Missale mixtum/II
IN DOMINICO ANTE DIEM CINERIS. Ad Missam. Officium.
Dominus regnavit decorem induit alleluja: alleluja. V\. Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se. P. Alleluja: alleluja. V\. Gloria et honor Patri (0282B)et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Alleluja.
Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.
Oratio. Te excelsa laus in altissimis decet: tibi e terris gloriam ecclesia canit: atque hujus caterve concentu ad astra hymnum emittit. Rogamus omnipotens Deus: ut sicut tuas solemniter porrigimus laudes: ita precum nostrarum jubeas efficaciter suscipere voces. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Esaye prophete ( Cap. LV).
(0282C)R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Audite audientes me: et comedite bonum: et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram: et venite ad me: audite me et vivet anima vestra. Et feriam vobiscum pactum sempiternum: misericordias David fidelis. Ecce testem populis dedi eum: ducem ac preceptorem gentibus. Ecce gentem quam nesciebas: vocabis: et gentes que te non cognoverunt: ad te current propter Dominum Deum, tuum et sanctum Israel qui glorificavit te. Querite Dominum dum inveniri potest: invocate eum: dum prope est. Derelinquat impius vias suas: et vir iniquus cogitationes suas: et revertatur ad Dominum: et miserebitur ejus et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad (0282D)ignoscendum. Non enim cogitationes mee: cogitationes vestre: neque vie vestre: vie mee: dicit Dominus. Quia sicut exaltantur celi a terra: sic (0283A)exaltate sunt vie mee a viis vestris: et cogitationes mee a cogitationibus vestris. Et quomodo descendit imber et nix de celo: et illuc ultra non revertetur: sed inebriat terram et infundit eam: et germinare eam facit: et dat semen serenti: et panem comedenti: sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo. Non revertetur ad me vacuum: sed faciet: quodcumque volui: et prosperabitur in his ad que misi illud. Quia in leticia egrediemini: et in pace deducemini. Montes et colles cantabunt coram Deo laudem: et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliunca ascendet abies: et pro urtica crescet myrthus. Et erit Dominus nominatus in signum eternum: quod non auferetur. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper. R\. Et cum. Psallendo. Deus (0283B)virtutum convertere nunc. P. Respice de celo et vide et visita vineam istam. V\. Extendisti palmites ejus usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus. Quare Domine detruxisti maceriam vinee tue: et vindemiant eam omnes transeuntes: devastabit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam. P. Respice. Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia epistole Pauli apostoli ad Romanos ( Cap. I, II).
R\. Deo gratias.
Fratres. Revelabitur ira Dei de celo super omnem impietatem et injustitiam 86 hominum eorum qui veritatem in injusticia detinent. Quia quod notum est Dei: manifestum est in illis. Deus (0283C)enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta, conspiciuntur. Sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas: ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovisset Deum: non sicut Deum: glorificaverunt: aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis: et obscuratum est insipiens cor eorum dicentes enim se esse sapientes: stulti facti sunt: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: et volucrum: et quadrupedum: et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis corum in immundiciam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt et servierunt creature potius (0283D)quam creatori: qui est Deus benedictus in secula. Amen. Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominie. Nam femine eorum immutaverunt naturalem usum: in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminarum: exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Et mercedem quam oportuit erroris sui, in semetipsos recipientes. Et sicut non probaverunt Deum (0284A)habere noticiam: tradidit illos Deus in reprobum sensum: ut faciant que non conveniunt. Repletos omni iniquitate. Malicia. Fornicatione. Avaricia. Nequicia. Plenos invidia. Homicidiis. Contemptione. Dolo. Malignitate. Susurrones. Detractores. Deo odibiles. Contumeliosos. Superbos. Elatos. Sibi placentes. Inventores malorum. Parentibus non obedientes. Insipientes. Incompositores. Sine affectione: absque federe. Sine misericordia. Qui cum justitiam Dei cognovissent: non intellexerunt. Quoniam qui talia agunt: digni sunt morte: non solum qui ea faciunt. Sed et qui consentiunt facientibus. Propter quod inexcusabilis o homo es omnis qui judicas: in quo enim judicas alterum: te ipsum condemnas. Eadem enim agis: que judicas. Scimus enim quoniam (0284B)judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existimans autem hoc o homo qui judicas eos qui talia agunt: et facis ea quia tu effugies judicium Dei. An divitias bonitatis ejus: et patientie: et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit? Secundum duritiam autem et impenitens cor thesaurizas tibi iram in die ire: et revelationis justi judicii Dei: qui reddet unicuique secundum opera ejus. His quidem qui secundum patientiam: boni operis gloriam et honorem et incorruptionem querentibus vitam eternam. His autem qui ex contemptione sunt et qui non acquiescunt veritati: credunt autem iniquitati: ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam (0284C)hominis operantis malum: Judei primum et Greci. Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Judeo primum et Greco. Non est enim personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt: sine lege peribunt. Et quicumque in legem peccaverunt: per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum; sed factores legis justificabuntur. Cum enim gentes que legem non habent: naturaliter ea que legis sunt faciunt: hujusmodi legem non habentes: ipsi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Testimonium reddentes illis conscientia ipsorum: et inter se invicem cogitationum accusantium: aut etiam defendentium in die qua judicabit Deus occulta hominum: secundum evangelium meum (0284D)per Jesum Christum Dominum nostrum.
R\. Amen.
Lectio sancti evangelii secundum Lucam ( Cap. XVI).
Illo in tempore; Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Homo quidam erat dives: et induebatur purpura et bysso: et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus: qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus: et cupiens saturari de micis que cadebant (0285A)de mensa divitis. Sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus. Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahe. Mortuus est et dives: et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos: 87 cum esset in tormentis: vidit Abraam a longe et Lazarum in sinu ejus: et ipse clamans dixit. Pater Abraam miserere mei: et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua: ut refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraam: Fili recordare quia recepisti bona in vita tua: et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur: tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint: neque inde huc transmeare. Rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei. Habeo (0285B)enim quinque fratres: ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum tormentorum. Et ait illi Abraam. Habent Moysen et prophetas: audiant illos. At ille dixit. Non pater Abraam: sed si quis ex mortuis ierit ad eos penitentiam agent. Ait autem illi. Si Moysen et prophetas non audiunt: neque siquis ex mortuis resurrexerit credent. Qui habet aurem audiendi audiat.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Respice Domine de celo: et vide visita vineam istam. P. Alleluja.
Sacrificium. Accepit librum Moyses. Require retro (0285C)in Dominico septimo post Epiphaniam Domini. folio 81.
Missa. Ecce jam in proximo sunt dies illi salutis: in quibus revoluto anni circulo: per salutaris abstinentie opus: remedia cupimus suscipere pravorum actuum nostrorum. Etenim sicut ait Apostolus: hoc est acceptabile tempus: et hi sunt dies salutis. In quibus spiritualis medela exquirenti adveniat anime: et mala dulcia: scrabra peccaminum evellantur a mente. Ut qui consuetudine noxia semper cogimur deorsum fluere: tandem divina nos erigente clementia conemur sursum surgere. Ut horum dierum votiva exibentes susceptione: et malorum nostrorum levemur a crimine: et beatitudinis electorum mereamur compotes esse. R\. Amen.
(0285D)Alia oratio. Quantum nos divina clementia fratres charissimi expectat ad penitentiam: in hoc debemus cognoscere: in quo dum nos prospicit prava sine termino agere scelerum nostrorum: in hujus vite spacio terminationem dignetur concedere. Cum in ipsa etiam anni spacia statuta decrevit tempora: in qua nos ad bonorum operum acta invitat. Ut caro que se ad sue combustionis incendia crapulationi (0286A)dedita: immoderata grassatur ruina: et indiscreto temulentia vicio non solum incenditur culpa: sed etiam fuscata memoria creatoris sui obliviscitur benevolentiam: a quo statim non recipit secundum culpam: verum dum in utroque vicio refrenata consistit: quid aliud agit nisi quod ab imis ad sursum ascendit. Qui dudum corporali gravedine onerata: tetro herebi profundo devenerat mancipanda. Sed dum abstinentie miseratio conjungitur elemosyne: tanquam pinnato more sive mens ipsa: sive oratio elevatur in ethera. Et cum tanta superna beneficia nostra nobis non ambiant desideria: saltim adornante nos gratia divina alacres debemus occurrere ad hec celestia medicamenta. Ut concesso nobis penitendi spacio: sic defleamus commissa: ne iterum admittamus deflenda: sed hoc seminemus in lachrimis: (0286B)quod metamus in gaudiis. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Recensita Domine tuorum fidelium nomina: quesumus ut liber vite eterne contineat. Ut qui misericorditer cuncta regis ac moderas: et vivis prestes feliciter vivere: et defunctis eruas a tenebrosa infernali caligine. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Christe Dei filius qui per supplicium suscepte crucis pacificasti omnia que sunt in celis et in terris: quesumus ut nos pace illa locupletes: in qua electos tuos consistere facis. Ut pacato mentis receptaculo sic tibi in cordibus nostris dignum preparemus hospitium. Ut semper ad nos. 88 venias: et apud nos cum Patre mansionem facias. Et ita nos tibi peculiares efficias: ut semper (0286C)Spiritus Sancti gratiam in nos habitare concedas.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est equum et salutare est: nos tibi gratias agere Domine Deus noster. A quo indigni digne protegimur: et protectionis munera cecato cordis oculo non pensamus: dum sepe proni in culpa labimur: et nihil justum agimus: ex quo surgamus. Cum ergo nos tua larga clementia et per digna Patriarcharum invitat exempla: et per prophetarum salubria docet oracula: et per rutilantia incarnationis Domini nostri Jesu Christi inlustrat miracula: adhuc etiam et Apostolorum ejus melliflua predicamenta nostra inserit corda. Ut eternam amantes vitam: desideria abjiciamus vana: et ea sequamur quam inluminati sine fine manere (0286D)scimus perpetua. Sic Enoch perniciosam pravorum execrans vitam: delectabilia paradisi obtinet arva. Sic Noe justiciam servans in opere: rector arce factus est in diluvii tempestate. Sic Habraam divino precepto obediens: dum domum reliquit et patriam: amicus Dei effectus beatitudinem obtinet infinitam. Sic Isaac castimonie dono prefulgens in semine suo hereditat omnes gentes. Sic Jacob humilitatis (0287A)et sufferentie gratia fretus: promissum dilatavit paternum. Sic Joseph prava suadenti objecta repellens: dum nepharium recusaret stuprum: principari meruit in Aegypto. Sic Moyses negando se esse filium Pharaonis: dum temporales respuit delectationes: magis eligens cum populo Dei habere afflictionem: extitit in miraculorum patratione. Dum et Egyptum decem quassit plagis: et virga equora divisit rubri maris. Producit limpha ex saxis: et quadraginta dierum vel noctium spacia continuando jejunii legem promulgat in populis. Sic Josue dum hostes conterit populi Dei: Solis cursum retinet in climate celi. Sic David dum misericors extat in gloria regni: regnare cum Christo in sempiternum promeruit. Sic Helias et ipse quadraginta (0287B)dierum vel noctium spacia jejunans: igneo curru evectus alacriter paradisum defertur. Sic Daniel Propheta dum abstinentie inservit legibus: profunda et secreta mysteria enarrat legibus. Sic etiam Salvator noster ac Dominus noster Jesus Christus: ut temptatoris destrueret figmenta: quadraginta dierum vel noctium jejunavit spacia. Sic tristiciam animi obtinuit passionis tempore. Sic etiam sacrum corpus sue divinitatis conexum flagellis: sputis: clavis: lanceis: jaculis prebuit vulnerandum. Et hic in illo accessu adversitatis: nostras diluit veternosas maculas pravitatis. Jam vero post hec: quid Apostolorum numerus doctrinis premisit virtutum: sedule sancta ecclesia prodet in publicum. Sed quis nos ob hanc gratiam tibi clementissime (0287C)Domine valeamus respondere: nisi ut cum toto cordis affectu majestatis tue imploremus respectum. Ut non nos abjicias velut immundos: qui nos agnoscimus nimis squaloribus esse pollutos: sed exhibe nos ut tuos ministros: qui sepe de immundis jubes efficere mundos. Ut alacres occurramus ad hos dies: quos pro nostra purificatione tu ipse instituisti colendos: et sic in eis jussa tuorum impleamus preceptorum: ut semper te conlaudemus admixti in choro Sanctorum proclamantes atque ita dicentes.
R\. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post sanctus. Vere sanctus vere benedictus es Domine Deus noster. Qui nos per penitentiam invitas ad veniam: ut purificatis concedas vitam eternam. (0287D)Christe Domine ac redemptor eterne.
(0288A)Post pridie. Oratio. Christe Domine cujus passionis mortis et resurrectionis ideo facimus commemorationem: quia per id nos agnoscimus recepisse redemptionem: qui in prothoplausti parentis improba consensione eramus condemnati in damnatione. Purifica nos ea miseratione: qua 89 dudum redemisti per sanguinis effusionem. Ut gratiam corporis et sanguinis tui suscepturi: careamus noxia: piaculi consueti suscipientes medelam salutis: quod est mysterium nostre redemptionis: in visceribus nostris. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Prope sunt ecce fratres charissimi dies illi salutis: in quibus nos convenit cum litatione jejunii: elemosynam et pietatem conferre indigenti. Ut caro adteratur (0288B)jejuniis: et misericordie opera exhibeantur afflictis. Ut dum in his operibus occupati manemus: liberis semper vocibus ad Deum exclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Divina nos gratia benedictione superna locupletet: qui vos prospicit proximos abstinentie dies amabiliter prestolare. R\. Amen. Ipse in cordibus vestris sibi beneplacitum preparet habitaculum: qui dies ipsos consecravit abstinentia ciborum. R\. Amen. Ut tollentes crucem vestram sequamini eum: qui sponte pro vobis suscepit mortis supplicium. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. (0288C)R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Hic dicat chorus. Gustate.
Post communio. Oratio. Refecti Christi corpore et sanguine pariter: quia sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus: ut nos in eadem refectione et sanctificationem habentes: hic et in futuro seculo gloriam percipiamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace R\. Deo gratias.
FERIA QUARTA IN CAPITE JEJUNII. Antiphona. Exaudi nos Deus quoniam beniga, est (0288D)misericordia tua: secundum multitudinem miserationum (0289A)tuarum: respice in nos Domine. V\. Salvum me fac Deus: quoniam intraverunt aque usque ad animam meam, V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. R\. Amen. P. Exaudi nos Deus. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster R\. Et ne nos inducas. P. Deus misereatur nostri. Totum cum Gloria et honor Patri. V\. Ostende nobis Domine misericordiam tuam. R\. Et salutare tuum da nobis. V\. Peccavimus cum patribus nostris. R\. Injuste egimus: iniquitatem fecimus. V\. Domine exaudi orationem meam. R\. Et clamor meus ad te veniat. V\. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Oratio. Oremus. Concede nobis quesumus Domine presidia militie christiane sanctis inchoare jejuniis: (0289B)ut contra spirituales nequicias pugnaturi; continentie muniamur auxilio. Per Christum. Et postea Sacerdos benedicat cineres. V\. Adjutorium nostrum in nomine Domini. V\. Qui fecit celum et terram. V\. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Oratio. Deus qui non mortem sed penitentiam desideras peccatorum: fragilitatem conditionis humone benignissime respice: et hos cineres quos causa proferende humilitatis: atque promerende venie: capitibus nostris imponi decrevimus: bene + dicere pro tua pietate digneris: ut qui nos cinerem esse: et ob pravitatis nostre meritum in pulvere reversuros cognoscimus: peccatorum omnium veniam: et premia penitentibus repromissa misericorditer consequi mereamur. Per Christum.
(0289C)Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui misereris omnium: et nihil odisti eorum que fecisti: dissimulans peccata homnium propter penitentiam: qui etiam misericorditer subvenis clamantibus ad aures clementie tue: bene + dicere: et sanctificare digneris hos cineres: quos super capita nostra: causa sancte religionis: et humilitatis pro peccatis nostris more Ninnivitarum ferre constituisti: da per invocationem sancti tui nominis: ut omnes qui eos ad precandam (0290A)misericordiam tuam super capita sua tulerint: mereantur a te Domine Jesu Christe omnium delictorum suorum veniam percipere: et hodie sic sancta inchoare jejunia: ut ad diem resurrectionis purificatis mentibus digne mereantur accedere: et in futuro perpetuam 90 et immarcescibilem accipere gloriam. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Benedictio. Benedictio + Dei Patris omnipotentis: et Filii + et Spiritus + Sancti descendat: et maneat super hos cineres. R\. Amen.
Hic aspergat aquam benedictam super cineres. Benedictis cineribus incipiat cantor Antiph. Immutemur habitu: in cinere et cilicio jejunemus: et ploremus ante Dominum: quia multum misericors est: dimitte peccata nostra Deus noster.
(0290B)Dicatur tribus vicibus: deinde dicatur alia Antiph. Inter vestibulum et altare plorabant Sacerdotes et Levite. Ministri Domini dicentes: parce Domine: parce populo tuo: et ne dissipe ora canentium ad te Domine. V\. Gloria et honor Patri. R\. Emendemus in melius quia ignoranter peccavimus: ne subito preoccupati die mortis: queramus spacium penitentie: et invenire non possimus. Attende Domine et miserere nostri: quia peccvimus tibi. V\. Adjuva nos Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui Domine libera nos. P. Attende. V\. Gloria et honor Patri. P. Attende.
Interim dum cantaverint Clerici has Antiphonas accipiant Clerici et laici cineres de manu Archiepiscopi vel Sacerdotis et dicat Sacerdos dum posuerit Antiph. (0290C)Memento homo: quia cinis es: et in cinerem reverteris: age penitentiam: et prima opera fac. Hoc facto eant omnes ad processionem: finita processione fiat sermo quo finito incipiant ad Missam Officium. Misereris omnium Domine Deus: et nihil odisti eorum que fecisti: dissimulans peccata hominum propter penitentiam: et parcens illis quia tu es Dominus Deus noster. V\. Miserere mei Deus: Miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. P. Et parcens (0291A)illis. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Et parcens illis. Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Chorus. Amen.
Oratio. Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis: ac super populum tuum pacem presta quam loqueris: ut plebs tua letetur in te: ac salutare tuum custodiat: salutem intelligens vel misericordiam tuam temporum prosperitate cognoscat: vel benignitatem tuam fructum fecunditatis suscipiat. R\. Amen.
Dicat Presb. Per misericordiam tuam Deus noster. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Sapientie Salomonis Proverb. I.
R\. Deo gratias.
(0291B)Fili. Convertimini ad correptionem meam et proferam vobis spiritum meum: et ostendam verba mea. Quia vocavi: et renuistis. Extendi manum meam: et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum: et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo: cum vobis quod timebatis adveherit. Cum inruerit repentina calamitas: et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio et angustia: tunc invocabunt me et non exaudiam. Mane consurgent: et non invenient me. Eo quod exosam habuerint disciplinam: et timorem Domini susceperint: nec adquieverint consilio meo: et detraxerint universe correctioni mee. Comedent igitur fructus vie sue: suisque consiliis saturabuntur. Aversio parvulorum (0291C)interficiet eos: et prosperitas stultorum perdet illos. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Ecce veniet dies Domini magni elemosyne et jejunii: estote parati benefacere oppressis: viduis et orphanis. P. Ut recipiatis mercedem in novissimis temporibus dicit Dominus. V\. Quiescite agere perverse: discite benefacere: querite judicium: subvenite oppresso. P. Ut re. Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia epistole Jacobi Apostoli ad duodecim tribus (Cap. I).
R\. Deo gratias.
Charissimi. Nemo cum tentatur dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est. Ipse (0291D)autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus. Deinde concupiscentia cum conceperit: parit peccatum. Peccatum vero cum consummatum fuerit: generat mortem. (0292A)Nolite itaque errare fratres mei delectissimi: omne datum optimum: et omne donum perfectum de sursum est: descendens a patre luminum apud quem non est 91 transmutatio: nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie genuit vos verbo veritatis: ut simus initium aliquod creature ejus. Scitis fratres mei dilectissimi: sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum: et tardus ad iram. Ira enim viri justiciam Dei non operatur. Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malicie: in mansuetudine suscipite insitum verbum: quod potest salvare animas vestras.
R\. Amen.
Lectio sancti evangelii secundum Mattheum ( Ca. IIII).
(0292B)Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus ductus est in desertum a spiritu: ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus: et quadraginta noctibus: postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei. Si filius Dei es: dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit ei. Scriptum est. Non in pane solo vivit homo: sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem: et statuit eum supra pinnaculum templi: et dixit ei. Si filius Dei es mitte te deorsum. Scriptum est enim. Quia angelis suis mandavit de te: et in manibus tollent te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi Jesus rursum. Scriptum est. Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum assumpsit eum diabolus in montem (0292C)excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi: et gloriam eorum: et dixit illi. Hec omnia tibi dabo: si cadens adoraveris me. Tunc dixit ei Jesus. Vade Sathana. Scriptum est enim. Dominum Deum tuum adorabis: et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus. et ecce angeli accesserunt: et ministrabant ei. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos Deus in salute tua. P. Alleluja. Dicat Presb. Adjuvate me fratres.
Sacrificium. Hi dies orationis sancti erunt vobis: et humiliabitis animas vestras applicantes holocausta Domino Deo vestro.
(0292D)Missa. Appropinquantibus beate quadragesime diebus: oremus Deum dilectissimi fratres corpore et mente prostrati. Et licet omni vite nostre tempore ejus operi cujus imaginem accepit anima debeat (0293A)mancipari: tamen specialiter quamdam observationem horum dierum esse debere: patrum docemur exemplis: qui non solum sermone: sed et opere: quid nobis imitandum esset egerunt: e quibus primus Moyses legislator occurrit: qui in hoc numero dierum excelsi montis verticem conscendit: nihil in his diebus nisi tantum verbo Dei pascebatur: quod ex ore Domini procedebat. Secundus vero occurrit nobis Helias propheta: qui unicus esse virtutem contestans; quadraginta diebus montium excelsa lustravit; ubi sacri oris alloquium de Israelitarum salute audire promeruit. Tertius autem ipse nobis Dominus noster Jesus Christus occurrit: qui totis quadraginta diebus heremi secreta penetrans: omnia diabolica tentamenta destruxit. Horum igitur (0293B)nos exemplis edocti laborantes per hos dies quadraginta: ejiciamus a nobis malicie fermentum: quo azimi sinceritatis et veritatis inveniri postmodum mereamur. R\. Amen.
Alia oratio. Salutaris vie initia hodierne solennitatis sacrificio cupientibus consecrare: occurrat Deus Pater unigenitus Filius tuus: qui olim callidi tentatoris astuciam: trimoda se suasione inlicientem sacri oris alloquio reprobavit ac pertulit. Ipse a nobis virulenta tentationum semina pellat: ipse consensum malarum suggestionum a nobis retrudat. Ipse ariditatis nostre inediam divinis pedibus foveat. Protegat nos contra hujus tentatoris insidias: lorica justicie: et galea salutis eterne. Exhibens de celorum edibus fragilitati nostre fortitudinem cibi (0293C)perennis: quo et hodie validius roborati: inditum e crastino abstinentie tempus incipientes: petulancie carnalis libitus in nobis decidant: ira diffugiat: voracitas pereat: temulentie vitium evanescat. Secedant doli: 92 corpora salus habeat: animas vis divina. Utraque servent in opere pacem jejunii actu: virtutem in voto: constantiam in affectu; actuum disciplinam. Quo spiritualiter suscipientes predicte abstinentie tempus: per eum nobis salubriter efficiatur pervium: per quem id ad expiationem novimus institutum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Christe Dei filius quo docente didicimus: non in solo pane vivere: sed in omni verbo quod tuo procedit ex ore. Presta nobis ut qui magisterium tuum sequentes presentis quadragesime (0293D)initia hodierna die incipimus festivis consecrare in canticis: optata remedia a te impetrare possimus: tam viventibus quam defunctis. Quo et nobis serviendi (0294A)tibi concedatur cum affectu effectus: et illis a te prestetur eterne beatitudinis locus. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus cui transferendus Helias quadraginta dierum jejunium consecravit: et spiritualiter donec ad celestia mereretur ascendere jejunavit: prophetalem quesumus gratiam dona populis christianis: in qua superemus delectationes carnis et sanguinis. Fac in omnibus et per omnia continentes fac pacificos: fac celestia precepta servantes: quibus et in hoc sacrificio benignus appareas: et humiliter te invocantibus propiciatus occurras.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere trinitas Deus: qui das escam omni carni: et imples omnem animam benedictione. Tuere nos Domine qui (0294B)non solum carnalibus cibis pascis: sed et spiritualibus escis alis. Ut non in solo pane vivamus: sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam. Nec tantum epulando: sed etiam jejunando pascamur. Nam ut dapibus: et poculis corpora: sic jejuniis et verbis tuis anime saginantur. Magnam enim in hoc munere corporibus salubritatem: et sanitatem mentibus prebuisti: jamque ab initio seculi nobis jejunium venerabile dedicasti. Quod si illa generis humani mater Eva interdictam sibi arborem custodisset: et immortalitatem retinuisset: et patriam. Sed peccatum matris antique: quod inlicta ligni vetiti usurpatione commisit; in nostris ablue jejuniis. Ut qui de paradiso per inobedientiam Ade non abstinendo cecidimus: nunc autem per obedientiam (0294C)Christi jejunando surgamus. Qui nobis ex eadem materia calicem salutis remiscuit de qua mortis poculum biberamus. Ut quibus per cibum ligni acquisiti mors venerat: per crucis lignum salus perdita redderetur. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare quotidie: una voce dicentes.
R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus et benedictus in altissimis Jesus Christus filius tuus Dominus noster. Qui assumpta humane fragilitatis natura; non solum infidelium sterilitatem convertendo fecundavit: verum etiam antiquissimum serpentem seductionibus blandis inlecebrantem: totiusque mundi copiam promittentem sterilitate tibi promissa post jejunii (0294D)peracta solemnia omnipotenti brachio supplantavit. Docens discipulos suos: nostros autem apostolos non numerositate taurorum: aut hircorum: non (0295A)vitulorum ubertate: non agnorum pinguium victimis tuam placare clementiam: sed puris mentibus lotisque innocentie manibus sacrificia libare tue serenitati supplicia. Quia tu es Deus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Adsunt Domine Deus dies illi quos colendos nobis documento tui exempli: sub quadragenaria jejunio decursione signasses. Proinde tuam pietatem poscimus et rogamus ut hodierne solennitatis sacrificio delibutus: largiaris supplicantibus famulis spiritalis alimonie cibum: et tue sermocinationis edulium. Quo ad instar prophete tui Helie hujus sacrificii libatione muniti: ita a crastino laboriosa divine institutionis salubriter expediamus jejunia: ut sermocinationis tue mereamur (0295B)potiri loquela. R\. Chorus. Amen.
93 Ad orationem Dominicam.
Ecce Salvator noster: et Domine: qui per paginam veteris testamenti offerri tibi decimas rerum precipis annuales: tibi dierum decimas consecrare conamur. Pie largissimam tue pietatis clementiam implorantes: ut in congressione vie hujus instruas nos documentis justicie: et perceptionibus legis tue. Quibus instructi: et hodierni diei suscepta solennia expleamus et devotissime a crastino instituta jejunia inchoemus. Pater noster. Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dei filius qui quaterdecies (0295C)diebus in abstinentiam devolutis: se tentari permisit: ipse vos non patiatur ullis tentationibus a sancto proposito submoveri. R\. Amen. Quique eidem callido tentatori non in solo pane: sed in verbo Dei hominem vivere posse respondit: celestis vos reficiat alimonia cibi. R\. Amen. Ut dapibus satiati divinis: indictas a crastino parsimonie leges (0296A)explere possitis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum: R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Dicat Chorus. Gustate.
Post communio. Oratio. Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem: quesumus ut sit nobis hic in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
DOMINICO PRIMO IN QUADRAGESIMA. Ad missam. Officium.
(0296B)Ecce nunc tempus acceptabile alleluja. P. Ecce nunc dies salutis alleluja. V\. Dominus regnavit decorem induit: induit Dominus fortitudinem et precinxit se. P. Ecce nunc dies. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. R\. Amen. P. Ecce. Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Hic dicatur. Gloria in excelsis. Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.
Oratio. Audiant simul te Domine omnes gentes et dives ac pauperes aurem tibi cordis accommodent. Nec timeamus in die mala: neque fidei onere relicto: jumentis insipientibus comparemur. Ut te solum intelligentia nostra adsequens ambiat: quem eterno in gaudio cum sanctis omnibus laudans premia (0296C)sempiterna suscipiat, R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Prophetia. Audite audientes me.
Require in Dominica ante diem cinerum. fo. 85. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. (0297A)cum. R\. Et cum. Tractus. Daniel Propheta. tunc illi tres quasi ex uno ore hymnum canebant: et benedicebant Dominum de fornace dicentes. Hic incipiat Sacerdos. Benedictus. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et admirabilis et superexaltatus in secula. Amen. V\. Et benedictum nomen majestatis tue illud sanctum. P. Et super. V\. Benedictus es qui vides abyssos: sedes super cherubim et laudabilis. P. Et super. V\. Benedictus es in solidamento celi: et laudabilis et gloriosus in secula. Amen. P. Et super. V\. Benedicite omnia opera Domini Dominum: benedicite angeli Dei Dominum: benedicite stelle celi Dominum. P. Hymnum dicite et superexaltate eum in secula. Amen. V\. Benedicite filii hominum Dominum: benedicite (0297B)Sacerdotis Dei Dominum. Benedicite sancti et humiles corde Dominum. P. Hymnum dicite. V\. Benedicite Anania Azaria et Misael Dominum. Hymnum dicite et superexaltate eum in secula. Amen. V\. Quia liberavit nos ab inferis et de manu mortis salvavit nos et eripuit nos de medio camino ardentis flamme et e medio ignis eduxit nos. Dicat Presb. Confitemini. V\. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in seculum misericordia ejus.
Psallendo. Ne memor fueris Deus iniquitatum nostrarum antiquarum: cito apprehendat nos misericordia tua Domine. V\. Quoniam pauperes facti sumus valde: adjuva nos Deus salutaris noster. P. Cito apprehen. Hic Sacerdos debet preparare calicem cum vino et aqua et hostiam in patena posita (0297C)super calicem et accipiat illud 94 et prosternat se ad pedem altaris flexis genibus et dicat has preces que (0298A)sequuntur. Indulgentiam postulamus. Christe exaudi. Placare et miserere. V\. Jesu unigenite Dei patris filius: qui es immense bonitatis Dominus. P. Placare. V\. Cuncti te gemitibus exorantes poscimus: cunctique simul deprecantes quesumus. P. Placare. V\. Tua jam clementia mala nostra superet: tuo jam sereno vulto in nos respice. P. Placare. V\. Remove propicius tuam iracundiam: da peccatis finem: da laboris requiem. P. Placare. V\. Tranquillitatem temporum: rerum abundantiam: pacis quietem: et salutis copiam. P. Placare. V\. Illius Pontificis porrige presidium: atque universo supplicanti populo. P. Placare. V\. Remissionem omnium peccatorum quesumus: indulge clemens mala que commisimus. P. Placare. Hic dicat Sacerdos Orationem (0298B)submissa voce.
Exaudi orationem nostram Domine: gemitusque nostros auribus percipe: nos enim iniquitates nostras agnoscimus: et delicta nostra coram te pandimus tibi Deus peccavimus: tibique confitentes veniam exposcimus. Et quia recessimus a mandatis tuis: et legi tue minime paruimus. Convertere Domine super servos tuos quos redemisti sanguine tuo. Indulge quesumus nobis: et peccatis nostris veniam tribue: tueque pietatis misericordiam in nobis largire dignare. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Hic elevet Sacerdos et dicat. Silentium facite.
(0298C)Sequentia epistole Pauli ad Corinthios (II, cap. V, VI).
R\. Deo gratias.
(0299A)Fratres. Pro Christo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus: pro Christo reconciliamini Deo. Cum qui non noverat peccatum: pro nobis peccatum fecit: ut nos efficeremur justicia Dei in ipso. Adjuvantes autem exhortamur: ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim. Tempore accepto exaudivi te: et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem: ut non vituperetur ministerium nostrum: sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia. In tribulationibus. In necessitatibus. In angustiis. In laboribus. In plagis. In carceribus. In seditionibus. In vigiliis. In jejuniis. In castitate. In scientia. In longanimitate. (0299B)In suavitate. In Spiritu Sancto. In charitate non ficta. In verbo veritatis. In virtute Dei. Per arma justicie a dextris: et sinistris. Per gloriam et ignobilitatem. Per infamiam et bonam famam. Ut seductores et veraces. Sicut qui ignoti: et cogniti. Quasi morientes: et ecce vivimus. Ut castigati: et non mortificati. Quasi tristes: semper autem gaudentes. Sicut egentes: multos autem locupletantes. Tanquam nihil habentes: et omnia possidentes. In Christo Jesu Domino nostro
R\. Amen.
Lectio sancti evangelii secundum Joannem ( Cap. IIII).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus reliquit Judeam: et abiit in Galileam. Oportebat (0299C)autem eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samarie: que dicitur Sichar juxta predium quod dedit Jacob Joseph filio suo. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super puteum: hora erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus. Da mihi bibere. Discipuli autem ejus abierant in civitatem: ut cibos emerent. Dicit ei mulier illa Samaritana. Quomodo tu Judeus cum sis: bibere a me poscis: que sum mulier Samaritana. Non enim coutuntur Judei Samaritanis? Respondit Jesus: et dixit ei. Si scires donum Dei: et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo: et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier. Domine (0299D)neque in quo haurias habes: et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam. Nunquid tu major es patre nostro Jacob: qui dedit nobis puteum hunc: et ipse ex eo bibit: et filii ejus et pecora ejus. Respondit Jesus: et dixit ei. Omnis qui biberit ex (0300A)aqua quam ego dabo ei: non sitiet in eternum. Sed aqua quam ego dabo ei: fiet. 95 in eo fons aque salientis in vitam eternam. Dicit ad eum mulier. Domine da mihi hanc aquam: ut non sitiam: neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus. Vade voca virum tuum et veni huc. Respondit mulier et dixit. Non habeo virum. Dicit ei Jesus. Benedixisti: quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti. Et hunc quem habes: non est tuus vir. Hoc vere dixisti. Dicit ei mulier. Domine video quia propheta es tu: patres nostri in monte hoc adoraverunt: et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Jesus. Mulier crede mihi: quia venit hora quando neque in monte hoc: neque in Hierosolymis adorabitis patrem. Vos adoratis quod nescitis: (0300B)nos adoramus quod scimus: quia salus ex judeis est. Sed venit hora et nunc est: quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Nam et pater tales querit: qui adorent eum. Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum: in spiritu et veritate oportet adorare. Dicit ei mulier. Scio quia Messias venit qui dicitur Christus. Cum ergo venerit: ille nobis annunciabit omnia. Dicit ei Jesus. Ego sum qui loquor tecum. Et continuo venerunt discipuli ejus: et mirabantur quia mulieri loquebatur. Nemo tamen dixit: quid queris: aut quid loqueris cum ea. Reliquit ergo idriam suam mulier: et abiit in civitatem: et dicit illis hominibus. Venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci. Nunquid ipse est Christus? Exierunt de civitate (0300C)et veniebant ad eum. Interea rogabant discipuli dicentes. Rabbi manduca. Ille autem dixit eis. Ego cibum habeo manducare: quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem. Numquid aliquis attulit ei manducare? Dixit eis Jesus: meus cibus est: ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Ut perficiam opus ejus. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt: et messis venit? Ecce ego dico vobis: levate oculos vestros et videte regiones: quia albe sunt jam ad messem. Et qui metit mercedem accipit: et congregat fructus in vitam eternam. Ut et qui seminat: simul gaudeat: et qui metit. In hoc est enim verbum verum: quia alius est qui seminat: et alius est qui metit. Ego misi vos metere: quod (0300D)vos non laborastis. Alii laboraverunt: et vos in laboribus eorum introistis. Ex civitate autem illa multi crediderunt Samaritanorum: propter verbum mulieris testimonium perhibentis; quia dixit mihi omnia quecumque feci. Cum venissent autem ad (0301A)illum Samaritani rogaverunt eum: ut ibi maneret: et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem ejus et mulieri dicebant. Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus: et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Attende popule meus legem meam. P. Alleluja.
Sacrificium. Multiplicabit vos Dominus sicut astra celi diligite illum: et observabitis precepta ejus: et cerimonias omni tempore: ut discant filii vestri disciplinam Domini Dei alleluja. V\. Locutus est Moyses (0301B)universo Israeli dicens: dum descenderem de monte: et tabulas federis in manibus tenerem: et vidissem vos reliquisse vias Domini quas vobis ostenderam: projeci tabulas de manibus meis: et confregi eas ad radicem montis: et procidi ante Deum quadraginta diebus et quadraginta noctibus: panem non comedens: et aquam non bibens propter peccata que fecistis ante Deum et timens pro vobis oravi ad illum: et exaudivit me. P. Ut dicam.
Missa. Solliciti queso dilectissimi fratres redemptionis nostre perpendentes mysterium: reddamus ut possumus Salvatori nostro gloriam: offerentes ei hostiam vivam: et qui ex gentibus unam in se voluit congregari ecclesiam. In muliere etenim illa Samaritana: in qua dudum est gentilitas figurata: nos (0301C)ipsos advocatos ex gentibus agnoscamus: et pro illa Deo contriti cordis hostiam immolemus. Novit ille suffragantibus adsistere: qui se nascenti jam seculo dignatus est subvenire. Dabit 96 precantibus efficaciam: qui in se suscepit infirmitatem nostram. Attribuet postulationi effectum qui lassus sedit ad puteum. Componet nobis in oratione precem: qui Samaritane mulieri inspiravit ut crederet. Dabit in eterna beatitudine premium acquisitis: qui misertus est quam voluit parituris. R\. Amen.
Alia oratio. Jesu Redemptor noster et Domine qui ad salvandum genus humanum: sexta etate seculi venisti: ab hujus extremitatis nostre profundo conserva atque sanctifica ecclesiam tuam in unitate (0301D)sancte fidei: quam olim a tenebrosa profunditate eruens putei: tibi illam copulare per gratiam voluisti. Da cunctis in ea manentibus: ut sicut ad te fide venerunt: ita eterno solacio potiantur. Ut per te introducamur ad regnum eterne vite: per quem accepimus fidei inluminationem. Tribue nobis sicientibus eterni fontis ita bibere potum: ut nunquam sitiamus in eternum. Expelle a cordibus nostris omnem profunditatem tenebrosam errorum: nequando operiat super nos puteus os suum. Te te Christe inveniamus ad puteum relevantem qui nostro ex vicio quocumque (0302A)lapsi fuerint in crimine: ut toties relevemur tue pietatis dono: quoties cecati labimur in delicto. Amove a cordibus nostris inveterata vetuste vite maliciam: qui novitate spiritus in Samaritanam illam fidei operatus es incrementa. Da quesumus omnibus in commune Jesu bone: ita dies istos sancti desiderii plenitudine gratiosos habere: sicut illa promeruit dono sancte fidei te in veritate cognoscere. Ut in horum celebritate dierum te custodiente: non libidine polluamur: non malicia sauciemur: non scandalis discindamur. Sed in sancte fidei omnes unitate collecti ita spiritus tui sancti defensione protecti: et inluminati mundemur a criminibus nostris. Qualiter ad sanctum pascha pervenientes: et ardenter suscipiamus mysterium nostre redemptionis: et (0302B)veraciter reparatos nos gratulemur in statu eterne lucis.
R\. Amen
Post nomina. Oratio. Christe filius Dei vivi: cujus virtute mulier illa Samaritana prenoscere meruit: cujus fidem casto corde concepit: cujusque nomen abiens in civitatem celebre nunciavit. Da nobis ut ea veritate nomen nostrum eternis ascribatur in paginis: que veritate nomen glorie tue ob miraculum deitatis ammirabile factum est Samarie in populis. Presta etiam sancte Deus ut omnes qui fideli intentione fatemur et credimus nomen tue sanctissime trinitatis: nunquam eternis mancipemur suppliciis. Quique in eadem quam a te percepimus fide vocati sunt: nullis flammarum adustionibus crucientur. (0302C)Sed concede eis: ut sicut in hac vita inconcusse statum vere fidei tenuerunt: ita illius vite gaudiis eterno munere potiantur. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Salvator mundi verbum Patris eterni: qui post acceptam fidem mulieris: rogatus a Samaritanis biduum apud eos facis: ut in illorum duorum figura dierum mystice commendaretur duorum numerus preceptorum: charitatis videlicet Dei ac proximi: munda cor nostrum omni crimine: omnique ignorantie cecitate. Qualiter mundissimam tibi in cordibus nostris preparantes mansionem: tribuas nobis quod illis tribuisti: proximi dilectionem veraciter retinere: per quam possimus pervenire ad te: et tuam omnimodo nosse dilectionem: cum qua perveniamus ad gaudia vite eterne.
(0302D)R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui ad salvationem humani generis veniens e celo: sitiens atque fatigatus sedisse ad puteum dicitur. Ille etenim in quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter permanebat: quia nostre mortalitatis corpus assumpserat: veritatem assumpte carnis quibusdam significationibus demonstrabat (0303A)Fatigatum enim eum non aliter credimus ab itinere: nisi infirmatum in carne. 97 Exivit quippe ad currendam viam: per significationem carnis assumpte. Ideo igitur etsi fatigatus ille in carne: non tamen nos sinit infirmari in sua infirmitate. Nam quod infirmum est illius: fortius est hominibus. Ideoque per humilitatem veniens eripere mundum a potestate tenebrarum: sedit et sitivit quando aquam mulieri petivit. Ille etenim humiliatus erat in carne: quando sedens ad puteum loquebatur cum muliere. Sitivit aquam: et exegit fidem ab ea. In ea quippe muliere: fidem quam quesivit: quamque petivit: exegit atque venientibus dicit de ea discipulis: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Ille jam qui in eam creaverat fidei donum: ipse poscebat atque sibi ab (0303B)ea porrigi potum. Quique eam dilectionis sue flamma cremabat: ipse ab ea poculum quo refrigeraretur sitiens postulabat. Ob hoc nos ad ista tantarum virtutum miracula quid apponemus sancte et immaculate et piissime Deus: nisi conscientiam mundam: et voluntatem dilectioni tue omnimodo preparatam. Tuo igitur nomini offerentes victimam mundam: rogamus atque exposcimus: ut opereris in nobis salutem: sicut in muliere illa operatus es fidem. Operare in nobis extirpationem carnalium viciorum: qui in illa idolatrie pertulisti figmentum. Sentiamus quoque te in illa futura examinatione mitissimum: sicut illa te promeruit invenire placatum. Opus enim tuum sumus: qui nisi per te salvari non possumus. Subveni nobis vera redemptio: pietatis indeficiens (0303C)plenitudo. Non perdas quod tuum est: quibus dedisti rationis naturam: da eternitatis gloriam indefessam. Ut qui te in hac vita laudamus: in eterna quoque beatitudine multo magis glorificemus. Tu es enim Deus noster: non nos abjicias a facie tua: sed jam respice quos creasti miseratione gratuita: ut cum abstuleris a nobis omme debitum culpe: et placitos reddideris aspectibus gratie tue. Eruti ab illa noxialis putei profunditate facinorum: idriam nostrarum relinquentes cupiditatum: ad illam eternam civitatem Hierusalem post hujus vite transitum convolemus. Et cum omnibus Sanctis nomen tuum celebre nunciemus: atque ita dicamus. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus vere benedictus Dominus (0303D)noster Jesus Christus filius tuus. Cujus presentia visionis mortificationem operatur sceleris. Non est enim homo: qui ejus contueatur faciem: et suo possit remorari in crimine. Mulier quippe ista ejus presentiam cernens: verborum quoque ejus fluenta mirabiliter capiens: postquam manifestissime cognovit Jesum: reliquit idriam viciorum. Sicque abiens in civitatem: non tacet quod experta erat: de virtute ejus miraculum. Sit gloria ipsi: sit laus et honorificentia: Domino nostro et Salvatori. Cujus potentie cedunt retinacula criminum: ex quo etiam emendatior fit vita post lapsum. Reddamus (0304A)ergo ei in quantum possumus contriti cordis sacrificium: per quod ipse testatus est: se posse inveniri placatum. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Deus qui in corde mulieris Samaritane spiritum tue sanctificationis dedisti: quo te crederet: quo te inspirata sentiret: quo etiam posset tue majestatis potentiam fideli intentione narrare. Emitte spiritum tuum de sanctis celis tuis: quo sanctificentur oblata: suscipiantur vota: expientur delicta: et cunctis ex hoc sumentibus donetur criminis indulgentia: atque eterne promissionis gaudia sempiterna. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
(0304B)Fons vite perennis Jesu filius Dei Patris: da nobis aquam vivam: da sitientibus vitam eternam. Efficiamur quesumus templum tuum: in quibus habites in eternum: ut et ipsi intra nos habeamur regnum tuum. Tu nos Christe Jesu exaudi de summis: cum Patrem sicut nos jussisti: exoraverimus e terris. Pater noster. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus filius Dei qui Samaritane mulieris sitire dignatus est fidem: ipse in vobis sitim accendat dilectionis sue. R\. Amen. 98 Idem Redemptor qui operatus est in illam: quod ad regnum vocaret: operetur in vobis quod in eterna remuneratione coronet. R\. Amen. Quique discipulis suis orandi dedit precepta: ipse vos quocumque eum (0304C)loco exoraveritis: exaudiat. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad confractionem panis dicat chorus. Qui venit ad me non esuriet: qui credit in me non sitiet unquam. V\. Ego sum lux mundi: et qui sequitur me non ambulabit in tenebris: sed habebit lucem vite. P. Qui venit ad me. V\. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem: in me manet et ego in illo. P. Qui venit. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Qui bibit et credit in me non morietur in eternum.
