Jump to content

Missale mixtum/2

E Wikisource

IN SANCTI CLEMENTIS PAPE ET MARTYRIS. Ad Missam. Officium.

De profundis clamavi ad te Domine alleluja. Domine (0143C)exaudi vocem meam alleluja alleluja. V\. Fiant aures tue intendentes in vocem deprecationis mee. P. Domine exaudi. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Domine exaudi.

Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. (0144A)R\. Gloria in excelsis Deo. Chorus. Et in terra pax. totum.

Iterum dicat Presb. Per omnia semper secula.

Oratio. Gloria nostra Deus noster: qui in celis ab Angelis demonstraris: et in perpetuum decantaris: hic fideliter ac solenniter predicaris: presta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari: et semper in tuis laudibus gloriari. R\. Amen.

Dicat Presb. Per misericordiam tuam etc. totum.

Lectio libri Sapientie Salomonis ( Cap. IIII).

Justus si morte preoccupatus fuerit: anima ejus in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est: non diuturna nec numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis: et etas senectutis vita immaculata. (0144B)Placens Deo factus dilectus: et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malicia mutaret intellectum ejus: aut ne fictio malicie deciperet animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona: et inconstantia concupiscentia transvertit sensum sine malicia. Consumatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius. Propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes et non intelligentes: nec ponentes in precordiis suis talia. Quoniam misericordia Dei et gratia in sancto illius; et respectus in electo ipsius. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

(0144C)Psallendo. Salvum me fac Domine: quoniam ingresse sunt aque usque ad animam meam. V\. Infixus sum in limo profundi et non est substantia: veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me. P. Quoniam ingresse.

Dicat Presb. Silentium facite.

(0145A)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Timotheum. ( II, cap. II) .

Charissime. Confortare in gratia que est in Christo Jesu: que audisti a me per multos testes. Hec commenda fidelibus hominibus qui idonei sunt: et alios docere. Labora sicut bonus miles Jesu Christi. Nemo militans Deo: implicet se negociis secularibus: ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certant in agone non coronantur: nisi legitime certaverint. Laborantem agricolam: oportet primum de fructibus accipere. Intellige que dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David: secundum Evangelium meum in quo laboro usque ad vincula quasi latro: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo (0145B)omnia sustineo propter electos: ut et ipsi salutem consequantur. In Christo Jesu Domino nostro.

R\. Amen.

21 Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lectio Sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XII) .

Una dierum Dominus noster Jesus Christus cum ascendisset in naviculam et discipuli ejus: ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt et navigaverunt in regionem Gerasenorum: et cum egressus esset ad terram: dixit discipulis suis. Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit: ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit: multum fructum affert. Qui amat animam suam: perdet (0146A)eam. Et qui odit animam suam in hoc mundo: in vitam eternam inveniet eam. Si quis mihi ministrat: me sequatur: et ubi sum ego: illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit: honorificabit eum Pater meus. Amen amen dico vobis: non est servus major Domino suo. Neque Apostolus major: eo qui misit illum. Si hec scitis: beati eritis si feceritis ea. Qui accipit sic quem misero: me accipit. Qui autem me accipit: accipit eum qui me misit. Ego sum via: veritas et vita. Qui credit in me: opera que ego facio et ipse faciet: et majora horum faciet. Et quodcunque petierit in nomine meo: hoc faciam: ut clarificetur pater in filio. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.

(0146B)Lauda. Alleluja. V\. De profundis clamavi ad te Domine: Domine exaudi vocem meam. P. Alleluja.

Dicat Presb. Adjuvate me fratres.

Sacrificium. Fulgebit justus sicut splendor firmamenti: et sicut stelle celi dantes claritatem lucis ita et justus splendebit: in perpetua eternitate alleluja. V\. Fulgebit et tanquam scintille in arudineto discurrunt judicabit nationes: et dominabitur populis et regnabit cum Domino. P. In perpetua.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Missa. Clementissimum et invictissimum clipeum Dominum nostrum Jesum Christum: fratres charissimi deprecemur: ut convenientibus nobis in hodierna Clementis sui solennitate clementem et ineffabilem (0147A)ab arce sui numinis in his quibus degimus seculi pressuris perpetuum porrigere gaudium: et evadere prestet inferni supplicium. R\. Amen.

Alia. Clementissimo et per te Clementi tuo Domine lachrimosas fundimus preces: ut suo intercessu a te Deus: qui sine initio clemens et pius: quos jubes clementes in bonis actibus efficis. Prestetur Ecclesiae tue pax indeficiens: bonitas affluens: clementia regens: pietas benefaciens: protectio exuberans: lenitas mulcens: patrocinium defendens: mansuetudo corripiens: tranquillitas justificans: visitatio salvans: a misericordia subveniens: et consueta subventio: nobis miseris parcens: quo mereamur repulsis adversariis tibi Domino deservire: et ad tuam clementiam quandoque sine merito justificati (0147B)letabundi attolli. R\. Amen.

Post nomina. Clemens et clementissime Deus: qui per Clementem Romuleum Episcopum plurimos tue divinitatis congregas aggeres Martyrum: et multimodam catervam accumulas confessorum: dona pro tua miseratione spiritibus fidelium requiem defunctorum; et nobis omnibus exoptatam remissionem omnium peccatorum. R\. Amen.

Ad pacem. Clemens et mitissime Domine: qui pacem tuam per Clementem Episcopum cordibus radicasti fidelium: pace tua que ipse es: salvare intendas (0148A)afflictas reliquias christianorum. Ut quia veram pacem pacifici predicando durissimum et sensuale a diversis nationibus sufferimus jugum: per te qui vera et firmissima pax es pervenire mereamur ad paradisi gaudium sempiternum. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: clementem et pium: equum et vere salutare est: Domine sancte pater inestimabili et incomprehensibili clementie tue perennes gratias agere: qui beatissimo Clementi apostoli tui Petri discipulo nihilominus tertio ejus in loco: cathedrali honore sublimasti: hanc gratiam conferre dignatus es: ut suavissimo oris ejus alloquio: cultu relicto ydolorum et simulachrorum figmento: quamplurimos populos ex toto orbe credulos signaverit crucis tue tropheo. Ipse enim ad cultum (0148B)vere fidei: et ceremonias magistri Romuleos simul et Italicos convocans cives: tyrannum Sisinium et similes sui cepit sustinere cruentissimos hostes. Quem ad instar Sauli 22 quod sonat tentatio: postea Pauli quod interpretatur mirabilis: cecitate confusum: cum Theodora conjuge predicti Sisinii predicatione pontificali: Christiana effecta pariter orantes meruerunt saluti reddere celitus castigatum. Unde et cum apud Augustum rei hujus gestum: per Mamertinum administratorem Romuleum fuisset delatum: tali relatione ceptrum imperiale (0149A)commonitum: hoc Publium Tarquinium constat accipere in responsum: ut eum trans pontum mare mittere non moretur in heremi crudele exilium. In quo cum vir Domini Julianus cum ceteris Rome plebibus deplorantes: sui pastoris absentiam devenissent: et sanctos ibidem ex diuturno tempore causa nominis Christi ad metalla precidenda impiissime tentos reperissent: inter lues annosas et penales quas ibidem sustinebat pernicies. Hunc intollerabilem flendo et mugiendo dederunt responsum: qui a clivoso miliario aque sibi deportarent laboriosissimum poculum. Ad hec Sanctus Clemens solari incipiens ex divinis oraculis grave eorum exilium: gratias agens Deo: qui communicaverit necessitatibus: orationis statim petit juvaculum. Nec mora (0149B)solus inter homines aspicit Dei agnum occultam aque venam ostendere dextro pede levato. Qui ad instar Mosaycum inter cunctos manu propria: non virgam apprehendens metuentem: sed sarculum fidelium corda exculpentem: modice fossorium in terra defixum: affluentes inundaverunt gurgites aquarum. Ad hoc et tale miraculum omnis conveniens turba civitatum vicinium laudant et magnificant procul dubio Dominum: quem olim spreverant concreti culturis demoniorum. Unde tabefactus de tantis miraculis diabolus seditiones: ad interpellandum Trajanum excitat populorum. Qui statim perfidum mittens Aufidium: cum ancora ferri gravatum: marinis fluctibus precepit demergendum. Cumque eum discipuli com omnibus sanctis tali vidissent martyrio coronatum: (0149C)ceperunt per immensum mare ponere visum: si forte prospicerent eum ad littora maris vagis fluctibus reciprocatum. Quod mare videns expavescens collidi Christi discipulum: fere tria milia per (0150A)septem quo mundus volvitur dies: suum invium signum apparens demonstravit ejus judicii altissimum locum: nitido sarcofago tumulatum. Quod hoc divino jussu prestitit beneficium: ut annuali recursu in ejus solemnitate hunc elementum martyri deferat famulatum. O quam mirabile testibus tuis Christe tribuisti adjutorium: ut nihil sibi quod his non contuleris evenisse applaudeat plebs Judeorum. Nihil Domine ante tue incarnationis mysterium: ulli mortalium prestitisti solacium: quem non tuis sanctis post crucis exultationem prestiteris in emolumento. Unde merito omnes angeli et archangeli: throni: dominationes: virtutes: principatus: et potestates: cherubin ac seraphin in quorum sorte omnis constitit numerus electorum: te glorificare et magnificare (0150B)atque laudare non cessant: ita dicentes.

Chorus dicat. Sanctus.

Dicat Presb.

Post Sanctus. Vere sanctus et clemens: vere benedictus et justus: vere admirabilis et gloriosus Dominus Jesus Christus filius tuus: qui inestimabili clementie sue dono nullum perire jubet: sed omnes pietatis gremio convocat ad salutem: Christus Dominus ac Redemptor eternus.

R\. Amen.

Post pridie. Clementissime ac sanctissime Domine: sanctifica hec munera: impuris manibus tibi delibata. Per que et offerentium accipias vota: et ex ea sumentium cuncta dimittas peccata.

R\. Amen.

(0150C)Ad Orationem Dominicam.

Clemens et immense et admirabilis Deus: cui omnia elementa famulantur et omnes elationes maris deserviunt: libera nos de aquis multis: et de (0151A)manu filiorum alienorum. Ut qui per te renati sumus ex aqua et Spiritu. Sancto: non patiamur ab ethnicis et irregeneratis divelli a sancto proposito: sed arcum eorum inconvertibilem contere: sagittas destrue: pharetras retunde: gladios perime: lanceas divelle: consilia que in nos acuunt maligna confunde: et in ipsos si credere noluerint: et in ipsa retorquendo 23 converte: atque semper fidei scuto nos protege. Qualiter qui hic propter nomen filii tui novum quod in margaritum fulgidum: id est in calculum candidum scripsisti: diversa. a gentibus sustinemus opprobria: portamus infanda ludibria. Illic pro fide quam credimus et pro ea usque ad mendicitatem et mortem distrahimur: concedatur remissio peccatorum: ut potiatur infinitus locus justorum (0151B)proclamando ac dicendo in terris. Pater noster qui.

Benedictio. Clemens et piissimus Dominus: Clementis sui tueatur amminiculo: et liberet ab omni peccato. R\. Amen.

Clementie sue dono vos letificet in hoc seculo et ab omni sorde purificatos restituat paradiso. R\. Amen.

Ut sicut Clemens papa per martyrii gratiam hostem vincendo gloriosus migravit e seculo: ita vos (0152A)devicto diabolo futuro letemini de triumpho. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Chorus dicat. Gustate et videte.

Communio. Refecti Christi corpore. et Oratio, omnia ut in prima Missa quere. fol. 7.

IN NATALE SANCTI SATURNINI EPISCOPI. Ad Missam. Officium.

Gloriam et magnum decorem impones super eum alleluja: et dabis eum in benedictione. In seculum (0152B)seculi alleluja alleluja. V\. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus cupit nimis. P. In seculum. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. In seculum.

Dicat Presb. Gloria in excelsis.

Oratio. Gloria nostra Deus noster: qui in celis ab Angelis demonstraris: et in perpetuum decantaris: hic fideliter ac solenniter predicaris: presta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari: et tuis semper laudibus gloriari. R\. Amen.

(0153A)Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum amen.

Dominus sit semper vobiscum.

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis ( Cap. L).

R\. Deo gratias.

Vir iste conservavit legem Dei excelsi: et in tentatione inventus est fidelis. Et statuit ei Dominus testamentum eternum: et dedit illi sacerdotium gentis: et beatificavit illum in gloria. Et circumcinxit illum zonam gloriae: et induit illum in vasis virtutum. Qui curavit gentem suam: et liberavit illam a pernitie. Qui prevaluit edificare civitatem: qui adeptus est gloriam in conversatione gentis: et ingressus domus et atrii amplificatus est. Quasi stella matutina (0153B)in media nube: et quasi luna plena in diebus suis lucet. Et quasi sol refulgens: sic ille refulsit in templo Dei. Quasi arcus refulgens inter nebulas glorie: et quasi flos rosarum in diebus verni. Quasi lilia que sunt in transitu aque: et quasi thus redolens in diebus estatis. Quasi ignis refulgens: et thus ardens igni. Quasi vas auri solidum: ornatum omni lapide precioso. Quasi oliva pullulans: et cypressus in altitudinem se tollens. In accipiendo ipsum stolam gloriae: et vestiri consummatione virtutis. In ascensu altaris sancti: gloriam dedit sanctitatis amictam. In accipiendo autem partes de manu sacerdotis: et ipse stans juxta aram circa illum corona fratrum. Quasi plantatio cedri in monte Libano: sic circa illum steterunt quasi rami in palma. Porrexit manum suam (0153C)in libatione: et libavit de sanguine uve: et fudit in fundamentum altaris odorem divinum excelso principi. Tunc exclamaverunt filii Aaron: in tubis perductilibus sonaverunt: et auditam fecerunt vocem in memoriam coram Deo. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. Psallendo. Posuisti super caput ejus coronam de lapide precioso. V\. Super salutare tuum Domine exultabit vehementer desiderium anime ejus dedisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti ei. P. Coronam. Presb. Silentium facite.

Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Timotheum (II, cap. IIII).

R\. Deo gratias.

(0153D)Charissime. Omnis scriptura divinitus inspirata: utilis est. Ad docendum. Ad arguendum. Ad corrigendum. Ad erudiendum in justicia: ut perfectus sit homo Dei: ad omne opus bonum instructus. Testificor coram Deo et Christo Jesu: qui judicaturus est vivos et mortuos: et adventum ipsius: et regnum ejus. 24 Predica verbum. Insta. Opportune importune. Argue: obsecra: increpa in omni patientia (0154A)et doctrina. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt: sed ad sua desideria coacervabunt sibi Magistros prurientes auribus: et a veritate quidem auditum avertent: ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila: in omnibus labora. Opus fac Evangeliste: Ministerium tuum impie. Ego enim jam delibor: et tempus resolutionis mee instat. Bonum certamen certavi: fidem servavi: cursum consummavi. In reliquo reposita est mihi corona justicie: quam reddet mihi Dominus justus judex in die illa. Non solum autem mihi: sed et his qui diligunt adventum ejus.

R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.

Lectio Sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XIX).

(0154B)In diebus illis. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis et turbis dicens. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. Vocatis autem decem servis suis: dedit illis decem mnas. Et ait ad illos. Negociamini dum venio. Cives autem ejus oderant illum: et miserunt legationem post eum dicentes. Nolumus hunc regnare super nos. Et factum est ut rediret accepto regno: jussit vocari servos quibus dedit pecuniam: ut sciret quantum quis negociatus esset. Venit autem primus dicens: Domine: mna tua decem mnas acquisivit. Et ait illi. Euge serve bone: quia in modico fidelis fuisti: eris potestatem habens supra decem civitates. Et alter venit dicens: Domine: mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait. Et (0154C)tu esto supra quinque civitates. Et alius venit dicens. Domine: ecce mna tua: quam habui repositam in sudario. Timui enim quia homo austerus es: tollis quod non posuisti: et metis quod non seminasti. Dicit ei. De ore tuo te judico serve nequam: sciebas quia ego austerus homo sum: tollens quod non posui: et metens quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam: et ego veniens cum usuris utique exegissem illam? Et astantibus dixit. Auferte ab illo mnam: et date illi qui decem mnas habet. Et dixerunt ei. Domine: habet decem mnas. Dico autem vobis: quia omni habenti dabitur et abundabit. Ab eo autem qui non habet: et quod habet auferetur ab eo. Verumtamen: inimicos (0154D)meos illos qui noluerunt me regnare super se: adducite huc; et interficite ante me. Qui habet aurem audiendi audiat.

R\. Amen.

Lauda. Alleluja. V\. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech alleluja.

Sacrificium. Stans Sacerdos ad altare in circuitu ejus: corona fratrum quasi germen cedrorum in (0155A)Libano: circumdederunt eum sicut arbores palmarum: et obtulit oblationem Domino in conspectu universe Ecclesiae alleluja. V\. Exaltatus est refulgens in templo Dei: quasi stella matutina in media nube: et sicut luna plena in diebus suis: sicut arcus pacis illuminans in nubibus gloriae: et sicut oliva germinans fructum accepit stolam sanctam. P. Et obtulit oblationem.

Missa. Magnum nobis semper festivum summi pontificis et martyris Saturnini: fratres charissimi depensis fideliter precibus excolamus: qui Salvatoris nostri precepta custodiens: non solum sacerdotium ac vite beatitudinem meruit: sed etiam tanti honoris officium felici martyrio consecravit. Ad cujus presentiam tanto demonum sagacitas timore conticuit: (0155B)ut largis victimis invocati: solita cultoribus suis responsa non redderent. Cujus rei gentilitas furore succensa comprehendere: ad supplicium vesano furore non timuit: quem in Dei confessione constantem evincere: presentis mortis interminatione non potuit. Proinde debemus in tanti martyris laudem Deo vivo et placationis hostiam adolere: quo per hunc cunctis nobis impartiat quod rogatur: qui per eum dedit populis: quo solus in Trinitate Dominus crederetur. Amen.

Alia. Debitas tibi Domine eterne referimus gratias: et Jesu Christo filio tuo Domino nostro. In cujus similitudinem beatissimus Saturninus: dum offert victimam: ipse est victima. Dumque 25 electus agit martyrium devotus implevit: ut per eminentiam (0155C)justitiae atque victoriae et testis fieret et antistes. In quo proficiens fidei latitudo, dum cathedram suscepit sanctitatis, coronam rapuit passionis. Probus ad officium: improbus ad triumphum. Dam ungitur consecrans: dum occiditur consecratur. Prius fidei predicans sermone: post sanguine. Doctor ad altarium: victor ad regnum. Erexit ad laudem: quos erudiat ad salutem. Ambulans vere de virtutibus in virtutem. Ut qui conversatione contulerat intellectum: conferret consummatione suffragium. Obtineat igitur Deus Summe apud te dare miseris indulgentiam post delictum: qui meruit post Sacerdotium subire martyrium.

R\. Amen.

(0155D)Post nomina. Oratio. Domine Jesu Christe: qui es ineffabilis bonitas: et invicta potestas: pro cujus (0156A)nomine beatissimus Saturninus, Praesul et Martyr: dum litare aris demonicis renuit: ad Capitolium a turbis attrahitur: furentisque tauri supplicio consecratur. Tu ejus meritis offerentium suscipe vota: et omnes in commune pro tua justificatione communica. Quo exauditi pro nobis requiem etiam apud te mereamur impetrare defuncti.

R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Christe Deus omnium gratiarum largitor: qui primum ac summum Tolosanae civitatis Sanctum Saturninum Sacerdotem instituisti. Ad cujus praedicationem atque virtutem ita ora demonum siluerunt: ut se consulentium cultoribus suis obstrusa veluti absentia probarentur. Tu ora nostra preconio vere predicationis accinge et viciorum insolentium (0156B)simultates a nostris pectoribus abjice. Ut ita pacis monumento convalescamus ad invicem: quo dum ea quae predicamus sermonibus: opere impleverimus: ad te qui es retributor justissimus sine confusione perveniamus. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: optimum sane est, nobisque speciali devotione praecipuum: ut tibi Domine incessanter gratias: dum martyres tuos mirabiliter excolimus referamus. Neque enim Domine diabolici furoris impetum humanae fragilitatis infirmitas sustineret: nisi subjectum inimicorum tentationibus corpus: anima spiritualis evinceret: tuisque confirmata doctrinis imbecillum habitaculi sui domicilium fidei munimine roboraret. Nam cum praesentia (0156C)antistitis tui et martyris Saturnini garrula demonum loquacitas siluisset: neque solutis laxarent ora fallaciis: ad aras demonum horrendo gentilis populi furore pertractus est; et eum sacrificare mortis interminatione compulerunt. Ad cujus imperium repressa demonum suorum fallacia siluissent: qui cum correptum ad Capitolium ducerent; et Sancti Spiritus dono presentem peritur carnis exitium non paveret: te unum in Trinitate Dominum confiteri: in tanta perverse plebis seditione non timuit. Ad cujus constantiam acrior nefande vociferationis tumultus exarsit: in necem beatissimi Sacerdotis cunctus populus unico clamore conspirat. Cujus pedes protinus vinculis inligantes: ad posteriora tauri quem victime procuraverant nefanda nectere temeritate non trepidant: (0156D)eumque acrioribus stimulis verberatum: et multitudinis clamore succensum per gradus quibus (0157A)Capitolium descendebatur turba precipitat. Statimque inter ipsos primordii gradus: confractis capitis compagibus soluta cerebri interna dissiliunt. Nec prius lacerum corpus trahi destitit: quam ruptus fructuosis cursibus funis conlisa tumulo membra laxaret. Victricemque animam et gloriosa professione sublimem: ad beate sedis amenitatem tendentem: in Habrahe suscipiendam gremio securus emisit. Unde merito cunctus ille angelice congregationis exercitus: in hac martyris tui congressione: tuam Domine diebus ac noctibus virtutem magnificare non desinit: proclamans atque ita dicens.

