Jump to content

Missale mixtum/7

E Wikisource

IN TERTIO DOMINICO POST PASCHA. Ad Missam. Officium.

Dicite in nationibus. Oratio. Tibi gloriam concinimus. (0575C)Require in Octava Pasche. fol. 234.

Lectio libri Apocalipsis Johannis Apostoli ( Cap. III).

R\. Deo gratias.

Angelo Philadelphie Ecclesie scribe. Hec dicit sanctus et verus qui habet claves David. Qui aperit et nemo claudit: et claudit: et nemo aperit. Scio opera tua: ecce dedi coram te ostium apertum: quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem: et servasti verbum meum: et non negasti nomen meum. Ecce dedi te Synagogam Sathane: qui dicunt se Judeos esse et non sunt: sed mentiuntur. Ecce faciam illos: et veniant: et 238 adorent ante pedes tuos: et sciant quia ego dilexi te: quoniam servasti verbum patientie mee. Ego servabo ab hora tentationis que ventura est (0575D)in orbem universum tentare habitantes in terram. Venio cito: tene quod habes: ut nemo accipiat coronam tuam. Qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei: et foras non egredietur amplius. (0576A)Et scribam super illum nomen Dei mei: et nomen civitatis Dei mei nove Hierusalem: que descendit de celo a Deo meo: et nomen meum novum. Qui habet aurem audiendi audiat: quid spiritus dicat ecclesiis.

R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Psallite Deo nostro. Psallite Regi nostro: psallite. V\. Quoniam Rex omnis terre Dominus: psallite sapienter. P. Psallite. Dicat Presbiter. Silentium facite.

Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. IIII).

(0576B)R\. Deo gratias.

In illis diebus. Factum est cum congregarentur principes Sacerdotum et seniores et scribe in Hierusalem: et Annas princeps Sacerdotum et Cayphas: et Jonathas et Alexander: eo quod erant de genere sacerdotali. Et statuentes eos in medio: interrogabant in qua virtute: et in quo nomine fecistis hoc vos? Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto: dixit ad eos. Principes populi et seniores Israel audite. Si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi: in quo iste salvus factus est: notum sit hominibus et omni plebi Israel: quia in nomine Jesu Christi Nazareni: quem vos crucifixistis: quem Deus suscitavit a mortuis: in hoc iste stat coram vobis sanus hodie: in alio autem nullo. Hic est lapis qui reprobatus (0576C)est a vobis edificantibus: qui factus est in caput anguli. Et non est in alio salus: nec enim nomen aliud est sub celo datum hominibus: in quo oporteat nos salvos fieri.

R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. V).

Illo in tempore. Erat dies festus Judeorum: et ascendit Jesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis probatica piscina: que cognominatur hebrayce Bethsayda quinque porticus habens. In his jacebat multitudo languentium: cecorum: claudorum expectantium aque motum. Angelus autem secundum tempus descendebat in piscinam: et movebatur aqua: et qui prior descendisset in piscinam post motionem aque: sanus fiebat a quacunque detinebatur (0576D)infirmitate sua. Hunc cum vidisset Jesus jacentem: et cognovisset quia jam multum tempus haberet: dicit ei. Vis sanus fieri? Respondit ei languidus. Domine: hominem non habeo: ut cum turbata fuerit (0577A)aqua: mittat me in piscinam. Dum venio enim ego: alius ante me descendit. Dicit ei Jesus. Surge: tolle grabatum tuum et ambula. Et statim sanus factus est homo: et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. Dicebant Judei illi qui sanus fuerat factus. Sabbatum est: non licet tibi tollere grabatum tuum. Respondit eis. Qui me fecit sanum: ille mihi dixit: tolle grabatum tuum et ambula. Interrogaverunt ergo eum. Quis est ille qui dixit tibi: tolle grabatum tuum et ambula? Is autem qui sanus fuerat affectus: nesciebat quis esset qui dixit ei: tolle grabatum tuum et ambula. Jesus autem declinavit a turba constituta in loco. Postea invenit eum Jesus in templo: et dixit illi. Ecce sanus factus es: jam noli peccare: ne deterius (0577B)tibi aliquid contingat. Abiit ille homo et nunciavit Judeis quia Jesus est: qui fecit eum sanum. Propterea persequebantur eum Judei: quoniam hec faciebat in sabbato. Jesus autem respondit eis. Pater meus usque modo operatur: et ego operor. Propterea magis querebant eum Judei interficere: quia non solum solvebat sabbatum: sed et patrem suum dicebat Deum: equalem se faciens Deo. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Jubilate Domino omnis terra: servite Domino in leticia. P. Alleluja.

Sacrificium. Alleluja. Temporibus illis postquam resurrexit Dominus Jesus: exierunt mulieres cito de (0577C)monumento. Cum timore et gaudio magno. Nunciare discipulis ejus dicentes alleluja. V\. Alleluja: ecce Jesus occurrit illis dicens avete: illi autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus: et adoraverunt eum. P. Cum timore. V\. Alleluja: tunc ait illis Dominus dicens: 239 nolite timere: ite nunciate fratribus meis: ut eant in Galileam ibi me videbunt: quia sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia: et sedere in gloria sua: egresse de monumento currebant. P. Nunciare discipulis.

Missa. Deum Dei filium qui amore hominis in hominem non solum nasci dignatus est: verum etiam crucifigi fratres charissimi deprecemur: ut nos a passione carnalium viciorum evictis etiam nequiciarum (0577D)spiritualium mundi principibus: ipse munere suo nos eripiat: et vivere in crucis sue voluntaria crucifixione nos faciat. Eamque nobis: que sibi placeat servitutem attribuat: quam nec oppressio tribulationis impediat: nec iners securitas in torporem introducat. R\. Amen.

Alia Oratio. Domine Jesu Christe qui vivificaturus occideris: qui resurrecturus sepeliris. Dum morte mortuos solvis: dum penam superas crucifixus. (0578A)Tu ad preces nostras illa qua totum pateris pietate convertere: et nostris jam calamitatibus finem pone. Sicque reddita nobis indulgentia miserere. Et qui adversum te gravium culparum impressione nos egisse sentimus: iterum ad te nos misericordia parcente conversi: redeunte quietis statu et melioribus in rerum commodis potiamur. R\. Amen.

Post nomina. Inluminatorem diei hujus te Dominum Jesum Christum qui nos ad sacra Resurrectionis tue festa perduxisti. Per ipsa sacrorum solennium suffragia deprecamur: ut sacrificia hec que tibi ob sacramenta divini corporis offeruntur: tam acceptabilia tibi nostra facias obsequia: quam sunt divino instituta mysterio. Simulque universam (0578B)ecclesiam tuam sanctificatione perfundens: et offerentibus remunerationem: et sanctificantibus veniam: et sumpturis salutem perpetuam largiaris.

R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Quesumus unigenite Dei filius: ut quos redemisti sanguine sacro: pacis et charitatis munifices sacramento. Sicque omnes qui te veraciter resurrexisse fatemur: resurgere post mortem non ad penam: sed ad gloriam mereamur.

R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est vere equum et salutare est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum (0578C)filium tuum Dominum nostrum: Regem sempiternum tecumque regnantem: qui tanta ac talia pro salute nostra dignatus est supportare. Judicatus a Judeis: qui judicaturus est vivos ac mortuos. Ante tribunal presidis stetit: cujus metuenda tribunalia universi sunt celi. Sputis faciem suam passus est liniri: qui sputo suo paulo antea aperuit oculos ceci nati. Spinis dignatus est coronari: a quo meruerunt martyres coronis celestibus decorari. Felle et aceto permisto dignatus est potari: qui de petra durissima fecit populum melle saturari. Lancea latus suum sustinuit penetrari: cujus gladio devicti sunt inferi. Manus et pedes clavis dignatus est infigi: cujus manus fecerunt fabricam celi. Depositus de cruce voluit sepeliri: cujus verbo confestim suscitati sunt (0578D)mortui. Se ipsum pro nobis jussit offerri: ne ultra jam inrationabilium pecudum sanguis sacris altaribus funderetur. Ipse Sacerdos dignatus est esse et hostia: per quem cuncti credentes vitam consequerentur eternam. Propter quod ei omnes Angeli omnesque Sancti non cessant clamare: ita dicentes. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus unigenitus tuus Dominus noster et medicus. Qui non solum egritudinem nostram: quam paradisi exules (0579A)debebamus absolvit: verum etiam mortem primi parentis errore contractam: pro sua pietate miseratus divina potestate superavit. Dum nobis et formam morum vivendo prebuit: et remissionem peccatorum moriendo concessit. Christus Dominus ac redemptor eternus.

Post pridie. Oratio. Christe qui pro nobis Deo Patri in sacrificium es oblatus: qui sanguine tuo terrena celestibus socians: resurrectione tua nos doces sperare superna: his sacrificiis propiciatus inlabere: hisque benedicturus descende. Sint hec que tibi offerimus libamina ita plenitudine benedictionis tue referta: ut resurrectionis tue festa celebrantibus optatam pariant medicinam. R\. Amen.

(0579B)240 Ad Orationem Dominicam.

Redemptor noster et conditor: cujus in sepulcro caro non vidit corruptionem: sed glorificata surrexit Dei Patris roborata virtute: tu omnia corruptionum carnalium in nobis vulnera propiciatus interime: et gloriose castitatis cingulo nos astringe. Quo devictis viciorum carnalium incentivis: ea que nos docuisti exclamemus e terris. Pater noster.

Dicat Presbyter. Vicit leo. Tribus vicibus, ut in die Resurrectionis, folio 198.

Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Benedict. Crux Domini nostri Jesu Christi: sit sublimitas vestra. R\. Amen. Sanguis ejus maneat in vos redemptio vera. R\. Amen. Resurrectio ipsius: sit vobis claritas sempiterna. (0579C)R\. Amen. Ipso prestante qui vivit cum Deo Patre et Spiritu Sancto in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Ad accedentes Gaudete populi.

Com. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resur. fol. 193.

Oratio. Expletis Domine. ut supra in die Resurrectionis. fol. 198.

IN QUARTO DOMINICO PASCHE. Officium. Dicite in nationibus. Oratio.

Tibi gloriam concinimus. Quere in Octava Pasche. fol. 234.

(0579D)Apocalipsis Johannis apostoli ( Cap. XIIII).

Ego Johannes fui in spiritu et vidi: et ecce agnus (0580A)stabat supra montem Syon: et cum illo centum quadraginta quatuor millia: habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Et audivi vocem de celo tanquam vocem aquarum multarum: et tanquam vocem tonitrui magni. Et vocem quam audivi sicut citharedorum citharizantium in citharis suis. Et cantabant canticum novum ante sedem et ante quatuor animalia et seniores. Et nemo poterat dicere canticum: nisi illa centum quadraginta quatuor millia: qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt: hi sequuntur agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex omnibus: primicie Deo et agno: et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt. Et vidi alterum Angelum (0580B)volantem per medium celum: habentem evangelium eternum: ut evangelizaret sedentibus super terram: et super omnem gentem: tribum: et populum: dicens magna voce. Timete Dominum et date illi honorem: quia venit hora ejus judicii: et adoret eum qui fecit celum et terram: mare et fontes aquarum. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

Psallendo. Jubilate Domino omnis terra: psalmum dicite nomini ejus: date gloriam laudi ejus. V\. Benedicite gentes Deum nostrum: et obaudite voci ejus. P. Date gloriam.

Dicat Presb. Silentium facite.

(0580C)Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. IIII).

In illis diebus. Videntes principes Sacerdotum Petri constantiam et Johannis: comperto quia homines essent sine litteris et idiote admirabantur: et cognoscebant eos: quoniam cum Jesu fuerant. Hominem autem videntes stantem cum eis qui curatus fuerat: nihil poterant contradicere. Jusserunt autem eos foras extra concilium sedere: et conferebant invicem dicentes. Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est super eos: omnibus qui habitant iu Hierusalem manifestatum est: non possumus negare. Sed ne amplius divulgetur in populum: comminetur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. Consentientibus (0580D)autem omnibus: et vocantes eos denunciaverunt ne omnino loquerentur: neque docerent in nomine (0581A)Jesu. Petrus vero et Johannes: respondentes dixerunt ad eos. Si justum est in conspectu Dei: vos potius audire quam Deum judicate. Non enim possumus nos que vidimus et audimus: non loqui. At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat: in eo quod acciderat. Annorum enim erat quadraginta homo: in quo factum est istud signum sanitatis. R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Johannem (Cap. IIII).

Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus cum venisset in Galileam: exceperunt eum Galilei: cum omnia vidissent que fecerat Hierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant in diem festum. Venit (0581B)enim iterum Chanaam Galilee: 241 ubi fecit de aqua vinum. Erat quidam Regulus: cujus filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Jesus veniret a Judea in Galileam: abiit ad eum et rogabat illum: ut descenderet et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum. Nisi signa et prodigia videritis: non creditis. Dicit ad eum Regulus. Domine descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Jesus. Vade filius tuus vivit. Credidit ergo homo sermonem quem dixerat ei Jesus: et ibat. Jam autem eo descendente servi occurrerunt ei: et annunciaverunt dicentes: quia filius ejus viveret. Interrogabat horam ab eis in qua melius habuerat. Et dixerunt ei. Quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater: quia illa hora (0581C)erat in qua dixerat ei Jesus: filius tuus vivit. Et credidit ipse: et domus ejus tota. Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judea in Chanaam Galilee.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Quis Deus magnus sicut Deus noster. Tu es Deus qui facis mirabilia. P. Alleluja.

Sacrificium. Hec dicit Dominus qui erat: et qui est: et qui venturus est omnipotens: primus et novissimus qui mortuus est et resurrexit: et ecce vivens est. Lavit nos supra lignum sanguine suo. Ipsi gloria in secula seculorum alleluia. V\. Audivi voces (0581D)Angelorum multorum dicentium ante agnum: qui est primogenitus mortuorum: et princeps regum terre: salus Deo nostro sedenti supra thronum: et omnes Angeli in circuitu stabant et seniores prostraverunt se: et adoraverunt Dominum sedentem supra celos clamantes voce magna. P. Ipsi gloria.

Missa. Offeramus dilectissimi fratres panes propositionis: qui desideramus accedere ad mensam Dei omnipotentis. Nec de morte Christi coram populis (0582A)erubescere: sed de gloriosa cupiamus resurrectione gaudere. Nulla nobis desperationis caligo nascatur: sed lucernam fidei mens serenior contempletur. Ut per viam vite simpliciter ambulantes: quandocumque Christus visitaverit: non inveniat dubitantes: nec arguat infideles. Demus potius hospitalitati competens studium: recepturi in celestibus premium. Mundi quoque eidem Christo cordis hospitium preparemus: et in nobis mansionem sapientie fabricemus. Ut in fractione panis ab omnibus cognoscendus: resurrectionem suam manifestare dignetur: in eterna Dei Patris gloria simpliciter adorandus. Dies enim leta tunc transibit si solennitati devotio gloriosa concordet.

R\. Amen

(0582B)Alia Oratio. Benedicte Deus et Pater universitatis: et substantie omnis creator concedens unicuique nature demutabilem legem: et ipse liber a lege nature mortem perimens: diabolum infirmans: sanctificationem tribuens: et immortalitatem. Perficiens et infirmitatem: atque immensitatem tuam capacem fidelium tibi animarum accomodans sanctitati. Qui ad repellendos mundi hujus errores: et omnem maligne potentie naturam coarguendam: verbum et virtutem et sapientiam tuam: Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: consortem caduce carnis nostre esse voluisti. Per quem tibi gratias agimus: ob hunc verum et consummatum et ad salutem generis humani preciosa sua passione (0582C)perfectum pasche diem. In quo inferos adiit: mortem vicit: diabolum coarguit: et leges tartari solvit in homine suo: a quo mortis conditione discesserat coexitaturus universe carnis: que in se esset generanda naturam. Ob quod facito nos omnipotens Pater: ut hunc sanctum in progenies et memorabilem in generationem diem confitentes: non in amaritudine veterum azimorum: neque in anterioris malicie fermento: sed in nova et sincera renate innocentie conspersione celebremus. Liberati: regenerati: sanctificati: et coronati. R\. Amen.

Post nomina Oratio. Deus qui in electis tuis extinxisti funditus mortem: qui mortem te inferni pronuntians esse: illos solum ex averni claustris eruesti: quos tuos in fide et actibus recognoveris. (0582D)242 Da presenti populi Christiani conventui resurrectionis tue solennitate ovanti legis tue preceptis inviolabiliter inherere: et indesinenter estu tue dulcedinis anhelare. Ut semper nos tuos operarios esse cognoscas: et eternis penis solutos secunde resurrectionis felicitate sustollas. Quo presenti sacrificio et Resurrectionis tue gaudia celebrantibus se nobis majestas tua invisa: visibilem prebeat: et defunctorum spiritibus ad requiem adesse ostendat. R\. Amen.