(0304D)Com. Repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra in exultatione.
Oratio. Reple Domine cor nostrum leticia: qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam. ut qui escarum perceptione reficimur: spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
FERIA IIII. IN PRIMA EBDOMADA QUADRAGESIME. (0305A) Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. XIII, XV).
Fili: Bonus reliquit heredes: filios et nepotes: et custoditur justo substantia peccatoris. Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque judicio. Qui parcit virge: odit filium suum. qui autem diligit illum: instanter erudit. Justus comedit et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis. Sapiens mulier edificat domum suam: insipiens extructam quoque destruet manibus. Ambulans recto itinere: et timens Deum: despicitur ab eo qui infami graditur via. In ore stulti virga superbie: labia sapientium custodiunt eos. Ubi non (0305B)sunt boves: presepe vacuum est: ubi autem apparent plurime segetes: ibi manifesta fortitudo bovis. Testis fidelis non mentietur: profert mendacium testis dolosus. Querit derisor sapientiam: et non inveniet: doctrina prudentium facilis. Vade contra virum stultum: et nescit labia prudentie. Sapientia callidi: est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans. Stultus illudet peccatum: et inter justos morabitur gratia. Cor quod novit amaritudinem anime sue: gaudio ejus non miscebitur extraneus. Domus impiorum delebitur: tabernacula autem justorum germinabunt. R\. Amen.
Lectio libri Exodi ( Cap. XXXIIII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen (0305C)dicens. Scribe tibi verba hec: quibus et tecum et (0306A)cum filiis Israel pepigi fedus. Fuit ergo ibi eum Domino Moyses: quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit: et aquam non bibit. Et scripsit in tabulas verba federis decem. Cumque descenderet Moyses de monte Sinay: tenebat duas tabulas testimonii: et ignorabat quod cornuta esset facies sua: ex consortio sermonis Domini. Videntes Aaron et filii Israel cornutam faciem Moysi: timuerunt prope accedere. Vocatique ab eo: reversi sunt: tam Aaron quam principes sinagoge. Et postquam locutus est: venerunt ad eum: etiam omnes filii Israel. Quibus precepit cuncta: que audierat a Domino in Monte Sinay. Impletisque sermonibus: posuit velamen super faciem suam. Quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo: auferebat donec exiret. (0306B)Et tunc loquebatur ad filios Israel omnia: que sibi fuerant imperata. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Tractus. Threnos Hieremie prophete: ubi civitatis sue ruinas quadruplici plangit alphabeto. factum est postquam captivus ductus est Israel: nam et Hierusalem desolata: sed et Hieremias Propheta flens et lamentans lamentum hoc Deo et dixit. V\. Quis dabit capiti meo aquam: et oculis meis aperiet fontem lachrymarum: ut plangam die ac nocte vulnera anime mee. V\. Effundam lachrymas sicut aquas ante faciem Dei mei: extollam ad eum manus meas 99 pro remedio peccatorum meorum V\. Propter multitudinem iniquitatis mee: quia multiplicate (0306C)sunt prevaricationes.
(0307A)Epistola. Nemo cum tentatur dicat. Evangelium. Ductus est Jesus in desertum.
Require in quarta feria in capite jejunii fol. 91. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit jocunda laudatio. V\. Precinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in laude.
Antequam Sacerdos faciat ablutionem manuum: prosternat se ad pedes Altaris flexis genibus: et dicat has preces in hunc modum. Penitentes orate: flectite genua Deo: deprecemur Dominum: ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur. V\. Erigite vos in nomine Christi completa oratione vestra simul dicite Amen. R\. Amen. State locis vestris ad (0307B)Missam.
Sacrificium. Offerte Domino mundum sacrificium. V\. Offerte Domino gloriam et honorem. P. Mundum sacrificium. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum Amen. P. Mundum sacrificium. Kyrieleyson. Tribus vicibus.
Missa. Dies festos et Dominice Passionis reverentia consecratos advenisse fratres dilectissimi sentientes: ambulemus in humilitate: continentiam conservantes. Nemo seculari voluptate pascatur; neque rursus adversitate frangatur. Ut dum ceperimus temporalia: sive bona sive mala contemnere: tunc (0308A)verissime valeamus quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunare. Post peractam vite hujus quadragesimam recepturi vitam sine fine perpetuam. Nunc igitur Deum nostrum tota mentis devotione poscamus: ut ita nos sua preveniat gratia: et misericordia protegat: qualiter ad celestia semper festinemus promissa. R\. Amen.
Alia oratio. Exaudi nos Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: et secundum magnam misericordiam tuam: quam non negas pura mente petentibus: orationes omnium accepta propicius. Sanctifica ergo preces nostras: quas supplices ad te humilesque effundimus: et in effectum bonum nostri cordis desideria dignare convertere. Concede Domine jejunium nostrum ita inculpabile apud te inveniri: (0308B)ut nunquam diaboli laqueis teneamur adstricti: sed a peccatis nostris immaculati inveniamur ac liberi. quo tam anime quam corporis preparati: sancto altario tuo ministrare mereamur inlesi.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Coram altario tuo Domine et fidelium deferantur vota: et jejuniorum obsequia, pro quo humili prece rogamus: ut hujus jejunii litatione ita acceptentur a te obsequia familie tue: qualiter et universitas fidelium tuis remuneretur ex donis: et defunctorum anime amenitate foveantur in dulcedine beatitudinis.
(0309A)R\. Amen.
Ad pacem. Extingue in nobis Domine omnes libitus carnalis concupiscentie: per abstinentie sacrate virtutem. Ut cum a nostris cordibus radicitus cuncta eraseris vitia: tua in nobis permaneat charitas sempiterna.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Pater: nos tibi semper gratias agere: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. In quo nihil suum princeps mortis invenit: qui semper illum salutari jejunio jejunare cognovit. Ut volentibus vivere continenter et sobrie: principalis fieret forma justicie. Tunc posse repelli docens malignos spiritus: cum jejuniis et orationibus exercetur affectus. Unde merito (0309B)eum crucifixum terra tremuit: morientem corruptio non invasit: resurgentem mundus credidit: et ascendentem celestis exercitus adoravit: reversurum vox angelica nunciavit. Cui merito etiam omnes angeli clamare non cessant: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post sanctus. Oratio. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui quadraginta diebus et noctibus jejunavit: et postea esuriit. Tantorum quippe dierum jejunando protelationem explens: quia Deus erat: et postea esuriens: quia hominem verum assumpserat: Christus Dominus ac Redemptor eternus.
100 Post pridie. Offerentes tibi Domine oblationum vota: celebrantesque jejuniorum festa supplici (0309C)corde: et propria voluntate de tua misericordia presumentes: rogamus: ut hec hostia que a nobis indignis offertur: gratiam in conspectu majestatis tue inveniat: benedictionumque tuarum ubertate repleta: dum nostris fuerit percepta visceribus: cunctarum sordium squalores radicitus a nostris cordibus pellat: et remedium nostris mentibus: corporibusque salutem adquirat.
Ad confractionem panis. Antifona. usq. ad mediam Quadragesim. Fiat misericordia tua Domine super nos: sicut speravimus in te.
Ad orationem Dominicam.
Si nostis fratres charissimi Deum sibi decimas rerum velle offerri: noveritis etiam hos dies de diebus (0309D)vite nostre: de expleto scilicet anno decimarum loco nos debere Deo persolvere. Ideoque preteritorum veniam implorantes: simus orationi et jejunio unanimiter insistentes: atque orationis dominice memores: cordis simul et oris officio clamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Confirmet Dominus in timore sui nominis corda vestra: et abstinentie vestre sanctificet obsequellam. R\. Amen. Habitante quoque in vobis (0310A)sanctificatione jejunii: ab omnibus mereamini criminibus expiari. R\. Amen. Ut ei in vobis habitaculum mundissimum per abstinentiam preparetis: cujus fidei vexillum in fronte portatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. V\. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Dicat chorus. Qui venit ad me non esuriet. Et oratio. Reple Domine cor. Require retro Dominica prima Quadrages. fol. 98.
FERIA SEXTA AD MISSAM. Lectio Libri Ecclesiastici Salomonis ( Cap. XXIX).
R\. Deo gratias.
Fili. Qui facit misericordiam: fenerat proximum. et qui prevalet manu: mandata servet. Fenera proximum in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo necessitatem. Confirma verbum: (0310B)et fideliter age cum illo: in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventiones estimaverunt fenus: et prestiterunt molestiam his qui se adjuvaverunt. Donec accipiat osculatur manum dantis: et in promissionibus humiliat vocem suam: et in tempore redditionis postulabit tempus: et loquitur verba accidie et murmurationum: et tempus causabitur. Si autem potuerit reddere adversatur solide: et vix reddet dimidium: et computabit illud quasi inventionem. Si autem fraudavit eum pecunia sua: et possidebit eum inimicum gratis: et convicia et maledicta reddet ei pro honore et beneficio: reddet ei contumeliam. Verumtamen super humilem patiens esto: et in elemosynam non pertrahas illum. Propter mandatum adsume pauperem: (0310C)et propter inopiam ejus ne dimittas illum vacuum. Conclude elemosynam in corde pauperis: et hec pro te exorabit ab omni malo. R\. Amen.
Lectio libri Genesis ( Cap. XXXI, XXXII).
In diebus illis. Surrexit Jacob: Et impositis liberis et conjugibus suis super camellos: et abiit. Tulitque omnem substantiam suam et greges: et quicquid in Mesopotamia quesierat: pergens ad Isaac patrem suum in terra Chanaam. Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves: et Rachel furata est idola patris fui. Noluitque Jacob socero confiteri quod fugeret. Cumque abisset tam ille quam omnia que juris ejus erant: et amne transmisso: pergerent contra montem Galaad: nunciatum est Laban die tertio: (0310D)quod fugeret Jacob. Qui assumptis fratribus suis: persecutus est eum dies septem: et comprehendit eum in monte Galaad. Viditque in somnis dicentem sibi Deum. Cave: ne quicquam aspere loquaris contra Jacob. Jamque Jacob extenderat in montem tabernaculum. Cum ille consecutus eum fuisset cum fratribus suis in eodem monte Galaad: fixit tentorium et dixit ad Jacob. Quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? Cur ignorante me fugere voluisti: nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et timpanis et cithara? Non es passus: ut oscularer 101 filios meos ac (0311A)filias. stulte operatus es. Et nunc valet quidem manus mea reddere tibi malum. Sed Deus patris vestri heri dixit mihi. Cave: ne loquaris cum Jacob quicquam durius. Et si tu ad tuos ire cupiebas: et desiderio tibi erat domus patris tui: cur furatus es Deos meos? Respondit Jacob. Quod inscio te profectus sum: timui ne violenter auferres filias tuas. Quod autem furti me arguis; apud quemcumque inveniris Deos tuos: necetur coram fratribus nostris. Scrutare quicquid tuorum erga me inveneris: et aufer. Hec dicens: ignorabat quod Rachel furata esset idola. Ingressus itaque Laban tabernacula Jacob et Lie et utriusque familie: non invenit. Cumque intrasset tabernaculum Rachelis: illa festinans abscondit idolum subter stramenta camelli: et sedit desuper. (0311B)Scrutatique omne tentorium: et nihil invenienti ait: Ne irascatur Dominus meus quod coram te surgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. Sic delusa sollicitudo querentis est. Tumensque Jacob cum jurgio ait. Quam ob culpam meam: et ob quod peccatum sic exarsisti post me et scrutatus es omnem suppellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tue? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis: et judicent coram me et te. Idcirco viginti annos fui tecum: oves tue et capre non fuerunt steriles: arietes gregis tui non comedi nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam. Quidquid furti perierat: a me exigebas. Die noctuque estu arebam et gelu: fugiebatque somnus ab oculis meis. Sic per (0311C)viginti annos in domo tua servivi tibi: quatuordecim pro filiabus: sex pro gregibus tuis. Immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. Et nisi Deus patris mei Abraam et timor Isaac affuisset mihi: forsitan nudum me dimisisses. Afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus: et arguit te heri. Respondit Laban. Filii et filie et greges tui et omnia que cernis mea sunt. Quid possum facere filiis et nepotibus meis: Veni ergo et iniamus fedus: ut sit testimonium inter me et te. Tulit itaque Jacob lapidem: et erexit illum: dixitque fratribus suis. Afferte lapides. Qui congregantes: feceruntque tumulum: comederuntque super eum. quem vocavit Laban: tumulus testis. Et Jacob: acervum testimonii. (0311D)uterque juxta proprietatem lingue sue. Dixitque Laban. Tumulus iste testis erit inter me et te hodie. Et idcirco appellatus est nomen ejus Galaad: id est tumulus testis. Intueatur Dominus et judicet inter nos: quando recesserimus a vobis. Si afflixeris filias meas: et si introduxeris uxores alias super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo: qui presens respicit. Dixit rursus Jacob. En tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te: testis erit tumulus inquam iste et lapis sit in testimonium. Si aut ego (0312A)transiero illum pergens ad te: aut tu preterieris: malum mihi cogitans: Deus Abraam: Deus Nachor: judicet inter nos Deus patris eorum. Juravit Jacob per timorem patris sui Isaac: immolatisque victimis in monte: vocavit fratres suos: ut ederent panem. Qui cum comedissent: manserunt ibi. Laban vero de nocte consurgens: osculatus est filios ac filias suas: et benedixit illis: reversusque est in locum suum: Jacob quoque abiit itinere quo ceperat.
R\. Amen.
Dominus sit semper vobiscum etc.
Tractus. Deducant oculi mei lachrymas: et palpebre mee fluant aquas: quia vox lamentationis audita est super me. V\. Propterea amare flebo: angustia possedit me: emarcuit cor meum: tenebre stupefecerunt (0312B)me. V\. Ve mihi quia defecit anima mea et sensus cordis mei turbati sunt in me.
Dicat. Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Jacobi Apostoli ad XII tribus ( Cap. II).
Deo gratias
Fratres. Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi glorie. Etenim si introierit in conventum vestrum: vir aureum anulum habens in veste candida. introierit autem et pauper in sordido habitu: et intendatis in eum qui indutus est veste preclara: et dixeritis ei: tu sede hic: bene. pauperi autem 102 dicatis: tu sta illic aut sede sub scabello pedum meorum: Nonne judicastis apud vosmetipsos: et facti estis Judices cogitationum (0312C)iniquarum? Audite fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo: divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos: et ipsi trahunt vos ad judicium? Nonne ipsi blasfemant bonum nomen quod invocatum est super vos? Si tamen legem perfecistis regalem secundum scripturas: diliges proximum tuum sicut te ipsum: benefacitis. Si autem personam accipitis: peccatum operamini: redarguti a lege quasi transgressores. Quicumque autem totam legem servaverit: offendat autem in uno: factus est omnium reus. Qui enim dixit non mechaberis: dixit et non occides. Quod si non mechaberis: occides autem: factus es trangressor (0312D)legis. Propter quod sic loquimini: et sic facite: sicut per legem libertatis incipientes judicari. Judicium enim sine misericordia: illi qui non fecit misericordiam. Superexaltat autem misericordia in judicio. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. VI).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur Phariseis et turbis dicens. Operamini non (0313A)cibum qui periit: sed qui permanet in vitam eternam: quem filius hominis dabit vobis. Hunc enim pater signavit Deus. Dixerunt ergo ad eum. Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit Jesus et dixit eis. Hoc est opus Dei: ut credatis in eum quem misit ille. Dixerunt ergo ei. Quod ergo tu facis signum: ut videamus et credamus tibi: quid operaris? Patres nostri manna manducaverunt in deserto: sicut scriptum est. Panem de celo dedit eis manducare. Dixit ergo eis Jesus. Amen amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de celo: sed pater meus dabit vobis panem de celo verum. Panis enim Dei est qui descendit de celo: et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum. Domine: semper da nobis panem hunc. Dixit autem eis Jesus. Ego sum (0313B)panis vite. Qui venit ad me: non esuriet. Et qui credit in me: non sitiet unquam. Sed dixi vobis: quia et vidistis me: Et non credidistis. Omne quod dat mihi pater: ad me veniet: et eum qui venit ad me: non ejiciam foras. Quia descendi de celo: non ut faciam voluntatem meam: sed voluntatem ejus qui misit me. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Lauda. Laudate Dominum qui timetis eum in medio Ecclesie. V\. Laudabunt Dominum qui requirunt eum. P. In medio Ecclesie.
Preces: Penitentes orate. Et Sacrificium. Offerte Domino mundum.
Quere retro in quarta feria prime hebdomade. fol. 99.
(0313C)Missa. Omnipotens Deus: tibi supplices fundimus preces: qui operis tui damno in deceptione primi hominis non letatus: salubre victorie gaudium prestitisti. Quo in declinando auctorem criminis: ipsum peccati fomitem e mentibus posteritatis extirparet. Ut ille hostis jejunio: haberet abstinentia vincente pernitiem: qui in edulio habuerat gula precipitante virtutem. Precipuoque jejunii medicamine calcaretur suggestio pernitiosa serpentis: si precepti custodia peremisset appetitum voluptatis. Et salutifero continentie rigore suscepto: atque edacis animi assentatione posthabita: hic caput anguis extingueret: qui principium damnaret erroris. Ergo Domine: qui sine te nec evadere nos constat nosse: nec vincere: tu in nobis operare pro nobis. Ut inter illum Adam (0313D)qui periit in paradiso: et inter illum qui vicit in heremo: (0314A)non nobis imitabilis sit ille qui prior: sed iste qui melior. ac magis muneris consideratione quam temporis: ille ad immolandum primus sit: qui secundus. Cujus sic in nobis exempli vivat utilitas: ut in tempore quo est anima sanctificanda jejunio: liberante Auctore: temperie ita habeat natura substantiam: ne per incontinentiam veniat ad ruinam.
R\. Chorus. Amen.
Alia Oratio. Veni ad liberandum nos Domine Deus virtutum: et quicquid in conceptum desiderii nostri illud pestilens 103 animal nocendi: arte sollicitum: commentis blandientibus innodavit: proposito terrore sententie sub imperio crucis: et testimonio redemptionis absolve. Ut nos in hac diversitate bonorum omnium que creasti: ad speciem paradisi (0314B)constitutos: dulcia vini sui mala non capiant: et interdicte rei gustum: mens fraude corrupta, consilii non requirat. Sicque rigorem suum virilis animus: idest spiritus probabili virtute custodiat: ut deceptum feminee fragilitatis hortatum: idest carnis libidinem non sequatur. Vocem tuam Domine: qui peccat accipiat: et nudum coram se tuis oculis expavescat. Atque in conscientie sue agnitione confusus: penitentie se velamine a facie tui terroris abscondat. Et ita arguentis increpatione conterritus: expavescat: quod audivit: ut corrigat quod deliquit. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Recipe Domine jejunantium fidem: et offerentium pronam devotionem. Ut que te cum voto jejunii imploramus: tam in nobis quam defunctis fidelibus: necessaria remedia impetremus. (0314C)R\. Amen.
Ad pacem oratio. Jesu collatio vite perhennis: nostrum quesumus jejunium acceptabile fiat in oculis tuis. quo hujus jejunii litatione: et carnis nostre inedia convalescat: et anima donum perfecte dilectionis obtineat.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus. Qui postea quam plasma tuum fallacis tibi intemperans apperitus: in transgressione preceptionis abductum habitaculo jocunditatis extrusit: ne succiduam prolem peccati ex traduce lex teneret: verum nobis panem in filio: cujus esus vitam redderet contulisti. Qui de celo (0314D)descendens: archana fidelium gratia sue confessionis (0315A)impleret: et per verbi potentiam prestaret alimoniam: nec sentiret expensam. Doceretque ita probabili jejunio se querendum: ut non escis servire nos cupiat: sed preceptis. Solumque si esset simplex fides: victrix esset esuries. et vivere se credere posset in verbo: qui se redemptum nosset ex verbo. Ac fidei beneficio hoc sibi esset in cibo: quod fuisset in precio. Suique corporis oblatione vel sanguinis: qui erat vita: hoc daret ad vitam: unde redimeret vitam. Et per hoc maneremus in illum: per quod maneret in nobis. Sic potentiam retinens deitatis: sic gratiam dilectionis ostendens: ut per cujus cibi substantiam in eternum vellet vivere: quos vocasset: sed in ipsum vellent vivere: quos pavisset. Cui merito omnes angeli et archangeli (0315B)non cessant clamare quotidie: una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere gloriosus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui subsistendi nobis in labore fortitudinem donat: cum inedie nostre ubertatem sue dulcedinis administrat: ipse Dominus ac Redemptor eternus.
Post pridie. Pelle Domine a corde nostro scandalum: et oblatum tibi hujus jejunii nostri suscipe sacrificium. Quo emundati delictis horum sacramentorum perceptione: et parsimonie apud te mereamur invenire mercedem: et virtutum spiritualium consequi dignitatem. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Fiat misericordia tua Domine super nos: sicut speravimus in te.
(0315C)Ad orationem Dominicam. Redemptor fortissime Deus noster: qui inspicis contritionis nostre affectum: probabile tibi effice hoc jejunium nostrum. Ut qui te Patrem habere dignoscimur: paternitatis a te gratia exaudiri promereamur e terris. Pater noster qui. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et. Benedictio. Sanctificet Dominus corda et corpora vestra: et sibi vos faciat militare per abstinentiam. R\. Amen. Eo quippe auxiliante ab illicitis abstinere possitis: quo inspirante jejunii vos maceratione affligitis. R\. Amen. Ab eo quoque reficiamini spiritualibus epulis: qui nostris apud Patrem intercessor est pro peccatis. R\. Amen. Per misericordiam etc.
Dicat Chorus. Qui venit ad me non esuriet: qui (0315D)credit in me non sitiet 104 unquam. V\. Ego sum (0316A)lux mundi: et qui sequitur me non ambulabit in tenebris: sed habebit lucem vite. P. Qui venit ad me. V\. Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem: in me manet et ego in illo. P. Qui venit. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum Amen. P. Qui bibit et credit in me non morietur in eternum.
Hec Antifona dicatur post communionem. Repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra in exultatione.
Oratio. Reple Domine cor nostrum leticia: qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam: ut qui escarum perceptione reficimur: spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui (0316B)es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
DOMINICA SECUNDA IN QUADRAGESIMA. Ad Missam. Prophetia.
Lectio libri proverbiorum Salomonis ( Cap. XIIII, XV).
R\. Deo gratias.
Fili: in corde prudentis requiescit sapientia: et indoctos quoque erudiet. Justicia elevat gentem: miseros facit populos peccatum. Acceptus est Regi Minister intelligens: iracundiam ejus inutilis sustinebit. Responsio mollis frangit iram: sermo durus (0316C)suscitat furorem. Lingua sapientium ornat scientiam. Os fatuorum ebullit stulticiam. In omni loco oculi Dei contemplantur bonos et malos. Lingua placabilis lignum vite: que immoderata est conteret spiritum. Stultus irridet disciplinam patris: qui autem custodit increpationes: astutior fit. Domus justi plurima fortitudo: et in fructibus impii conturbatio. Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit. Victime impiorum abhominabiles Domino: vota justorum placabilia.
R\. Amen.
Lectio libri Genesis ( Cap. XLI).
R\. Deo gratias.
In diebus illis. Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium: de quo ascendebant (0316D)septem boves pulchre et grasse nimis: et (0317A)pascebantur in locis palustribus. Alie quoque septem mergebant de flumine: fede confecteque macie pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus. Devoraveruntque eas: quarum mira species: et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao: rursum dormivit: et vidit aliud somnium. Septem spice pullulabant in culmo uno plene atque formose. Alie quoque totidem spice tenues et percusse uredine oriebantur: devorantes omnem priorem pulchritudinem. Evigilans post quietem: et facto mane: pavore perterritus: misit ad conjectores Egypti: cunctosque sapientes. Et accersitis narravit somnium: nec erat qui interpretaretur. Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait. Confiteor peccatum meum. Iratus rex servis suis: me et magistrum pistorum (0317B)retrudi jussit in carcerem principis militum. Ubi una nocte uterque vidimus somnium presagum futurorum. Erat ibi puer hebreus: ejusdem ducis militum famulus. Cui narrantes somnia audivimus quicquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo: et ille suspensus est in patibulo. Protinus ad Regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. Cui ille ait. Vidi somnia nec est qui edisserat; que audivi te sapientissime conjicere. Respondit Joseph. Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. Narravit ergo quod viderat. Putabam me stare super ripam fluminis: et septem boves de amne conscendere: pulcras nimis et obesis carnibus: que in pastu paludis virentia carpebant. Et ecce assequebantur (0317C)alie septem boves in tantum deformes et macilente: ut nunquam tales in terra Egypti viderim. Que devoratis et consumptis prioribus: nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie: et squalore torpebant. Evigilans rursus sopore depressus: vidi somnium aliud. Septem spice pullulabant in culmo uno plene, atque pulcherrime: alie quoque septem tenues et percusse uredine oriebantur e stipula: 105 que priorem pulcritudinem pariter devorabant. Narravi conjectoribus somnium: et nemo est qui edisserat. Respondit Joseph. Somnium regis unum est: quod facturus est Deus ostendit Pharaoni. Septem boves pulcre et septem spice plene: septem ubertatis anni sunt: eandemque vim somnii comprehendunt. Septemque boves tenues atque macilente: (0317D)que ascenderunt post eas: et septem spice tenues et vento urente percusse. septem anni sunt venture famis: qui hoc ordine complebuntur. Et septem anni venient fertilitatis magne in universa terra Egypti. Quos sequentes septem anni alii tante sterilitatis: ut oblivioni tradantur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram. Et ubertatis magnitudinem perditura est inopie magnitudo. Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium: firmitatis judicium est: eo quod fiat sermo Domini: et velocius impleatur. Nunc ergo provideat rex virum sapientem (0318A)et industrium: et preficiat eum terre Egypti. qui constituat prepositos per singulas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis: qui jam nunc futuri sunt: congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur. Serveturque in urbibus: et paretur future septem annorum fami: quae oppressura est Egyptum: et non consumetur terra inopia. Placuit Pharaoni consilium: et cunctis ministris ejus. Locutusque est ad eos. Num invenire possumus talem virum: qui spiritu Dei plenus sit? Dixit ergo ad Joseph: quia ostendit tibi Dominus Deus omnia que locutus es: numquid sapientiorem et similem tui invenire potero? Tu eris super domum meam: et ad tui oris imperium cunctus populus obediet. Uno tantum regni (0318B)solio te precedam. Dicensque rursus Pharao ad Joseph. Ecce constitui te super universam terram Egypti. Tulitque anulum de manu sua: et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina: et collo torquem auream circumposuit. Fecitque ascendere super currum suum secundum clamantem preconem ut omnes coram eo genu flecterent: et prepositum esse scirent universe terre Egypti. Dixit quoque Rex ad Joseph. Ego sum Pharao. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem: in omni terra Egypti. Vertitque nomen illius et vocavit eum lingua Egyptiaca: Salvatorem mundi.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
(0318C)R\. Et cum spiritu.
Psallendo. Quam preciosa est misericordia tua Domine: Deus meus. V\ Attrahe misericordiam tuam scientibus te: et justitiam tuam rectis corde. P. Deus. V\. Ne veniat mihi pes superbie: et manus impiorum non me commoveat. P. Deus.
Hic dicat Sacerdos sequentes preces illo modo: ut dictum fuit in primo Dominico Quadragesime fol. 93. Preces. Miserere et parce clementissime Domine populo tuo: quia peccavimus tibi. V\. Prostrati omnes lachrymas producimus: pandentes tibi occulta que admisimus; a te Deus veniam deposcimus. P. Quia. V\. Orationes sacerdotum accipe: et queque postulant afluenter tribue: ac tue plebi miserere Domine. P. Quia. V\. Furorem tuum adduxisti super (0318D)nos: nostra delicta dira curvaverunt nos: et absque ulla spe defecimus. P. Quia peccavimus. V\. Traditi sumus malis que nescimus: et omne malum inruit super nos: et invocamus: et non audivimus. P. Quia. V\. Omnes clamamus: omnes te requirimus: te penitentes lachrymis prosequimur: cujusque iram ipsi provocavimus. P. Quia. V\. Te deprecantes te gementes poscimus: te Jesu Christe prosternati petimus: tua potestas jam sublevet miseros. P. Quia. V\. Confessionem tue plebis accipe: quam lamentantes coram te effundimus: et pro admissis corde ingemiscimus. P. Quia. V\. Pacem rogamus pacem nobis (0319A)tribue: ammove bella et nos omnes erue: humili prece postulamus Domine. P. Quia. V\. Inclina aurem Deus clementissime jam abluentur delictorum macule: et a periculis tu benignus exime. P. Miserere et parce.
Totum. Oratio. Exaudi orationem nostram.
Et omnia alia require in primo Dominico Quadragesime fol. 94. Presb. Silentium facite.
106 Sequentia epistole Jacobi Apostoli ad XII tribus ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
Fratres. Quid prodest si fidem quis dicat se habere: opera autem non habeat. Num potest fides salvare eum? Si autem frater aut soror nudi sunt: et egeant victu quotidiano: dicat aliquis: ite in pace: (0319B)calefacimini: et saturabimini: et non dederitis autem eis que necessaria sunt corpori: quid proderit? Sic et fides. Si non habeat opera: mortua est in semetipsa. Sed dicit aliquis. Tu fidem habes: et ego opera habeo. Ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis. Et demones credunt: et contremiscunt. Vis autem scire o homo inanis: quoniam fides sine operibus ociosa est. Abraam pater noster: nonne ex operibus justificatus est: offerens Isaac filium suum super altare. Vides quoniam cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est: et suppleta est Scriptura dicente. Credidit Abraam Deo: et reputatum est illi ad justiciam: et amicus Dei appellatus est.
(0319C)R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secundum Johannem (Cap. IX).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus cum exiret de templo: vidit hominem cecum a nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli sui. Rabbi: quis peccavit: hic aut parentes ejus: ut cecus nasceretur? Respondit Jesus. Neque hic peccavit: neque parentes ejus: sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Me autem oportet operare opera ejus qui misit me: dum adhuc dies est. Veniet nox: quando nemo potest operari. Quandiu in mundo sum: lux sum mundi. Hec cum dixisset: expuit in terram: et fecit lutum ex sputo: et linivit lutum super oculos ejus: et dixit ei. Vade: et lava in natatoria Syloe: quod (0319D)interpretatur Missus. Abiit ergo: et lavit: et venit videns. Itaque vicini et qui viderant eum prius: quia mendicus erat: dicebant. Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: quia hic est. Alii autem. Nequaquam: sed similis est ei. Ille autem dicebat: quia ego sum. Dicebant ergo ei. Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit. Ille homo qui dicitur Jesus: lutum fecit et unxit oculos meos: et dixit mihi. Vade ad natatoria Syloe: et lava. Et abii et (0320A)lavi: et ecce video. Dixerunt ergo ei. Ubi est ille? Ait. Nescio. Adducunt eum ad phariseos qui cecus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus: et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum pharisei: quomodo vidisset. Ille autem dixit eis. Lutum posuit mihi super oculos et lavi: et video. Dicebant ergo ex phariseis quidam. Non est hic homo a Deo: qui sabbatum non custodit. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator hec signa facere? Et scisma erat in eis. Dicunt ergo ceco iterum. Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit. Quia propheta est. Non crediderunt ergo Judei de illo: quia cecus fuisset et vidisset: donec vocaverunt parentes ejus qui viderat: et interrogaverunt eos dicentes. Hic est filius vester: (0320B)quem vos dicitis quia cecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus: et dixerunt. Scimus quia hic est filius noster: et quia cecus natus est. Quomodo autem nunc videt: nescimus. aut quis ejus aperuit oculos: nescimus. Ipsum interrogate: etatem habet: ipse de se loquatur. Hec dixerunt parentes ejus: quia timebant Judaeos. Jam enim conspiraverant Judei: ut si quis eum confiteretur Christum: extra sinagogam fieret. Propterea parentes ejus dixerunt: quia etatem habet: ipsum interrogate. Vocaverunt ergo rursus hominem qui fuerat cecus: et dixerunt ei. Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille. Si peccator est nescio: unum scio quod cecus cum essem: modo video. Dixerunt ergo illi. Quid fecit (0320C)tibi: quomodo aperuit oculos tuos? Respondit eis. Dixi vobis. jam audistis. Quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? Maledixerunt ei · et dixerunt. Tu discipulus illius 107 sis: nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus. Hunc autem nescimus unde sit. Respondit ille homo et dixit eis. In hoc enim mirabile est: quia vos nescitis unde sit: et aperuit oculos meos. Scimus autem: quia peccatores Deus non exaudit. Sed si quis Dei cultor est: et voluntatem ejus facit: hunc exaudit. A seculo non est auditum: quis aperuit oculos ceci nati. Nisi esset hic a Deo: non poterat facere quicquam. Responderunt et dixerunt ei. In peccatis natus es totus: et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Et audivit Jesus quia (0320D)ejecerunt eum foras. Et cum invenisset eum: dixit ei. Tu credis in filium Dei? Respondit ille et dixit. Quis est Domine: ut credam in eum? Et dixit ei Jesus. Et vidisti eum: et qui loquitur tecum ipse est. At ille ait. Credo Domine: et procidens adoravit eum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Laudabo nomen Dei mei cum cantico: (0321A)et magnificabo eum in laude. V\. Laudent illum celi ac terra et mare et omnia que in eis sunt.
Hic dicat Sacerdos. Penitentes orate etc. Illo modo ut dictum est retro feria quarta prime hebdomade folio 99.
Sacrificium. Hi dies exorationis sancti erunt vobis: et humiliabitis animas vestras: applicantes holocausta Domino Deo vestro. V\. Omnis anima quecumque non se observaverit: exterminabitur de populo suo: isti enim vobis sunt dies. P. Exorationis.
Missa. Erigamus queso dilectissimi fratres corda nostra: ad consideranda divini mysterii sacramenta. Lectio etenim sancti Evangelii: que hodierna die ad audiendum vos esse sollicitos: efficiet etiam eternitatis fructibus opulentos. Et sicut auditu eam fide (0321B)integra percepistis: ita quoque fideli devotione quiddam in illa mysticum requiratis. Ea quippe que fecit Dominus noster Jesus Christus obstupenda atque miranda: et opera fuerunt et signa. Quia et operatio extitit in virtute: et signum in visione. Si ergo quod significet hoc quod factum est requiramus. Omne genus humanum significat iste cecus. Hanc enim piaculi cecitatem traductam ducimus ex homine primo: de quo non solum originem trahimus nationis: sed et pondus iniquitatis. Ideoque si ex illo lumen amisimus: quod nostro ex merito in nobis reparare non possumus. Ecce adest Jesus ultroneus ad sanandum: qui cor contritum spectat et humiliatum: qui lacrymantibus dare promittit eterne consolationis remedium. Deferamus nos ei vota: mundemus (0321C)corda: proferamus suspiria. Offeramus Deo victimam mundam: lachrymis pedes ejus rigemus: et cum internis ei rugitibus supplicemus. Ut jam auferat a nobis tenebras nostri cordis, et ita in nobis firmet vim sue dilectionis: ne ullatenus deflectamus ad lapsum proprie cecitatis.
Alia oratio. Deus qui humanarum mentium lux eterna: tu paternis iniquitatibus obscuratos illumina: ut restauret gratuita gratia: quicquid perdidit viciata natura. Ut qui in nobis aliquando tenebre fuimus: in te semper lucidi esse possimus. Nulla nobis amplius delictorum nebula dominetur: nulla nox iniquitatis in nobis te jugiter lucente nascatur. Esto famulis tuis perpetuus dies: in quo ambulantes non (0321D)erremus ulterius: sed proficiamus in melius. Ut jam Christi tui dilatato corde currentes: et vestigia Salvatoris cum eo qui cecus natus est amplectentes. Hec est enim victima salutaris: hec est oblatio sacrificii singularis. Adorare unigenitum tuum in veritate nostri corporis natum: et spreta malignantium sinagoga: cognoscere te in gentibus exaltatum.
R\. Amen.
Post nomina. Jesu Redemptor humani generis: (0322A)restaurator eterne lucis. Presta nobis famulis tuis: ut sicut abluti sumus originali peccato per tinctionem baptismatis: cujus significationem habuit piscina illa: que oculis lumen prestitit cecis: ita quoque nos secundo lacrymarum baptismate purifices 108 a delictis. Sicque mereamur precones effici laudis tue sicut cecus ille annunciator factus est gratie. Et sicut ille ad confitendum te verum Deum adimpletus est fide: ita nos quoque repleamur boni operis confessione. Atque tanta excellentia pietatis occurras te invocantibus pius: ut per hec libamina que tibi offerimus: et vivi obtineamus remedium salutare: et defuncti percipere mereamur eternum gaudium sine fine.
R\. Amen.
(0322B)Ad pacem. Oratio. Deus qui tanta pace et dilectione hunc mundum dilexisti: ut per unigenitum filium tuum cuncta terrestria celestibus sociares miseratione gratuita: que cecitate primi hominis facta fuerunt inter se dissidentia. Da nobis ut qui obscuritate nostrorum criminum: a proximi dilectione avertimur: te in nobis perpetualiter lucente: ita in nominis tui dulcedine solidemur. Quatenus et amicos in te et inimicos propter te: alterne dilectionis vinculo amplectamus.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere: Domine sancte pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui inluminatione sue fidei tenebras mundi expulit: (0322C)et fecit filios esse gratie: qui tenebantur sub legis justa dannatione. Qui ita in judicium in hoc mundo venit: ut non videntes viderent: et videntes ceci essent. qualiter et hi qui in se tenebras confiterentur errorum: perciperent lumen eternum: per quod carerent tenebris delictorum. Et hi qui de meritis suis arrogantes lumen in semetipsos habere justicie extimabant: in semetipsis merito tenebrescerent. qui elevati superbia sua et de justicia confisi propria: ad sanandum medicum non querebant. Per Jesum enim qui ostium esse dixit ad Patrem: poterant introire. Sed quia de meritis elevati sunt improbe: in sua remanserunt nihilominus cecitate. Proinde humiles nos venientes: nec de meritis nostris presumentes aperimus ante altare tuum sanctissime (0322D)Pater vulnus proprium: tenebras nostrorum fatemur errorum: conscientie nostre aperimus archanum. Inveniamus quesumus in vulnere medicinam: in tenebris lucem eternam: innocentie puritatem in conscientia. Cernere etenim totis nisibus volumus faciem tuam: sed impedimur cecati tenebra consueta. Celos aspicere cupimus: nec valemus: dum cecati tenebris peccatorum: nec hos pro sancta (0323A)vita attendimus: qui propter excellentiam vite celi nomine nuncupati sunt. Occurre igitur Jesu nobis in templo tuo orantibus: et cura omnes in hac die qui in virtutibus facientes: noluisti sabbatum custodiri. Ecce ante gloriam nominis tui aperimus vulnera nostra: tu appone nostris infirmitatibus medicinam. Succurre nobis ut promisisti precantibus: qui ex nihilo fecisti quod sumus. Fac collirium et tange oculos nostri cordis et corporis: ne cecique labamur in tenebrarum erroribus consuetis. Ecce pedes tuos rigamus fletibus: non nos abjicias humiliatos. O Jesu bone: a vestigiis tuis non recedamus: qui humilis venisti in terris. Audi jam nostrorum omnium precem: et evellens nostrorum criminum cecitatem: videamus gloriam faciei tue in illa pacis eterne beatitudine (0323B)proclamantes: atque ita dicentes.
Dicat Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Oratio. Vere dies sempiternus: vere lucifer verus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui sic luce divinitatis sue claruit mundo: ut eum tenebrarum eriperet dominatu. Ut nos qui aliquando eramus tenebre: efficeremur in eo verum lumen. Qualiter eum cognosceremus per inluminationem fidei sue: qui pro nobis omnibus animam suam tradidit usque ad mortem: Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Tange quesumus Jesu fili Dei tenebras cordis nostri digitis tuis: ut ita te in nobis lucente peccatorum eruamur a tenebris: 109 qualiter ea que tibi offerimus luce perlustras eterne sanctificationis. (0323C)Et nos ita mundes a viciorum inlecebris: ut sanctificati percipere mereamur eucharistiam corporis tui in visceribus nostris. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Fiat misericordia tua Domine super nos: sicut speravimus in te.
Ad Orationem Dominicam.
Oratio. Jesu preceptor: occurre nobis ambulantibus viam: cupientibus pervenire ad patriam. Ut precedente luce tua ambulemus in viam rectam: nec oberremus in tenebram istius noctis horrendam: te in nobis lucente: qui es via veritas et vita. Da igitur nobis: ut sicut cecus ille per confessionem vere credulitatis obtinuit donum indulte salutis: ita nos adipiscamur in istius verbis effectum pie petitionis: (0323D)cum ea que nos docuisti proclamaverimus e terris. Pater noster qui es in celis. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Benedictio. Omnipotens Jesus Christus qui virtute potentie sue cecis oculis prestitit medicinam: ipse oculos vestros ab omni vanitate avertat. R\. Amen. Et qui illi prestitit se in veritate cognoscere: ipse corda vestra in sui nominis dilectione confirmet. R\. Amen. Quique se per hoc miraculum ostendit ammirabilem populis: ipse vos ita dono impleat (0324A)sancte virtutis: qualiter ad eternam vitam sine macula pervenire possitis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Dicat Presb. ad accedentes. Antifona. Ego sum ostium dicit Dominus: si quis per me introierit salvabitur: et ingredietur et regredietur et pascua inveniet. V\. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem: in me manet et ego in illo. P. Et ingre. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Ego sum.
Com. Repletum est gaudium nostrum: et lingua nostra exultatione.
Oratio post Com. Reple Domine cor nostrum etc.
(0324B)Require retro in primo Dominico Quadragesime. folio 98.
FERIA QUARTA. Ad Missam.