Dicat Chorus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: gloriosus: potens et admirabilis Dominus noster Jesus Christus filius (0157B)tuus: cujus 26 confessionem in martyribus illatus furor non admittit: cujusque amorem insanientium cruciatio non extinguit. Hujus itaque nomen beatissimus Saturninus martyr tuus: et ante supplicium praedicavit: et inter supplicia non denegavit. Cum persequentium circumdatus obicibus: coactusque sacrificare demonibus renuit: te unum et verum Deum voce clara se testatus est credere: pro quo etiam et animam posuit usque ad mortem: per ipsum Dominum ac Redemptorem eternum.

Post pridie. Oblatum tibi hoc sacrificium Deus Pater in hujus martyris tui Saturnini solennitate serenus accepta: et illius invisibilis gratie tua benedictione sanctifica. Et sicut idem martyr participatione tua gracidus presentia sua demonifica fecit simulacra silere: (0157C)ita nos horum Sacramentorum perceptione extirpemus in nobis omnem diabolice temptationis horrorem.

R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Ecce dilectissimi fratres fide relata cognovimus: beatissimum Saturninum: et gladii pontificalis Sacerdotio functum: et ad terga tauri illigatum pedibus martyrio consecratum. Unde omnipotentem Deum qui ei geminam coronam Sacerdotis scilicet et martyrii largitus est deprecemur. Ut vel fides nos apud (0158A)Deum commendet: qui supplicium nullum patimur propter fidem. Ut spes nos non destituat miseros: quos non efficit effusio sanguinis gloriosos. Atque recreati per momenta: divinis consolemur sermonibus: cum ad Deum proclamaverimus e terris. Pater noster qui es in coelis.

Benedictio. Christus Dominus: cujus nomen beatissimus Saturninus inter furores gentium clara voce confessus est: confiteatur nomina vestra coram Patre suo et coram Angelis ejus. R\. Amen.

Quique in praedictum martyrem habitans simulacris demonicis ademit responsum: ipse orationibus vestris aperiat sue pietatis auditum. R\. Amen.

Ut cum eo post illud seculum vitam retineatis perpetuam: ob cujus amorem presentis diei celebratis (0158B)solennia. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen.

Hic dicat Chorus: Gustate et videte. Oratio post communionem. Gustantes Domine suavitatis. Cetera omnia ut in prima Missa.

IN SANCTI ANDREE APOSTOLI. Ad Missam. Officium.

Sancta Crux antequam te Dominus ascenderet timorem terrenum habuisti: modo vero amorem celestem obtines alleluja alleluja. V\. Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. P. Modo vero. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. P. Modo vero.

(0158C)Dicat Presb. Gloria in excelsis.

Oratio. Gloria nostra Deus noster: qui in celis ab Angelis demonstraris: et in perpetuum decantaris: hic solenniter ac fideliter predicaris: presta nobis amplissima pietatis tue a malis propriis liberari: et semper in tuis laudibus gloriari. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Prophetia. Justus si morte occupatus. Require retro in Sancti Clementis fol. 20.

Psall. Magnificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me dum clamavero ad eum. V\. Cum (0159A)invocarem te exaudisti me Deus justiciae meae in tribulatione. P. Dominus exaudi.

Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Galathas ( Cap. VI).

Fratres Bonum facientes ne deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus: operemus bonum ad omnes homines: maxime autem ad domesticos fidei. Videte qualibus literis: scripsi vobis manu mea. Quicumque volunt placere in carne: hi cogunt vos circumcidi: tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi: Ut in vestra carne glorientur. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est: (0159B)et ego mundo. In Christo enim Jesu: neque circumcisio aliquid valet: neque prepucium: sed nova creatura. Et quicunque hanc regulam secuti fuerint: pax super illos: et misericordia et super Israel Dei. De cetero: nemo 27 mihi molestus sit. Ego autem stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro.

R\. Amen.

Lectio Sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XVI).

Illo in tempore Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Si quis vult post me venire abneget semetipsum: et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam (0159C)suam salvam facere: perdet eam. Qui enim perdiderit animam suam propter me: inveniet eam. Quid enim prodest homini ut mundum universum lucretur: se autem ipsum perdat: et detrimentum sui faciat? Nam qui me arguerit et meos sermones: hunc filius hominis erubescet: cum venerit in majestate sua: et Patris et sanctorum Angelorum. Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic astantes: qui non gustabunt mortem: donec videant regnum Dei.

R\. Amen.

Lauda. Alleluja. V\. Loquebar de testimoniis tuis in conspectu Regum et non confundebar alleluja.

Sacrificium. Fulgebit justus. Require in Sancti Clementis fol. 21.

(0159D)Missa. Anniversaria beati Andree apostoli ac martyris natalicia celebrantes: consideremus dilectissimi fratres quanta mentis alacritate isdem vir sanctus sequi cepit Salvatorem. Nam sicut Evangelia sacra testantur: dum secus mare ambulans hunc et Petrum (0160A)vocare Dominus dignaretur: audita voce vocationis Christi: terrena omnia derelinquentes: cunctaque simul vitia vite veteris respuentes: a mundanarum jamque rerum curis expediti et liberi: atque ab omnium vitiorum nexibus absoluti: Salvatoris ac Domini vestigia sunt secuti. Horum ergo nos exemplis accensi: sequamur Christum: contemnamus mundum: cum suis operibus transiturum. Nulla nos cupiditas mundana retineat: nec periturarum amor rerum a Salvatoris nostri nos amore disjungat. Quatenus Sanctorum sequendo vestigia: pervenire mereamur ad gaudia sempiterna.

R\. Amen.

Alia Oratio. Supplices te rogamus clementissime Deus: ut Sancto tuo Andrea apostolo ac martyre obtinente: (0160B)tue cognitionis gratiam uberiori copia atque eminentiori perspicatia consequamur. Nec enim hoc rogantes: eodem interveniente nos adepturos esse diffidimus: quem tanto tuae dilectionis calore succensum agnoscimus. Ut non solum eis qui eo predicante in te credebant salutaria verbi pocula ministraret: sed ipsum quoque impiissimum Egeam persecutorem: ut ab idolorum vanissimo cultu recederet: et verum Deum agnosceret: piis adhortationibus ammoneret. Verum quia nepharius ille ac perfidus gratiam tuae cognitionis: quam ceca superbaque mente contempsit: quia non meruit: utique nec accepit. Presta nobis humillimis servis tuis: ut qui te Deum tuo dono credentes agnoscimus: et agnoscentes fatemur: a te nunquam penitus recedamus. (0160C)Sed dum tibi subjicimur: tibique fideliter inhaeremus eternitatis tue munera sortiamur.

Chorus resp. Amen.

Post nomina. Oratio. Nominibus Sanctorum Martyrum offerentiumque fidelium: atque eorum qui ab hoc seculo transierunt: a Ministris jam sacri Ordinis recensitis: te Dominum Deum nostrum per intercessum sancti tui Andree apostoli et martyris deprecamur. Ut et martyrum patrocinia nobis semper opitulentur: et offerentium obsequia a te clementer accipiantur: ac defunctorum fidelium animabus celestium receptacula mansionum: et sempiterna quietis tutamina tribuantur.

R\. Amen.

Ad pacem. Redemptor noster et Domine Omnipotens (0160D)Jesu Christe: qui per sanguinem crucis tuae omnia pacificare dignatus es: sive que in celis sunt: sive que in terris. Dum discordiam que inter Angelos et homines per culpam primi parentis contracta fuerat: verum hominem assumendo: ac pro omnibus (0161A)moriendo: per crucis tue tropheum resolvisti: et pacem inter celestes terrestresque creaturas factor et reparator omnium: atque Angelorum conditor reformasti: 28 acclines te cum omni humilate deposcimus: ut per obtentum sancti Apostoli et martyris tui Andree pacem tuam: que exuperat omnem sensum non solum hominum: sed etiam ipsorum Angelorum in nostris cordibus perhenniter exultare concedas.

R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere: te semper benedicere: teque laudare: summe et omnipotens Deus Pater. A quo beatus Andreas apostolus insuperabili protectione munitus: convertens ad fidem populos gloriam crucis Christi predicavit (0161B)intrepidus: et crucis cruciamenta pro crucifixo Domino suscepit letus atque securus. Dumque de passionis sue cruciatibus letaretur: de persecutoris sui tantummodo interitu condolebat: eumdemque persecutorem: ut eternas penas evaderet exortabat. Sed quod plerumque magis ac magis dannationis pena augmentaretur: quo veritatis ejus predicatio non tacetur. Unde apostolus et martyr salutaria honoramenta illi non tacuit: et inde persecutoris immanis majori crudelitatis atrocitate seviens in necem apostoli quasi more frenetici: ad vindictam medici consulentis exarsit: atque antidotum saluti congruum quod illi medicus obtulit: quasi vitam medici perempturus: ipse medico furens eger bibendum dedit. Dum patibulum gloriose crucis: quod omni laude (0161C)predicans apostolus extulit: persecutor crudelis eundem apostolum subire precepit. Sed letus gaudensque hoc medicus sumpsit: quod eger insanabilis non credendo abjecit. Nesciens miser quia hoc antidotum licet in gustu parum sentiat amarum: in suavitate tamen dulce est ac jocundum. Dum per hoc et salus habita perhenniter habenda servatur: et salus amissa nunquam penitus amittenda recipitur. Per eum quem tecum et cum Sancto Spiritu unum Deum collaudant Angeli: omnesque superne virtutes sine intermissione ita dicentes.

Dicat Chorus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere Sanctus: vere benedictus Redemptor noster et Dominus Jesus Christus. Qui amarum (0161D)passionis poculum ideo quasi verus medicus pregustavit: et ut admissam nostre salutis nobis copiam restauret: et nos ad hoc sumendum prior (0162A)ipse summe provocaret: ipse Dominus ac Redemptor eternus.

R\. Amen.

Post pridie. Credimus pariter et fatemur summe ac credulitatis impulsu tacere non sinimur: te Deum Redemptorem: quem nostrum pro nobis miseris in cruce fuisse suspensum. Descendisse etiam in infernum: ut nos resurgens elevares ad celos. Reliquisse etiam nobis exemplum: ut te sequentes Dominum: passiones tolleremus in mundum. quo expleto beatus Andreas discipulus tuus ac martyr et apostolus informatus: crucis pro te supplicium devota mente portavit. Fac nos quesumus Domine ipso intercedente hoc tui corporis sanguinisque mysterium spiritus tui rore sanctificatum: ad nostrarum remedium (0162B)sumere animarum.

R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Oratio. Deus a quo unicus tuus in hunc mundum missus: ac pro nobis in cruce suspensus: nostre redemptionis precium dedit sanguinem suum: ut reconciliati per ejus mortem filiorum apud te promereremur adoptionem: ejusdem nostri mediatoris obtentu nobis nec merentibus tribuat: ut possimus te patrem fiducialiter appellare: et orationem quam ipso docente didicimus: ad te non solum vocibus: sed et meritis proclamare in terris. Pater noster qui es in celis.

(0162C)R\. Amen.

Benedictio. Sanctus Andreas apostolus: qui pro crucifixo Domino ac Redemptore nostro: est in cruce suspensus: pro vobis ipsi Domino gratiae providus existat semper patronus. R\. Amen.

Et ob cujus celebrandam solennitatem alacer est hodie vester conventus: sit pro peccatis vestris ante Deum intercessor assiduus. R\. Amen.

Ac sicut hic sanctus virtute fretus Dei crucifixi per crucis victoriam diabolum 29 superavit: ita vos per mortificationem crucis cuncta vitia conculcetis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius etc.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

(0162D)Dicat Chorus. Gustate et videte. ut supra in prima Missa.

IN SANCTE EULALIE VIRGINIS. (0163A) Ad Missam. Officium.

Alleluia: ortus conclusus soror mea: fons signatus emissiones tue alleluja. Paradisus cum pomorum fructibus. Alleluja. Alleluja. V\. Specie tua et pulcritudine tua intende prospere procede et regna. P. Paradisus. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Paradisus cum.

Dicat Presb. Gloria in excelsis.

Oratio. Gloria nostra Deus noster: qui in celis ab Angelis demonstraris: et in perpetuum decantaris: hic fideliter ac solenniter predicaris: presta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari: et semper in tuis laudibus gloriari. R\. Amen.

(0163B)Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis ( Cap. XXIV).

R\. Deo gratias.

Sapientia laudabit animam suam: et in Domino honorabitur. In medio populi sui gloriabitur: et in (0164A)ecclesiis altissimi aperiet os suum: et in conspectu virtutis illius honorabitur. In medio populi exaltabitur: et in plenitudine sancta admirabitur. In multitudine electorum habebit laudem: et inter benedictos benedicetur dicens. Quasi cedrus exaltata sum in Libano: et quasi cypressus in monte Syon: et quasi palma exaltata sum in Cades: et quasi plantatio rose in Hiericho. Quasi oliva speciosa in campis: et quasi platanus dilatata sum juxta aquam. In plateis sicut cinamomum et affaltum aromatizans odorem dedi: quasi mirrha electa dedi suavitatem odoris. Quasi storax et galbanus: et ungula et gutta: et quasi Libanus non incisus. Vaporavi habitationem meam: et quasi balsamum non mixtum odor meus. Ego quasi terebintus expandi ramos meos et rami mei honoris et gratie. (0164B)Ego quasi vitis fructificavi odorem suavitatis: et flores mei flores honoris et honestatis. Ego mater pulcre dilectionis: et timoris et agnitionis et sancte spei. In me gratia omnis vite et veritatis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me: et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis: et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea (0165A)in generatione seculorum. Qui edunt me adhuc esurient: et qui bibunt me adhuc sitiunt. Qui audient me: non confundentur: et qui operantur in me: non peccabunt. Qui elucidant me vitam eternam possidebunt.

R\. Amen.

Dicat Chorus. Psallendo. Audi filia et vide: quia concupivit rex decorem tuum. Et ipse est Deus tuus. V\. Lingua tua calamus scribe velociter scribentis: diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in eternum. P. Et ipse est Deus tuus.

Dicat Presb. Silentium facite.

Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( II, cap. X).

R\. Deo gratias.

(0165B)Charissimi. Qui gloriatur: in Domino glorietur: non enim qui seipsum commendat: ille probatus sit: sed quem Deus commendat. Utinam sustineretis modicum quid insipientie mee: sed et supportate me. emulor enim vos Dei emulatione. Despondi enim vos uni viro: virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua: ita corrumpantur sensus vestri ut excidant a simplicitate et charitate que est in Christo. Nam si is qui venit alium Christum predicat quem non predicavi vobis: aut alium spiritum accipitis quem non accepistis: aut aliud evangelium quod recepistis: recte pateremini. et extimo enim nihil me minus fecisse in vobis a magnis Apostolis. Et si imperitus sum sermone: sed non scientia. In omnibus autem manifestus (0165C)sum vobis: per fidem que est in Christo Jesu Domino nostro.

R\. Amen.

Lectio Sancti Evangelii secundum Matthaeum ( Cap. XIII).

Illo in tempore dixit Dominus Jesus discipulis suis: parabolam hanc. Simile est 30 Regnum celorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo: abscondit: et pre gaudio illius vadit: et vendit universa que habet: et emit agrum illum. Iterum simile est regnum celorum homini negotiatori: querenti bonas margaritas. Inventa autem una preciosa margarita: abiit et vendidit universa quae habuit: et emit eam. Iterum simile est regnum celerum sagene misse in mare: et ex omni genere piscium congreganti. (0165D)Quam cum impleta esset: educentes et secus litus sedentes: elegerunt bonos in vasa sua: malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione seculi. Exibunt Angeli et separabunt malos: de medio justorum: et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis hec omnia? (0166A)Dicunt ei. Etiam. Ait illis. Ideo omnis scriba doctus in regno celorum similis est patrifamilias: qui profert de thesauro suo nova et vetera.

R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Cantet Chorus. Lauda. Alleluja. V\. Lauda filia Syon letare et exulta filia Hierusalem. P. Alleluja.

Dicat Presb. Adjuvate me fratres.

Sacrificium. Sicut cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Syon: quasi mirrha electa dedi suavitatem odoris alleluja. V\. Sicut storax et galbanus et onix et gutta: et quasi Libanus non incensus vaporavi habitationem meam: ego quasi terebintus expandi ramos: et rami mei honoris et (0166B)gratiae: ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: in me spes omnis vite et virtutis: transite ad me omnes qui concupiscitis me: et a generationibus meis adimplemini; spiritus enim meus super mel dulcis. P. Quasi mirrha electa dedi suavitatem odoris alleluja.

Missa. Omnes qui sub impugnantium certamine viciorum: aut vulnerati turpiter: aut perempti de carnis fragilitate conquerimur: quique ignavie mentis excusatione corporee imbecillitatis occulimus fratres charissimi: et propositum aspiciamus Eulalie virginis: et triumphum. Que nec sexui subjecta nec corpori: virile contemnendo contagium: fit virilis. In qua non fuit corruptele portio: ut esset gratie plenitudo. Quam credulitatem fide: libidinem castitate vincentem: et ornavit virginem admiratio (0166C)castitatis: et coronavit martyrem gloria passionis: que dum vitiis repugnat et gladiis. dum et ferrum spernit: et coitum. et credulitatis sue hostem pertulit: et etatis. Hujus ergo intercessu omnipotentiam summi patris oremus: ut sicut ab eo ejus invicta virginitas locari meruit in regione celorum: ita nobis concessa venia delictorum: concedatur locus in regione viventium.

R\. Amen.

Alia Oratio. Letetur in te Domine quaeso virginitas: et huic proxima congaudeat continentia. Non sexum querunt hujusmodi bella: sed animum. Non mucronis confidentiam: sed pudoris. Non etiam personas discussuras: sed causas. impune inter (0166D)armatas transit acies innocens conscientia: que superavit crimina: superat et metalla. Facile vincit alios: quisquis se vicerit. et cum laudabile sit viro fecisse virtutem: majoris tamen praeconii est fecisse virginem rem virilem. Prophanum sacra ingreditur puella concilium: et solum Deum in pectore gestans (0167A)infert violentiam passioni. Nec deest lictor tam impudens quam crudelis: qui sponsam (secure dixerim) Christi: fornicantium verberibus oculorum: supplicio libidinante torqueret. Ut que penas in adulterio non luebat: saltem penas adulteras sustineret. Dudum quod gravius carnifex putat expectantium oculis corpus exponit: et per divaricatas viscerum partes: ictuum sulcos cursus fusi sanguinis antecedit. Periit tunc tortoris iniqui commentum: sola patiuntur tormenta ludibrium. Habet quidem virginem nostram nuditas: sed pudicam. Discat ergo: discat uterque sexus ex virgine: non pulchritudinem colere: sed virtutem. Fidem amare: non formam. Placiturus Domino: non decoris exspectare judicium: sed pudoris. Sed quia tuum est 31 Christe totum (0167B)quod hec virgo vicerit: tuum quod meruit: tuum etiam quod peregit. Nec enim tela repellimus adversantium: nisi tue divinitatis beneficio sublevemur. Nunc presta nobis ut sicut hec beatissima martyr tua pugnando praemium adepta est castitatis: ita nos commissorum nostrorum ad te dimissis contagiis: adipiscamur premia tue promissionis.

R\. Amen.

Post nomina. Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: in cujus nomine beate Eulalie virginis ac martyris tue solennia celebramus: que dum ad confessionem duceretur: non illam mortis timor intravit: nec vultus pallor obsedit. Non ira terruit comminantis: non dira vox: non cruenta manus: non etiam turbidus aspectus a proposita passione (0167C)submovit. Tu nobis martyris hujus gaudentibus de triumpho: et ad te convertendi aditum prebe: et sancte conversationis tribuito dignitatem. Concedens per hanc oblationem tibi a nobis oblatam: et offerentibus (0168A)perhennis gratie lucrum: et defunctis eterne pausationis solatium.

R\. Amen:

Ad pacem. Deus eterne: cujus gratia protecta virgo Eulalia inter flammas non erubuit confiteri: quod ex flamma tui amoris haurire promeruit. Tu nos ejus precatu inter mundi hujus flammarum procellosa discrimina protege: et tue pacis multiplici incremento adimple. Quo et hic bene vivamus: et ad te de hac vita remuneraturi secura conscientia properemus.

R\. Amen.

Dicat Presb. Quia tu es vera pax nostra etc.