(0583A)Ad pacem. Oratio. Christe Deus qui inter iniquos suspendi passus es: crucis sustinendo injuriam: dato nobis perfecte vite tolerantiam. Ut charitate illa qua ipse mundum diligens: pro eodem mortem subiisti: inveniamur ipsi te opitulante perfecti. Sicque passionis tue exemplo inlata toleremus scandala: ut sanguine crucis tue omnia pacificante: capitis nostri mereamur effici membra. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias laudesque referre: qui cum Spiritu Sancto regnando manes in Patre. Quique magno pietatis tue ammirandoque mysterio manifestatus in carne: justificatus in spiritu: ostensus in Angelis: predicatus in gentibus: creditus in hoc mundo: assumptus in gloria: de inferni nos periculis liberasti. Chrismatis et (0583B)carismatis tui dona disperciens: ad sacerdotales infulas: et ad regie nobilitatis insignia. Tanquam electum genus et populos adquisitionis invitans: sociam humani generis: consortemque naturam carnis assumptione dignatus: justus pro injustis: pius pro impiis: nullius reatus forte suspensus reconciliasti nos Deo. Humilitate tua nos erigens: contumeliis honorans: vulneribus sanans: morte vivificans. Quicquid in nobis mors habebat juris evacuans: oblitterato quod adversus nos est deletoque chirographo in celestis gratie beatitudinem spem nostre libertatis extendis. Victorie tue: Resurrectionisque primiciis: ad dona nos eterne beatitudinis provocasti: volens redemptos in celestibus conlocare: ad Deum Patrem vocationum nostrarum precursor ascendis. Ut Redemptor (0583C)in terris: propitiator in celis additos: passione absolvas: captivos advocatione defendas. Insuper ad communionem corporis ac sanguinis tui non solum accipiendi: sed etiam consecrandi per gratiam indulte sanctificationis admittas. Ut panis istius vinique institutas a te: tibi ac Deo. Patri hostias offeramus: que etsi non habeant veram creature diversitate materiam: accipiant tamen debitam spirituali benedictione potentiam. Per quam originem quamdam evangelice imitationis adepti: celestium secretorum sacramenta discentes: laudes quas tibi (0584A)in gloria Patris cum Sancto Spiritu permanenti Angeli et Archangli canunt: nos quoque imitati celestium beatitudinem persolvamus cum Seraphin ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui moriens seva averni claustra destruxit: et resurgens: januas nobis celestis regni aperuit. Ipse Dominus ac Redemptor eternus.

Post pridie. Oratio. Commemoramus Domine passionem Jesu Christi Domini nostri: qui se tibi per crucis destinam in verum sacrificium offerens: confractis averni obicibus cum glorificata carne tertia die rediens a mortuis: vivus suis postmodum apparuit (0584B)discipulis gloriosus. Et ideo per ejus te mortem poscimus et rogamus: ut his sacrificiis ita propiciatus inlabi jubeas. Quo omnes pro quibus offeruntur: et fermento malicie careant: et novitate spiritus paschalium gaudiorum mereantur peragere sacramenta. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Omnipotens eterne Deus: qui filium tuum pro nostra redemptione misisti verbo editum: virginali utero procreatum. Ut carnem induceret: et nos de peccatorum vinculis liberaret: et penas crucis pertulit: diversa tormenta sustinuit: et nos sua passione salvavit: simulque Resurrectione 243 redemit. Miserere igitur nostri: ut orationem quam nos ipse docere dignatus es: sic dicere mereamur. (0584C)Pater noster.

Dicat Presb. Vicit leo. Tribus vicibus, sicut in die Resurrectionis, folio 198.

Dicat Presbiter: Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Omnipotens Deus qui eterna dispensat: in isto gloriose Resurrectionis sue die vos uberius benedicat. R\. Amen. Claritatis sue vos splendore perfundat: et mentes vestras paschali leticia repleat. R\. Amen. Inrigentur pectora vestra dono Spiritus (0585A)Sancti: ac sicut terra sitiens satientur imbre celesti. R\. Amen. Ut conscientie purgati maculis: paschalibus vos dignos efficiat sacramentis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Ad accedentes. Gaudete populi. Communio. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resurrectionis. fol. 193.

Oratio. Expletis Domine. Require in omnium Offerentium. fol. 198.

IN QUINTO DOMINICO PASCHE. Ad Missam. Officium.

Dicite in nationibus. Oratio. Tibi gloriam concinimus. Quere in Dominico octavo Pasche. folio 194.

(0585B)Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. XIX).

R\. Deo gratias.

Ego Joannes fui in spiritu: et vidi celum apertum. Et ecce equus albus: et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax: et justiciam judicat et puniet. Oculi autem ejus sicut flamma ignis: et in capite ejus diademata multa habens: et nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse. Et vestitus erat vestem adspersam sanguine: et vocatur nomen ejus Verbum Dei. Et exercitus qui sunt in celo: sequebantur eum in equis albis vestiti bissinum album mundum et de ore ipsius procedebat gladius acutus: et in ipso percutit gentes: et ipse reget eos in virga ferrea. Et ipse calcat torcular vini furoris ire Dei omnipotentis: et habet in vestimento et in femore suo (0585C)scriptum: Rex Regum et Dominus dominantium. R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Psallite Deo nostro. Require in III. Dominico Pasche fol. 238.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

Lectio Actuum Apostolorum ( Cap. IIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus. Dimissi Apostoli venerunt ad suos: et adnunciaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. Qui cum audissent: unanimiter levaverunt vocem suam ad Dominum et dixerunt. Domine qui fecisti celum et terram mare: et omnia que in eis sunt: qui per Spiritum Sanctum (0585D)per os patris nostri David pueri tui dixisti. Quare fremuerunt gentes: et populi meditati sunt inania. Adstiterunt reges terre: et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Convenerunt vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum: quem unxisti: Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere que manus tua et consilium decreverunt fieri. Et nunc Domine Deus respice in minas eorum: et da (0586A)servis tuis cum fiducia loqui verbum tuum in eo: cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu Christi. Et cum orassent motus est locus: in quo erant congregati. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti credere. R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. VIII).

Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus cum descendisset de navi: excepit illum turba: et erant omnes expectantes eum. Et ecce venit vir cui nomen Jairus: et ipse princeps Sinagoge erat. Et cecidit ad pedes Jesu rogans eum: ut intraret domum ejus: quia filia unica erat illi fere annorum duodecim: et ecce moriebatur. Et contigit dum iret a (0586B)turbis comprimebatur. Et mulier quedam erat in profluxu sanguinis ab annis duodecim: que in Medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari. Accessit retro: et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Et ait Jesus. Quis est qui me tetigit? Negantibus autem omnibus dixit Petrus: et qui cum illo erant. Preceptor 244 turbe te comprimunt: et affligunt: et tu dicis quis me tetigit? Et dixit Jesus. Tetigit me aliquis? Nam ego novi virtutem a me exisse. Videns autem mulier quia non latuit: tremens venit et cecidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum: nunciavit coram omni populo: et quemadmodum sanata sit. At ipse dixit illi: filia fides tua te salvam fecit: vade in pace. Adhuc illo loquente: venit quidam ad principem sinagoge dicens (0586C)ei: quia mortua est filia tua: noli vexare eum. Jesus autem audito hoc verbo respondit patri puelle. Noli timere: crede tantum: et salva erit. Et cum venisset ad domum non permisit intrare secum quemquam: nisi Petrum et Johannem et Jacobum et patrem et matrem puelle. Flebant autem omnes: et plangebant illam. At ille dixit. Nolite flere non est mortua: sed dormit: et deridebant eum scientes quia mortua esset. Ipse autem tenens manum ejus: clamavit dicens. Puella surge: et reversus est spiritus ejus: et surrexit continuo: et jussit illi dare manducare. Et stupuerunt parentes ejus. Quibus precepit: ne alicui dicerent quod factum erat. Convocatis autem duodecim Apostolis dedit illis virtutem super omnia demonia ejicere: et ut languores curarent. (0586D)Et misit illos predicare Evangelium Dei et sanare infirmos. R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobicum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos Deus in salute tua. P. Alleluja.

Sacrificium. Stetit Angelus ante aram Dei habens thuribulum aureum: et date sunt ei supplicationes (0587A)multe ut daret de orationibus sanctorum ad altare Domini: quod est ante thronum. Et ascendit fumus supplicationum de manu Angeli. In conspectu Dei: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Vidi librum in dextera Dei sedentis supra thronum: scriptum intus et retro: signatum signis septem: et audivi Angelum fortem predicantem voce magna: quis dignus est aperire librum et videre signa ejus? Nec quisquam poterat: neque in celo neque in terra neque subtus terram aperire librum aut prospicere illum: et ego flebam multum quod nemo dignus inventus esset: qui aperiret librum aut videret illum: et dixit mihi unus ex senioribus: ne fleveris: ecce vicit Leo de tribu Juda: radix David aperire librum: et septem signa ejus. P. In conspectu Dei

(0587B)Missa. Hic est dies quem fecit Dominus: exultemus et letemur in eo. Hic est dies: quem tenebre comprehendere nequiverunt. Hic est dies: quem alia non precessit: nec nox ulla conclusit. Hic est dies: in quo qui ambulat: non offendit. Hic est dies: quem nulla unquam delevit oblivio: nec seculorum vetustas obducit. Qui cum maneat semper in Patre: nobis tamen hodie rediens ab inferis immortali refulsit ex lumine. Ipsum igitur possideamus in mente. Exultemus in voce. Adoremus in spiritu. Glorificemus et portemus in corpore. Intentaque prece rogemus: ne nos secunde patiatur mortis interitu comprehendi: quos ereptos a prime mortis imperio: per crucis et carnis sue passionem reddidit libertati.

(0587C)R\. Chorus. Amen.

Alia oratio. Resuscita nos Domine a concupiscentiarum nostrarum sepulcris: qui devicto diabolo resurrexisti triumphator a mortuis. Non in nobis patiaris perire bonorum tuorum noticiam: quam dedisti qui in salutem perditos excitasti. Constitue inter nos: et inconvertibilem diabolum odium perfectum: non quo nobis nocere te propiciante prevaleat: sed quo agnitione tue veritatis inluminatos supplantare ulterius non prevaleat. Eumque ita malorum ejus crescente fastigio relinquamus: ne unquam ad vomitum nostrarum sordium redeamus. Illoque virtutis tue vigore expulso ineradicabilem mentibus nostris dilectionis tue infunde dulcedinem: (0588A)donec ad sacietatem plenitudinis veniamus beate.

R\. Chorus. Amen.

Post nomina. Oratio. Facito nos omnipotens Deus: ut carnali devicta concupiscentia: veraciter 245 gloriemur in cruce tua. Per illam et viventium probra: et defunctorum abdicentur exitia. Per eam acceptentur oblationes fidelium: per eam confusa ad Christum redeat infidelitas perfidorum. Quo qui te resurrexisse fideliter credimus: ita ex nostris tibi actibus placeamus: ut per hoc sacrificium: placabilem te nobis ostendas et viventibus pacem et sepultis optatam conferas mansionem.

Respondeat Chorus. Amen.

Ad pacem. Oratio. Super corpus benevoli redemptoris spiritales aquile volantes et resurgentis Domini (0588B)claritatem radiante fidei obtutu cernentes: debitas tibi offerimus clementissime grates. Et ideo deprecamur ut ad hujus delectabilis mense celestis epulas invitati: dono pacis eterne in hoc paschali mereamur convivio recreari.

R\. Chorus. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: vere pulcrum atque sublime est: nos confessione pectoris: vocis organo: oris officio: innumerabilium tuorum Deus munerum dona proferre: et amaritudinem nostrarum faucium beati eloquii sapore condire. Sed angustum est ad tam immensa preconia pectus hominis: et quo te quisque interius aspexerit: major semper adcrescis: quia semper novus: semper antiquus es. Misisti in hunc mundum filium tuum lege nascendi: qui (0588C)priusquam nasceretur in utero virginali: tecum ante secula cuncta formavit. Viderunt eum elementa nascentem: quem cum disponerentur: viderant ordinantem. Teneram ejus populi mereantur etatem: quorum patres antiquam jam intellexerunt virtutem. Quodsi grande est pulcrumque mysterium: res illa cum nascitur: quanto majoris miraculi est res illa: cum moritur. Capta enim mors est corporis fraude: et dum carne contectum Deum non agnovit interius latentem sub esca fauce hamum suscepit: et in cruce clavis fixa contremuit. O quam preclara habilitatem draconis antiqui arte lusisti: ut dum ei ostenderes corporis predam: ipse configeretur in ligno: et spolians carne verbum: liber ad inferos pergis: confractisque portarum claustris: vinctos laxas e vinculis: (0589A)et inter mortuos liber tenebras nova luce perfundis. Non subjacebat majestas tua Domine huic necessitati: ut ista patereris: sed nos eramus necessitas tua. Perierat enim Domine vita nostra: nisi filii tui morte fuisset inventa. Misisti super nostrorum criminum captionem: sanguinem unigeniti filii tui: et delesti eam jure victoris. Vulneribus ejus sanasti vulnera nostra: ut nos redimeres per filium tuum absque divinitatis injuria: ipsudque precium hominis idem factum est. Quid ergo faciemus nunc tam magno talique redempti precio? que nostra opera compensavit hoc precium? qualiter serviemus tali Domino: a quo nobis est promissa libertas: et offertur hereditas? Operare in nobis Domine: quod tibi placeat: ut te possidere possimus: ipse nos posside. (0589B)Non discedemus a te: vivificabis nos: et nomen tuum invocabimus. Nomen illud est super omne nomen: quod conlaudant Angeli et Archangeli una voce proclamantes: atque ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere Sanctus vere benedictus Dominus (0590A)noster Jesus Christus filius tuus. Qui solus verbo virtutis cuncta moderans: et omnia crucis destina portans: vectes ferreos comminuit: portarumque erearum claustra perfregit: tartari profunda descendit: sedentibus in umbra mortis ignote lucis claritas resplenduit: et Sol justitie de tumulo corpore suscitato procedens: radiis suis tenebras nostras mirabiliter inlustravit. Ipse Dominus ac Redemptor eternus

Post pridie. Oratio. Confitemur Domine confitemur: et credimus pro nostro scelere te corporaliter mortis subiisse supplicium: et pro omnium salute prostrato mortis interitu triumphantibus Angelis celestem Patris: ex qua veneras: ad mansionem reversum. (0590B)Pro quo te Deus omnipotens rogamus et 246 petimus: ut oblata in conspectu tuo nostre servitutis libamina: ipse tibi acceptabilia facias: et accepta discurrente sancto Angelo tuo nobis sanctificata distribuas: ut dum corda nostra corporis et sanguinis filii tui Domini nostri commixtione purificas: (0591A)petitiones nostras in odorem suavitatis accipias.

R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Inestimabilem tue magnificentie bonitatem in hujus Resurrectionis filii tui solennitate: cum veneratione deposcimus Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: cujus bonitatatis imago est Christus: per quem nobis tale munus condonare dignatus es: ut nos ejus passione ac Resurrectione ex servis filios adoptares. Per ipsum te Domine (0592A)supplices exoramus: ut nos ab omni infestatione adversarii tutos atque defensos custodias: ut nunquam tuum contristemus Spiritum Sanctum: sed ipsum semper habeamus advocatum. Ut officiis misericordie et humilitatis insistentes: divitias celestes ab eo in futuro percipere mereamur: proclamantes. Pater noster qui es in celis. Hic dicat Presb. Vicit leo. tribus vicibus. ut in die Resurrectionis. folio 198. Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0593A)Benedictio. Christus Dominus qui vos redemit sanguine crucis sue mortificet in vobis concupiscentias carnis vestre. R\. Amen. Et qui moriens triumphavit ex inferis: victores vos efficiat criminis. R\. Amen. Quo sicut ille gloriosam resurgens assumpti hominis carnem reportavit in celo: ita vos in die Resurrectionis assistatis ante oculos ejus gloriosi: absque ullo peccato. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Ad accedentes. Gaudete populi. Communio. Refecti Christi corpore. Require retro in vigilia Resurrectionis. fol. 193. Oratio. Expletis Domine. Quere in fine omnium Offerentium. fol. 198.

IN SEXTO DOMINICO PASCHE. (0593B)Ad Missam. Officium.

Dicite in natio. fol. 199. Oratio. Tibi gloriam concinimus. Quere in Octava Pasche. folio 194.

Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. XXII).

R\. Deo gratias.

Ego Joannes fui in spiritu: et ostendit mihi Dominus flumen aque vive splendidum: tanquam christallum procedentem de sede Dei et agni. In medio plante ejus: et ex utraque parte fluminis lignum vite afferens fructus duodecim: per menses singulos reddentia fructum suum. Et folia ligni ad sanitatem gentium: et omne maledictum non erit amplius: et sedes Dei et agni in illa erunt: et servi ejus servient illi. Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in (0593C)frontibus eorum. Et nox ultra non erit: et non negabit lumen lucerne: neque lumen Solis. Quoniam Dominus Deus Israel inluminat illos: et regnabunt in seculum seculi. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Jubilate Deo omnis. Quere in. IV. Dominico Pasche. fol. 240.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. V).

R\. Deo gratias.