Lectio libri proverbiorum Salomonis ( Cap. XXVII, XXVIII).
R\. Deo gratias.
Fili. Diligenter agnosce vultum pecoris tui: tuosque greges considera. Non enim habebis jugiter potestatem: sed corona tribuetur tibi in generatione et generatione. Aperta sunt prata: et apparuerunt herbe virentes: et collecta sunt fena de montibus. Agni ad vestimentum tuum: et hedi agri precium. Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos: et in necessaria domus tue: et ad victum ancillis tuis. Fugit (0324C)impius nemine persequente: justus autem quasi leo confidens absque terrore erit. Propter peccata terre: multi principes ejus: et propter hominis sapientiam: et horum scientiam que dicuntur vita ducis longior erit. Vir pauper calunnians pauperi: similis est imbri vehementi: in quo paratur fames. Qui derelinquunt legem: laudant impium: qui autem custodiunt: succenduntur contra eum. Viri mali non cogitant judicium: qui autem requirunt Dominum: animadvertunt omnia. Qui declinat aures suas ne audiat legem: oratio ejus erit execrabilis. Qui decipit justos in via mala: in interitu suo corruet: et simplices possidebunt terram. R\. Amen.
Lectio Libri Exodi (Cap. II).
(0324D)In illis diebus. Postquam creverat Moyses egressus ad fratres suos: vidit afflictionem eorum: et virum Egyptium percutientem quemdam de Hebreis fratribus suis. Cumque circumspexisset huc atque illuc. et nullum adesse vidisset: percussum Egyptium abscondit sabulo. Egressus die altera conspexit duos Hebreos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam. Quare percutis proximum tuum? Qui respondit: quis te constituit judicem: aut principem super nos? Numquid occidere me tu vis sicut occidisti Egyptium? (0325A)Timuit Moyses et ait. Quo palam factum est verbum istud? Audiensque Pharao sermonem hunc: querebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu ejus: moratus est in terra Madian: et sedit juxta puteum. Erant autem Sacerdoti 110 Madian septem filie que venerant ad hauriendas aquas. Et impletis canalibus: adaquare cupiebant greges patris sui. Superveneruntque pastores: et ejecerunt eas. Surrexitque Moyses indefensis puellis: et adaquavit oves earum. Que cum revertissent ad Raguel patrem suum: dixit ad eas. Cur velocius venistis solito. Responderunt. Vir Egyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum; potumque dedit ovibus. At ille. Ubi est inquit: quare dimisistis hominem? Vocate eum: ut comedat panem. Juravit (0325B)ergo Moyses ut habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem. Que peperit filium: quem vocavit Gersam: dicens. Advena fui in terra aliena. Post multum vero temporis mortuus est Rex Egypti: et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt. Ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus: et audivit gemitum eorum: ac recordatus est federis quod pepigerat cum Abraam: Isaac: et Jacob: Respexit filios Israel et cognovit eos. Moyses autem pascebat oves Jetro cognati sui Sacerdotis Madian. Cumque minasset gregem ad interiora deserti: venit ad montem Dei Oreb. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet: et non combureretur. Dixit ergo Moyses. Vadam et videbo visionem hanc magnam: quare non (0325C)comburatur rubus. Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum: vocavit eum de medio rubi: et ait. Moyses. Moyses. Qui respondit. Adsum. At ille. Ne approprieris inquit huc. Solve calciamentum de pedibus tuis: locus enim in quo stas: terra sancta est. Et ait. Ego sum Deus Patris tui: Deus Abraam: Deus Isaac: et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. Cui ait Dominus. Vidi afflictionem populi mei in Egypto: et clamorem ejus audivi propter duriciam eorum qui presunt operibus. Et sciens dolorem ejus: descendi: ut liberarem eum de manibus Egyptiorum: et educerem de terra illa in terram bonam et spaciosam. In terra que fluit lacte et melle: ad locum Chananei (0325D)et Cethei et Amorrei et Pherisei et Etei et Jebusei. Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum: quomodo ab Egyptiis opprimuntur. Sed veni: mittam te ad Pharaonem: ut educas populum meum filios Israel de Egypto. Et dixit Moyses ad Deum. Quis ego sum: ut vadam ad Pharaonem: et educam filios Israel de Egypto? Qui dixit ei. Ego ero tecum. Et hoc habebis signum quod miserim te. Cum eduxeris populum meum de Egypto: (0326A)immolabis Deo super montem istum. Ait Moyses ad Deum. Ecce ego vadam ad filios Israel: et dicam eis. Deus patrum vestrorum misit me ad vos: Si dixerint mihi: quod est nomen ejus: quid dicam eis? Dixitque Deus ad Moysen. Hec dices filiis Israel. Ego sum qui sum ait. Sic dices filiis Israel. Qui est: misit me ad vos: Dixitque iterum Deus ad Moysen. Hec dices filiis Israel. Dominus Deus patrum vestrorum: Deus Abraam: Deus Isaac: et Deus Jacob misit me ad vos. Hoc nomen mihi est in eternum: et hoc memoriale meum in generatione et generatione.
R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Tractus. Ecce ego deprecabor Deum et placabilis (0326B)mihi erit: et videbo faciem ejus in exultatione. V\. Consumpta est caro mea a suppliciis: abhominabilis est mihi panis: contabuit cor meum: et ossa mea emarcuerunt. V\. Erue me a corruptione et illumina in lucem viventium.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia epistole Jacobi Apostoli ad duodecim tribus ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
Fratres. Fructus justicie in pace seminatur facientibus pacem. Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris: que militant in membris vestris? Concupiscitis: et non habetis: occiditis et zelatis: et non potestis adipisci. Litigatis et belligeratis: et non habetis: propter quod non postulastis. (0326C)Petitis: et non accipitis: eo quod male petatis: et in concupiscentiis vestris consummamini. Adulteri: nescitis 111 quod amicitia hujus mundi: inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse seculi hujus: inimicus Dei constituitur. Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: ad invidiam concupiscit Spiritus: qui habitat in vobis? Majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit: humilibus autem dat gratiam. Subditi igitur estote Deo. Resistite autem diabolo: et fugiet a vobis. Appropiate Deo: et appropinquabit vobis. Emundate manus peccatores: et purificate corda: duplices animo miseri estote. Lugete et plorate. Risus vester in lucto convertatur: et gaudium in merore. (0326D)Humiliamini in conspectu Domini: et exaltabit vos.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. VI).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur phariseis et turbis dicens. Ecce voluntas ejus: qui misit me patris: ut omne quod dedit mihi: non perdam ex eo: sed resuscitem illud in novissimo die. Hec est enim voluntas patris mei qui misit me: ut omnis qui videt filium et credit in (0327A)eum: habeat vitam eternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Murmurabant ergo Judei de illo: quod dixisset ego sum panis qui de celo descendi: et dicebant. Nonne hic est Jesus filius Joseph: cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: quia de celo descendi? Respondit ergo Jesus: et dixit eis. Nolite murmurare in invicem. Nemo potest venire ad me: nisi pater qui misit me traxerit eum. Et ego resuscitabo eum: in novissimo die. Est scriptum in prophetis. Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre: et didicit: venit ad me. Non quia patrem vidit quisquam: nisi is qui est a Deo: hic vidit patrem. Amen amen dico vobis; quia qui credit in me: habet vitam eternam.
R\. Amen.
(0327B)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. V\. Et cum.
Lauda. Laudabo nomen Domini cum cantico: et magnificabo eum in laude.
Preces. Penitentes orate.
Et Sacrificium. Offerte Domino mundum. Require retro in feria IIII. prime ebdomade. Fol. 99.
Missa. Omnipotenti Deo fratres charissimi: totis sensibus supplicemus: qui superbis resistere: et humilibus dare gratiam repromisit. Ut nos in horum dierum observatione: quos jejuniorum depositus ordo vel traditio dedicavit: humiliatos corpore et contribulatos corde dignanter intendat. et quibus prestitit humiliationis obsequium. R\. Amen.
(0327C)Alia oratio. Domine misericordiarum: et Deus summe perfecteque bonitatis: qui peccatorum propiciationem jejuniis: orationibus: et helemosynis querendam et obtinendam esse monstrasti: respicere dignare ad hanc humilitatis nostre confessionem. Ut qui inclinamur conscientia nostra; erigamur misericordia tua. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Intuere piissime Domine jejunii nostri devotissimam precem: et offensis nostris propiciatus ignosce. Quo et humiliatio abstinentie tibi gloriam deferat: et obblatio hujus sacrificii requiem defunctis impertiat. R\. Amen.
Ad pacem. Piissime Deus: arentes jejunio dilectionis vel pacis tue refice incremento. Ut qui tue (0327D)adoptionis filii sumus: et scandalis careamus: et sincero alterne pacis osculo sociemur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Dominum nostrum. Qui est vita pereuntium animarum: refectio abstinentium: salus debilium: et consolatio contritorum. Qui corpora fessa in labore sustentat: qui animas in periculis salvat: et omnium humilium precibus quesite suffragationis remedia subministrat. Per ipsum ergo nos Deus Pater sanctifica: per quem nobis donare dignatus es vitam. Per ipsum apud te sit nostri (0328A)jejunii parsimonia acceptabilis: qui nos tibi reconciliavit per oblatum sui sacrificii corpus. Ut ligno Crucis sue in hujus mundi procellosa fluctuatione portemur: et ad eum repulsis vitiis: ac repleti virtutibus veniamus. Cui merito omnes angeli et Archangeli non 112 cessant clamare quotidie una voce dicentes.
Dicat Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus: vere gloriosus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui sanat contritos corde: et merentes erigit sospitate. Qui cor contritum et humiliatum non spernit in nobis. qui per spiritualis parsimonie abstinentiam: et animam salvat: et corpus liberat a ruina. Quia ipse est Deus noster ac redemptor eternus.
(0328B)Post pridie. Emitte Christe Fili Dei de sanctis celis tuis copiam tue benedictionis: quo et jejunium nostre devotionis gratum efficiatur in oculis tuis: et hec libamina benedictione dignificentur virtutis.
R\. Amen.
Ad confractionem panis dicat Presbiter. Antifona. Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.
Ad orationem Dominicam.
Ad fontem lucis et originem bonitatis: te summe Deus concurrentes: precamur ut arentem jejunio carnem: tue foveas claritatis amore. affectum quoque nobis dona petitionis: exaudi nos de celis: cum ad te proclamaverimus e terris. Pater noster. Humilitate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
(0328C)R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Deus: inediam vestram reficiat miseratione gratuita. R\. Amen. Respiciatque petitionis vestre clamorem: cum afflicti invocaveritis in tempore. R\. Amen. Ut ad eum puras semper manus cum cordibus extendatis: a quo vobis dari solacium jejunii litatione deposcitis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\, Et cum.
Hic dicat Chorus. Qui venit ad me non esuriet. Post. com. Oratio. Reple Domine cor nostrum. Require in primo Dominico Quadragesime. Fol. 98.
FERIA SEXTA. (0328D) Prophetia.
Lectio libri Sapientie Salomonis ( Cap. XVIII).
R\. Deo gratias.
Fili: Omnipotens sermo tuus Domine exiliens de celo a regalibus sedibus: durus debellator in medio exterminii terram prosilivit. Gladius acutus in simulatum imperium tuum portans: et stans replevit omnia morte: et usque ad celum attingebat stans in terram. Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos: et timores supervenerunt insperati. Et alius alibi projectus semivivus: propter (0329A)quam moriebatur eam demonstrabat mortis. Visiones enim que illos turbaverunt: hec premonebant: ne inscii quare mala patiebantur perirent. Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis: et commotio in heremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo sine querela propugnabit proferens servitutis sue scutum orationem: et per incensum deprecationem allegans. Restitit ire et finem imposuit necessitati: ostendens quoniam tuus est famulus.
R\. Amen.
( Lectio libri Exodi Cap. XIII, XIIII. )
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Cum dimisisset Pharao populum: non eos duxit Dominus per viam terre Philistiim (0329B)que vicina est: reputans ne forte peniteret eum: si vidisset adversum se bella consurgere: et reverteretur in Egyptum: sed circumduxit per viam deserti: que est juxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Egypti. Tulitque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israel dicens. Cum visitaverit vos Deus: afferte ossa mea hinc vobiscum. Profectique de Socoth: castrametati sunt in Etham: in extremis finibus solitudinis. Dominus autem precedebat eos ad ostendendam viam: per diem in columna nubis: et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Nunquam defuit columna nubis per noctem coram populo. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: loquere filiis Israel: et dices ad eos. Reversi castrametentur (0329C)in regione Phiairoth: que est inter Magdalum et mare contra Beelsephon. In conspectu ejus castra ponetis super mare: dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coartati sunt in terra: conclusit eos desertum. Et indurabo cor ejus ac persequentur vos: 113 et glorificabor in Pharaone: et in omni exercitu ejus scientque Egyptii quia ego sum Dominus. Fecerunt ita. Et nunciatum est Regi Egypti quod fugisset populus. Immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populum et dixerunt: Quid voluimus facere: ut dimitteremus Israel: ne serviret nobis? Junxit ergo currum et omnem populum suum assumpsit secum. Tulitque sexcentos currus electos: et quicquid in Egypto curruum fuit: et duces totius exercitus. Induravitque Dominus cor (0329D)Pharaonis regis Egypti: et persecutus est filios Israel. At illi egressi erant in manu excelsa. Cumque persequerentur Egyptii vestigia precedentium: repererunt eos in castris super mare: omnisque equitatus: et currus Pharaonis: et universus exercitus erat in Phiaroth contra Belsephon. Cumque appropinquasset Pharao: levantes filii Israel oculos viderunt Egyptios post se: et timuerunt valde. Clamaveruntque ad Dominum et dixerunt ad Moysen. Forsitan non erant sepulchra in Egypto: ideo tulisti nos: ut moreremur (0330A)in solitudine? quid hoc facere voluisti? ut educeres nos ex Egypto? Nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Egypto dicentes: recede a nobis ut serviamus Egyptiis. Multo enim melius est servire eis: quam mori in solitudine. Et ait Moyses ad populum. Nolite timere. State et videte magnalia Domini: que facturus est hodie. Egyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. Dominus enim pugnabit pro vobis: et vos tacebitis.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Tractus. Quis est homo ut immaculatus sit: et ut justus appareat. Ecce inter Sanctos nemo immaculatus. (0330B)Et celi non sunt mundi in conspectu ejus. V\. Quanto magis omnis homo qui bibet: quasi aquas iniquitatum. Memento quod sicut lutum feceris me: et in pulverem deduces me. V\. Signasti quasi in sacculo delicta mea: sed curasti iniquitatem meam.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia epistole Jacobi Apostoli ad duodecim tribus (Cap. V).
R\. Deo gratias.
Charissimi. Nolite ingemiscere in alterutrum: ut non judicemini. Ecce Judex ante januam adsistit. Exemplum accipite fratres: laboris et patientie exitus mali et longanimitatis. Prophetas qui locuti sunt in nomine Domini: ecce beatificamus qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis: et finem Domini (0330C)vidistis: quam misericors est Dominus et miserator. Ante omnia autem fratres mei nolite jurare neque per celum neque per terram neque per aliud quodcumque juramentum. Sit autem verbum vestrum est est: non non: ut non sub judicio decidatis. Affligitur aliquis vestrum: oret equo animo et psallat. Infirmatur quis ex vobis? inducat presbyteros Ecclesie: et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum: et allevabit eum Dominus. Etsi in peccatis sit: dimittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra. et orate pro invicem ut salvemini. Multum enim prevalet deprecatio justi assidua. Helias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit: ut non plueret super terram. Et non pluit annos tres et menses (0330D)sex. Et rursum oravit: et celum dedit pluviam et terra fructum suum. Fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate: et converterit quis eum: scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue: salvat animam ejus a morte: et cooperit multitudinem peccatorum. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. VI).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus loquebatur Phariseis et turbis dicens. Ego sum panis vite. Patres vestri manducaverunt in deserto manna: (0331A)et mortui sunt. Hic es. panis de celo descendens. et si quis ex ipso manducaverit: non morietur. Ego sum panis vivus qui de celo descendi. Qui manducaverit ex hoc pane: vivet in eternum. Et panis quem ego dabo: caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Judei ad invicem dicentes. Quomodo potest hic nobis carnem suam 114 dare ad manducandum? Dixit ergo eis Jesus. Amen amen dico vobis. Nisi manducaveritis carnem filii hominis: et biberitis ejus sanguinem: non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem: habet vitam eternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0331B)Lauda. Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude.
Preces. Penitentes orate.
Sacrificium. Offerte Domino.
Require retro in IIII. Feria. I. hebdomade folio 99.
Missa. Deum regem omnipotentem catholice legis et religionis auctorem consona fratres oratione poscamus: preces nostras religiosaque jejunia que corde contrito famulantes offerimus: illo quo primum voluit: quove primum docuit amore suscipiat: nos quoque famulos suos ab omni genere peccatorum absolutos et liberos paradiso reddat et celo. R\. Amen.
Alia oratio. Deus cui militare consuevit abstinentia corporalis: ut expugnetur nequicia spiritualis: (0331C)supereminentem nostris cordibus infunde dulcedinem: que beate vite desiderant mansionem. Nulla jejunantibus iracundie repentine amaritudo subripiat: nullaque cogitationum noxiarum conscientia remaneat. Memor esto sacrificii quod offerimus: et concede propicius misericordiam quam rogamus
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Offerentium Domine suscipe votum: nostrumque jejunium facito coram te esse acceptum. Quo nostra delens peccata: propicius ita defunctis fidelibus refrigerium prestes: ut beatorum consortio eos sine fine letifices. R\. Amen.
(0332A)Ad pacem. Oratio. Familie tue quesumus omnipotens Deus absolve peccata: mentesque purifica. Ut venerabiles jejunii dies congrua devotione repetentes: pacem et misericordiam quam fideliter poscimus: impetrare feliciter mereamur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere omnipotens Pater et Jesu Christo filio tuo Domino nostro. In quo jejunantium fides alitur: spes provehitur: charitas roboratur. Ipse est enim panis vivus et verus qui est et substantia eternitatis: et esca virtutis. Verbum enim tuum est: per quod facta sunt omnia: quia non solum humanarum mentium: sed ipsorum quoque panis est angelorum. Hujus panis alimento Moyses famulus tuus quadraginta diebus ac noctibus legem (0332B)suscipiens jejunavit: et a carnalibus cibis: ut tue suavitatis capacior esset: abstinuit. De verbo tuo vivens et valens: cujus et dulcedinem bibebat in spiritu: et lucem accipiebat in vultu. Inde nec famem sensit et terrenarum est oblitus escarum: quia illum et glorie tue glorificabat aspectu: et influente Spiritu Sancto sermo pascebat interius. Hunc panem etiam nobis ministrare non desinis: sed ut eum indeficienter esuriamus hortaris. Cujus carne dum pascimur: roboramur: et sanguinem dum potamus: abluimur. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus vere benedictus Dominus (0332C)noster Jesus Christus filius tuus. qui dono pietatis indulte refovet miseriam carnis nostre: quam affligit desudatio abstinentie interdicte. Ipse est enim a quo et nunc in labore reficimur: et post mercedem repromisse beatitudinis expectamus. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Omnipotens Deus Pater qui Filium tuum pro nobis omnibus tradidisti: non parcens illi: ut per illum parceres nobis. Ignosce nostris delictis: et jejunium quod offerimus fiat tibi victima salutaris. Virtus quoque tua de celis descendens quesumus: ut et nos ob perceptionem horum (0333A)sacramentorum purificet: et hec ipsa libamina que tibi litamus sanctificationis dono perlustret.
R\. Chorus. Amen.
115 Ad confractionem panis. Antifona. Fiat misericordia tua Domine super nos: sicut speravimus in te.
Ad orationem Dominicam.
Miserere nostri fili David ne decidamus in via: nec laboris subruamur pressura: ne sine fructu perveniamus ad patriam. Ut parsimonie nostre propiciatus ex victimis: exaudias vocem nostre confessionis: cum ad te proclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
(0333B)R\. Et cum.
Benedictio. Jesus filius Dei qui est panis vivus: inediam vestram donis spiritualibus repleat. R\. Amen. Mentem consilio salutari premuniat. carnem viciis eluat. votum acceptet. jejuniumque benedicendo sanctificet. R\. Amen. Ut ejus dono omni actu mereamini esse felices: cui abstinentie defertis humilimas preces. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum.
R\. Amen.
Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Hic dicat Chorus. Qui venit ad me non esuriet.
(0333C)Oratio. Reple Domine cor nostrum.
Require retro in VI. feria. I. hebdomada Quadragesime. Fol. 98.
IN TERTIO DOMINICO QUADRAGESIME. Ad Missam.
Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. XX).
R\. Deo gratias.
Fili: suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os ejus calculo. Cogitationes consilii roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella. Et qui revelat mysterium: et ambulat fraudulenter: et qui dilatat labia sua; ne commiscearis. Qui maledicit patri suo et matri: extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris. Hereditas ad quam festinatur in principio: in novissimo benedictione carebit. Ne (0333D)dicas reddam malum pro malo. expecta Dominum et liberabit te. Abhominatio est apud Deum pondus et pondus. statera dolosa non est bona. A Domino diriguntur gressus hominis. Si quis autem hominum intelligere poterit viam suam. Ruina est homini devotare Sanctos: et post vota retractare. Dissipat impios rex sapiens: et incurvat super eos fornicem. Lucerna Domini inspiraculum hominis: qui investigat omnia secreta ventris. Misericordia et veritas custodiunt regem: et roborabitur clementia thronus ejus.
(0334A)R\. Amen.
Lectio libri Numeri ( Cap. XXII, XXIII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: videns Balaac filius Sephor omnia que fecerat Israel Ammorreo: et quod pertimuissent eum Moabite: et impetum ejus ferre non possent: dixit ad majores natu Madian. Ita delevit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur: quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore Rex in Moab. Misit ergo nuncios ad Balaam filium Beor ariolum: qui habitabat super flumen terre filiorum Ammon: ut vocaret eum et diceret. Ecce egressus est populus ex Egypto: qui operuit superficiem terre sedens contra me. Veni igitur et maledic populo huic: quia fortior me (0334B)est: si quo modo possim percutere eum: et ejicere de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris: et maledictus in quem maledicta congesseris. Perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis precium in manibus. Qui cum venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balaac ille respondit. Manete hic hac nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam: venit Deus et ait ad eum. Quid sibi volunt homines isti apud te? Respondit. Balaac filius Sephor Rex Moabitarum misit ad me dicens. Ecce populus qui egressus est de Egypto operuit superficiem terre. Veni et maledic eis si quomodo pugnans possim abigere eum. Dixit Dominus ad Balaam. Noli ire cum 116 eis neque maledicas (0334C)populo: quia benedictus est. Qui mane consurgens dixit ad principes. Ite in terram vestram: quia prohibuit me Dominus ire vobiscum. Reversi principes dixerunt Balaac. Noluit Balaam venire nobiscum. Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat: misit. Qui cum venissent ad Balaam dixerunt. Sic dicit Balaac filius Sephor. Ne cuncteris venire ad me: paratus sum honorare te: et quicquid volueris dare. Veni et maledic populo isti. Respondit Balaam. Si dederit mihi Balaac plenam domum suam auri et argenti: non potero immutare verbum Domini Dei mei: ut vel plus vel minus loquar. Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte: ut scire queam: quid mihi rursum respondeat Dominus. Venit ergo (0334D)Dominus ad Balaam nocte et ait illi. Si vocare te venerunt homines isti: surge et vade cum eis. Ita dumtaxat: ut quod tibi precepero facias. Surrexitque Balaam mane et stravit asinam: profectusque est cum eis: et iratus est Dominus. Stetitque Angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinam: et duos pueros habebat secum. Cernens asina Angelum stantem in via evaginato gladio: avertit se de itinere: et ibat per agrum. Cumque verberasset Balaam asinam et vellet ad semitam reducere: stetit Angelus in angustis duarum maceriarum quibus (0335A)vinee cingebantur. Quem videns asina junxit se parieti: et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: et nihilominus Angelus ad locum angustum transiens: ubi neque ad dexteram neque ad sinistram poterat deviari: obvius stetit. Cumque vidisset asina stantem angelum: concidit sub pedibus sedentis. Qui iratus vehementius cedebat fuste latera ejus. Aperuit Dominus os asine: et locuta est asina. Quid feci tibi: cur percutis me ecce jam tertio? Respondit Balaam. Quia commeruisti et inlusisti mihi: utinam haberem gladium: ut te percuterem. Dixitque asina. Nonne animal tuum sum: cui semper sedere consuevisti usque in presentem diem. Dic quid simile unquam fecerim tibi? At ille ait. Nunquam. Protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit Angelum (0335B)stantem in via evaginato gladio: adoravitque eum pronus in terram. Cui Angelus. Cur inquit tertio verberasti asinam tuam? Ego veni ut adversarer tibi: quia perversa est via tua mihique contraria. Et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti: te occidissem et illa viveret. Dixit Balaam, Peccavi. Nesciens quod tu stares contra me. Et nunc si displicet tibi ut vadam: revertar. Ait Angelus. Vade cum istis et cave: ne aliud quam precepero tibi loquaris. Fuit igitur cum principibus. Quod cum audisset Balaac egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum: quod situm est in extremis finibus Armon. Dixitque Balaac ad Balaam. Misi nuncios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? An quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? (0335C)Cui ille respondit. Ecce adsum. Numquid loqui potero aliud: nisi quod Deus posuerit in ore meo. Perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem que in extremis regni ejus finibus erat. Cumque occidisset Balaac oves et boves: misit ad Balaam et princeps qui cum eo erant munera. Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal: et intuitus est extremam partem populi. Dixit Balaam ad Balaac. Edifica mihi hic septem aras: et para totidem vitulos: ejusdemque numeri arietes. Cumque fecisset juxta sermonem Balaam: imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. Dixitque Balaam ad Balaac. Sta paulisper juxta holocaustum tuum: donec vadam si forte occurrerit mihi Dominus: et quodcumque imperaverit: loquar tibi. Cumque abiisset velociter: (0335D)occurrit ei Deus: locutusque est ad eum Balaam. Septem inquit aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper. Dominus autem posuit verbum in ore ejus. Et ait. Revertere ad Balaac: et hec loqueris. Reversus invenit Balaac stantem juxta holocaustum suum: et omnes principes Moabitarum. Assumptaque parabola sua dixit. De Aram adduxit me Balaac Rex Moabitarum de montibus orientis. (0336A)Veni inquit et maledic Jacob: et propera et detestare Israel. Quomodo maledicam cui non maledixit Deus? qua ratione detester quem Deus non detestatur? De summis 117 silicibus videbo eum: et de collibus considerabo illum. Populus solus habitavit: et inter gentes non reputabitur. Quis dinumerare possit pulverem Jacob: et nosse numerum stirpis Israel? Moriatur anima mea morte justorum: et fiant novissima mea horum similia.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum spiritu.
Psallendo. Genua mea infirmata sunt. V\. Jejunio et caro mea immutata est propter misericordiam. V\. Et ego factus sum obprobrium illis: viderunt (0336B)me et moverunt capita sua. V\. Adjuva me Domine Deus meus: et salvum me fac in tua misericordia. V\. Libera me quia egens sum et pauper ego: et cor meum conturbatum est intra me.
Et hic sequentes preces dicantur modo ut dictum est in primo Dominico Quadragesime fol. 94.
Preces. Rogamus te rex seculorum Deus sancte jam miserere peccavimus tibi. V\. Audi clamantes pater altissime: et que precamur: clemens attribue: exaudi nos Domine. P. Jam miserere. V\. Bone Redemptor supplices quesumus de toto corde flentes: requirimus adsiste propicius. P. Jam. V\. Emitte manum Deus omnipotens: et invocantes potenter protege ex alto piissime. P. Jam. V\. Fertilitatem et pacem tribue: remove bella: et famem cohibe: (0336C)Redemptor sanctissime. P. Jam. V\. Indulge lapsis: indulge perditis: dimitte noxia: ablue crimina: acclines tu libera. P. Jam. V\. Gemitus vide: fletus intellige: extende manum: peccantes redime. P. Jam. V\. Hanc nostram Deus hanc pacem suscipe: supplicum voces placatus suscipe: et parce piissime. P. Rogamus.
Oratio. Exaudi orationem nostram.
Quere retro in primo Dominico Quadragesime fol. 94.
Principium epistole Petri Apostoli. ( I, cap. I ).
R\. Deo gratias.
Petrus Apostolus Christi Jesu electis advenis dispersionis Ponti. Galicie. Cappadocie. Asie. et Bithynie: secundum prescientiam Dei Patris in sanctificatione spiritus: in obedientiam et aspersionem (0336D)sanguinis Jesu Christi: gratia vobis et pax adimpleatur. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi: qui per magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vite eterne: per resurrectionem a mortuis Jesu Christi. In hereditatem incorruptibilem: et immarcescibilem conservatam in celis in vobis: qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo. (0337A)In quo exultabitis modicum: nunc si oportet contristari in variis tentationibus. Ut probatio vestre fidei multo preciosior sit auro quod per ignem probatur: inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelationem Jesu Christi. Quem cum non videritis: diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultatis leticia inenarrabili et glorificata: reportantes finem fidei vestre salutem animarum vestrarum. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophete: qui de futura in vobis gratia Dei prophetaverunt. Scrutantes in quod vel quale tempus significaret: qui in eis erat spiritus Christi: prenuncians eas que in Christo sunt passiones et posteriores glorias: quibus revelatum est: quia non sibimetipsis: vobis autem ministrabant (0337B)ea que nunciata sunt vobis: per eos qui evangelizaverunt vobis: Spiritu Sancto misso de celo in quem concupiscunt angeli prospicere.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem ( Cap. XI).
Illo in tempore. Erat quidam languens Lazarus a Bethania de castello Marie: et Marthe sororis ejus. Maria autem erat que unxit Jesum unguento: et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine: ecce quem amas infirmatur. Audiens autem 118 Jesus dixit eis. Infirmitas hec non est ad mortem: sed pro gloria Dei: ut glorificetur filius Dei per eum. Diligebat autem Jesus Martham (0337C)et sororem ejus Mariam et Lazarum. Ut ergo audivit quia infirmatur: tunc quidem mansit in eodem loco duos dies. Deinde post hec dixit discipulis suis. Eamus in Judeam iterum. Dicunt ei discipuli. Rabbi nunc querebant te Judei lapidare: et iterum vadis illuc? Respondit Jesus. Nonne duodecim hore sunt diei. Si quis ambulaverit in diem non offendet: quia lucem hujus mundi videt? Si autem ambulaverit in noctem: offendet quia lux non est in eo. Hec ait et post hec dixit eis. Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno suscitem eum. Dixerunt ergo discipuli ejus. Domine si dormit salvus erit. Dixit autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste. Lazarus mortuus est et (0337D)gaudeo propter vos: ut credatis quoniam non eram ibi: sed eamus ad eum. Dicit ergo Thomas qui dicitur Didimus ad condiscipulos. eamus et nos: et moriamur cum eo. Venit itaque Jesus et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. Erat autem Bethania juxta Hierosolymam quasi stadiorum quindecim. Multi autem ex Judeis venerunt ad (0338A)Martham et Mariam: ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quod Christus venit: occurrit illi. Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum. Domine si fuisses hic: frater meus non fuisset mortuus: sed nunc scio quia quecunque poposceris a Deo: dabit tibi Deus. Dicit illi Jesus. Resurget frater tuus. Dicit illi Martha. Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dicit ei Jesus. Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me etiamsi mortuus fuerit vivet. Et omnis qui vivit et credit in me: non morietur in eternum. Credis hoc? Ait illi. Utique Domine: ego credidi: quia tu es Christus filius Dei: qui in hunc mundum venisti. Et cum hec dixisset: abiit et vocavit Mariam sororem suam: silentio dicens. Magister adest: (0338B)et vocat te: Illa ut audivit: surrexit cito et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Judei ergo qui erant cum ea in domo et consolabantur eam: cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit: secuti sunt eam dicentes: quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus videns eum: cecidit ad pedes ejus et dixit ei. Domine: si hic fuisses: non esset mortuus frater meus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem: et Judeos qui erant cum ea plorantes: fremuit spiritu et turbavit se ipsum et dixit. Ubi posuistis eum? Dicunt ei. Domine veni et vide. Et lachrimatus est Jesus. Dixerunt ergo Judei. Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem dixerunt ex ipsis. Non poterat (0338C)hic qui aperuit oculos ceci: facere ut hic non moreretur? Jesus ergo rursum fremens in semetipso venit ad monumentum. Erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei. Ait Jesus. Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat. Domine jam fetet: quatriduanus enim est. Dicit ei Jesus. Nonne dixi tibi: quia si credideris videbis gloriam Dei? Tulerunt ergo lapidem. Jesus ergo elevatis oculis sursum dixit. Pater: gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam: quia semper me audis. Sed propter populum qui circumstat dixi: ut credant quia tu me misisti. Hec cum dixisset: voce magna exclamavit. Lazare veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis: et facies illi sudario erat ligata. Dicit eis (0338D)Jesus. Solvite eum: et sinite abire. Multi ergo ex Judeis qui venerant ad Mariam et viderunt que fecit: crediderunt in eum: Quidam autem ex ipsis abierunt ad Phariseos: et dixerunt eis: que fecit Jesus. Collegerunt ergo Pontifices et Pharisei concilium et dicebant. Quid faciemus: quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic: omnes (0339A)credent in eum: et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem. Unus autem ex ipsis Cayphas cum esset Pontifex anni illius dixit eis. Vos nescitis quicquam nec cogitatis: quia expedit vobis: ut unus 119 moriatur homo pro populo: et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni illius prophetavit: quia Jesus moriturus erat pro gente. Et non tantum pro gente: sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum.
R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum spiritu tuo.
(0340A)Lauda. Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum. V\. Quoniam astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Preces. Penitentes orate.
Require retro IIII. feria. I. hebdomade Quadragesime fol. 99.
Sacrificium. Serviamus Domino Deo nostro: et juris nostri sit offerre holocausta et victimas: et pacificas hostias. V\. Confortamini et estote soliciti: ut custodiatis cuncta que scripta sunt in volumine legis Moysis. P. Et juris.
Missa. Ecce dilectissimi fratres audivimus verba (0341A)dominice lectionis: avide percipiamus illa in precordiis nostris: quia quedam sunt in ea figuraliter intelligenda pro nobis. Lazarum etenim quem suscitatum a Domino ex mortuis sanctum evangelium recensivit: nos sumus omnes ceno voluptatis et miserie ita sordentes: qui dum peccatis originalibus adgravamur: aliisque quod ipsi pati non volumus: impertimus. Legemque pristinam atque sanctum evangelium contemnendo trascendimus: propria nos voluptate quatriduanos in delicti sepultura dejicimus. Quaternis diebus quodammodo retenti in monumento sub morte quasi quaterna: divinarum legum devicti transgressione. Quid ergo nobis agendum est dilectissimi fratres: nisi ut credamus in illum qui Martham et Mariam de resurrectione letificavit (0341B)fraterna? Et ille nos eximet a tumuli dimersione obnoxia: et voce sua ut Lazarum attrahet ad superna. R\. Chorus. Amen.
Alia Oratio. Opitulare Jesu precibus supplicantium: et fletum lugentium verte in gaudium. Ipsi etenim ad te Domine cum Martha clamamus: ut adsis nobis semper per presentiam deitatis: ne unquam decidamus sub pressura dannationis. Jam solve Christe nostrorum pedum ligamenta facinoris: ut et manus nostre resolute restituant tibi sacrificium laudis: et os nostrum in decantando tibi non obstruatur sudario adversantis. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Christe Jesu qui es resurrectio mortuorum et vita: omnibus nobis subveniat misericordia tua. Et sicut occultis consiliis tuis Lazarum (0341C)quatriduanum revocasti ad vitam: ita quoque miserationibus consuetis: et vivis morum correctionem attribuas post ruinam: et defunctis eterne mansionis gaudia indefessa. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. O virtus et refugium spei Salvator noster Christe filius Dei vivi: qui veniens ad Lazarum suscitandum spiritu fremis: lachrimas producis: in temetipso turbaris: da nobis ut ad evadendos laqueos perniciose deceptionis fremitum det in nobis spiritus tue dulcedinis. Lachrimemus in nobis: et effectum a te optabiliter capiamus. Turbemur quoque a te pro te: et ita nos in compunctionis et pacis unione connecte: ut per eam pacem quam tu es: videamus te in gloria: veniamus ad premia (0341D)repromissa: et laudemus cum Lazaro majestatem tuam. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Ille etenim discipulos ut per diem ambularent instituit: ac duodenarias horas esse diei sub sacramento predixit. Vere illum credimus esse diem in quo inluminate sunt hore. Nam cum dies (0342A)noster Jesus Christus ortus est in mundum per susceptam humanitatem: ex tunc ceperunt hore id est dies suo Domino nostro aptius coherere. Et inluminate sunt hore ab increata filii luce. Ob hoc Jesu bone per te qui dies et lucifer verus es: introire ad patrem querimus: non nos patiaris offendere: sed fac nos coram 120 Patre tuo sicut promisisti eterne vite pascua invenire. Ut aperiens nobis omnibus januam veniendi ad te: videamus faciem tuam in eterna exultatione: et cantemus tibi cum omni militia angelorum canticum redemptionis nostre proclamantes atque dicentes.
R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere benedictus et gloriosus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Cujus nos (0342B)gratia liberavit a pondere legis: et fecit filios sue esse adoptionis. Qui ad suscitandum veniens Lazarum: tollite lapidem clamat: ut pressura auferretur ab eo dannationis: quem jam fetidum reddiderat horrenda actio sepulchralis. Tollite ab eo ait Jesus pondus legis: quod eum deprimit in morte: ut succurrat illi gratia vocis mee. Gratia quippe Dei est: cum vocem ejus audivimus: ut cum Lazaro rectis Jesum gressibus adsequamur. Quia ipse est Deus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Domine Jesu unigenite filius Dei Patris: qui Lazarum resuscitaturus elevatis sursum oculis Patri tuo gratias agis: presta nobis famulis tuis: ut eo fremitu spiritus quo illum suscitasti ad vitam: ea quoque modificatione digneris (0342C)hec oblata sanctificare libamina. Ut percipientes gratiam corporis et sanguinis tui in visceribus nostris: habeamus partem tecum in seculis sempiternis. R\. Amen.
Ad confractionem panis Antifona. Fiat misericordia tua Domine super nos sicut speravimus in te.
Ad orationem Dominicam.
O Jesu bone amabilis et ammirabilis auctor accipe sacrificium servorum tuorum. Et qui prestitisti Lazaro: ut audiens vocem tuam: surgeret e sepulchro: presta nobis ut te auditu capientes interno: resurgamus per gratiam a proprio sceleris nostri profundo. Quo vocem pie orationis qua nos te exorare docuisti in terris: sicut eam nunc coram (0342D)te fiducialiter premiserimus: ita quoque effectum ipsius petitionis a te percepisse nos gratulemur e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Jesus Christus filius Dei qui mortuum Lazarum vite reddidit pristine: ipse vos nove vite sanctificatione perlustret. R\. Amen. Et qui illum solutis manuum ac pedum nexibus abire precepit: (0343A)vestrorum compedum resoluto ligamine: rectis vos semper semitis faciat ambulare. R\. Amen. Quique pro tante rei miraculis manifestam fecit populis gloriam suam: ipse vos introducat ad gaudia sempiterna. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedendum. Hic est panis de celo descendens: si quis ex ipso manducaverit: non morietur: sed habebit vitam eternam: et ego suscitabo eum novissimo die. Si quis sitit veniat ad me: et bibat. Qui credit in me flumina de ventre ejus fluent aque vive. V\. Sic dilexit Deus mundum: ut filium suum daret pro mundo: ut omnis qui credidit in eum non pereat. P. Sed habebit. V\. Gloria et honor Patris et filio et Spiritui Sancto in secula seculorum Amen. (0343B)P. Sed habebit.
Communio. Repletum est gaudium.
Oratio. Reple Domine cor nostrum.
Require retro in I. Dominico Quadragesime. Folio 98.
FERIA QUARTA. Ad Missam.
Proverbiorum Salomonis ( Cap. XXI).
R\. Deo gratias.
Fili. Civitatem fortium ascendet sapiens: et destruet robur fiducia ejus. Qui custodit os suum et linguam suam: custodit ab angustiis animam suam. Superbus et arrogans vocatur indoctus: qui in ira operatur superbiam. Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quicquam manus ejus operari. Tota (0343C)die concupiscit et desiderat: qui autem justus est: tribuit et non cessabit. Hostie impiorum abhominabiles: quia offeruntur ex scelere. Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam. Vir impius procaciter affirmat vultum suum: qui autem rectus est: corrigit viam suam. Non est sapientia: non est prudentia: non est consilium contra Dominum. Equus paratur ad diem belli: Dominus autem salutem tribuat. R\. Amen.
121 Principium libri Judicum ( Cap. I).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: post mortem Josue consuluerunt filii Israel Dominum dicentes. Quis ascendet ante nos contra Chananeum, et erit dux belli? Dixitque (0343D)Dominus. Judas ascendet. Ecce tradidi terram in manu ejus. Et ait Judas Symeoni fratri suo. Ascende mecum in sorte mea: et pugna contra Chananeum: et ego pergam tecum in sorte tua. Et abiit cum eo Symeon. Ascenditque Judas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum: et percusserunt in Bezech decem millia virorum. Inveneruntque Adonibezech et in Bezech: et pugnaverunt contra eum: ac percusserunt Chananeum et Ferezeum. Fugit autem Adonibezech quem persecuti comprehenderunt: cesis summitatibus manuum ejus ac pedum. Dixitque Adonibezech: septuaginta (0344A)reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci: ita reddidit mihi Dominus. Adduxeruntque eum in Hierusalem: et ibi mortuus est. Oppugnantes ergo filii Juda Hierusalem: ceperunt eam et percusserunt in ore gladii: tradentes cunctam incendio civitatem. Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum: qui habitabat in montanis: et ad meridiem in campestribus. Pergensque Judas contra Chananeum qui habitabat in Hebron: cui nomen fuit antiquitus Chariatharbe: et percussit Sesai et Hayman et Tholmai. atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir: cujus nomen vetus erat Cariatsepher: id est civitas litterarum. Dixitque Caleph. Qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam: (0344B)dabo ei Axam filiam meam uxorem. Cumque cepisset eam Othoniel filius Cene frater Caleph minor: dedit ei Axam filiam suam conjugem. Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Que cum suspirasset sedens in asino: dicit ei Caleph. Quid habes? At illa respondit. Da mihi benedictionem: quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo Caleph irriguum superius et irriguum inferius. Filii autem Cinei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus: quod est ad meridiem Arach: et habitaverunt cum eo. Abiit autem Judas cum Symeone fratre suo: et percusserunt simul Chananeum: qui habitabat in Sephat: et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis (0344C)Orma: id est anathema. Cepitque Judas Gazam cum finibus suis et Adascalonem atque Accaron cum terminis suis. Fuitque Dominus cum Juda et montana possedit: nec poterat delere habitatores vallis: quia falcatis curribus abundabant. Dederuntque Caleph Hebron: sicut dixerat Moyses. Qui delevit ex ea tres filios Enach. Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin. Habitavitque Jebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in presentem diem. Domus quoque Joseph ascendit in Bethel: fuitque Dominus cum eis. Nam cum obsiderent urbem: que prius Luza vocabatur: viderunt hominem egredientem de civitate: dixeruntque ad eum. Ostende nobis introitum (0344D)civitatis: et faciemus in te misericordiam. Qui cum ostendisset eis: percusserunt urbem in ore gladii. Hominem autem illum et omnem cognationem ejus dimiserunt. Qui dimissus abiit in terram Ethim: et edificavit ibi civitatem. Vocavitque eam Luzam que appellatur usque in presentem diem. R\. Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Tractus. Peccavi: quid faciam o custos hominum: quare me posuisti contrarium tibi: et factus sum mihimetipsi gravis. V\. Cur non tollis peccatum meum: et quare non aufers iniquitatem meam: ecce (0345A)nunc in pulvere dormiam: et si mane me quesieris non subsistam. V\. Parce ergo mihi: nihil enim sunt dies mei.