Inlatio. Dignum et justum est Domine Deus: qui tam prudentem virginem fidei sociata apice glorie (0168B)consecrasti: tibi gratias agere. Ut per quem facta est mater Maria: fieret martyr Eulalia: illa pariendi affectu felix: ista moriendi. Illa implens incarnationis officium: ista rapiens passionis exemplum: Illa credidit angelo: ista resistit inimico. Illa electa per quam Christus nasceretur: ista assumpta per quam diabolus vinceretur. Dignare Eulalia martyr et virgo placitura Domino suo: que Spiritu Sancto protegente tenero sexu bellum forte sudaverit: et ultra opinionem humane virtutis ad tollerantiam penarum zelo tui amoris se obtulerit: cum in specie preciosi Unigeniti sanguinem suum sub testimonio bone confessionis effuderit: et incorrupta flammis viscera in odorem suavissimi thimiamatis adoleverit. Vadit ad tribunal cruenti presidis: (0168C)non quesita. In qua tam solum fuit animus incontinens ad secretum: quam locus competens ad triumphum. Lucratura regnum: contemptura supplicium: inventura quesitum: visura confessum. Non trepida (0169A)de pena: non ambigua de corona: non defessa de eculeo: non diffisa de premio. Interrogatur: confitetur: occiditur: coronatur. Ingentique miraculo majestas tua exalatum virginis spiritum: quem assumpsit per flammam: suscepit per columbam. Ut hoc prodigio in celis martyr ascenderet: quo in terris filium pater ostenderat. Siquidem nec inhonorum patiantur elementa corpusculum: quod deciduis nix aspersa velleribus: et virtutis rigorem et virginitatis tecta candorem eluceret. vestiret. absconderet: superni velaminis operimento. celum funeri prestat exequias. et per misericordiam Redemptoris daret anime sedem: pro sepultura redderet dignitatem. Ipse quem collaudant omnes Angeli: omnesque Sancti ita dicentes. Dicat Chorus. Sanctus.

(0169B)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: pro cujus nomine beatissima martyr Eulalia cremandum corpus suum obtulit flammis: suscipiens candentis olei supplicium in mammillis: ac per reliqua suppliciorum genera finem faciens passionis. illa etenim eculeo imposita crucique appensa: te unum et verum Deum in Trinitate professa est in voce sue confessionis: et laudem tui honoris: Ob hoc te petimus immensa bonitas summe Deus: ut qui eam de tot penarum generibus triumphare fecisti: 32 nos ejus precibus et hic in seculo protegendo salvifices: et peracto luctamine mundi: sanctis tuis efficias coheredes: Christus Dominus ac Redemptor eternus.

Post pridie Oratio. Deus qui fervens supplicium (0169C)plumbi ante oculos illatum Eulalie virgini tue frigidum effecisti: tu e celis ignem illum tui amoris emitte: qui nunquam novit frigescere: quo et hanc (0170A)in honorem martyris tue oblatam tibi sanctifices hostiam: et cordibus nostris consequentis gratie spiritualem impartias medicinam.

R\. Amen.

Ad orationem Dominicam. Recensito dilectissimi fratres simbolo nostre credulitatis: Eulalie virginis intueamur robur fidei vel etatis. Que inter flammas jam in consummatione suppliciorum unum et verum Deum in Trinitate predicat adorandum. Et ideo accedamus ad Deum cum lachrimis: ad quem illa accessit consummato supplicio passionis. Conquerentes apud eum de infirmitate nostra: qui ejus roboravit infantiam. Petentes ab eo quod precipit: ut ipse tribuat quod promisit. Invocantes cum ea pietatis intentione parcendum miserie nostre: (0170B)qua miseratione nos docuit orare semper et dicere. Pater noster qui es in.

Benedictio. Jesus Christus Dominus qui martyrem suam Eulaliam coronavit post flammam: ipse in vobis male cupiditatis restringat incendia. Et qui ejus corpusculum nivei candoris velavit amictu: ipse vos a peccato purificet et delicto. R\. Amen. Quique ejus spiritum celesti locavit in regno: premium vobis tribuat sempiternum. R\. Amen.

Hic dicat Chorus. Gustate et videte. Ut supra in Dominica prima Adventus.

IN FESTIVITATE ANNUNCIATIONIS SANCTE MARIE VIRGINIS Que dicitur de la O. ad Missam. Officium.

Alleluja: Christi generatio sic erat: cum esset (0170C)desponsata Mater ejus Maria Joseph. antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Alleluja. V\. Spiritus Sanctus superveniet (0171A)in te: et virtus altissimi obumbrabit tibi: P. Antequam convenirent. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Antequam.

Dicat Presb. Gloria in excelsis.

Oratio. Gloria tibi Deus: tibi semper gloria: cujus assumptorem hominem vidimus quasi gloriam Unigeniti a Patre plenum gratia et veritate. Presta ergo nobis Domine amplissime tue pietatis gratiam: et coeternum tibi permanentem in gloria deitatis.

R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Lectio libri Ezechielis Prophete ( Cap. XLIII).

Facta est super me manus Domini: et elevavit me spiritus: et duxit me ad portam: que respiciebat (0171B)ad viam orientalem. Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur: et vox erat Dei quasi vox aquarum multarum: et terra splendebat a majestate ejus. Et cecidi super faciem meam: et majestas Domini ingressa est Domini domum: et audivi loquentem ad me de domo. Et vir qui stabat juxta me: dixit (0172A)ad me. Fili hominis: locus solii mei et locus vestigii pedum meorum: ubi habito in eternum. Post hec converti me ad viam porte sanctuarii: que respiciebat ad Orientem: que erat clausa. et dixit Dominus ad me. Porta ista quam vides clausa: non aperietur: et vir non transibit per eam: quoniam Dominus Deus Israel ingredietur per eam: et erit clausa principi. Et princeps ipse sedet in ea: ut comedat panem coram Domino. Rursumque vidi: et ecce gloria Domini implevit domum Dei. Et audivi vocem dicentis. Benedicta gloria Domini. De loco sancto suo. R\. Amen.

Psallendo. Mater Syon dicet homo: et homo factus est in ea: et ipse fundavit eam excelsus. V\. Dominus narravit scripturas populorum suorum et (0172B)principum eorum qui fuerunt in ea. P. Et ipse fundavit eam. Dicat Presb. Silentium facite.

Sequentia epistole Pauli Apostoli ad Philippenses ( Cap. IIII).

Fratres gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: (0173A)Dominus prope est. Nihil soliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione: cum gratiarum actione: petitiones vestre innotescant apud Deum. Et pax Dei que exuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias 33 vestras: in Christo Jesu. De cetero fratres: quecunque sunt vera: quecunque pudica: quecunque justa: quecunque sancta: quecunque amabilia: quecunque bone fame. Si qua virtus. Si qua laus: hec cogitate que et didicistis: et accepistis: et audistis: et vidistis in me. Hec agite: et Deus pacis erit vobiscum.

R\. Chorus. Amen

Principium Sancti Evangelii secundum Matth. ( Cap. I).

Liber generationis Iesu Christi filii David: filii (0173B)Abraam. Abraam genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Joseph virum Marie de qua natus est Christus. Omnes ergo generationes ab Abraam usque ad David: generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim. Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph: antequam convenirent: inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Joseph autem vir ejus cum esset justus: et nollet traducere eam: voluit occulte dimittere eam. Hec autem eo cogitante: ecce Angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph fili David: noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum (0173C)est: de Spiritu Sancto est est. Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Esaiam prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emanuel: quod est interpretatum: nobiscum Deus.

R\. Amen.

Lauda. Alleluja. A dextris tuis Domine adsistit regina: in vestitu deaurato circumamicta varietate alleluja.

Sacrificium. Confortamini et jam nolite timere: ecce (0174A)enim Deus noster retribuit judicium. Ipse veniet et salvos nos faciet alleluja. Audite itaque domus David: non pusillum vobis certamen prestare hominibus quoniam Dominus prestat certamen propterea dabit vobis signum: ecce virgo in utero concipiet et pariet filium: et vocabitis nomen ejus Emanuel. P. Ipse veniet.

Missa. Erigamus queso fratres charissimi in sublime oculos nostros: visuri gloriam Salvatoris. Quomodo Virginem dignatus: ut concipiat. quomodo matrem remuneratur: ut pariat. Ipse et munus factus et filius: qui et infusus confert quod deerat: et effusus non aufert quod donarat. Qui nec gerentem honore fraudat: nec genitricem labore contristat. Qui et nascendi abjurgat gemitum: et nati consignat affectum. Neque enim (0174B)fas erat ut haberet illa suspiria: que omnium gaudium pariebat: aut origo exultationis nosceret vim doloris. In recensu peccatoris sermonem credulitas calefecit: indubitatumque verbum stringit auditus. Et ad virtutem Dei spem repromissionis fides secura conglutinat. Sic concepit animus: quod credidit: sic implevit spiritus quem elegit: ut in Redemptore nostro non distaret hominis veritas: sed potestas. O ineffabilis divinitatis opera: sic interior portio addite virtutis sensit augmentum: ne exterior statum integritatis amitteret unigenitus filius Dei in maternis visceribus pariendi viam nec invenit: nec reliquit. Sic conceptus atque editus: signat virginis uterum non desinat. In quo quantum ad remedium salutis nostre pertinet: ipsa natura victoria est. Nam adversarium hominis partum superat (0174C)quacum in conceptione mysterii didicit regnaturum. Talis itaque homo habet vite potestatem: qua alios muneratur: qui eam non accepit aliunde qua utitur. Nec mirum est cum nascendo reciperet quos creavit: qui antequam nasceretur habuit quos redemit.

R\. Amen.

Alia Oratio. Domine Jesu Christe quo ita Verbum caro factum est: ut in conceptionem tui virginalis uterus altissimi obumbratione susciperet: et ad pariendum te: porta materni corporis non pateret: solemnitatis hujus obsequia propicius suscipe: ac (0175A)nostrum quoque cor 34 dignatus ingredere. Tibi soli sit pervium: cui soli id esse cupimus preparatum. Ut cum nostrarum mentium puritatem beneplacitam tibi ipsi fecerimus: operis tui custos et perpetuus habitator esse digneris. R\. Amen.

Post nomina Oratio. Eterne Dei filius: qui virginee matris uterum sic intrasti ne rumperes. sic aperuisti: ne signata ullo modo violares. Suscipe benignus hoc sacrificium: quod tibi ob incarnationis tue dedicamus mysterium. Tribuens per hoc et vivis anime corporisque salutem: et defunctis eterne reparationis felicitatem.

Respondeat Chorus. Amen.

Ad pacem Oratio. Christe verbum summi patris: qui caro factus es: ut habitares in nobis: illabere (0175B)sensibus nostris: quo omnes qui tue incarnationis mysterio sumus redempti; perpetue maneamus pacis societate connexi. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi omnipotens Pater gratias agere. Si debitoribus qui reddere debeant dignatus fueris prorogare per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Ex te Deo Patre sine initio natum: tibique indifferenter: atque indemutabiliter coeternum ac per omnia coequalem. Non adoptione sed genere: nec gratia sed natura. Qui in utero sanctificate sancte ac virginis clementer illapsus: et sine ulla sorde peccati ineffabiliter natus. Vidi virginem: ut matrem se diceret; aut virginem qui diligeret dubitabat. Quia duplex homo in formam hominem ligabat. Includitur intra hominem (0175C)Deus: cui totus parvus est mundus: illic tenebatur utero matris: illic tecti pudoris pulsatur tumoris invidia: et secura est conscientia. Maternum nomen accepit: et damnum virginitatis nescivit. Maria quid agis. Elige jam quid voceris. Sic castitatis potestas obumbrari: nec virginitas aliquando mentiri. Tuus est enim uterus: et alienus est partus. Novum denique miraculum vidi in virgine: ut nomen virginitatis non amitteret: nec genitricis ferre pondera didicisset. Hec sola meruit ferre Deum post celum: et sola meruit virgo inveniri post partum. Hec sola meruit Deum et hominem: Deum imperiis suis lacte uberis portat. Hunc diem nobis quem devotissime celebremus instituit: et homo redimendis (0176A)hominibus factus de secreto utero virginali immaculatus emicuit. Nunciatus est concipiendus ab Angelo: conceptus fidei singularis arcano: et natus sine ullo peccato. Cujus fuit solius sine corruptione nova et inusitata conceptio: et sine dolore de matre virgine inviolabilis paritudo. Huic solum possibile fuit sine semine mirabiliter concipi: et sine corruptione feliciter nasci. Propter quod eundem Salvatorem nostrum unigenitum tuum: tecum semper et cum Spiritu Sancto regnantem: celi celorum et angelice potestates sine cessatione conlaudant ita dicentes. Respondeat Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Christus Jesus filius tuus: Ipse est qui castitatem contulit: virginitatis decus non abstulit (0176B)matri. Qui et pro nobis ex eadem dignatus est nasci: et pro nostra adoptione non abhorruit suscipere mortem. Ipse Dominus ac Redemptor eternus.

Post pridie. Nunciamus Domine quod credimus: nec tacemus. Te totis visceribus deprecantes: ut qui genitrici prestitisti ut mater esset et virgo: tribuas Ecclesie tue ut sit fide incorrupta: et castitate fecunda: atque hec libamina ita tue gratie dulcedo sanctificet: ut sumentibus et salutem corporum: et delictorum veniam prestent. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam. Deum cujus magnitudo divinitatis capi non potest: quique sine inicio Deus summus et pater est: deprecemur dilectissimi fratres: ut idem pater qui nasci filium suum voluit ex utero Virginis matris: mundet nos ab omni inquinamento (0176C)carnis et sanguinis. Quo sicut divina 35 obumbratione concepit virgo ut pareret: ita nos divina inspiratione accensi: conceptum Spiritus Sancti quem ipso Domino Jesu Christo docente accepimus: proferamus publice et dicamus. Pater noster.

Benedictio. Dominus Jesus Christus: qui in seculorum fine processit ex virgine cor vestrum: virginitatis incorrupte nitore clarificet. R\. Amen.

Et qui nunciante Angelo Virginis ingressus est uterum. ejusdem vos mysterii et instruat et muniat Sacramentum. R\. Amen. Quique hodie virginee festum conceptionis devotissime celebratis: ad nativitatem nostri Redemptoris exultantibus animis et mundo corde perveniatis. R\. Amen.

(0177A)Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Hic dicat Chorus. Gustate.

Post Communio. Oratio. Gratias tibi agimus Domine Deus: et te Deum benedicimus de die in diem: qui nos hac die sancte solennitatis tue perducere dignatus es, fac nos diem istum annunciationis per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. (0177B)R\. Deo gratias.

IN DIE SANCTI THOME APOSTOLI. Ad Missam. Officium.

Gloriam et magnum decorem. Require in sancti Saturnini. fol. 23.

Oratio. Gloria nostra Deus noster. Require in eodem festo.

Prophetia. Justus si morte preoccupatus. Require in Sancti Clementis. fol. 20.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.

Chorus R\. et cantet. Psallendo. Posuisti super caput ejus coronam de lapide precioso. V\. Super salutare tuum Domine exultabit vehementer. Desiderium anime ejus tribuisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. P. Coronam de lapide precioso. (0177C)Dicat Presb. Silentium facite.

Sequentia epistole Pauli Apostoli ad Collossens. ( Cap. I).

Fratres gaudeo in passionibus pro vobis: et adimpleo ea que desunt passionium Christi in carne mea pro corpore ejus quod est Ecclesia. Cujus factus sum ego minister: Secundum dispensationem Dei: que data est mihi in vos: ut impleam verbum Dei mysterium (0178A)quod absconditum fuit a seculis et generationibus. Nunc autem manifestum est Sanctis ejus: quibus voluit Deus notas facere divitias glorie Sacramenti hujus in gentibus: quod est Christus in vobis spes glorie quem nos adnunciamus. Corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia: ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: In quo et laboro certando secundem operationem ejus quam operatur in me in virtute. Cui est honor et gloria in secula seculorem. R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Joannem ( Cap. XX).

Illo in tempore Thomas unus ex duodecim qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ei alii discipuli: vidimus Dominum. Ille autem (0178B)dixit eis: nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum: et mittam digitum meum in locum clavorum: et mittam manum meam in latus ejus: non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus: et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis et stetit in medio: et dixit eis. Pax vobis. Deinde dicit Thome: infer digitum tuum huc: et vide manus meas: et affer manum tuam: et mitte in latus meum et noli esse incredulus: sed fidelis. Respondit Thomas: et dixit: Dominus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus: quia vidisti me Thoma credidisti. Beati qui non viderunt: et crediderunt. R\. Amen.

Lauda. Alleluia. V\. Loquebar de testimoniis tuis in conspectu Regum et non confundebar. P. Alleluia.

Sacrificium. Fulgebit Justus. Require retro in (0178C)Sancti Clementis fol. 21.

Missa. Ad Deum fratres charissimi puras mentes erigite: ejusque pietatem suppliciter implorate: ut qui per primum nos redemit adventum a labe peccati: ipse nos sic in evo degere faciat: ut in secundo adveniens in Supernis coronandos attollat. Sicque patrocinante nobis 36 suffragio beatissimi Apostoli sui Didimi: et hic per ejus exempla vitam ducentes: (0179A)ejus mereamur esse sequipedes: et illic felicitatis ejus inveniamur consortes.

R\. Amen.

Alia Oratio. Te te igitur summe et admirabilis Deus: totis precordiis deprecamur. Ut qui beatissimo Thome et sagacitatem inquirendo inspiras: nobis et indulgentiam peccaminum tribuas: et donis tuis inspirando prevenias. Quique sanctissimi Thome dubitatione nos roboras ejus quesumus merito nos in fide ita stabiles operibus solida: ut judicante te digne invenias quos coronando: etherea sustollas in patria. Quatenus et fidelium servorum tuorum acceptes libamina: que hodierno die plebs tibi Deo nostro mente offerunt grata: et pro quibus te submisso obsecrant capite tue pietatis clementiam sese adeptos congaudeant.

(0179B)R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Deus qui tuum Thomam, egregium predicis architectum: et in foro non dedignas ambulare venalium: tu nos ex illis lapidibus effice vivis: a quibus illa visio pacis instauratur celestis. Qualiter candore castitatis niveo renitentes: Sanctorum qui nos in Domino jam precesserunt possimus esse in participatione equales: ut qui pro peccatoribus ab illa sublimi sede descendisti ad terras: precibus nostris placatus assistas: omnibus requiem defunctis fidelibus prestes.

R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Clementissime Deus qui in pacis (0180A)unitate letaris: scilicet qui auctor es pacis: et pax ab angelicis conclamatus es choris. Concede per hujus intercessionem allecte: ut ipsius dilectionis vinculo quo discipulos ad celos remeans conglobasti: ipso nos almifico nexu in tua et proximi dilectione constringe.

R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: vere suave ac pulcrum est: te pater omnipotens per Jesum Christum Dominum nostrum: ineffabiliter conlaudare hanc creaturam tuam in terris: qui etiam a celestibus virtutibus indesinenter preconiis sublimaris. Merito enim nullus sermo tibi attingit laudes deferre. quia pax tua sensum exuperat omnem. Quis namque creatus creatori exhibeat dignam carminum laudem? Cum se (0180B)horis cunctis indigere tuam prospicit opem: et figmentum suum recolat fragilem ac sumptum ex pulvere: cum nec illa pulverea virtus sufficienter tibi insonet laudem. In cujus laude Thomas Apostolus tuus populos convertit judaicos a pristino cultu erroris: et in filios adoptavit sacro gurgite tinctionis miracula operum: fides extitit perditorum. Operabatur visibilis in corporibus virtus: et invisibilis curabat magnalia intrinsecus morbos: redditur sentire lumen corporeum: ut secum illuminat cecum Treptie merito ulcerosus curatur: ut strabedo idolorum ab omnibus effugetur. Solis corruit idolum: ut auctor ejus edificet thronum. Rex terrenus per fugam dilabitur: ut eternus (0181A)in eorum mentibus innovetur. Tua sunt rector ista miracula: que in tuo nomine sancti mente impetrant cernua. Quia et tuum unigenitum eum fidelem denunciat servum: et architectum asserit esse peritum. Vere in edificationem doctus Ecclesie: et in congregandum populum tibi laudabilis valde. Terrena erogas ut celestia largiaris: argentum indigentium visceribus congerens et cetus amplissimos in celestibus instruens. Carcere intruditur ut virtus ejus in omnibus propaletur. Bat migrat e seculo: ut Apostolus liberetur a vinculo. Occiditur temeratrix puella que percutere ausa est apostolum palma: presentatur a cane comesa: ut omnis illa sit salva caterva. Honoratur a bestia: quem natura despexit humana. Et miro modo ab irrationabili rationabilis (0181B)perdocetur. Consecrantur juvenes benedictione celesti per venerationem animalis bruti: quos antea brutorum more federa conjunxerant nuptialia. Ut sicuti arioli confunditur olim insipietia per animal insensatu: ita nunc et istoru corrigitur 37 per hujus meritum. Tunc per locutionem inauditam res agitur nec corrigitur: nunc per virtutem virtus geritur et curatur: hoc nempe tuo ab Unigenito agitur qui cum Sancto Spiritu unus Deus ab invisibilibus et visibilibus conlaudatur ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus (0182A)Dominus noster Jesus Christus qui est filius tuus natura non adoptione nec gratia: sed generatione. Qui in utraque natura unus filius creditur: et tertia in Trinitate persona tecum et cum Spiritu Sancto unus Deus creditur et adoratur: Christus Dominus ac Redemptor eternus.

Post pridie. Concede nobis Domine interventu apostoli tui Thome et remissionem peccaminum: et bone vite inspirate nobis peragere cursum. Ut et sacrificia in hujus solennitate passionis acceptes: et sumentibus ea sanctificationis gratia tue inlustres.

R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Christe qui beatissimis Apostolis tuis orandi precepta (0182B)instituis: presta ut suffragio apostoli tui Thome digni effecti: ipsa tua deifica verba proclamantes mereamur exaudiri e terris. Pater noster.

Benedictio. Christus Dominus qui apostolo suo Thome copiam dimicandi concessit virtutis: ipse emundet vos ab omni contagione facinoris. R\. Amen. Quique etiam in agone eum fecit victorem: ipse vobis sui auxilii porrigat opem. R\. Amen. Ut qui in illius festivitate letamini interventu ejus eterno premio muneremini. R\. Amen. Per misericordiam ipsius.

Hic Chorus dicat. Gustate.

IN NATIVITATE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. (0183A) Ad Missam. Officium.