In illis diebus. Per manus Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ceterorum autem nemo audebat conjungere se illis: sed magnificabat illos (0593D)populus. Magis autem augebator credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum: ita ut in plateis ejicerent infirmos: et ponerint in lectulis et grabatis: ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum: et liberarentur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem multitudo vicinorum (0594A)civitatum Hierusalem afferentes egrotos et vexatos ab spiritibus immundis: qui curabantur omnes. Exsurgens autem princeps Sacerdotum et omnes qui cum illo erant: que est hereses Saduceorum. Repleti sunt zelo: et injecerunt manus in Apostolos: et pesuerunt eos in custodiam publicam. Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris educens eos dixit. Ite et 247 stantes in templum loquimini plebi omnia verba vite. Qui cum audissent: intraverunt diluculo in templum: et docebant. Audiens autem princeps Sacerdotum et qui cum eo erant: convocaverunt concilium et omnes seniores Israel et miserunt ad carcerem: ut adducerent eos. Cum advenissent autem ministri: et aperto carcere non invenissent illos: renunciaverunt dicentes. Carcerem (0594B)quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes ad januam carceris stantes. Aperientes autem neminem intus invenimus. Audierunt autem hostros sermones seniores templi: et principes Sacerdotum ambigebant de illis: quidnam esset istud. Adveniens autem quidam nunciavit eis: quia ecce viri quos posuistis in carcerem: in templo sunt stantes et docentes populum. Tunc abiit magistratus cum ministris: et adduxit illos sine vi. Timebant enim populum: ne lapidarentur. Et cum adduxissent eos: statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps Sacerdotum dicens. Precipiendo precepimus vobis: ne doceretis in nomine isto? Et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius? Respondens (0594C)autem Petrus: et Apostoli dixerunt. Obedire oportet Deo magis: quam hominibus. Deus Patrum nostrorum suscitavit Jesum: quem vos interemistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et Salvatorem nostrum exaltavit dextera sua: ad dandam penitentiam Israel in remissionem peccatorum. Et nos sumus testes horum verborum: et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.

R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Marcum ( Cap. II).

Illo in tempore. Egressus Jesus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum: et docebat eos. Et cum preteriret: vidit Levi Alphei sedentem ad telonium et ait illi. Sequere me. Et surgens secutus est eum. (0594D)Et factum est: cum adcumberet in domum illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. Erant enim multi qui sequebantur eum. Et scribe et pharisei videntes: quia manducaret cum publicanis et peccatoribus: dicebant discipulis ejus. Quare cum publicanis et (0595A)peccatoribus manducat magister vester? Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medicum: sed qui male habent. Non enim veni vocare justos: sed peccatores: et erant discipuli Johannis et pharisei jejunantes et veniunt: et dicunt illi. Cur discipuli Johannis et pharisei jejunant: tui autem non jejunant? Et ait illis Jesus. Numquid possunt filii nuptiarum: quandiu sponsus cum illis est jejunare? quanto tempore habent secum sponsum non possunt jejunare. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. Nemo absumentum panni rudis adsuit vestimento veteri. Alioquin aufert supplementum novum a veteri: et major scissura fit Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres. (0595B)Alioquin disrumpet vinum utres: et vinum effunditur et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mitti debet. Qui habet aurem audiendi audiat.

R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum quia benignus Dominus: psallite nomini ejus quoniam suave est. P. Alleluja.

Sacrificium. Aspexi et vidi animas interemptorum propter verbum Dei: omnes veste alba induti ante tribunal agni: et obtulerunt memoriam sanctorum in conspectu Domini: alleluja: alleluja. V\. Vidi in medio seniorum tribunal candidum: et (0595C)agnum quasi occisum: ante cujus conspectum fuit celum dicens mihi: hec est Resurrectio prima: et quatuor animalia: et seniores adoraverunt Deum. P. Et obtule.

Missa. Semper quidem dilectissimi fratres pia ad Deum gratulatione: et solicita ad Deum suum respicere debet affectio. Sed nunc precipue mens ardentior: spes promptior: mysterii recordatione vegetatior: celesti et religioso gaudio et modesta debet exultare leticia: et usque ad presentiam Domini affectum pii cordis extendere. Ut quicunque desidia aut inertia 248 jacuit: in hac die saltim ab actu et humilitate terrena Dominum suum imitaturus exurgat. Hic est dies quem fecit Dominus: rerum glorie: elementorumque principium: vite ac salutis (0595D)exordium. Creatorem suum mundus hac die factus agnoscat: et redemptum se homo eadem die liberatus intelligat. Letentur celi et exultet terra: discant inferi mortuos non tenere: discant vivi viam mortis evadere. Lux splendidior incipiat esse: Sol clarior. Et ipse etiam Resurrectionis tempus inlustret: qua hora refugerat passionis. Sit pro Ecclesiis (0596A)cunctis ac mysteriis: omnibusque Ecclesie membris fidelis oratio absque dubitatione confidens interpellatio: quo in hoc presenti mysterio invocata pietatis miseratio: sit futura presentior. R\. Amen.

Alia Oratio. Cum tibi omnipotens Pater omne quod in nobis vel creatoris ope vel munere redemptionis rationale potest esse: et vividum jugi inservire famulatu rerum magnitudine provocetur: hodierno presertim vel die vel tempore: ut affectuosius aliquid cum nihil egeas tue bonitati, votis ac studiis offerre possimus: fenerare dignare: quod conveniat reddidisse. Quia majoris multo est gratie reformasse perditum: quam fecisse futurum. Ut enim crearemur vel non crearemur: non precesserat culpa judicem: non prevenerat materia creatorem. (0596B)At vero ut offensus postmodum ad misericordiam veritatis: et vas peccatorum precipitatione confractum: tuis denuo manibus redderetur solidatum. Quid nisi infinitus pietate: immensus misericordia: inenarrabilis bonitate in omni progenie et generatione predicandus es et colendus? Unde precamur ut quibus conditionis atque redemptionis prerogasti beneficia: tribuas indulgentiam criminum manifestam. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Christe qui moriens peremisti imperium mortis: et resurgens spem Resurrectionis prebuisti indignis. Presta nobis ut hec oblatio offerentium: et mortificationem nostrorum operetur facinorum: et a criminibus resurgendi nobis preparet comeatum. Sit hujus litatione gaudium in (0596C)celis: securitas in terris: indulgentia vivis: requies defunctis. Ut hoc die quo ipse victor rediisti ab inferis: plenissimum amorem crucis impertias populis Christianis. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Conserva Domine in pace tua quos redemisti effusi sanguinis unda. Libera ab scandalo: pro quibus pependisti in ligno. Efficito charitatis opere dignos: quos tibi preeunte gratia, adoptasti in filios. Ut quotquot Resurrectionis tue victorias celebramus: ultimo judicii tempore resurgentes coronandi a dextris tuis cum ovibus collocemur. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est nos Dominice potestatis preferre virtutem: et in filio paterne plenitudinis agnoscere majestatem. Per quem cuncta (0596D)restituis: et universa restauras. Quem in hominis effigie misisti in seculo: ut amares in nobis quod diligebas in filio. Impleta sunt que propheticis vocibus antea mandaveras. Perfecta sunt cuncta que de adventu ejus ipse predixeras. Hic namque est leo de tribu Juda fortis in prelio. Hic catulus leonis victor resurgens a mortuis. Hic agnus immaculatus (0597A)diu questus ad victimam. Hic lapis ab edificantibus spretus: postmodum ammirabilis factus: et in Ecclesie capite constitutus. Hic dux militie celestis et princeps. Hic Ecclesie Sponsus et Dominus. Hic in Noe non solum arche: sed Ecclesie gubernator. In Abraam fidelissimum patriarchalis privilegii fastigium: in Isaac gloriose hostie sacramentum. In Jacob summum patientie documentum. In Sanctis omnibus totius justicie plenitudo: quem conlaudant omnes Angeli et Archangeli ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. In quo crucifixo vera fuit infirmitas carnis: et in quo vivente virtus vera latuit 249 Deitatis. Quod humanum est (0597B)habens homo in veritate humane nature: et quod divinum est habens Deus in veritate divine substantie. Hic comprehensibilis in vulnere: hic impartibilis in virtute. Immortalis predicatur in morte: qui sic potuit moriendo mortem vincere: ut mortem sentiret: sed patiendo et a mortuis resurgendo: vitam fidelibus condonaret. Christus Dominus ac redemptor eternus.

Post pridie. Oratio. Hec est pia et salutaris hostia Deus Pater: qua tibi reconciliatus est mundus. Hoc est corpus illud: quod pependit in cruce. Hic etiam sanguis: qui sacro profluxit ex latere. Pietati tue proinde gratias agentes: ex hoc quod nos filii tui morte redemeris: et Resurrectione salvaveris: acclives mente te Dominum pietatis oramus: ut hec libamina: (0597C)Spiritus tui sancti benedictione respergens: sumentium visceribus sanctificationem accommodes. Quo purificati a criminum labe plenissime jocundemur in hoc Resurrectionis Dominice die. R\. Amen.

(0598A)Ad Orationem Dominicam.

Erige nos ante conspectum tuum omnipotens Deus: in quo vivimus. Cui solenne sumus. Cujus beneficium nostra salus est. Cujus donum nostra festivitas. Cujus munus vita credentium. Cujus redemptio resurrectio mortuorum. Adesto sacrificiis: que docuisti. Adesto gaudiis: que dedisti: qui spem resurrectionis ac redemptionis nostre: filii tui Resurrectione signasti. Conserva in nobis inter omnia hoc munus tuum: ut hunc Resurrectionis Dominice diem dignis concinentes carminibus: ad te e terris sic dicere mereamur. Pater noster.

Dicat Presb. Vicit leo. tribus vicibus. Quere in die Resurrectionis. fol. 198.

Deinde dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus (0598B)sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

Benedictio. Christus Dominus qui exaltandus pependit in ligno. Coronaturus vos humilitatis adtollat triumpho. R\. Amen. Cujusque in sepulcro caro non vidit corruptionem: procul a vobis efficiat omnes libitus carnis vestre. R\. Amen. Ut cum eo sine fine vivatis: quem resurrexisse fideliter creditis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

Ad accedentes. Gaudete populi.

Com. Refecti Christi corpore.

Quere in vigilia Resur. fol. 193.

Oratio. Expletis Domine. ut id die Resur. fol. 198.

IN ASCENSIONE DOMINI. (0598C) Ad Missam Officium.

Vidi sedem magnam alleluja: et qui sedebat super eam: ipse vocatur testis fidelis: et vox de throno exivit (0599A)dicens. P. Adorate et conlaudate Dominum omnes servi ejus. Alleluja. V\. Accedite ad eum et inluminamini: et facies vestre non erubescent. P. Adorate. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Adorate etc.

Oratio. Salvator noster et Domine qui ascendens in celos intuentium clarificatus apparere dignatus es oculis: dum ita de quo ascenderas te venturum ad judicium polliceris: fac nos hodierne Ascensionis tue festum pura cordium devotione suscipere: ut ita in te semper ad melius vita nostra ascendendo proficiat: qualiter te ad judicium veniente inconfusibili contuitu te semper visionis aspiciat. R\. Amen. Per misecordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum.

(0599B)R\. Et cum.

Apocalipsis Johannis Apostoli ( Cap. IIII).

R\. Deo gratias.

Ego Johannes fui in spiritu et vidi: et ecce ostium apertum in celo. Et vox prima quam audivi tanquam tube loquentis mecum dicens. Ascende huc: et ostendam tibi que oportet fieri post hec. Statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in celo. Et supra sedem sedens. Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis. Et iris erat in circuitu sedis similis visionis smaragdine. Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor. Et supra thronos viginti quatuor seniores sedentes circumamicti vestimentis albis: et in capitibus eorum corone auree. Et de throno procedunt (0599C)fulgura et voces et tonitrua et septem 250 lampades ante thronum: qui sunt septem spiritus Dei. Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile cristallo. Et in medio sedis: et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Et animal primum simile leoni. Et secundum animal simile vitulo. Et tertium animal habens faciem quasi hominis. Et quartum animal simile aquile volanti. Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas. Et in circuitu plena sunt oculis: et requiem non habent die et nocte dicentes. Sanctus. Sanctus. Sanctus. Dominus Deus omnipotens: qui est: et qui erat: et qui venturus est. Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti supra (0599D)thronum: viventi in secula seculorum. Procidebant (0600A)viginti quatuor seniores ante sedem in throno: et adorabant viventem in secula seculorum. Et mittentes coronas suas ante thronum dicentes. Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem: quia tu creasti omnia: et propter voluntatem tuam erant et creata sunt.

R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

Psallendo. Ascendens in altum cepit captivitatem: dona dedit hominibus. V\. Visi sunt ingressus tui Deus: ingressus Dei mei Regis: qui est in Sancto ipsius.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

(0600B)Principium libri Actuum Apostolorum.

R\. Deo gratias.

Primum quidem sermonem feci de omnibus: o Theophile: de quibus cepit Jesus facere et docere usque in diem: qua precipiens Apostolis per Spiritum Sanctum: quos elegit et precepit predicare evangelium: quibus et prebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis: per dies quadraginta apparens eis: et loquens de regno Dei. Et cum conversaretur cum illis: precepit eis ab Hierosolymis ne discederent: sed expectarent promissionem Patris: quam audistis per os meum. Quia Johannes quidem baptizavit aqua: vos autem baptizabimini Spiritu Sancto: quem accepturi estis non post multos hos dies. Igitur qui convenerant: interrogabant eum (0600C)dicentes. Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel? Dixit autem eis. Non est vestrum nosse tempora vel momenta que Pater posuit in sua potestate. Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos: et eritis mihi testes in Hierusalem: et in omni Judea et Samaria et usque ad ultimum terre. Et cum hec dixisset videntibus illis elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in celum euntem illum: ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis: qui et dixerunt eis. Viri Galilei quid statis aspicientes in celum? Hic Jesus qui adsumptus est a vobis in celum: sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum.

(0600D)R\. Amen.

(0601A)Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XVI).

Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Vado ad eum qui misit me: et nemo ex vobis interrogat me quo vadis. Sed quia hec locutus sum vobis: tristicia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero: Paraclitus non veniet ad vos. Si autem abiero: mittam eum ad vos. Et cum venerit ille: arguet mundum de peccato: et de justicia: et de judicio. De peccato quidem: quia non crediderunt in me: de justicia vero: quia vado ad Patrem: et jam non videbitis me. De judicio autem: quia princeps hujus mundi judicatus est. Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis (0601B)portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis: docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso: sed quecunque audiet loquetur: et que ventura sunt adnunciabit vobis. Ille me clarificabit: quia de meo accipiet: et adnunciabit vobis. Omnia quecunque habet Pater mea sunt: propterea dixi: quia de meo accipiet et adnunciabit vobis. Modicum et jam non videbitis me: et iterum modicum et videbitis me: quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo discipuli ejus ad invicem. Quid est hoc quod dicit nobis: 251 modicum et non videbitis me: et iterum modicum: et videbitis me: quia vado ad Patrem? Dicebant ergo. Quid est quod dicit modicum? Nescimus quid loquitur. Cognovit autem Jesus: quia volebant eum interrogare: et dixit eis. De hoc queritis (0601C)inter vos: quia dixi vobis: modicum et non videbitis me: et iterum modicum et videbitis me: quia vado ad Patrem. Amen amen dico vobis: quia plorabitis et flebitis vos: mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini: sed tristicia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit tristiciam habet: quia venit hora ejus. Cum autem peperit puerum: jam non meminit pressure propter gaudium: quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristiciam habetis: iterum autem videbo vos: et gaudebit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. R\. Amen.

Hic dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum spiritu.

Lauda. Alleluja. V\. Ascendit Deus in jubilatione: (0601D)Dominus in voce tube. P. Alleluja.

Sacrificium. Vidi in celo turbam quam dinumerare nemo poterat: et clamabant voce magna: salus Deo nostro ascendenti in thronum. Et adorabant Deum dicentes: honor gloria et sapientia virtus et potestas data est Deo nostro in eternum: alleluja. V\. Audivi tanquam tubam loquentem mecum et dicentem: ascende huc: et ostendam tibi que oportet fieri post hec: et ecce sedes posita erat in celo: et (0602A)supra sedem sedens similis aspectui lapidis jaspidis: et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba. P. Et adorabant.

Missa. Placeat dilectissimi fratres secularium cogitationum fasce deposito erectis in sublime mentibus subvolare: et impositam etheris fastigio assumpti hominis communionem sequacibus cordis oculis contueri. Ad incomparabilem nobis claritatem attonitus vocandus aspectus: est Jesus Dominus: noster humilitatem nobis terrarum celorum dignitate commutat: acutus necesse est visus esse: respicere quo sequimur. Hodie Salvator noster post assumptionem carnis: sedem repetit Deitatis. Hodie hominem suum intulit Patri: quem obtulit passioni. Hunc exaltans in celis: quem humiliaverat in infernis. (0602B)Hic visurus gloriam: qui viderat sepulturam. Et qui adversus mortem mortis sue dedit beneficium: ad spem vite donavit Resurrectionis exemplum. Hodie rediit ad Patrem: cum tamen sine Patris: qui sibi equalis est: potestate non venerit. Hodie ascendit in celum: qui obsequia celestium cum descenderet: non amisit. Ita in Patris natura unitate consistens: ut cum homo celum novus intraret: novum tamen Deus hominem non haberet. Petamus igitur ab omnipotentia Patris per nomen Filii Salvatoris: gratie spiritalis ingressum: eterne beatitudinis donum: beate mansionis ascensum: catholice credulitatis augmentum: heretice infidelitatis excidium. Audiet profecto in confessione: quos in perditione quesivit. Adstitit suis: qui non destitit alienis. (0602C)Aderit agnitus: qui non defluit agnoscendus. Non patietur orphanos esse devotos qui filios facere dignatus est inimicos. Dabit effectum supplicationis: qui promisit Spiritum sanctitatis. R\. Chorus. Amen.

