vobis: quam que legistis; et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis; sicut et cognovistis nos ex parte. Quia gloria vestra sumus; sicut et vos nostra in die Domini nostri Jesu Christi. R\. Amen.

Evangelium. Videns turbas ascendit in montem. Quere in festo omnium Sanctorum. fol. 400.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0909C)Lauda. Alleluja. V\. Gaudete justi in Domino.

Sacrificium. Mirabilis Deus in.

Require in festo omnium Sanctorum. fol. ut supra.

Missa. Generalibus Sanctorum exemplis: ac beatorum Martyrum Sperati vel comitum ejus magisteriis eruditi: eterno Regi Domino fratres charissimi supplicemus: ut nobis quoque fidei calore concesso prestet etiam semper de inimicis nostris ferre triumphum. Eorumque nos quesumus tu Deus Pater omnipotens imitatores efficias quibus et victorie palmas: (0910A)et immortalitatis eterne dedisti coronas. R\. Amen.

Alia Oratio. Dignanter ad te Domine repetitas preces revolute supplicationis ammittis: in hac quesumus Sanctorum Martyrum tuorum Sperati vel comitum ejus celebritate benignus indulge. Ac presta precamur omnipotens Deus: ut quicquid totius orbis Dominus palmo mensus amplecteris: excelso etiam virtutis tue brachio propicius tuearis. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Martyrum tuorum Domine virtutibus congaudentes: per eorum te gloriosa merita precamur acclives: ut offerentium vota vel munera dignanter acceptes: et peccantibus omnibus remissione concessa: spiritus etiam defunctorum in pace refrigeres. R\. Chorus. Amen.

Ad pacem. Oratio. Quoties in tuis laudibus Domine (0910B)Martyrum tuorum Sperati: vel comitum ejus: passionum deferuntur insignia: humanis toties occurrunt votis te miserante subsidia. Petimus ergo: ut eisdem intercedentibus pacem tuam nobis dones in terris: quam illi se gaudent te largiente possidere in celis. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Domine: nos in tuis laudibus jugiter exultare: tibique semper gratias agere. Qui tantum fidei robur Martyribus: Confessoribus: Virginibusque tuis largitus es: ut impressis flammis corporibus non cederent: virili animo penarum ergastula vincerent: et inde ultricia abdicarent tormenta: unde tibi preoptatam jam cernebant victoriam. Tantus est amor nominis tui Domine: ut nihil ille mortis prevaluerit apparatus: (0910C)nec cesserit inlata pena tortoribus. Non laceratum ferro corpus animos fidelium inclinavit: non scissum sulcis latus: fidem professam virtutis exclusit: nec illis sanguine fluxus ungularum stridore provocatus: vocem supplicantis exegit. Hec est tuorum Martyrum Virginumque corona: et virtutum celestium palma: quoniam fortiora sunt vulnera militum tuorum: quam carnificum. Precamur ergo Domine Deus noster: ut qui eorum virtutibus triumphum glorie prestitisti: nostris semper precibus placatus (0911A)occurras. Ut nos quoque te laudemus in terris: sicut illi jugiter laudant in celis; ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: semper et benedictus tu Domine Deus omnipotens: quem previdebant Sanctus Speratus: et socii ejus in suo conspectu: qui a dextris eis fuisti: ne unquam commoverentur: te laudat indesinenter omnis exercitus Angelorum. Deum Dominum ac redemptorem eternum.

406 Post pridie. Oratio. Mirabilem te in Sanctis tuis Domine confitentes: ac resurrectionis Domini nostri Jesu Christi gloriam predicantes: per eorum te deprecamur piissimas preces: quos in agone certaminis reddidisti victores: ut de illo invisibili ac profluo fonte: quo illi vitam eternam potare non (0911B)cessant: spiritum sanctificationis emittas: qui oblatum hoc sacrificium celesti rore pinguescere faciat. Quod dum a te Domine sumpserimus sanctificatum: tuoque munere fuerit visceribus nostris infusum: omni nos benedictione refectos: atque ab omni onere peccatorum absolutos: nos semper sentiamus et liberos. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Peccatorum nostrorum conscii fratres charissimi: suffragia Sanctorum Martyrum Sperati vel comitum ejus instanter queramus. Et qui divino pro nostris meritis videmur egere auxilio: omnes pariter clamemus atque dicamus. Pater noster.

Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0911C)Benedictio. Benedictio vos Domini comitetur semper in terris: que suorum Martyrum Sperati vel comitum ejus animas assumpsit in celis. R\. Amen. Quod ex ore nostro in officium benedictionis egreditur: Sanctorum meritis in vos divinitus compleatur. R\. Amen. Quique ad hanc solennitatem hodie devotissime convenistis: optata vobiscum gaudia reportetis. R\. Amen. Quod ipse prestare dignetur: cujus regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. (0912A)R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicas Chorus. Gustate. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.

Com. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.

Oratio. Propitiare Domine supplicationibus nostris: et exemplo Martyrum tuorum Sperati vel comitum ejus flammam in nobis accende claritatis. Et quorum nos jubes esse imitatores: ita presta esse participes. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis: et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

In festo Sancti Aciscli et Victorie Martyrum: (0912B)Ad Missam. Officium:

Et omnia alia dicantur plurimorum Martyrum excepta Missa.

Missa. Beatissimi Aciscli magnam solennitatem fratres charissimi celebrantes: divine omnipotentie maximas exsolvamus laudes: post triumphum sui Martyris grates: et pro nostro certamine feliciter consummando pari affectu fundamus humillimas preces. Ejusque largissimam bonitatem suppliciter obsecremus: ut sicut ei non solum contulit meriti dignitatem: verum etiam martyrii incommutabilem tribuit charitatem: ita etiam nos quos adoptionis sue gratissimo munere decoravit: justicia indutos faciat ejus assequi dignitatem. Et peracto luctamine mundi: indulgentie beneficio: concedat nitorem (0912C)charitatis perpetue adipiscere. Atque sicut ejus muneris: ut vite hujus ille premia contemneret: dum future perennem gloriam affectaret: ita ipsius sit gratie: ut temporales corde fixo inlecebras respuamus: et sempiterna gaudia feliciter expectemus: ut hujus Martyris apud Deum suffragiis muniamur: ex cujus festivitate gloriosum incarnationis divine inchoamus celebrare adventum. R\. Chorus. Amen.

Alia Oratio. Sempiterne atque in Sanctis gloriose (0913A)et ammirabilis Deus: respice quesumus hujus fidelis populi tui religiosissimum conventum: in recordationem tui Martyris Aciscli: ad laudandum te unanimiter congregatum. Et cunctorum qui prospicis votum: placidum accommoda paterne pietatis affectum. Reple singulorum corda dono spiritus principalis: et a cunctis expelle vicium infructuosi timoris. Ut pro veritate discamus indubitanter animas ponere: et ad celestem gloriam obtinendam totis viribus festinare. Hec vero pura libamina sacrificii salutaris sereno obtutu respiciens: ita nostris oramus precibus semper adesse digneris: quo et pro obsequiis 407 Martyris tui Aciscli largus nobis remunerator existas: et in die adventus tuï faciem tuam nobis placatus ostendas. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. O quam admirabilis es hodie (0913B)Domine: in oculis plebis tue Martyris tui Aciscli palma triumphalis victorie. Dum gloriosus hic dies festivitatis ejus: et adventus tui laudabilis exornatur: et passionis ipsius titulis inlustratur. Pro quo quesumus Domine clementiam tuam: ut effusus ejus cruor tam offerentibus: quam defunctis obtineat criminum veniam: et adventus glorie tue inlustret pectora nostra. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Pax Domine quesumus servetur in famulis: que olim est habita plenissime in electis. Ut sicut per eam Sanctus Martyr tuus Acisclus: et dilectione adventus tui flagrabat: et passionis inlate verbera sustinebat: ita quoque nos per eam et carnalium viciorum inlecebras evincamus: et adventum incarnationis tue devotis mentibus celebremus. (0913C)R\. Chorus. Amen.