Dicat Presbit. Silentium facite.
Sequentia Epistole Petri Apostoli ( I, cap. II, III).
R\. Deo gratias.
Charissimi: eratis sicut oves errantes: sed conversi estis nunc ad pastorem: et episcopum animarum vestrarum. Similiter et mulieres subdite sint viris suis. Ut siqui non credunt in verbo: per mulierum conversationem sine verbo lucrificentur. Considerantes in timore castam vestram 122 conversationem: quarum si non extrinsecus capillorum implicatio et circumdatio auri: aut indumenti vestimentorum cultus: sed qui absconditus corde (0345B)est homo in incorruptibilitate quiete et modesti spiritus: qui est in conspectu Dei locuplex. Sic enim aliquando et sancte mulieres sperantes in Deo ornabant se subjecte viris suis. Sicut Sara obediebat Abrae: Dominum eum vocans. Cujus estote filie benefacientes: et non timentes ullam perturbationem. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam: quasi infirmiori vaso muliebri impartientes honorem tamquam coheredibus gratie vite: ut non impediantur orationes vestre. In fine autem omnes unanimes compatientes. Fraternitatis amatores. Misericordes. Humiles. Non reddentes malum pro malo: nec maledictum pro maledicto: sed contrario benedicentes. Quia in hoc vocati estis: ut benedictionis hereditatem possideatis. R\. Amen.
(0345C)Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. VI).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis et turbis dicens: Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem: et bibit meum sanguinem: in me manet: et ego in illo. Sicut misit me vivens pater: et ego vivo propter patrem. Et qui manducat me: et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de celo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna: et mortui sunt. Qui manducat hunc panem: vivet in eternum. Hec dixit in synagoga docens in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis ejus: dixerunt. Durus est hic sermo: quis potest audire eum? Sciens autem Jesus (0345D)apud semetipsum: quia murmurarent de hoc discipuli ejus dixit eis. Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius: spiritus est qui vivificat: caro autem non prodest (0346A)quicquam. Verba que ego locutus sum vobis: spiritus et vita sunt: sed sunt quidam ex vobis: qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes: et qui traditurus esset eum et dicebat. Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me: nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et etiam non cum illo ambulabant. Dixit ergo Jesus ad duodecim. Nunquid et vos vultis abire? Respondit ergo Simon Petrus. Domine ad quem ibimus? Verba vite eterne habes. Et nos credimus et cognovimus: quia tu es Christus filius Dei. R\. Amen.
Dicat. Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Confitebor Domino nimis in ore meo in (0346B)medio multorum laudabo eum.
Preces. Penitentes.
Sacrificium. Offerte Domino.
Quere in IV. feria I. Heb. Quadrag. fo. 99.
Missa. Si gustatis: dilectissimi fratres quam suavis sit Dominus: quamque in omittendis iniquitatibus sit piissimus: ad eum ex fide accedite: et votum jejunii vestri ante altare suum exolventes exposcite: ut deleat delicta nostra: et conferat gratiam suam. Qualiter abstinentie nostre votum accumulet; et desideria nostre petitionis clementer jubeat acceptare. R\. Amen.
Alia Oratio. Memento Domine miserationum tuarum: quas semper mentibus clementer impendis: ut tui nos auxilii gratia prosequente tale tibi spiritualis (0346C)continentie jejunium persolvamus: in quo non inveniantur nostre voluntates a tua voluntate dissimiles. R\. Amen.
Post nomina. Deus cujus nomen magnum est: atque mirabile: tu et nomina offerentium in libro vite adscribe: et defunctorum animas eterne quietis amenitatibus refove. Quo abstinentie nostre suscipiens precem: omnibus in commune a te concedatur donum indulgentie sempiterne. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui jejunantium humilitate placaris et humiliantium se tibi precibus libenter inflecteris. Exaudi quesumus preces nostras et diversorum turbinum quibus quatimur tempestate discussa: pacem nobis tue serenitatis infunde: ut (0346D)quam peccatorum nostrorum nimietate perdidimus: tue pietatis indulgentia consequamur. R\. Amen.
123 Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus. (0347A)Qui paras adinventiones tuas sapienter: et disponis omnia suaviter. Qui ascendisti super occasum: Dominus nomen est tibi. Tu panis es vivus et verus, qui descendisti de celo: ut dares escam esurientibus: imo ut ipse esses esca viventium. Qui es nobis in pane: quo corda firmantur: ut in virtute panis hujus per hos dicatos nomini tuo dies: sine impedimento carnis et sanguinis jejunare valeamus: te ipsum panem habentes. Qui pauperes tuos celestibus saturas panibus: qui Moysi et Helie per quadraginta dies jejunia continuantibus: quadragenum numerum dedicasti. Deinde etiam ipse jejunans eundem nobis dierum numerum jejunii solennitate signasti. Ut quod ipse in nostri corporis infirmitate pro nobis jugiter in quadraginta diebus vel noctibus implesti: nos vel minutatim eundem (0347B)numerum dierum adimplentes: calculi distributa observantia vespertinis semper orationibus terminemus: te nos adjuvante atque salvante. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere in altissimis gloriosus. Cujus melior est misericordia super vitam: qui dives est in misericordia. Ille etenim jejunis visceribus spiritualis alimenti epulum donat: et animabus vitio abstinentibus: gratie celestis donaria subministrat. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Sanctifica Domine quod per manus nostras tibi cum abstinentie contritione litamus: (0347C)ut benedictionis tue foveamur ex donis: qui majestati tue cum jejunii contritione offerimus hoc sacrificium laudis. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Fiat misericordia tua Domine super nos: sicut speravimus in te.
Ad orationem Dominicam.
Deus qui nos spe repromisse beatitudinis foves: et panem illum celorum e sedibus porrectum: nostre abstinentie hereditati impartis: atque concedis: tu pius nobis et in presenti jejunii erumna consolationem tribue: et orantibus atque clamantibus ad te verba doctrine tue: patule pietatis accommoda aurem. Pater noster.
Dicat. Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
(0347D)Benedictio. Jesus Salvator ac Dominus noster emundet vos per abstinentie puritatem ab omni delicti contagione. R\. Amen. Quique est vestrarum redemptio animarum: sit remuneratio vestrorum jejuniorum. R\. Amen. Ut ab eo donetur vobis eterna gloria: a quo sanctificari vultis per abstinentiam. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. (0348A)R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Hic dicat Chorus. Qui venit ad me.
Com. Repletum est cor nostrum.
Oratio. Reple Domine cor nostrum.
Quere retro in I. Dominico Quadragesime. Fol. 98.
SEXTA FERIA. Ad Missam.
Ecclesiasticum Salomonis (Cap. VIIII).
R\. Deo gratias.
Fili. Non zeles mulierem sinus tui: ne ostendat super te maliciam doctrine nequam. Non des mulieri potestatem anime tue: ne ingrediatur in virtute tua: et confundaris. Ne respicias mulierem multivolam: (0348B)ne forte incidas in laqueis ejus. Averte faciem tuam a muliere composita: et non circum inspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Omnis mulier que est fornicaria: quasi stercus in via computatur. Speciem mulieris aliene multi admirati: reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. Cum aliena muliere non sedeas omnino: nec adcubes cum ea super cubitum. Et non alterceris cum ea in vino: ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labores in perditionem. Non te pretereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis quoniam ab ipsis disces doctrine intellectum. R\. Amen.
124 Lectio libri Judicum ( Cap. XVI).
(0348C)R\. Deo gratias.
In illis diebus. Abiit Samson in Gazam. Et vidit ibi meretricem mulierem: ingressusque est ad eam. Quod cum audissent Philistiim et percrebuisset apud eos intrasse Samson urbem: circumdederunt eum: et positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio prestolantes: ut facto mane exeuntem occiderent. Dormivit autem Samson usque ad noctis medium. Et inde consurgens apprehendit ambas porte fores cum postibus suis et sera. Impositisque humeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron. Post hec amabat mulierem que habitabat in valle Sorech: et vocabatur Dalida. Veneruntque ad eam principes Philistinorum atque dixerunt. Decipe (0348D)eum et disce ab illo: in quo tantam habeat fortitudinem: et quomodo eum superare valeamus: et vinctum affligere. Quod si feceris dabimus tibi mercedem singuli mille centum argenteos. Locuta est ergo Dalida ad Samson. Dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo: et quid sit quo ligatus erumpere nequeas. Cui respondit Samson. Si septem nervis funibus: necdum siccis et adhuc humentibus (0349A)ligatus fuero: infirmus ero ut ceteri homines. Attuleruntque ad eam Satrape Philistinorum septem funes ut dixerat. Quibus vinxit eum: latentibus apud se insidiis in cubiculo finem rei expectantibus. Clamavitque ad eum: Philistiim super te Samson. Qui rupit vincula: quomodo si erumpat quis filum de stuppa: et tortum putamine cum odore ignis acceperit. Et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus. Dixitque ad eum Dalida. Ecce inlusisti mihi: et falsum locutus es. Statim nunc indica mihi: quo ligari debeas. Cui ille respondit. Si ligatus fuero novis funibus: qui nunquam fuerunt in opere: infirmus ero: et aliorum hominum similis. Quibus rursum Dalida vinxit eum et clamavit. Philistiim super te Samson: in cubiculo insidiis preparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum. (0349B)Dixitque Dalida rursum ad eum. Usquequo decipis me: et falsum loqueris? Ostende de quo vinciri debeas. Si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris; et clavum his circum ligatum terre fixeris infirmus ero. Quod cum fecisset Dalida dixit ad eum. Philistiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. Dixitque ad eum Dalida. Quomodo dicis quod amas me: cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi: et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo. Cumque molesta ei esset: et per multos dies jugiter adhereret: spacium ad quietem non tribuens: defecit anima ejus: et ad mortem usque lassata est. Tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam. Ferrum nunquam ascendit super caput meum: quia (0349C)Nazareus idest consecratus sum de utero matris mee. Si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea: et deficiam: eroque ut ceteri homines. Videns illa quod confessus ei esset omnem animam suam: misit ad principes Philistinorum atque mandavit. Ascendite adhuc semel: quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant. At illa dormire fecit eum super genua sua: et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem: et rasit septem crines ejus: et cepit abigere eum et a se repellere. Statim enim ab eo fortitudo discessit. Dixitque. Philistiim super te Samson. Qui de somno consurgens dixit in animo suo. Egrediar sicut antea feci: et me excutiam: nesciens quod (0349D)Dominus recessisset ab eo. Quem cum apprehendissent Philistiim statim eruerunt oculos ejus: et adduxerunt eum in Gazam vinctum catenis: et clausum in carcere molere fecerunt. Jamque capilli ejus renasci ceperant: et principes Philistinorum convenerunt in unum: ut immolarent hostias magnificas Dagon Deo suo: et epularentur dicentes. Tradidit Dominus inimicum nostrum Samson in manus nostras. Quod etiam populus videns: laudabant Deum suum eademque dicebant. Tradidit Deus noster in manus nostras adversarium: qui delevit terram nostram: et occidit plurimos. Letantesque per convivia sumptis jam epulis preceperunt: ut vocarent Samson: ut ante (0350A)eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat 125 ante eos. Feceruntque eum stare inter duas columnas. Qui dixit puero: dimitte me ut tangam columnas quibus omnis imminet domus: ut recliner super eas et paululum requiescam. Domus autem plena erat virorum ac mulierum: et erant ibi omnes principes Philistinorum ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus: spectabant ludentem Samson. At ille invocato Domino ait. Domine Deus memento mei: et redde mihi nunc pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis. Et pro amissione duorum luminum: unam ultionem recipiam. Et apprehendens ambas columnas: quibus imminebat domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens ait. Moriatur anima mea cum Philistiim. Concussisque (0350B)fortiter columnis: cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem que ibi erat. Multoque plures interfecit moriens: quam antea vivus occiderat. Descendentes autem fratres ejus: et universa cognatio tulerunt corpus ejus et sepelierunt in terra sua in Asthaol in sepulchro patris sui Manue. Judicavitque Israel viginti annis. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum spiritu tuo.
Tractus. Audite obsecro omnes: et videte dolorem meum quia iratus est super me Deus propter multitudinem iniquitatis mee. V\. Complevit furorem suum in me et effudit iram indignationis sue: et oppressit me amaritudine. V\. Sed et cum clamavero ad eum: exclusit orationem meam.
(0350C)Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Petri Apostoli ( I, cap. V).
R\. Deo gratias.
Charissimi subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate: quia Deus superbis resistit: humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti Dei manu: ut vos exaltet in tempore visitationis sue: omnem solicitudinem vestram projicientes in eum: quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote. Vigilate: quia adversarius vester Diabolus tanquam leo rugiens circuit querens quem devoret: cui resistite fortes in fide: nihil verentes. Scientes eandem passionem ei qui in mundo est vestre fraternitati fieri. Deus autem omnis gratie qui vocavit (0350D)vos in eternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passus: ipse perficiet. Confirmabit: solidabit: ipsi imperium in secula seculorum.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem ( Cap. VIII).
R\. Deo gratias.
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus venit in templum: et omnis populus venit ad eum. Et sedens docebat eos. Adducunt autem scribe et pharisei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio: et dixerunt ei. Magister hec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem (0351A)Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare: tu ergo quid dicis? Hec autem dicebant tentantes eum: ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum: digito scribebat in terra. Cum autem perseverarent interrogantes eum: erexit se et dixit eis. Qui sine peccato est vestrum: primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant incipientes a senioribus: et remansit solus: et mulier in medio stans. Erigens autem se Jesus dixit ei. Mulier: ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit. Que dixit. Nemo Domine. Dixit autem Jesus. Nec ego te condemnabo. Vade et amplius jam noli peccare.
R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
(0351B)R\. Et cum spiritu tuo.
Lauda. Confitebor Domino nimis in ore meo: in medio multorum laudabo eum.
Preces. Penitentes.
Sacrificium. Offerte Domino.
Quere in IV. feria I. hebdomade Quadragesime fol. 99.
Missa. Ungentes oleo misericordie caput cordis interni fratres charissimi: et mentis faciem spiritualis: atque nitore mundantes acceptabile Deo sacrificium 126 precepti evangelici memores offeramus: non vultu sed corde contrito: non hominibus appareamus jejunantes: sed Domino: nec ipocritarum more faciem nostram tristis squalor exterminet: sed cum (0351C)tribulato corde exultatio pura letificet. Ut intrinsecus humiles: et extrinsecus hilares jejunium quale ipse Dominus precepit impleamus. R\. Amen.
Alia Oratio. Omnipotens sempiterne Deus: qui nos humilitatis formam exemplis unigeniti sui docuisti: ut quod ille jejuniorum continuatione complevit: nos per dierum partes et intervalla virium imitemur. Da quesumus nostre fragilitati firmitatem: da infirmis conatibus effectum. Ut exclusis cogitationum carnalium suadellis: placabile tibi contriti cordis holocaustum in odorem suavitatis valeamus offerre. R\. Amen.
Post nomina. Deus qui sanare omnibus modis peccata populi tui cupiens: observantiam jejuniorum sanitatem jejunantium esse dixisti. Da ut jejunium nostrum (0351D)sit et salvatio animarum: et humiliatio corporum: et veniam obtineat omnium delictorum. Atque ita exhomologesis hec populo tuo prosit: ut pro universe Ecclesie membris et pro totius mundi corpore tibi supplicantes exaudiamur. Ac dum pro omnibus preces effundimus: salutem viventium: et requiem defunctorum impetrare facilius mereamur. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Da nobis quesumus omnipotens (0352A)Deus: jejuniorum magnifica sacramenta: et dignis semper tractare mysteriis: et puris pacificisque precordiis celebrare. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui est veritas. Vita. Principium. Verbum. Sapientia. Plenitudo. Innocentia. Charitas. Lux. Ex assumpto dilectus: in proprio gloriosus. Exemplum patientie. Conditor discipline. Esuriens non fame umbratili: sed humani necessitate jejunii: ubi certa ad desiderium panis ambitione tentantem substantia deitatis invenit: et cum nihil falsum fictumve perpatuit: fallenti facta est veritas ipsa confusio. Ipse esurientium cibus esuriit: ipse inanes animas satiabit in sua eternitate (0352B)perennis: et pro nostra immortalitate mortalis. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes.
R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui nobis precepta salutaris abstinentie dedit: per quem adjuncta oratione: et incursus demonum pelleremus: et emundati a vitiis in sanctitate et justitia serviremus. Ipsi Domino Redemptorique nostro.
Post pridie. Oratio. Descendat Domine de sedibus tuis benedictio tua: qua et nostri jejunii oblatio sanctificetur: et te hec libamina benedicente a nobis sanctificata sumantur. R\. Amen.
(0352C)Ad confractionem panis Antif. Fiat misericordia tua Domine super nos: sicut speravimus in te.
Ad orationem Dominicam.
Exaudi Domine vocem precis nostre: et hujus jejunii nostri litationem propicius acceptare dignare. Quo semper te propicium habeamus: cum te patrem piissimum invocaverimus: ita dicentes. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotentis Domini vos gratia protegat: famemque vestram spiritali cibo reficiat. R\. Amen. Sitim quoque vestram justicie fluminibus inriget: atque novum dulcedinis sue animis vestris infundat (0352D)saporem. R\. Amen. Ut tam carne contriti: quam spiritu vivificati: ab eo mereamini celesti dono repleri. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Qui venit ad me.
Communio. Repletum est gaudium nostrum.
Oratio. Reple Domine cor nostrum.
Quere retro in I Dominico Quadrages. folio 98.
127 IN IIII. DOMINICO QUADRAGESIME. (0353A) Mediante die Festo. Ad Missam.
Ecclesiasticum Salomonis ( Cap. XIV).
R\. Deo gratias.
Fili. Si habes benefac: et Deo bonas oblationes offer. Memor esto quoniam mors non tardat: et testamentum inferorum jam demonstratum est tibi. Testamentum enim hujus mundi mortem operatur. Ante mortem benefac amico tuo: et secundum vires tuas extendens da pauperi. Non defrauderis in die bona: et particula boni doni non te pretereat. Nonne aliis relinques dolores et labores tuos. In divisione sortis: da et accipe: et justifica animam tuam: ante obitum tuum operare justiciam: quoniam (0353B)non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascit: et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generat: et alia decidit. Sic generatio carnis et sanguinis. Alia finitur: et alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine deficiet: et qui illud operatur ibi cum ipso. Et omne opus electum justificabitur: et qui operatur illud justificabitur.
R\. Amen.
Lectio libri Samuelis prophete (Cap. I).
R\. Deo gratias.
Fuit vir unus de Ramathaim Sophim de monte Effraym: et nomen ejus Helcana filius Hieroboam filii Heliu filii Thau: filii Suph Eufratheus: et habuit (0353C)duas uxores. Nomen uni Anna: et nomen secunde Fenenna. Fueruntque Fenenne filii: Anne autem non erant liberi. Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus: ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant ibi autem duo filii Heli: Ofni et Finees sacerdotes Domini. Venit ergo dies ut immolaret Helcana. Deditque Fenenne uxori sue et cunctis filiis ejus et filiabus partes. Anne autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. Affligebat quoque eam emula ejus: et vehementer angebat. In tantum ut exprobraret: quod conclusisset Dominus vulvam ejus. Sicque faciebat per singulos annos. Cum redeunte tempore ascenderent templum Domini: et sic provocabat eam. Porro illa flebat et (0353D)non capiebat cibum. Dixit ergo ei Helcana vir suus. Anna cur fles: et quare non comedis: et quamobrem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi: quam decem filii? Surrexit autem Anna (0354A)postquam comederat in Silo et biberat: et Heli Sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. Cum esset amaro animo: oravit Domino flens largiter: et votum vovit dicens. Domine exercituum si respiciens videris afflictionem famule tue; et recordatus mei fueris nec oblitus ancille tue: dederisque serve tue sexum virilem: dabo eum Domino omnes dies vite ejus: et novacula non ascendet super caput ejus. Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino: et Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in corde suo: tantumque labia illius movebantur: et vox penitus non audiebatur. Estimavit igitur eam Heli temulentam: dixitque ei. Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum quo mades. Respondens Anna: Nequaquam (0354B)Domine mi inquit: nam mulier infelix ego sum. Vinum et omne quod inebriari potest: non bibi: sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne putes ancillam tuam: quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et meroris mei locuta sum usque in presens. Tunc Heli ait ei. Vade in pace: Dominus Deus Israel det tibi petitionem quam rogasti eum. Et illa dixit. Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam: et comedit: vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati. Et surrexerunt mane: et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Ramatha. Cognovit autem Helcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. Et factum est post circulum dierum concepit Anna: et (0354C)peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel: eo quod a Domino postulasset eum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Tu es patientia mea Domine spes mea a juventute mea. V\. Deus quis similis tibi? quia ostendisti mihi tribulationes multas et malas: et conversus consolatus es me. P. Domine. V\. Qui custodiebant animam meam: consiliati sunt in unum dicentes: 128 persequimini et comprehendite eum: quia non est qui liberet eum. Deus meus ne elonges a me. P. Domine. V\. Quia firmamentum meum et refugium meum es tu: Deus meus eripe me de manu contra legem agentis et iniqui: quia tu es patientia mea. P. Domine.
(0354D)Hic dicat Presb. preces sequentes modo ut supra scriptum est in I. Dominico Quadragesime fol. 94.
Vide Domine humilitatem meam: quia erectus est inimicus. P. Miserere pater juste: et omnibus indulgentiam (0355A)dona. V\. A patre missus veni perditos requirere et hoste captivatos sanguine redimere: plebs dira abjecit me. P. Miserere V\. Predictus a prophetis: natus sum ex virgine: adsumpsi formam servi dispersos colligere: venantes ceperunt me. P. Miserere. V\. Mihi pro bonis mala reddita sunt plurima: adversum me dederunt iniqua consilia venditum pecunia. P. Miserere. V\. Spineam coronam posuerunt capiti: sputis sordidato: inluserunt impii afflictum crudeliter. P. Miserere. V\. Cum noxiis latronibus suspensum patibulo: amaro cibo pastum: et acerbo poculo traditum supplicio. P. Miserere. V\. Quos veni liberare: hi accusaverunt me: flagellis verberatum cruci affixerunt me: lancea percusserunt me. P. Miserere. V\. Qui impio latroni (0355B)dimisisti scelera: tu solve vincula nostra et relaxa crimina: salva nos cruce tua. P. Miserere. V\. Traditus sum sepulchro: confregi portas inferi: ejeci vinculatos et reduxi ad superos. Ostendi in victima. P. Miserere. V\. Dimitte illis noxia pater clementissime cuncta: dele peccata: et relaxa crimina ignorantium quid faciant. P. Miserere.
Oratio. Exaudi orationem nostram Domine.
Quere retro in I. Dominico Quadragesime fol. 94.
Dicat Presb. Silentium facite.
Principium Epistole Petri Apostoli ( II, cap. I).
R\. Deo gratias.
Symon Petrus servus et Apostolus Jesu Christi: his qui coequalem nobiscum adepti sunt fidem in justicia Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi: Gratia (0355C)vobis et pax adimpleatur in regeneratione Dei et Christi Jesu Domini nostri. Sicut omnia nobis Divine virtutis sue: que ad vitam et pietatem pertinent: donata sunt per cognitionem ejus: qui vocavit nos in propria gloria et virtute. Per quem maxima et preciosa vobis promissa donavit: ut per hec efficiamini divine consortes nature: fugientes ejusque in mundo est concupiscentie corruptionem. Sed et vos solicitudinem omnem subinferentes. Ministrate in fide vestra: virtutem. In virtute vero: scientiam. In scientia autem: continentiam. In continentia autem: patientiam. In patientia vero: pietatem. In pietate autem: amorem fraternitatis. In amore vero fraternitatis: charitatem. Hec enim cum vobis presto (0355D)sint et superent: non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi agnitione. Cui enim non presto sunt hec: cecus est et manu tentans: oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter fratres mei magis satagite: ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Hec enim facienes: non peccabitis aliquando. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in eternum regnum Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi.
R\. Amen.
(0356A)Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. VII).
Illo in tempore: proximus erat dies festus Judeorum Scenophegia. Dixerunt autem ad Jesum fratres ejus. Transi hinc et vade in Judeam: ut et discipuli tui videant opera tua que facis. Nemo enim. in occulto quid facit: et querit ipse in palam esse. Si hec facis: manifesta te ipsum mundo. Neque enim fratres credebant in eum. Dixit ergo eis Jesus. Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper adest paratum. Non potest mundus odisse vos. Me autem odit quia ergo testimonium perhibeo de illo: quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Ego non ascendam ad diem festum istum: quia meum tempus nondum (0356B)impletum est. Hec cum dixisset: ipse mansit in Galilea. Ut autem ascenderunt fratres ejus: tunc et ipse ascendit ad diem festum: non manifeste: sed quasi in occulto. Judei autem querebant eum in die festo: et dicebant. Ubi est ille. Et murmur 129 magnum de eo erat in turba. Quidam enim dicebant: quia bonus est. Alii autem dicebant: non: sed seducit turbas. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judeorum. Jam autem die festo mediante: ascendit Jesus in templum: et docebat. Et mirabantur Judei dicentes: Quomodo hic litteras scit: cum non didicerit? Respondit eis Jesus et dixit. Mea doctrina non est mea: sed ejus qui misit me. Si quis voluerit voluntatem ejus facere: (0356C)cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit: an ego a me ipso loquar? Qui a semetipso loquitur: gloriam propriam querit. Qui autem querit gloriam ejus qui misit illum: hic verax est: et injustitia in illo non est. Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? Quid me queritis interficere? Respondit turba et dixit. Demonium habes: quis te querit interficere? Respondit Jesus: et dixit eis. Unum opus feci: et omnes miramini. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem: non quia ex Moyse est: sed ex patribus: et in sabbato circumciditis hominem. Si circumcisionem accipit homo in sabbato: ut non solvatur Lex Moysi: mihi indignamini: quia totum hominem sanum feci in sabbato? Nolite judicare secundum faciem: sed rectum (0356D)judicium judicate. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum spiritu.
Lauda. Gaudebunt labia mea dum cantavero tibi: et anima mea quam redemisti. V\. Sed et lingua mea annunciabit justiciam tuam: tota die laudem tuam. V\. Dum confusi et reveriti fuerint omnes qui querunt animam meam.
Preces. Penitentes orate etc.
Require fol. 99.
(0357A)Sacrificium. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit. V\. Benefac Domine in bona voluntate tua Syon; ut edificentur muri Hierusalem. P. Cor contritum.
Missa. Expectantes beatam illam spem passionis ac resurrectionis filii Dei fratres charissimi: et manifestationem glorie beati et Salvatoris nostri Jesu Christi resumite virium fortitudinem: et non quasi futuro terreamini de labore: qui ad paschalis Dominice cupitis anhelando pervenire celebritatem. Sacrate etenim quadragesime tempore mediante arripite de futuro labore fiduciam: qui praeteriti jejunii jam transegistis erumnas. Dabit Jesus lassis fortitudinem: qui pro nobis dignatus est infirmari. Tribuet perfectionem futuri: qui initia donavit preteriti. Aderit (0357B)in auxilio filii: qui sue nos cupit prestolari gloriam passionis.
R\. Amen.
Alia Oratio. Deus conditor et reparator vite humane: repara in nobis quod nascatur ex nobis: nec tamen reparari potest a nobis. Da igitur: ut qui ad horum medietatem dierum te annuente pervenimus: ad paschalis gaudii dies te propiciante celebrius accedamus. Reficiamur quesumus bone Deus pane lachrymarum in hac jejunii via: ut deponentes veteris hominis indumenta: expiati mereamur sacrosanctum pervenire ad Pascha. Crea in nobis desideria visionis tue: quo excellentem in cordibus nostris; et praesentibus non terreamur laboribus: et beate spei premia avidius prestolemur.
(0357C)Post nomina. Ecce Jesu his diebus salutaris abstinentie mediatis: deferimus tibi hoc sacrificium nostre redemptionis. Ob hoc te poscimus et rogamus: ut per hujus sacrificii oblationem gratissimam: et vivis bonorum tribuantur spiritualium incrementa: et defunctis fidelibus requies concedatur eterna.
Ad pacem. Christe cujus doctrina in templo mediante die festo ammirabilis visa est: fac nos in doctrinis tuis jugi meditatione manere: atque ea semper ex ipsis memorie nostre commendabilia esse: que et ad amorem nos fraternum absque ullius simultatis vitio pertrahant: et in tui dilectione desiderio ardentiori succendant.
R\. Amen.
(0357D)Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere Domine sancte pater omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Ille quippe diei festi tempore mediante: ascendit in templum docere: cujus doctrinam ammirabantur turbe: occultam divinitatis in eo nescientes 130 esse virtutem. Quo enim sic loqueretur litterarum elementa nesciens: ammirabantur videntes hominem: et (0358A)Deum omnimodo nescientes. Ecce omnes ammirabantur: nec tamen omnes convertebantur. Omnibus quidem erat in verbis Domini ammiratio: sed non omnibus in factis ejus credulitatis inerat plenitudo. Unde quia ignoraverunt: ignorati sunt: et qui Deum in carne positum videntes non cognoverunt ignorantie sue obcecati malicia; in suis tenebris remanserunt. Nos igitur quamlibet eundem Dominum Jesum Christum filium tuum corporalibus oculis non viderimus in carne: veraciter tamen scimus credimus et fatemur eum tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum esse in Trinitate. Assumptaque carne nostre mortalitatis pro pignore nostre salutis deportasse in celis. Ob hoc te quaesumus sancte et piissime Deus: ut hec nos confessio perducat ad gloriam: (0358B)hec credulitas servet a morte secunda: hec spes et in his erumnis lugentibus consolationem exhibeat; et in eternum gaudia conferat sempiterna. Ut cum post vitae hujus excursum pervenerimus ad superne vocationis bravium destinatum: et viderimus pignus carnis nostre glorificatum esse in Deum: glorificentur corpora nostra a capite: sicut glorificatum caput nostrum viderimus in gloria divinitatis sue. Sic et nos qui sumus membra capitis nostri Jesu Christo Domino nostro pro acceptis muneribus gratie sue concelebremus hymnum redemptionis nostre: proclamantes atque ita dicentes.
R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus; vere benedictus unigenitus filius tuus Dominus noster. Qui passione crucis (0358C)sue allevat pondus iniquitatis nostre: et dat finem piaculis per oblationem officii singularis. Unde tali spei robore solidati: cum magna fiducia: et ea que non reprobet salubriter impetremus: et ea que diligit: gratissime deferamus: ponamus interim in illo spem nostram: confidentes de misericordia sua. Ipse enim qui hos jejuniorum dies fecit nos pietatis sue beneficiis mediare: faciet ad calicem passionis sue: et nunc immaculatos accedere: et ad sanctum Pascha ablutis delictorum sordibus pervenire: Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Jesu Dei filius: qui noster factus es advocatus: qui sine tempore natus a Patre: in tempore processisti ex Virgine: Accipe hoc sacrificium (0358D)quod tibi offerimus: praesentis quadragesime tempore mediante; ut a te sanctificentur oblata: a te nostra expientur delicta: a te quoque donetur omnibus eterne promissionis felicitas exoptata.
R\. Amen.
Ad confractionem panis. Ant. Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione.
(0359A)Ad orationem Dominicam.
Christe qui es omnium creaturarum conditor et redemptor: repara queque sunt in nobis lassa virtutis tue potentia. Ut qui te duce retroacte abstinentie dies peregrinus: futura que supersunt jejuniorum obsequia: te adjuvante celebrius impleamus. quo te et in bonorum principiis laus a nobis debita subsequatur: et in mediis vel ultimis obsequellis; honorificentie tibi gratie deferantur. Accipe ergo quesumus hujus jejunii tempore mediante prolatam a nobis hanc perceptionis tue hostiam: tribuens nobis per illam et praesentibus non dejici in erumnis: et futuris revelari de gaudiis: cum ad te proclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat. Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus (0359B)sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dei filius: qui mediante die festo ammirabilis visus est docens in templo: ipse vos mundet ab omni contagione peccaminum. R\. Amen. Det vobis in his mediatis jejuniorum obsequiis obtinere que poscitis: ut cum fructu bonorum operum ad sacrosanctum Pascha pervenire possitis. R\. Amen. Cujusque presidio retroactorum dierum transegistis jejunia: ejus quoque opitulatione que restant parcimonie perficiatis obsequia. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedendum. Antiphona. Amen dico vobis si manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus (0359C)sanguinem: habebitis vitam 131 in vobis. P. Qui venit ad me non esuriet: et qui credit in me non sitiet unquam. V\. Ego sum lux mundi: qui sequitur me non ambulabit in tenebris: sed habebit lumen vite. P. Qui venit. Com. Repletum est gaudium nostrum: et lingua nostra in exultatione. Oratio post Com. Reple Domine cor nostrum. Require in I. Dominico Quadragesime fol. 98.
QUARTA FERIA. Ad Missam.
Lectio libri proverbiorum Salomonis ( Cap. XIII).
R\. Deo gratias.
Fili: Lex sapientis fons vite: ut declinet a ruina mortis. Doctrina bona dabit gratiam: in itinere (0359D)contentorum vorago. Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est: aperit stulticiam. Nuncius impii cadit in malum: legatus fidelis sanitas. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. Desiderium si compleatur: delectat animam: detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Qui cum sapientibus graditur: sapiens erit: (0360A)amicus stultorum efficitur similis. Peccatores sequentur malum; et justis retribuentur bona. R\. Amen.
Lectio libri Samuelis id est Regum I. ( Cap. XII).
R\. Deo Gratias.
In illis diebus: dixit Samuel ad universum populum Israel. Ecce audivi vocem vestram: juxta omnia que locuti estis ad me: et constitui super vos Regem. Et nunc Rex gradietur ante vos: ego autem senui et canui. Porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc. Ecce presto sum. Loquimini de me coram Domino: et coram Christo ejus. Utrum bovem cujusquam tulerim: an asinum: si quempiam calunniatus sum: si oppressi aliquem. Si de manu cujusque munus accepi: et contemnam illud hodie: restituamque (0360B)vobis. Et dixerunt: Non es calunniatus nos: neque oppressisti: neque de manu alicujus quippiam tulisti: dixitque ad eos. Testis est Dominus adversum vos: et testis Christus ejus in hac die: quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt. Testis. Et ait Samuel ad populum. Dominus qui fecit Moysem et Aaron: et eduxit patres nostros de terra Egypti. Nunc ergo state: ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini: quas fecit vobiscum et cum patribus vestris. Quorum ingressus est Jacob in Egyptum: et clamaverunt patres vestri ex Egypto: et conlocavit eos in loco hoc. Qui obliti sunt Domini Dei sui: et tradidit eos in manu Sisare magistri milicie Asor: et in manu Philistinorum: et in manu Regis Moab: et pugnaverunt adversum (0360C)eos. Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt. Peccavimus: quia dereliquimus Dominum: et servivimus Baalim et Astaroth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum: et serviemus tibi. Et misit Dominus Hierobaal: et Badam: et Barach: et Jephte: et Samuel: et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum: et habitastis confidenter. Videntes autem quod Naas Rex filiorum Ammon venisset adversum vos: dixistis mihi. Nequaquam: sed Rex imperabit nobis. Cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. Nunc ergo presto est Rex vester quem elegistis et petistis: ecce Dominus dedit vobis Regem. Si timueritis Dominum et servieritis ei: et audieritis vocem ejus: et non exasperaveritis os Domini: eritis vos et Rex vester qui imperat (0360D)vobis sequentes Dominum Deum vestrum. Si autem non audieritis vocem Domini: sed exasperaveritis os Domini: erit manus Domini super vos: et super patres vestros. Sed et nunc state et videte rem istam grandem: quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est. Hodie invocabo (0361A)Dominum: et dabit voces et pluvias: et scietis et videbitis quod grande malum feceritis vobis in conspectu Domini: petentes super vos Regem. Et clamavit Samuel ad Dominum: et dedit Dominus voces et pluviam in die illa. Et timuit omnis populus Dominum nimis et Samuelem. Dixitque universus populus ad Samuelem. Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum: ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum: ut peteremus nobis Regem. Dixit autem Samuel ad populum. Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc. 132 Verumtamen nolite recedere a tergo Domini: et servire Domino in omni corde vestro: et nolite declinare post vana: que non proderunt vobis: neque eruent vos que vana sunt: et non derelinquet (0361B)Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum. Absit autem a me hoc peccatum in Domino: ut cessem orare pro vobis: et docebo vos viam bonam et rectam. Igitur timete Dominum: et servite ei in veritate: et ex toto corde vestro.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Tractus. Vide Domine et considera quoniam factus sum vilis: vide afflictionem meam quia erectus est inimicus. V\. Aperuerunt super me inimici ora sua: et exprobrantes percusserunt maxillam meam: sibilaverunt et fremuerunt: dixerunt devoremus eum. V\. Ipse autem gemens et conversus retrorsum.
(0361C)Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia epistole Petri Apostoli ( II, cap. II, III.)
R\ Deo gratias.
Charissimi. Novit Dominus pios de tentationibus eripere: iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare. Magis autem eos qui post carnem in concupiscentiam immundicie ambulant: damnationemque contemnunt. Audaces. Sibi placentes. Majestatem non metuunt. Blasphemantes. Ubi angeli fortitudini et virtute cum sint majores: non portant adversum se a Domino execrabile judicium. Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem: in his que ignorant: blasphemantes in corruptione sua peribunt. Percipientes mercedem injustitie: estimantes voluptates diurnas delicias. Quo inquinati et (0361D)commaculati deliciis affluentes: et in conviviis suis luxuriantes vobiscum. Oculos habentes plenos adulteriis et indesinenter delictis inlicientes animas instabiles. Cor exercitatum avaricie habentes: maledictionis filii dereliquerunt rectam viam: erraverunt secuti viam Balaam filii Beor qui mercedem injusticie dilexit. Increpationem vero habuit sue vesanie: subjugale mutum in hominis voce: loquens perhibuit prophetie insipientiam. Hi sunt fontes sine aqua: et nebule turbinibus exagitate: quibus caligo tenebrarum (0362A)reservatur. Superbia autem vanitatis loquentes inliciunt in desideriis carnis luxurie eos qui paululum effugerunt: qui in errore conversantur. Libertatem aliis promittentes; cum ipsi sint servi peccati. A quo enim quis superatus est; hujus et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi: et rursus impliciti superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam justicie: quam post agnitionem retrorsum converti a tradito sibi sancto mandato. Contigit enim illis res veri proverbii: canis reversus ad suum vomitum: et sus lota in volutabro ceni. Hanc ecce vobis charissimi secundam scribo epistolam; in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem: ut memores (0362B)sitis eorum que predixi verborum sanctorum Prophetarum et Apostolorum vestrorum preceptorum Domini et Salvatoris nostri. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Joanem ( Cap. VIII).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus loquebatur phariseis et turbis dicens. Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulabit in tenebris; sed habebit lucem vite. Dixerunt ergo pharisei. Tu de te ipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum. Respondit Jesus et dixit eis. Et si ego testimonium perhibeo de me ipso: verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado. Vos autem nescitis unde venio: aut quo vado. Vos autem secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam: et si judico ego: judicium meum verum est: (0362C)quia solus non sum: sed ego et qui me misit pater. Et in lege vestra scriptum est: quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso: et testimonium perhibet de me: qui misit me pater. Dicebant ergo ei. Ubi est pater tuus? Respondit Jesus. Neque me scitis: neque patrem meum. Si me sciretis: forsitan et patrem meum sciretis. Hec verba locutus est in Gazophilatio: docens in templo. Et nemo apprehendit eum: quia necdum venerat hora ejus. Dixit ergo eis iterum Jesus. 133 Ego vado et queritis me: et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado: vos non potestis venire. Dicebant ergo Judei: Numquid interficiet semetipsum? Quia dicit: quo ego vado: vos non potestis venire. Et dicebat illis. Vos de deorsum estis: (0362D)ego de superius sum. Vos de hoc mundo estis: ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis: quia moriemini in peccatis vestris. Si enim non credideritis quia ego sum: moriemini in peccato vestro. Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus. Principium qui et loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui et judicare: sed qui misit me verax est: et ego que audivi ab eo: hec loquor in mundo: et non cognoverunt: quia patrem eis dicebat Deum. Dixit ergo eis Jesus. Cum exaltaveritis filium hominis tunc cognoscetis: (0363A)quia ego sum: et a me factum est nihil. Sed sicut docuit mihi pater: hec loquor. Et qui misit me: mecum est: et non relinquet me solum: quia et ego que placita sunt ei facio semper. Hec illo loquente: multi crediderunt in eum. R\. Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Lauda. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea quam redemisti.
Preces. Penitentes.
Sacrificium. Offerte Domino.
Require retro in quarta feria I. hebdomade XL. folio 99.
Missa. Omnis conventus dominice plebis: et coadunatio christiane religionis effundite coram Domino (0363B)corda vestra: pandite probra: solvite vota. Nam acceptabit hujus jejunii votum: qui inspicit intentionis vestre affectum. Tantum est ut ita humiliemini sub manu Dei potentis: qualiter vos exaltet in tempore tribulationis. R\. Amen.
Alia Oratio. Jesu filius Dei: qui contriti cordis sacrificio placaris: nostris quesumus parce offensis. Da nobis et abstinendi devotionem: et abstinentie promereri virtutem. Quo et voluntate habeamur idonei: et corporali robore inveniamur condigni. R\. Amen.
Post nomina oratio. Offerentium tibi Deus pater vota sanctificas: sic jejunantium precibus adesto propicius: ut defunctis fidelibus eterne concedatur beatitudinis locus. R\. Amen.
(0363C)Ad pacem oratio. Pace tua Domine poscimus: muniantur intima pectoris nostri: que et jejunantibus fiat in permixtione sanctificationis: et non jejunantibus maneat in expiatione facinoris. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum dominum nostrum. Qui per jejunium spirituales effecti: liberius copulamur: Angelisque suis adjungimur. Per jejunium enim et sacramenta mysteriorum celestium revelantur: et tela demoniorum fortissima devincuntur. Eo quippe et vivificatur anima: et corpora atteruntur superba. Quo homo exterior exhibens abstinentie votum: interior facilius per orationem (0363D)penetret celum. Unde quia tu es summus Deus: per quem ista et ordinatim aguntur: et ammirabili potentia exercentur. Te acclivi ex oratione precamur: ut per jejunium hoc quod agimus: vel orationem: quam coram te fundimus: ejiciantur a nobis cuncta in commune tentamenta demoniorum: ut nullis sordidati malis: tuis deserviendo preceptis: proclamemus tibi semper atque ita dicamus. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere ammirabilis et Sanctus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui nobis instituit nostrum coram hominibus non ostendere jejunium: ne labentis vite transitoria laude bona (0364A)male uteremur. Nec jam esset in retributione futura: quos hic subsecuta fuisset merces vanitatis admissa. Ob hoc perlargissime te Deus pater exposcimus: ut te propiciante et jejunium nostrum: habeatur a vanitate disjunctum: et merces nobis non hic ore hominum: sed post in concilio prelargiatur Sanctorum: per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Ante te Domine effundentes desiderium cordis nostri precamur: ut ita hec que offerimus benedicas: qualiter ex his potantes et repulsa inedia convalescant: et concessa speciali virtute: celesti desiderio inardescant. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Tu Domine da escam.
(0364B)134 Require retro in Dominico quarto XL. fol. 130.
Ad Orationem Dominicam.