Alia Oratio. Domine Deus virtutum: qui transgressus occasum transcendisti super celos celorum ad orientem: captiva spolia de captivitate duxisti: ut genus humanum quod tua morte redemeras: tuaque Resurrectione vivificaveras: tua Ascensione glorificares: et promissione ditares: dona Ecclesie tue et ad te perveniendi iter prosperum: et quotidianum de die in diem profectum. Ut magnificentie tue reddat: quod tantam virtutem concesseris. Ut obtineat devicto hoste: et libertatem de tuo auxilio: et gloriam de triumpho. R\. Chorus. Amen.

(0602D)252 Post nomina. Oratio. Domine Rex glorie qui patefactis: et adimpletis prophetarum oraculis: tanquam elevatis eternalibus portis paternam repetis sedem. Quo dum tua Deitas eo quo nunquam discessit regreditur: humano generi celorum aditus aperiatur. Dona ut illic extendatur nostra intensio: quo processit nostra redemptio. Nec inhereamus captiva delectatione terrenis: qui te regnantem confitemur in celis. Quo prece humilitatis nostre placatus: ex (0603A)illa majestatis tue qua resides sede: et viventes repleas donis: et pausantium spiritus consoleris.

R\. Chorus. Amen.

Ad pacem. Oratio. Deus qui assumptum hominem evecturus ad celos: inter precipua mandatorum tuorum mysteria concordissimam pacem tuis Sanctis reliquisti Apostolis: suscipe inlata sacro altario munera in hostiam pacificam: largiente tua gratia reputanda. Nobisque tuis famulis tribue sectari per exterioris hominis osculum: interioris hominis indisruptum pacis et gratie sacramentum.

R\. Chorus. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Pater: nos tibi agere gratias per Jesum Christum Filium tuum. Qui post secunde nativitatis verissimum (0603B)sacramentum: post humane passionis gloriosum triumphum: post dignabilem suscepte mortis ad inferna descensum: post vivificantem reassumpte Resurrectionis ad superna regressum: post manifestatam mirabilium virtute potentiam: post immensam infirmantium medicinam: post celebratam in Apostolorum communione doctrinam: ad illam equalem sibi majestatis tue sedem ereptam: de inimici faucibus predam reportans: captivum diabolum: suum socium hospitem fecit. Dignum celi habitatione constituit: qui perfrui paradisi jocunditate non potuit. Opus tuum: onus suum est. Cum nec illa labori: nec ista sint ponderi. Qui inter profunda tenebrarum: debitum aliene corruptionis exsolvit: inter excelsa nubium premium servande (0603C)incorruptionis indulsit. Tantis ergo nos beneficiis sua pietate crescentibus: ut parum putaret hominem terram recepisse: quam perdidit: nisi et celum quod non habuerat recepisset. Multiplicatoque fenore interceptum usum beatius compensaret augmentum. Non sufficit abundantissime bonitati: quod ad cruciandam spoliati hostis invidiam: faciendis virtutibus potestate permissa: venire ad te super aquas discipulo cupienti famulantia contra naturam elementa subjecit: dum gravem gradientis corporei ponderis molem nequaquam credentium undarum dorsa portarent: cum ad imperantis obsequium fieret itineris soliditas non liquoris. Et equor jussione libratum non mutaret cursum: et mutaret officium. Atque ad vocantis edictum euntes vie (0603D)currerent: et progredientis vestigia freta insignia sorberent: immersumque pelagus ascendentis limitem inviolata equalitate nesciret: et figentis pedem plenitudine in se manente non mergeret. Non in aliquam cratem materia gelu stricta concreverat: nec fluminum more superjecta fluentis frigore tegumenta pendebant. Cum natabilis illa mobilitas pervia: et velis pateret: et plantis. Inestimataque profunditas simul: et viatorem ferret: et remigem. Majori miraculo hominem pati jussa: quam navem. Uberiori Dei laude gressibus adita: quam ratibus. (0604A)Ac nisi fides paululum pavefacta nutasset: reversa in ipsum ad legem suam natura equoris non fuisset. Qua credulitatis constantia recedente: diffidentiam dubitantis nimis appropinquantis periculi castigaret: et circa presumpte spei defectum verberantium pelago fluctuum quasi mensura distringeret. Domini tamen auxilium metu discriminis invocantem tangeret tempestas magistra: non tegeret. 253 Fuerint licet magna ista vel grandia: cedant tamen his beneficiis illa miracula: quod invisibili Deo: homo visibilis corporatus aereum iter non gradu superat sed volatu: et Deus in carne manens per creaturam suam ventorum pennis evehitur: non membrorum. Nullus eundem conatus fatigat: cui aura pro via est. Quem tamen non fert levitas: sed potestas. Deficit (0604B)nisus: et currit ascensus. Ille cepit hujus altitudinis gloriam: qui crucis portavit injuriam. Ille intravit in regno: qui pependit in ligno. Ille conscendit ad dexteram Patris: qui causa nobis factus est pacis. Ipse illos ascendenti secum homini celos aperuit: quos ut propter hominem descenderet inclinavit. Quem laudant benedicunt adorant atque glorificant Throni Potestates ac Dominationes. Cui merito omnes Angeli: et Archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. Respondeat Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus. Dominus Deus Sabbaoth etc.

Post Sanctus. Vere sanctus: et benedictus Jesus Christus filius tuus Dominus noster. Qui sub hodierne expectatione virtutis redeunti ad se homini (0604C)viam prestitit: ipse dum via est. Qui indemutabilitate divinitatis sue in se manente substantia: peracto Incarnationis Nativitatis Circumcisionis Passionis: Resurrectionis Ascensionis atque admisso Spiritus Sancti Paracliti officio: eum in celis regnaturus imponit: quem infernis liberaturus imponit. Nihil dubitationis volens relinquere: nihil erroris: si cum eo visibiliter ascenderet: pro quo invisibiliter descendisset. Ut incredula ac dura cervice corda plebis Judaice multitudinis essent confusa: dum reverteretur: que non fuerat confessa: dum nasceretur. Et qui non meruit confiteri dum venisset: posset erubescere dum rediret. Ut videret in Deum hominem: quomodo Deum in homine non vidisset. Non quod peniteret dum ostenditur: sed ut erubesceret (0604D)dum miraretur. Christum Dominum ac Redemptorem eternum.

Post pridie. Oratio. Indicavimus plane: nec unquam tacebimus passum te Christe pro redemptione miserorum: resurrexisse pro salute fidelium: celos ascendisse pro virtute meritorum: venturum te esse Judicem mortuorum atque viventium. Quod scientes Domine: ut nobis dies illa terribilis aliquantulum ex tua propitiatione mitior adveniat: hec munera offerimus. Que ut nobis in salutem percepta contingant: visitet ea Spiritus tuus Sanctus qui in similitudinem (0605A)flamme manus dona suscepit. Visitet et vivificet ea Spiritus tuus Sanctus: qui per vaporem incendii Helie prophete holocaustum adsumpsit. Visitet et vivificet ea Spiritus tuus Sanctus: qui ignearum divisione linguarum in Apostolorum tuorum cordibus commeavit. Ut recepta in visceribus nostris: et presentem nobis: et eternam prestent salutem.

R\. Chorus. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Quis loquetur potentias tuas Domine: aut quis enarrare poterit omnes laudes tuas? Ad humana descendisti: celestia non relinquens. Ad superna regressus: humana non deserens. Ubique totus. Ubique mirabilis. Non interceptus carne: ut non esses in Patre. Non ereptus Ascensione: ut non esses (0605B)in homine. Respice ad orationem plebis tue sancte Domine misericors Deus: ut in hac die Ascensionis tue sicut data est tibi gloria in excelsis: ita nobis gratia prestetur in terris. Pater noster qui es in celis.

Hic dicat Presbiter: Vicit leo.

Tribus vicibus. Ut in die Resurrectionis Domini. Folio 198.

Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

Benedictio. Jesus Christus Dominus pacem quam ad celos remeans discipulis suis tradidit: integram in vobis inlibatamque 254 conservet. R\. Chorus. Amen. Angelos quoque Sanctos quos suo elegit obsequio: vobis deputet in presidium. R\. Chorus. (0605C)Amen. Ut ipso auctore illic erigamini fide: quo vos adsumendos speratis in requiem. R\. Chorus. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Ad accedentes. Gaudete populi.

Communio. Refecti Christi corpore.

Require retro in vigilia Resurrectionis. Folio 193.

Oratio. Gratias tibi agimus Domine Deus: et te Deum benedicimus de die in diem: qui nos in hanc diem sancte solennitatis tue perducere dignatus es: fac nos diem istum Ascensionis tue per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. R\. Chorus. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. (0605D)R\. Et cum spiritu. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

IN DOMINICO POST ASCENSIONEM DOMINI. Ad Missam. Officium.

Dicite in nationibus. Quere folio. 198. Oratio. Tibi gloriam concinimus. Require retro in Octava Pasche. Folio 194.

(0606A)Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. VII).

R\. Deo gratias.

Ego Johannes fui in spiritu: et vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum in conspectu agni: amicti stollis albis: et palme in manibus eorum: et clamabant voce magna dicentes. Salus Deo nostro: qui sedet super thronum: et agno. Et omnes Angeli stabant in circuitu throni et seniorum: et quatuor animalia ceciderunt in conspectu throni in facies suas: et adoraverunt Deum dicentes: amen. Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor: et virtus: et fortitudo Deo nostro in secula seculorum: amen.

R\. Chorus. Amen.

(0606B)Hic dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Quis dabit mihi pennas sicut columbe: et volabo: ut requiescam. V\. Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebre: et dixi. P. Volabo.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

Lectio Actuum Apostolorum ( Cap. XIIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus. Paulus et Barnabas commorabantur Listris. Et quidam vir in Listris infirmis pedibus sedebat claudus ex utero matris sue: qui nunquam ambulaverat. Hic audivit Paulum loquentem: qui intuitus eum et vidit quia haberet fidem: ut salvus fieret: dixit magna voce. Tibi dico surge super pedes (0606C)tuos rectos. Et exilivit: et ambulavit. Turbe autem cum vidissent quod fecerat Paulus: levaverunt vocem suam Lycaonie dicentes. Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Jovem: Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. Sacerdos vero Jovis qui erat ante civitatem: tauros: et coronas ante januam afferens cum populo: volebat sacrificare. Quod ubi audierunt Apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas: clamantes et dicentes. Viri quid hec facitis? Et nos mortales sumus: similes vobis homines: adnunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum: qui fecit celum et terram mare et omnia que in eis sunt. Qui preteritis generationibus dimisit omnes gentes (0606D)ingredi in vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens: de celo dans pluvias et tempora fructifera: implens cibo: et leticia corda vestra. R\. Chorus. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Marcum ( Cap. IX).

In diebus illis. Dominus noster Jesus Christus veniens ad discipulos suos: vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. Et confestim (0607A)omnis populus videns eum: stupefactus est et expaverunt. Et occurrentes salutabant eum. 255 Et interrogavit eos quod inter vos conquiritis? Et respondens unus de turba dixit. Magister attuli filium meum ad te habentem spiritum immundum. Qui ubicunque eum apprehenderit allidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis: ut ejicerent illum: et non potuerunt. Qui respondens eis dicens. O generatio incredula: quandiu apud vos ero: quandiu vos patiar. Afferte illum ad me. Et tulerunt illum. Et cum vidisset eum statim spiritus conturbavit eum: et elisus in terram voluptabatur spumans. Et interrogavit patrem ejus quantum temporis est ex quo ei hoc accidit. At ille ait. Ab infantia. Et frequenter eum et in ignem et in aquam (0607B)misit: ut eum perderet. Sed siquid potes adjuva nos misertus nostri. Jesus autem ait illi. Si potes credere omnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans pater pueri cum lachrimis ajebat. Credo Domine: adjuva incredulitatem meam. Et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui immundo dicens illi. Surde et immunde spiritus ego tibi precipio exi ab eo: et ne amplius introeas in eum. Et clamans et multum discerpens: exiit ab eo et factus est sicut mortuus: ita ut multi dicerent: quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus elevavit et surrexit. Et cum introisset in domum: discipuli ejus secreto interrogabant eum. Quare nos non potuimus ejicere eum? Et dixit illis. Hoc genus in nullo potest exire: nisi in orationem et jejunio: (0607C)R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Misit ex alto et accepit me: assumpsit me Deus Pater: et conlocavit ad dexteram suam. P. Alleluja.

Sacrificium. Tollite hostias: et introite in atria Domini: alleluja: alleluja. V\. Afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini ejus. P. Et introite.

Missa. Mysterio Resurrectionis impleto: et corporibus fratres charissimi cuncti exultemus et cordibus. Nec jam cum sepulchri custodibus sacri corporis defleamus excubias: sed cum Angelis qui redivivum (0607D)nunciant Salvatorem nostra gaudia misceamus. Etenim deinceps curam sibi funeris excusat impendi: qui rediens ad Patrem vacuate mortis excubias vult privari. Simus sane de spei nostre consummatione securi: nam qui in altum remeans captivitatem duxit: dabit dona hominibus que promisit. R\. Amen.

Alia Oratio. Christe Deus qui ascendendo in celos presentiam corporalem tuis subtraxisti discipulis: permitte nos ut te spiritu diligamus quem in carne nunc videre nequimus: et tamen ad judicium fideliter (0608A)expectamus. Crea in nobis cor novum et spiritum rectum. Ut qui jam Ascensionis tue celebravimus festum: promissum a te mereamur suscipere Spiritum Sanctum. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Ascendisse te in celos ad Patrem Dei Filium creatura tua letatur. Et ideo suppliciter cordis contritione exposcimus: ut et in nobis pollicitationem tui spiritus impleas: et defunctis donum eterne quietis impertias. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Deus qui ascendisti in altum: captivam ducens captivitatem: da dona hominibus pacis eterne. Ut qui te humanis obtutibus ad celos ascendens corporaliter subtraxisti: in nostris cordibus digneris propiciatus infundi. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper (0608B)gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui nobis ideo presentiam subtraxit nativitatis corpore: ut eum spiritaliter disceremus amare. Quique discipulis intra suarum mentium claustra tandiu presidere precepit: quousque supervenientis firmarentur presentia Spiritus Sancti. Cui cum Patre et Filio uni Deo jugiter in sempiternum regnanti omnes Angeli famulantes una voce proclamant ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus

Post Sanctus. Vere Sanctus et vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Qui Angelorum evectus ulnis: ascendit 256 in celos: et nunc sedet ad dexteram Dei Patris. Ipse Dominus ac redemptor eternus.

(0608C)Post pridie. Oratio. Contueri tuam Christe cupientes presentiam: qui humana non deserens: appetisti superna: petimus et rogamus: ut qui pignus assumpte carnis intulisti in celos: consolationem nobis Sancti Spiritus largiaris. Cujus nunc presentia et apposita hec tibi oblata sanctifices: et nostrorum cordium arcana perlustres. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Deus Dei Filius qui cum ad Patrem ascenderes: venturum te iterum ad nos voce promisisti: veni ad nos: et apud nos facito mansionem. Manifestans te ipsum nobis: quibus precepisti sic exorare e terris. Pater noster.

Dicat Presbiter. Vicit leo. tribus vicibus, ut in die (0608D)Resurrectio. fol. 198. Postea dicat.

Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Christus Dominus sit auxiliator vestri: qui adsumptus in celos: sedet nunc ad dexteram Patris. R\. Amen. Corpus quoque vestrum nullis torpentibus patiatur passionibus mancipari: qui illud glorificatum in celos adsumpsit. R\. Amen. Ut qui ascendentis vidimus gloriam: judicantis non puniamur sententia. R\. Amen. Ipso prestante qui cum Deo Patre vivit et regnat in unitate Spiritus (0609A)Sancti in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Ad accedentes. Gaudete populi. Communio. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resurrectionis fol. 193. Oratio. Expletis Domine. ut in die Resurrectio. fol. 198.

IN VIGILIA PENTECOSTES. Ad Nonam pro Missa.

Sapientia Salomonis.

R\. Deo gratias.

Fili. Spiritus timentium Domini queretur: et in respectus illius benedicetur. Spiritum eorum salvantem illos diligit: et oculi Domini super diligentes se. R\. Amen.

Dicat Presb. Erigite vos. Dominus sit semper (0609B)vobiscum. R\. Et cum. Postea dicat.