Inlatio. Equum et justum est: dignum: et pulcrum est: nos tibi semper gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui sancto suo geminam Acisclo coronam donavit: dum in eo et meriti honorem: et martyrii dignitatem mirabiliter consummavit. Qui secutus est ingressu impigro Dominum Salvatorem: et impios contempsit furore sacrilego sevientes. Currebat enim alacer per metas seculi blandientis: ut apprehenderet bravium perpetue claritatis. Toleravit exilia. Sustinuit obprobria: tantum ne fraudaretur celesti victoria. O beata passio sancti Martyris: qui caput calcavit tortuosi serpentis: et hostiam obtulit sui (0913D)beatissimi sanguinis. Elegit caput mortalibus membris infixum abscisioni subjicere: quo posset capiti sempiterno suum caput infigere: et cum ceteris Sanctis sanctam Domino gloriam decantare. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus.

(0914A)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus et ammirabilis: Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Qui beatum Martyrem suum Acisclum: et virtutum floribus exornavit: et passionis gloria extulit. Quesumus igitur Deus Pater: ut eo suffragante detur nobis perseverantia bone vite: ex cujus festivitate moris nostri est adventus filii tui gloriam in laudibus inchoare. Per ipsum Dominum ac redemptorem eternum.

Post pridie. Oratio. Oblatum tibi hoc sacrificium: inlustratione quesumus adventus tui omnipotens Deus sanctificetur. Quo mereamur omnes qui hunc diem Martyris tui Aciscli annua celebritate excolimus: nostrorum criminum veniam eo suffragante percipere: et horum perceptione libaminum mundati a crimine: (0914B)regnum tuum ammirabiliter prestolare.

R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Omnes nos: qui terribilem adventum tuum Domine expectamus: refoveat et confortet ille veritatis spiritus: quo Martyr tuus Acisclus ad subeunde passionis certamen est roboratus. Ut sicut idem Martyr tuus eodem spiritu in se permanente: post consummatum supplicium meruit consortium beatorum: ita nobis eodem nunc pro nobis interpellante: mereamur nostrorum obtinere veniam delictorum: cum his quibus nos docuisti verbis exclamaverimus e terris. Pater noster.

Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0914C)Benedictio. Omnes qui beati Martyris Aciscli festum excolitis: et divine incarnationis mysteria ammodo celebranda in laudibus inchoatis: benedicamini dono spiritus principalis. R\. Amen. Amor adventus Dei emaculet vos ab omni delicto: quo possitis post transitum Martyris sui Aciscli adunari consortio. R\. Amen. Ut celebritas adventus Domini vos exuat a crimine: et obsequium Martyris eternam vobis preparet mansionem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et.

Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.

Com. Refecti Christi corpore et sanguine 408 te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.

(0914D)Oratio plurimorum Mart. fol. 426.

In octava Sancti Martini:

Omnia dicantur ut in festo ipsius. fol. 402.

In Sancti Romani Martyris: Ad Missam. Officium.

Sanguinem justorum requiram ego: dicit Dominus: (0915A)et habitabo cum eis in regno meo: alleluja: alleluja. V\. Justi autem in perpetuum vivent: et apud (0916A)Dominum est merces eorum. P. Et habitabo. V\ Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: (0917A)in secula seculorum: amen. P. Et habitabo.