Domine Jesu Christe: cujus in fame pascimur verbo: cujus in siti recreamur alloquio tuo: et jejunium nostrum sanctifica tue gratie incremento: et vocem nostram exaudi e summo celo: qua te jubente dicimus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotenti Domino sociemini per jejunii puritatem: et copulemini per mentis afflictionem. R\. Amen. Eum quoque habeatis in munere: quem consortem videmini habere in labore. R\. Amen. Ut ab eo remuneretur jejunium vestrum: a (0364C)quo in vobis conlatum est fidei incrementum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedendum. Qui venit ad me non esuriet. Quere in I. Dominico XL. fol. 98. Com. Repletum.
Oratio. Reple Domine. Quere ut supra.
FERIA SEXTA. Lectio libri proverbiorum Salomonis ( Cap. XXVI, XXVIII).
R\. Deo gratias.
Fili: sicut noxius est qui mittit lanceas ac sagittas in mortem: sic vir qui fraudulenter nocet amico suo. Et cum fuerit deprehensus: dicet: ludens feci. Cum defecerint ligna: extinguitur ignis: et susurrone (0364D)subtracto jurgia conquiescunt. Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem: sic homo iracundus provocat rixas. Verba susurronis quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad intima ventris. Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile: sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. Labiis suis intelligitur inimicus: cum in corde tractaverit dolum. Quando submiserit vocem suam: ne credideris ei quoniam septem nequicie sunt in corde illius. Qui operit odium fraudulenter: revelabitur malicia ejus in concilio. Qui fodit foveam: incidit in eam: et qui revolvit lapidem: revertetur ad eum. Lingua (0365A)fallax non amat veritatem: et os lubricum operatur ruinas. Qui se jactat et dilatat: jurgia concitat: qui autem sperat in Domino salvabitur. R\. Amen.
Lectio libri Samuelis id est Regum ( I, cap. XX).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: dixit David ad Jonatham. Fac misericordiam in servum tuum: quia fedus Domini me famulum tuum inire fecisti. Si autem in me est aliqua iniquitas tu me interfice: et ad patrem tuum ne introducas me. Et ait Jonathas. Absit hoc a me. Neque enim fieri potest: ut si certo cognovero completam patris mei esse maliciam contra te: non adducerem tibi. Responditque David ad Jonathan. Quis annunciabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? Et ait Jonathas ad David. (0365B)Veni: egrediamur in agrum. Cumque exissent ambo in agrum: ait Jonathas ad David. Domine Deus Israel: si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie: et aliquid boni fuerit super David: et non statim misero ad te et notum tibi fecero: hec faciat Dominus in Jonatham: et hec augeat. Si autem perseveraverit patris mei malicia adversum te: revelabo aurem tuam et dimittam te: ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum: sicut fuit cum patre meo: et si vixero: facias mihi misericordiam Domini. Si ante mortuus fuero: non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum. Aut si non fecero: quomodo eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra: auferat Jonatham (0365C)de domo sua: et requirat Dominus de manu inimicorum David. Pepigit ergo fedus Jonathas cum David: et addidit Jonathas dejerare David eo quod diligeret illum: sicut animam suam: ita diligebat illum. Dixitque Jonathas. Cras Kalende sunt: et requireris: requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendens ergo festinus et veniens in locum ubi celandus es: in die quo operari licet: et sedebis juxta lapidera cui nomen est Ezel: et ego tres sagittas mittam juxta eum: et jaciam quasi exercens ad me signum. Mittamque et puerum dicens ei. Vade affer mihi sagittas. Si dixero puero - ecce sagitte intra te sunt tolle eas: tu veni ad me: quia pax tibi est et nihil mali: vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: ecce sagitte ultra te sunt: vade quia dimisit te Dominus. 135 De (0365D)verbo quod locuti fuimus ego et tu: sit dominus inter me et te usque in sempiternum. Absconditus est ergo David in agro: et venerunt Kalende: et sedit Rex ad comedendum panem. Cumque sedisset Rex super cathedram suam: secundum consuetudinem que erat juxta parietem: surrexit Jonathas et sedit: et Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David. Et non est locutus quicquam Saul in illa die. Cogitabat enim quod forte evenisset ei: et non esset mundus: nec purificatus. Cumque inluxisset dies secunda post Kalendas: rursum vacuus apparuit locus (0366A)David. Dixit autem Saul ad Jonatham filium suum. Cur non venit filius Isay nec heri nec hodie ad vescendum? Et respondit Jonathas Sauli. Rogavit me obnixe ut iret in Bethleem: Et ait. Dimitte me. quoniam sacrificium solenne in civitate unus de fratribus meis accersivit mihi. Nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis: vadam cito et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam Regis. Iratus autem Saul adversus Jonathan: dixit ei. Fili mulieris ultro virum rapientis: numquid ignoro quia diligis filium Isay in confusionem tuam: et in confusionem ignominiose matris tue? Omnibus enim diebus quibus filius Isay vixerit super terram: non stabilis eris tu: neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte: et adduc eum ad me: quia filius mortis (0366B)est. Respondens autem Jonathas Sauli patri suo ait. Quare morietur? quid fecit? Et arripuit Saul lanceam: ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod diffinitum esset patri suo: ut interficeret David. Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris: et non comedit in die secunda Kalendarum panem. Contristatus est enim super David: eo quod confodisset eum pater suus. Cumque inluxisset mane venit Jonathas in agro juxta placitum David: et puer parvulus cum eo: et ait ad puerum suum. Vade: et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset: jecit aliam sagittam trans puerum. Venit itaque puer ad locum jaculi: quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri: (0366C)et ait. Ecce ibi est sagitta. Porro ultra te. Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri dicens. Festina velociter: ne steteris. Collegit autem puer Jonathe sagittas: et attulit ad Dominum suum. Et quid ageretur penitus ignorabat. Tantummodo enim Jonathas: et David rem noverant. Dedit ergo Jonathas arma sua puero: et dixit ei. Vade, et defer in civitatem. Cumque abiisset puer surrexit David de loco: qui vergebat ad austrum. Et cadens pronus in terram: adoravit tertio. Et osculatus alterutrum: fleverunt pariter: David autem amplius. Dixit ergo Jonathas ad David. Vade in pace: quecumque juravimus ambo in nomine Domini: dicentes. Dominus sit inter me et te: et inter semen meum, et semen tuum usque in sempiternum. Et surrexit David: et (0366D)abiit. Sed et Jonathas ingressus est civitatem. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Tractus. Nunc ecce oppressit me dolor meus: et ad nihilum redacti sunt artus mei: fratres mei testimonium dicunt contra me: et suscitatus falsiloquus adversus faciem meam. V\. Aperuerunt contra me inimici ora sua: et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt penis meis: conclusit me Deus in manus impiorum. V\. Collegit furorem suum in me: et comminans mihi infremuit contra me.
Dicat. Presb. Silentium facite.
(0367A)Sequentia Epistole Petri Apostoli ( II, cap. III).
Deo gratias.
Charissimi: adveniet autem dies Domini sicut fur: in qua celi magno impetu transcurrent. Elementa vero calore solventur: et terra et que in ipsa sunt opera exurentur. His ergo pereuntibus: quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus expectantes: et properantes ad presentiam diei Domini: per quem celi ardentes solventur: et elementa ignis ardore tabescent. Novos vero celos et novam terram secundum promissa ipsius expectamus: in quibus justicia inhabitat. Quapropter charissimi hec expectantes: satagite immaculati et inviolati apud eum inveniri in pace: et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Sicut et (0367B)charissimus 136 frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis: sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his in quibus sunt quedam difficilia intellectu: que indocti et instabiles depravant: sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem. Vos igitur fratres prescientes cavete: ne insipientium errore seducti: excidatis a propria infirmitate. Crescite vero in gratia et in cognitione Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in die eternitatis.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem ( Cap. VIII).
Illo tempore: Dominus noster Jesus Christus dicebat ad eos qui crediderunt ei Judeos. Si permanseritis (0367C)in sermone meo: vere discipuli mei eritis. Et cognoscetis veritatem: et veritas liberabit vos. Responderunt ei. Semen Abrahe sumus: et nemini servivimus unquam. Quomodo tu dicis liberi eritis? Respondit eis Jesus. Amen amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum: servus est peccati. Servus autem non manet in domo in eternum: filius manet in eternum. Si ergo filius vos liberaverit: vere liberi estis. Scio quod filii Abrahe estis: sed queritis me interficere: quia sermo meus non capit in vobis. Ego quod vidi apud patrem meum: loquor. Et vos que vidistis apud patrem vestrum: facitis. Responderunt et dixerunt ei. Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus. Si filii Abrahe estis: opera Abrahe (0367D)facite. Nunc autem queritis me occidere: hominem qui veritatem vobis locutus sum: quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei. Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. At illis Jesus. Si Deus pater vester esset: diligeretis utique me. Ego enim a Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni: sed ille me misit. Quare loquellam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Vos ex patre diabolo estis: et (0368A)desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio: et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium: ex propriis loquitur: quia mendax est et pater ejus. Ego autem qui veritatem dico: non creditis mihi. Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico: quare non creditis mihi? Qui ex Deo est: verba Dei audit. Propterea vos non auditis: quia ex Deo non estis. Responderunt Judei: et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos: quia Samaritanus es tu: et demonium habes? Respondit Jesus. Ego demonium non habeo: sed honorifico patrem meum: et vos inhonorastis me. Ego autem non quero gloriam meam: est qui querat et judicet. Amen amen dico vobis: siquis sermonem meum servaverit mortem non videbit in (0368B)eternum. Dixerunt ergo Judei. Nunc cognovimus quia demonium habes. Abraham mortuus est et prophete: et tu dicis siquis sermonem meum servaverit: non gustabit mortem in eternum. Numquid tu major es patre nostro Abraham qui mortuus est: et prophete mortui sunt. Quem te ipsum facis? Respondit Jesus. Si ego glorifico me ipsum: gloria mea nihil est. Est pater meus qui glorificat me: quem vos dicitis quia Deus vester est: et non cognovistis eum. Ego autem novi eum: et si dixero quia non scio eum: ero similis vobis mendax. Sed scio eum: et sermonem ejus servo. Abraham pater vester exultavit: ut videret diem meum: et vidit et gavisus est. Dixerunt ergo Judei ad eum. Quinquaginta annos nondum habes: et Abraham vidisti. Dixit eis Jesus. Amen (0368C)amen dico vobis: antequam Abraham fieret ego sum. Tulerunt ergo lapides: ut jactarent in eum. Et nemo extendit in illum manus: quia nondum venerat hora ejus.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et eum.
Lauda. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea quam redemisti.
Preces. Penitentes orate. folio 99.
Sacrificium. Offerte Domino. Quere ut supra.
Missa. Omni cura fratres charissimi jejuniorum nobis est observanda devotio: et tamquam cum allophilis quotidiana congressio diebus ac noctibus (0368D)pugna cum diabolo. 137 Quia in opere decipere non valuit: cogitationibus pravis subvertit. Et quem tentare non potuit vigilantem falsis illusionibus solicitat dormientem. Nemo ergo jejunium violet. Nemo contemnat. Ut cum Dominus noster Jesus Christus advenerit: saciet quos invenerit jejunantes.
R\. Amen.
Alia Oratio. Audivimus et cognovimus Domine per abstinentiam sacri jejunii: quanta virtutum premia collata sint patribus nostris. Ex hoc tue majestati (0369A)Moyses adscriptus est fidelis amicus. Ob hoc Helias raptus igneis curribus obsequentibus flammis paradiso deputatus est vivus. Per ejus quoque quadragesime perpetuitatem jejunii tentator a Christo devictus est inimicus. Ex hoc Johannes enituit in deserto precipuus. Ob hoc te quesumus sanctissime Deus: ut hoc salutiferum opus prestes nobis jugiter frequentare: per quod ad promissa mereamur premia future beatitudinis pervenire.
R\. Amen.
Post nomina Oratio. Pro delictis nostris jejunio humiliatis corporibus: tuam te quesumus Deus gratiam concede placatus: quo tam vivis: quam defunctis remedia poscimus impetrare salutis. R\. Amen.
(0369B)Ad Pacem Oratio. Dilatetur omnipotens Deus anima nostra in pace tua: et caro obsequatur tibi per abstinentie parcimoniam. Ut utraque tibi fideliter obsequendo: charitatis tue remuneretur ex dono. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui gloriosum de diabolo triumphum jejunus obtinuit: et certandi formulam militibus propriis suo exemplo monstravit. Quadraginta igitur diebus et quadraginta noctibus Deus et Dominus omnium jejunavit: ut et verum Deum et hominem suscepisse monstraret: et quod Adam per escam perdiderat: suo jejunio repararet. Adgreditur itaque diabolus virginis filium: Dei (0369C)quoque nesciens unigenitum. Et licet veternosa calliditate: eisdem machinis quibus Adam primum dejecerat: etiam secundum seducere obtineret: tamen hoc non valuit: nec fortissimum bellatorem in ulla potuit omnino fraude subripere. Ille etenim quadraginta diebus vel noctibus jejunavit: et postea esuriit: qui quadraginta dudum annorum temporibus innumeras pane celesti multitudines saginavit. Hic est qui virtute propria fretus: cum diabolo tenebrarum principe dimicavit: et eo postrato victorie tropheum ad celos magnifice portavit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus: vere benedictus Dominus (0369D)noster Jesus Christus filius tuus: a quo et (0370A)abstinentium vita et contritorum remunerantur obsequia. Qui est et refectio abstinentium: et panis indeficiens Angelorum. Nunc igitur quia ipse est per quem datur esca esurientibus: te Deus pater exposcimus et rogamus: ut per eum nobis concedas: et digne tibi soli per jejunium complacere: et dignissime tibi hostiam in nobis abstinentie immolare. Deus Domine ac Redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Oblatis tibi Domine libaminibus: respice humilitatis nostre jejunium. Ut et hec oblata sanctifices: et sumentium ariditatem tue benedictionis ubertate sustentes. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione.
(0370B)Ad Orationem Dominicam.
Satis dulcis est Domine solennitas jejuniorum: qua vivi homines perducuntur ad celum. Dona ergo nobis Christe Deus semper illa sectari: per que a te mereamur facillime audiri: quia te jubente dicimus. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Benedictio. Deus apud quem est misericordia copiosa: efficiat vos sibi per jejunium vasa mundissima. R\. Amen. Quique est indeficiens divinitatis natura: ipse spiritualibus deliciis reficiat infirmitatem vestram. R\. Amen. Ut corda vestra eum semper esuriant: ad quem vota nostre abstinentie 138 clamant. R\. Amen Per misericordiam ipsius Dei (0370C)nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedendum. Qui venit ad me.
Com. Repletum est. Oratio. Reple Domine cor. Quere in I. Dominico Quadragesime. fol. 98.
IN QUINTO DOMINICO QUADRAGESIME. Ad Missam. Jesu filii Sirach id est Ecclesiasticus ( Cap. XLVII).
R\ Deo gratias.
Fili: Deus non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet: neque delebit opera sua: neque perdet ab stirpe nepotes electi sui: et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpetur. Dedit autem reliquum Jacob et David de ipsa stirpe: et requievit Salomon cum patribus suis. Et reliquit post se de (0370D)semine suo gentis stulticiam: et imminutum a prudentia (0371A)Roboam qui avertit gentem consilio suo. Et Hieroboam filium Nabat: qui fecit peccare Israel: et dedit Effrem viam peccandi; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde. Tunc mota sunt corda: et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. Et invocaverunt Dominum misericordie: et patentes manus extulerunt ad celum: et sanctus Dominus Deus audivit vocem ipsorum. Non est commemoratus peccatorum illorum: neque dedit illos inimicis suis. Usque dum perveniret ad eos defensio: et ab omnibus peccatis eorum liberavit eos Dominus. R\. Amen.
Lectio Libri Samuelis idest I. Regum ( Cap. XXVI).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: Venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa: (0371B)dicentes. Ecce David absconditus est in colle Achille qui est ex adverso solitudinis in via. Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph: et cum eo tria millia virorum de electis Israel: ut quereret David in deserto Ziph. Et castrametatus est Saul in Gabaa Achille quod erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum misit exploratores et didicit quod venisset certissime. Et surrexit David clam: et venit ad locum ubi erat Saul. Cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps milicie ejus: Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum ejus: ait David ad Abimelech Cetheum et Abisai filium Sarvie fratrem Joab dicens. Quis descendet (0371C)mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai. Ego descendam tecum. Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte: et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio: et hastam fixam in terra ad caput ejus. Abner autem et populus dormientes in circuitu ejus. Dixitque Abisai ad David. Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas. Nunc ergo perfodiam eum lancea in terram semel: et secundo opus non erit. Et dixit David ad Abisai. Ne interficias eum: quis enim extendit manum suam in Christum Domini et innocens erit? Et dixit David: vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum: aut dies ejus venerit ut moriatur: aut in infernum descedens perierit: propicius sit mihi Dominus: ne extendam manum meam in Christum Domini. Nunc (0371D)autem tolle hastam que est ad caput ejus et scyphum: atque abeamus. Tulit ergo hastam et scyphum aque: qui erat ad caput Saul: et abierunt. Et non erat quisquam qui videret: et intelligeret et vigilaret: sed omnes dormiebant: quia sopor Domini irruerat super eos. Cumque transisset David ex adverso: et stetisset in vertice montis de longe: et esset grande intervallum inter eos: clamavit David ad populum (0372A)et ad Abner filium Ner dicens. Nonne respondebis Abner? Et respondens Abner ait. Quis es tu qui clamas et inquietas Regem! Et ait David ad Abner. Nunquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti Dominum tuum Regem? ingressus est enim unus de turba: ut interficeret Dominum tuum Regem. Non est bonum hoc quod fecisti. Vivit Dominus quia filii mortis estis vos: qui non custodistis Dominum vestrum Christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta Regis: et ubi scyphus aquae qui erat ad caput ejus. Cognovit autem Saul vocem David et dixit. Numquid vox tua est hec fili mi David? Et ait David. Vox mea domine mi Rex. Et ait. Quam ob causam Dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? aut quod est malum (0372B)in manu mea? Nunc ergo audi oro Domine mi Rex verba servi tui. Si Dominus incitat te adversum me: 139 odoretur sacrificium. Si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini: qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes: vade: servi diis alienis. Et tunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino: quia egressus est Rex Israel: ut querat pulicem unum: sic persequitur perdix in montibus. Et ait Saul. Peccavi. Revertere fili mi David: nequaquam ultra male tibi faciam: eo quod preciosa fuerit anima mea in oculis tuis. Hodie apparet quod stulte egerim: et ignoraverim multa nimis. Et respondens David ait. Ecce hasta Regis: transeat unus de pueris et tollat eam. Dominus autem retribuet unicuique secundum (0372C)justiciam suam et fidem. Tradidit enim te Dominus in manu mea: et nolui levare manum meam in Christum Domini. Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis: sic magnificetur anima mea in oculis Domini: et liberet me de omni angustia. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Ne derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me. V\. Quia anima mea completa est inlusionibus: et non est salus in carne mea. P. Deus. V\. Quoniam ego ad flagella paratus sum: et dolor meus contra me est semper. P. Deus. V\. Et multiplicati sunt qui me oderunt injuste: qui retribuebant mala pro bonis detrahebant mihi: quoniam (0372D)sequebar justiciam: et projecerunt me dilectum tanquam mortuum abominatum. P. Deus meus.
Preces sequentes dicantur modo ut scriptum est in I. Dominico Quadragesime fol. 94. Insidiati sunt mihi adversarii mei gratis. P. Tu pater sancte miserere et libera me. V\. Portatus sum ut agnus innocens ad victimam: captus ab inimicis ut avis in muscipulam magis gratis. P. Tu pater. V\. Aperuerunt (0373A)omnes ora sua contra me: dentibus fremuerunt querentes deglutire me magis gratis. P. Tu pater. V\. Sibilantes clamabant et movebant capita tractantes de me falsa proferre testimonia: magis gratis. P. Tu pater. V\. Suspensum cruci damnant: fixum clavis ferreis: venditum a Judeis pro triginta argenteis magis gratis. P. Tu pater. V\. In latere confossus gladio horrifico: illico fluit latex cum sanguine innoxio: magis gratis. P. Tu pater. V\. Omnes inundaverunt quasi aque super me dimersum in sepulchro: adposuerunt lapidem: magis gratis. P. Tu pater. V\. Confusa palluerunt concta celi sidera: dies obtenebratur: cum vidit pati Dominum: magis gratis. P. Tu pater. V\. Sic Judeorum turba ceca diffidentia deposcunt a Pilato milites pro custodia: (0373B)magis gratis. P. Tu pater. V\. Tunc milites dividunt vestem meam sortibus: cernentes in me flagra injusta et sevissima: magis gratis. P. Tu pater. V\. Intende pie pater et succurre miseris pro quibus tam acerbis afficior suppliciis: magis gratis. P. Tu pater.
Oratio. Exaudi orationem nostram. Quere in I. Dominico Quadrag. fol. 94.
Dicat Presb. Silentium facite.
Principium Epistole Johannis Apostoli ( Cap. I)
R\. Deo gratias.
Charissimi: quod erat ab initio: quod audivimus: quod vidimus oculis nostris: quod perspeximus: et manus nostre contrectaverunt de verbo vite: et vita manifestata est nobis: et vidimus: et (0373C)testamur: et annunciamus vobis vitam eternam: que erat apud Patrem: et apparuit nobis. Quod ergo vidimus: et audivimus adnunciamus vobis: ut et vos societatem habeatis nobiscum: et societas nostra sit cum Patre et Filio ejus Jesu Christo. Et hec scribimus vobis: ut gaudium vestrum sit plenum: et hec est adnunciatio quam audivimus ab eo: et adnunciamus vobis. Quoniam Deus lux est: et tenebre in eo non sunt ulle. Si dixerimus nos societatem habere cum eo: et in tenebris ambulamus: mentimur: et non facimus veritatem. Si autem in luce ambulamus: sicut et ipse in luce est: societatem habemus cum eo: et sanguis Jesu Christi filii ejus mundet nos ab omni peccato. R\. Amen.
(0373D)Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. X).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur Phariseis et turbis dicens. Amen amen dico vobis. Qui non intrat per ostium in ovile ovium: sed ascendit aliunde: ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium: pastor est ovium. Huic ostiarius aperit: et oves vocem ejus audiunt: et proprias (0374A)oves vocat nominatim: et educit eas. Et cum proprias oves omiserit ante eas vadit: et oves illum sequuntur: quia sciunt vocem ejus. Alienum autem 140 non sequuntur: sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. Hoc proverbium dixit Jesus: illi autem non cognoverunt: quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Jesus. Amen amen dico vobis: quia ego sum ostium ovium: omnes quotquot venerunt: fures sunt et latrones: sed non audierunt eos oves. Ego sum ostium. Per me siquis introierit salvabitur: et ingredietur et regredietur: et pascua inveniet. Fur non venit nisi ut furetur: et mactet: et perdat: Ego veni ut vitam habeant: et abundantius habeant. Ego sum pastor bonus. Bonus autem pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem et qui non (0374B)est pastor: cujus non sunt oves proprie videt lupum venientem: et dimittit oves et fugit: et lupus rapit: et dispergit oves. Mercenarius autem fugit: quia mercenarius est: et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas: et cognoscunt me mee. Sicut novit me pater: et ego agnosco patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias habeo oves: que non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere: et vocem meam audient: et fiet unus grex et unus pastor. R\. Amen.
Dicat. Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Lauda. Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo libera me. V\. Qui cogitaverunt malicias in corde suo: tota die constituebant prelia. V\. Acuerunt (0374C)linguas suas sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. V\. Custodi me Domine de manu peccatoris: ab hominibus iniquis libera me.
Preces. Penitentes. Quere in quarta Feria I. Hebdomade Quadragesime fol. 99.
Sacrificium. Isti sunt dies: quos debetis custodire temporibus suis: quartadecima die ad vesperum Pascha Domini est: et in quinta decima solennitatis celebrabitis altissimo Deo vestro. V\. Locutus est Moyses filiis Israel dicens: in die octavo venturo sumite vobis ramos palmarum: et exultate in conspectu Domini et secundum legem quod vobis precepi. P. Solennitatem.
Missa. Deus qui mystico olim presagio famulo tuo (0374D)Moysi inter alias preceptorum tuorum cerimonias: etiam horum dierum solennia in monte Synai propicius ostendisti: ut octavo die venturo sumerent diversarum arborum fructus: ramos quoque palmarum: et exultarent in conspectu Domini Dei sui cum hymnis. Concede nobis famulis tuis: ut innocentie et fidei veritate sinceri: tuis semper coram altaribus assistamus. Sicque tibi parcimoniam corporum offeramus: (0375A)ut actuum plenitudinem: perfectis apud nos moribus retentemus. R\. Amen.
Alia Oratio. Omnipotens Deus qui per abstinentiam sacri jejunii in mensa patribus nostris virtutum premia condonasti: presta nobis famulis tuis: ut eorum mereamur esse sequipedes: quorum exemplis ad meliora perducti: et carnalibus inlecebris maneamus invicti: et in tuis jugiter insistamus preceptis indefessi. R\. Amen.
Post nomina Oratio. Deus qui omnium nomina: temporumque mensuras: pia semper largitate dispensas: Sanctorum tuorum nos quesumus recitatis nominibus purifica precibus: absolve a criminibus: et salutaris continentie dita muneribus: ut per hoc sacre festivitatis jejunium sincerissimum: tibi nostri (0375B)cordis offeramus holocaustum. Hanc itaque fidelium tuorum oblationem: propicius ac sereno vultu Domine dignare respicere: ut decurrente jam jejuniorum nostrorum tempore: hec nos oblatio: et a preteritis delictorum sordibus abluat: et a futuris ut caveamus: te miserante custodiat: ut occursuri obviam tue majestati: non pedum passibus: sed contriti cordis nostri gressibus: conclamare tibi puro mentis affectu gloria in excelsis Deo cum Hebreorum pueris mereamur. R\. Amen.
Ad pacem Oratio. Fidei nostre omnipotens Deus crescit augmentum: si sedulum jejuniorum nostrorum tue majestatis solvimus votum. Ac per hoc pervenire poterimus tue claritati occursum: si pacifici semper manentes: a nobis custodita fuerit parcimonia (0375C)jejuniorum: quibus opprimimur: et tollantur omnia pondera vitiorum. Pacem itaque perfectam nobis omnibus benignus concede: ut quam tui jam Sancti fruuntur in celis: nos quoque meditemur jugiter in terris. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est vere sanctum et pulchrum est: nos tibi semper hic et ubique gratias agere: laudesque referre 141 per unigenitum filium tuum Dominum nostrum. Qui hoc sacrum jejunii tempus famulis tuis Moysi et Helie propicius olim concessit. Per quod unus legem accepit: alius igneo curru transvectus paradisi secreta rimavit. Ipse quoque mediator Dei et hominum Dominus noster Jesus Christus filius tuus: quod dudum servis concessit (0375D)hoc in sue majestatis clementia postea consecravit. Per hoc enim jejunium Ninnivitis venia datur: per hoc jejunium leonum ora concluduntur. Per hoc jejunium Amorreus devincitur. Per hoc jejunium clades a terra depellitur. Per hoc jejunium Aman superbus in ligno suspenditur. Per hoc jejunium populus (0376A)Dei a necis periculo liberatur. Per hoc jejunium Sancti ad celestia regna perveniunt. Per hoc jejunium peccatores ad veniam revocantur. Per hoc jejunium fugantur demonia: comprimuntur vitia: concrescunt virtutes. Per hoc jejunium Angelis copulatur sancta virginitas. Per hoc jejunium impartitur viduis continentia. Per hoc jejunium potentibus inspiratur justicia: et omnibus conjugatis prudentia. Presta ergo nobis omnipotens Deus: ut mortificato corde et corpore et hic legem tuam splendide observemus: et illic cum Sanctis tuis intra paradisi aulam solenniter gaudeamus: consona voce proclamantes ac dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere hec illa preclara et ammirabilis supernarum creaturarum eterna laudatio. (0376B)Que in celestibus sine defectu psallitur ab Angelis: et hic solenniter decantatur a populis. Illic conlaudant celestia: hic adorant terrestria. Illic sanctis tuis eterna retribuis premia: hic fidelibus largam prestas misericordiam. Illa non deseris: ista non despicis: quia redemptorem nostrum piissime pater pro totius mundi salute ad nos misisti: Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Recitatis Domine unigeniti tui sacramentorum preceptis: simulque preclare passionis et resurrectionis et in celos ascensionis memoriam facientes majestatem tuam supplices rogamus ac petimus. Ut in his sacrificiis benedictionum tuarum plenitudo descendat: et infundas in eis imbrem Spiritus (0376C)tui Sancti de celis. Ut fiat hoc sacrificium secundum ordinem Melchisedech: fiat hoc sacrificium secundum ordinem Patriarcharum et Prophetarum tuorum. Ut quod ab illis tipice facientibus unigeniti filii tui significantibus adventum: tua majestas acceptare dignata est: sic hoc sacrificium respicere et sanctificare digneris: quod est verum corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi filii tui: qui pro nobis omnibus factus est Sacerdos et hostia. Hanc itaque hostiam tu piissime pater de tue claritatis respectu sanctifica: ut sumentibus eam: et hic delictorum veniam: et eternam in celis conferas vitam.
R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Tu Domine das escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum (0376D)tuam: et imple omnem animam benedictione.
Ad orationem Dominicam.
Omnes fratres charissimi: qui conditos nos ac redemptos Domini pietate gaudemus: orationis Dominice memores: precibus indefessis ejusdem Domini (0377A)misericordiam imploremus clamantes e terris. Pater noster.
Dicat Presbit. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Benedictionis gratia vos semper protegat: et ab omni malo defendat. R\ Amen. Mundet vos Dominus ab omni crimine peccatorum: et sibi placere faciat in eternum. R\. Amen. Ubique vos Dominus placatus occurrat: et sue benedictionis opem dignanter attribuat. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc.
Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Ad accedentes. Amen dico vobis ego sum panis (0377B)vite: qui de celo descendi: siquis ex ipso manducaverit: non morietur in eternum: et qui biberit ex aqua quam ego dabo ei: non sitiet unquam: sed fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam. P. Sicut misit me vivens pater: et ego vivo propter patrem: et qui manducat me: ipse vivet propter me. P. Siquis ex. R\. Gloria et honor Patri. P. Siquis.
Com. Repletum est gaudium nostrum: et lingua nostra in exultatione.
Oratio. Reple Domine cor nostrum.
Quere in I. Dominico XL. fol. 98.
142 FERIA QUARTA. Ad Missam. Proverbiorum Salomonis ( Cap. XXXIII).
(0377C)R\. Deo gratias.
Fili: quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende que posita sint ante faciem tuam. Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes potestatem in animam tuam. Ne desideres de cibis ejus: in quo est panis mendacii. Noli laborare ut diteris: sed prudentie tue pone modum. Ne erigas oculos tuos ad opes: quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquile et volabunt in celum. Ne comedas cum homine invido: et ne desideres cibos ejus. Quoniam in similitudinem arioli et conjectoris estimat quod ignorat. Comede et bibe dicet tibi: et mens ejus non est tecum. Cibos quos comederas: evomes: et perdes pulchros sermones tuos. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum: et aures (0377D)tue ad verba scientie. Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga: non morietur. Tu virga percuties eum: et animam ejus de inferno liberabis. R\. Amen.
Lectio libri Malachim id est Regum ( II, cap. XIII, XIV).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Venit Absalon ad regem David: et (0378A)ait ad eum. Ecce tondentur oves servi tui: veniat oro Rex cum servis suis ad servum suum. Dixitque Rex ad Absalon. Noli fili mi. noli rogare ut veniamus et gravemus te. Cum autem cogeret eum: et noluisset ire benedixit ei. Et ait Absalon. Si non vis venire: veniat obsecro nobiscum saltim Annon frater meus. Dixitque ad eum Rex. Non est necesse ut vadat tecum. Cogit autem Absalon: et dimisit cum eo Annon et universos filios Regis. Preceperat autem Absalon pueris suis dicens. Observate cum temulentus fuerit Annon vino: et dixero vobis percutite eum: et interficite: nolite timere. Ego enim sum qui precipio vobis. Roboramini: et estote viri fortes. Fecerunt ergo pueri Absalon adversus Annon sicut preceperat eis Absalon. Surgentesque (0378B)filii Regis ascenderunt singuli mulas suas: et fugerunt. Cumque adhuc pergerent in itinere: fama pervenit ad David dicens. Percussit Absalon omnes filios Regis: et non remansit ex eis saltem unus. Surrexit itaque Rex: et excidit vestimenta sua: et cecidit super terram et omnes servi ipsius: qui adsistebant ei exciderunt vestimenta sua. Respondens autem Jonadab filius Semmae fratris David dixit. Ne estimet Dominus meus Rex: quod omnes pueri filii Regis occisi sunt: Annon solus mortuus est: quoniam in odio Absalon erat positus: ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. Nunc ergo ne ponat Dominus meus Rex super cor suum verbum istud dicens: omnes filii Regis occisi sunt: quoniam Annon solus mortuus est. Fugit autem Absalon: et levavit (0378C)puer speculator oculos suos et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. Dixit autem Jonadab ad Regem. Ecce filii Regis adsunt juxta verbum servi tui: sic factum est. Cumque cessasset loqui apparuerunt filii Regis: et intrantes levaverunt voces et fleverunt. Sed et Rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis. Porro Absalon fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur Regem Gessur: luxit ergo David filium suum multis diebus. Absalon autem cum fugisset et venisset in Gessur: fuit ibi tribus annis. Cessavitque Rex David persequi Absalon: eo quod consolatus esset super Annonis interitu. Intelligens autem Joab filius Sarvie: quod cor Regis versum esset ad Absalon: misit Thecuam et tulit inde mulierem (0378D)sapientem: dixitque ad eam. Lugere te simula et induere veste lugubri: et ne ungaris oleo: ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum: et ingredieris ad Regem: et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab sermones in ore ejus. Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad Regem: cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit. Serva me Rex. Et (0379A)ait ad eam. Quid cause habes? Que respondit. Heu mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus: et ancille tue erant duo filii. Qui rixati sunt adversum se in agro: nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum et interfecit eum. Et ecce consurgens universa cognatio 143 adversum ancillam tuam dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum: ut occidamus illum pro anima fratris sui quem interfecit: et deleamus heredem. Et querunt extinguere scintillam meam que relicta est: ut non supersit viro meo nomen: et reliquie super terram. Et ait Rex ad mulierem. Vade in domum tuam: et ego jubebo pro te. Dixitque mulier Thecuites ad Regem: in me Domine mi Rex sit iniquitas et in domo patris mei. Rex autem (0379B)et thronus ejus sit innocens. Et ait Rex. Qui contradixerit tibi adduc eum ad me: et ultra non addet: ut tangat te. Que ait. Recordetur Rex Domini Dei sui: et non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum: et nequaquam interficiat filium meum. Qui ait. Vivit Dominus: quia non cadet de capillis filii tui super terram. Dixit ergo mulier. Loquatur ancilla tua ad Dominum meum Regem verbum. Et ait. Loquere. Dixitque mulier. Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei: et locutus est Rex verbum istud ut peccet: et non reducat electum suum. Omnes morimur: et quasi aqua dilabimur in terram: que non revertuntur. Nec vult perire Deus animam: sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. Nunc igitur veni: (0379C)ut loquar ad Dominum meum Regem verbum hoc presente populo: et dixit ancilla tua. Loquar ad Regem: si quo modo faciat Rex verbum ancille sue. Et audivit Rex: ut liberaret ancillam suam de manu omnium: qui volebant delere me: et filium meum de hereditate Dei. Dicat ergo ancilla tua: ut fiat verbum Domini mei Regis quasi sacrificium: sicut enim Angelus Dei: sic est Dominus meus Rex: ut nec benedictione nec maledictione moveatur. Unde et Dominus Deus tuus est tecum. Et respondens Rex dixit ad mulierem. Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque mulier. Loquere Domine mi Rex. Et ait Rex. Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier et ait. Per salutem anime tue Domine mi Rex: nec ad dexteram nec ad (0379D)sinistram est ex omnibus his que locutus est Dominus meus Rex. Servus enim tuus Joab ipse precepit mihi: et ipse posuit in os ancille tue omnia verba nec: ut verterem figuram sermonis hujus. Servus tuus Joab precepit istud. Tu autem Domine mi Rex sapiens es: sicut habet sapientiam Angelus Dei: ut intelligas omnia super terram. Et ait Rex ad Joab. Ecce placatus feci verbum tuum. Vade igitur et revoca puerum Absalon. Cadensque Joab super faciem suam in terram: adoravit et benedixit Regi: et dixit (0380A)Joab. Hodie intellexit servus tuus: quia inveni gratiam in oculis tuis: Domine mi Rex: fecisti enim sermonem servi tui. Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur: et adduxit Absalon in Hierusalem. Dixit autem Rex. Revertatur in domum suam: et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalon in domum suam: et faciem Regis non vidit. Porro sicut Absalon vir non erat pulcher in omni Israel: et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. Et quando tondebat capillum: semel autem in anno tondebatur: quia gravabat eum cesaries: ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico. Nati sunt autem Absalon filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma. Hec fuit in matrimonio Roboam filio Salomonis: (0380B)et peperit ei Abiam. Mansitque Absalon in Hierusalem duobus annis: et faciem Regis non vidit. Misit itaque ad Joab: ut mitteret eum ad Regem. Qui noluit venire ad eum. Cum que secundo misisset: et noluit venire: dixit servis suis. Scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem order. Ite igitur et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalon segetem igni. Et venientes servi Joab scissis vestibus dixerunt: Succenderunt servi Absalon partem agri igni. Surexitque Joab: et venit ad Absalon in domum suam et dixit. Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? Et respondit Absalon ad Joab. Misi ad te obsecrans: ut venires ad me: et mitterem te ad Regem: ut diceres ei. Quare veni ad te de Gessur: melius mihi erat ibi (0380C)esse. Obsecro ergo ut videam faciem Regis. Quod si memor est iniquitatis mee: interficiat me. 144 Ingressus itaque Joab ad Regem: nunciavit ei omnia. Vocatusque est Absalon: et intravit ad Regem et adoravit super faciem terre coram eo: osculatusque est Rex Absalon. R\. Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Tractus. Nunc ecce derident me inimici mei: nunc in eorum canticum versus sum: abominantur me: et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur. V\. Ad dexteram calamitatis mee illico surrexerunt: pedes meos subverterunt: et oppresserunt quasi fluctibus semitas meas. V\. Quapropter in memet ipso arescit anima mea: et possident me (0380D)dies afflictionis.
Dicat Presbit. Silentium facite.
Sequentia epistole Johannis Apostoli ( I, cap. II).
R\. Deo gratias.
Charissimi. Non novum mandatum scribo vobis: sed mandatum vetus: quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum quod audistis. Iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in nobis. Quoniam tenebre transierunt: (0381A)et lumen verum jam lucet. Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit: in tenebris est usque adhuc. Nam qui diligit fratrem suum in lumine manet: et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum: in tenebris est: et in tenebris ambulat et nescit quo eat: quoniam tenebre obcecaverunt oculos ejus. Scribo vobis filioli: quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. X).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur phariseis et turbis dicens. Propterea me pater diligit: quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam (0381B)meam: et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. Dissensio itaque facta est inter Judeos propter sermones hos. Dicebant enim multi ex ipsis: Demonium habet: et insanit: quid eum auditis? Alii dicebant: hec verba non sunt demonium habentis. Numquid demonium potest cecorum oculos aperire? Facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hyems erat. Et ambulabat Jesus in templo in porticum Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judei et dicebant ei. Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus: dic nobis palam. Respondit eis Jesus. Loquor vobis: et non creditis. Opera que ego facio in nomine patris mei: hec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis: quia non estis ex ovibus meis: oves mee (0381C)vocem meam audiunt: et cognosco eas et sequuntur me. et ego vitam eternam do eis: et non peribunt in eternum: et non rapit eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi: majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu patris mei. Ego et pater unum sumus. Sustulerunt lapides Judei: ut lapidarent eum. Respondit eis Jesus. Multa bona opera ostendi vobis a patre meo: propter quod opus me lapidatis? Responderunt ergo Judei. De bono opere non lapidamus te: sed de blasphemia. Et quia tu homo cum sis: facis te ipsum Deum. Respondit eis Jesus. Nonne scriptum est in lege vestra: quia ego dixi Dij estis? Si illos dixit Deos ad quos sermo Dei factus est: et non potest solvi scriptura: quem pater (0381D)sanctificavit: et misit in hunc mundum. Vos dicitis quia blasphemas: quia dixi filius Dei sum. Si non facio opera patris mei: nolite credere mihi: si autem facio et mihi non vultis credere: operibus credite: ut cognoscatis et credatis quia in me est pater et ego et in patre.
R\. Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lauda. Eripe me Domine. Quere retro in V. Dominico fol. 140.
Preces. Penitentes.
Sacrificium. Offerte Domino. Quere in IV. feria. I. hebdomade quadragesime fol. 99.
(0382A)Missa. Memores delictorum nostrorum fratres charissimi: peccata nostra coram Domino defleamus: seminantes lachrimis: quod metamus in gaudiis. Simus in oratione assidui: jejuniis prompti: in elemosynis 145 liberales: ut promisse retributionis gloriam: devota fide et fructuosa devotione mereamur percipere. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus cui cor mundum: et corpus placet intactum. Cuique puritas mentis et sinceritas non displicet carnis subjuga; quesumus per abstinentie rigorem anime: carnem: atque per effectum timoris et dilectionis animam tibi adsocia. Ut tu solus domineris in omnia nobis: qui conditor noster esse agnosceris. Posside ergo et redime nos Domine: ut qui hoc jejunium studiose agimus: te tribuente (0382B)satietate incorruptibilis tue glorie perfruamur. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. A te Deus piissime benedicantur jejunantium vota: sacrificiorumque libamina. Acceptentur quoque orationes fidelium ac suspiria contritorum: ut votiva abstinendi devotio: et cunctos in commune fideles santificet: et defunctis omnibus requiem prestet. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Foveat omnipotens Deus charitas tua jejunantium ariditatem internam: ut dono affluamus dilectionis: qui tibi afflicte immolamus hostiam carnis. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est equum et salutare est: nos te magnificare in diebus sanctificationis tue: et venerabile nomen sanctum tuum Domine (0382C)sancte pater omnipotens eterne Deus. Quoniam hoc est tempus acceptabile: et hi sunt dies salutis. In quibus Moyses famulus tuus: ut legem tuam mereretur accipere: dies quadraginta in Sinay monte jejunavit. Similiter Jesus Salvator noster Christus in deserto: jejunatis quadraginta diebus et quadraginta noctibus: omnia diaboli tentamenta destruxit: nobisque abstinentie exemplum reliquit. Nunc igitur quia te docente Domine: beati sunt qui esuriunt: et sitiunt justiciam: quoniam ipsi saturabuntur: precamur ut in vigiliis et jejuniis: carnis desideria et universas mundi concupiscentias te propiciante a nostris corporibus abscindamus. Quo ab omnibus vitiis ac voluptatibus profanis nos omnibus modis caveamus: (0382D)ut in diebus jejuniorum non inveniantur voluntates nostre: sed etiam tuam Domine per singulos dies operemur in omnibus voluntatem: proclamantes atque ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui nos et vitiis abstinere et cibis edocuit. Ab illo quippe et abstinendis docemur exemplis: et abstinentie remuneramur ex donis. Proinde te Deus pater rogamus: ut per illum sit nobis: et in presenti hujus mundi labore consolatio: et in eterna vita donetur beatitudinis plenitudo. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Deus qui es sanctificator oblationum (0383A)et substentatio abstinentium: tu benedictione gratie tue: et appositum tibi sacrificium sanctifica: et jejunantium pectora ab omni contagione delictorum emunda. Quo hec oblata uberius benedicens: horum perceptione inediam nostre debilitationis substentes: internaque sanctifices. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam: et imple omnem animam benedictione.
Ad orationem Dominicam.