Lectio libri Numeri ( Cap. XI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel: quos tu nosti: quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad tabernaculum federis: faciesque illos stare tecum: ut descendam et loquar tibi. Et auferam de spiritu tuo: tradamque eis: ut sustentent tecum onus populi: et non tu solus graveris. Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini: congregans septuaginta viros de senioribus Israel quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem: et locutus est ad eum. Auferens de spiritu quod erat in (0609C)Moyse: et dedit septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus: prophetaverunt: nec ultra cessaverunt. Remanserunt autem in castris duo viri: quorum vocabatur unus Heldat: et alter Medat: super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant: et non exierunt ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris: cucurrit puer et nunciavit Moysi dicens: Heldat et Medat prophetant in castris. Statim Josue filius Nun minister Moysis: et electus a pluribus ait. Domine mi (0610A)Moyses prohibe eos. At ille. Quid inquit agis pro me? Quis tribuat hoc: ut omnis populus prophetet: et det eis Dominus Spiritum Sanctum. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Propter gloriam nominis tui Domine libera nos: et propicius esto peccatis nostris propter nomen tuum. V\. Memento plebis tue: quam creasti ab initio: animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. P. Et propicius.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

Lectio Actuum Apostolorum ( Cap. XIX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus. Factum est cum Apollo esset Corinthi: ut Paulus peragratis superioribus partibus: (0610B)veniret Ephesum: et inveniret quosdam discipulos: dixitque ad eos. Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? Aiunt illi ad eum. Sed neque si Spiritus Sanctus est: audivimus. Ille vero ait. In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: in Johannis baptismate. Dixit autem 257 Paulus. Johannes baptizavit baptismo penitentie populum dicens. In eum qui venturus esset post ipsum: ut crederent: hoc est in Jesum. His auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis Paulus manus: venit Spiritus Sanctus super eos: et loquebantur linguis et prophetabant. R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. III).

Illo in tempore. Erat homo ex Phariseis Nichodemus (0610C)nomine: et ipse erat princeps Judeorum. Hic venit ad Jesum nocte et dixit ei: Rabbi: scimus quia a Deo venisti magister. Nemo potest hec signa facere que tu facis: nisi fuerit Dominus cum eo. Respondit Jesus et dixit ei. Amen amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit denuo: non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nichodemus. Quomodo potest homo nasci cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris sue iterato introire: et nasci? Respondit Jesus. Amen amen dico tibi: nisi quis (0611A)renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto: non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne: caro est: et quod natum est ex spiritu: spiritus est. Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat: et quo vadat. Sic et omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nichodemus: et dixit ei. Quomodo potest hoc fieri? Respondit Jesus: et dixit ei. Tu es magister in Israel et hec ignoras? Amen amen dico tibi: quia quod scimus: loquimur: et quod vidimus: testamur: et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis et non creditis: quomodo si dixero vobis celestia: credetis? Et nemo ascendit in celum: nisi qui descendit de celo: filius hominis (0611B)qui est in celo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto: ita exaltari oportet filium hominis: ut omnis qui credit in ipso non pereat: sed habeat vitam eternam. R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum de celis; laudate eum in excelsis. P. Alleluja.

Sacrificium. Tollite hostias. Quere in Dominico post Ascensionem Domini fol. 255.

Missa. Semper quidem dilectissimi fratres crebre orationes esse debent unanimitatis: charitatis: et simplex fraterne dilectionis affectio. Sed nunc precipue omnis de nostris exhaurienda pectoribus est odiorum amaritudo cum Sancti Spiritus expectatur (0611C)infusio: et advenienti Domino nitens est paranda possessio. Et quia patres doctoresque nostri in quorum corda vel viscera omnipotens Deus hoc donum promisse remunerationis infudit: ut reminiscamur diem magnum: unanimitate connexi: divinam expectare Sancti Spiritus visitationem: qui Deo obtulerant charitatem.

R\. Amen.

Alia Oratio. Imple nos Deus Spiritu Sancto: in quo signati sumus: et a quo tangimur ut salvemur. Ut hodie nos idem Spiritus preveniens in miseratione a delictis emundet: et cras in muneris conlatione glorificet. Hodie maculas abluat: cras dona distribuat. Hodie linguam nostram in voce confessionis aperiat: et cras eandem faciat predicare (0611D)magnalia tua. Quo jam hodie per ipsum tacti: ita eruamur a crimine: ut cras dignanter in nostris jubeat cordibus habitare.

R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Emitte Domine spiritum adoptionis: in quo clamemus tibi: abba Pater. Ut confiteamur: quoniam tu es unigeniti tui verus Pater: et cognoscamus quia nullus ei similis inter Filios Dei. Quem non tibi adoptio: sed generatio consubstantialis: neque gratia similem: sed natura (0612A)signat equalem. Per hujus enim fidei inviolabile mysterium: custodiamus spei nostre immutabile sacramentum. Ex hoc te quesumus: ut cum nostris qui jam a seculo precesserunt: qui etiam ipsius Spiritus tui Sancti dono renati sunt: quorumque ante altare tuum mentionem cum tremore facimus: simul obviam in secundi adventus Domini nostri claritate feliciter occurramus.

R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Offerentium eterne Deus susceptis oblationibus: effice nos spiritu ferventes et charitate locupletes. Quo unitatem spiritus 258 servantes in vinculo pacis: illius dono jam impleamur in terris: cujus infusionem advenire nobis expectamus in celis. R\. Amen.

(0612B)Inlatio. Dignum et justum est: ut te Deum et celestia et terrena conlaudent. Qui nos spiritu tuo doces terrena respuere: celestia sectari: carnem coercere jejuniis insolentem: corda purgare continua lamentatione. Non attolli in prosperis: non dejici in adversis. Veritatis sperare promissum: spiritus prestolari solacium: Paracliti sustinere adventum. Ex hoc Domine tuorum premissorum nos gaudiis preparantes rogamus: ut descendat super nos gratie tue virtus et benedictio Sancti Spiritus. Quo innovati atque mundati eum tecum et cum Patre equali deitate regnantem laudemus: magnificemus: atque ita dicamus. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere Sanctus vere benedictus es (0612C)Domine Jesu Christe. Qui daturum te nobis illum Spiritum promisisti in munere: quem tibi cum Patre novimus coequalem existere. Per te Domine ac redemptor eterne.

Post pridie. Oratio. Spiritus Sancte qui a Patre et Filio procedis: his propicius inlabere holocaustis. Quo qui a Patre es repromissus: sanctificationem humanis exhibeas presentatus: repleasque sponsionis mercede: quos te promissum inspicis expectare.

R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam.

Descendat Domine ad nos Spiritus Sanctus: per quem et mundata pectora nostra cum eo ipse possideas: et institutam a te orationem suscipias. Ut ita (0612D)non per nos: sed per illum nostra accipias postulata: sicut per illum non per nos nostra deles facinora. Quo eo qui tecum et cum Patre regnat equalis interpellante pro nobis: per eum ad te proclamemus e terris. Pater noster.

Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Expectantes se: Spiritus efficiat immaculatos a sordibus. R\. Amen. Repleat munere: quos se inspicit sustinere. R\. Amen. Ut cum venerit (0613A)impleamur sanctitate ejus: cujus adventum amabiliter expectamus. R\. Amen. Ipso prestante et auxiliante: qui cum Patre et Filio unus Deus vivit et regnat in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum spiritu tuo.

Ab hinc usque in Quadragesimam dicitur. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. P. Alleluja: alleluja: alleluja. V\. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum. P. Alleluja: alleluja: alleluja. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Alleluja: alleluja: alleluja.

(0613B)Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.

Oratio. Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem: quesumus. ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum: et sanitatem mentium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. Deo gratias.

IN DIE SANCTO PENTECOSTES. Ad Missam. Officium.

Vos qui in Christo baptizati estis. P. Christum induistis: alleluja. V\. Benedicti vos a Domino: qui fecit celum et terram. P. Christum. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula (0613C)seculorum. Amen. P. Christum induistis.

Oratio. O Spiritus Sancte qui a Patre Filioque procedis: doce nos facere veritatem. Ut qui de Patre Filioque accepisti promissionem: invisibili nos his a quibus tam ineffabiliter procedis adsocies charitate. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. XXII).

R\. Deo gratias.

(0614A)Ego Johannes fui in spiritu: et audivi vocem dicentem mihi. Hec verba fidelissima et vera sunt. Et Dominus Deus spiritum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis: que oportet fieri cito. Et ecce venio velociter. Beatus qui custodit 259 verba prophetie libri hujus. Et ego Johannes qui audivi et vidi hec: et postquam audissem et vidissem: cecidi ut adorarem ante pedes Angeli: qui nunc hec ostendebat. Et dixit mihi. Vide ne feceris: Conservus tuus sum: et fratrum tuorum: et eorum qui servant verba libri hujus: Deum adora. Et dixit mihi. Ne signaveris verba prophetie libri hujus: tempus enim prope est. Qui nocet: noceat adhuc. Et qui in sordibus est: sordescat adhuc. Et justus justificetur adhuc. Ecce venio cito: et merces (0614B)mea mecum est: reddere unicuique secundum opera sua. Ego sum primus: et ego novissimus: principium et finis. Beati qui lavant stollas suas: ut sit potestas eorum in ligno vite: et fortes intrent in civitatem. Foris canes: et venefici et impudici et homicide: et idolis servientes: et omnis qui amat et facit mendacium. Ego Jesus misi Angelum meum testificari vobis hec in Ecclesiis. Ego sum genus et radix David: stella splendida et matutina: et sponsus et sponsa dicunt: veni. Et qui audit dicat: veni. Et qui sitit: veniat: et qui vult: accipiat aquam vite gratis.

R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

(0614C)Psallendo. Emitte spiritum tuum Deus: et creabuntur. Et renovabis faciem terre. V\. Sit gloria Domini in seculum seculi: letabitur Dominus in operibus suis. P. Et renova.

Dicat Presb. Silentium facite.

Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. II)

R\. Deo gratias.

In illis diebus. Cum complerentur dies Pentecostes: erant omnes Apostoli pariter in eodem loco. Et factus est repente de celo sonitus: tanquam (0615A)advenientis vehementis spiritus: et implevit omnem domum ubi erant sedentes Apostoli: et apparuerunt illis dispertite lingue tanquam ignis. Seditque supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et ceperunt loqui variis linguis: prout Spiritus Sanctus dabat illis eloqui. Erant autem in Hierusalem habitantes Judei religiosi ex omni natione: que sub celo est. Facta autem hac voce: convenit multitudo: et mente confusa est: quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes. Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? Parthi: et Medi: et Elamite: et qui habitant Mesopotamiam: et Judeam: et Cappadociam: (0615B)Pontum: et Asiam: Phrygiam: et Pamphyliam: Egyptum: et partes Lybie: que est circa Cyrenen: et advene Romani: Judei quoque et Proseliti: Cretes: et Arabes: audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei. Stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes. Quidnam vult hoc esse? Alii autem irridentes dicebant: quia musto pleni sunt isti. Stans vero Petrus cum undecim discipulis: levavit vocem suam: et locutus est eis. Viri Judei: et qui habitant Hierusalem universi hoc vobis notum sit: et auribus percipite verba mea. Non enim sicut vos estimatis hi ebrii sunt cum sit hora diei tertia. Sed hoc est quod dictum est per Prophetam Joel. Et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de spiritu meo super omnem (0615C)carnem: et prophetabunt filii vestri: et filie vestre: juvenes vestri visiones videbunt: et senes vestri somnia somniabunt. Equidem super servos meos: et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo: et prophetabunt et dabo prodigia in celo sursum: et signa in terra deorsum: sanguinem: et ignem: et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras: et Luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus et terribilis. Et omnis quicumque invocaverit nomen Domini: salvus erit.

R\. Chorus. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XXIIII).

In illis diebus Dominus noster Jesus Christus loquebatur (0615D)discipulis suis dicens. Si diligitis me mandata mea servate 260 et ego rogabo Patrem: et alium Paraclitum dabit vobis: ut maneat vobiscum in eternum. Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognovistis eum: quia apud vos manet et in vobis est. Non reliquam vos orphanos: veniam ad (0616A)vos. Adhuc modicum et mundus me jam non videt: vos autem videtis me: quia ego vivo: et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis me: quia ego in Patre meo: et vos in me: et ego in vobis. Qui habet mandata mea et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me: diligitur a Patre meo: et eo diligam eum: et manifestabo ei me ipsum. Dicit ei Judas non ille Scariothes: Domine: quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum: et non mundo? Respondit Jesus et dixit ei. Si quis diligit me: sermonem meum servat: et Pater meus diliget eum: et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me: sermones meos non observat. Et sermonem quem audistis: non est meus: sed ejus qui misit me Patris. Hec locutus sum vobis apud vos (0616B)manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo: ille vos docebit omnia: et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis. Pacem meam relinquo vobis: pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat: ego do vobis. Non turbetur cor vestrum: neque formidet. R\. Chorus. Amen.

Hic dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Da nobis Domine leticiam salutaris tui: et spiritu principali confirma nos. P. Alleluja.

Sacrificium. Completur hodie Pentecostes in quo descendit Spiritus Sanctus: et Apostolis infusus (0616C)apparuit: loquentibus variis linguis magnalia Domini: alleluja. V\. Factus est repente de celo sonus: tanquam advenientis spiritus vehementis: et implevit omnem domum ubi erant sedentes Apostoli: et loquebantur magnalia Domini: alleluja.

Incipit Missa. Quanta possumus fratres charissimi fide: intentione: virtute: gaudio: exultatione. preconio. devotione: obsequio: puritate: promissa nobis per filium Dei: Sancti Spiritus munera hodie transmissa predicemus. Reseretur nostrorum compago viscerum. Purgentur corda credentium: et pateant omnes sensus: atque recessus animorum. Quia nequaquam immensi laudem atque adventum: pectora angusta narrare sufficiunt. Ille etenim consors Patris: et Filii unius ejusdemque substantie (0616D)tertius in persona: sed unus in gloria. Quem celorum regna non capiunt: quia non eum circumscribunt neque claudunt: hodie ad angustum cordis nostri descendit hospitium. Et quis nostrum fratres dilectissimi tali se dignum hospite recognoscit? Quis condigna advenienti exhibeat alimenta? Cum et Angelorum et Archangelorum: et omnium Virtutum (0617A)celestium ipse sit vita. Et ideo quia nos impares tali habitatore cognoscimus: ut in nobis locum habitaculi sibimet preparet supplicemus. R\. Chorus. Amen. Ipso prestante qui in Trinitate unus Deus vivit: et regnat in secula seculorum.

R\. Chorus. Amen.

Alia Oratio. Oramus indefessis precibus omnipotentiam tuam: Deus sancte Pater omnipotens: ut repleas nos munere Unigeniti tui: gaudio inenarrabili: visitatione: atque vivificatione tui atque ejus Spiritus Sancti. Ut quos creasti vel redemisti per Filium: perficere digneris per Spiritum Sanctum. Non quo inconjuncta vel dissimilis sit tue operatio Trinitatis: sed quo personarum existentium evidenter appareat inconfusa equalitas Deitatis. Hac igitur (0617B)te Deus omnipotens inspirationis tue confessione: manifestatum fidelibus impende propicium: demonibus exerce terrificum: prosequentibus obvium penitentibus placabilem: peccatoribus patientem. Hereticis convictorem: custodem virginibus: defensorem viduis: 261 orphanis protectorem: oppressis vindicem: consolatorem mestis: dubiis ductorem. Sit nobis in eo indeficiens consolatio: in quo tibi filioque tuo est indivisa conjunctio et immensurabilis plenitudo. Sanctisque omnibus inexpugnabilis fortitudo tanquam certa nobis sit de tua gubernatione fiducia: numquam se sentiat anima muniminis tui presidio destituta. Ita vigore tuo nostra adversus diabolum fragilitas muniatur: ne ullatenus in certamine superetur. Sic corda tu scientia posside: (0617C)sic conscientiam rege: ut et consilio providi efficiamur: et opere probi: et prudentes sermone: et ferventes inextinguibili charitate.

R\. Chorus. Amen.

Post nomina. Oratio. Domine qui virtute Spiritus tui: et eorum qui veteris confusionis superbie turrem edificabant perturbasti auditum: et surgentis Ecclesie tue novitate diffusis linguis multiplicasti insignibus: ut quod fuerat in condemnatione: esset in munere. Atque inde construeres fidem: unde destruxeras vanitatem. Da super hunc familie tue cetum Spiritus Sancti tui quem es pollicitus adventum. Qui in nobis e contrario mollicionis studia adversa dispergat: et meritum sanctificationis accumulet. Sisque munerator in promissione: qui es (0617D)promissor in munere. Quo Ecclesia tua ejus igne succensa: in ipso veram teneat fidem: a quo omnem percipit veritatem. Ipseque offerentium nomina celestibus scribat in paginis: ac requiem dignetur praestare defunctis: qui in unitate Deitatis tecum permanet semper equalis.

R\. Chorus. Amen.

Dicat Presbiter. Quia tu es vita vivorum: sanitas infirmorum: ac requies omnium fidelium defunctorum in eterna secula seculorum.

(0618A)R\. Chorus. Amen.

Dicat Presbiter Orationem ad Pacem. Mirabilium tuorum Domine ovantes insignia predicamus: et ideo inlapsu illo Sancti Spiritus repleri nos credimus: qui bis a te olim fuit in discipulos distributus. Cum et ante Ascensionem tuam in eorum cordibus indeptus proximi dilectionem: et post e celis emissus: tenendam in illis tuam impressit charitatem. Ex hoc te clementissime Deus oramus: ut hoc quod his sacramentis figuratum fore cognoscitur: in nostris cordibus impleatur. Quo spiritu ferventes et spiritualia locupletantes: et proximis connectamur in pace: et tua ubertim ferveamus dulcedine. Ut in charitate illa que per Spiritum Sanctum nostris est diffusa in cordibus firmissime radicati: consolationem (0618B)promerentes Paracliti: coronari mereamur in adventu judicii tui.