Oratio. Laus tua Domine in Ecclesiis Sanctorum personet: et fidelium pectora in te semper exultent. Ut dum pro debito exultant: merito sancti letentur in gaudio fideles populi. Quique vero laudem in tuo honore depromimus: cum Sanctis tuis promissa gaudia impetremus. R\. Amen. Per misericordiam. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Prophetia. Vos omnes Sancti Dei vocabimini ministri Dei nostri. Quere in festo Sancti Cosme et Damiani. fol. 385.

Psallendo. Transivimus per ignem et aquam: et induxisti nos in refrigerium. V\. Probasti nos Deus. sicut probatur argentum: posuisti tribulationes in dorso nostro. P. Et induxisti.

(0917B)Epistola. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus. Quere in festo Sancti Christofori et comitum. fol. 349.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. VI, XXIII).

Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus elevatis oculis in discipulos suos: dicebat. Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati qui nunc fletis: quia ridebitis. Beati eritis cum vos oderint homines: et cum separaverint vos: et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis. Gaudete in illa die: et exultate: ecce enim merces vestra multa est in (0918A)celis. Secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus multis. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum: ut edatis et bibatis super mensam meam in regno: et sedeatis super thronos judicantes: duodecim tribus Israel. R\. Amen.

Lauda. Alleluja. V\. Beati qui habitant in domo tua Domine: in secula seculorum laudabunt te. P. Alleluja.

Sacrificium. Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo Sanctorum: alleluja. V\. Consurget Michael princeps magnus: et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus: et qui ad justiciam erudiunt multos: fulgebunt quasi stelle in (0918B)perpetuas eternitates: pertransibunt plurimi: et multiplex erit scientia. P. Populo.

Missa. Annua celebritatis recursio hunc diem nobis fratres charissimi representat: et lachrymis sacrandum et hostiis libandum. In quo olim beatissimus Martyr Romanus: et miraculis claruit: et suppliciis triumphavit. Ipse quippe fores domus Dei fortiter obserans: ad victricia martyrii bella incitavit fidelium populorum catervas. Quo et in fide Domini viriliter permanerent: et inimicum fidei limen domus Dei ingredi non sinerent. Unde in honorem tanti Martyris: summi redemptoris clementiam flagitemus: et pia ei vota reddamus. Nam idem qui dedit in Martyre Romano repugnandi fiduciam: (0919A)quo non permitteret hostem Domini intrare in aulam: dabit in nobis Spiritus Sancti virtutem invictam: quo et adversarium nostre anime superemus: et eum in nostri cordis hospitio introire minime permittamus. R\. Amen.

Alia Oratio. Deus qui beatissimi Martyris tui Romani precibus ita adfuisti: ut paratum ad supplicium suum ignem sic celestium extingueres pluviarum ex gurgite: ne locus flamme ullo modo videretur accense: tu in nos eo apud te suffragante petulantie divinis flatibus incentiva extingue: ut super nos ita stillent gutte tui amoris: quo mereamur fructum capere eterne felicitatis. R\. Amen