Alleluja. Benedictus qui venit alleluja in nomine Domini alleluja alleluja. V\. Deus Dominus et illuxit nobis. P. In nomine Domini. V\. Gloria et honor Patri et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. In nomine Domini.

Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.

Dicat Presb. Gloria in excelsis Deo. Postea dicta Gloria in excelsis, dicat hanc Orationem.

Hodie nobis thesaurus natus est. Hodie nobis lucerna virginis quam Spiritus Sanctus ignivit verum lumen apparuit. Hodie cecorum medicus natus est. (0183B)Hodie paraliticorum sanitas. Hodie debilium firmamentum. infirmantium virtutes. Hodie resurrectio mortuorum Salvator noster advenit. Hodie nobis inter noctem ignitam lux nova apparuit. Hodie nobis Salvator advenit quem prophete predixerant ex Maria virgine nasciturum. Hodie nobis presepio positus perpetuus panis lucis ostenditur: qui dixit ego sum panis verus qui de celo descendi. Si quis autem de pane isto manducaverit non esuriet in eternum. Presta nobis (0184A)Domine per gloriam nativitatis tue a malis propriis liberari: et in tuis laudibus semper gloriari. R\. Amen.

Prophetia. Lectio libri Esaye prophete. ( Cap. IX).

R\. Deo gratias.

Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim: et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilee gentium. Populus qui sedebat in tenebris: vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbre mortis: lux orta est eis. Multiplicasti gentem: sed non magnificasti leticiam. Letabuntur coram te: sicut qui letantur in messe. Et sicut exultant victores quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti; sicut in die Madian, quia omnis violenta predatio cum tumultu; et vestimentum (0184B)mixtum sanguine erit in combustione et cibus ignis. Parvulus enim natus est nobis: filius datus est nobis: et factus est principatus ejus super humeros ejus. Et vocabitur nomen ejus: Ammirabilis. Consiliarius. Deus. Fortis. Dominator. Pater futuri seculi. Princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium: et pacis ejus non erit finis. Super solium David sedebit: et super regnum ejus. Ut confirmet illud: et corroboret in judicio et in justitia: amodo (0185A)et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Dicat Chorus. Psallendo. 38 Dominus dixit ad me filius meus es tu: ego hodie genui te. V\. Pete a me: et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre. P. Ego.

Dicat Presb. Silentium facite.

Principium epistole Pauli apostoli ad Hebreos ( Cap. I).

R\. Deo gratias.

Fratres. Multifarie multisque modis olim Deus locutus est patribus nostris in Prophetis. Novissimis diebus locutus est nobis in filio suo: quem constituit heredem universorum. Per quem fecit hec secula. (0185B)Qui cum sit splendor glorie: et figura substantie ejus: portansque omnia verbo virtutis sue: purgationem peccatorum faciens: sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Tanto melior angelis effectus: quanto differentius pre illis nomen hereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum. Filius meus es tu: ego hodie genui te? Et rursus: ego ero illi in patrem: et ipse mihi erit in filium. Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terre dicit. Et adorent eum omnes Angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit. Qui facit angelos suos spiritus: et ministros suos flammam ignis. Ad filium autem. Thronus autem tuus Deus in seculum seculi. Virga equitatis virga regni tui. Dilexisti justiciam et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus: Deus tuus in eternum (0185C)oleo leticie pre participibus tuis. Et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt celi, ipsi peribunt; tu autem permanebis: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et velut amictum mutabis eos: et mutabuntur. Tu autem idem ipse es: et anni tui non deficient. Respondeat Chorus. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. II).

Factum est autem cum essent ibi: impleti sunt dies ut pareret: et peperit filium suum primogenitum: et pannis eum involvit et reclinavit eum in presepio: quia non erat ibi locus in diversorio. Et pastores erant in regionem eandem vigilantes et custodientes vigilias noctis: super gregem suum. (0185D)Et ecce angelus Domini stetit juxta illos: et claritas Dei circumfulsit illos: et timuerunt timore magno. (0186A)Et dixit illis angelus. Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium: quod erit omni populo: Quia natus est vobis hodie Salvator: qui est Christus Dominus in civitate David: et hoc vobis signum. Invenietis infantem in pannis involutum: et positum in presepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militie celestis laudantium Deum et dicentium. Gloria in altissimis Deo: et in terra pax hominibus bone voluntatis: et factum est ut discesserunt ab illis angeli in celum pastores loquebantur ad invicem dicentes. Transeamus usque in Bethleem: et videamus hoc verbum quod factum est: quod Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinanter: et invenerunt Mariam et Joseph et Infantem positum in presepio. Videntes autem cognoverunt de verbo (0186B)quod dictum erat illis de puero hoc: et omnes qui audierunt mirati sunt de his que dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba hec: conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus que audierant et viderant: sicut dictum est ad illos.

R\. Amen.

Lauda. Alleluja. V\. Redemptionem misit Dominus populo suo: mandavit in eternum testamentum suum: sanctum et terribile nomen ejus. P. Alleluja.

Dicat Presb. Adjuvate me fratres in orationibus vestris.

Sacrificium. Parvulus natus est nobis: et filius datus est nobis: et factus est principatus ejus super (0186C)humeros ejus. Alleluja alleluja.

Missa. Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis: lux a terra prodiit: exeamus a tenebris. Advocatus e celo descendit: quod oportet agamus. Redemptor mundi apparuit: pro libertate clamemus: venit ad egrotos medicus: vulnera proferamus. Panis vivus credentibus datus est: hunc sumamus. Fons perennis fidelibus ortus est: animas impleamus. Cujus misericordia virtute et gratia in illo fidei processu justicie cultu confessionis gradu castitatis affectu: stare 39 nos faciat: in quo animas floruisse sibi non aruisse convincat. Atque in illo statu illum vita nostra delectetur, nobisque fructificet: in quo se generis non criminis nostri (0186D)permanens Deus in nobis nasciturus inseruit: et pro nobis moriturus apparuit. R\. Amen. Concedente (0187A)gratia miserationis illius: cujus regnum et imperium juge et gloriosum in secula seculorum. R\. Chorus. Amen.

Alia Oratio. Te Domine Jesu Christe: te Deum pluraliter homines salvantem: et hominem in Deo singulariter potentem invocamus, laudamus, rogamus. Ut adsis: parcas: miseraris: ignoscas. Des in corde vota que compleas: des in ore verba que exaudias: des in opere facta que benedicas. Non petimus renovari nobis: sicut in hac die olim acta est corporalis nativitas tua: sed petimus incorporari nobis invisibilem divinitatem tuam: quod prestitum est carnaliter: sed singulariter tunc Mariae: nunc spiritualiter prestetur Ecclesie. Ut te fides indubitata concipiat: te mens de corruptione liberata parturiat: te semper (0187B)anima virtute altissimi obumbrata contineat. Ne discedas a nobis: sed procedas ex nobis. Sis revera Emanuel noster nobiscum Deus. Digneris manere in nobis: et pugnare pro nobis. Te enim pugnante: nos vicimus. Solve nos quesumus a pannis putribus peccatorum: qui te pro peccatis nostris dignatus es putredine ligari pannorum. Lac tuum Ecclesie tue parvulos nutriat. Adeo infirmos delicatus olerum cibus pascat: ut ad percipiendum fortiorem ac solidum cibum: validiores quotidie vires crescant. Et ita noverimus defecatam voluntatem: et fidem exhibere firmissimam: ut jugiter enitamur auxilio tuo ad vitam pervenire perpetuam.

R\. Amen.

(0187C)Post nomina. Famuli tui indigni et exigui sacerdotes tremende majestati tue spirituales victimas immolantes. Offerimus tibi Deus hostiam immaculatam: quam maternus uterus impolluta virginitate produxit: pudor edidit: sanctificatio genuit: integritas fudit. Hostiaque immolata vivit: et vivens jugiter immolatur. Hostia que sola Deo placere prevalet: quia Dominus est. Hanc tibi summe pater offerimus pro sancta Ecclesia tua: pro satisfactione seculi delinquentis: pro emundatione animarum nostrarum: pro sanitate omnium infirmorum: ac requie: vel indulgentia fidelium defunctorum. Ut mutata sorte tristium mansionum: felici perfruantur societate justorum.

R\. Chorus. Amen.

(0187D)Ad pacem. Oratio. Excelsum te Deum pariter atque humilem hominem Christum Jesum: acclives servuli supplices deprecamur: ut pacem quam ascensurus ad celos: tuis charis noticia commendasti: dones: augmentes: perficias: atque custodias. Atque ita fiat pax tua in virtute: et abundantia in turribus tuis: ne officii oscula sint tegmina virus occulti. Sed qui decantantibus angelis pacem triabuisti (0188A)hominibus bone voluntatis: in hoc die natalis efficias nos nuncios ac filios pacis.

R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: nos omnipotentie et pietati tue referre quas posse donaveris laudes clementissime pater. Quia post multa tempora in hac die ante non multa tempora: que tibi vel sibi semper erat: nobis natus est Christus Jesus unigenitus tuus. Factus est ancille filius: Dominus Matris sue. Partus Marie: fructus Ecclesie. Qui ab illa editur: ab ista suscipitur. Qui per illam pusillus egreditur: per istam mirificus dilatatur. Illa salutem populis creavit: hec populos. Illa utero vitam portavit: hec lavacro: in illius membris Christus infusus est: in istius aquis Christus indutus est. (0188B)Per illam qui erat nascitur: per istam qui perierat invenitur. In illa redemptor gentium vivificatur; in ista gentes vivificantur. Per illam venit ut peccata tolleret: per istam tulit peccata propter que venit. 40 Per illam nos ploravit: per istam nos curavit: in illa infans: in ista gigans: ibi exulat: hic triumphat. Per illam crepundia gestavit: per istam regna subjecit. Illam parvuli jocunditate demulsit: istam sponsi credulitate despondit. Extant denique preciosi amoris incorrupta commertia. Dedit sponsus sponse sue munera: aquas vivas: id est Christus Ecclesie: e quibus semel ad placendi meritum lavaretur. Dedit oleum leticie: pro odorifero unguento crismatis ungeretur. Vocavit eam ad mensam suam: adipe frumenti satiavit illam. Vino (0188C)suavitatis implevit: justicie imposuit ornamentum. Donavit deauratum virtutum varietate vestitum. Animam suam pro illa posuit. Suscepte et calcate mortis spolia in dotem ille regnaturus victor exhibuit: se ipsum ille in cibo ac potu indumentoque concessit. Promisit ei se illi daturum regnum eternum. Ipsam pollicitus est statuendam in dextere sue parte reginam. Concessit et ipsi: quod concessum est genitrici: impleri: non violari. Parere: non corrumpi: illi semel: isti semper: sedere tanquam sponsam in thalamo pulcritudinis: et multiplicare filios gremio pietatis. Fectosam esse prolem: non fetidam voluntate. Sic et ipsa in ipso per ipsum dives effecta: sponso ac domino suo humilia refert munera. Hoc enim de proprio suo offerendo quod credidit. (0188D)hoc de exemplo quod eum redamavit. Hoc de dono ipsius id ipsam potuisse quod voluit: id ipsam voluisse quod potuit. Dedit illi tanquam rosas martyres: velut lilia virgines, quasi violas continentes. Hec ad illam per ministros voluntatis ejus apostolos: conferta operis sui impensa transmisit. Unde nunc a dextris ejus felici: et gloriosa perennitate consistens: eum tecum omnipotens Pater et cum (0189A)Sancto Spiritu regnantem: cum omnibus angelis confitendo conlaudat et dicit. R\. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Dicat Presb.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus qui venit ecelis: ut conversaretur in terris: caro factus est ut habitaret in nobis Christus Dominus ac Redemptor eternus.

Dicat Presb.

Post pridie. Hec Domine dona tua et precepta servantes: in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus. Rogantes profusissimam tue misericordie pietatem: ut in eodem spiritu quo te in carne virginitas incorrupta concepit: has hostias Trinitas indivisa sanctificet: ut cum a nobis fuerit non minori (0189B)trepidatione quam veneratione percepta: quicquid contra animam male vivit intereat: quicquid interierat nullatenus reviviscat.

R\. Amen.

Dicat Presb. ad orationem Dominicam.

Quod via: ut sequeremur ostendit: quod vita: ut loqueremur edocuit: quod veritas: ut teneremus instituit: tibi summe Pater cum tremore cordis proclamemus e terris. Pater noster.

Dicat Presb.

Benedictio. Dominus Jesus Christus: qui olim pro nobis hodie dignatus est nasci: ipse vos sua Nativitate vivificet. R\. Amen. Et qui infantiam sumens humanitatis: vilibus indutus est pannis: celestium virtutum vos vestiat indumentis. R\. Chorus. Amen. (0189C)Sitque vestrorum cordium interior pastus: qui in presepio positus credentibus se voluit monstrari (0190A)vescendus. R\. Chorus. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.

Hic dicat Chorus. Gustate et videte.

Post communio. Oratio. Gratias tibi agimus Domine Deus: et te Deum benedicimus de die in diem: qui nos in hac die sancte solennitatis tue perducere dignatus es. fac nos diem istum nativitatis tue per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. R\. Chorus. Amen.

V\. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. V\. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. V\. Solennia completa sunt in (0190B)nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

41 IN SANCTI STEPHANI LEVITE ET MARTYRIS. Ad Missam. Officium.

Fremebant cordibus suis adversus Stephanum. Stridebant dentibus in eum: ipse autem plenus Spiritu Sancto intendens celos: vidit gloriam Dei alleluja alleluja alleluja. V\. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus cupit nimis. P. Stridebant. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Stridebant.

Dicat Presb. Gloria in excelsis Deo.

Oratio. Laudamus te Domine cum angelis: benedicimus te cum virtutibus sanctis. Glorificamus cum (0190C)potestatibus supernis. Et qui te opificem nostrum nos subsistere non hesimus recte honore tui nominis (0191A)per officium creature creatricem tuam potentiam non negamus: pro qua re nos facito bone voluntati tue placere servicium. Et vel in celis cum angelis et vel in terris cum hominibus pacifice gloriari in tua glorificatione assensum. R\. Amen.

Per misericordiam. Prophetia. Justus si morte. Require in S. Clementis fol. 20.

Psallendo. Posuisti Domine. Require retro in Sancti Saturnini fol. 23.

Dicat Presb. Silentium facite.

Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. VI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: crescente numero discipulorum in Hierusalem: factum est murmur grecorum adversus hebreos: eo quod despicerentur in ministerio (0191B)quotidiano vidue eorum a ministris hebreorum. Convocantes autem apostoli multitudinem discipulorum: dixerunt. Non est equum vos relicto verbo Dei ministrare mensis. Eligite ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem: plenos Spiritu Sancto et sapientia: quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerii verbis instabimus. Et placuit sermo coram omni multitudine: et elegerunt Stephanum plenum fide et virtute et Spiritu Sancto: et Philippum et Prochorum: et Nicanorem et Thimonem: et Parmenam: et Nicolaum advenam Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum. Et orantes imposuerunt eis manus: et verbum Domini crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde. Multa etiam (0191C)turba Sacerdotum obediebat fidei. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat signa in populo. Surrexerunt autem quidam de Synagoga que appellabatur Libertinorum et Cirenensium et Alexandrinorum: et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano: et non poterant resistere sapientie et spiritui: qui loquebatur. Propter quod arguerentur ab eo cum omni fiducia. Tunc summiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemie: in Moysen et Deum. Commoverunt itaque plebem: et Seniores et scribas: et concurrentes rapuerunt eum: et adduxerunt eum in concilio. Et statuerunt testes falsos dicentes. Homo (0192A)iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum hunc et legem. Audivimus eum dicentem: quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum: et mutabit traditiones: quas tradidit nobis Moyses: et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio: viderunt faciem ejus tanquam faciem angeli. Dixit autem princeps Sacerdotum Stephano. Si hec ita se habent? Qui ait. Dura cervice: et incircumcisi corde et auribus: vos semper Spiritui Sancto restitistis: sicut patres vestri ita et vos. Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prenunciabant de adventu justi: cujus vos nunc proditores et homicide fuistis. Qui accepistis legem in dispositione angelorum: et non custodistis: ut viveretis. Audientes autem hec: (0192B)dissecabantur cordibus suis. Et stridebant dentibus in eum. Cum autem esset plenus Spiritu Sancto: intendens in celum vidit gloriam Dei: et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait. Ecce video celos apertos: et filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Exclamantes autem voce magna: continuerunt aures suas: et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine 42 Jesu: suscipe spiritum meum. Positis autem genibus: clamavit voce magna. Domine: ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset: obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (0192C)Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia que erat Hierosolimis: et omnes dispersi sunt per regiones Judee et Samarie: preter apostolos qui remanserunt in Hierusalem. Curaverunt autem Stephanum viri timorati: et fecerunt planctum magnum super illum. Saulus autem devastabat Ecclesiam per domos intrans: viros ac mulieres tradebat in custodiam. Illi igitur qui dispersi erant: pertransibant evangelizantes verbum Dei.

R\. Amen.

Lectio Sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XXIII).

Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus (0193A)loquebatur discipulis suis dicens. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei. Omnia ergo quecunque dixerint vobis: servate et facite: secundum vero opera eorum: nolite facere. Dicunt enim: et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia: et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt: ut videantur ab hominibus. Dilatant enim philateria sua: et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in cenis: et primas cathedras in sinagogis: et salutationes in foro: et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem nolite vocari ab hominibus rabbi. Unus est enim magister vester: omnes autem fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in (0193B)celis est. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite: quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis: intus autem pleni estis rapina et immundicia. Pharisee cece munda prius quod intus est calicis et parapsidis: ut fiat id quod de foris est mundum. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite: quia similes estis sepulchris dealbatis: que foris parent hominibus speciosa: intus vero plena sunt ossibus mortuorum: et omni spurcicia. Sic et vos: foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite: qui edificatis sepulchra prophetarum: et ornatis monumenta justorum: et dicitis. Si fuissemus in diebus patrum nostrorum: non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonium estis (0193C)vobismetipsis: quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt: et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes: genimina viperarum: quo fugietis a judicio gehenne? Ideo dico vobis. Ecce ego mitto ad vos Prophetas et Scribas: et ex illis occidetis et crucifigetis: et ex eis flagellabitis in sinagogis vestris: et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justi qui effusus est super terram: a sanguine Abel justi: usque ad sanguinem Zacharie filii Barachie: quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis: venient hec omnia super generationem istam. Jerusalem Jerusalem: que occidis Prophetas: et lapidas eos qui ad te missi sunt: Quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos (0193D)suos sub alas: et noluisti? Ecce relinquetur domus vestra deserta. Dico enim vobis: non me videbitis amodo: donec dicatis. Benedictus qui venit in nomine Domini: Rex Israel.

(0194A)R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum spiritu.

Lauda. Alleluja. V\. Exultabit justus in gloria: et gaudebit in leticia sempiterna. P. Alleluja.

Sacrificium. Ego Daniel intellexi numerum annorum in quo factus est sermo Domini: tibi autem Domino Deo nostro propitiatio et misericordia alleluja. V\. Dum aspicerem in nubibus celi. ecce quasi filius hominis amictus auro purissimo veniebat: principatus et honor et regnum. P. Tibi autem Domino Deo nostro.

Missa. Primum licet hominibus dilectissimi fratres sub eandem passionis formam crux Christi in qua cunctorum martyrum primitie continentur impresserit: (0194B)sed tamen in similitudine carnis peccati: conformis 43 nobis extitit non equalis. Nam inter homines nostre pravitatis: nostreque conditionis: nativitatis: legis: vel sortis, primus hanc viam Stephanus martyr intravit: duriciam ardui itineris vicit: palmam propositi muneris occupavit: qui Deum et hominem sequeretur ostendit. Ante ipsum quidem Christus: sed tamen primus ipse post Christum. Hic homo fecit adjutus a Deo: quod ibi homo perfecit unitus in Deo. Ille servo previus: iste conservis. Ille generaliter pro magisterio: iste specialiter pro magistro. Hic egit suum martyrium: ille multorum. Iste in se non ingloriosus: ille pro omnibus gloriosus. Perfecta igitur fides honoret testem: laudet auctorem et sua cuique debita discretis reddat (0194C)officiis: et zelo imitationis accensa: et adjutorio proficiat et exemplo: si distincte et Domino serviat et patrono.

R\. Amen.

Alia Oratio. Te Domine Jesu Christe benedicimus: teque laudamus: qui tam beatum tamque perfectum martyrem tuum Stephanum tui imitatione fecisti: ut quod etiam in reliquis sanctis rarum atque difficile est: sic persecutionis tormenta portaret: ut ultionis vota de persequentibus non haberet: et eorum impunitatem intrepide in persecutione peteret: quorum impietatem inter saxa sentiret. Utique cum illi lapides mitterent super eum: ille pro eis preces fundebat ad Deum. Domine Jesu: ne hoc illis statuas ad peccatum. Certabat impatientia: (0194D)cum indulgentia. Illi vulnera inferre: iste odia non referre. Illi doloribus non cedere: iste pro hostibus supplicare. Postremo erat in benignitate martyris: quod non erat in voluntate carnificis. Nolle hos puniri: (0195A)per quos se videbat coronari. Hec igitur tam gloriosa pietas: tam perfecta benignitas: que pro illis precem fundebat: credentium populorum vota commendet: fidelium spem confortet: spectantium necessitates adjuvet: supplicantium culpas excuset: et pro Ecclesie unitate et pace catholice plebis invigilet. Hic semper pro subjectis dum rogat obtineat: qui pro inimicis dum lapidaretur orabat.