R\. Chorus. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus: pro possibilitate carnali munerum tuorum beneficia confiteri: et indultum hodierno die donum salutis eterne anniversaria semper commemoratione celebrare. Etenim pro adventu Spiritus tui Sancti tacere quis audeat: cum omnis per Apostolos tuos: etiam gentium barbararum lingua non taceat. Quis enim enarrare valet hujus hodierno die ignis inlapsum: sic distributa discipulis genera universa linguarum: ut nec Latinus Hebreo nec Grecus Egyptio: nec Scitha Indo propria dum quisque et peregrina audiens loquitur lingua: detrimentum vel alienigeni (0618C)fecerit. vel sui senserit intellectus? Quaque virtute sit actum: quod dicentis veritatis preconibus per spacia immensa terrarum unius atque indivisibilis donum doctrine celestis pro potestate voluntaria partiretur? Nihil agens unitati fidei dissonum: quamvis multiplicis scientie distributione pulcherrimum: et multimoda mirificum extiterit varietate sermonum. Ostendens quod confessioni Dominice non impedit diversitas lingue: nec interest quod vario quis sermone fateatur: 262 dummodo unus sit ille qui creditur. Obsecramus igitur Domine: ut hec nostra confessio de cordibus filiorum promissionis emissa: tibi Pater glorie semper accepta sit: et ad speranda ac promerenda ea que tuis fidelibus promisisti: sensus nostros divini Spiritus infusione (0618D)benedicas atque sanctifices. Effusa etenim ad nostram indulgentiam tue glorie largitate inter innumera dona atque opera Sancti Spiritus: nihil sublimius Ecclesie exordiis conlatum fuisse cognoscimus: quam ut preconium evangelii tui ora linguis universarum gentium loquerentur. Et hoc non nisi Sancti Spiritus tui gratia revelante: qui nobis post Resurrectionis filii tui gloriam transactis septem hebdomadibus venit: ostendens quod etsi septiformis est: tamen in uno gradu omnium concordantium sibi (0619A)virtutum summa consistit. Ac sicut septem unum in numeris est: sic septem inveniuntur in singulis. Hi sunt sine dubio septem gradus templi tui: per quos ad celorum regna conscenditur. Hic est quinquagesimus remissionis annus olim in legis tropologiis predicatus. Hic est fructus messis nove: qui hodie mandatur offerri. Qui licet ante omnia secula semper eternus sit: tamen nobis: cum innotuit: tunc novus effectus est. Nec illud sine mysterio esse significans: quod post Ascensionem filii tui decima nobis die hoc munus infunditur: ostendens quod cultoribus vinee hic esset a patre familias denarius repromissus. Magnum autem et pre omnibus necessarium fuit hoc tibi divini muneris signum: quod cum super capita discipulorum ignea conscendisset (0619B)forma linguarum: de cordibus credentium nec dissonum aliquid faceret prodire nec tepidum. Sed predicatores verbi tui: et intelligentia essent unanimes: et charitate ferventes. O ignis exurendo fecundans: Hunc igitur omnipotentem esse Dominum omnis intellectualis creatura vivificatione fatetur: cujus etiam Cherubin et Seraphin ferventes copiosius igne: speciali ejus vocabulo sanctitatis divine magnificantes equalitatem atque omnipotentiam Trinitatis: requiem non habentes: nec tali unquam officio lassescentes celestium exercituum precinentibus choris: perenni jubilatione decantant: adorant: atque magnificant: ita dicentes. R\. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus Deus Pater. Sanctus (0619C)unigenitus Filius: sanctus quoque unus utriusque Spiritus. Hujus ecce virtute inestimabili discurrit Evangeliorum toto orbe ardentium quadriga rotarum: radiorumque flammigerantium rutilans fulgoribus axis gestatur animalium circumquaque corporibus oculatis. Cujus in rotarum auriga ipse vite spiritus manens: proprie potestatis imperio cunctum subjecit Christi pedibus mundum: divinis scilicet perhibens testimonium virtutibus Patris unigenito Verbo: quod caro factum est: et habitavit in nobis. Hoc est illud paterni pignoris sibi simile munus: quod se filium pollicitus fuerat transmissurum: dum suos ad Patrem rediens orphanos diceret nullatenus relinquendos. In ejus scilicet presentia suam (0619D)Patrisque docens consistere majestatem. Hoc illud ungentum est quo pre consortibus unctus est Christus a Patre. Cujusque vetus illud crisma pretendebat figuris transeuntibus veritatem: quo delibuti quoque (0620A)Sacerdotes: et Prophete constituebantur et Reges: unius veri Regis et Sacerdotis et prophete imaginem preservantes Christi Domini Redemptoris eterni.

Post pride. Oratio. Suscipe quesumus Spiritus Sancte omnipotens Deus sacrificia te auctore instituente decreta: qui inlibate Virginis in utero quondam membra: in qua Verbum caro fieret: quibus hoc rite sacrificium competeret immaculata formasti. In cujus hec similitudinem corporis et sanguinis munera ingerimus: et ut plenitudinem debite sanctificationis te deificante obtineant supplicamus. Quia tu vere ille ignis es: qui patrum nostrorum acceptans sacrificia divinitus consumpsisti. Quemadmodum Helie quoque victimam aquis circumfluentibus natitatem cum lapidibus et lignis exurens: (0620B)etiam madefacti pulveris rivulos 263 calore inconsummabili arefactos inextimabiliter absumendo finisti. Simili nunc quesumus has hostias dignatione suscipias: divinitatis tue igne salvifico omnium pectorum nostrorum affectionem exurens: atque ad percipiendam celestis cibi potusque substantiam vivificans corda mortalium: et in custodiam nostri deputans sanctorum multitudinem Angelorum: nunquam nos eorum privari consortio patiaris. R\. Amen.

Ad confractionem panis. Antiph. Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus Deus noster: benedicat nos Deus: alleluja.

Ad Orationem Dominicam. Paraclite Spiritus: qui cum Patre et Filio unus in Trinitate permanes Deus: (0620C)nostris hodie inlabere sensibus: ut te postulante pro nobis: cum magna fiducia proclamemus e terris. Pater noster.

Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum.

Benedictio. Spiritus Sanctus qui olim in hoc die super Apostolos igneis apparuit linguis: cor vestrum cunctis emaculet vitiis. R\. Amen. Et quo insidentes cunctarum gentium verbis edocti sunt: verborum spiritualium vobis detur instructio: et mystice intelligentie omnimoda plenitudo. R\. Amen. Quique fuit Apostolis doctrine celestis instructor: culparum omnium vobis efficiatur indultor. R\. Amen. Ipso prestante et auxiliante qui cum Patre (0620D)et Filio unus Deus vivit et regnat in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate et videte.

(0621A)Com. Refecti Christi Corpore.

Et omnia alia que sequuntur: require retro in vigilia Pentecostes. Fol. 257.

Oratio. Gratias tibi agimus Domine Deus: et te Deum benedicimus de die in diem qui nos in hanc diem sancte solennitatis tue perducere dignatus es: fac nos diem istum Sancti Spiritus immissione per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere: cum fideli populo tuo. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

IN DOMINICO PRIMO POST PENTECOSTEN. Ad Missam. Officium.

(0621B)Dominus regnavit decorem induit: alleluja. V\. Induit Dominus fortitudinem et precinxit se. P. Alleluja. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. P. Alleluja.

Oratio. Te excelsa laus in altissimis decet: tibi e terris gloriam Ecclesia canit: atque hujus caterve concentu ad astra hymnum emittit. Rogamus omnipotens Deus: ut sicut tuas solenniter porrigimus laudes: ita precum nostrarum jubeas efficaciter suscipere voces. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lectio Ezechielis Prophete ( Cap. IX-XI).

(0621C)R\. Deo gratias.

Facta est super me manus Domini: et elevavit Spiritus Domini me: et vidi et ecce vir qui indutus erat lineis: qui habebat attramentarium in dorso suo: respondit verbo dicens. Feci sicut precepisti mihi. Et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput Cherubin: quasi lapis Saphirus: et quasi species similitudinis Solis apparuit super eum. Et dixit ad virum qui indutus erat lineis: et ait. Sume ignem de medio rotarum que sunt inter Cherubin. Et ingressus vidi: et ecce quatuor rote juxta Cherubin. Rota una juxta Cherub unum: et rota alia juxta Cherub unum. Species autem erat rotarum quasi visio lapidis Chrysoliti. Stantibus illis: stabant: et (0621D)cum elevatis: elevabantur: spiritus enim vite erat in eis. Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super Cherubin. Et elevavit me spiritus: et introduxit me ad portam domus Domini orientalem: que respicit Solis ortum. Et ascendit 264 gloria Domini de medio civitatis: stetitque super (0622A)montem: qui est ad orientem urbis: et gloria Dei Israel erat super ea. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.

Psallendo. Redde mihi leticiam salutaris tui. Et spiritu principali confirma me. V\. Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. P. Et spiritum. V\. Ne projicias me a facie tua: et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me. P. Et Spiritum. Silentium facite.

Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Ephesios ( Cap. I, II).

R\. Deo gratias.

Fratres: memoriam vestri faciens in orationibus meis: ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater (0622B)glorie det vobis spiritum sapientie et revelationis in agnitionem ejus: inluminatos oculos cordis vestri: ut sciatis que sit spes vocationis ejus: que divitie glorie hereditatis ejus in Sanctis: et que sit supereminens magnitudo virtutis ejus: cui credidimus. Secundum operationem potentie virtutis ejus: quam operatus est in Christo. Suscitans eum a mortuis: et constituens ad dexteram suam in celestibus supra omnem principatum: et potestatem: et virtutem: et dominationem: et omne nomen quod nominatur. Non solum in hoc seculo: sed in futuro. Omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum posuit caput supra omnem Ecclesiam: que est corpus ipsius plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris: in (0622C)quibus aliquando ambulastis secundum seculum mundi hujus: secundum principem potestatis aeris hujus spiritus: qui nunc operatur in filios diffidentie. In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus: in desideriis carnis vestre facientes voluntatem carnis et cogitationum: et eramus natura filii ire sicut et ceteri. Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam charitatem suam dilexit nos. Et cum essemus mortui peccato convivificavit nos in Christo. Cujus gratia salvi facti sumus et conresuscitavit: et consedere fecit in celestibus in Christo Jesu. Ut ostenderet in seculis supervenientibus abundantes divitias gratie sue: in bonitate super nos in Christo Jesu. Gratia enim salvati per fidem: et hoc non ex nobis. Dei enim donum (0622D)non ex operibus est: ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura creati in Christo in operibus bonis: que preparavit Deus: ut in illis ambulemus per Spiritum Sanctum: qui datus est nobis. R\. Amen.

(0623A)Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XIX).

In illis diebus Dominus noster Jesus Christus perambulabat Hierico: et ecce vir nomine Zacheus: et hic erat princeps publicanorum: et ipse dives. Et querebat videre Jesum: quis esset: et non poterat pre turba: quia statura pusillus erat. Et precurrens ascendit in arborem sycomorum: ut videret eum: quia inde erat transiturus. Et cum venisset ad locum suspiciens Jesus: vidit illum et dixit ad eum: Zachee festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me prandere. Et festinans descendit: et excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes murmurabant dicentes: quod ad hominem peccatorem divertisset. Stans autem Zacheus dixit ad Jesum. Domine: ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus: (0623B)et siquid aliquem defraudavi: reddo quadruplum. Ait Jesus ad eum. Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius est Abrae. Venit eum filius hominis querere: et salvum facere quod perierat. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. V\. Spiritus tuus Domine deducat nos in viam rectam. P. Alleluja.

Sacrificium. Celebraverunt filii Israel diem festum benedicentes Deum: qui liberavit eos: misericordie initium stillans super eos: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Alleluja. Vidi summum Sacerdotem ante altare manus procedentem et orantem pro (0623C)omni populo. V\. Misericordie.

Missa ista non est legenda hic. Sed quere eam in Dominico in ramis Palmarum. Videlicet folio 152. que incipit Catholicam Fidem. Et ista legatur in III. feria infra octavas Sancte Trinitatis.

Appropinquantes ad sacrosanctum Domini eterni Regis altarium: unanimes atque concordes fratres charissimi Deum 265 deprecemur eternum: ut delictis nostris ponat misericordie sue terminum: et preces nostras perducere dignetur ad sue majestatis indulgentissimum regnum. R\. Amen.

Alia Oratio. Summe atque ineffabilis Deus: qui non vocis: sed cordis auditor esse dignosceris. Qui mentes probas: non etates. Qui non in labiis: sed in corde timeri optaris. Qui benigna consolatione (0623D)nos ne pereamus amplecteris: insuper et perditos sub alarum tuarum umbraculo colligis: dignare cor nostrum a vitiorum maculis emundare: ut ab omni inquinatione purgati: et a seculi voraginibus exempti: habitaculum esse mereamur Spiritus Sancti. R\. Amen.

(0624A)Post nomina. Oratio. Offerentium pius Christ suscipe vota: Sanctorumque tuorum nobis concede suffragia: et defunctis in pace requiem largire luci fluam. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Deus qui fidelium pace letaris: dona servulis tuis pacem: omnesque eorum actus qui tibi servire cupiunt placabili miseratione compone. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: tibi laudis hostias immolare Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cujus figuram Abel instituit. Agnus quoque legalis ostendit. Abraham celebravit. Melchisedech exhibuit. Sed verus agnus et eternus Pontifex Dominus noster Jesus (0624B)Christus implevit. Pro quibus beneficiis Cherubin exultant: Seraphin quoque pennigera tripudatione augustius gloriantur. Sex quaternus numerus seniorum: bis bina illa animalia oculata bis ternis alis alata summoque in gaudio dilatata in celestibus regnis: egregiis vocibus unimodum carmen personant: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Te laudat Domine omnis virtus celorum: et innumerabilis multitudo Sanctorum. Tibi omnis creatura famulatur: et sequitur beatorum exercitus Angelorum. Christe Domine ac redemptor eterne.

Post pridie. Oratio. Suscipe omnipotens Deus sacrificium hujus sacre solennitatis: et imposita hec (0624C)altaribus tuis munera: benedicere nobis et sanctificare dignare. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam. Inclinemus Deo fratres charissimi corda nostra cum lacrimis: et confitentes peccata nostra clementissimo conditori jugi obsecratione clamemus e terris. Pater noster. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Benedicat vobis omnipotens Deus: qui vos dignatus est psalmare de nihilo. R\. Amen. Ipse sanet languores vestros: qui vester est solus Dominus et redemptor. R\. Amen. Atque ipsi semper sit cura de vobis: in quo omnis est plenitudo vestre salutis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri (0624D)qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat chorus. Gustate et videte. Require retro in vigilia Pentecostes. Communio. Refecti Christi corpore. fol. 257.

(0625A)Oratio. Christi Domini nostri gratia satiati: gratias agimus perpetue Trinitati: cujus sanguine sumus precio magno redempti. Petimus itaque sacramentorum tuorum meritis: ut de hoc seculo eripiamur inlesi. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.

IN FESTO CORPORIS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. Ad Missam. Officium.

Cibavit eos ex adipe frumenti; alleluja. Et de petra melle saturavit eos; alleluja: alleluja. V\. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. P. Et (0625B)de petra. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. P. Et de petra. Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Gloria in excelsis.

Oratio. Deus qui nobis sub sacramento mirabili passionis tue memoriam reliquisti: tribue quesumus ita nos corporis 266 et sanguinis tui sacra mysteria venerari: ut redemptionis tue fructum in nobis jugiter sentiamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis ( Cap. VIII, IX).

R\. Deo gratias.

(0625C)Beatus homo qui audit me: et qui vigilat ad fores meos quotidie: et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit: inveniet vitam: et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit: ledet animam suam: et omnes qui me odorent diligant mortem. Sapientia edificavit sibi domum: excidit colunnas septem: immolavit victimas suas: miscuit vinum: et posuit mensam suam. Misit servos suos: ut vocarent ad arcem et menia civitatis: dicens. Si quis est parvulus: veniat ad me: et insipientibus locuta est. Venite comedite panem meum et bibite vinum: quod miscui vobis. Relinquite infantiam et (0626A)videte: et ambulate per vias prudentie. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Potens est Deus parare mensam in deserto. V\. Quoniam percussit petram: et fluxerunt aque: et torrentes inundaverunt. P. In deserto. V. Precepit nubibus desuper: et porte celi aperte sunt et pluit illis manna. P. In deserto. Silentium facite.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Corinthios ( I Cap. XI).

R\. Deo gratias.

Fratres. Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis: quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur: accepit panem: gratias et agens fregit et dixit. Accipite et manducate. Hoc est corpus meum (0626B)quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam cenavit dicens. Hic est calix novum testamentum in meo sanguine: hoc facite quotiescunque biberitis in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducaveritis panem hunc: et calicem istum biberitis: mortem Domini adnunciabitis: donec veniat in claritatem de celis. R\. Amen.