(0920A)Post nomina. Oratio. Rex noster et Domine qui ex ore Theodoli infantuli Martyris tui fecisti laudem: dum linguam ejus concessisti esse disertam per donum gratie: qui adhuc plene fari non poterat per etatem: da in ore nostro 409 et sapientie canticum: et petitionis effectum. Ut qui in hoc die Martyris tui Romani has tibi hostias immolamus: tam viventibus quam defunctis indulgentiam criminum impetremus. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Fac nos eterne Deus ea pace tibi conjungi: qua Sanctus Romanus Martyr tuus accensus: hostem fores Ecclesie tue minime intrare permisit. Ut sicut ille per eam evicit temporale (0921A)supplicium: ita quoque nos ea in nobis permanente: et mundi inlecebras respuamus: et devicto hoste eterna gaudia prestolemur. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui est admirabilis in Sanctis: et fidelis in verbis suis. Predixit quippe ille hos posse linguis eloqui nobis: qui signati in eum credidissent stigmate crucis. Quo celestium dono verborum claruisse videmus etiam Martyrem suum hunc Romanum. Qui recissis meatibus lingue: nobis adorsibus Dominum meruit conlaudare. Furor namque sacrilegi persecutoris horrendus: volens in Martyre Christi extinguere fidem: radicitus desecavit loquacis (0921B)ejus organum lingue. Putans quod illius non posset remanere fides in corde: cujus confessionis prolata non fuisset ex voce. Sed non abegit ab ore Martyris adorsum: qui a corde ejus non potuit dirimere ex parte perditum verbum. Ipse quippe verborum dator loquebatur in Martyre: in quo vivunt omnia rationis conditione. Namque linguis ori nunquam deest organum vocibus: si tamen habitet in eo cognitio veritatis. Ille etenim si precipit mutata nature lege tota membra omnisque humana artus possent repercussos sonos formare verborum: qui fecit ut sola in homine lingua loquatur. Unde Romanus hic Martyr de amissione lingue non doluit: cum in se Dominum loquentem audivit. Sed protinus medico (0922A)desecanti linguam: ab intus protulit et in sacrificio eam Domino litandam: offerre curavit. Ut hec que erat prenuncia sensuum: expertrix secretorum: et totius corporis beneficium: prima Deo in laudis hostia offerretur: et sic reliqua subjecta membra corporis sequerentur. Proinde te sancte Pater exposcimus: ut ipse per os nostrum semper loquaris: et corda nostra repleas spiritualibus documentis. Ut quicquid nunc coram te in confessione peccatorum nostrorum deposcimus: tu accipias: et dona future gratie que speramus impertias. Crea quoque in nobis cor rectum: spiritum novum: noveque laudationis preconium: ut tam corde quam voce te cum omnibus Sanctis tuis conlaudemus: atque ita dicamus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

(0922B)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus in Sanctis tuis: vere inestimabiliter gloriosus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Ob cujus fidem fortissimus athleta Romanus animam posuit: et puerulus Theodolus furenti gladio lactantis infantie collum subjecit. Pro quo te Deus Pater soli tibi debetur honor virtutis: et eterne gloria potestatis: quem et elinguis Romanus voce concelebrat: et infantulus Theodolus adorandum piis documentis insinuat. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.

Post pridie. Oratio. Christe redemptor nostre mortalitatis: qui celestibus aquis emissis Romanum tuum olim liberasti a flammis: immitte nunc super (0923A)hoc sacrificium imbres tue benedictionis: ut qui ex eo libaverint: et peccatis careant: et virtutum spiritualium copiam adipiscantur. R\. Amen.

Ad orationem Dominicam. Memores dilectissimi fratres Romani beatissimi interritam fidem: et inconcusse spei soliditatem: qua se predixit paratum sibi incendium nullis modis esse visurum; cor nostrum armis spiritualibus perarmemus: et ea que a Deo postulaverimus: posse nos promereri credamus. Nam idem qui tunc propicius adfuit sui Martyris (0924A)voto: et erit procul dubio nostre confessionis acceptor. Ut qui illi tribuit martyrii palmam: non rejiciat nostram in honore tanti Martyris obsequelam. Extendamus ergo cum palmis ad ethera vocem: et ea que nos ipse instituit orare: proclamemus e terris cum summa mentis intentione. Pater noster. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

410 Benedictio. Redemptor noster ac Dominus: qui elinguem Romanum fecit insigniter eloqui: (0925A)ipse ora vestra faciat dignis virtutum predicamentis attolli. R\. Amen. Quique imbre celesti extinxit incendium Martyris: ipse ardentes in vos extinguat omnis appetitus carnis titillationes. R\. Amen. Ut eo duce inlesi mereamini exire de mundo: quo beatissimus Romanus promeruit de consummato triumphare martyrio. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate.

Com. Refecti Christi corpore. Quere in Festo Corporis Christi. fol. 267.