Christe Deus qui jejunii non renuis votum: qui nobis per te magnum abstinendi prebuisti exemplum: quique docuisti te per orationem petere: per lectionem querere: elemosynis etiam vel lachrymis propulsare: accipe nostram petitionem: que in (0383B)nobis et amorem lectionis enutriat: et lachrymas nostras tibi commendabiles reddat. Ut cum te petierimus orando: te nos invenisse gratulemur querendo. Cumque lacrimando pulsaverimus: a te exaudiri promereamur. Pater noster.
Dicat Presbit. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Christus Dei filius ob cujus exemplum corporale jejunium exercetis: animas vestras virtutum repleat sacramentis. R\. Amen. Idem quoque Dominus cordibus vestris atque corporibus jejunio aridis: vitam tenere tribuat sanctitatis. R\. Amen. Ut cum abstinentia servantes unitatem spiritus in vinculo pacis: perveniatis ad eum recipientes ab illo premium eterne (0383C)salvationis. 146 R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc.
Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Qui venit ad me.
Com. Repletum est gaudium.
Oratio. Reple Domine cor nostrum.
Quere in I. Dominico fol. 98.
FERIA SEXTA ANTE RAMIS PALMARUM. Ad Missam. Jesu filii Sirach: id est Ecclesiasticus ( Cap. XLIIII XLVI).
R\. Deo gratias.
Fili: Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. Dilectus a Domino Samuel (0383D)propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua. Et post hec dormivit: et notum fecit Regi: et ostendit illi finem vite sue. Post hec surrexit Nathan propheta in diebus David Regis: et quasi adeps separatus est a carne: sic David a filiis Israel. In leonibus lusit: quasi cum hedis: in ursis similiter fecit: sicut agnis ovium. In juventute (0384A)sua numquid non occidit gigantem: et sustulit obprobrium de gente? Ubi invocavit Dominum potentem: et dedit dexteram ejus tollere hominem fortem in bello: et exaltare cornu gentis sue. De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum qui fecit illum: ut laudaret sanctum nomen Domini: et amplificaret mane diei sanctitatem. Christus purgavit peccata ipsius: exaltavit in eternum cornu ipsius et dedit illi testamentum Regum et sedem glorie in Israel. Post ipsum surrexit filius sensatus: et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. Salomon imperavit in diebus pacis: cui subjecit Deus omnes hostes: ut conderet donum in nomine suo: et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus est in juventute sua: et (0384B)impletus est quasi flumen sapientia. R\. Amen.
Lectio libri Malachim. Id est Regum ( III, cap. I, III.).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: ait David. Benedictus Dominus Deus Israel: qui dedit hodie sedentem in solio meo. Videntibus oculis meis. Territi sunt et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia: et ivit unusquisque in viam suam. Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit in tabernaculum Domini: tenuitque cornu altaris. Et nunciaverunt Salomoni dicentes. Ecce Adonias timens Regem Salomonem tenens cornu altaris dicens. Juret mihi hodie Rex Salomon: quod non interficiat servum suum gladio. Dixitque Salomon. Si fuerit vir bonus: non cadet (0384C)nec unus quidem capillus ejus in terra. Sin autem malum inventum fuerit in eo: morte morietur. Misit ergo Rex Salomon et eduxit eum ab altari. Et ingressus adoravit Regem Salomonem. Dixitque ei Salomon: vade in domum tuam. Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur. Precepitque Salomoni filio suo dicens. Ecce ego ingredior viam universe terre. Confortare et esto vir. Et observa custodias Domini Dei tui: ut ambules in viis ejus: et custodias ceremonias ejus: et precepta ejus: et testimonia et judicia: sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa que facis: et quocumque te verteris. Ut confirmet Dominus sermones suos: quos locutus est de me dicens: si custodierint filii tui vias (0384D)meas: et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo: et in omni anima sua: non auferetur tibi vir de solio Israel. Tu quoque nosti que fecerit mihi Joab filius Sarvie: que fecerit duobus principibus exercitus Israel Abner filio Ner et Amase filio Lether: quos occidit et effudit sanguinem belli in pace: et posuit cruorem in baltheo suo: qui erat (0385A)circa lumbos ejus: et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus. Facias ergo ei juxta sapientiam tuam: et non deduces caniciem ejus pacifice ad inferos. Sed et filiis Berzelai Galaditidis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua. Occurrerunt enim mihi: quando fugiebam a facie Absalon fratris tui. Habes quoque apud te Semei filium Jera filii Hiemini de Baurim: qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra. Sed quia descendit mihi in occursum: cum transirem Jordanem et juravi ei per Dominum dicens: non te interficiam gladio. Tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es: et scies quid facies ei: deducesque canos ejus cum sanguine ad infernum. Dormivit igitur 147 David cum patribus suis: et sepultus est in civitate David. Dies (0385B)autem quibus regnavit David super Israel: quadraginta anni sunt. In Hebron regnavit septem annis: et in Hierusalem triginta tribus annis. Salomon autem sedit super thronum David patris sui: et firmatum est regnum ejus nimis.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Tractus. Tu Domine demonstrasti mihi: et ego cognovi: ostendisti mihi studia inimicorum adversum me. V\. Quasi agnus mansuetus: qui portatur ad victimam: et nunc cognovi que super me cogitaverunt mala. V\. Ne propicieris iniquitati eorum: et peccata eorum non deleantur.
Dicat Presb. Silentium facite.
(0385C)Sequentia epistole Johannis Apostoli ( I, cap. IIII, V).
R\. Deo gratias.
Charissimi. Si Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere: Deum nemo vidit unquam. Quodsi diligimus invicem: Deus in nobis manet et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus: quoniam in eo manemus et ipse in nobis: quoniam de Spiritu Sancto dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur: quoniam pater misit filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit: quod Jesus est filius Dei: Deus in eo manet et ipse in Deo. Et ipsi cognovimus et credimus charitati: quam habet Deus in nobis. Deus charitas est: et qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas Dei in nobis: ut fiduciam (0385D)habeamus in diem judicii: ut sicut ille est et nos simus in hoc mundo. Timor non est in charitate: sed perfecta charitas foras mittit timorem: quoniam timor penam habet. Qui autem timet: non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum: quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit: quoniam diligo Dominum: et fratrem suum oderit mendax (0386A)est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt: Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab eo: ut qui diligit Deum: diligat et fratrem suum. Omnis qui credit: quod Jesus Christus ex Deo natus est: et omnis qui diligit genitorem: diligit eum qui ex eo natus est. In hoc cognoscimus: quoniam diligimus filios Dei: cum Deum diligimus: et mandata ejus servamus. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XII).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus loquebatur phariseis et turbis dicens. Ambulate dum lucem habetis: ut tenebre vos non comprehendant. Et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat. Dum lucem habetis credite in lucem: ut filii lucis sitis. Hec locutus est Jesus (0386B)et abscondit se ab eis. Cum autem tanta signa fecisset coram eis: non credebant in eum: ut sermo Esaie impleretur quem dixit. Domine quis credidit auditui nostro: et brachium Domini cui revelatum est? Propterea non poterant credere: quia iterum dixit Esaias: excecavit oculos eorum et cor: ut non videant oculis et non intelligant corde: et convertantur et sanem illos. Hec dixit Isaias: quando vidit gloriam ejus: et locutus est ad eos de eo. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum. Sed propter Phariseos non confitebantur: ut de sinagoga non ejicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum: magis quam gloriam Dei. Jesus autem clamavit et dixit. Qui credit in me: non credit in me: sed in eum qui misit me. Ego lux in mundum veni: et omnis (0386C)qui credit in me: in tenebris non manet. Et siquis audierit verba mea et non custodierit ea: ego non judico eum. Non enim veni ut judicem mundum: sed ut salvificem mundum. Qui spernit me: et non accipit verba mea: habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum: ille judicabit eum in novissimo die. Quia ego a me ipso non sum locutus: sed qui misit me pater: ipse mihi mandatum dedit: quid dicam: et quid loquar. Et scio quia mandatum ejus vita eterna est.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Eripe me Domine. Quere in I. Dominico Quadragesime. fol. 140. Preces. Penitentes. Sacrificium. Offerte Domino. Quere in IV. feria. I. hebdomade (0386D)Quadrages. fol. 98.
Missa. Salvatoris nostri: et Domini fratres dilectissimi precepto deservientes: 148 vigilanter attendamus justiciam: ne justiciam nostram hominibus ostendamus: nec jejuni videamur ab eis: qui nos possint demulcere oleo transitorie laudis. Nos igitur quia intus est qui coronet: si tamen talem inveniat (0387A)quem remuneret: prout possumus intus in corde nostro: sic nos Domino nostro in omni virtute spirituali exhibeamus: ut intra nos semper habeatur regnum ipsius. R\ Amen.
Alia Oratio. Christe qui incursionem malorum spirituum superari posse per jejunium docuisti: tu a carne nostra et petulantiam libidinis pelle: et gule libitum refrenando compesce: ut corpus nostrum per abstinentiam subjiciatur: quod per ingluviem mancipatum est inlecebris viciorum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus immortalis atque eterne tu votis offerentium propiciatus occurre: ut sacrificii hujus litatione: sic jejunii nostri acceptetur precatio: qualiter quiescentibus defunctis donetur beatitudinis plenitudo. R\. Amen.
(0387B)Ad pacem. Oratio. Christe qui es origo et auctor pure dilectionis: pacem tuam quesumus permisce parcimoniis nostris: quo tibi: et per jejunium obsequamur: et per dulcedinem copulemur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Cujus juvamine fessum corpus reficitur; cujus verbo anima fecundatur. Cujus Daniel ille trium hebdomadarum jejunans diebus visione roboratus. Per jejunium quippe ejus faciem videre meruit: cujus in captivitate positus leges nullo modo violavit. Igitur quia hec et talia non humano merito: sed solius aguntur divine gratie dono. Te Deus quesumus et rogamus: ut sis nobis inluminatio et salus. Quo te (0387C)nobis inspirante: et intelligere possimus quid agere debeamus: et intellecta subsequente nos gratia tua opere impleamus: qualiter te cum omni milicia angelorum conlaudemus atque ita dicamus. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui et consolatio nobis est in labore: et promissor possessionis (0388A)eterne. Per eum te igitur flagitamus omnipotens pater: ut eo intercedente sanctificans jejunia nostra: dones nobis vitam beatam: quem pro nobis oblatum suscepisti in hostiam vivam. Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Hoc sacrificium jejunii litatione dicatum: quesumus Deus pater sanctifica: ut ex eo libantibus sit correptio morum: sit indulgentia criminum: concedatur etiam: et celestis glorie summa virtutum. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Ant. Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam: et imple omnem animam benedictione.
Ad orationem Dominicam.
Memento Domine: quod terra sumus: et aspice (0388B)contritionem nostri spiritus: ut qui carnis infirmitate ad terram prosternimur ad celos castigatione spiritualis jejunii sublevemur. Et quia ex nostro est ut cadamus: ex tuo sit ut surgamus. Pater noster. Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Dominus qui per abstinentiam vos fecit esse devotos: efficiat castitate mundissimos. R\. Amen. Quique vobis inspiravit jejunii votum habere: tribuat apud se mercedem beatitudinis invenire. R\. Amen. Ut sitis spiritu fructificantes: qui carnales per jejunium cupitis extinguere passiones. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vob. R\. Et cum.
Ad accedendum. Qui venit ad me non esuriet. Com. (0388C)Repletum est gaudium. Oratio. Reple Domine cor nostrum. Quere retro in I. dominico Quadrag. fol. XCVIII.
IN DOMINICO RAMIS PALMARUM AD BENEDICENDOS FLORES VEL RAMOS. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R\. Qui fecit. V\. Sit nomen Domini benedictum. R\. Ex hoc nunc. V\. Dominus sit semper vob. R\. Et cum.
(0389A)149 Oratio. Domine Jesu Christe qui ante mundi principium: cum Deo patre et Spiritu Sancto regnas et regni tui non erit finis qui pro mundi salute in plenitudine temporum veniens: sicut per legem et prophetas fueras promissus: et veniente te in civitatem Hierusalem ad diem festum turbe multe occurrerunt tibi: gaudentes acceperunt ramos palmarum clamantes Osanna fili David. Ideo et nos supplici obsecratione deposcimus majestatem tuam: ut qui nostra venisti redemptione: solvas nos a vinculis peccatorum nostrorum. R\. Amen. Morbos omnes expelle. R\. Amen. Infirmitates cura. R\. Amen. Aerum temperiem presta. R\. Amen. Securitatem temporum cum remissione peccatorum omnibus nobis dona. R\. Amen. Hos quoque ramos (0389B)et flores palmarum quos populus tuus per manus servitutis nostre accepturus est: hodie tua benedictione + sanctifica. R\ Amen. Ut quicumque ex eis acceperint tua in omnibus repleantur gratia: et salutis consequantur medelam. R\. Amen. Et sicut pro hujus diei solennitate letantur: ita eorum habitacula tua bene + dictione repleas corporaque et animas ab omni contagione mundas efficias: atque spiritualium eis tribuas charismata gratiarum. R\. Amen. Ut paschalia festa te auxiliante cum omni (0390A)alacritate suscipere mereantur. Pater noster qui es in celis. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dominus Jesus Christus qui per legem et prophetas veniens: assumpsit formam filii hominis: ipse vos benedicat: et sua protectione custodiat. R\. Amen. Et qui hujus diei solennitatem elegit: tribuat vobis suam gratiam: ut nunquam sitis servi peccati. R\. Amen. Corda quoque vestra et corpora ab omni delicti mundet contagione: ut participes efficiamini cum Sanctis omnibus in regno eterno. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Benedictio Dei patris omnipotentis et filii et Spiritus Sancti descendat: et maneat super hos ramos (0390B)vel palmas. R\. Chorus. Amen. Ramis sic benedictis aspergat aquam benedictam super illos: et super circumstantes. Et statim incipiat Cantor antiph. S. Sparsit nos Deus. sine Gloria et honor patri. Deinde dicat antiph. Pueri Hebreorum tollentes ramos olivarum. Duabus vicibus. Dicitur etiam alia antiph. Pueri Hebreorum vestimenta prosternebant. Semel. Quibus peractis progreditur ad processionem: in exitu chori antiph. Dum appropinquaret Dominus. Antiph. Cum audisset populus. Antiph. Veniente Domino. (0391A)Antiph. Ceperunt omnes. Et debent exire ab Ecclesia per portam olive ad dexteram: et pervenire ad plateam ante januam venie: et finita antiph. pueri stent supra dictam portam et cantent hunc versum S. Gloria laus et honor. Quibus finitis Pontifex vel Decanus ascendat ad januam indulgentiarum: que debet esse clausa: et percutienda cum baculo vel ligno crucis: et dicat alta voce hunc V\. Attollite portas principes vestras: et elevamini porte eternales: et introibit Rex glorie. Deinde duo Canonici intra Ecclesiam stantes: respondeant in eodem tono. Quis est iste Rex glorie. Deinde pontifex dicat. Dominus fortis et potens. Iterum Pontifex vel Sacerdos percutiat portam et dicat magis alte elevando vocem. Attollite portas. Et respondeant illi qui sunt intra Ecclesiam altius ut prius (0391B)S. Quis est iste Rex glorie. Et tunc Pontifex vel Sacerdos dicat. Dominus potens in prelio. Et iterum Sacerdos percutiat portam et magis alte elevet vocem et dicat. Attollite portas. Et respondeant illi qui sunt intra Ecclesiam altius. Quis est iste Rex glorie. Et tunc respondeat Sacerdos. Dominus virtutum ipse est Rex glorie. Quo finito aperiantur valve: et cantor incipiat. R\. Ingrediente Domino. Quere ante fol. 150. Et sic pervenitur prope altare beate Marie: ad stationem fiendam inter choros: et ibi dicitur antiph. Ave Rex noster. a Cantore cum ceptro in manibus: ter flectendo genua: exaltando in utraque vice vocem in choro respondente. Fili David Redemptor mundi. In tertia responsione perficiatur tota antiph. Cum qua ingreditur chorus. Deinde dicitur tertia in qua dicitur (0391C)a duobus Diaconis. R\ Circumdederunt. cum suo V\. et finita tertia Diaconus petita benedictione a Presbytero dicat Evang. S. Cum appropinquasset lesus Hierosolymis. 150 Quo finito dicat Sacerdos hanc orationem. Alme pater omnipotens rerum omnium creator etc. Hic dicatur. Ingrediente Domino cum aliis sequentibus: et postea incipiat cantor. Sparsit nos Deus. Et subsequantur omnia per ordinem. Ingrediente Domino in sanctam civitatem sedens super pullum asine festinans pervenire ad passionem: ut adimpleret legem et prophetas: pueri Hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant: intonabile hymnum novum cantantes Osanna in altissimis Deo. II. Ant. Cum appropinquaret Dominus Hierosolymam: misit duos ex discipulis suis (0391D)dicens: ite in castellum quod est contra vos: invenietis pullum asine alligatum super quem nemo hominum sedit: solvite et adducite mihi: Siquis vobis interrogaverit dicite ei. Opus Domino est. Solventes adduxerunt ad Jesum imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via: alii ramos de arboribus externebant: et qui sequebantur clamabant: Osanna benedictus qui venit in nomine Domini benedictum regnum patris (0392A)nostri David Osanna in excelsis miserere nobis fili David. III. Ant. Cum audissent turbe que venerant ad diem festum: quia venit Jesus Christus: acceperunt ramos palmarum: et exierunt obviam ei: et clamabant: Osanna benedictus qui venit in nomine Domini. IIII Ant. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis: Osanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini. Finita processione dicat Presb. hanc orationem. Alme pater omnipotens rerum omnium creator Domine: cuius super ethera sedes est: quem nullus cernit: et omnis laudat in excelsis angelica dulci fragore potestas: qui ut genus humanum a discrimine mortis erueres: et paradisi gaudiis participem faceres: unicum filium tuum Dominum nostrum Jesum (0392B)Christum: ineffabili pietate plenum ad terras mittere es dignatus: ut prisce legis sacramenta et prophetica adimpleres vaticinia: sedens super pullum asine Hierusalem civitatem intraret: et ab omni populo laudis concentu consona voce: Osanna clamantibus audiret. Ob hoc et nos indigni ejus in laude cum omni leticia concinentes: te supplices quesumus: te humiles flagitamus: ut nos amminiculo dextere tue: a cunctis malis liberare digneris R\. Amen.
Qua finita oratione incipiat Chorus ad Missam. Jesu filius Sirach. Idest Ecclesiasticus ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
Judicium patris audite filii dilecti: et sic facite (0392C)ut salvi sitis. Deus autem honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens in filios. Qui diligit Deum: exorabit pro peccatis: et continebit se ab illis. In oratione dierum exaudietur: et sicut qui thesaurizat: ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem: jocundabitur in filiis. Qui honorat patrem suum vitam vivet longiorem. Et qui obaudit patri: refrigeravit matrem. Qui timet Deum: honorat parentes: et quasi dominis serviet his: qui se genuerunt in opere et sermone et in omni sapientia. Fili: honora patrem tuum ut superveniat tibi benedictio a Deo: et benedictio illius in novissimo manet. Benedictio patris firmat domos filiorum. Maledictio autem matris eradicat fundamenta. Ne glorieris in contumelia patris tui: non est enim tibi (0392D)gloria: sed confusio: gloria enim hominis ex honore patris: et dedecus filiis pater sine honore. Fili suscipe senectam patris tui: et ne contristes eum in vita illius. Et si defecerit sensu: da veniam: et ne spernas eum in tua virtute. Elemosyna enim patris non erit in oblivione: nam pro peccato matris restituetur tibi bonum. Et in justitia edificabitur tibi: et in die tribulationis memorabitur tui. Sicut in sereno glacies solventur tua peccata
R\. Amen.
(0393A)Dicat Presbit. Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum.
Lectio Libri Deuteronomii ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Loquere filiis Israel: et dices ad eos. Ponite hec verba mea in cordibus et in animis vestris: et suspendite ea pro signo in manibus: et inter oculos vestros conlocate. Docete filios vestros: ut illa meditentur. Quando sederis in domo tua: et ambulaveris in via: et accubueris atque surrexeris: scribes ea super postes et januas domus tue: 151 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terram: quam juravit Dominus patribus tuis: ut daret quamdiu celum imminet terre. Si enim custodieritis (0393B)mandata que ego precipio vobis: et feceritis ea: ut diligatis Dominum Deum vestrum: et ambuletis in viis ejus adherentes ei: disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram: et possidebitis eas que majores et fortiores vobis sunt. Omnis locus quem calcaverit pes vester: vester erit. A deserto et Libano a flumine magno Eufrate: usque ad mare occidentale erunt termini vestri: nullus stabit contra vos. Terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram: quam calcaturi estis: sicut locutus est vobis. En propono hodie in conspectu vestro benedictionem et maledictionem. Benedictionem: si obedieritis mandatis Domini Dei vestri: quia ego hodie precipio vobis. Maledictionem: si non audieritis mandata Domini Dei vestri. (0393C)sed recesseritis de via: quam ego nunc ostendi (0394A)vobis: et ambulaveritis post Deos alienos quos ignoratis. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram: ad quam pergis habitandam: pones benedictionem super montem Garizin: Maledictionem super montem Hebal: qui sunt trans Jordanem post viam que vergit ad solis occubitum in terram Chananei: qui habitat in campestribus contra Galgalam que est juxta vallem tendentem et intrantem procul. Vos enim transibitis Jordanem: ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis: et habeatis ac possideatis illam. Videte ergo ut impleatis cerimonias: atque judicia: que ego hodie ponam in conspectu vestro: ut benedicat vobis Dominus Deus vester R\. Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum.
(0394B)R\. Et cum spiritu tuo.
Psallendo. Venite venite filii audite me: timorem Domini docebo vos. V\. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. P. Venite. V\. In Domino laudabitur anima mea: audiant mausueti et letentur. P. Venite. V\. Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in unum. P. Venite filii.
Hic fiat sermo ad populum.
Charissimi: accipite regulam fidei: quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis in corde scribite: et quotidie apud vosmetipsos dicite. Antequam dormiatis: antequam procedatis vestro Symbolo vos munite. Symbolum nemo scribit: ut legi possit. Sed ad recessendum: ne forte deleat oblivio: quod non (0394C)tradidit lectio: sit vobis quod ex vestra memoria. (0395A)Quod audituri estis: hoc credituri. Et quod credituri: hoc etiam lingua reddituri. Ait enim Apostolus. Corde creditur ad justiciam: oris confessio fit ad salutem. Hoc enim Symbolum quod retenturi estis et credituri. Signate ergo vos et respondete.
Fides. Credo in Deum patrem omnipotentem. Et in Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum. Natum de Spiritu Sancto ex utero Marie Virginis. Passus sub Pontio Pilato. Crucifixus et sepultus: tertia die resurrexit vivus a mortuis. Ascendit in celum. Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Inde venturus judicaturus vivos et mortuos. Credo in sanctum Spiritum: Sanctam Ecclesiam Catholicam: Sanctorum communionem: remissionem (0396A)omnium peccatorum. Carnis hujus resurrectionem: et vitam eternam: amen.
Submissa voce. Ut facile memorie vestre possint inherere que dicta sunt: textum Symboli ordinemque repetamus. Credo in Deum patrem omnipotentem.
Submissa voce. Tertio quoque textum Symboli recenseamus: ut quia fidem divine Trinitatis Symbolum in se continet: ipse numerus repeticionis cum sacramento conveniat Trinitatis. Credo in Deum patrem omnipotentem.
Submissa voce. Hanc sancte fidei regulam: quam vobis nunc tradidit sancta Mater Ecclesia: firmissima mentis vestre retinete sententia: ne aliquando (0397A)dubitationis scrupulum in corde vestro oriatur. Quia si quod absit in hoc vel tenuiter dubitatis: omne fidei fundamentum subruitis: et anime periculum generatur. Et ideo si aliquem vestrum inde quippiam movet: reputet quia hoc intelligere non possit. Vera tamen esse credat omnia que audivit. Deus autem omnipotens ita cor 152 vestrum inluminet ut intelligendo et credendo que diximus: et fidem rectam custodiatis: et sanctis operibus fulgeatis: ut per hec ad beatam vitam pervenire possitis. R\. Amen. Ipso prestante et auxiliante: qui vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Silentium facite.
(0397B)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Galatas ( Cap. 1)
R\. Deo gratias.
Fratres. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro: et Domino Jesu Christo. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris: ut eriperet nos de presenti seculo neque secundum voluntatem Dei et patris nostri: cui est gloria in secula seculorum amen. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo: qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium: quod non est aliud: nisi sunt aliqui qui vos conturbant: et volunt subvertere Evangelium Christi. Sed licet nos aut Angelus de celo evangelizet vobis: preterquam evangelizavimus vobis: anathema sit amen. Sicut predixi et nunc iterum dico. Siquis vobis evangelizaverit preter id quod accepistis: anathema sit amen. Modo (0397C)enim hominibus suadeo: audeo: aut quero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem: Christi servus non essem. Notum enim vobis facio fratres Evangelium: quod evangelizatum est a me: quia non est secundum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud: neque didici: sed per revelationem Jesu Christi. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secunaum Joannem ( Cap. XI, XII).
Illo in tempore. Proximum erat Pascha Judeorum. Et ascenderunt multi de regione ante Pascha: ut sanctificarent se ipsos. Querebant ergo Jesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes. Quid putatis: quia non veniet ad diem festum? Dederant autem Pontifices et Pharisei mandatum: ut si quis eum (0397D)cognovisset: ubi esset: indicarent et apprehenderent eum. Jesus ergo ante sex dies Pasche venit Bethaniam ubi fuit Lazarus mortuus: quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei cenam ibi: et Martha ministrabat. (0398A)Lazarus autem unus erat de discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi: et unxit pedes Jesus: et extersit capillis suis pedes ejus: et domus impleta est ex odore unguenti. Dixit ergo unus ex discipulis suis Judas Scariothes qui erat eum traditurus. Quare hoc unguentum non venditur trecentis denariis: et datum est egenis. Dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum: sed quia fur erat et loculos habebat: et que mittebantur exportabat. Dixit ergo Jesus: sinite illam: ut in die sepulture mee servet illud. Pauperes enim semper habebitis vobiscum: me autem semper non habebitis. Cognovit ergo turba multa ex Judeis: quia illic est: et venerunt non propter Jesum tantum: sed ut et Lazarum viderent: quem (0398B)suscitavit a mortuis. Cogitaverunt autem principes Sacerdotum: ut et Lazarum interficerent: quia multi propter illum abibant ex Judeis et credebant in eum. In crastinum autem turba multa que venerat ad diem festum: cum vidissent quia venit Jesus Hierosolymam: acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant. Osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. R\. Amen.
Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum spiritu tuo.
Lauda. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in seculum misericordia ejus. V\. Confitemini Deo Deorum. P. Quoniam in seculum. V\. Confitemini Domino dominorum. P. Quoniam.
(0398C)Sacrificium. In tempore illo proximum erat Pascha et ascenderunt multi Hierosolymis de regione: ut sanctificarent seipsos: P. Clamantes Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini. V\. Venit Jesus Bethaniam ante sex dies Pasche cum discipulis suis: et fecerunt illi cenam magnam et discumbentibus cum eo: accepit Maria libram ungenti nardi pistici preciosi: et unxit pedes Jesu: domus enim impleta est ex odore unguenti. P. Clamantes.
Missa. Catholicam fidem fratres charissimi cordis integritate servantes. Deum patrem Deum filium Deum fateamur et Spiritum Sanctum. Nec tamen deos plures affirmare gentiliter audeamus: sed in tribus unum Deum fiducialiter adoremus. Una quippe est Trinitatis essentia: nec est altera creatrix et eterna (0398D)substantia. Nullus ergo ibi differentes potestates: 153 ubi unam potestatem permanere cognovimus: temeraria disputatione confingat. Nullus impares gradus: ubi summa equalitas reperitur interserat. Non (0399A)est Pater a Filio quem generavit antiquior: neque Filius est gignente posterior. Non est etiam donatoris: doni: vel potestas separata naturaliter vel voluntas. Simul individua Trinitas condidit tempora: simul pereuntia restauravit. Simul Pater et Filius et Spiritus Sanctus ad fideles veniunt: simul impios deserunt: simulque super humiles requiescunt. Istam proinde fidem delectemur usque ad sanguinem vindicare: si volumus Dei Patris heredes existere. Ut hac fidei firmitate muniti ad celeste regnum perveniamus inlesi.
R\. Amen.
Alia Oratio. Deus fidelis qui fidelia promissa confirmas: dum vocatas gentes ex fide justificas: tu cognitionem nobis tribue Trinitatis: ut pacifici conversemur inter filios unitatis: quo istius sancte confessionis (0399B)sacrificio competenter oblato: visitationem tuam mereamur obtinere ex alto. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc.
Post nomina. Oratio. Offerentium quesumus Domine vota multiplica: et omnes in commune vere credulitatis instrumento perlustra. Sicque nobis per hoc sacrificium quod tibi cum voto fidei dedicamus adesto placatus: ut et viventibus veniam: et sepultis requiem impetremus eternam. R\. Amen. Quia tu es vita vivorum etc.
Ad pacem. Oratio. Deus qui es unitas sancta et Trinitas indivisa adauge in nobis fidei donum: et beate charitatis affectum. Quo utroque a te ditati ex munere heredes efficiamur promissionis eterne. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra etc.
(0399C)Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Pater: nos tibi semper gratias agere: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Quem tu clementissime pater ante secularia tempora genuisti: nec divisionem vel mutationem generando sensisti. Sed essentialiter totus in Filio: totus in temetipso sine ulla tui diminutione mansisti. Nihil tibi retrahens: cum condidisse omnia cognoscaris ut existens unigenitus ab ingenito consubstantialis: coeternus: equalis una tecum divinitatis plenitudinem possideret. Una et perpetuitate gauderet et unius dominationis qualitate regnaret. Simul cum Spiritu Sancto regnante: qui procedens de utroque non est genitus aut creatus: sed creator universitatis et Domiminus. Ipse etiam creavit carnem Christi: quando (0399D)pro salute gentium crucem voluit pati. Quem pro pignore celestis hereditatis accepimus: cujus nomen in baptismate confiteri salutiferum credimus: ut regnati ad imaginem Trinitatis: computari mereamur filii Dei Patris omnipotentis: quem conlaudant omnes angeli ita dicentes. R\ Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Hoc cantant angeli: hoc resonant celi: benedictus qui venit in nomine Domini: benedictum (0400A)quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Christe Dei filius quem olim ob hodierne solennitatis festum turba multiplex Hebreorum ramis et palmis ovantibus animis susceperunt. Concede nobis: ut sicut illi presentia tua gavisi sunt: ita hec sacrificia pietatis tue obtutu sanctificentur. Quo ex his libantes: ita per veram fidem rectamque dilectionem: vivam tibi preparemur in hostiam: ut securi accedamus ad tue passionis sacratissimam cenam. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam: et imple omnem animam benedictione.
(0400B)Ad orationem Dominicam.
Emunda Domine conscientias nostras fidei Catholice confessione sincera: et cordis contritione continua: ut semper a te exaudiamur e celis: cum pro nostris delictis ad te proclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\ Et cum.
Benedictio. Respiciat vos placata divinitas: et sensum vobis sapientie salutaris infundat. R\. Amen. Catholice fidei vos documentis 154 enutriat: et sanctis operibus perseverabiles reddat. R\: Amen. Gressus vestros ab errore convertat: et viam vobis pacis ostendat. R\. Amen. Per misericordiam (0400C)ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Memento nostri Domine dum veneris in regno tuo. V\ Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum celorum. P. Memento. R\. Gaudete et exultate: quoniam merces vestra copiosa est in celis. P. Memento. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Memento.
Com. Repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra in exultatione.
Oratio. Reple Domine cor nostrum leticia: qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam. Ut quia escarum perceptione reficimur: spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur. (0400D)R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
FERIA QUARTA POST RAMOS PALMARUM. Ad Missam. Ecclesiasticum Salomonis ( Cap. XLVI, XLVIII).
R\. Deo gratias.
Fili. Magnus et sanctus est Deus in saxis: grandis (0401A)virtutis: valde fortis. Impetum fecit contra gentem hostilem: et in descensum perdidit contrarios. Ut cognoscant gentes potentiam ejus: quia contra Deum pugnare non est facile. Qui suscitavit prophetam Heliam quasi ignem: et verbum ipsius quasi fax ardens. Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia pauci facti sunt: non poterant enim sustinere precepta Domini. Verbum Domini exaltavit celum: et dejecit a se ignem terre. Sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis: et quis potest similiter gloriari tibi? Qui sustulisti mortuum ab inferis: de sorte mortis in verbo Domini Dei. Qui dejecisti Reges ad perniciem: et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos delicto suo. Qui audis in Sinay judicium: et in Horeb judicia defensionis. (0401B)Qui ungis reges ad penitentiam: et prophetas facis successores post te. Qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum. Qui inscriptus est in judiciis temporum linire iracundiam Domini. Et conciliare cor patris ad filium: et restituere tribus Jacob. Beati sunt qui te viderunt: et in amicitia tua decorati sunt. Nam nos qui vita vivimus tantum: post mortem non erit tale nomen nostrum. Helias qui in turbine tectus est: et in Heliseo completus est spiritus ejus. In diebus suis non pertimuit principem: et potentia nemo vicit illum. Nec superavit illum verbum aliquod: et mortuum prophetavit corpus ejus. In vita sua fecit monstra: et in morte mirabilia opera ejus.
R\. Amen.
(0401C)Lectio libri Malachim. idest Regum (IV, cap. II).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Factum est cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in celum: ibant Helias et Heliseus de Galgalis. Dixitque Helias ad Heliseum. Sede hic quia Dominus misit me usque Bethel. Cui ait Heliseus. Vivit Dominus et vivit anima tua: quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel egressi sunt filii Prophetarum qui erant in Bethel ad Heliseum et dixerunt ei. Numquid nosti quia hodie Dominus tollet Dominum tuum a te? Qui respondit. Et ego novi: silete. Dixit autem Helias ad Heliseum. Sede hic quia Dominus misit me in Hierico. Et ille ait. Vivit Dominus et vivit anima tua. quia non derelinquam te. Cumque venissent Hierico: accesserunt (0401D)filii prophetarum qui erant in Hierico ad Heliseum: et dixerunt ei. Numquid nosti quia hodie Dominus tollet Dominum tuum a te? Et ait. Et ego novi: silete. Dixit autem Helias ad Heliseum. Sede hic quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait. Vivit Dominus et vivit anima tua: quia non derelinquam te. Jerunt ergo ambo pariter: et quinquaginta (0402A)viri de filiis prophetarum secuti sunt eos. Qui et steterunt e contra longe: illi autem ambo stabant super Jordanem. Tulitque Helias pallium suum: et involvit illud: et percussit aquas: que divise sunt in utraque parte: et transierunt 155 ambo per siccum. Cumque transissent Helias dixit ad Heliseum. Postula quod vis ut faciam tibi: antequam tollar a te. Dixitque Heliseus. Obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me. Qui respondit. Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollar a te: erit quod petisti. Si autem non videris: non erit. Cumque pergerent: et incedentes sermocinarentur: ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Helias per turbinem in celum. Heliseus autem videbat: et clamabat. (0402B)Pater mi. Pater mi. Currus Israel: et auriga ejus. Et non vidit eum amplius. Apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes. Et levavit pallium Helie: quod ceciderat ei. Reversusque stetit super ripam Jordanis: et pallio Helie quod ceciderat ei et dixit. Ubi est Deus Helie etiam nunc? Percussitque aquas: et divise sunt huc atque illuc: et transiit Heliseus. Videntes autem filii prophetarum qui erant in Hierico de contra: dixerunt. Requievit spiritus Helie super Heliseum. Et venientes in occursum ejus: adoraverunt eum proni in terram. Dixeruntque illi. Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes: qui possint ire et querere Dominum tuum: ne forte tulerit eum spiritus Domini: et projecerit eum in uno montium aut in una (0402C)vallium. Qui ait. Nolite timere. Coegeruntque eum donec acquiesceret: et diceret mittite. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quesissent tribus diebus: non invenerunt: et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Hierico. Dixitque eis. Numquid non dixi vobis nolite mittere? Dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum. Ecce habitatio civitatis hujus optima est: sicut tu ipse Domine perspicis: sed aque pessime sunt et terra sterilis. At ille ait. Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal. Qui cum adtulissent: egressus ad fontem aquarum misit in eum sal: et ait. Hec dicit Dominus. Sanavi aquas has: et non erit ultra in eis mors: neque sterilitas. Sanate sunt ergo aque usque ad diem hanc juxta verbum Helisei: quod locutus fuerat. R\ Amen.
(0402D)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Psallendo. Cogitaverunt adversum me. Ne derelinquas me Domine ne forte exaltentur. V\. Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo libera me. Qui cogitaverunt injusticias in corde: tota die constituebant bella. P. Ne derelinquas.
(0403A)Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Johannis Apostoli ( I cap. II).
R\. Deo gratias.
Scribo vobis filioli. Quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. Scribo vobis patres: quoniam cognovistis eum qui ab initio est. Scribo vobis juvenes: quoniam vicistis malignum. Scribo vobis infantes: quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis adolescentes: quia fortes estis: et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum. Nolite diligere mundum: nec ea que in mundo sunt. Si quis diligit mundum: non est charitas patris in eo. Quoniam omne quod est in mundo: concupiscentia carnis: et concupiscentia oculorum est: et superbia vite: que non est ex patre: sed ex hoc mundo est. Et mundus (0403B)transit et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum: quomodo Deus manet in aeternum.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XXVI).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus: dixit discipulis suis. Scitis quia post biduum pascha fiet: et filius hominis tradetur ut crucifigatur. Tunc congregati sunt principes Sacerdotum: et seniores populi in atrium principis Sacerdotum: qui dicebatur Cayphas: et consilium fecerunt: ut Jesum dolo tenerent: et occiderent. Dicebant autem. Non in die festo: ne forte tumultus fieret in populo. Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi: (0403C)accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti preciosi: et effudit super caput ejus recumbente ipso. Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes. Ut quid perditio hec! potuit enim hoc venundari multo et dari pauperibus? 156 Sciens autem Jesus ait illis: quid molesti estis mulieri? Opus bonum operata est in me. Nam semper pauperes habebitis vobiscum: me autem non semper habebitis. Mittens autem in corpus meum: ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis: ubicumque predicatum fuerit evangelium hoc in toto mundo: dicetur et quod hoc fecit in memoriam ejus. Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Judas Scarioth ad principes Sacerdotum: et ait illis. Quid vultis mihi dare et ego vobis illum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde (0403D)querebat opportunitatem: ut eum traderet. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Diligam te Domine fortitudo mea. V\. Domine firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.
Sacrificium. Ingressus Dominus Jesus in domum: discubuit: et ecce mulier habens alabastrum unguenti preciosi stans retro secus pedes ejus: et osculabatur (0404A)eos: et lachrimis suis rigans: et capillis suis extergebat eos: et ungebat unguento. V\. Quod cum vidissent qui cum eo erant: dicebant intra se. Hic si propheta esset: sciret mulierem que tangit eum: quia peccatrix est. Sciens Dominus cogitationes eorum dixit ad eos: quid molesti estis mulieri? quia bonum opus operata est in me: propter quod dico vobis remissa sunt ei peccata multa: quia dilexit multum. P. Et ungebat unguento.
Missa. Accessuri in crastinum dilectissimi fratres ad Dominicam cenam hodie faciem Domini Jesu ac redemptoris nostri preveniamus in confessione cum omni fiducia. Petentes ab illo cum lachrimis: ut expiatos nos ab omnibus criminibus nostris: faciat in crastinum accedere ad calicem sue sacratissime passionis. (0404B)R\. Amen.
Alia oratio. Non nos abjicias Jesu bone in crastinum: per inveterate vestis abjectionem a convivio mense tue. Hodie dona nobis nuptialis dignitatis vestimentum: quo cras leti accedamus ad tue passionis epulum preparatum. Hodie sit in nobis vera confessio: et cras peccatorum celerrima subsequatur remissio. Hodie accipe vota: cras votorum tribue premia. Hodie nos propina gustu tue dulcedinis: et in crastinum attribue plenitudinem charitatis. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Conditor et redemptor humani generis Christe filius Dei Patris concede nobis famulis tuis: ut hodie tam viventibus quam defunctis criminum donetur remissio: qualiter cras omnibus in commune sit exaltationis omnimoda plenitudo.
(0404C)R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Prepara nos tibi Salvator noster ac Domine per pacis bonum hostiam vivam: ut qui in crastinum sumpturi sumus dominicam cenam: nulla ad invicem convellamur discordia: sed fructu pleni tue dilectionis: sumamus in crastinum flumina charitatis: que profluentia decurrunt e visceribus tuis. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere Domine sancte pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui pati pro impiis voluit: et pro sceleratis indebite condemnari. Qui latroni deprecanti omisit delictum: promittens ei voluntate gratissima (0404D)paradisum. Cujus mors delicta nostra detersit: et resurrectio justificationem nobis exibuit. Ob hoc te Deus noster exposcimus: ut hodie dimittas nobis peccata nostra: et cras reficias nos dulcedine tua. Hodie nostrorum peccaminum confessione accepta: et cras donorum spiritualium tribue incrementa. Hodie quicquid odis a nostris corporibus abjice: et cras nos refice vulneribus crucis tue. Hodie os nostrum reple gaudio: et lingua nostra exultatione: (0405A)qualiter nunc et usque in seculum laudemus te piissimum Salvatorem proclamantes: atque ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere gloriosus et pius: Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui suam pro nobis posuit animam: et tribuit mundo novam per effusionem sui sanguinis vitam. Ipsi ergo hodie humiliatum 157 cor in laudis sacrificium immolamus: petentes ab eo: ut hodie vel cras seu cunctis vite nostre diebus: ablutis criminibus: calicem supplicii sui expiati bibere mereamur. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Sanctifica summe Deus hec libamina: que tibi offerimus mente devota. Ut hodie perceptione sui sumentibus exhibeant omnium criminum (0405B)expiationem: et cras mundatis cordibus preparent exundantem tue dulcedinis ubertatem. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Ant. Tu Domine das escam nobis in tempore opportuno: aperi manum tuam: et imple omnem animam benedictione.
Ad orationem Dominicam.
Jesu redemptor piissime cura vulnera nostra stigmate crucis tue. Hodie nos oratio quam ipse docuisti reddat idoneos: et cras passio tua efficiat in tue mortis unione connexos. Hodie bone Christe exaudi nos e celis: cum ea que nos docuisti proclamaverimus e terris. Pater noster qui es in celis. Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0405C)Benedictio. Unigenitus filius Dei Patris hodie vos sibi in vivam preparet hostiam: et cras in sui dilectione consolidet corda vestra. R\ Amen. Hodie vos sanctificet ad perfectum: et cras merito accedere faciat ad convivium suum. R\. Amen. Hodie omittat pius peccata vestra: et cras ostendat vobis passionis sue abscondita sacramenta. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0406A)Ad accedentes. Qui venit ad me non esuriet. Com. Repletum est gaudium nostrum et lingua nostra.
Require retro in I. Dominico Quadragesime. folio 98.
FERIA QUINTA IN CENA DOMINI. Ad missam. Sapientie Salomonis ( Cap. I, II, III).
R\. Deo gratias.