Lectio Sancti Evangelii secundum Johannem ( C. VI).

Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis et turbis dicens. Caro mea verus est cibus: et sanguis meus verus est potus. Qui manducat meam carnem: et bibit meum sanguinem: (0626C)in me manet; et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater: et ego vivo propter Patrem. Et qui manducat me; et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de celo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna: et mortui sunt. Qui manducat hunc panem: vivet in eternum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja. V\. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. P. Alleluja.

Sacrificium. Paratum panem de celo prestitisti filiis tuis Domine: omne delectamentum in se habentem in odorem suavitatis: alleluja: alleluja.

(0627A)Missa. Propitiare Domine cunctis iniquitatibus nostris: et redime nos et de incorruptione vitam nostram: gravia sunt enim nostra delicta: sed tu misericors a nobis debita prolonga flagella: et cum suspensa fuerit iracundia tua: corrigantur que in nos conspicis esse non recta.

Alia Oratio. Deus quem esurimus: et sitimus: tua quesumus dulcedine satiemur. Ut hoc sacrificium quod tibi cum solennitatibus Corporis Christi offerimus: et presenti vita nos a delictis mundos efficiat: et eterna post cum Sanctis omnibus felicitate sustollat. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Acceptum habe pie Pater sacrificium populi offerentis. Quo et vivis gratiam: et sepultis requiem largiaris eternam. R\. Amen.

(0627B)Ad pacem. Oratio. Tuam Domine misericordiam qui das pacem assiduis preconiis immolamus. Quia tu es pax vera: qui pacificas universa: et tua pace commemorantia omnia perseverant in opera bona. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine Sancte Pater eterne omnipotens Deus. Qui paras adinventiones tuas sapienter: et disponis omnia suaviter. Qui ascendisti super occasum: Dominus nomen est tibi. Tu panis es vivus et verus: qui 267 descendisti de celo: ut dares esurientibus: imo ut ipse esses esca viventium. Qui es nobis in pane quo corda firmantur: ut in virtute panis hujus per hos dedicatos nomini tuo dies: sine impedimento carnis et sanguinis jejunare valeamus: te (0627C)ipsum panem habentes. Quia pauperes tuos celestibus saturas panibus. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus Jesus Christus filius tuus: qui repudiata immundorum contagione libaminum: simplicem ritu nove functionis instituit. Docuitque discipulos suos inter sacrosancta solennia innocentia pura vivere: et Deo soli hostiam laudis offerre. Christus Dominus ac redemptor eternus.

Post pridie. Oratio. Complentes igitur atque servantes preceptum Unigeniti tui: precamur omnipotens Pater: ut his creaturis superpositis altario tuo spiritum sanctificationis infundas: ut per transfusionem (0627D)celestis atque invisibilis Sacramenti panis: hic transmutatus in carnem: et calix transformatus in sanguinem: sit offerentibus gratia: sumentibus medicina. R\. Amen.

Ad confractionem panis. Ant. Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum tuam: et imple omnem animam benedictione.

Ad orationem Dominicam. Preceptum orationis (0628A)quod Christus suis commendavit Discipulis: nos quoque fratres qua gemitu cordis exclamemus e terris Pater noster.

Dicat Presb. Vicit leo. tribus vicibus modo ut in die Resurrectionis folio 198.

Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Fides qua creditis Christum: perducat vos ad regna celorum. R\. Amen. Spes qua speratis eterna per patientiam: vos faciat adversa sustinere presentia. R\. Amen. Charitas indeficiens: et hic dulcedinem hominum: et post consortium vobis prelargiatur Angelorum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0628B)Dicat Chorus. Gustate et videte quam suavis est Dominus: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Benedicam Dominum: in omni tempore semper laus ejus in ore meo: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum amen alleluja: alleluja: alleluja.

Com. Refecti Christi corpore: et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.

Post Communio. Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi: quod accepimus: et sanctus sanguis ejus quem potavimus: adhereat visceribus nostris eterne omnipotens Deus: ut non nobis veniat ad judicium (0628C)neque ad condemnationem: sed proficiat ad salutem: et ad remedium animarum nostrarum in vitam eternam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace.

R\. Deo gratias.

DOMINICO II. POST PENTECOSTEN. Ad Missam. Officium.

Dominus regnavit. Oratio. Te excelsa laus. Require retro in. I. Dominico post Pentecosten. folio. 242.

Lectio libri Hieremie Prophete ( Ca. XVIII).

(0628D)R\. Deo gratias.

Verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens. Surge descende in domum figuli: et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli: et ecce ipse faciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas: quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque fecit ille vas alterum sicut placuerat in oculis ejus: ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me dicens. Numquid sicut figulus iste non potero (0629A)facere vobis domus Israel ait Dominus? Ecce sicut lutum in manu figuli: sic vos in manu mea domus Israel. Repente loquar adversus gentem: et adversus regnum: ut eradicem et destruam: et disperdam illud. Si penitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam: agam et ego penitentiam super malo: quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno: 268 ut edificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis: ut non audiat vocem meam: penitentiam agam super bono quod locutus sum: ut facerem ei. Nunc ergo dic viro Juda et habitatoribus Hierusalem dicens. Hec dicit Dominus. Ecce ego fingo contra vos malum: et cogito contra vos cogitationem. Revertatur unusquisque a via sua mala: et dirigite vias vestras: (0629B)et studia vestra et habitabo vobiscum. Ait Dominus omnipotens. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

Psallendo. In toto corde meo Domine narrabo omnia. Mirabilia tua. V\. Letabor et exultabo in te: psallam nomini tuo altissime. P. Mirabilia.

Dicat Presb. Silentium facite.

Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( Cap. XIIII).

R\. Deo gratias.

Fratres. Cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet. Doctrinam habet. Apocalypsim habet. Linguam habet: interpretationem habet. Omnia ad edificationem fiant. Sine lingua quis loquitur secundum (0629C)duos: aut ut multum tres et per partes: et unus interpretetur. Si autem non fuerit interpres: taceat in Ecclesia. Sibi autem loquatur: et Deo. Prophete duo aut tres dicant: et ceteri dijudicent. Quodsi alii revelatum fuerit sedenti: prior taceat. Potestis per singulos prophetare: ut omnes discant: et omnes exhortentur: et spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Non enim est dissensionis Deus: sed pacis: sicut in omnibus Ecclesiis Sanctorum doceo. Mulieres in Ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui: sed subditas esse sicut lex dicit. Siquid autem volunt discere: domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. An a vobis verbum Dei processit: aut in vos solos pervenit? Siquis videtur propheta esse aut (0629D)spiritualis: cognoscat que scribo vobis quia Domini sunt mandata. Siquis autem ignorat: ignorabitur. Itaque fratres emulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant. Respondeat Chorus. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum (Cap. IIII).

Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus ambulans juxta mare Galilee vidit duos fratres: Symonem qui vocatur Petrus: et Andream fratrem (0630A)ejus: mittentes rete in mare: erant enim piscatores. Et ait illis. Venite post me: et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus: secuti sunt eum. Et procedens inde: vidit alios duos fratres Jacobum Zebedei et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedeo patre eorum reficientes retia sua: et vocavit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre: secuti sunt eum. Et circuibat Jesus totam Galileam docens in sinagogis eorum: et predicans evangelium regni: et sanans omnem languorem: et omnem infirmitatem in populo. Et abiit opinio ejus in totam Syriam: et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus: et tormentis comprehensos: et qui demonia habebant: et lunaticos: et paraliticos: et curavit eos. Et secute sunt eum turbe (0630B)multe de Galilea. Respondeat Chorus. Amen.

Hic dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. Respondeat Chorus. R\. Et cum.

Lauda. Aleluja. V\. Lauda Hierusalem Dominum et conlauda Deum tuum Syon. P. Alleluja.

Sacrificium. Alleluja. V\. Offerent Sacerdotes super altare holocausta vestra: qui pro pace facient sacrificia: et placabitur vobis Dominus Deus vester: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Alleluja. Sacerdotes et Levite qui custodierunt cerimonias sanctuarii mei: dum errarent Filii Israel a me: ipsi accedent ad me ut ministrent mihi. Stabunt in conspectu meo: ut offerant mihi sacrificium. P. Et placabitur vobis.

Missa. Appropinquantes ad sacrum.

Require retro in primo Dominico post Pentecosten. (0630C)fol. 265.

Dicat Chorus. Gustate et videte.

Com. Refecti Christi corpore.

Require retro in festo Corporis Christi. folio 267.

Oratio. Christi Domini nostri.

269 Require in I. Dominica post Pentecosten folio 262.

IN TERTIO DOMINICO POST PENTECOSTEN. Ad Missam. Officium.

Dominus regnavit. fol. 263.

Oratio. Te excelsa laus in altissimis decet: tibi e terris gloriam Ecclesia canit: ad astra hymnum emittit. Rogamus omnipotens Deus ut sicut tuas solenniter porrigimus laudes: ita precum nostrarum (0630D)jubeas efficaciter suscipere voces. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam. etc.

Lectio libri Hieremie Prophete ( Ca. XXXIII).

R\. Deo gratias.

Hec dicit Dominus. Clama ad me: et exaudiam te: et annunciabo tibi grandia et firma: que nescis. Quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad domos hujus Urbis: et ad domos Regis Jude: que destructe sunt: et admoniciones: et gladium venientium: ut dimicent cum Caldeis: et impleant eas (0631A)cadaveribus hominum: quas percussi in furore meo: et in indignatione mea. Abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem maliciam eorum. Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem: et curabo eos: et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. Et convertam conversionem Hierusalem: et edificabo eos sicut a principio: et mundabo illos ab omni iniquitate sua: in qua peccaverunt mihi. Et propicius ero iniquitatibus eorum: in quibus dereliquerunt me: et spreverunt me. Et erit mihi in nomen: et in gaudium et in laudem: et in exultationem cunctis gentibus terre: que audierint omnia bona: que ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in omnibus bonis: et in omni pace: quam ego faciam eis. Hec dicit Dominus. Adhuc audietur in loco (0631B)isto quem vos dicitis esse desertum: eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda: et foris Hierusalem: que desolate sunt absque homine: et absque habitatore: et absque pecore. Vox gaudii: et vox leticie. Vox sponsi: et vox sponse. Vox dicentium: confitemini Domino exercituum: quoniam bonus: quoniam in seculum misericordia ejus. R\. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Factus est Dominus refugium pauperum: adjutor in oportunitatibus: in tribulatione. V\. Sperent in te qui noverunt te: quia non derelinques querentes te Domine. P. In tribulatione.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

(0631C)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II cap. III, IV).

R\. Deo gratias.

Fratres. Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti. Non littere: sed spiritus. Littera enim occidit: spiritus autem vivificat. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria: ita ut non possent intendere filli Israel in faciem Moysi: per gloriam vultus ejus: que evacuatur: quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloriam? Nam si ministratio damnationis in gloria est (0631D)multo magis abundat ministerium justicie in gloriam. Nam nec glorificatum est: quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur per gloriam est: multo magis quod manet in gloria est. Habentes autem talem spem: multa fiducia utimur. Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam: ut non intenderent filii Israel in faciem ejus: quod evacuatur: sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum: quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in hodiernum (0632A)diem cum legitur Moyses velamen positum est super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Deum: auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Ubi autem spiritus Domini: ibi libertas. Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur: a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu. 270 Ideo habentes hanc amministrationem juxta quod misericordiam consecuti sumus. Ideo deficimus: sed abdicamus occulta dedecoris. Non ambulantes in astutia: neque adulterantes verbum Dei: sed in manifestatione veritatis: commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Quodsi etiam opertum est Evangelium nostrum: in his qui pereunt est opertum: in quibus Deus hujus seculi (0632B)excecavit mentes infidelium: ut non fulgeat inluminatio Evangelii glorie Christi: qui est imago Dei. Non enim nosmetipsos commendamus: sed Jesum Christum Dominum. Nos autem servos vestros per Jesum. Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere: ipse inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientie claritatis Dei in facie Jesu Christi Domini nostri. R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Ca. VIII).

Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus: ascendit in naviculam: et secuti sunt eum discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in mare: ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. (0632C)Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes. Domine: salva nos: perimus. Et dicit eis. Quid timidi estis modice fidei? Tunc surgens imperavit ventis et mari: et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt dicentes: Qualis est hic: quia venti et mare obediunt ei. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio seculi. P. Alleluja.

Sacrificium. In universis solennitatibus domus Domini offeret Sacerdos sacrificium pro peccato: et holocausta pacifica ad placandum Dominum pro populo Israel alleluja. V\. Mundabit Sacerdos sanctuarium Domini: et tollet de sanguine: quod est (0632D)pro peccato: et ponet in postibus domus Domini: et in quatuor angulis crepidinis altaris. P. Ad placandum Dominum.

Missa. Deum: qui Ecclesie sue fide: et utilitate letatur fratres charissimi deprecemur: ita nos in ea perenniter conservande possideat: quod in eterna gaudia introducat. R\. Amen.

Alia Oratio. Deus qui Ecclesiam tuam inter adversa crescere voluisti inobedientium intra eam prosterne superbiam: et veritatis tue subjuga propicius unitati.

(0633A)R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Acceptum habe pie Pater sacrificium populi offerentis: quo et vivis gratiam et sepultis requiem largiaris eternam. R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Tribue nobis Domine pacis tue solamen: cum quo et hic tuti ab hoste: et in eternum vivere possimus beati.

R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Pater: nos tibi gratias agere per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: verum eternumque Pontificem: et solum sine peccati macula Sacerdotem. Cujus sanguine omnium corda mundante placationis tibi hostias: non solum pro delictis populi: sed etiam pro nostris offensionibus immolamus: ut omne (0633B)peccatum quod carnis fragilitate contrahitur: summo interpellante pro nobis Antistite absolvatur. Cui merito omnes Angeli non cessant clamare ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. In cujus nomine etiam tibi Domine hec sacra libamus: orantes: ut que offerimus libens suscipias: et Spiritus tui Sancti infusione benedicas. Deus Dominus ac redemptor eternus.

Post pridie. Oratio. Benedic Domine huic hostie in honorem tui nominis tibi oblate: et sumentium ex ea sanctifica mentem: et purifica voluntatem. R\. Amen.

Ad orationem Dominicam.

Malorum nostrorum fratres charissimi memores (0633C)lachrymosas preces: Domini dirigamur ad aures. Quo mundati a vitiis liberi ad eum proclamemus e terris. Pater noster qui es in celis.

Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

271 Benedictio. Christus Dominus: qui est vita mortalium: auferat a vobis maculas delictorum. R\. Amen. Induat vos decore virtutum: et donet vobis consortium beatorum. R\. Amen. Ut probabiles fide: et opere immaculati perveniatis ad eternam hereditatem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate et videte. Communio. Refecti (0633D)Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.

Oratio. Refecti Christi corpore et sanguine: pariterque sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus: ut nos in eandem refectionem et sanctificationem habentes: hic et in futuro seculo gloriam percipiamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace.

R\. Deo gratias.

IN IIII. DOMINICO POST PENTECOSTEN. (0634A) Ad Missam. Officium.

Dominus regnavit. Oratio. Te excelsa laus. Quere retro in I. Dominico post Pentecosten. fol. 263.

Lectio Esaye Prophete ( Cap. XLIII).

R\. Deo gratias.

Hec dicit Dominus. Qui dedit in mari viam: et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam et equum: agmen et robustum: simul obdormierunt nec resurgent. Contriti sunt quasi lignum: et extincti sunt. Ne memineritis priorum: et antiqua ne intueamini. Ecce ego faciam nova: et nunc orientur: utique cognoscetis ea. Ponam in deserto viam: et in invio flumina. Glorificavit me bestia agri: dracones: et structiones: quia dedi in deserto (0634B)aquas: flumina in invio: ut darem potum populo meo electo meo. Populum istum formavi mihi: laudem meam narravit. Non me invocasti Iacob: nec laborasti in me Israel. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui: et victimis tuis non glorificasti me. Non te servire feci in oblatione: nec laborem tibi prebui in thure. Non emisti mihi argento calamum: et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis: prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Ego sum: ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me: et peccatorum tuorum non recordabor amplius. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0634C)Psallendo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: psallam nomini Domini altissimi. V\. Ego autem in misericordia tua sperabo: exultabit cor meum in salutari tuo. P. Psallam.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Galathas ( Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fratres. Christus nos redemit de maledicto legis: factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pependit in ligno: ut in gentibus benedictio Abrahe fieret in Christo Jesu: ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Fratres secundum hominem dico: tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit: aut superordinat. (0634D)Abrahe dicte sunt promissiones et semini ejus. Non dicit et seminibus: quasi in multis: sed quasi in uno: et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo: que post quadringentos et triginta annos facta est lex. Non irritam fecit ad vacuandam promissionem. Nam si ex lege hereditas: jam non est ex promissione. Abrahe autem per promissionem donavit Deus. Quid igitur lex? propter transgressionem posita est: donec veniret semen: cui promiserat ordinata per angelos (0635A)in manu mediator. Mediator autem unius non est. Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex: que posset vivificare: vere ex lege esset justicia. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Priusquam veniret fides: sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem: que revelanda erat. Itaque lex pedagogus noster fuit in Christo: ut ex fide justificaremur. At ubi venit fides: jam non sumus sub pedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem que est in Christo Jesu Domino nostro. R\. Amen.