Post communio. Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc (0925B)oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem Sancti tui Romani tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. (0926A)Amen. Concedente divinitate tua Deus noster: qui es vita vivorum: et corona Sanctorum in eterna secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

In Sancti Crispini Confessoris.

Officium et omnia alia ut in communi unius Confessoris. Quere fol. 432. Preter Orationem

Mirabilis in Sanctis tuis Domine virtutum exaudi supplices tuos: et peccatoribus nobis beatissimi Confessoris tui Crispini patrocinia largiri charitatis perpetue ubertatem adtribue. Ille coronam virtutis meruit: nos ejus suffragiis te donante veniam criminum: et pacem perpetue charitatis consequi mereamur. (0926B)R\. Amen.

In Sancte Cecilie Virginis. Ad Missam. Officium.

Loquebar de testimoniis tuis: alleluja: in conspectu Regum: et non confundebar: alleluja: (0927A)alleluja. V\. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. P. Et non confundebar. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum amen. P. Et non confundebar.

Oratio. Christe Domine qui sacre Virgini tue Cecilie tantam tribuis fortitudinem: ut seculum vincentem: et carnem pro te mori festinet: intercessu ejus flammam in nos tue charitatis accende. Ut nec titillamenta nos carnis inliciant: nec seculi blandimenta decipiant. R\. Amen. Per misericordiam tuam etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Prophetia. Longe Dominus.

Psallendo. Specie tua. Quere in communi unius Virginis. fol. 436.

(0927B)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Colossenses ( Cap. I).

Deo gratias.

Fratres. Gratias ago Deo Patri: quia dignos fecit vos in partem sortis Sanctorum: in lumine quia eripuit nos de potestate tenebrarum: et transtulit in regnum filii dilectionis sue: in quo habemus redemptionem peccatorum: qui est imago Dei invisibilis: primogenitus omnis creature. Quia in ipso condita sunt universa in celis et in terra: visibilia et invisibilia. Sive Throni: sive Dominationes: sive Principatus: sive Potestates. Omnia per ipsum: et in ipso creata sunt. Et ipse est ante omnes: et (0928A)in illo constant omnia. Et ipse est caput corporis Ecclesie: qui est principium: primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporaliter: et per eum reconciliare omnia in ipsum: et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu et in operibus malis: nunc autem reconciliavit vos in corpore carnis ejus per mortem: exhibere vos sanctos: et immaculatos et inreprehensibiles coram ipso. Cui est honor et gloria in secula seculorum. R\. Amen.

Evangelium. Simile est regnum celorum thesauro abscondito. Quere in Sancta Eulalia. fol. 29.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum.

(0928B)Lauda. Alleluja. V\. Lauda filia Syon: letare et exulta filia Hierusalem. P. Alleluja.

Sacrificium. Sicut turris David edificata es: et reprehensio non est in te. Quam speciosa 411 et decora facta es in ornamento tuo: et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata: alleluja. V\. Sicut columbe sedentes super abundantia aquarum: et sicut fiale aromatum gignentes unguentoria. Et sicut lilia distillantia mirrham: et sicut ornatilia aurea plena Tharsis: et sicut Libanus electus. Et sicut cedrus. Et sicut columne marmoree posite super bases aureas formose. P. Quam speciosa.

(0929A)Missa. venerabilem hunc diem passionis triumphatricis Cecilie: cum summa dedicemus dilectissimi fratres devotione. In quo eadem Virgo et castitate fecunda: et effusione sanguinis martyrio est consecrata. Illa denique procul dubio poterit apud Deum veniam nostris impetrare offensis: que suam tegens cilicio carnem: multorum animas convertit ad fidem. Cum et sponsi carnalis connubii copulam repulit: et sibi eundem cum cetera Sanctorum multitudine passionis gloria sociavit. Precemur ergo eos omni cordis devotione: per quos libido devicta: per quos etiam hostis insani est persecutio superata. Ut sint apud Christum: pro quo passi sunt: interventores pro nobis: sint refugium peregrinis. Absolutio vinculatis. Relevatio oppressis. (0929B)Reditus peregrinis. Suffragium absolutis. Reparatio infirmis. Subsidium viduis. Ac defensio quotidiana populis. Non igitur apud Deum sua in aliquo confundantur in prece: qui pro eo animas suas posuerunt usque ad mortem. R\. Amen.