Fili. Deus mortem non fecit: nec letatur in perditione vivorum. Creavit enim ut essent omnia et sanabiles esse voluit nationes orbis terrarum. Et non est in illis medicamentum exterminii: nec inferorum regnum in terra viventium. Justicia enim immortalis est: injusticia enim mortis est acquisitio. (0406B)Impii autem verbis et manibus accerserunt illam: estimantes illam amicam defluxerunt. Et sponsionem posuerunt super illam: quoniam digni sunt quia sunt ex parte illius. Dixerunt apud se cogitationes non recte: exiguum et cum tedio tempus vite nostre: et non est refrigerium in fine hominis: et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Venite ergo et fruamur bonis que sunt: et utamur creatura: tanquam in juventute celeriter. Circumveniamus ergo justum: quoniam inutilis est nobis et contrarius operibus nostris: et improperat nobis peccata legis: et diffamat in nos peccata discipline nostre. Promittit scientiam Dei se habere: et filium Dei se nominat. Factus est nobis in contradictione cogitationum nostrarum: gravis est nobis: etiam ad videndum. Quoniam dissimilis (0406C)est aliis et vita ejus: et immutate sunt vie ejus: tanquam nugaces estimati sumus ab illo: et abstinet se a viis nostris: tanquam ab immunditiis. Et profert novissima justorum: et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus si sermones ejus veri sunt: et tentemus que ventura sunt illi: et sciemus que erunt novissima illius. Si enim verus est filius Dei: suscipiet illum: et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum: (0407A)et sciemus reverentiam illius: et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus eum: erit enim respectus ex sermonibus illius. Hec cogitaverunt et erraverunt: excecavit enim illos malicia ipsorum: et nescierunt sacramenta Dei. Nec mercedem speraverunt justicie: nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Quoniam Deus creavit hominem inestimabilem: et ad imaginem sue similitudinis fecit illum. Qui confidunt in illum: intelligunt veritatem: 158 et fideles in dilectione acquiescent illi. Quoniam donum et pax est electis illius: impii autem secundum quod cogitaverunt: correptionem habebunt. Qui neglexerunt justum: et a Domino recesserunt. Mulieres eorum insensate sunt: et nequissimi illorum filii: maledicta creatura eorum. Ex (0407B)iniquis autem omnes filii qui nascuntur: testes sunt nequicie adversus parentes in interrogatione sua. Placens Deo factus est dilectus: et vivens inter peccatores translatus est. Populi autem videntes: et non intelligentes nec ponentes in precordiis suis talia. Quoniam misericordia Dei et gratia in sanctos illius: et respectus in electos ipsius. R\. Amen.
Lectio Libri Hieremie Prophete ( Cap. XI. XII).
R\. Deo gratias
Hec dicit Dominus. Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sancte auferent a te malicias tuas: in quibus gloriata es? Olivam. Uberem. Pulchram. Fructiferam. Speciosam vocabit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquele grandis exarsit ignis in ea: et combusta sunt fructeta (0407C)ejus. Et Dominus exercituum qui plantavit te: et locutus est super te malum pro malis domus Israel: et domus Juda: que fecerunt sibi ad invitandum me: libantes Baalam. Tu autem Domine demonstrasti mihi: et ego cognovi. Nunc ostendisti mihi studia eorum: et salvam fecisti a persequentibus animam meam. Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam: et nunc cognovi quia super me cogitaverunt consilia. Dixerunt: venite mittamus lignum in panem ejus: et eradamus eum de terra viventium: et nomen ejus non memorabitur amplius. Tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et corda. Videam ultionem tuam ex eis. Tibi enim revelavi causam meam. Propterea hec dicit Dominus ad viros qui querunt animam tuam: et dicunt: non (0407D)prophetabis in nomine Domini: et non morieris in manibus nostris. Propterea hec dicit Dominus exercituum. Ecce ego visitabo super eos: et juvenes eorum morientur gladio: et filii et filie illorum morientur in fame: et reliquie non erunt ex eis. Inducam enim malum super viros illos et annum (0408A)visitationis ejus. Justus quidem tu es Domine: si disputem tecum. Veruntamen juste loquar ad te. Quare via impiorum prospera facta est: bene est omnibus qui prevaricantur: et inique agunt? Plantasti eos et radicem miserunt: proficiunt et faciunt fructum. Prope es tu ori eorum: et longe a renibus eorum. Et tu Domine nosti me: et vidisti me: et probasti cor meum. Congrega eos quasi gregem ad victimam: et sanctifica eos in die occisionis. Usquequo lugebit terra: et herba omnis regionis siccabitur: propter maliciam habitantium in ea? Consumptum est animal: et volucre: quoniam dixerunt: non videbit novissima nostra. Si cum peditibus currens laborasti: quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis secura non (0408B)fueris: quid facies in superbia Jordanis? Nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te: clamaverunt post te plena voce. Ne credas eis cum locuti fuerint tibi bonum. Reliqui domum meam. Dimisi hereditatem meam. Dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem suam: ideo odivi eam. Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid avis distincta per totum? Venite congregamini omnes bestie terre: properate ad devorandum. Peccatum Juda scriptum est in stilo ferreo: in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum. Pastores multi demoliti sunt vineam meam: conculcaverunt partem meam: dederunt portionem (0408C)meam desiderabilem in desertum solitudinis. Posuerunt eam in dissipationem luxitque super me. Desolatione desolata est omnis terra: quia nullus qui recogitet corde. Super omnes vias deserti venerunt vastatores: quia gladius Domini devorabit ab extremo terre usque ad extremum ejus. Non est pax universe carni dicit Dominus omnipotens.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
159 Psallendo. Dominus regit me: et nihil mihi deerit: in loco pascue ibi me conlocavit. V\ Superaquam refectionis educavit me: animam meam ibi convertit. V\. Deduxit me super semitam justicie propter nomen suum. V\. Nam etsi ambulavero in medio umbre (0408D)mortis: non timebo mala: quoniam tu mecum es. V\. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt V\. Parasti in conspectu meo mensam: adversus eos qui tribulant me. V\. Impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians: quam preclarus est. V\ Et misericordia tua subsequatur me: omnibus (0409A)diebus vite mee. Et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
Sequentia Epistole beati Pauli Apostoli ad Corinthios (I, Cap. XI).
R\. Deo gratias.
Fratres. Convenientibus ergo vobis in unum jam non est Dominicam cenam manducare. Unusquisque enim suam cenam presumit ad manducandum. Et alius quidem esurit: alius quidem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum: et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis. et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos: in hoc non laudo. Ego enim accepi a Domino: quod et tradidi vobis. Quoniam Dominus Jesus in qua (0409B)nocte tradebatur accepit panem et gratias agens: fregit et dixit. Accipite et manducate: hoc est corpus meum: quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam cenavit dicens. Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescunque biberitis in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducaveritis panem hunc: et calicem istum biberitis: mortem Domini annunciabitis: donec veniat in claritatem de celis. Itaque quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne: reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se homo: et sic de pane illo edat: et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit Indigne: judicium sibi manducat et bibit: non dijudicans corpus Domini. (0409C)Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles: et dormiunt multi. Quodsi nosmetipsos judicaremus: non utique judicaremur. Dum judicamur autem a Domino corripimur: ut non cum hoc mundo damnemur. Itaque fratres mei dum convenitis ad manducandum: invicem exspectate. Siquis esurit: domi manducet: ut non in judicium conveniatis. Cetera autem cum venero: disponam vobis.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Ca. XXII).
In diebus illis: Venit dies pasche: in quo oportebat immolari pascha. Et misit Jesus duos ex discipulis suis: Petrum et Johannem: dicens eis. Euntes parate nobis pascha: ut manducemus. Et illi dixerunt (0409D)ei. Ubi vis paremus? Dixit autem ad eos. Ecce introeuntibus vobis in civitatem: occurret vobis homo amphoram aque portans. sequimini eum in domum qua introierit. Et ingressi januam: dicite patrifamilias domus. Dicit tibi Magister. Tempus meum in proximo est: apud te facio pascha. Ubi est ergo (0410A)diversorium: ubi pascha cum discipulis meis manducem? Et ipse vobis ostendet cenaculum grande stratum: ibi parate nobis. Euntes autem discipuli: venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis Jesus: et paraverunt pascha. Vespere autem facto discubuit Jesus et duodecim Apostoli cum eo: et ait illis. Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico autem vobis: quia ex hoc non manducabo illud: donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice gratias egit et dixit. Accipite et dividite inter vos. Dico autem vobis: quod non bibam de generatione vitis usque in diem illum: quo illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Acceptoque pane gratias agens dedit eis dicens. Hoc est corpus meum: quod pro vobis tradetur: (0410B)hoc facite in meam commemorationem. Similiter postquam cenavit accipiens calicem: 160 gratias egit et dedit illis dicens. Hic est calix novum testamentum in sanguine meo: qui pro vobis: et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sciens vero quoniam venit hora ejus: ut transiret de hoc mundo ad patrem. Cum dilexisset suos: qui erant in hoc mundo: usque in finem dilexit eos. Et cum sciret quia omnia dedit ei pater in manus: et quia a Deo exivit: et ad Deum vadit: surgit a cena: et ponit vestimenta sua. Et cum accepisset linteum precinxit se. Deinde misit aquam in pelvim: et cepit lavare pedes discipulorum: et extergere linteo quo erat precinctus. Venit ergo ad Simonem Petrum: et dicit ei Petrus. Domine tu mihi lavas pedes? Respondit (0410C)Jesus; et dixit ei. Quod ergo facio: tu nescis modo: scies autem postea. Dicit ei Petrus. Non lavabis mihi pedes in eternum. Respondit ei Jesus. Si non lavero te: non habebis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus. Domine non tantum pedes: sed manus et caput. Dicit ei Jesus. Qui lotus est: non indiget lavari: sed est mundus totus. Et vos mundi estis: sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eorum: accepit vestimenta sua. Et cum recubuisset iterum dixit eis. Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me Magister et Domine: et benedicitis. Sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister vester: et (0410D)vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis: ut quemadmodum ego feci vobis; ita et vos faciatis. Amen amen dico vobis non est servus major Domino suo: neque Apostolus major eo qui misit eum. Si hec scitis beati eritis: si feceritis ea. Non de omnibus vobis dico. Ego enim scio (0411A)quos elegerim: sed ut impleatur scriptura. Qui manducat mecum panem: levabit contra me calcaneum suum. Amodo dico vobis: antequam fiat: ut credatis cum factum fuerit: quia ego sum. Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa: et filius quidem hominis secundum quod deffinitum est vadit. Ve autem homini illi: per quem filius hominis tradetur: bonum erat ei: si natus non fuisset homo ille. Amen amen dico vobis: quia unus ex vobis tradet me. Et contristati sunt discipuli. Aspiciebant autem ad invicem hesitantes de quo diceret. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu quem diligebat valde. Innuit ergo huic Simon Petrus: et dicit ei. Quis est de quo dicit? Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu dicit ei. Domine: quis est? (0411B)Respondit Jesus: Ille est: cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem: dedit Jude Simonis Scariothis. Et post bucellam: introivit in ullum Sathanas. Et dicit ei Jesus. Quod facis: fac citius. Hoc autem nemo scivit discumbentium: ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant: quia loculos habebat Judas: eo quod diceret ei Jesus: eme ea que opus sunt nobis ad diem festum: aut ut egenis aliquid daret. Respondit autem Judas qui tradidit eum dicens. Nunquid ego sum Rabbi? Dixit ei Jesus. Tu dixisti. Et cum accepisset bucellam: exivit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exisset: surrexit Jesus a cena cum discipulis suis: et hymno dicto exierunt in montem Oliveti: et ait illis Jesus. Omnes vos scandalum patiemini hac nocte in me. Scriptum (0411C)est enim. Percutiam pastorem: et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero: precedam vos in Galileam. Respondit Petrus: et ait illi. Etsi omnes scandalizati fuerint in te: ego autem numquam scandalizabor. Nam paratus sum et in custodiam: et in mortem ire: et animam meam pro te ponere. Respondit ei Jesus. Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi quoniam hac nocte antequam gallus cantet: ter me negabis. At ille abundantius loquebatur dicens. Etiam si oportuerit me mori tecum: non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Tunc venit Jesus cum eis in villam que dicitur Gethsemani: et dixit discipulis suis. Sedete hic donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedei: (0411D)cepit contristari et mestus esse. Tunc ait illis: Tristis est 161 anima mea usque ad mortem. Sustinete hic: et vigilate. Ipse vero discessit ab eis: quantum lapidis jactus. Et ponens genua sua: procidit in faciem super terram: orans et dicens. Pater: omnia possibilia tibi sunt: si vis transfer calicem hunc a me. Verumtamen non sicut ego volo: sed sicut tu vis. Et venit ad discipulos suos: et invenit eos dormientes. Et ait Petro. Simon dormis? Sic non potuisti una hora vigilare mecum? Vigilate et orate: ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus: caro autem infirma. Iterum secundo abiit: et oravit dicens. Pater mi: si non potest calix iste (0412A)transire nisi bibam illum: fiat voluntas tua. Exsurgens ab oratione venit ad discipulos suos: et invenit eos dormientes pre tristicia. Erant autem oculi eorum gravati: et nesciebant quid ei responderent. Et relictis illis: iterum abiit tertio. et oravit. Sublevatisque oculis in celum dixit. Pater venit hora: clarifica filium tuum: ut filius tuus clarificet te. Apparuit autem illi Angelus de celo: confortans eum: Et factus est sudor ejus: sicut gutte sanguinis defluentis in terram. Tunc venit ad discipulos suos: et dixit illis. Dormite jam et requiescite: ecce appropinquavit hora: et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. Et egressus est cum eis trans torrentem Cedron: ubi erat hortus in quem introivit ipse (0412B)et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas qui tradebat eum ipsum locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Judas ergo: cum accepisset cohortem: venit illuc et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus: missi a principibus Sacerdotum et senioribus populi. Dedit autem eis signum dicens. Quem osculatus fuero: ipse est tenete eum: et ducite. Jesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum: dixit eis. Quem queritis? Responderunt. Jesum Nazarenum. Dicit illis. Ego sum. Stabat autem et Judas qui eum tradebat cum illis. Ut ergo dixit: ego sum. abierunt retrorsum: et ceciderunt in terram. Iterum interrogavit eos dicens: Quem queritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus. Dixi vobis: ego sum. Cum autem dixisset: (0412C)ego sum: accessit ad eum Judas et dixit. Ave Rabbi: et osculatus est eum. Jesus autem dixit ei. Ad quid venisti amice? Juda osculo filium hominis tradis? Si me queritis: sinite hos abire: ut adimpleretur sermo quem dixit. Quia quos dedisti mihi: neminem ex ipsis perdidi. Simon itaque Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit servum principis Sacerdotum: et amputavit auriculam ejus dextram. Dixit ergo Jesus Petro. Remitte gladium tuum in vaginam. Omnis enim qui gladio fuerit operatus: gladio peribit. An putas: quia non possum rogare patrem meum: et exhibebit mihi modo plusquam duodecim millia legiones Angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripture? quia sic oportet fieri. Et contingens auriculam servi Dominus: sanavit eam. Ait autem his (0412D)qui ad eum venerant. Quasi ad latronem venistis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Quotidie eram apud vos in templo docens: et non tenuistis me. Sed hec est hora vestra et potestas tenebrarum. Hoc totum factum est: ut complerentur scripture prophetarum. Cohors igitur et tribunus et ministri Judeorum comprehenderunt Jesum: et ligaverunt eum: et adduxerunt eum ad Annam primum. Erat enim socer Cayphe: qui erat Pontifex anni illius. Erat autem Cayphas qui consilium dederat Judeis: quia expedit unum hominem mori pro populo. Tunc discipuli omnes relinquentes Jesum: fugerunt. Adolescens (0413A)autem quidam sequebatur illum: amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. At ille relicta sindone: nudus fugit. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus: et alius discipulus. Discipulus autem ille notus erat Pontifici: et introivit cum Jesu in atrium Pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit autem discipulus ille alius: qui erat notus Pontifici: et dixit ostiarie: et introduxit Petrum. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria. Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Negavit ille dicens. Non sum. 162 Stabant autem servi et ministri ad prunas: quoniam frigus erat: et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans: et calefaciens se. Princeps igitur Sacerdotum: interrogavit Jesum de discipulis suis: et de doctrina ejus. Respondit Jesus. Ego palam locutus (0413B)sum mundo: ego semper docui in sinagoga et in templo: in quo omnes Judei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt: quid locutus sum eis. Ecce sciunt hi que dixerim ego. Hec autem cum dixisset: unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu: dicens. Sic respondes Pontifici? Respondit illi Jesus. Si male locutus sum: testimonium perhibe de malo. Si autem bene: quid me cedis? Misit ergo illum vinctum: ubi scribe et pharisei convenerant. Petrus autem sequebatur a longe: usque in atrium principis Sacerdotum. Et ingressus intus: sedebat cum ministris: ut videret finem rei. Summi vero Sacerdotes et omne consilium: querebant adversus Jesum testimonium: ut eum morti traderent: nec (0413C)inveniebant. Multi falsum testimonium dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. Novissime autem venerunt duo falsi testes: et dixerunt. Nos audivimus eum dicentem. Ego dissolvam templum manufactum: et per triduum non manufactum edificabo. Et non erat conveniens testimonium illorum. Exurgens autem summus Sacerdos in medio: dixit ad Jesum. Non respondes quicquam ad ea: que tibi objiciuntur ab his? Ille autem tacebat: et nihil respondit. Dixitque ei summus Sacerdos. Adjuro te per Deum vivum: ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei? Dixit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei: et venientem (0413D)in nubibus celi. Tunc summus Sacerdos scindens vestimenta sua: ait. Quid adhuc desideramus testes? Ecce nunc audisti blasphemiam: Quid vobis videtur? At illi dixerunt. Reus est mortis. Tunc expuerunt in faciem ejus: et colaphis eum cederunt. Et velantes faciem: alapis eum cedebant: et dicebant. Prophetiza nobis Christe: quis est: qui te percussit? Et (0414A)multa alia blasphemantes dicebant in eum. Erat autem Petrus in atrio deorsum. Qui adstabant autem: dixerunt ei. Et tu ex discipulis ejus es: nam et loquela tua manifestum te facit. Iterum negavit ille cum juramento dicens. Nec vidi eum. Et intervallo facto quasi hore unius: dicit unus ex servis principis Sacerdotum: cognatus illius cujus absciderat Petrus auriculam. Nonne ego te vidi in horto cum illo? Tunc Petrus cepit detestari: et jurare: quia non novisset hominem. Et statim gallus cantavit. Conversus autem Jesus: respexit Petrum. Et quia dixerat ei: priusquam gallus cantet: ter me negabis. Egressus foras Petrus: flevit amare. Et recordatus est verbi Domini: quod locutus fuerat ad eum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et (0414B)cum.
Lauda. Deus laudem meam ne tacueris: quia os impii et os dolosi contra me apertum est. II. Locutus fuit de me verba mendacii: verbis odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. III. Pro eo quia eos diligebam adversabantur: ego autem orabam pro eis. IV. Posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro delectione mea. V. Constitute super eum diabolum: et sathan stet a dextris ejus. VI. Cum judicatur exeat condemnatus: et oratio ejus fiat in peccatum. VII. Tu autem Domine fac mecum misericordiam propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua libera me.
Et statim Sacerdos Missam celebrans accipiat duas hostias: unam de qua communicet: et aliam ad reservandum (0414C)in monumento in crastinum: et accipiat vinum et aquam et offerat sicut mos est. Deinde faciat alias cerimonias que fieri solent in aliis diebus. Quibus factis inclinet se Sacerdos junctis manibus et dicat. Adjuvate me fratres in orationibus vestris: et orate pro me ad Deum.
Chorus respondeat. Adjuvet te Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
Postea dicat Chorus.
163 Sacrificium. Edificavit Moyses altare sub monte ex duodecim lapidibus: et misit de filiis Israel et obtulerunt holocaustomata: et immolaverunt hostias pacificas Deo. V\. Dixit Dominus ad Moysen: ecce ego veniam ad te in columna nubis: ut audiat (0414D)populus loquentem me ad te: et credat tibi in sempiternum. Descende nunc testare populo: purifica illos hodie: et cras lavent vestimenta sua: et sint parati in diem tertium: tertia autem die descendet Dominus in monte Syna coram omni populo. Descendens Moyses ad populum purificavit illos. P. Et immolaverunt hostias.
(0415A)Missa. Diligamus et sequamur fratres charissimi justiciam sempiternam: manducare cupientes dominicam cenam. Veniente enim patrefamilias: in exteriores tenebras reprobatus conviva projicitur: et sine nuptiali veste repertus dannatur. Nemo pravis cogitationibus sordidatus adveniat: nemo sacramenta celestia simulator accipiat. Imitemur potius patientiam Salvatoris: a quo sic videmus toleratam esse fraudulentiam traditoris: ut maligna cogitantem: rerum omnium prescius Dominus Jesus Christus secum cenare permitteret: nec sanctificato pane fraudaret. Imitemur ejus humilitatem: qui discipulorum pedes humiliter lavit. Imitemur bonitatem ejus: qui neganti Petro fructuosas lachrymas donavit. Caveamus inquietos fratres corporaliter declinare: et charitatem (0415B)humilitatemque omnibus delectemur simpliciter exhibere. Sacrificium penitentie jejunantes orantesque solvamus: ut securi semper ad celeste convivium festinemus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
Alia oratio. Occurrentes Domine cum cetu totius populi: ut solenne pascha celebremus initium nos propiciatus attende: supplicantes humiliter et orantes: ut qui ab hujusmodi operibus fatigati: et corporis amictu sordentes: ad tuam sacratissimam convenimus cenam: expurgatos nos ab omni cibo malicie in novam convertas prosapiam. Ut cum tua gratia: et victu terreno; et celesti pane mereamur in tuo saturari convivio. R\. Amen. Per misericordiam tuam (0415C)Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Pietatis tue Christe Domine rogamus clementiam: ut hec ad altare tuum nomina recitata: liber vite contineat: fiatque hoc cene tue sacrificium defunctis ad requiem: et viventibus ad salutem. R\. Amen. Quia tu es vita vivorum etc.
Ad pacem. Oratio. Pax nostra omnipotens Christe sincere nobis osculum pacis attribue: ut non cum Juda proditore rei: sed tue mereamur pacis haberi discipuli. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra etc.
Et Sacerdos dicat omnia alia ut in aliis diebus usque ad gratia Dei Patris omnipotentis. Et chorus respondeat. Pacem meam do vobis. Et non detur pax nec Presbyter accipiat.
(0415D)Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi Domine sancte pater omnipotens gratias agere: et Jesu Christo filio tuo. Cujus nos humanitas colligit: humilitas erigit: traditio solvit: pena redimit: crux salvificat. Sanguis emaculat: caro saginat. Qui se ipsum pro nobis hodie tradidit: et culpe nostre vincula relaxavit. Qui ad commendandam fidelibus bonitatis sue: humilitatisque magnificentiam: etiam traditoris (0416A)sui non dedignatus est pedes abluere: cujus jam manus previdebat in scelere. Sed quid mirum: si dum ministerium forme servilis voluntarie morti vicinus adimplet: posuit vestimenta sua: qui cum in forma Dei esset: semetipsum exinanivit. Quid mirum si precinxit se linteo: qui formam servi accipiens: habitu est inventus ut homo? Quid mirum si misit aquam in pelvim: unde lavaret pedes discipulorum: 164 qui in terra sanguinem suum fudit: quo immundicias dilueret peccatorum: Quid mirum si linteo quo erat precinctus: pedes quos laverat tersit: qui carne qua erat indutus evangelistarum vestigia confirmavit. Et linteo quidem ut se precingeret: posuit vestimenta que habebat: ut autem formam servi acciperet: quando semetipsum exinanivit: non (0416B)quod habebat deposuit: sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis expoliatus est vestimentis: et mortuus involutus est linteis: et tota illa ejus passio credentium est facta purgatio. Passurus igitur exitia: premisit obsequia. Non solum eis pro quibus subiturus venerat mortem; sed etiam illi qui fuerat eum traditurus ad mortem. Tanta quippe est humane humilitatis utilitas: ut eam suo commendaret exemplo divina sublimitas. Quia homo superbus in aeternum periret; nisi illum Deus humilis inveniret. Ut qui periret superbia deceptoris: salvaretur humilitate piissimi redemptoris. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare quotidie; una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus (0416C)noster Jesus Christus filius tuus. Qui traditus ac mortuus est pro peccatis nostris: et resurrexit propter justificationem nostram. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Predicamus Domine; nec tacemus pro nostra redemptione traditum; mortuum; et sepultum; ad celos ascendisse post transitum; et ad judicandum in fine venturum. Unde petimus ut hec oblata sanctifices; et sumentium pectora propiciatus emacules.
R\. Amen,
Ad confractionem panis. Antifona. Dominus Jesus misit discipulos suos et dixit ad eos. Euntes parate nobis pascha; ut manducemus; quia desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam (0416D)patiar. II. Cenantibus autem illis: accepit Jesus panem et benedixit: deditque discipulis suis et dixit: accipite et comedite. P. Desiderio etc. V\. Accepit et calicem postquam cenavit: deditque discipulis suis et dixit. Accipite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti: qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum: non bibam amodo cum illud dicam vobiscum novum in (0417A)regno patris mei. P. Quia desiderio desideravi.
Ad Orationem Dominicam.
Oratio. Cogitationes et delicta nostra cernentes: non cruentas tibi Domine victimas immolamus; sed supplicibus votis tibi sempiterni Sacerdotis corpus offerimus. Memorare itaque Domine; quod pro nobis pertulerit; quia peccata nostra portavit. Indue ergo nos justicie stola: ut in cena tua sine veste nuptiali nullus accumbat; gaudiisque celestibus novi testamenti convivium floreat. Procul absit dolus; quo deceptus est malus ille discipulus. Sit in omnibus fides vera: spes certa; et charitas pura. Ut spiritualibus sacramentis non dannetur conscientia; sed per pacis charitatisque tue dulcedinem ab omnibus emundati vitiis; ad te proclamemus e terris. (0417B)Pater noster qui es in celis.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Christus Dominus qui pro salute omnium se tradi permisit; ipse vos sue gratie dono locupletet. R\. Amen. Et qui per bucellam panis suum prodidit traditorem; ipse vos sui panis perceptione sibimet faciat complacere. R\. Amen. Quique discipulorum pedes eluere dignatus est hodie; ipse vos ab omnibus delictis emaculet; et cetui discipulorum associet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen.
Ad accedentes. Antiphona. Memor esto nostri Christe in regno tuo: et dignos fac nos de resurrectione (0417C)tua. V\. Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum: antequam patiar. V\. Euntes parate nobis pascha ut manducemus. P. Antequam patiar. V\. Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aque 165 portans: sequimini eum in domum in qua introierit. et ingressi januam: dicite patrifamilias domus. P. Quia desiderio. V\. Dicit tibi magister: tempus meum in proximo est: ubi est ergo diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem. P. Antequam patiar. V\. Et ipse vobis ostendet cenaculum grande stratum: ibi parate nobis. P. Antequam patiar. V\. Euntes autem discipuli venerunt in civitatem; et invenerunt sicut dixerat illis Jesus: et paraverunt pascha. P. Desiderio (0417D)desideravi. V\. Vespere autem facto discubuit Jesus et duodecim Apostoli cum eo: et ait illis. P. Desiderio desideravi. V\. Dico enim vobis; quia ex hoc non manducabo illud: donec impleatur in regno Dei. P. Desiderio. V\. Accepit panem et benedixit ac fregit: deditque discipulis suis et ait illis. P. Desiderio. (0418A)V\. Accipite et manducate: hoc est corpus meum; quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. P. Desiderio. V\. Similiter et calicem postquam cenavit dicens: accipite: et gratias egit; deditque illis dicens. P. Desiderio. V\. Bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti: qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. P. Desiderio. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Desiderio.
Com. Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra in exultatione.
Dicat Presbiter.
Communio Oratio. Corpus Domini Nostri Jesu Christi quod accepimus: et sanctus sanguis ejus quem (0418B)potavimus: adhereat in visceribus nostris eterne omnipotens Deus: ut non veniat nobis ad judicium nec ad condennationem: sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam eternam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus: et vivis et omnia regis etc.
Et postquam Sacerdos communicaverit: accipiat calicem bene mundatum: et ponat intus in calicem filiolam cum qua calix cooperitur: et reverenter accipiat corpus Christi Sacerdos: et ponat intus in calicem supradictam filiolam. Deinde accipiat aliam filiolam cum qua cooperiat calicem: et desuper ponat patenam calicis: et supra dictam patenam et calicem ponat unam implam pulcram: que quidem impla cooperiat totum calicem. Et ponat eam super humeros: et sic (0418C)honorifice deferat Eucharistiam ad monumentum cantando; Hoc corpus totus chorus humiliter et devote precedentibus cereis et incenso coram Eucharistia: et unus puer deferat esquillam pulsando. Et velum seu pallium super corpus Domini honorifice deportetur a quatuor vel a sex dominis de nobilioribus civitatis qui deferunt pallium vel velum. Et sic unus de operariis Ecclesie; qui continue ab exitu chori projiciat annovam viridem subtus pedes portantium seu deferentium corpus Domini. Et sic fiat alia die in reversione corporis Domini de monumento ad altare. Et cum perventum fuerit ad monumentum: ascendant Pontifex seu Presbyter in superpelliceis: Decanus vel ejus locum tenens Thesaurarius: vel in ejus absentia alia dignitas. Vel (0418D)antiquior Canonicus ipsius Chori.
Et posita eucharistia in monumento: Pontifex vel Presbyter debet discooperire calicem: et humiliter monstrare istis duobus dominis hostiam consecratam: et cooperto calice ut prius et positis in dicto monumento cruce et Missali mixto vel biblia et thuribulo sine prunis: (0419A)et naveta cum incensu et campanella: et incenset cum alio thuribulo monumentum reverenter: et cum summa diligentia claudatur cum duabus clavibus et cum cera rubea sigilletur cum duobus sigillis: que sigilla et claves servent dicti duo domini: et debet esse lumen semper coram sepulchro. Sepulto Domino clausoque monumento: dum Sacerdos cum Ministris revertitur ad altare: pulsetur ad vesperos cum mastratis ligneis: et reversis ad altare: ab Archidiacono clara voce dicetur. Pro hymno audiendo locis vestris accedite. Ac deinde stante Episcopo vel Sacerdote juxta cancellum altaris vadunt ad preparatorium: et acceptis duodecim cereis cum canolis argenteis fixis modicam moram facientes 166 progrediuntur sex Levites precedentes ante crucem et alii sex post crucem (0419B)properantes ad altare. Dum vero circumdatum fuerit altare ab omnibus Presbyteris: ingrediuntur Levite cum cereis a parte sinistra usque ad dextram. Venientes prius ab Archidiacono crux ponenda est super mensam altaris: deinde sex Levites pariter et stans in medio Episcopus imponit hanc Antiphonam. Quomodo ad latronem cum gladiis et fustibus venistis comprehendere me: vobiscum fui docens et non tenuistis me: unus ex vobis traditurus est me. P. Responderunt discipuli dicentes: numquid ego Domine? qui mecum ait manum mittit in parapside ille me traditurus est hodie. Psalm Deus laudem meam ne tacueris. Usque ubi dicit. Et ejiciantur de habitationibus suis. Reiteretur Antiphona. Responderunt discipuli. Iterum. V\. Scrutetur fenerator. Usque ubi dicit. (0419C)Et compuncti corde morti tradidit. Reiteretur Antiphona. Responderunt discipuli. Iterum. V\. Et dilexit maledictionem. Usque ubi dicit. Et tu Domine fecisti. Iterum. V\. Maledicent illi et tu benedices. Totum usque in finem. Reiteretur Antiphona. Responderunt discipuli. Si quis hic psalmus in quatuor clausis: et quinta gloria ab utrisque omnibus recitatur: et caput iterum repetitur. Et post hec dicit Episcopus vel Sacerdos orationem tantum sine patena.
Oratio. Quas tibi Domine Jesu Christe pro cruce lachrymas? que pro sanguinis effusione suspiria vel lamenta reponamus: que premia: que vota reddamus? Ecce nunc caperis pro nobis penis cruciandus indebitis. En caperis expuendus: expueris. Flagellandus: (0419D)flagellaris. Crucifigendus: crucifigeris. Deridendus: derideris. Acceto propinandus: propinaris. (0420A)Consumandus: consumaris. Mirabiliter surrecturus. Parce nobis Christe Domine: parce rogamus per admirabilem sancte passionis ac resurrectionis tue virtutem. Et sicut paradisi civem reddidisti latronem: ita per crucis tue victoriam: omnem a malo liberes mundum: atque universam redimas hominum creaturam. Ut nos quos conscientiarum obscuritas postravit in luctum: resurrectionis claritas attollat in gaudium. R\. Amen.
Alia oratio. Expia quesumus Domine nostrorum cunctas facinorum culpas: ut deposito veteris hominis indumento: per magnificentissime tue passionis exemplum: divine resurrectionis tue innovati leticia: celestibus nos sentiamus operibus inlustrari. R\. Amen. Postea dicit Diaconus. Eamus cum pace. R\. Amen.
(0420B)Ad lavandos pedes.
Post peracta hec omnia vadit Episcopus cum Presbyteris et Diaconibus vel omni clero ad atrium: et sedilia juxta consuetudinem posita: clausis ostiis et laicis omnibus foris projectis. Succingit se Episcopus linteo: et imponit albam: et presbyteri quibus pedes lavantur cantant hanc Antiphonam: Bone Magister lava me ab injusticia mea: et a peccato meo munda me. V\. Si enim ego lavi pedes vestros Magister et Dominus: exemplum enim relinquo vobis: ut quemadmodum ego facio: et vos similiter faciatis. P. Bone magister lava. Pro versibus autem littere dicantur in ordine. id est Psalmus Beati immaculati in via. totum. cum Gloria Patri. et locis competentibus Antiphona replicatur. Cui vero pedes lavantur: mox (0420C)illum Episcopus cum pedes aqua laverit osculatur: ille cui pedes lavantur similiter in caput ipsi Episcopi osculatur. Postea vero Archipresbyter succinctus linteo extergit pedes eorum: et ita ipsi alterutros sibi faciunt. Qua expleta: Abbates Presbyteri et Levite vel qui non occurrerunt aut pedibus infirmi sunt aquam manibus tantum ab Episcopo accipiunt: et ab utrisque similiter caput vel manus deosculantur. Post hec expleta: dicit Episcopus hanc orationem.
Oratio. Unigenite Dei Patris Filius: qui pro mundi salute nostre humilitatis assumere dignatus es carnem: qui misericorditem hominem quem formaveras deceptum a persuasione diaboli: per humilitatis tue 167 gratiam ad paradisi iterum fecisti revocare (0420D)januam: qui discipulorum tuorum pedes non dedignasti lavare: ut nos imitando exemplum salutare: (0421A)tecum faceres conregnare. Petimus clementiam tuam omnipotens Deus: ut nostrorum deleas facinora peccatorum: quatenus abluti a delictis: mereamur sanctis effici participes in regno celorum. R\. Amem.
Deinde prostrati omnes cum Episcopo in terram plorant modicum. Et illi similiter plorantes cum eo: sicque consurgentes: postea ad cenam conveniunt. Consumptis autem omnibus escis vel potis: accedant Presbyteri et Diachones ad Episcopum et accipiant ab eo cerea incensa: et precedunt eum usque ad cellam: et ipse manu sua Presbyteris et Diachonibus vinum ad bibendum tribuit: ac post simul omnes propriis domibus revertuntur. Eadem vero nocte nullo jam lumine perlustratur nisi coram sepulchro.
(0421B)In Parasceve ad Nonam pro indulgentia.
Oratio. O Sancta Crux in qua salus nostra pependit: per te introibimus ad patrem: veniam mereamur: per te apud Christum habeamus indulgentiam et veniam. R\. Amen.
Mox autem cum Episcopus cum Presbyteris et Diachonibus decincti juxta consuetudinem ascenderint ad sedes: et Levite in ordinem suum quem supra notatum est in via sacra steterint. A Clerico incipiatur prophetia.
Lectio libri proverbiorum Salomonis (Cap. III).
Fili: si dormieris: salvus eris. Quiescis: et suavis erit somnus tuus. Ne paveas repentino terrore. et irruentes tibi potentias impiorum. Dominus erit in latere tuo: ut custodiat pedem tuum: ne capiaris a (0421C)malo. R\. Amen. Post hec ab Archidiacono dicatur. Erigite vos. Deinde salutat Episcopus dicendo. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Deinde dicat Episcopus V\. Popule meus quid feci tibi: aut in quo contristavi te: responde mihi. Quia eduxi te (0422A)de terra Egipti: parasti crucem mihi. Respondetur a clero caput similiter per singulos versos. V\. Audite que Dominus loquitur: surge et contende judicium adversus montes: et audiant colles vocem tuam. P. Quia eduxi te. V\. Audite montes judicium Domini et fortia fundamenta terra: quia judicium Domini cum populo suo et cum Israel altercabitur dicens. P. Quia eduxi te. V\. Popule meus quid feci tibi aut in quo te contristavi: aut in quo tibi molestus fui: responde mihi. quia eduxi te de terra Egyti: et de domo servitutis liberavi te: et misi ante faciem tuam Moysen Aaron et Mariam. P. Parasti crucem mihi. V\. Si affiget homo Deum: quia vos confixistis me et dixistis: in quo confiximus te: invaluerunt super me verba vestra: et confixistis me gens tota. P. (0422B)Parasti crucem mihi. V\. Quid dignum offeram Domino: curvabo genua Deo excelso: numquid offeram ei holocaustomata: aut vitulum anniculum numquid placari poterit Dominus in millibus arietum: aut in multis millibus hircorum pinguium. P. Parasti crucem mihi. V\. Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo: fructum ventris mei pro peccato anime mee. P. Parasti crucem. V\. Indicabo tibi homo quid sit bonum: aut quid Dominus querat a te; utique facere judicium et diligere misericordiam; et sollicitum ambulare cum Deo tuo. P. Parasti crucem.
Lectio libri Esaye Prophete. ( Cap. LII, LIII).
R\. Deo gratias.
Hec dixit Dominus. Ecce intelliget servus meus: exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. Sicut (0422C)obstupuerunt super te multi: sic gloriosus erit inter viros aspectus ejus: et forma ejus inter filios hominum. Iste asperget gentes multas: super ipsum continebunt Reges os suum. Quia quibus non est nunciatum de eo viderunt: et qui non audierunt: (0423A)contemplati sunt. Domine quis credidit auditui nostro: et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo: et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei: nec decor. Et vidimus eum: et non erat aspectus: et desideravimus eum despectum: et novissimum virorum. Virum dolorum et scientem infirmitatem: et quasi absconditus vultus ejus et despectus: unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit: et dolores nostros ipse portavit. 168 Et nos putavimus eum quasi leprosum: et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras: et attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostre super eum: et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus: unusquisque in viam (0423B)suam declinavit: et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrorum. Oblatus est: quia ipse voluit: et non aperuit os suum. Sicut ovis ad occisionem ducetur: et quasi agnus coram tondente se obmutescet: Et non aperiet os suum. De angustia et de judicio sublatus est: generationem autem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium. Propter scelus populi mei percussi eum: et dabit impios pro sepultura sua: et divites pro morte sua. Eo quod iniquitatem non fecerit: neque dolus fuerit in ore ejus. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam: videbit semen longevum: et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboravit anima ejus: videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse (0423C)justus servus meus multos: et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispersi ab eis plurimos: fortium dividet spolia. Pro eo quod tradidit mortem animam suam; et cum sceleratis deputatus est. Et ipse peccata multorum tulit: et pro transgressoribus rogavit. R\. Amen. Deinde ascendet cantor cum sociis ad sedes: et dicit singularis hunc prologum voce. Pro susceptione matutina vicesimus primus in finem psalmus ipsi David. Finito dicunt hunc psalmum tacentibus omnibus in choro duo psallendo. Deus Deus meus intende in me quare me dereliquisti. V\. Longe a salute mea verba delictorum meorum. V\. Deus meus clamabo per diem: nec exaudies: et nocte: et non ad insipientiam mihi. Dicat Presbiter. Silentium (0423D)facite. V\. Ego autem sum vermis et non homo: opprobium hominum et abjectio plebis. V\. Omnes qui videbant me subsanabant me: locuti sunt labiis et moverunt caput. V\. Speravit in Domino eripiat eum: salvum faciat eum quoniam vult eum. Dicat Presbiter. Silentium facite. R\. Quoniam tu es qui eduxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris mee. V\. In te jactatus sum ex utero de ventre matris mee: Deus meus es tu ne discedas a me. V\. Quoniam tribulatio est proxima: et non est qui adjuvet. Dicat Presbiter. Silentium facite. V\. Circumdederunt (0424A)me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. V\. Aperuerunt in me os suum sicut leo rapiens et rugiens. V\. Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Dicat Presbiter. Silentium facite. V\. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. V\. Exaruit sicut testa virtus mea: et lingua mea adhesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. V\. Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Dicat Presbiter. Silentium facite. V\. Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. V\. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam miserunt sortem. V\. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem (0424B)meam Deus meus respice. Dicat Presbiter. Silentium facite. V\. Eripe a framea animam meam: et de manu canis unicam meam. V\. Libera me Domine de ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesie laudabo te Domine
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Chorinthios (I, Cap. V, VI).
R\. Deo gratias.
Fratres. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum: ut sitis nova conspersio sicut estis azimi. Etenim pascha nostrum immolatus est Chritus. Itaque epulemur. Non in fermento (0424C)veteri: neque in fermento malicie et nequicie: sed in azimis sinceritatis et veritatis. Scripsi vobis in Epistola: ne commisceamini fornicariis. Non itaque fornicariis hujus mundi: aut avaris: aut rapacibus: aut idolis servientibus. Alioquin debuerat de hoc mundo exire. Nunc autem scripsi vobis: 169 non commisceri. Si is qui frater nominatus est fornicator: aut avarus: aut idolis serviens: aut maledicus: aut ebriosus: aut rapax: cum ejusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? Nam eos qui foris sunt: Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum judicari apud iniquos: et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt: et si a vobis (0424D)judicabitur mundus: indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus: quanto magis secularia? Secularia igitur judicia si habueritis: contentibiles qui sunt in ecclesia: illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam: qui possit judicare inter fratrem suum: sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles? Jam quidem omnino delictum est in vobis: quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? Quare (0425A)non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis: et fraudatis: et hoc fratribus. An nescitis: quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii: neque idolis servientes: neque adulteri: neque molles: neque masculorum concubitores: neque fures: neque avari: neque ebriosi: neque maledici: neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et hec quidem fuistis: sed abluti estis: sed sanctificati estis. In nomine Domini nostri Jesu Christi: et in spiritu Dei nostri. R\. Amen.
Lectio sancti evangelii secundum Mattheum ( Cap. XXVII).