272 Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XII) .

Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus (0635B)loquebatur discipulis suis dicens. Qui non est mecum: contra me est. Et qui non congregat mecum: spargit. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemie non remittetur eis. Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum: non remittetur ei: nec in hoc seculo nec in futuro. Aut facite arborem bonam: et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam: et fructum ejus malum. Siquidem ex fructibus arbor cognoscitur. Progenies viperarum: quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Ex abundantia autem cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona. Et malus homo de malo thesauro profert mala. Dico autem vobis quoniam (0635C)omne verbum otiosum: quod locuti fuerint homines: reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis: et verbis tuis condemnaberis. Tunc respondebant ei quidam de scribis et phariseis dicentes. Magister volumus a te signum videre. Qui respondens ait illis. Generatio mala et adultera signum querit: et signum non dabitur ei: nisi signum Jone prophete. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit filius hominis in corde terre tribus diebus: et tribus noctibus. Viri Ninivite surgent in judicio cum generatione ista: et condemnabunt eam: quia penitentiam egerunt in predicatione Jone: et ecce plusquam Jonas hic. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista: et condemnabit eam: quia venit a (0635D)finibus terre audire sapientiam Salomonis: et ecce plusquam Salomon hic. Cum autem spiritus immundus exierit ab homine: ambulat per loca arida: querens requiem et non invenit. Tunc dicit. Revertar in domum meam: unde exivi. Et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et adhibet septem alios spiritus secum nequiores se: et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis (0636A)illius pejora prioribus. Sic erit generationi huic pessime. Adhuc eo loquente ad turbas: ecce mater ejus: et fratres stabant foris querentes loqui ei. Dixit ei quidam. Ecce mater tua: et fratres tui forisistant querentes te. At ille respondens dicenti sibi ait. Que est mater mea: et qui sunt fratres mei? Et extendens manum in discipulos suos dixit. Ecce mater mea: et fratres mei. Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei; qui in celis est: ipse meus est frater et soror et mater est.

R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

Lauda. Alleluja. Aperiam in parabolis. Require retro in Dominico. III. post Pentecosten. folio (0636B)270.

Sacrificium. Sacerdotes Domini offerunt incensum Domino pro peccato: pro delicto legitimum sempiternum est in generationibus: alleluja. De sacrificiis Domini: alleluja: alleluja. V\. Alleluja: dixit Dominus ad Moysen: Sacerdos cum ad sacrosanctum accesserit: offeret oblationem in odorem suavissimum Domino: et ponet in tabernaculo testimonii. P. De sacrificiis.

Missa. Omnipotentem Deum fratres charissimi deprecemur: ut illam nobis Deus ad se orandum precem inspiret: quam ipse premio immortalitatis remuneret.

R\. Amen.

Alia Oratio. Deus qui infirmitatis nostre factus es (0636C)particeps: fac nos tui regni esse consortes. Ut quibus participari voluisti assumendo hominem participium conferas glorie tue.

R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Inlabere Domine oblatis tibi hostiis: et susceptis fidelium votis requiem jube prorogari defunctis.

R\. Amen.

Ad pacem. Oratio. Multiplica nos Domine humilitatis bono et charitatis studio: ut viventibus in pace fructum tibi exhibeamus justicie. R\. Amen.

Inlatio. Equum et satis justum est omnipotens Pater: ut tibi plebs tua deferat laudem: quam unici Filii tui redemisti sanguine. Ut enim opus tuum (0636D)usquequaque non teneretur 273 captivum: eundem unigenitum tuum dedisti vicarium: ut crucis perpessus injuriam: perditum hominem repararet ad vitam. Propter quod Evangelice potestates non cessant laudare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui solus (0637A)est vita mortalium: et immortalitas redemptorum. Christus Dominus ac redemptor eternus.

Post pridie. Sanctificetur quesumus Domine hec oblata in honorem tui nominis victima: ut libantes ex ea hereditatem capiamus eternam. R\. Amen.

Ad orationem Dominicam. Preceptionis Divine memores dilectissimi fratres: orationem quam Christus suos Patrem docuit semper orare discipulos: nos quoque e terris proclamemus ad celos. Pater noster qui.

Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.

R\. Et cum.

Benedictio. Fides qua creditis Christum: perducat vos ad regnum celorum. R\. Amen. Spes qua (0637B)speratis eterna: per patientiam vos faciat sustinere presentia. R\. Amen. Charitas indeficiens: et hic dulcedinem hominum: et post consortia vobis prelargiatur Sanctorum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate et videte.

Com. Refecti Christi Corpore. Quere retro in festo Corporis Christi. fol. 267.

Oratio. Refecti Christi Corpore. fol. 271.

IN QUINTO DOMINICO POST FESTUM PENTECOSTES. Officium. Dominus regnavit.

Oratio. Te excelsa laus.

(0637C)Quere in primo Dominico post Pentecosten. fol. 263.

Lectio Libri Esaye Prophete ( Cap. XL).

R\. Deo gratias.

Hec dicit Dominus. Levate in excelsum oculos vestros: et videte quis creavit hec. Qui educit in numero miliciam eorum: et omnes ex nomine vocat. Pre multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus: neque unum reliquum fuit. Quare dicis Jacob: et loqueris Israel: abscondita est via mea a Domino: et a Deo meo judicium meum transibit? Nunquid nescis aut non audisti? Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terre non deficiet neque laborabit: nec est investigatio sapientie ejus. Qui dat lasso virtutem: et his qui non sunt: fortitudinem (0637D)et robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt: et juvenes in infirmitate cadent: qui autem sperant in Domino: mutabunt fortitudinem. Assument pennas ut aquile: current et non laborabunt: ambulabunt et non deficient. R\. Amen.

Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Psallendo. Ab occultis meis munda me Domine: et ab alienis parce servo tuo. V\. Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero: et mundabor a delicto magno. P. Et ab alienis.

Dicat Presbiter. Silentium facite.

(0638A)Sequentia Epistole Pauli ad Philippenses ( Cap. II).

Fratres. Hoc sentite in vobis: quod et in Christo Jesu. Qui cum in forma Dei esset: non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo: sed semetipsum exinanivit: formam servi accipiens in similitudinem hominum factus: et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem: mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum suscitavit: et donavit illi nomen super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur: celestium: terrestrium: et infernorum. Et omnis lingua confiteatur: quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Itaque fratres mei sicut semper obedistis: non in presentia mea tantum: sed multo magis nunc in absentia mea: cum metu et tremore vestram salutem (0638B)operamini. Deus est enim qui operatur in vobis: et velle et perficere pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus: et hesitationibus: ut sitis sine querela: et simplices in adventu filii Dei: sine reprehensione in medio nationis prave et preverse: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo: verbum vite continentes ad gloriam meam in die Christi. Quia non in vacuum cucurri: neque in vacuum laboravi. Sed etsi immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestre: gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum et 274 vos gaudete: et congratulamini mihi. R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. VIII, IX).

(0638C)Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum: occurrerunt ei duo habentes demonia: de monumentis exeuntes sevi nimis: ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt dicentes. Quid nobis et tibi Jesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. Demones autem rogabant eum dicentes. Si ejicis nos hinc: mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis. Ite. At illi exeuntes: abierunt in porcos. Et ecce magno impetu abiit totus grex preceps in mare: et mortui sunt in aquis. Pastores autem fugerunt. Et venientes in civitatem: nunciaverunt hec omnia: et de his qui demonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam (0638D)Jesu: et viso eo: rogabant eum: ut transiret a finibus eorum. Et ascendens Jesus in naviculam - transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paraliticum jacentem in lecto. Videns autem Jesus fidem illorum: dixit paralitico. Confide fili: remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se. Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum: dixit. Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: surge et ambula? Ut autem sciatis: quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. (0639A)Tunc ait paralitico. Surge: tolle lectum tuum: et vade in domum tuam. Et surrexit: et abiit in domum suam. Videntes autem turbe timuerunt: et glorificaverunt Deum: qui dedit potestatem talem hominibus. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja. V\. Non nobis Domine non nobis: sed nomini tuo da gloriam. P. Alleluja.

Sacrificium. Accendentes Sacerdotes filii Levi ad altare: quos elegit Dominus Deus tuus ut ministrent ei. Et benedicant in nomine ejus: alleluja. V\. Dixit Moyses ad Sacerdotes Levitici generis: ad omnem Israel: attende et audi Israel: hodie factus est populus Domini Dei tui audiens vocem ejus: et faciens mandata ejus atque justiciam: quam ego precipio (0639B)tibi. Et bene.

Missa: Deum fratres charissimi prece flagitemus continua: ut illam nobis tribuat in oratione fiduciam: que impetret postula. R\. Amen.

Alia Oratio. Exaudi Domine devotam tue familie precem: et oblatum tibi hoc sacrificium in remissionem nostrorum peccaminum propiciatus assume. R\. Amen.

Post nomina. Oratio. Adspira Domine offerentium votis propicius: et requiem defunctis concede benignus. R\. Amen.

Ad pacem. Solve Christe Deus nostrorum criminum nodos: et in pace quam ipse docuisti fac nos semper esse connexos. R\. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est Deus Pater omnipotens: (0639C)te et terrestrium et celestium creaturarum preconio laudis attoli: qui nos unigeniti tui sanguine redemisti. Quique nos tibi per ejus mortem reconciliasti: ut regni sui essemus heredes: qui corporis nostri factus est particeps: quem conlaudant omnes Angeli: ita dicentes. R\. Sanctus.

Post sanctus. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Quem celestia pariter et terrena conlaudant: qui est agnus Dei: et tollit peccatum mundi. Ipse Dominus ac Redemptor eternus.

Post pridie. Offerentes tibi Deus sacrificium laudis rogamus: ut oblata acceptes: et oblatores sanctifices. R\. Amen.

(0639D)Ad Orationem Dominicam. Oremus Deum dilectissimi fratres: ut nos efficiat coram se exorabiles: quo puras manus cum conscientiis ad eum levemus proclamantes e terris. Pater noster.

Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Sit vestri Dominus: adjutor in omnibus. R\. Amen. Preces vestras exaudiat: et peccata dimittat. R\. Amen. Que poscitis: conferat: et que pavetis: procul a vobis repellat. R\. Amen. Per misericordiam (0640A)ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate et videte. Communio. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi fol. 267.

275 Oratio. Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem quesumus: ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum: et sanitatem mentium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

IN SEXTO DOMINICO POST PENTECOSTEN. Officium. Dominus regnavit. Oratio. Te excelsa laus. Quere fol. 163.

(0640B)Lectio Libri Hieremie Prophete ( Cap. XXI XXV).

Hec dicit Dominus. Judicate mane judicium: et eruite oppressum de manu calumniantis: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea: et succendatur: et non sit qui extinguat propter maliciam studiorum vestrorum. Et ego ad te habitatricem vallis solide: atque campestrium. Qui dicitis quis percutiet nos: et quis ingredietur domos nostras? Ego visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum: dicit Dominus. Et succendam ignem in saltum ejus: et devorabo omnia in circuitu ejus. Hec dicit Dominus. Descende in domum Regis Juda: et loqueris ei verbum hoc: et dices. Audi verbum Domini Rex Juda: qui sedes super solium David: tu et servi tui et populus tuus: qui ingredimini per portas istas. Hec (0640C)dicit Dominus. Facite judicium et justitiam: et liberate oppressum de manu calumniatoris: et advenam et pupillum et viduam nolite contristari: neque opprimatis inique: et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. Si enim facientes feceritis verbum istud: ingredientur per portas hujus Reges sedentes de genere David super thronum ejus: ascendentes super currus et equos: ipsi et servi et populus eorum. Factum est verbum Domini ad me: et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens: et non audistis. Et misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas. Consurgens diluculo mittensque non audistis: neque inclinastis aures vestras ut audiretis. Hec enim dicit Dominus. Revertimini unusquisque (0640D)a via sua mala: et a pessimis cogitationibus vestris. Et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris: a seculo et usque in seculum. Et nolite ire post Deos alienos: ut serviatis eis: adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum. Et non affligam vos: neque auferam a vobis misericordiam meam: dicit Dominus. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0641A)Psallendo. Delicta juventutis mee et ignorantie ne memineris Domine. V\. Secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei. P. Domine.

Pauli Apostoli ad Corinthios (I, ca. III, IV).

Fratres. Nemo vos seducat. Siquis videtur inter vos sapiens esse in hoc seculo: stultus fiat: ut sit sapiens. Sapientia hujus mundi: stulticia est apud Deum. Scriptum est enim. Comprehendam sapientes in astutia eorum. Et iterum. Dominus novit cogitationes sapientium: quoniam vane sunt. Itaque nemo glorietur in hominibus: omnia enim vestra sunt. Sive Paulus: sive Apollo: sive Cephas: sive mundus: sive vita: sive mors: sive presentia: sive futura: omnia enim vestra sunt. Vos autem Christi: Christus autem Dei. Sic nos existimet homo: ut (0641B)ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei. Hic jam queritur inter dispensatores: ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est: ut a vobis judicer: aut ab humano die: sed neque me ipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum: sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me Dominus est. Itaque nolite ante tempus judicare: quoadusque veniat Dominus: qui et inluminabit abscondita tenebrarum: et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. R\. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( C. XIII).

Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Exiit qui seminat seminare. Et dum seminat quedam ceciderunt secus (0641C)viam: et venerunt volucres et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa: ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt: quia non habebant altitudinem terre. Sole autem orto estuaverunt: et quia non habebant radicem: aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinis: et creverunt spine: et suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum: aliud trigesimum. 276 Et accedentes dixerunt ei. Quare in parabolis loqueris eis? Qui respondens: ait illis. Quia vobis datum est nosse mysteria regni celorum: illis autem non est datum. Vos autem audite parabolam seminantis. Omnis qui audit verbum regni: et non intelligit: venit malus: et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est (0641D)qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus est: hic est qui verbum audit: et continuo cum gaudio accipit illud. Non habet autem in se radicem: sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum: continuo scandalizatur. Qui autem est seminatus in spinis: hic est qui verbum audit: et sollicitudo seculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum: et sine fructu efficitur. Qui vero in terram bonam seminatus est: hic est qui verbum audit et intelligit: et fructum affert. Et facit aliud quidem centesimum: aliud (0642A)sexagesimum: porro aliud trigesimum. Qui habet aures audiendi audiat. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Non nobis Domine. Require in Dominica precedenti. fol. 274.

Sacrificium. Offerte Sacerdotes ad altare Dei nostri holocausta: et orate: ut sunt dies vestri sicut dies seculi super terram. Et dabit vobis Dominus fortitudinem: alleluja. V\. Domine propter nomen tuum ne perdas thronum honoris tui: memor esto: noli dissipare testamentum tuum: quod est nobiscum super terram. P. Et da.

Missa. Ecclesie tue preces quesumus Domine placatus intende: ut destructis adversitatibus universis: secura tibi serviat libertate. R\. Amen.

(0642B)Alia Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui nos sacra Evangelii tui institutione confirmas. Presta quesumus: ut cuncti fideles tui veraciter apprehendant: que ex ejus predicatione suscipiunt.

R\. Amen.

Post nomina. Mirabilia tua quesumus Domine circa nos clementer operare: que ideo semper immensa sunt. Dum indulgentiam reis: et beneficia largiaris indignis. R\. Amen.

Ad pacem. Da fidelium tuorum mentibus Deus: ut studeant obedire celestibus disciplinis: et ordinem pacis sequi divinitus instructi. Amen.

Inlatio. Dignum et justum est: vere dignum et sanctum est: nos tibi semper hic et ubique gratias agere: et sacrificia spiritualia celebrare Domine (0642C)sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Per quem majestatem tuam conlaudant Angeli: adorant Dominationes: tremunt Potestates. Celi celorumque virtutes: ac beata Seraphin: socia exultatione concelebrant. Cum quibus ut nostras voces admitti jubeas deprecamur: supplici confessione dicentes. Sanctus.

Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui divino Spiritu procreatus uteri virginalis viscera habitare dignabili adjectu voluit: et hoc caducum corpus induere: ut nos in terra peccatores servaret. Christus Dominus ac redemptor eternus.

(0642D)Post pridie. Oratio. Agentes itaque pietati tue maximas gratias omnipotens Deus: petimus et rogamus: ut conlata suscipias: suscepta benedicas: benedicta sanctifices: sanctificata distribuas: et nobis famulis tuis misericordiam largiaris. R\. Amen.

Ad Orationem Dominicam. Divino magisterio edocti: et salutaribus monitis instituti: audemus dicere: quia jubere dignatus es. Pater noster.

Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Benedicat vobis Dominus: et custodiat (0643A)vos. R\. Amen. Ostendat Dominus faciem suam vobis: et misereatur vestri. R\. Amen. Convertat Dominus vultum suum ad vos: et det vobis pacem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Dicat Chorus. Gustate et videte. Com. Refecti Christi corpore: et cetera omnia: quere in V. Dominica post Pentec. fol. 274.