Alia Oratio. Omnipotens unigenite Dei fili Patris: qui ad corroborandam fidem Martyrum tuorum Valeriani: Tiburcii: atque Cecilie: splendificos aspectus Angelicos destinasti ad terras: per quos illis concretas liliorum ac rosarum floribus destinasti coronas. Tu nos eisdem apud te intervenientibus: et vinculis piaculorum absolve: et donis spiritalibus reple. Ut sicut illi te tua gratia precedente martyrium ambiendo: secuti sunt: ita nos eodem precedente: atque subsequente: et hic adipiscamur (0929C)penitentie fructum: et post consortium beatorum. Ut sine intermissione indulgeas miseris: cum nihil excusas beatis. Ut justifices penitentes: cum pro peccatoribus exaudieris Martyres exorantes. Ut illorum consortio adjuvemur in celis: quorum nos hic obsequimur patrociniis. Quo possit nobis tunc cum eisdem socia esse leticia: cum eos viderimus in gloria sempiterna. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Deus eterne: te quesumus et rogamus: ut famula tua Cecilia apud te exaudiri mereatur pro cetu omnium Christianorum: que suo exaudita est pro sponso. Ut per eam tam vivi quam defuncti levamen obtineant indulgentie: per quam sponsus ejus fidei tue meruit cognoscere veritatem. R\. Amen.

(0929D)Ad pacem. Oratio. Christe Dei fili: qui per Angelum (0930A)tuum destinato munere coronarum Valeriani: Tiburcii: atque Cecilie corda corroboras ad credendum: ut hoc illis esset castimonie signum: et tue dulcedinis incrementum. Rogamus te: ut ad instar illorum: ita pax tua in nobis semper inhabitet: qua et feculente carnis valeamus pellere incentiva: et dulcedinis tue renovari ubertate omnimoda. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui in se credentes efficit validos: et in se confitentes facit esse plena felicitate robustos. In quo omnis qui credit: non confunditur: cum uterque sexus in eo valentissime roboratur. In (0930B)quo est et viris refugium: et feminis victorie triumphale tropheum. Qui tantam in beatissima Cecilia sua Virgine donum Sancti Spiritus contulit: quo dum se in sanctis operibus perfectum exhiberet in virum: virili animo: et sponsum suum Christi subderet ad fidem: et cognati duritiem divinarum legum affectionibus emolliret. Ac ne hoc etiam parum esset in tantum egit verbo cum illis: ut ardentes eos efficeret ad suscipiendam gloriam passionis: quod factum evidentia eorundem Sanctorum gesta declarant. In quibus et eos pro Christo Domino gladio desectos comperimus: et gloriosam Virginem Ceciliam die integro et nocte tota 412 termis inclusam: nec ullo modo lesam fuisse fatemur. Servari quippe meruit in balnei calore: que (0930C)gestabat Christum in pectore. Due quippe ignium divise faces ardebant: una in Virginis corde: altera sub Virginis pede. Una combustioni parata: altera refrigerio debita. Una minabatur supplicium: pollicebatur altera regnum. Una morituris corporibus necem: altera vivituro spiritui futuram preparans libertatem. Una qua extinguitur vita: altera qua pervenitur ad vitam. In una refrigerabatur Christus: in altera exardescebat persecutor horrendus. Sed cum vicit ignis concrematus divinitus: cessit qui fuerat exaggeratus humanitus. Sic quippe divine potentie cessere persecutiones humane. Sed quia erutam eam flammis: cruore sui sanguinis consecratam ad te in pace accessiri jussisti: precamur (0930D)sancte Deus: ut per eam tribuas Sacerdotibus concordiam: ministris perseverantiam: omnique clero (0931A)parcimonie disciplinam: Regibus Christianis vitam: principibus modestiam: virginibus castimoniam: viduis continentiam: pudicitiam nuptis: atque omnibus in commune delictorum veniam largioris: per ipsum quem conlaudant omnes Angeli: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Pro quo predicti Martyres viriliter certando animas posuerunt: et nunc celestis glorie participatione letantur. Qui tanto se dulcedinis amore effudit in Cecilie Virginis corde: ut funditus ab illa extirparet omnem carnee titillationis ardorem. Quo carnalem sponsi concubitum respuendo: illi soli se exhiberet intactam: qui per illam emollivit carnalis sponsi ejus (0931B)duritiem. Sit gloria et gratiarum actio Deo et Salvatori nostro: qui hanc Virginem suam illo implevit amore: quo nec divortium seminatur: et spiritualis plenitudo charitatis augetur. Quia ipse est Dominus ac redemptor eternus.