R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Domine Jesu Christe: qui beatissimo primoque martyri tuo Stephano: post ictus lapidum concessisti premium sempiternum: tu sereno vultu respice hoc sacrificium nostrum: et presta nobis famulis tuis: ut prece hujus martyris tam viventibus quam defunctis donetur indulgentia (0196A)criminum: per quem olim confutata est infidelitas Judeorum.

R\. Amen.

Ad pacem. Deus qui Stephanum plenum gratia et virtute levitici ordinis ministerio per Apostolorum tuorum electionem vel impositionem manuum consecrasti: tu presta nobis ut qui adducti sumus in sortem tue vocationis: simus filii pacis: tenoremque retineamus perfecte dilectionis: quo gratia tua que in Stephano martyre vere predicationis jecit fundamina: in nobis sincere pacis et charitatis multiplicet nutrimenta. R\. Amen

Inlatio. Dignum et justum est: pulcrumque satis est: nos tibi in die sancti martyris tui Stephani annuo nobis circulo revoluto: laudis hostias immolare (0197A)sacrificium solenne persolvere. Quem ita Domini nostri Jesu Christi filii tui gratia elegit: doctrina erudiit: potentia confirmavit. Ut inter Levitas premium: inter discipulos regnum: inter martyres teneat principatum. Qui veritatis verbo errantes confidentius arguendo: ibi studeret ponere causam: ubi intelligeret pendere victoriam. Ut objecto in faciem Judeis impietatis elogio: si non corriperet devios: non timeret iratos. Sciens in alterutrum fructuosam predicationem esse justicie: si aut illi suscepta penitentia placeret oblatio sanitatis: aut sibi excitata invidia fieret occasio passionis. Erat ibi Christi et proximorum in tali voluntate dilectio aut de emendatis gaudium optare cognatis: aut de illatis premium expectare suppliciis: suum quidem honorem (0197B)alieno crimine non querebat: sed videbat utrumque sibi sine 44 gloria non futurum. Si autem per veritatem ipse alios predicando acquireret: aut se pro veritate quispiam persecutor occideret. Agnoscebat locum suum: cogitabat officium, quia altare se esse noverat: semetipsum hostiam preparabat. Plenus Spiritu Sancto sacramenta ructabat: volens calicem bibere quem tradebat. Stabat inter illos populos: qui servis non parcere: Domini morte didicerat, aut qui magis usque ad Domini necem servorum morte prevenerant. O ingens Domini desiderium charitatis: quid est nisi occidi velle pro Domino: et occisi amorem inter homicidas impavida devotione fateri? Noverat se illi moriendo jungendum: cui se dolebat superbiendo disjunctum. (0197C)Tenebat Magistri precepta que didicerat: non sibi dignum esse discipulum: qui se non portata cruce sequeretur. Volebat pervenire quo erat: qui cupiebat levare quod jusserat. nec fallit sua opinio jam paratum. Ecce illi qui in Christo tanquam in lapidem offenderunt: in Stephanum cum lapidibus irruerunt. (0198A)Hoc illis furor jecit: quo cecus error impegit. Inde obruerat docentem: unde ceciderant non credentes. Qui illis factus est petra scandali: Stephanus factus est corona martyrii. Cui merito inter gloriosos angelos: celestesque virtutes: hymnum laudis debite sine cessatione proclamat: atque dicit.

Dicat chorus. Sanctus Sanctus Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere in altissimis gloriosus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. A quo Stephanus martyr primus atque levita coronari promeruit passione suscepta: dum et cum ceteris consecrandus Apostolorum electione in ministerio eligitur septimus et singulariter pro Christo (0198B)martyrium adeptus est primus. Qui ideo lapidari se voluit saxeis ictibus perfidorum: ut facilius pervenire possit ad lapidem preciosum. Christum Dominum ac Redemptorem eternum.

Post pridie. Oratio. Omnipotens Deus pater: qui post oblationem unigeniti tui hostiam vivam Stephanum primum martyrem. suscepisti: tu nos ad ejus exemplum facito esse victimam placationis: et hostiam puritatis. Quo dum ipsi per trictionem spiritus immolamur: hec libamina in ablutionem peccaminum a te sanctificata sumamus. R\. Amen.

Ad orationem Dominicam.

Eterne Dei filius Domine Jesu: quem Stephanus dum lapidaretur: ut ejus spiritum susciperes invocabat; (0198C)quem positis genibus pro inimicis orabat: tu nos facito et amicos in te fidenter diligere: et pro inimicis te sinceriter postulare. Quo dum debentibus nobis ex corde dimittimus: ea que precepisti fiducialiter proclamemus e terris. Pater noster qui es in celis. R\. Amen.

(0199A)Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

Benedictio. Christus Dei filius: pro cujus nomine Stephanus martyr lapidatus est innocens: contra incursantium demonum ictus vos efficiat fortiores. R\. Amen. Quique eum pro inimicis orantem consummato martyrio provexit ad celum: conferat in vobis ut sine confusione ad eum veniatis post transitum. R\. Amen. Ut illic letatura post istud seculum accedat anima vestra: quo predictus martyr spiritum suum suscipi exorabat. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Dicat Chorus. Gustate et videte.

Post Communio. Oratio. Gustantes Domine suavitatis (0199B)dulcedinis plenitudinem quesumus: ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Presb. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace.

R\. Deo gratias.

IN SANCTI JOHANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTE. Ad missam. Officium.

Gloriam et magnum decorem impones super eum alleluia: et dabis eum in benedictionem. Et in seculum (0199C)45 seculi alleluja alleluja. V\. Vitam petiit a te tribuisti ei Domine in longitudinem dierum in eternum. P. Et in seculum. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Et in seculum.

(0200A)Hic dicat Presb. Gloria in excelsis Deo.

Oratio. Hodie nobis thesaurus natus est: Require in Natale Domini fol. 37.

Prophetia. Lectio libri sapientie Salomonis ( Cap. X).

R\. Deo gratias.

Sapientia justum deduxit per vias rectas: et ostendit illi regnum Dei: et dedit illi scientiam sanctorum. Honestavit illum in laboribus: et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi: et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis: et a seductoribus tutavit illum. Et certamen fortium dedit illi ut vinceret: et sciret quoniam omnium potentior est sapientia: Haec venditum justum non dereliquit: sed a peccatoribus liberavit illum. Descendit cum illo in foveam: et in vinculis (0200B)non dereliquit illum: donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant: et mendaces ostendit: qui maculaverunt illum: et dedit illi claritatem eternam. Et reddidit justis mercedem laborum suorum: et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei: et in luce stellarum nocte. Et transtulit illos per mare rubrum: et transvexit illos per aquam nimiam. Dominus Deus noster.

R\. Amen.

Psallendo. Factus est in pace locus ejus: et habitatio ejus in Syon. V\. Notus in Judea Deus: in Israel magnum nomen ejus. P. In Syon.

Sequentia epistole Pauli apostoli ad Thessalonicenses (Prime, cap. IIII).

(0200C)R\. Deo gratias.

Fratres. Nolo vos ignorare de dormientibus: ut non contristemini: sicut et ceteri qui spem non habent. Si enim credimus: quod Jesus mortuus est et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum (0201A)adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini: quod nos qui vivimus qui residui sumus in adventu Domini: non preveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli: et in tuba Dei descendet de celo: et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus: qui relinquimur: simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera: et sic semper cum Domino erimus.

R\. Amen.

Lectio sancti evangelii secundum Joannem ( Cap. XXI).

R\. Gloria tibi Domine.

Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus: dixit Simoni Petro: Simon Johannis diligis me plus (0201B)his? Dicit ei. Etiam Domine: tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei iterum. Simon Johannis diligis me? At ille: etiam Domine: tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei tertio. Simon Johannis amas me. Et dicit ei: Domine: tu omnia nosti: tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce oves meas. Amen amen dico tibi: cum esses junior cingebas te: et ibas ubi volebas: cum autem senueris: extendes manus tuas: et alius te cinget: et ducet quo tu non vis: hoc autem dixit: significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset: dixit ei. Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem: qui et recubuit in cena super pectus ejus, et dixit. Domine: hic autem quid? Dicit ei (0201C)Jesus: sic eum volo manere donec veniam. Quid ad te? Tu me sequere. Exivit ergo sermo iste inter fratres: quia discipulus ille non moritur: et non dixit Jesus: non moritur: sed sic eum volo manere donec veniam: quid ad te? Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his: et qui scripsit hec. Et scimus quia verum est testimonium ejus.

R\. Amen.

Lauda. Alleluja. V\. Deus meus es tu: et confitebor tibi: Deus meus es tu: et exaltabo te. P. Alleluja. Adjuvate me fratres.

Sacrificium. Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus dicit Dominus: confitebor eum coram Patre meo alleluja: V\. Et quicumque perdiderit animam suam propter me: in vitam eternam inveniet (0201D)eam. P. Confitebor.

Missa. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

(0202A)46 Considerantes dilectissimi fratres beatissimum Johannem apostolum inter ceteros a Domino plus dilectum: offeramus ipsi Christo Deo et Salvatori nostro singularis victime hostiam: ob ipsius sancti apostoli sacrate assumptionis memoriam. Petentes ab eo: ut hunc nobis concedat esse patronum: quem suum voluit dilectum esse discipulum. Efficiatque eum ruentis evi sustentatorem: quem sui pectoris fecit recubam esse. Exaudiens illum pro membris totius Ecclesiae: quem matris sue voluit curam habere.

R\. Amen.

Alia Oratio. Genite ingeniti filius Dei summi: qui sacrum illud archanum pectoris tui dilecto tuo Johanni apostolo reserasti: cum in sinu tuo recubans evangelii sui fluenta ex ipso pectoris sui fonte hauriri (0202B)promeruit. Tu nos intuere propicius: ut per te abdita cognoscamus: per te bona que manifesta sunt impleamus. Reserans nobis pectoris tui occulta: quibus possimus cognoscere: et conditionis nostre infirmitatem: et ad tue divinitatis pervenire cognitionem. Manifestans de te quid amemus: indicans de nobis quid corrigamus. Quo hujus dilecti tui suffragiis: moribus nostris in melius commutatis: aufugiat pestis: dispereat languor: pellatur mucro: quicquid adversum est fidei christiane intereat: quicquid prosperum: convalescat. Arceantur fames: sedentur lites: heresum obtrudantur fautores. Fecundetur frugibus terra: vestiatur virtutibus anima: atque cuncta nobis in commune proveniant bona. Quo tibi Deo nostro fideliter servientes; et his sine (0202C)peccato utamur concessis: et post deliciis fruamur eterne possessionis.

R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Jesu Rex noster et Domine: qui es vita mortalium: tu spes unica redemptorum: suscipe hoc sacrificium quod tibi in honorem Johannis apostoli tui dedicandum offertur: ac presta propicius: ut sicut olim idem dilectus tuus presenti in seculo degens: exanimata corpora revocavit ad vitam: ita nunc suffragio suo: et viventium torpentes animas suscipiat ad virtutem: et defunctorum spiritus liberet a penali conditione. Quo per istum a te Deus tam vivi quam defuncti speciale se gaudeant invenisse remedium: quem manere predixisti donec venias incorruptum.

(0202D)R\. Amen.

Ad pacem. Novimus Domine quod pax multa sit diligentibus nomen tuum: neque sit in illis scandalum: (0203A)sicuti fatemur fuisse Johannem apostolum tuum: qui de pectoris tui archano vividos alterne dilectionis rivulos hauriens predicat omnes in commune: non solum sermone diligere: sed opere et veritate. Cujus veridica precepti sanctione commoniti: te simpliciter quesumus fili Dei: ut ea nos facias implere que predicat: ea de te sentire que ipse sentit: ea veritate et te diligere: et a te diligi mereamur: qua ipse vel te dilexit: vel a te constat esse dilectus. Ut in pace viventes: et pacis gloriam amplectentes: ad te perveniamus fructibus pleni pacis: et copia benedictionis.

R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus: tibi in omnibus ac pro omnibus sanctorum tuorum meritis: ex tuis scilicet donis quantum possumus (0203B)semper agere gratias: tuasque predicare virtutes. Qui excelsus humilia respicis: et attollis humiles in excelsis. Qui nobis post manifestationem in carne redemptoris nostri Domini Jesu Christi Salvatoris: verbi predicatores: censu pauperes: Spiritu Sancto locupletes: apostolos predestinasti. Inter quos gloriosissimus Evangelista Johannes doctrina vitaque insignis multum emicuit: qui in exordio evangelii sui in principio verbum tuum apud te Deum esse semper docuit. Cui Dominus jam crucifixus quem celibem elegerat: matrem suam virginem commendavit, eique revelatione mirifica quid mystice doceret ostendit. Quem sine effusione sanguinis efficiens gloriosum usque ad adventum suae claritatis (0203C)conservat sibimet incorruptum. 47 Qui nunc tibimet spiritu junctus: inter sanctorum angelorum innumeras legiones splendifico apostolorum in choro refulgens: te Deum cum Cherubin ac Seraphin sine cessatione conlaudat et dicit.

Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

(0204A)Post Sanctus. Vere sanctus: vere pius: vere inestimabiliter gloriosus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui profluentibus ex ventre suo fluminibus recumbentem in sinu suo dilectum Johannem sic irrigavit: sic docuit: sic replevit: ut cor ipsius illuc ad enarrandum incorruptibile principium ascendere posset: quo alius non valuit penetrare. Hic vera de verbo sentiens predicamenta conscripsit: cui idem unigenitus filius tuus: et matrem moriens commendavit. Et rursus eum materno honori consimilem reddidit: cum uno eodemque munere: et matrem glorificat: et discipulum inter fratres exaltat: cum matrem gloria pariendi honorat: et discipulum recumbendi honore glorificat. O quam felix venter qui talem genuit prolem: quam honorabile caput: quod et alias recubavit in pectore. (0204B)Gloriosa quidem Maria que genuit Christum. Sed et Johannes qui recubuit supra Christum. O parile premium in utrisque virginitatis: quod sic commendatur in exitu finis cum et Maria nullo persecutionis mortis sue coangustiata tormento letanter ex hac vita subducitur: et Johannes diem recessus sui antea presciens effodi ipse sibi precepit locum sepulcri. In quo valedicens fratribus: sine nullo mortis dolore ingressus: requiescit usque ad adventum Domini incorruptus. Tam extraneus a tormento mortis: quam alienus a corruptione extitit carnis. Hinc igitur quia preciosa est in conspectu tuo Domine mors horum sanctorum tuorum: te deprecamur ut haec holocausta nostra suscipiens: nostris (0204C)criminibus veniam prestes. Quo ad instar Apostoli tui: et te incorrupto sequamur ex corde: et tu ad nos veniens apud nos facias mansionem Deus noster ac Redemptor eternus.

Post pridie. Oratio. Christe filius Dei: qui elevatus in cruce discipulum matri: matremque discipulo (0205A)commendans: passionis nostre calicem ebibens consummasti: tu nos placabiles efficito tibi: ut tam oblationes quam oblatores ita respiciendo sanctifices: vivificandoque tibi ipse commendes: quo Johannem apostolum tuum dilectio tua fecit honorabilem inter fratres. R\. Amen.

Ad orationem Dominicam.

Vide vide Deus quibus gravati delictis obruimur: qualiterque nobis ipsi quotidie efficimur causa veneni et pena supplicii: dum cum quotidiano carnis nostre veneno polluimur: et de reparatione melioris vite nullo modo cogitamus. Sed quia certum est quod hoc videas: qui semper es clemens: et ideo per confessionem nos ad te redituros expectas: ideo suggerimus. ut apostolo tuo Johanne intercedente: qui invocato (0205B)nomine tuo lethale ebibens virus: non solum ipse evasit: sed etiam alios ex eodem exstinctos poculo suscitavit. Procul a nobis efficias: et incentivam carnis nostre libidinem: et virus persuasionis hostis antiqui. Ut fide te colentes: sicut Johannem apostolum non nocuit oblatum venenum: ita nos non noceat latentium vitiorum virus occultum: proclamantes atque ita dicentes. Pater noster qui es, etc.

Benedictio. Deus eternus: qui Johannem apostolum suum pre ceteris plus dilexit discipulis: efficiat vos sue participes charitatis. R\. Amen. Quique per eum Drusianam suscitavit a somno mortis: suscitet vos a torporibus vite carnalis. R\. Amen. Ut eum semper retineatis in pectore: in cujus sinu ipse promeruit recubare. R\. Amen. Per misericordiam (0205C)ipsius Dei nostri: qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Chorus. Gustate et videte.

Post communionem Oratio. Gratias tibi agimus Domine Deus et te Deum benedicimus de die in diem: qui nos in hac die sancte solennitatis tue perducere dignatus es: fac nos diem 48 istum sancti Johannis apostoli tui et evangeliste per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. R\. Amen.

Dicat Presb. Per misericordiam tuam Deus noster (0206A)qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Solemnia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

IN NATALE SS. INNOCENTUM. Ad Missam. Officium.

Dabo sanctis meis primam sessionem alleluja: in resurrectione eterna et exquiram illos in gaudio meo: et lux perpetua lucebit alleluja: et eternitas temporum preparata est alleluja alleluja. V\. Domine probasti me et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. P. Et lux perpetua. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritu Sancto in secula seculorum amen. P. Et lux.

(0206B)Oratio. Hodie nobis thesaurus natus est. Require retro in Natale Domini. fol. 37.

Lectio libri Hieremie prophete ( Cap. XXXI).

R\. Deo gratias.

Hec dicit Dominus. Vox in Rama audita est: lamentationis fletus et luctus: ploratus et ululatus multus. Rachel plorans filios suos: et noluit consolari super eos quia non sunt. Hec dicit Dominus. Quiescat vox tua a ploratu: et oculi tui a lachrimis: que est merces operi tuo: ait Dominus. Et revertentur de terra inimici. Et erit spes novissimis tuis. ait Dominus. Et revertentur filii tui ad terminos suos. Audiens audivi Effraim transmigrantem. Castigasti me et eruditus sum: quasi juvenculus in domibus. Converte me: et revertar: quia tu es Deus (0206C)meus. Postquam enim convertisti me: egi penitentiam: et postquam ostendisti mihi: percussi femur meum. Confusus sum et erubui: quoniam sustinui obprobrium adolescentie mee: si filius meus honorabilis mihi Effraim: si puer delicatus: quia ex quo locutus sum Deo adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum. Miserebor miserans ejus: ait Dominus omnipotens. R\. Amen.

Psallendo. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos. Ut destruas inimicum et defensorem. V\. Quoniam videbo celos tuos: opera digitorum tuorum: lunam et stellas quas tu fundasti. P. Ut.

(0207A)Sequentia epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( II, cap. I).

R\. Deo gratias.

Fratres. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi: Pater misericordiarum et Deus totius consolationis: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt: per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundet consolatio nostra. Sive autem tribulamur: pro vestra exhortatione et salute. Sive consolamur pro vestra consolatione. Sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute: que operatur (0207B)tolerantiam earundem passionum: quas et nos patimur: et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii passionum estis: sic eritis et consolationis.

R\. Amen.

Lectio Sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XVIII).

In diebus illis: oblati sunt Domino nostro Jesu Christo parvuli: ut manus eis poneret: et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Jesus vero ait eis: sinite parvulos: et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum celorum. Et cum imposuisset eis manus: abiit inde. In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes. Quis putas major (0207C)est in regno celorum. Et advocans Jesus parvulum: statuit eum in medio eorum. Et dixit. Amen dico vobis: nisi conversi fueritis: et efficiamini sicut parvuli: non intrabitis in regnum celorum. Quicunque humiliaverit se sicut parvulus iste: hic est major in regno celorum. Et qui susceperit parvulum talem in nomine meo: me suscepit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt: expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus: et demergatur in profundum maris. Videte 49 ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico enim vobis: quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei: qui in celis est. Venit enim filius hominis salvare quod perierat. R\. Amen.

(0208A)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Ambulabunt sancti gaudentes velut agni pleni pascue. P. Alleluja.

Sacrificium. Vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei et martyrium suum: et magno clamore dicebant salus Deo nostro alleluja alleluja.

Missa. Catholicam dilectissimi fratres religiosa fides ammonet pietatem: interemptis pro Christo infantibus cultum exhibere non luctum: honoris impendere cerimonias: non doloris. Sacramentis dare vota: non lachrymis. Quia ipsum mortis causam habeant quem corone. ipsum odio constet interesse: quem premio. Recte enim in illis a credentibus laudabatur: inter quos a persequentibus querebatur. Etiam nocentes (0208B)Christum non putabant esse: nisi inter innocentes: cum tamen hoc non haberet veneratio pro fide: sed estimatio pro etate. Quos incerto falsitas perdebat: hos pro certo veritas acquirebat. Ubi crudelitas impietatis errabat: ibi hostiam suam Salvatoris pietas agnoscebat. Scientes igitur illos: sic melius moriendo crevisse: et quod tunc annis defuit: non meritis deesse. Rogemus ut qui sub persecutorum manibus perire non dubitant parvuli: in supplicantium precibus dignentur intervenire perfecti.

R\. Amen.

Alia oratio. Deus cujus misericordia per utrumque sexum et per omnem cucurrit etatem: ita plurimum infantibus affectum paterne pietatis indulgens: ut (0208C)parvulos nec ab Egipto teneri sineres: nec ab evangelio prohiberi: dum in lege cum patribus evaderent mundum: et in gratia cum perfectis vocarentur ad regnum: atque institutione doctrine: innocentia exspers mali forma induceretur exempli. Dona nobis famulis tuis: ut malicie viribus defecati: in usum concupiscentie carnalis invalidi: docibilem servemus disciplinis voluntatem. Quo mens nec rigida nec superba: sic sit blanda: ne facilis: sic innocens: ne imprudens: sic humilis: ne imbecillis. Quatenus maturo discretionis judicio sic sufficiat probare quod placeat: ut affectare nesciat quod delinquat. Atque ita salubrem sumat temperantiam moderante consilio: ut et simplicitatem (0209A)imitetur infantium: et fortitudinem vindicet pugnatorum. R\. Amen.