Post pridie. Oratio. Excelse celorum Deus ac Domine qui Martyris tui Valeriani voluntatem per Angelum sciscitare dignatus es: ut per eundem quam voluisset insinuaret petitionem: effectumque capere mereretur ex fide: quod et obtinere promeruit enittendo pro fratris salvatione: per eandem tui Angeli precem quesumus: ut nostris petitionibus placabilem accommodes aurem. Et per quem visitasti illorum jam credula pectora: per eum corda nostra jubeas mederi infirma. Et per quem illorum suscepisti (0931C)precamina: per eum jubeas nostra sanctificare oblata. Ut qui e celis directus illorum presentatus est oculis: nunc a te dirigatur benedicturus hic sacrificiis notris. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Attendite dilectissimi fratres quid Sanctorum oratio valeat. Quidve pro impiis opposite justorum intercessiones obtineant: cum orante Urbano: et Virginis Cecilie vota implentur: et Valeriani atque Tiburcii fides aucta: martyrii gloria decoratur. Proinde extensis ad celum palmis: petamus nobis auxilium de superno invocantes eum ex pietate Patrem: quem terribilem venturum expavescimus judicem. Profecto etenim erit per illum nobis vita eterna: per quem Virgo Cecilia non fuit in ardoribus concremata. (0931D)Qui enim illos in martyrii certamine positos exaudivit: exaudiet nos: cum ad eum fuderimus clamorem gemitus nostri: proclamantes atque dicentes. Pater noster qui.

(0932A)Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Omnipotens Deus qui inter Valerianum atque Ceciliam spirituale sanxit esse connubium: ipse in vos celestis concordie tribuat incrementum. R\. Amen. Quique Tiburcium fratris prece perduxit ad fidem: ipse per vos accendat plurimos ad diligendam eterne glorie mansionem. R\. Amen. Ut horum semper foveamini presidiis: quorum nunc patula exultatione letamini de triumphis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate et videte.

413 Post communio. Oratio. Domine Deus omnipotens: (0932B)qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum: in honorem Sancte Cecilie Virginis et Martyris tue tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus: ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen. Concedente divinitate tua Deus noster: qui es vita vivorum: et corona Sanctorum in eterna secula seculorum. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

(0932C)In Sancti Chrisogoni Martyris:

Omnia dicantur de uno justo. fol. 430.

Catharine Virginis et Martyris:

Omnia dicantur unius Virginis precipue. folio 436.

In festo Sanctorum Vitalis: et Agricole: Facundi: et Primitivi:

Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.

Eligii Episcopi et Confessoris:

Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.

Barbare Virginis et Martyris:

Omnia dicantur unius Virginis precipue. folio 436.

Nicolai Episcopi et confessoris:

Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.

Octava Sancti Andree:

Omnia dicantur sicut in die. fol. 26.