Post nomina. Deus omnipotentie ac benignitatis: Deus misericordie ac pietatis: qui bethleemitice ac dominice civitati pro temporalibus erumnis gaudia eterna tribuisti: ut Rachel sanctos plorans filios suos: que proferebat ex dolore luctum: nollet ex consolatione solatium: que licet videretur de praesenti infantium amissione conterrita: erat tamen beata: ac de martyrum perpetuitate secura. Da cunctis Domine in hoc loco consistentibus et universe plebi istius loci: ut sic habeant ex sancte vite conversatione palmam: sicut habuerunt parvuli ex passione victoriam: quo eorum meritis: et salus viventium: et defunctorum requies impetretur.

(0209B)R\. Amen.

Ad pacem. Deus qui martyrio innocentium parvulorum triumphalem hunc diem esse fecisti: et exempla ad augendam ecclesie tue fidem proficientibus tribuere dignatus es: dum beatissimi infantes illi etiam passionem hodie prompte vicerunt. Da huic populo tuo nomini consecrato per consimilis gratie admirationem meritorum similium dignitatem: ut ad hanc sanctorum infantium beatitudinem et profectum fidei et pacis semper ascendat.

R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Pater: nos tibi gratias agere semper: et Jesu Christo filio tuo Domino nostro: cujus suscepte in carne nativitatis (0209C)infantiam sic rex impius ac profanus expavit: ut cogeretur metuere, quem non merebatur agnoscere. Et habet conscientia dejecta tremendum: quem non habebat superbia peritura dejectum. Hic ipsum specialiter perire volens: quo invenire posset: ignarus omnes jussit infantes interfici: si fortuitu usque ad ipsius caput membris 50 pereuntibus perveniret: et regalem necem vagantis gladii funera prebella compingeret. Sic decepti furoris insania fecit martyres esse per mortem: qui adhuc confessores non erant per etatem. Et ubi non accessit possibilitas judicandi: cessit felicitas pereundi: Christum igitur in omnium visceribus ceca littoris manus mucrone querebat: et cum non inveniret ignorantia quem interrogaret: non discernebat imprudentia (0209D)quem feriret. Erat decretus ad occidendum: qui non erat idoneus ad loquendum. Sed nihil laudis derogat infantibus non loquentibus. Plus est enim causa clamare quam lingua. Nec prejudicat: quod (0210A)illis defuit sermo: quos constat perire pro verbo. Docuit esse vocem sanguinis mors fraterna: infantia quam intellectus non adiit: exitus coronavit: O nefandi furoris immanitas ipso quo perimebatur vulnere: portabatur occisus et tenerum pendebat cadaver in capullum: plus lactis egrediens: quam cruoris. Sic dulcia Christi ubera parvulorum labia suxerunt. Et qui tunc non poterant discernere quid sitirent: nunc habent in gaudio quod biberunt. Unde merito tibi Domine omnes angeli non cessant clamare ita dicentes. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es Nazarene: qui ex ore infantium perfecisti laudem. ut non humana sed divina confessio nasceretur: et (0210B)immatura loquendi etas agnosceret: quem periti lege nescirent. Per te Domine ac Redemptor eterne.

Post pridie. Oratio. Tibi soli Christe Domine a nobis gloria et honor gratiarumque actio datur: qui fecisti parvulos per ignotam temporis mortem pervenire ad eternitatis beate hereditatem. Qui glorificatus es melius in eorum sanguinis voce: quam in etatis professione. Apud quem non est quesita cognitio rationis: in quibus coronata est materia parvitatis. Tribue proinde nobis illis intercedentibus: et deesse in quo male sumus: et adesse in quo semper bene tecum vivamus. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Oratio. Fratres charissimi Martyrum parvulorum (0210C)exempla incitent nos ad virorum fortium acta. Et sicut illorum vox sanguinis clamavit ad Deum: ita nos unita pietatis voce exclamemus ad celum: et dicamus in terris. Pater noster, etc.

Benedictio. Dominus Jesus Christus: cui parvulorum non vox etatis: sed effusio sanguinis laudem dedit: clamorem vestre confessionis miseratus accendat. R\. Amen. Qui illos moriendi actione: non expugnationis certamine coronavit: ipse det vobis contra omnia spiritualia nequicie gloriari spirituali victoria. R\. Amen. Et qui illos non ex etate: sed ex sanguine consecravit: ipse vos non pro opere condemnet: sed pro sua miseratione justificet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum.

(0210D)Chorus. Gustate et videte.

Oratio. Post Communio. Gratias agimus tibi. Quere in natale Domini fol. 40.

IN SANCTI JACOBI FRATRIS DOMINI. (0211A) Ad Missam. Officium.

Gloriam et magnum decorem. Require in sancti Saturnini fol. 23.

Oratio. Hodie nobis thesaurus. Require in natale Domini fol. 37.

Lectio libri sapientie Salomonis ( Cap. XVIII).

R\. Deo gratias.

Tetigit justum tentatio mortis: et commotio in heremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo sine querela propugnavit proferens servitutis sue scutum orationem: et per incensum deprecationem alligans. Restitit ire et finem imposuit necessitati: ostendens quoniam (0211B)tuus est famulus. Vicit autem turbas non virtute corporis: sed armature potentieque verbo vexatorem subjecit: juramenta parentum commemorans: cum enim jam catervatim cecidissent super alterutrum mortui: interstetit: et amputavit impetum et divisit illam que ad vivos ducebat viam. In veste enim poderis quam habebat: totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta: et magnificentia tua in diademate capitis illius inscripta. R\. Amen.

Psallendo. Os justi meditabitur sapientiam: et lingua ejus loquetur judicium. V\. Lex 51 Dei ejus in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus ejus. P. Et lingua.

(0211C)Sequentia epistole Pauli apostoli ad Timotheum ( I, Cap. I, II).

Deo gratias.

Charissime. Hoc preceptum commendo tibi fili Timothee secundum precedentes in te prophetias: ut milites in illis bonam miliciam: habens fidem et bonam conscientiam. Quam quidam repellentes: circa fidem naufragaverunt: ex quibus est Himineus (0212A)et Alexander: quos tradidi Sathane: ut discant non blasphemare. Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes: orationes: postulationes: gratiarum actiones. Pro omnibus hominibus: pro regibus: et pro omnibus qui in sublimitate sunt: ut quietam et tranquillam vitam agamus: in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo. Qui omnes homines vult salvos fieri: et ad agnitionem veritatis venire. Dominus enim Deus: unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus: testimonium temporibus suis. in quo positus sum ego predicator et apostolus et magister. Veritatem dico: non mentior. Doctor gentium in fide et veritate.

(0212B)R\. Amen.

Evangelium.

Una dierum Dominus noster Jesus etc. Quere in festo Sancti Clementis Pape fol. 21.

Lauda. Alleluja. V\. Beatus homo quem tu erudisti Domine: et de lege tua docuisti eum. P. Alleluja.

Sacrificium. Justiciam tuam Domine non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam. A congregatione multa alleluja. V\. In capite libri scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam: Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei: bene nunciavi justiciam tuam in Ecclesia magna. P. A congregatione.

(0212C)Missa. Letare sterilis que non paris: gaude nimium quod habes premium: non tantum per integritatem mentis: sed et per dignitatem illibate carnis. Magnum tibi siquidem est premium: si servas pudicitiam corporis: magnificentius si conserves et cordis. Intuere gloriam Jacobi: qui dignus est nuncupari frater Domini. Estoque constans in Domino: (0213A)et ejus mereberis computari collegio. Illi etenim soli ingredi licuit sancta sanctorum et merito. Ut qui ex utero matris gestabat castimonie puritatem: adipisceretur in interiora templi veram a Domino claritatem. Ideoque hunc digne sustulit hec passio ad paradisum: et castitas exaltavit usque ad celum. Nam et si qui similia ascendunt certamina si inlesi viriliter dimicando permaneant: parili exornantur corona.

R\. Amen.

Alia Oratio. Multa quidem erant replicanda quantam habeat castimonia gratiam: sed quod ex conservato pudore confertur a Deo: humana lingua non valet proferre in medio. Cum et inestimabile sit quod speratur: et gloriosum quod acquiritur. Qui (0213B)enim carnem mentemque suam gestat: ut Johannes et lacobus pudicam: pectoris Christi Domini esse merebitur recuba. Nec enim quispiam in sanctum pectus poterit recumbere; qui non suum domicilium mundum certaverit custodire: illosque solum puto quod digne suscipiet Christus in requiem: quos aut integritas mentis commendat: aut cruoris effusio juste delibat. Unde precamur te Christe Dei filius et Salvator noster; ut hujus viri justi suffragio ecclesiam tuam liberes ab adversis: qui eam ejus dignatus es ampliare doctrinis.

R\. Amen.

Post nomina. Exultans plebs tua Domine in hoc (0214A)festum Jacobi apostoli tui summe te flagitat precibus ut sicut idem ab omnibus cognominari promeruit justus: ita nos mereamur in melius mutatis moribus remota vanitate: et esse et appellari tam justicie cultores: quam misericordie sectatores. Obtinentes apud te dum vivimus: et nobis pietatis tue solacium: et defunctis beatitudinis locum. quo et hic misericordia tua in nobis miseris ostendatur: et post justificantis in nobis remuneratio declaretur.

R\. Amen.

Ad pacem Oratio. Deus qui beatissimum Jacobum Apostolum tuum a Phariseis ex alto precipitatum: valentem efficis et robustum. cum fides tua inter undas evexerit Petrum: hunc ex alto salvaret elapsum. Tu ecclesiam tuam inter procellosas commotionum (0214B)52 secularium undas pius gubernator tuere. et quotidie gubernationis amminiculo ad portum salutis eam facito pervenire. quo hic liberata a malorum pressuris: ad te perveniat in abundantia pacis. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et pulchrum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater omnipotens: et Jesu Christo filio tuo Domino nostro. Cujus ineffabilibus divitiis ditatus est nomine Jacobus: qui semper vocatus est justus: ut qui promissa justis premia populis predicabat: justi nomen merito subjetaret. Nec defuit nomini sancto pronomini sacro martyrium a plebe impia irrogatum: (0215A)cum ab eis et templi sublimatus pinaculo et inde dejectus pro nomine filii tui lapidibus impressis obruitur. Qui dum tot tunderetur saxis quotque flagellis: inter suprema supplicia advocat misericordiam tue pietatis amicam: non immemor preceptorum Magistri et Domini persecutoribus ad percutiendum terga prebebat: et parciturum te Dominum his flebili oratione rogabat. In hujus ergo honore oblationes quas sancto nomini tuo offerimus omnipotens Deus: libenter suscipe mitis atque placabilis: nosque tuis semper facito inherere mandatis. per ipsum quem collaudant omnes angeli atque archangeli: throni: dominationes: et potestates ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus (0215B)noster Jesus Christus filius qui fibram germinis sui in Jacobo tanta sublimitatis gloria extulit: ut eum et sacerdotio dignum: et martyrem pro se efficeret gloriosum. Cum idem vir Dei sanctus et commissos predicatione presentes imbuit populos: et passionis exemplo instruit securos. His igitur Deus Pater ecclesiam quam vivens edocuit verbo: nunc (0216A)regat suffragio. Cuique olim remunerandam predicans exhibuit fidem: nunc precibus impendat salutem: ut eam tueatur patrocinio indefesso: ob cujus edificationem meruit de consummato exultare martyrio. Per te Domine ac Redemptor eterne.

Post pridie. Conserva Deus in nobis tue misericordie donum: qui in Jacobo et meritorum et nominis beneficium gratie conservasti collatum. Cum non immerito cognominatus est justus: qui justicie operibus habeatur idoneus. Et ideo te rogamus et petimus: ut in hac solennitate passionis ejus hoc sacrificium serenus accipias: sanctifices: et pietate solita benedicas sumentibusque ex eo donum sanctificationis impendas. R\. Amen.

Ad orationem Dominicam.

(0216B)Sit Christe Deus Jacobus Apostolus tuus apud te emundator facinoris nostri: qui carne frater extitit tibi: sit pro nobis advocatus piaculis: qui tibi fuit affinis. Sitque nobis patronus: qui tuus fuit ex advocatione discipulus. Ut precepta orandi que in terris positus discipulis ostendisti: hic tuus martyr tibi commendet prece: qui ea a te propria percepit (0217A)in aure: quo effectum capiamus in his verbis cum ad patrem proclamaverimus e terris. Pater noster qui es in celis.

Benedictio. Christus Dominus quem predicare inter Phariseorum cuneos Jacobus non veretur: intrepidos vos pro sui nominis defensione efficiat ad loquendum. R\. Amen. Ejusque precibus vos sustollat in celo: quem pro se passus est persequentium manibus precipitari ab alto. R\. Amen. Ut ad eum presentem respuentes vitam remuneraturi perveniatis: cum quo nunc idem apostolus collisis cerebris letatur de consummata gloria passionis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Gustate et videte.

Post communio. Gratias tibi agimus. fol. 40.

IN CIRCUMCISIONE DOMINI. (0217B) Ad Missam. Officium.

Dominus regnavit decorem induit alleluja. V\. Induit Dominus fortitudinem et precinxit se. P. Alleluja. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Alleluja.

Oratio. Hodie nobis thesaurus. Quere in Natale Domini fol. XXXVII.

Lectio Esaye prophete (Cap. XLVIII).

Hec dicit Dominus. Audi me Jacob: et Israel quem ego voco. Ego ipse ego primus: et ego novissimus. (0218A)Manus quoque mea fundavit terram: et dextera mea mensa est celos. Ego voco eos et stabunt 53 simul. Congregamini omnes vos: et audite: quis de eis annunciavit hec? Dominus dilexit eum. Faciet voluntatem suam in Babylone; et brachium suum in Chaldeis. Ego locutus sum et vocavi eum: adduxi eum: et directa est via ejus. Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me: et Spiritus ejus. Hec dicit Dominus Redemptor tuus sanctus Israel. Ego Dominus Deus tuus docens te utilia: gubernans te in via qua ambulas. Utinam adtendisses mandata mea: facta fuisset quasi flumen pax tua: et justicia tua sicut gurges maris. Et fuisset (0218B)quasi arena semen tuum: et stirps uteri tui ut lapilli ejus: non interisset: et fuisset nomen ejus attritum a facie mea. Egredimini a Babylone: fugite a Chaldeis. In voce exultationis annunciate: et auditum facite hoc: et ferte illum usque ad extremum terre. Et dicite. Redemit Dominus servum suum Jacob. R\. Amen.

Psallendo. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit justiciam suam. V\. Viderunt omnes fines terre salutare Dei nostri: jubilate Domino omnis terra: cantate et exultate et psallite. P. Ante.

(0219A)Sequentia epistole Pauli apostoli ad Philippenses ( Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fratres. Gaudete in Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum; vobis autem necessarium. Videte canes; videte malos operarios: videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio: qui spiritu deservimus: et gloriamur in Christo Jesu; et non in carne fiduciam habentes: quamquam et ego habeam confidentiam in carne: si quis alius videtur confidere in carne: ego magis circumcisus octavo die ex genere Israel de tribu Benjamin. Hebreus ex Hebreis: secundum legem Phariseus: secundum emulationem persequens ecclesiam Dei: secundum justiciam que ex lege est conversatus (0219B)sine querela, sed que mihi fuerunt lucra? hec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi. R\. Amen.

Secundum Lucam. ( Cap. II).

Illo in tempore: postquam consummati sunt dies octo; ut circumcideretur puer: vocatum est nomen ejus Jesus: quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus: secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem: ut sisterent eum Domino. Sicut scriptum est in lege Domini: quia omne masculinum adaperiens vulvam: Sanctum Domino (0219C)vocabitur. Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Hierusalem: cui nomen Simeon: et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israel: et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto: non visurum se mortem: nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum: et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus: ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. Et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum et dixit. Nunc dimittis servum tuum Domine; secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem (0219D)gentium: et gloriam plebis tue Israel. Et erat pater ejus et mater mirantes super his que dicebantur de illo. Et benedixit illi Simeon: et dixit ad Mariam matrem ejus. Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel: et in signum cui contradicetur: et tuam ipsius animam pertransibit gladius: ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Hec processerat in diebus (0220A)multis: et vixerat cum viro suo annos septem a virginitate sua. et hec vidua usque ad annos octoginta quatuor. que non descendebat de templo: jejuniis et orationibus serviens nocte et die. Et hec ipsa hora superveniens confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini: reversi sunt in Galileam: in civitate sua Nazareth. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.

R\. Amen.

54 Lauda. Alleluja. V\. Omnes gentes plaudite manibus; jubilate Deo in voce leticie. P. Alleluja.

Sacrificium. Suscepimus Deus misericordiam (0220B)tuam in medio templi tui: secundum nomen tuum Deus: ita et laus tua in finibus terre alleluja alleluja. R\. Justicia plena est dextera tua: letetur mons Syon et exultent filie Jude alleluja. P. In finibus.

Missa. Deus qui nobis id prespicit convenire - ut eum debeamus jugiter conlaudare: tota poscamus dilectissimi fratres mentis intentione. ut concedat nobis hodierna die redemptionis et Domini nostri Jesu Christi filii sui preconiis solennibus exultare: ut mysterium incarnationis ejus pro nostre salutis redemptione celebratum: augeat in nobis gaudia nunquam ulterius finienda: et vota multiplicet indisrupta: ut dum officiis impensius mancipamur: celestium sacramentorum participium consequi mereamur. (0220C)R\. Amen.

Alia oratio. Perfecta ingeniti sapientia Patris mentibus celesti munere inlabere nostris: contemnendo quod offendimus et condonando te inspirante quod querimus. Abscide quesumus cordium nostrorum auriumque prepucia: qui pro nobis dignatus es infantie gestare crepundia. Ut quod in tua carne secundum legis litteram fieri circumcisione voluisti corporea; id nostre saluti competenter impendens: ab omni superstitione voluptatum absterge nostra precordia. Lac tuum nutriat parvulos: qui fieri dignatus es pro nostra redemptione pusillus. Ut sicut in te cum ista prestares nullum sensit omnipotentia detrimentum: ita et fides nostra tuo munere confortata: nullum patiatur aliquando defectum: (0220D)sed ad solidum gratie tue perveniat firmamentum. R\. Amen.

Post nomina. Domine Jesu Christe qui mortalitatis hominem sic assumpsisti; ut mortem nostram consumeres. sic jugum legis in tua carne suscepisti: ut a nostra carne eum discuteres: sic circumcisus in carne corporis es: ut nos sine vulnere carnis in corde purgares: atque utroque sexui proficeret circumcisio spiritualis: cum ex virginitate genitricis (0221A)ipse tanquam Sponsus procederes: et utrumque sexum in sacramentum incarnationis amplecteres: suscipiens scilicet virum natum ex femina. Unde veneranda illa senectus in Simeone atque Anna purgata jam etas et defecata: sinceraque etiam in viro feminaque canicies te suscipiens non destitit conlaudare. Te quesumus ut sacrum circumcisionis diem solennitate votiva nobis prosequentibus: orationes supplicum placatus exaudias: et offerentium sacrificia sanctificanda suscipias: atque spiritus quiescentium quorum est facta commemoratio nominum in requiem electorum perducas. R\. Amen.

Ad Pacem. Oratio. Christe finis ad justiciam omni credenti et bonorum omnium limes: qui ex circumcisione preputioque venientibus lapis effectus (0221B)angularis: olim mysterio figurante: cum Jacob capiti unctus est suppositus lapis: cum et Abraham in se uno ostendit: cum alios ex circumcisione: alios ex fide sua venire portendit: quatenus ex utraque gente unam in se faceret plebem. Te quesumus: te rogamus: ut pro quibus precepta legis implesti ut absolveres: preceptorum tuorum efficias effectores: ut in pace tua acquisiti: pace potiamur majestati tue placabili. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: te ineffabilis immenseque sapientie Deum debitis conlaudare preconiis: cum precipue hoc die vel tempore transacta pro nobis circumcisione tue recordamur infantie. Et sicut dignum est laudare virtutem tue omnipotentie (0221C)non valemus. Non enim in te Domine aliquid superfluum in suscepto homine ipse creaveras: quod necessario circuncidi debere mandares. Sed ut te Dominum legis natum fuisse sub lege: nec legem destruxisse probares. Universa enim que carnali populo figuris pretereuntibus adumbrata mandasti: etiam in te ipso secundum litteram fieri permisisti. Qui tamen in nobis per evangelicam veritatem etatemque perfectam sacramentis dignioribus perfecisti. Cum circumcisio nostri cordis non in cultro imprimitur: sed votis spiritualibus celebratur. Illis nos exuens videlicet 55 pellibus quibus Adam involutus a paradisi beatitudine extruditur moriturus: ut continentie virtus desideriis carnalibus amputatis: non corporis pelle: sed confusionis tegmine (0221D)exuatur. Et reformetur paradiso virginitas mentis et corporis: unde eliminata fuerat corruptio transgressoris. Pro quibus indiciis impensius commendandis adest ille mortificato in corpore grandevus meritisque sanctissimus Simeon: amplexumque senilibus ulnis ingentem parvulum: salutare Domini se vidisse testatur. Sed et illa cui nomen gratia resonat continentie: candore resplendens consimilis Anna preconiorum officio Dominum confitetur, offeruntur deinde in sacrificio par turturum; vel (0222A)pulli gemini columbarum. Ut in combinatione mundissimarum avium tam anime quam corporis puritatem litandam Deo exemplis evidentibus doceremur. Et in his sacrificiis que acceptari desiderant: non imis inhereant: sed erigantur jugiter in supernis. Pro quibus omnibus mirabilibus omnes angeli celorumque virtutes tibi Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto cum cherubin et seraphin sine cessatione proclamant: ita dicentes.

Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere incomparabiliter te esse sanctum Domine omnis profitetur a te condita creatura: a quo et creantur et sanctificantur omnia. Hinc quesumus ut quibus jussis preceptisque tuis ad instar sanctitatis tue jubes esse nos sanctos: ob circumcisionis (0222B)unigeniti tui diem cum oblatis sacrificiis sanctifices indignos. Quia tu es Domine ac Redemptor eterne.

Post pridie. Oratio. Deus auctor omnium et conditor creaturarum: qui et circumcisionem ex fide: et preputium per fidem justificare dignatus es: tu Ecclesiam tuam que ex circumcisione vel preputio veniens in te solidata consistit litatione hostie hujus: et vitiis facito circumcidi: et spirituali leticia innovari. Benedicens et nobis famulis tuis: et his sacrificiis tibi oblatis: qui solus pro cunctis factus hostia immolaris. R\. Amen.

Ad orationem Dominicam. Unigenite Dei filius: qui nos non carne sed corde cupiens circumcidi: omne preputium circuncisionis in suscepto homine adimplesti: (0222C)tu a cordibus nostris omne quod tibi non militat gladio verbi tui dissecando abscide: et virtutibus spiritualium actionum nos clementer accinge. Quibus potentialiter roborati: ad te proclamare possimus e terris: ea que nobis petenda instituisti: ut dicamus. Pater noster qui.

Benedictio. Dominus Jesus Christus qui ut legem adimpleret; suscepta carne circumcisionem suscepit corpoream: ipse cordibus vestrorum abscidat illecebras. R\. Amen. Et qui in Simeonis justi manibus est susceptus: vos sibimet associet benedictione perpetua letabundus. R\. Amen. Ut tam corporis quam anime vitiis dissecatis: ad eum sine confusione perveniatis: qui ad confirmandas promissiones patrum (0222D)minister confirmatus est circumcisionis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc.

Oratio post communio. Gratias tibi agimus Domine. Require in Natale Domini fol. 40.

IN DOMINICA ANTE EPIPHANIAM DOMINI. Officium.

Dominus regnavit decorem. Require in Circumcisione Domini fol. 52.

Oratio. Hic est justus noster: in quo sperabamus: fidem precinente propheta: et ad quem pervenimus (0223A)apparentem per gratiam: proinde poscamus clementiam ejus: ut liberet nos: et peccata populo suo dimittat: qui pro nobis impendi dignatus est totus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum.

R\. Deo gratias.

Lectio libri Esaye prophete ( Cap. XLIX).

Hec dicit Dominus. Audite insule et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me: de ventre matris mee recordatus est nominis mei. Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus sue protexit me: et posuit me sicut sagittam electam. In pharetra sua abscondit me: et dixit (0223B)mihi. Servus meus es tu Israel: quia in te glorificabor. Et ego dixi: in vacuum laboravi sine causa: et vane fortitudinem meam consumpsi. Ergo judicium meum cum Domino: et opus meum 56 cum Deo meo. Et nunc dicit Dominus. Formans me ab utero servum sibi: ut reducam Jacob ad eum: et Israel non congregabitur. Et glorificatus sum in oculis Domini: et Deus meus factus est fortitudo mea. Et dixit. Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob: et feces Israel convertendas: dedi te in lucem gentium: ut sis salus mea usque ad extremum terre. R\. Amen.

Psallendo. Laus tua Deus in fines terre: justicia plena est dextera tua. V\. Letetur mons Syon et exultent filie Juda: propter judicia tua Domine. P. (0223C)Justicia.

Sequentia epistole Pauli apostoli ad Hebreos ( Cap. VI).

R\. Deo gratias.

Fratres. Abrahe promittens Deus: quoniam neminem habuit per quem juraret majorem: juravit per semetipsum dicens. Nisi benedicens benedicam tibi: et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. Homines enim per majorem suum jurant: et omnes controversie eorum finis ad confirmationem est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationes heredibus: immobilitate consilii sui interposuit jusjurandum. Ut per duas res immobiles quibus (0224A)impossibile est mentiri Deum: fortissimum solatium habeamus: qui confugimus ad tenendam propositam spem: quam sicut ancoram habemus anime tutam ac firmam: et incedentem usque in interiora velaminis. Ubi precursor pro nobis introivit Jesus secundum ordinem Melchisedech Pontifex factus in eternum. Hic enim Melchisedech Rex Salem Sacerdos Dei summi: qui obviavit Abrahe regresso a cede Regum. Et benedixit ei. Cui decimas omnium divisit Abraham. Primum quidem qui interpretatur Rex justicie. Deinde autem et Rex Salem: quod est Rex pacis. Sine patre: sine matre: sine genealogia. Neque initium dierum: neque finem vite habens. Assimilatus autem filio Dei: manens sacerdos in perpetuum.

R\. Amen.

(0224B)Principium sancti evangelii secundum Joannem ( Cap. I).

In principio erat verbum: et verbum erat apud Deum: et Deus erat verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso: vita erat. Et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet: et tenebre eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo: cui nomen erat Johannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine. Ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux: sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat: et mundus per ipsum factus est: et mundus eum non cognovit. In propria venit: (0224C)et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum: dedit eis potestatem filios Dei fieri: his qui credunt in nomine ejus. Qui non ex sanguinibus: neque ex voluntate carnis: neque ex voluntate viri: sed ex Deo nati sunt. Et verbum caro factum est: et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam ejus: gloriam quasi unigeniti a patre: plenum gratie et veritatis. Johannes testimonium perhibet de ipso: et clamat dicens. Hic erat quem dixi: qui post me venturus est: ante me factus est: qui prior me erat. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus: gratiam pro gratia: quia lex per Moysen data est: gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

R\. Amen.

(0225A)Lauda. Alleluja. V\. Timebunt gentes nomen tuum Domine: et omnes reges terre gloriam tuam. P. Alleluja.

Sacrificium. Paratum panem de celo prestitisti filiis tuis Domine: omne delectamentum in se habentem odore suavitatis alleluja alleluja.

Missa. Principium exorientis anni: quod hodierno die cum jejunii voto celebrandum suscepimus: humili devotione fratres dilectissimi Deo muneribus dedicemus. Poscentes ut idem Christus qui est caput omnis principatus: ac Dominus det nobis ita venientis anni spacia fideli mente transigere: qualiter oculis pietatis ejus mereamur in omnibus complacere.

R\. Amen.

Alia Oratio. Deus qui idem ipse es cujus anni non (0225B)deficient: prebe nobis ita hunc annum cum placita tibi servitutis devotione 57 transigere: qualiter et substantiis non privemur: et divinis obsequiis devotione optabili obsequamur. R\. Amen.

Post nomina. Christe qui es alpha et o: initium et finis: tu benedicito his sacrificiis ob principium presentis anni tibi oblatis: et ita offerentium vocabula in libro vite conscribens: ut defunctis requiem prestes. quo omnes qui initia hujus anni tripudio laudationis attollimus: reliquum excursum ejus in tua servitute transigere mereamur. R\. Amen.

Ad pacem. Benedic Domine coronam anni benignitatis tue: ut et campi tui ubertate pinguedinis repleantur. et nos qui in convallem plorationis consistimus: abundantia pacis ac dulcedinis redundemus. (0225C)R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere Domine sancte pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui ante tempus natus ex te Deo patre tecum pariter et cum Spiritu Sancto condidit tempora: dignatus est nasci et ipse sub tempore ex utero virginis Marie. Qui tamen cum sit sempiternus: statutos annorum discrevit recursus: per quos evolutus deduceretur hic mundus. Distinguens annum certis atque congruentibus vicissitudinibus temporum: quibus Sol certa cursus sui dimensione anni orbem in confusa varietate distingueret. Illi etenim Deo vivo hodie et finem expleti anni: et subsequentis initium oblatis muneribus dedicamus. per quem et decursum annorum (0225D)transegimus: et principium alterius inchoamus. Hunc igitur quia in annum nos ad supplicandum sancta et communis fecit devotio convenire: tibi Deus Pater simplices fundimus preces. Ut qui in nativitate ejusdem filii tui presentis temporis curricula consecrasti: prebeas nobis hunc annum habere placabilem: et dies ejus in tua transigere servitute. (0226A)Terram quoque fructibus reple: animas corporaque facito morbis delictisque carere. Scandala remove. contere hostem. Cohibe famem: et omnes in commune nocivorum casuum eventus a nostris finibus procul exclude. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: quem in unitate trinitatis throni dominationes et potestates sine cessatione conlaudant: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Oratio. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: quo inspirante januam presentis anni in confessione intramus: quove acti compungimur: ut reliquos excursus temporum in divinis obsequiis transigere delectemur. Ipse est vere Salvator noster et Dominus Jesus Christus filius tuus: qui est et consecratio (0226B)temporum: et conditor seculorum: Christi Domini ac Redemptoris eterni.

Post pridie. Vespertini hujus sacrificii litatione placari te cupientes omnipotens Deus: quesumus ut appositum tibi hoc holocaustum: ita placide acceptare digneris: quo omnes qui a te sanctificari hujus anni initia cupimus: in sanctis eum nos transegisse actibus gratulemur. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Domine qui magnus dies es angelorum: parvus in die hominum. Verbum Deus ante omnia tempora verbum caro opportuno in tempore conditus. Sub sole conditor solis: da nobis hujus diei in tuis laudibus ecclesiastice dignitatis solennem conventum. Ut qui initium anni talibus primitiis tibimet consecrasti: (0226C)benedic nobis famulis tuis: et sanctifica his sacrificiis tibi oblatis; ut totius temporis spatium tibi placitis excursibus: atque operibus facias immolari: qui nos docuisti orare et dicere e terris. Pater noster qui es etc. R\. Amen.

Benedictio. Omnes qui initium presentis anni laudibus excolendum attollitis Salvatoris nostri muniti presidiis: absque crimine ad finem ejus usque perveniatis. R\. Amen. Idem quoque Redemptor noster ita contribuat vobis hunc annum habere placidum ac jocundum: ut cor vestrum semper sibimet efficiat preparatum. R\. Amen. Ut benedicti a Deo qui fecit celum et terram: quod nunc inchoatis in lacrymis: post in canticis spiritualibus expleatis. R\. Amen. 58 Per misericordiam ipsius Dei etc.

(0226D)Dominus sit semper vobiscum.

Post Communio. Oratio. Gratias tibi agimus. Require in Natale Domini fol. 40.

IN JEJUNIO EPIPHANIE Ad Missam prophetia.

Lectio libri ecclesiastici Salomonis (Cap. IIII).

Fili conserva tempus et devita a malo pro anima (0227A)tua. Non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum: et est confusio adducens gloriam et gratiam. Nec accipias faciem adversus faciem tuam: nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casu suo: nec retineas verbum in tempus salutis. Ne abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua enim cognoscitur sapientia: et sensus scientie. Et doctrina in verbo veritatis: et firmamentum in operibus justicie. Non contradicas veritati ullo modo: et de mendacio ineruditionis tue confundere. Non confundaris confiteri peccata tua: et ne subjicias te omnino peccato. Noli resistere contra faciem potentis: nec coneris contra ictum fluvii. Pro justicia agonizare: pro anima tua: et usque ad mortem certare (0227B)pro justicia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.

R\. Amen.

Lectio libri Numeri ( Cap. XXIIII).

R\. Deo gratias.

In diebus illis. Levans Balaam oculos: vidit Israel commorantem per tribus suas. Et introeunte in se spiritu Dei: assumpta parabola ait. Dixitque Balaam filius Beor. Dixit homo: cujus obduratus est oculus. Dixit auditor sermonum Domini: qui visionem omnipotentis intuitus est. Qui cadit et sic aperiuntur oculi ejus. Quam pulchra tabernacula tua Jacob: et tentoria tua Israel. Ut valles nemorose: ut horti juxta fluvium irrigui: et tabernacula que finxit Dominus. Quasi cedri juxta aquas: fluet aqua distillata (0227C)ejus: et semen illius erit in aquas multas. Accubans dormivit sicut leo: et quasi leena quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi erit ipse benedictus: qui maledixerit tibi: in maledictione reputabitur. Sumpta igitur rursum parabola ait. Dixit Balaam filius Beor. Dixit homo cujus obturatus est oculus. Dixit auditor sermonum Dei. Qui novit doctrinam Dei altissimi: et visiones omnipotentis videt: qui cadens apertos habet oculos. Videbo eum: sed non modo: intuebor illum: sed non prope. Orietur stella ex Jacob: et consurget virga ex Israel. Et percutiet duces Moab: vastabitque omnes filios Seth. Et erit Idumea possessio ejus: et hereditas Seyr cedet inimicis suis. Israel vero fortiter ait. De Jacob erit qui dominetur: et perdat reliquias Civitatis. (0227D)Assumptaque parabola: et iterum locutus est. En qui venturus est: quando ista faciet Deus. Venient (0228A)in trieribus de Italia superabunt Assyrios: vastabuntque Hebreos: et ad extremum etiam ipsi peribunt. Surrexitque Balaam: et reversus in locum suum. Balaach quoque via qua evenerat: iterum rediit.

R\. Amen.

Psallendo. Propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum Domine: nequando dicant gentes ubi est Deus eorum. V\. Propter honorem nominis tui Domine libera nos. P. Nequando.

Sequentia epistole Pauli apostoli ad Corinthios ( I, cap. XV).

R\. Deo gratias.

Fratres. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos (0228B)colloquia mala. Evigilate juste: et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent. Ad reverentiam enim vobis loquor. Sed dicet aliquis. Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? Insipiens: tu quod seminas non vivificatur: nisi prius moriatur. Et quod seminas non corpus: quod futurum est seminas. Sed nudum granum ut puta tritici: aut alicujus ceterorum seminum. Deus autem dat illi corpus sicut voluit: et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro: sed alia hominum: alia pecudum: alia volucrum: alia autem piscium. Et corpora celestia: et corpora terrestria. Sed alia quidem celestium gloria: alia autem terrestrium. Alia autem claritas solis: alia claritas lune: alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in (0228C)claritate. Sic et resurrectio mortuorum. seminatur in corruptione: surgit in incorruptione. 59 Seminatur in ignobilitate: surgit in gloria. Seminatur in infirmitate: surgit in virtute: Seminatur corpus animale: surgit corpus spirituale. Si est corpus animale: et spirituale. Sicut scriptum est. Factus est primus homo Adam in animam viventem: novissimus autem in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spirituale est: sed quod animale est. Deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus. Secundus homo de celo celestis. Qualis terrenus: tales et terreni. Qualis celestis: tales et celestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni: portemus et imaginem celestis. R\. Amen.

Lectio sancti evangelii secundum Johannem ( I.)

(0228D)Deum nemo vidit unquam: nisi unigenitus filius: qui est in sinu patris: ipse enarravit. Et hoc testimonium (0229A)Johannis quando miserunt Judaei ab Hierosolymis Sacerdotes et Levitas ad eum; ut interrogarent eum: tu quis es? Et confessus est et non negavit: et confessus est: quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum. Quid ergo? Helyas es tu? Et dicit. Non sum. Propheta es tu? Et respondit. Non. Dixerunt ergo ei. Quis es tu: ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso? Ait. Ego vox clamantis in deserto: dirigite viam Domini: sicut dixit Esayas propheta. Et qui missi fuerant: erant ex Phariseis. Et interrogaverunt eum et dixerunt. Quid ergo baptizas: si tu non es Christus: neque Helyas: neque propheta? Respondit eis Johannes dicens. Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit: quem vos nescitis. Ipse (0229B)est qui post me venturus est: qui ante me factus est. Cujus ego non sum dignus: ut solvam calciamenta. Hec in Bethania facta sunt trans Jordanem: ubi erat Johannes baptizans. Altero die vidit Johannes Jesum venientem ad se: et ait. Ecce agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi: post me factus est qui prior me erat: et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel: propterea veni ego in aqua baptizans: et testimonium perhibuit Johannes dicens. Quia vidi spiritum descendentem quasi columbam de celo: et mansit super eum: Sed qui misit me baptizare in aqua: ille mihi dixit. Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum: hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego vidi: et testimonium perhibui. Quia (0229C)hic est filius Dei. R\. Amen.

(0230A)Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum de celis: laudate eum in excelsis. P. Alleluja.

Sacrificium. Vos qui transituri estis Jordanem: edificate altare Domino ex lapidibus quos ferrum non tetigit: et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas alleluja.

Missa. Principium exorientis. Et omnia alia require in Dominico ante Epiphaniam Domini fol. 56.

Oratio. Post Communio. Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem: quesumus ut sit nobis hec in remissionem peccatorum: et sanitatem mentium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0230B)Dicat. Presb. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

IN APPARITIONE SEU EPIPHANIA DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. Ad Missam. Officium.

Vos qui in Christo baptizati estis: Christum induistis alleluja. V\. Benedicti vos a Domino qui fecit celum et terram. P. Christum. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. P. Christum.

Oratio. Rex omnium seculorum Christe Deus altissime: qui in diebus Herodis regis de virgine natus: Magis querentibus novo sidere declaratus: appareat in nobis virtutis tue presidium ad depellendos omnes principes tenebrarum: quo sic majestatis (0230C)tue sidus in nobis resplendeat: ut ad te querendum (0231A)nulli se nobis errorum objices interponant: quo ad te videndum curramus: et te viso jocundemur instanter. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum.

Lectio libri Esaye prophete ( Cap. LX).

R\. Deo gratias.

60 Surge illuminare Hierusalem: quia venit lumen tuum: et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebre operient terram: et caligo populos. Super te autem orietur Dominus: et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo: et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos (0231B)tuos: et vide. Omnes isti congregati sunt: venerunt tibi. Filii tui de longe venient: et filie tue a latere surgent. Tunc videbis et afflues: et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Quando conversa fuerit ad te multitudo maris: fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te: dromedarii Madian et Epha. Omnes de Sabba venient: aurum et thus deferentes: et laudem Domino annunciantes. Argentum et aurum eorum cum eis: nomini Domini Dei tui: et sancto Israel qui glorificavit te. Et edificabunt filii peregrinorum muros tuos: et reges eorum ministrabunt tibi. In indignatione autem mea percussi te: et in reconciliatione mea misertus sum tui. Et aperientur porte tue jugiter: die et nocte: et non claudentur. Ut auferatur a te fortitudo gentium: (0231C)et reges eorum adducantur. Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit. Et gentes solitudine vastabuntur. Gloria Libani ad te veniet: abies et buxus et pinus simul: ad ornandum locum sanctificationis mee: et locum pedum meorum glorificabo. Et venient ad te curvi filii eorum: qui humiliaverunt te: et adorabunt vestigia pedum tuorum. Non audietur ultra iniquitas in terra tua: vastitas aut contritio in terminis tuis. Sed occupabit salus muros tuos: et portas tuas laudatio. Non erit tibi Sol amplius ad lucendum per diem: nec splendor Lune illuminabit te. Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam: et Deus tuus in gloriam tuam.

R\. Amen.

(0231D)Psallendo. Omnis terra adoret te et psallat tibi. V\. Psalmum dicam nomini tuo altissime super filios hominum. P. Et psallat.

(0232A)Sequentia epistole Pauli apostoli ad Galatas ( Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fratres. Quicumque in Christo baptizati estis: Christum induistis. Non est Judeus: neque Grecus: non est servus: neque liber. Non est masculus neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi: ergo Abrahe semen estis: secundum promissionem heredes. Dico autem. Quanto tempore heres parvulus est: nihil differt a servo: cum sit Dominus omnium: sed sub tutoribus et auctoribus: usque ad prefinitum tempus a patre. Ita et nos cum essemus parvuli: sub elementis hujus mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis: misit Deus filium suum natum ex muliere: (0232B)factum sub lege: ut eos qui sub lege erant redimeret: ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei: misit Deus spiritum filii sui in corda vestra: clamantem abba pater. Itaque jam non est servus: sed filius. Quod si filius: et heres per Deum.

R\. Amen.

Lectio sancti evangelii secundum Mattheum ( Cap. II).

Illo in tempore. Cum natus esset Jesus in Bethleem Jude: in diebus Herodis Regis: ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes. Ubi est qui natus est Rex Judeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente: et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes Rex: turbatus est: et omnis Hierosolyma (0232C)cum illo. Et congregans omnes principes Sacerdotum et Scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt. In Bethleem Jude. Sic enim scriptum est per Prophetam. Et tu Bethleem terra Juda: nequaquam minima es in principibus Juda. Ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes clam vocatis Magis: diligenter didicit ab eis tempus stelle: que apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit. Ite et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis: renunciate mihi: ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent Regem: abierunt. Et ecce stella quam viderant in Oriente: antecedebat eos: usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam: gavisi sunt gaudio magno 61 valde. Et (0232D)intrantes domum: invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis: obtulerunt ei in munera. Aurum: (0233A)Thus: et Mirrham. Et responso accepto in somnis: ne redirent ad Herodem: per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent: ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens. Surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Egyptum: et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim: ut Herodes querat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte: et recessit in Egyptum. Et erat ibi: usque ad obitum Herodis. Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem. Ex Egypto vocavi filium meum. Tunc videns Herodes: quoniam illusus esset a Magis: iratus est valde. Et mittens occidit omnes pueros: qui erant in Bethleem: et in omnibus finibus (0233B)ejus: a bimatu et infra: secundum tempus quod exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est: ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos: et noluit consolari: quia non sunt. Defuncto autem Herode: ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Egypto dicens. Surge: accipe puerum et matrem ejus: et vade in terram Israel: defuncti sunt enim qui querebant animam pueri. Qui consurgens: accepit puerum et matrem ejus: et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judea pro Herode patre suo: timuit illuc ire. Et admonitus in somnis: secessit in partes Galilee: et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod (0233C)dictum est per prophetam: quoniam Nazareus vocabitur. R\. Amen.

Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum Sol et Luna: laudate eum omnes stelle et lumen. P. Alleluja.

Sacrificium. Omnes de Sabba venient offerentes: aurum et thus et lapides preciosos: salutare Domini evangelizabant alleluja alleluja. V\. Viri excelsi ad te transibunt et tui erunt servi subsequentes te colligati vinculis: et adorabunt te. quia in te est Deus: et preter te non est alius: renovamini insule Israel et salvamini a Domino in salute eterna. P. Salutare.

Missa. Omne dilectissimi fratres in laudem Dei (0234A)Salvatoris Redemptorisque nostri charitatis excitetur officium. Spei ponatur integritas: fidei surgat devota confessio. Qui nobis per istam suam assumpte matris nativitatem: illam ingeniti patris dignatus est significare naturam. Quia verbum caro factum inde in agnitionem Dei locum generationis ostendit: unde in virginem initium originis introduxit. Ea Christus proditus virtute: qua genitus. novoque sidere daret infantie signum: potentie ministerium: ignorantie documentum. Et qui terram factus ex muliere: lege parturitionis inviseret: celum indiscreto patris jure coherens possideret: Novamque elementi: quam creaverat claritatem habuit Deus in officio. parvulus in testimonio: mundus in nuncio. Reges in miraculo: pastores in gaudio. Gentilitas in stupore: credulitas (0234B)in munere: crudelitas in timore. In hac tremuerunt impii: in hac exultaverunt commoniti: in hac adoravere subjecti. Hac inluminante qui fuerat salvandus occurrit. hac terrente qui fuerat periturus expavit. Sic celo nova lampade corruscante: et illuminata fides est: et cecata perfidia.

R\. Amen.

Alia Oratio. Deus qui nobis ad revelandos istius vite labores diversa donorum tuorum solatia et gaudia contulisti: quibus insignis annuis recursibus dies agimus. Ut Ecclesie tue vota solennia presenti festivitate celebremus. Unde et proxime Natalem Domini Salvatoris peregimus: qui nobis natus in tempore est: qui de te natus sine tempore: omnium seculorum et temporum est antecessor et conditor. Deinde subsecutum (0234C)diem circumcisionis octavum: unigeniti luce signatum pari observantia recolentes: sacrificiis solennibus honoravimus. 62 Nunc Epiphanie diem revelante in homine divinitate excolimus: diversa Domini nostri Jesu Christi filii tui in hoc mundo suum adventum manifestantia insignia predicantes. Sive quod stellam ortus sui nunciam misit e celo: quam stupentibus Magis usque ad cunabula sue carnalis infantie previam fecit. Sive quod aquas baptismate suo ad omnium gentium lavationem Jordanis alveum sanctificaturus intravit. Ubi ipsum esse filium unigenitum dilectum spiritu columbe specie advolante monstrasti: et paterna insuper voce docuisti. Sive (0235A)quod primum in Chana Galilee prodidit signum: cum in connubio nuptiali aquas in vinum vertit. Alto et admirabili Sacramento docens: quod a seculis sponse sibi jungendus Ecclesie advenerat: ac vinum prudentie spiritualis saporis fidem veritatis esse mutandam. Itaque in his tribus mirabilium tuorum causis fide hodierne solennitatis edita: Dominus noster Jesus Christus filius tuus: nihilominus tue virtutis operatio: et nostre salutis preparatio est. Propterea Domine secundum hec tria magna mirabilia maneat in nobis gratie spiritualis integritas. Sapiat in cordibus nostris vinum prudentie: fulgeat in operibus stella justicie.

R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Ecclesie tue quesumus Domine (0235B)munera propitius intuere: quibus non jam aurum: thus: et mirrha profertur: sed iisdem muneribus unigenitus tuus declaratur: offertur: immolatur: et sumitur. Offerentibus quoque Domine gaudia tribue sempiterna: et refrigerium quietis defunctis accumula.

R\. Amen.

Ad pacem Oratio. Christe qui ad humana veniens humilis Deus in sidere declararis: inlabere sensibus nostris quo Ecclesia tua que apparitionis tue festum hodierno die ovando concelebrat: in pace tua jugi tempore solidata consistat. Ut et hic opera charitatis instanti devotione retentet: sed ad te remuneratura perveniat gaudens: qui olim ad liberationem ejus per ammirabile sidus apparere dignatus es.

(0235C)R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: omnipotentiam tuam Domine Jesu Christe per vite nostre vel maxima spacia: vel minima momenta laudare. Maximeque (0236A)in festivitate presenti: in qua multimoda mirabilium tuorum preconia celebrantur: ex totis precordiis venerari. Et licet ea ipsa que perstringere de pluribus pauca presumimus: sacramentis sint preciosiora quam factis. Eoque fiat: ut quod meus non concipit: lingua non pariat. attamen si qua vel forinsecus ammirationi fuere perspicua convenit memorare. Hodierna igitur die quod incarnationis tue testimonium perhibet ignerutilum: lucilatuum: contemplatione placidum: expectatione votivum: nativitate mirabile: significatione terribile sidus apparuit. cujus splendoris magnitudinem expavit subito Chaldeorum cervicosa curiositas: et in omni Babyloniorum ritu vetusta superstitione calcata: Magi sagaces viderunt quantis jacerent in tenebris: (0236B)qui nisi discuterent visibilium luminum qualitatem nescissent lucis auctorem. Neque ultra supercilio gentis Assyrie colendos homines inter celestia quesierunt: qui coelo judice adorandam divinitatem inter humana repererunt. Additur his quod Jordanis aquas sanctificaturus intrasti ad humilitatem exempli: non ad necessitatem peccati. Et vox patris de filio testificantis audita est: atque novum Adam spiritus gratie septiformis insedit: hinc in quo baptizari Baptista possit ostendit. Nec hunc eundemque Jordanem seculis anterioribus illustratum esse plus dixerim: cujus gurgitibus abruptis undifluis fluctibus qui precesserant in mare reconditis. Hinc exaltatis qui subsisterant: et in ethera fastigiatis juxta scevam liquentis elementi secures tribus per vada pulverulenta (0236C)transduxit. Insuper infudisti aquas hydriis: aquis vinum; atque ad tue jussionis imperium votivi distinguntur in aquis: et vindemie 63 oriuntur ex hydriis. Nec minori miraculo quondam largitas (0237A)tua flumen irriguum de visceribus aride cutis elicuit. sed non amplius est verbo liquorem siccis: quam saporem accidis indidisse. Quinque quoque panibus et pisce geminato quinque virorum milia intra deserta pavisti. Hoc potentialiter tue benedictionis operatus: ut tantus populus qui magno impleri vix poterat: parvo posset impleri. Ita in ora hominum cibus ipsa sui imminutione proficiens: incrementum proprium inter detrimenta sumebat: ut edulibus ampliatis fragmine crescente: frustrorum plurima relata sunt cophinis: que non fuerant illata conviviis. Operante hoc omnipotentia tua ad magnificandam gloriam, tuam: cui omnes angeli non cessant clamare ita dicentes.

Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

(0237B)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Deus: qui observationem diei hujus: atque reverentiam toto orbe venerabilem tripliciter et acceptionis et luminationis et declarationis honore donasti. Appare in his solennitatibus: et accepta oratione plebis tue: qui solennitatem hanc ipso acceptionis nomine consecrasti. Illumina sacrificantem cultui tuo populum: qui festa hec etiam vocabulo illuminasti: declara cordibus nostris veritatis tue lucem: qui et ipsam appellationem dedisti his solennitatibus claritatem: Quia tu es Deus ac Redemptor eternus.

Post pridie. Oratio. Appare Domine: cognoscere Domine: sicut apparuisti manifestus in carne: ortus ex virgine: inventus a pastoribus: cognitus in virtute. (0238A)Declaratus in sidere: adoratus in munere. Ostensus in flumine: creditus in fide: habitus in nube: promissus in judice. Ut sacrate solennitatis gratia ita suscipiat ecclesia tua nunc gaudia: ut pretulit quondam mysteria. R\. Amen:

Ad orationem Dominicam.

Christe Deus qui virginali prodiens ex utero novum hodie lumen apparuisti: in mundo agnitus in stella: adoratus per munera. ciba nos favo mellis et sermonibus bonis: orationibus justis ac responsionibus pietatis. Ut dulcedo auditus tui sanitas sit anime vel corporis nostri: Ut gustantes et videntes quam suavis es Domine: nequaquam percogamur ad amaritudinem seculi declinare: sed celestibus suspensi oraculis: cordibus et vocibus per patrem impetremus (0238B)e terris. Pater noster qui es in celis.

Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.

Benedictio. Jesus Christus Rex noster qui profanum Regem sua nativitate terruit: ipse in vobis cum suis virtutibus regnet. R\ Amen. Cujusque signum stella radiante Magis apparuit: ejus vos gratia sine fine clarificet. R\. Amen. Det vobis spiritualem intelligentiam: qui aquarum naturam vini in suavitate fecit esse saporem. R\. Amen. Et qui populorum millia exiguo panis fragmine satiavit: corda vestra doctrine sue alimento locupletet. R\. Amen. Conferens vobis veram innocentiam: qui Spiritus Sancti tranquillam simplicitatem demonstrare voluit per (0239A)columbam. R\. Amen. Quod ipse prestare dignetur: cujus regnum et imperium sine fine manet in secula seculorum. R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Post communio. Oratio. Verbum ante secula ineffabiliter patris ore prolatum: et in tempore hominem pro nobis ex virgine ortum: humili prece poscamus: ut invocationem nostram de monte sancto suo placatus exaudiat: ejusque benedictio pectora credentium repleat. Ac sicut incerta secretorum sapientia manifestans ad se agnoscendum corda excitet nostra: ita catholicam plebem alarum suarum protectione defendat: eisque eum judex venerit existat placabilis: pro quibus redimendis in carne apparuit humilis. R\. Amen.

(0239B)Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Presb. Solennia completa sunt in nomine Domini Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace.

R\. Chorus. Deo gratias.

64 IN PRIMO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIE DOMINI. Officium.

Dominus regnavit decorem induit alleluja. V\. Induit Dominus fortitudinem et precinxit se. P. Alleluja. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Alleluja.

(0239C)Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.

Gloria. Chorus R\. In excelsis Deo.

Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.

(0240A)Oratio. Te excelsa laus in altissimis decet: tibi e terris gloria Ecclesia canit: atque hujus caterve concentu ad astra hymnum emittit. Rogamus omnipotens Deus: ut sicut tuas solenniter porrigimus laudes: ita precum nostrarum jubeas efficaciter suscipere voces. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lectio libri Esaye prophete ( Cap. LII)

R\. Deo gratias.

Hec dicit Dominus. Consurge consurge: induere fortitudine tua Syon induere vestimentis glorie tue Hierusalem civitas sancta. Quia non adjiciet ultra: (0240B)ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Excutere de pulvere: consurge: sede Hierusalem: solve vincula colli tui captiva filia Syon: quia hec dicit Dominus. Gratis venundati estis: et sine argento redimemini. Quia ego ipse qui loquebar: ecce adsum. Quam pulcri super montes pedes annunciantis et predicantis pacem. annunciantis bonum: predicantis salutem: dicentis Syon: regnabit Dominus Deus tuus. Quia oculum ad oculum videbunt: cum converterit Dominus Syon. Gaudete et laudate simul deserta Hierusalem: quia consolatus est Dominus populum suum: redemit Hierusalem. Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Et videbunt omnes fines terre: salutare Dei nostri. R\. Amen.

(0240C)Psallendo. Deus docuisti me a juventute mea et usque ad senectam et summam senectutem ne derelinquas me Domine. V\. Ne projicias me in tempore senectutis cum defecerit virtus mea. P. Ne derelinquas.

(0241A)Principium epistole Pauli apostoli ad Romanos ( Cap. I).

R\. Deo gratias.

Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus: segregatus in evangelium Dei: quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis suis sanctis de filio suo. qui factus est ex semine David secundum carnem: qui praedestinatus est filius Dei in virtute: secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus: in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Jesu Christo. Primum (0241B)quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annunciatur in universo mundo. Testis enim mihi est Deus: cui servio in spiritu meo in evangelio filii ejus: quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Obsecrans si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Desidero enim videre vos: ut aliquid impartiar gratie vobis spiritualis ad confirmandum vos: id est simul consolari in vobis per eam que invicem est fides vestra atque mea. Nolo autem vos ignorare fratres quia sepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc: ut aliquem fructum habeam in vobis: sicut et in ceteris gentibus: Grecis ac Barbaris: sapientibus atque insipientibus (0241C)debitor sum. Itaque in me promptum est et vobis qui Rome estis evangelizare. Non enim erubesco evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti: ludeo primum et Greco. Justicia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Sicut scriptum est. Justus autem ex fide vivit. R\. Amen.

(0242A)Lectio Sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. II).

Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus cum factus esset annorum duodecim: ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi: consummatisque diebus cum redirent: remansit puer Jesus in Hierusalem: et non cognoverunt parentes ejus. Existimantes autem 65 illum esse in comitatu: venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos. Et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. Et factum est post triduum: invenerunt in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem. Stupebant autem omnes qui eum audiebant: super prudentia et responsis ejus. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum. Fili: quid fecisti (0242B)nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes querebamus te. Et ait ad illos. Quid est quod me querebatis? Nesciebatis: quia in his que patris mei sunt: oportet me esse. Et ipsi non intellexerunt verba que locutus est ad illos. Et descendit cum eis: et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hec in corde suo. Et Jesus proficiebat sapientia et etate et gratia apud Deum et homines.

R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus quoniam suave est. P. Alleluja.

(0242C)Sacrificium. Formavit Dominus Deus hominem de limo terre: et inspiravit in faciem ejus spiraculum vite: et factus est homo in animam viventem alleluja alleluja. V\. Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in Eden ab Oriente in quo posuit hominem quem formaverat. P. Et factus est.

Missa. Dominicos dies dilectissimi fratres sancte (0243A)religionis legibus consecratos: grandi diligentia mens ad solenne officium parata concelebret. Non sint hinc studio despicabiles: quod in numero sint frequentes. Nec ex eo exiguus eorum cultus: quo assiduus sit recursus. Desiderabile enim debet esse omnibus tempus quod humana fragilitas tante majestatis ministerio jubetur assistere: quo in offerendis sacrificiis Deus hominem dignatur assumere. Cum mortalibus immortalitas per fidem quesita participat: que panis hac vice oblatione suscepta gratia sanctificationis aspectum corporis Christi ac sanguinis munere fidelibus representat. Et dum celesti benedictione creatura visibilis animatur: credentium viscera invisibilis creator ingreditur: qui ad hoc inferri sibi imperat: que dicavit. Ut ad salutem nostram illa (0243B)redeant: que requirit: et ad beatitudinem illa proficiant que promisit. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Christi Dei nostri qui cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus vivit et regnat in secula seculorum. R\. Amen.

Alia Oratio. Deus quem omni tempore colere et laudare sine intermissione debemus. Dona ut quatenus perpetim serviendi curam per negligentiam non implemus: saltem Dominicorum dierum festivitatem diligentius excolamus. Cedat cura seculi: pereat causa peccati. Convalescat potentia fidei: vigeat gratia Sacramenti. Sibi homo prestet: quod tibi debet. Ut dum Dominicorum dierum jocunditate perfruitur: intollerabilium occupationum onere non prematur. Anima dominantibus sibi vitiis voluptatis (0243C)sue lassa servitio: in tristicia refectionem inveniat. Et que libertatis sue arbitrio patitur: quod laborat pietatis tue beneficio: pareat ut quiescat. Negotium bonis: otium malis ponat. Sint excubie precum ferie peccatorum: salubriori se animus commutatione distendat: ut in eo se reficiat: si ad meliora convertat. Et bonorum actuum saltim habeat vicem: si non habeat jugitatem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui in tuo conspectu sanctorum Apostolorum.

(0244A)Post nomina. Dicato solenniter famulatu: omnipotentiam tua Domine supplices imploramus: ut concesso nobis sanctorum omnium patrocinio: oblationes populi tui clemens accipias: et propitius benedicas. Prestes etiam prosperitatem vivis: refrigerium et quietem fidelibus defunctis. Et qui ad testimonium devotionis defuerunt consecranda: ad remedium salutis mereantur recipere consecrata. R\. Amen. Quia tu es vita vivorum etc.

Ad pacem. Deus omnipotens: qui docuisti humilitatis bono et charitatis studio posse servari: respice ad membra Ecclesie 66 tue: atque ea que emulatione discreta: aut indignatione viciata sunt in pacem revoca atque compone. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra.

(0244B)Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus qui tibi credulitatem cordis: confessionem oris: devotionem laudis: obedientiam voluntatis: quam in potestate nostra ponere dignatus es exhibere. Atque utinam tam continue: quam debite: tantoque studio aucti: quanto beneficio sublimati. Quamque abundanti gratia vivimus: tam cura perpetim serviremus. Ut qui totum accepimus: aliquid redderemus. Per te hominem facis: quamvis in opere non labores. Inclinat pietas: quem necessitas non fatigat. Tuis illis gloriosis manibus luto tractas: limo imaginem divinitatis imponis: vultus fingis: membra discriminas: flatum tui oris inspiras: atque animam ratione secum exstante vivificas. Totam tamen ante mundi machinam parans: cunctas futuri orbis delicias (0244C)coacervas: ad quas eum quem tibi amabilem: non solum factum sed faciendum feceras: introducas. Ut bonorum omnium copia serviret ocio. Et ut dominum se judicio nosset esse: sed Deo auctori debiturus beatitudinem: non labori. Ponitur lex precepti: ne mens fieret ignara consilii. Dicitur quod preceperit: quid vitaret: ne nesciret quid esset: si non metueret quicquid didicisset. Sed quamvis jubentis imperium temeritas plectenda transiret: et concupiscentie culpam secuta sit mortis (0245A)pena: rediit tamen in damnatum pietatis affectus. Major fuit misericordia liberare eum voluisse: quam fieri. Et plus indulgentie prestitit remittere injuriam: quam contractare reatum. Quia non tantum debuerat ut existeret: qui non erat; quantum debuit ut evaderet que nolebat. Non parcis filio · parcis reo: traditur morti volens: cruci affigitur acquiescens. Secura divinitate vel conscientia: quod sic pietas redimendo eriperet: ut non consumeret impietas redemptorem. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus

Post Sanctus. Osanna in excelsis quanta nobis omnipotens pater hoc sacrificium reverentia metuendum: quo adeundum tremore: quo honore sit celebrandum: (0245B)iste dominicis laudibus perhenniter servientes celestium voces ammonent potestatum: quibus nos agere officii sui similitudinem contestantur: ut ad faciendam Dei voluntatem: eos pro nostris viribus imitemur: quos ad predicandam Dei majestatem nostris vocibus imitamur. Ad instar superni altaris: hoc nobis ad quod accedimus constitutum panem nos angelorum accipere manducandum: cum illorum statum meritis gloriosum: nostrum peccatis obsitum noverimus. Illi nunquam peccant: et semper laudant: nos et crebro peccamus: et raro laudamus. Rei per frequentiam criminum: rei per negligentiam gratiarum. Sed ab his nos conscientie peccatricis debitis: unici tui hostia in sanguine suo tibi oblata mundavit. Illa nobis etiam post redemptionem (0245C)delinquentibus: hac spe et confessione subveniat: que etiam usque ad ultimum judicii diem solum in spiritu non peccantibus tribuit gratiam revertendi. Ut qui ad redimendos nos se fecit apud Patrem advocatum: ipse pro nostris iniquitatibus sit interventor Christus Dominus ac Redemptor eternus.

R\. Amen.

Post pridie Oratio. Domine sacrificia dependentes supplices flagitamus: ut effundas in his hostiis sancti tui spiritus largitatem. Ut dum a te benedicta sumimus: omni nos benedictione refectos: et a criminum vinculis liberatos: omnibus modis gaudeamus. R\. Amen. Te prestante sancte Domine: per quem tu hec omnia nobis indignis etc.

Ad orationem Dominicam.

(0245D)Diligentus Deum fratres charissimi: pietatis ejus in nos petamus operari dilectionem: ut divine virtutis dono repleti: orationem dominicam in qua spes (0246A)est nostre salutis: sic dicere mereamur e terris. Pater noster.

67 Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.

Benedictio. Multiplicet vos Dominus copia benedictionis: et confirmet propitius in spe regni celestis. R\. Amen. Id vos in presenti seculo diligere non libeat: quod e celestis paradisi hereditate dividat. R\. Amen. Atque his repleamini beneficiis: quibus omnipotenti Deo in perpetuum placeatur. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Post Communio. Refecti Christi corpore et sanguine pariterque sanctificati Deo patri omnipotenti gratias referamus: ut nos in eadem refectione sanctificationem (0246B)habentes: hic et in futuro seculo gloriam percipiamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Presb. In nomine Domini Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.