Mane facto cena pura: quod est ante sabbatum: concilium fecerunt summi sacerdotes et seniores populi de Jesu: ut interficerent eum. Et vinctum (0425B)eum duxerunt: et tradiderunt Pontio Pilato presidi. Tunc Judas traditor cum videret: quoniam ad judicium jam perductus est: penitentia motus: revocavit triginta argenteos summis Sacerdotibus et senioribus dicens. Peccavi: quia tradidi sanguinem justum. Cui dixerunt. Quid ad nos? tu videris. Et projecta pecunia in templo abiit: et laqueo se suspendit. Sacerdotes autem accepta pecunia illa: dixerunt. Non licet mittere illam in corbonam: quia precium sanguinis est. Sed consilio accepto emerunt agrum figuli: in sepulturam peregrinorum. Propter quod appellatus est ager ille Aceldemach: hoc est ager sanguinis: usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem. Et acceperunt triginta argenteos precium (0425C)estimati: quod estimaverunt filii Israel: et dederunt eos in agrum figuli sicut precepit mihi Dominus. Jesus autem stetit ante presidem: et interrogavit eum preses dicens. Tu es Rex Judeorum? Respondit Jesus. Tu dicis quia Rex sum. Ego ad hoc natus sum et ad hoc veni in hunc mundum: ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui de veritate est: audit vocem meam. Pilatus autem produxit foras Jesum: et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Licostratus: hebraice autem Gabatha. Erat autem preparatio pasche: hora quasi sexta. Et ait Judeis Pilatus. Ecce Rex vester. At illi clamaverunt dicentes. Tolle: crucifige eum. Ait illis Pilatus: Regem vestrum vultis ut crufigam? Responderunt principes sacerdotum. Nos non habemus Regem nisi Cesarem. Sedente autem illo pro (0425D)tribunali: misit ad eum uxor sua dicens. Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie in somnis propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis: ut peterent Barrabam: Jesum autem perderent. Respondit Pilatus: et dixit illis. Quem vultis ex duobus dimittam vobis? Illi autem dixerunt. Barrabam. Dicit illis Pilatus. Quid ergo faciemus de Jesu qui dicitur Christus? Dicunt omnes. (0426A)Crucifigatur. Dicit illis Pilatus. Quid enim mali fecit? Illi autem magis clamabant dicentes. Crucifigatur: crucifigatur. Cum vidisset autem Pilatus quia nihil proficit: sed magis tumultus fit: accepit aquam et lavit manus coram populo dicens. Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. Et respondens 170 universus populus dixit. Sanguis hujus super nos: et super filios nostros. Tunc dimisit illis Barrabam: Jesum autem flagellis cesum tradidit eis: ut eum crucifigerent. Tunc milites presidis cum accepissent Jesum in pretorio: congregaverunt ad eum totam cohortem: et vestierunt eum clamidem coccineam: et purpura circumdederunt eum. Et intexentes coronam de spinis: imposuerunt super caput ejus: (0426B)et arundinem in dextera ejus. Et pedibus ejus provoluti: irridebant eum dicentes. Ave Rex Judeorum. Et conspuentes in faciem ejus: accipiebant arundinem et percutiebant caput ejus. Jesus autem portans ipse sibi crucem: pervenit in locum qui appellatur Calvarie: quod dicitur hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt. Et cum eo duos latrones hinc atque illinc: medium vero Jesum. Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit supra crucem. Erat autem scriptum. Jesus Nazarenus Rex Judeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judeorum: quia prope civitatem erat locus ubi eum crucifixerunt. Tunc dixerunt Pilato. Noli scribere Rex Judeorum: sed quia ipse dixit Rex sum Judeorum. Respondit Pilatus. Quod scripsi scripsi. Milites ergo cum crucifixissent Jesum: acceperunt (0426C)vestimenta ejus: et fecerunt quatuor partes: unicuique militi partem. De tunica autem que de superiori parte non consutilis: sed per totum textilis fuit: dicunt ad alterutrum. Non scindamus eam: sed sortiamur de illa cujus sit. Ut scriptura impleretur que dicit. Diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hec fecerunt. Pretereuntes autem blasphemabant eum: moventes capita et dicentes. Vah qui destruis templum: et post triduum edificas illud. Salvum fac temetipsum: et descende de cruce. Similiter autem et unus de latronibus: qui cum illo simul crucifixi erant blasphemabat illum: dicens: Nonne tu es Christus? libera te et nos. Respondens autem alius: increpabat illum: dicens. Nec sic times (0426D)Deum: cum in eadem damnatione es? nos quidem juste: digna enim factis nostris recipimus: hic vero nihil mali fecit. Et dicebat ad Jesum. Domine memor esto mei: cum veneris in regno tuo. Dicit ei Jesus. Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. A sexta autem hora tenebre facte sunt in totam terram usque in horam nonam. Circa nonam autem horam: exclamavit Jesus voce magna dicens. Heloy: (0427A)Heloy: lamazabathani. Hoc est: Deus meus: Deus meus: quare me dereliquisti? Quidam autem ex eis qui illic adstabant: cum audirent dicebant. Heliam clamat iste. Et continuo unus cucurrit ex eis: et accepta spongia accepto plena circumdata arundine: potum dabat ei. Ut scriptura impleretur que dicit. Dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me accepto. Jesus autem exclamans voce magna: dixit. Pater: in manus tuas commendo spiritum meum: et tradidit spiritum. + Et ecce velum templi scissum est in duas partes: a sursum usque deorsum. Et terra mota est: et petre disrupte sunt: et monumenta aperta sunt. Et multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt. Et exeuntes de monumentis: venerunt in civitatem sanctam Hierusalem: (0427B)et apparuerunt multis. Centurio autem: et qui cum illo custodiebant Jesum: cum vidissent terremotum: et illa omnia que facta sunt: timuerunt nimis dicentes. Vere Dei filius est iste. Judei ergo quoniam cena pura erat: ne remanerent in cruce corpora sabbato: erat enim magnus dies illius sabbati: rogaverunt Pilatum ut frangerentur crura eorum et tollerentur. Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura: et alterius similiter qui simul crucifixi erant cum illo. Ad Jesum autem cum venissent: ut viderunt eum mortuum: non fregerunt crura ejus: sed unus ex militibus lancea latus ejus pupugit: et exivit continuo sanguis et aqua. Et qui vidit testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. (0427C)Et nos credimus quia verum est: ut credentes vitam habeamus in nomine ejus.
R\. Amen.
Evangelium.
Tunc venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph: qui et 171 ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum: et petiit corpus ejus. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Et accepto corpore Jesu: involvit eum in sindone munda: et posuit eum in monumento suo novo: quod exciderat in petra. Et advolvit lapidem magnum ad ostium monumenti: et abiit. Tunc convenerunt principes Sacerdotum et pharisei ad Pilatum dicentes. Domine: recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: post tertium diem resurgam. (0427D)Jube ergo custodiri sepulchrum in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus nocte: et furentur illum: et dicant plebi quia surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. At illis Pilatus. Habetis custodes: ite: custodite sicut scitis. Illi autem euntes munierunt sepulchrum: signantes lapidem cum custodibus.
Dicat Presb. Preces. Penitentes orate: flectite genua Deo: deprecemur Dominum Deum nostrum: ut indulgentiam criminum et remissionem peccatorum nobis donare dignetur.
Reiteretur a choro. Postea presbyter dicat. Erigite (0428A)vos: orate: flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum ut lapsis manum porrigat: et presidium quod ab eo requiritis clementer impertiat. R\. Penitentes. Erigite vos: orate flectite genua Deo: deprecemur Dominum Deum nostrum: ut reminiscentes mala que gessimus: deinceps vitemus insidias inimici: ut quos diaboli persuasione sua: ab altario Dei subtraxerat: patrona revocet effusio lachrymarum. R\. Penitentes. Erigite vos completa oratione vestra: omnes pari voce indulgentiam a Domino postulemus.
Impleta prece exclamat Archidiaconus. Indulgentia similiter et omnis clerus vel populus non plusquam trecentis vicibus.
Postea dicat preces. Tu pastor bone animam tuam (0428B)pro ovibus posuisti.
Reiteretur a choro. Tu pastor bone.
Diaconus dicat. Prosternimus preces ante faciem tuam: exaudi: placare: indulge Domine et miserere nobis. P. Tu pastor.
Archidiaconus dicat. Deprecemur Dominum: ut remissionem peccatorum et pacem nobis propicius donare dignetur. Episcopus dicat. Te precamur Domine. P. Indulgentia. V\. Procedat ab altissimo. P. Indulgentia. V\. Succurrat nobis miseris. P. Indulgentia. V\. Delicta purget omnibus. P. Indulgentia. V\. Prestetur penitentibus. P. Indulgentia. V\. Patrona sic lugentibus. P. Indulgentia. V\. Errantes fide corrigat. P. Indulgentia. V\. Lapsos peccatis erigat. P. Indulgentia. R\. Te deprecamur Domine. (0428C)P. Indulgentia.
Post hec dicat Diaconus. Erigite vos.
Et Sacerdos dicit Orationem.
Unigenite fili Dei patris: cujus caro preciosa a Judeis dannatur: ab ingratis inluditur: et crucifigenda latronum corporibus comparatur. Ex cujus latere sanguis et aqua profluxit: sed sanguinem non miror ex carne: aquam vero ex eo quod intelligo non mirabor. Illa est enim utique aqua que nos quondam per Adam mortuos vivificavit regeneratos: procedens ex mortuo. Clementiam ergo tuam quesumus: ut sicuti pro amore generis non dedignatus es adsumere mortem nostram: ita et resurgens a mortuis obtinere nos facias de triumphato hoste victoriam.
(0428D)R\. Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis cum Deo Patre et regnas cum Spiritu Sancto in secula seculorum.
R\. Amen.
Qua expleta exclamat Diachonus. Indulgentiam.
Secundam suscipiunt clerici pariter et clamantes non plusquam ducentis vicibus. CC.
Et post hec dicit preces Sacerdos. Tu pastor bone. Ut supra scriptum est. Et Diaconus dicat. R\. Peccavimus tibi Deus: recedentes a te: nobis confusio: tibi clementia et propitiatio. P. Tu pastor.
(0429A)Post hec dicat Archidiaconus. Deprecemur Dominum.
Episcopus dicat. Te deprecamur. P. Indulgentia. V\. Nos Patri reconciliet. P. Indulgentia. V\. Christi confirmet gratia. P. Indulgentia. 172 V\. Confirmet Sancto Spiritu. P. Indulgen. V\. Medelam egris conferat. P. Indulgen. V\. Captivos reddat patrie. P. Indul. V\. Vices aerum temperet. P. Indulgentia. V\. Te deprecamur Domine indulgentiam.
Post hec dicit Diachonus. Erigite vos.
Et Sacerdos legit hanc orationem.
Oratio.
Unigenite fili Dei Patris: qui celum rediturus in terris dignatus es nasci: ut nos elevares ad celos. Qui ideo in ligno crucis manus proprias extendisti: (0429B)ut nos ad lignum vite propicius revocares. De quo Adam gustare non meruit: posteaque crimen prevaricationis incurrit. Crux ergo tua Deus: vite arbor est: in eternum vivificet: quemque ex ea gustaverit. Tuam ergo clementiam petimus: ut auferantur ab oculis tuis mala nostra preterita: et bona futura nascantur. Hujus mundi lux infida negligatur: et perennitatis tue a nobis eternitas requiratur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis cum Deo Patre et regnans cum Spiritu Sancto in secula seculorum. R\. Amen. Post hec decantat hunc Psalmum cum Antiphona sua ab Episcopo imposita. Antiphona. Parce Deus quia sprevimus precepta tua: qui das post peccata indulgentiam. P. Miserere mei Deus secundum magnam. Dicto (0429C)Psalmo una cum Gloria Patri. dicit Diachonus (0430A)tertio. Indulgentia. non plusquam centum vicibus. C. Et dicat Episcopus. V\. Tu pastor bone. etc. Miserere mei Deus quia omnia potes: tu enim dissimulas peccata hominum propter penitentiam. Deinde dicat Presbyter. Deprecemur Dominum. etc. Dicat Episcopus. Te precamur Domine. P. Indulgentia. V\. Restituat paradiso. P. Indul. V\. Claustra celorum reseret. P. Indul. V\. Removeat supplicium. Indul. V\. Extinguat gehenne incendia. V\. P. Indulgentia. V\. Defunctis donet requiem. P. Indulgen. V\. Locum quietis conferat. P. Indul. V\. Sanctis consortes faciat. P. Indul. Finitis precibus duo nobiles Presbyteri in superpelliceis accipiant crucem coopertam panno nigro versus S. Crucifixum: et ascendant ad sinistrum cornu altaris et cantent ambo hanc Antiphonam. Popule (0430B)meus quid feci tibi aut in quo contristavi te. Responde mihi quia eduxi te de terra Egypti in signis magnis et prodigiis excelsis: et parasti crucem Salvatori tuo. Et cum dixerit. Parasti crucem Salvatori tuo. In fine Antiphone duo Diachoni induti superpelliceis in medio chori ante altare majus incipiant et cantent. Agyos. Otheos. Agyos. Isquiros. Agyos. Athanatos. Eleyson. Ymas. Quibus finitis: chorus respondeat flexis genibus ut sequitur. Sanctus Deus: Sanctus fortis. Sanctus et immortalis miserere nobis. Finita prima statione duo supradicti Presbyteri qui crucem tenent pergant ad dextrum cornu altaris cum cruce sicut prius. Et cantent secundam Antiphonam sequentem. Quia eduxi te per desertum quadraginta annis: et manna cibavi te: et introduxi in terram (0430C)satis optimam. P. Parasti crucem salvatori tuo. (0431A)Et cum perventum fuerit ad finem dicendo. Parasti crucem salvatori tuo. supradicti Diachoni ut prius cantent. Agyos. Per totum ante altare ut supradictum est. Quibus finitis chorus flexis genibus cantet. Sanctus Deus. ut prius modo et forma supradicta. Et dum chorus cantat Sanctus. duo supradicti Presbyteri cum cruce veniant ad medium altaris: et tenentes crucem cantent tertiam Antiphonam sequentem. Antiphona. Quid ultra debui facere tibi et non feci. Ego quidem plantavi vineam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti: et lancea perforasti latus Salvatori tuo. Et cum dixerint Salvatori tuo. Diachoni supradicti ut prius cantent Agyos. Et chorus flexis genibus cantet. Sanctus Deus. sicut prius. Interim quod ita finietur: (0431B)paretur stratum coram altare: cum pannis sericis et aliis ornamentis ad adorandum crucem. Et finitis stationibus prout dictum est superius: Sacerdos faciens officium exuat cappam et accipiat crucem velatam de manibus duorum Presbyterorum canentium: qua suscepta accedat Sacerdos ad dextrum cornu altaris verso Crucifixo ad populum: incipiat Antiphonam. Ecce lignum crucis. Discooperiendo brachium dextrum 173 crucis. et continuo chorus respondeat. In quo salus mundi pependit: venite. Et dum chorus cantat supradictam antiphonam Sacerdos transeat ad sinistrum cornu altaris: et iterum incipiat supradictam antiphonam scilicet. Ecce lignum crucis. Elevando vocem aliquantulum altius quam prima vice: discooperiendo aliud brachium crucis. Chorus vero respondeat. In quo (0431C)salus mundi. Et populus flectat genua ad quamlibet ostensionem cujuslibet brachii crucis. Et dum chorus cantat antiphonam. S. In quo salus. Presbyter veniat ad medium altaris et incipiat tertio supradictam antiphonam. Scilicet. Ecce lignum crucis. Elevando vocem altius quam aliis vicibus: et tunc discooperiat crucem totaliter: elevando ipsam cum brachiis quantum potuerit. Et dum chorus cantat antiphonam: Presbyter (0432A)pergat cum cruce devote et honeste ad stratum et ibi cum maxima reverentia ponat eam: et statim Presbyter cum suis Ministris adorent crucem flectendo genua ter: cum summa reverentia et humilitate osculando terram: et offerant oblationem cruci: ut aliis prebeant exemplum.
Et dicat Presbyter osculando: hanc orationem.
Oratio ad Crucem. Domine Jesu Christe adoro te in crucem ascendentem: et spineam coronam portantem in capite: Deprecor te: ut ipsa crux liberet me de angelo percutiente. Domine Jesu Christe adoro te in cruce vulneratum: felle et aceto potatum. Deprecor te ut tua vulnera sint remedium anime mee. Domine Jesu Christe: in sepulchro te adoro positum. Deprecor te: ut tua mors sit vita mea. Domine (0432B)Jesu Christe adoro te venturum ad judicium: et judicaturum vivos et mortuos. Deprecor te: ut in tuo sancto adventu non intres in judicium cum me indigno et misero peccatore: sed pro tua magna clementia peccata mea dimittas mihi: qua juste judices. Qui vivis. Et chorus cantet antiphonas. Crucem tuam adoramus Domine. Cum aliis antiphonis ad hoc deputatis. Et dum Clerus et populus adorant crucem: Sacerdos cum Ministris descendat ad Sacrarium et ibi se calcient. Et presbyter accipiat casulam nigram: et Diachonus et Subdiachonus dalmaticas nigras: et veniant ad portam chori majoris precedentibus cereis et thuribulo. Et adorata cruce a Clero et populo: duo supradicti Presbyteri qui prius crucem tenuerunt: reverenter accipiant eam de stratu cum suo panno: et (0432C)pergant cum ea ante medium altaris: incipientes hanc antiphonam. Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior: in qua vita mundi pependit; in qua Christus triumphavit: et mors mortem superavit in eternum. Et per istos supradictos Presbyteros finiatur. Qua finita reverenter ponant crucem in altare: qua dimissa Sacerdos et Ministri: Clerus et populus in processionem silentio facto: precedentibus. S. alia cruce (0433A)nigra et cereis: et thuribulo cum brasis: veniant usque ad monumentum. Et cum perventum fuerit: ascendat Presbyter cum duobus dominis qui habent claves monumenti et sigilla. Et interim provideatur de brasis in thuribulo: et aperto sepulchro accipiat Presbyter de incenso quod est intus: et ponat in thuribulo et incenset statim corpus Domini. Quo facto excooperiat calicem et ostendat secrete et humiliter dictis dominis hostiam consecratam: et cooperto calice cum corpore Domini: reverenter deferat cum sua impla ut pridie portavit: Ministris videlicet Diachono et Subdiacono juvantibus: alias sustentantibus eum: ut levius et securius pergat cum corpore Domini. Et velum sericum ut supradictum est portetur a quatuor vel sex nobilibus dominis civitatis super corpus Christi: semper cruce precedente cum (0433B)cereis: et incenso et thuribulo: et projiciendo de annona viride ut dictum est. Et quidam Portionarius de antiquioribus indutus superpelliceo albo: deferat vexillum nigrum in medio processionis scilicet inter Canonicos et Portionarios: et sic ordine isto perveniatur ad altare majus. Cum perventum fuerit: Diachonus expandat corporalia sua per aram: et Sacerdos maxima cum reverentia ponat corpus Christi cum calice 174 in quo venit super aram: quo posito descendat ad gradum altaris: et ibi faciat confessionem. Qua facta ascendat ad altare et lavet manus. Deinde accipiat corpus Christi reverenter de calice: et ponat super aram ad pedem calicis: et provideat de vino et aqua ut moris est aliis diebus. Tamen videat et revideat: si forte aliqua pars hostie maneat plicata filiole corporalium: (0434A)que erat in calice. Calice collocato super aram cum vino et aqua: cooperiat eum filiola: quo facto dicat hanc Orationem.
Unigenitus filius Dei Patris: de quo ante tam innumeros annos propheta cantavit hunc versum: In medio duorum animalium cognosceris. Cognitus plane est non solum inter duos latrones pendens in ligno: vel duorum testamentorum in medio: verum etiam fuga solis: occasu diei: concussione terrarum. Tu Christe descendisti ad inferos: et sanctos sepulcra laxarunt. Pietatem ergo quesumus tuam: ut intelligere possimus quantum nobis resurgens prestabis in regno: qui nos moriens resuscitasti cum gloria de inferno. Pater noster. Cantando: et cum pervenerit ad Panem nostrum quotidianum: ostendat populo corpus (0434B)Christi in suo loco super aram. Et cum Sacerdos dixerit: Et ne nos inducas in tentationem. R\. Chorus. Sed libera nos a malo. His peractis Sacerdos accipiat corpus Christi: et faciat novem particulas: et ponat eas per ordinem in patena: ut fieri solet: et accipiat unam ex illis que dicitur regnum: et mittat illam in calice. Et deinde accipiat aliam particulam que dicitur gloria: et ponat eam super calicem: et dicat illas orationes que aliis diebus dicebantur: et finitis accipiat illam particulam et cooperiat calicem: et cooperto: accipiat alias particulas que sunt in patena per ordinem. Et deinde accipiat patenam et mundet eam super calicem cum pollice: et mundatam ponat eam sub mento: et posita sumat vinum de calice cum sua particula: que secundum quosdam consecrat vinum (0435A)in calice: communione facta lavet manus ut moris est dicendo. Quod ore sumpsimus Domine. Et non dicatur. Corpus Domini nostri Jesu Christi. Nec Placeat tibi sancta Trinitas. Et his omnibus peractis dicat Presbyter hanc Orationem.
Eruti a malo: stabiliti semper in bono: tibi adherere mereamur Deo et Domino nostro Jesu Christo. Da veniam peccatis nostris: et requiem famulis tuis omnibus fidelibus defunctis. Frange et percute omnes insidias inimicis nostris. Defende nos ab omnibus operibus malis: et confirma in cunctis bonis. Accipe jejunium vel votum nostrum: et exaudi orationem nostram in his diebus et in totis temporibus. Tribue nobis pacem et securitatem: pietatem: et sinceram charitatem: ac gratiam per misericordiam (0436A)tuam: stigmate passionis tue Deus noster filius Dei: qui vivis cum Deo Patre et regnas cum Spiritu Sancto in Trinitate unus Deus permanens in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Et statim Diachonus dicat. Eamus cum pace. R\. Deo gratias.
In Vigilia gloriose Dominice Resurrectionis Sabbato hora diei nona signum sonat: et congregatis omnibus: induunt semetipsos Diachonus vel Clerici albis cum aneboladiis: et ingrediuntur processum: atque a primicerio accipiunt Diachones in ordinem suum lectiones: que in tribunal ab ipsis legende sunt. Dum vero secundum et tertium sonaverit signum: et juxta consuetudinem posita sede Pontifici in processu: atque eo sedente: accedunt Abbates Presbyteres (0437A)Diachones Clerus omnisque populus per grados suos ad Episcopum: et accipiunt ab eo ceram. Diacones vero locale accipiunt ab eo et duodecim cereos: et stantibus in locis suis ingreditur Episcopus cum Diaconibus tantum in sacrarium: et clausis ostiis vel fenestris ac velis: ut nec modicum quidem lumen a foris videatur. Offertur vero episcopo petra et esca et excussorium ignis: et cum mox ipse manu sua ignem excusserit: accenditur stuppa et inde candela: et ex ea iterum lucerna tenente eam Diachono qui post eam in choro benedicturus est: et nullo suo cereo 175 concedente. Sed precedentes Diachoni lucernam et Episcopus sequens eam ingreditur processum. Et mox posita Pontificis sella: prius accendet cereum suum: ac deinde accedit omnis Clerus ad lucernam et accendunt (0437B)cerea sua. Post hec accedens Diachonus cum lucerna ad Episcopum: det ei benedictionem Episcopus quam voluerit: ille vero osculetur Episcopo manum.
Ad benedicendum lucernam.
Oratio. Exaudi nos lumen indeficiens Domine Deus noster unici luminis lumen. Fons luminis lumen. Auctor luminum: qui creasti et illuminasti. Lumen angelorum tuorum: Sedium. Dominationum. (0438A)Principatuum. Potestatum: et omnium intelligibilium qui creasti lumen sanctorum tuorum. Sint lucerne tue anime nostre. Accendantur a te et inluminentur abs te. Luceant veritate. Ardeant veritate. Luceant et non tenebrescant. Ardeant: et non cinerescant. Benedic hoc lumen. O lumen: qui et hoc quod portamus in manibus tu creasti: tu donasti. Ac sicut per hec lumina que accendimus de hoc loco expellimus noctem: sic et tu expelle tenebras de cordibus nostris. Simus domus tua lucens de te: lucens in te. Sine defectu luceamus: et te semper colamus. In te accendamur: et non extinguamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo. In nomine (0438B)Domini nostri Jesu Christi: sanctificatum permanet cum pace. R\. Deo gratias. tribus vicibus. Deinde benedicat quinque grana thuris infigenda in cereo benedicendo incipiens absolute. Veniat quesumus omnipotens Deus super hoc incensum larga tue Benedictionis + infusio: et hunc nocturnum splendorem invisibilis Regnator accende: ut non solum sacrificium quod in nocte hac litatum est archana (0439A)luminis tui ammixtione refulgeat: sed in quocumque loco hujus sanctificationis mysterio fuerit deportatum: expulsa diabolice fraudis nequicia: virtus tue majestatis assistat. Per Christum Dominum nostrum. R\. Amen. Benedictio Dei Pa + tris omnipotentis: et Fi + lii et Spiritus + Sancti: descendat et maneat super hoc lumen et incensum istud. R\. Amen.
Et mox cum tota cera accensa fuerit precedunt Clerici vel Levite lucernam: et lucerna. Episcopum atque Presbyteros. Et vadunt per bubata ad chorum: dumque ascenderint juxta tribunal ab Episcopo imponitur Antiphona. Lumen verum illuminans omnem hominem in hunc mundum venientem. V\. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbre mortis: lux orta est eis. P. (0439B)Inluminans. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Lumen ve. Cumque venerit Episcopus cum Presbyteris Diachonibus et Clero psallendo ad altare: ponitur lucerna a Diachono in stillo: dicanturque a Clero hi versus. Populus qui sedebat. Stantes in locum ubi solent sacrificium canere: cui suscipitur a Clero qui in choro sinistro juxta vestibulum adstant. Lumen verum. Qua expleta. caput supradicte Antiphone replicatur. Lumen verum. Et statim egrediuntur Clerici et psallendo veniunt ad chorum. Dum hec Antiphona secundo fuerit replicata: accedet Episcopus vel Sacerdos ad altare et dicat sequentem orationem. Ad cereum benedicendum.
Oratio. Offerimus tibi Domine cerei hujus rutilantis speciem: Divino igne succensam: per quem (0439C)multimodam materiam nutu tuo produci jussisti: (0440A)atque his eum indignis manibus nostris oblatum incendimus: precantes bonitatem tuam: ut emissione Spiritus Sancti: qui quondam in similitudinem ignis: divisionemque linguarum in Apostolorum tuorum corda perspicuus fulgensque apparuit: eum bene + dicere et sancti + ficare digneris. Et sicut hic cereus exuberans larga visione noctis hujus jugulat cecitatem: et devotissime plebis tue resplendet obtutibus: ita et nos Domini nostri Jesu Christi Filii tui splendore repleti: internis mentibus fulgeamus: et peccatorum cecitate detersa: lux in nobis sempiterne fidei perseveret.
R\. Amen.
176 Ad benedicendos Diachones.
Oratio. Prima tibi et principalia Deus Pater (0440B)omnipotens hec luminum munera in exordio venerande hujus noctis offerimus: et ob honorem Dominice Resurrectionis lucernam et cereum claritatis aptavimus: quam unigenitus filius tuus Dominus noster Jesus Christus adventus sui faciat mysteriis inluminatam. Per quem te Deus supplices exoramus: ut hoc sanctum luminis munus libens accipias: pervigilem in nos devotionem flagrantia spiritali succendas. Simulque omnipotens Deus commendamus pio dilectionis affectu sanctos fratres nostros et Condiachones. A. et A. tue majestatis laudes inenarrabiles narrare cupientibus. Ut eis scientie ac sapientie de tuis thesauris accomodes plenitudinem. Ut quicquid itaque mente conceperunt: aut sensu excogitaverunt: vel certe meditationibus crebris memoriter (0440C)tenuerunt: oblivionis caligine depulsa: titubationisque (0441A)formidine calcata: dicant voce canora: et oratione depromant luculentissima. Nihil quesumus in eis humanitatis operetur fragilitas: sed totum eis subministret tue clementie largitas. Dona eis post pallores genuum rubicundam sinceritatem: lingue volubilitatem: lacertorum firmissimam soliditatem. Ut in omnibus tuorum beneficiorum adjutorium sentientes: benedictionem lucerne cereique immurmurent: ac depromant maximam laudem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis. etc.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et. In nomine Domini nostri Jesu Christi: votum vestrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Post hec vadit Episcopus post altare: et sedet in (0441B)sella. Presbyteri vero juxta eum stantes: ac deinde Diachonus ante vestibulum juxta cancellos adstant: in ordinem suum: silentium admonent septies. Post hec accedent Diachones: et benedicent lucernam hac benedictione.
Benedictio lucerne. Dignum et justum est: vere dignum et sanctum est: nos tibi semper gratias agere laudesque referre. Domine sancte Pater omnipotens et Christe Deus: Quo mihi tribuas: ut in tuis laudibus semper resonent fauces mee: qui erigis a terra inopem: et ab stercore exaltas pauperem. Da directum et benesonantem in ore meo ministrari sermonem. Omnipotentem Deum substantie vitalis exordium: creature universalis auctorem Dominum: Salvatorem (0441C)opificem: vocalis Ecclesie personet canora laudatio: ut ipsi rependat lingua mysterium: de cujus imperio sumpsit officium. Dignum est ut sponsi coruscantis adventum accensis prestoletur fidelis turba luminibus: ne nuptialis habitaculi respuat habere consortes: quos sub veterum umbraculo peccatorum invenerit dormientes. Quid dignius? Quidve sublimius? Quam ut tibi vigilet in spe eternitatis resuscitata mortalitas: cui totum ex origine: totum debet ex munere: vel quod formatur ex nihilo: vel quod reparatur ex perdito. Tu vas quod pronum culpa dederat in ruinam: figuli miserantis affectu de favillis cineribusque collectum spiritu vivificantem salvasti: ut faceres ex adoptione liberos: quos retineri videras ex prevaricatione captivos. Tu novelle (0441D)vitis germina fecunda plantasti: ut antiquorum tabesceret suavitas amara pomorum. Nunc de cibo sumitur: vita non labitur. Solvit gratia: quos vinxit (0442A)inlecebra. De arbore creata nox criminis: sed de ligno genita lux salutis. Vetuisti opera manuum tuarum clemens operator: interfici perpetue mortis excidio. Paradisi januam quam piaculum letale dannaverat: dextra mysterii celestis aperuit. Id perfecte judicans esse pietatis: ut quibus ad vitam fueras largitus introitum: tribueres et regressum. Mortificantur ex lapsu: qui vivificantur ex precio. Redempti clementius: quam creasti. Namque ibi Deus operatus ut faceret: hic passus est ut prodesset. Induit carnem: sed non exuit majestatem: nostram substantiam expetens: sed propriam non relinquens. Cum corpore editus: sed intemerato 177 pudore conceptus. Temporalis ex virgine: sed coeternus ex patre. Humilians divina: ut possit elevare (0442B)terrestria. Cui tanti fuit salvatio: ut ne nos perderemus celum: ille pateretur infernum. Suscepit mors: quem tenere non potuit. Amplificata successu: sed evacuata spolio. Exultavit in raptu: sed occidit in tropheo. In se refusa defecit extremitas: postquam vite appetere tentavit auctorem: et dum ambit inlicita: perdidit adquisita. Adest nox lumine donata: perpetuo Dominicis sanctificata victoriis. Que recidivum mundi sortita natalem: debellata funeris regione: triumphos Christi resurgentis excepit. Que transgressionis maculas fluenta lavacri salutaris abstersit. Que veternosa criminis indumenta tactu liquidi resolvit elementi. In qua mercedem sanguinis presentat unda baptismatis: et dum vetus culpa decidit: novus homo consurgit.
(0442C)Oratio que ante Altare dicitur.
Deus qui filios Israel educis ex Egypto; palpabiles Egypti tenebras relinquendo. Deus qui duce luminis gratia: pondus horrende noctis exterminas: Deus qui precedente Angelo tuo in columna nubis in diem: eoque in columna ignis in noctem posteriora servantem: curam nostre salutis exequeris: teque nobis in eo prestas in quo lucere nos lumine scientie tue jubes. Fac nos divinitatis tue fieri consortes: et larga tua pietate ex invisibilibus bonis visibilia bona concede: que nos et offerri doceant: et tuam in omnibus compleri faciant voluntatem.
R\. Amen.
Hec quinque grana incensi a Diachono infiguntur cereo in modum crucis. Post hanc explicitam accedet (0442D)Diachonus ipse et de ipsa lucerna accendit cereum. Post hec a Diachonibus tribus vicibus silentium datur. Deinde accedent Diachoni ad cereum: qui ad dexteram (0443A)cornu altaris adstat: benedicent eum benedictione hac. Sicque alii duo cerei cum eo accenduntur: unus juxta cornu altaris a parte sinistra: et alius post altare astantes.
Benedictio cerei.
Equum et justum est: vere Domine satis dignum et pulcrum est: in quantum nos munere tuo illustras: tibi semper gratias agere: apud quem est fons vite: in cujus lumine videbimus lumen. Previa tot tantisque virtutibus circa tue majestatis resplendens altaria serenat lux cerei. Premittunt judicia ignea miracula secura lympharum. Nunciatur ex lumine: quod nascatur ex fonte. Patescunt actu: quo fuerant figurata mysterio. Instar columne veteris fomes iste perfulget: aquis populum docet (0443B)esse salvandum: per quas et liberatio tribuatur ad salutem: et regeneratio donetur ad requiem. Ascendat (0444A)Domine in conspectu glorie tue obsecratio devota famulorum. Visitentur benedictionis dono: que sacro dedicantur obsequio. Non hic tureis adoletur flamma virgultis: nec in sabeicis proscinduntur ligna: nemoribusque suavitatem cinnamomi orantes exhalant. Sed cera famulatur ex lumine: que non polluitur ex parente. Cujus natura de flore: cujus ortus ex virgine. Cui illa dat genitrix nativitatis originem: que corruptionis nescit errorem. Pharus cum etiam niveo adoperta sub tegmine: flammarum exequitur incremento. Neque hoc sine celestis agitur operatione virtutis: quod favet ignibus res nutrita gurgitibus. Agnoscunt cuncta te Dominum: tibique se sciunt debere quod nata sunt. Dedisti pie opifex creature sensum: que suum possit (0444B)intelligere et honorare factorem. Intende propicius Domine ad hujus cerei devotissimam servitutem: (0445A)ut qui flammam gignere cernitur: usuale tue benedictionis serenatus ex lumine: cunctis sit expedibilis ad salutem. Resolvit gravium fomenta languorum. Asperitates casuum remedii tranquillitate confringat. Omnia votis largiantur humanis: qui de tuis benedictionibus sumpsere officium. Tribue etiam Domine sancte Pater omnipotens Deus: ut diei hujus solennia sacre paschalis: in qua redemptoris nostri gloria predicatur et gratia: cum antistite nostro A. cum gloriosis Principibus: cum Presbyteris Diaconibus Clero atque omni fideli populo: sub multorum 178 celebrare curriculo mereamur annorum. R\. Amen. Presta per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: cum quo tibi est una et coequalis essentia in unitate Spiritus Sancti: in secula seculorum. (0445B)R\. Amen. Amen amen amen ad te descendat. R\. Amen. Pax in celo. R\. Amen. Pax in terra. R\. Amen. Pax et plenitudo tua Domine super nos descendat. R\. Amen. Pax Regibus ot potestatibus fidelibus seculi hujus. R\. Amen. Pax Ecclesie tue catholicae: que est in hunc locum constituta: et per universum orbem terrarum in pace diffusa.
R\. Amen.
Deinde dicat Episcopus orationem ante Altare.
Oratio. Expectati temporis dilectissimi fratres festa solemnitas: et annuum per secula sacre resurrectionis archanum votive noctis advenit. Hoc illud (0446A)est quod in perennem memoriam consecratum credentibus populis altissima de celis gratia spiritalis attribuit. Hilares vigilias gloriosis laudibus perferamus: diemque vincentes qua funalibus crebris Ecclesia sancta resplendens coruscat: in lumine preconia Dominice passionis indefessis precibus celebremus. Intendentes auditu lectionibus sanctis: ac sedulis obsecrationibus patientiam non negantes. Ut ille regalis solii habitator altissimus a sede arcis etheree populo suo: qui solennia redditurus ad hec festa convenit: per Spiritum suum Sanctum clementer inlapsum placabilis ac propiciatus adspiret.
R\. Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis et omnia regis in secula seculorum.
(0446B)R\. Amen.
Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Deinde dicatur prophetia. Lectio libri Genesis ( Cap. I, II) .
R\. Deo gratias.
In principio creavit Deus celum et terram. Terra autem erat inanis et vacua: et tenebre erant super faciem abyssi: et spiritus Domini ferebatur super aquas. Dixitque Deus. Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem diem: et tenebras noctem. (0447A)Factumque est vespere et mane dies primus. Dixit quoque Deus. Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum: divisitque aquas que erant sub firmamento: ab his que erant super firmamentum. et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum celum. Et factum est vespere et mane dies secundus. Dixit vero Deus. Congregentur aque que sub celo sunt in locum unum: et appareat arida. Factumque est ita. Et vocavit Deus aridam terram; congregationesque aquarum appellavit maria. Et vidit Deus quod esset bonum: et ait. Germinet terra herbam virentem et facientem semen: et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum. Cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem: (0447B)et afferentem semen juxta genus suum: lignumque faciens fructum et habens unumquodque semen secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum: factumque est vespere et mane dies tertius. Dixit autem Deus. Fiant luminaria in firmamento celi: et dividant diem ac noctem: ut sint in signa et tempora et dies et annos: ut luceant in firmamento celi et inluminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo magna luminaria. Luminare majus ut preesset diei: et luminare minus ut preesset nocti: et stellas. Et posuit eas in firmamento celi: ut lucerent super terram: et preessent diei ac nocti: et dividerent lucem a tenebris. Et vidit Deus quod esset bonum: et factum est vespere et mane dies quartus. Dixit etiam Deus. Producant aque (0447C)reptile anime viventis: et volatile super terram: sub firmamento celi. Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem: quam produxerant aque in species suas: et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum: benedixitque eis dicens. Crescite et multiplicamini: et replete aquas maris. Avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane dies quintus. Dixit quoque Deus. Producat 179 terra animam viventem in genere suo: jumenta et reptilia: et bestias terre juxta species suas. Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terre juxta species suas: et jumenta et omne reptile in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum: et ait. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem (0447D)nostram: ut presit piscibus maris et volatilibus celi: et bestiis universe terre: omnique reptili quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem Dei creavit (0448A)illum: masculum et feminam creavit eos. Benedixit que illis Deus: et ait. Crescite et multiplicamini et replete terram: et subjicite eam: et dominamini piscibus maris et volatilibus celi: et universis animantibus que moventur super terram. Dixitque Deus. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram: et universa ligna que habent in semetpsis sementem generis sui: ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terre: omnique volucri celi et universis que moventur in terra: et in quibus est anima vivens: ut habeant ad vescendum Et factum est ita. Viditque Deus cuncta que fecit: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane dies sextus. Igitur perfecti sunt celi et terra: et omnis ornatus eorum. Complevitque Deus (0448B)die septimo opus suum quod fecerat. Et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. Et benedixit Deus diei septimo: et sanctificavit illum. Quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
R\. Amen.
Dicat Diaconus. Pro solennitate paschali. Flectamus genua. Levate
Oratio. Pro solennitate paschali flexis genibus: te Pater omnipotens obsecramus: ut mors unigeniti tui Domini nostri: qui vitam omni contulit mundo: toti gratiam conferat populo christiano. Resurrectio quoque ejus nos ad celestia sublevet: et a corruptione vitae hujus ereptos immortalitati eterne consociet.
R\. Amen:
(0448C)Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen.
Lectio libri Genesis (Cap. V-VIII).
R\. Deo gratias.
In diebus illis. Noe cum quingentorum esset annorum: genuit Sem. Cham. et Japhet. Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filios procreassent: videntes filii Dei filias hominum: quod essent pulcre: acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Dixitque Deus. Non permanebit spiritus meus in homine in eternum: quia caro est. Eruntque dies vite illius: centum viginti annorum. Videns autem Deus quod multa malicia hominum esset in terra: penituit eum quod hominem (0448D)fecisset in terra. Dixitque Deus ad Noe. Finis universe carnis venit coram me. Fac tibi arcam de lignis levigatis: et ingredere in ea tu et filii tui: et uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum: et ex (0449A)cunctis animantibus universe carnis. Te enim vidi justum coram me in generatione hac: ut salvetur semen super faciem universe terre. Adhuc enim et post dies septem: ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terre. Fecit ergo Noe omnia que mandaverat ei Dominus. Factumque est diluvium: et delevit omnem substantiam: que erat super terram. Adduxit vero Deus spiritum super terram: et imminute sunt aque et prohibite sunt pluvie de celo: requievitque arca die septimo. Aperiens Noe fenestram arce quam fecerat: dimisit corvum. Qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aque super terram. Emisit quoque columbam post eum: ut videret si jam (0449B)cessassent aque super faciem terre. Que cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus: reversa est ad eum in arcam. Extenditque manum: et apprehensam intulit in arcam. Expectatis autem ultra septem diebus aliis: rursum dimisit columbam ex arca. At illa venit ad eum ad vesperum: portans ramum olive virentibus foliis in ore suo. 180 Intellexit ergo Noe quod cessassent aque super terram. Et aperiens tectum arce aspexit: viditque quod exciccasset superficies terre. Locutus est autem Dominus ad Noe dicens. Egredere de arca tu et uxor tua: et filii tui et uxores filiorum tuorum tecum: cunctaque animantia que sunt apud te ex omni carne. Egressus ergo Noe: fecit ut dixerat ei Deus. Edificavitque altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et (0449C)volucribus mundis: obtulit holocausta super altare. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis.
R\. Amen.
Dicat Diaconus. Pro his qui variis necessitatibus detenti: pasche interesse non possunt. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Deprecamur te Pater eterne omnipotens Deus pro his: qui diversis necessitatibus detenti: solennitate paschali interesse non meruerunt. Ut quia gaudio presentium sunt exsortes: mereantur sanctorum meritis adesse participes. Ut sicut passio unigeniti filii tui Domini nostri pro multorum salute occurrit: ita et hec celebritas annue festivitatis: et presentibus tribuat gloriam: et absentibus conferat (0449D)veniam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus: qui vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen.
Lectio libri Genesis ( Cap. XXII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Loquutus est Dominus ad Abraam dicens. Abraam Abraam. At ille respondit. Adsum: Ait illi. Tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac: et vade in terram visionis: atque offeres (0450A)eum ibi in holocaustum super unum montium: quem monstravero tibi. Igitur Abraam de nocte consurgens stravit asinum suum: ducens secum duos juvenes: et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum: abiit ad locum quem preceperat ei Deus. Die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul. Dixitque ad pueros suos. Exspectate hic cum asino: ego et puer vadam illuc usque properantes. Postquam adoraverimus: revertemur ad vos: Tulit quoque ligna holocausti: et imposuit super Isaac filium suum. Ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul: dixit Isaac patri suo: Pater mi? At ille respondit. Quid vis fili? Ecce inquit ignis et ligna: ubi est victima holocausti? Dixit autem Abraam. Deus providebit (0450B)sibi victimam holocausti fili mi. Pergebant ergo pariter: veneruntque ad locum: quem ostenderat ei Deus. In quo edificavit altare: et desuper ligna composuit. Cumque conligasset Isaac filium suum: posuit eum in altare super struem lignorum. Extenditque manum et arripuit gladium: ut immolaret filium suum. Et ecce angelus Domini de celo clamavit dicens. Abraam Abraam. Qui respondit, Adsum. Dixitque ei. Non extendas manum tuam super puerum: neque facias illi quicquam. Nunc cognovi quod timeas Deum: et non pepercisti filio tuo unigenito propter me. Levavitque Abraam oculos: viditque post tergum arietem inter vepres: herentem cornibus suis. Quem adsumens: obtulit holocaustum pro filio. Appellavitque nomen loci illius: (0450C)Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: in monte Dominus videbit. Vocavit autem Dominus Abraam secundo de celo dicens. Per memetipsum juravi dicit Dominus: quia fecisti rem hanc: et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: benedicam tibi: et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi: et velut arenam que est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre: quia obedisti voci mee. Reversus est Abraam ad pueros suos: abierunque Bersabe simul: et habitavit ibi.
R\. Amen.
Dicat Diaconus. Pro Sacerdotibus ac ministris. Flectamus genua. Levate.
(0450D)Oratio. Sacerdotes tuos Domine indue justiciam: et ministri tui letentur. Illos doctrinis et vite exemplis munifica: hos sanctitatis cultu officiique locupleta: ut dum utrique a te augmenta virtutum perceperunt: sine offensione tuis 181 altaribus famulentur. R\. Chorus. Amen. Dicat Presbiter. Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen.
(0451A)Lectio libri Exodi ( Cap. XII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Loquutus est Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti dicens. Mensis iste vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum cetum filiorum Israel: et dicetis eis. Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus: ut sufficere possit ad vescendum agnum: adsumet vicinum suum qui junctus est domui ejus: juxta numerum animarum que sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula: masculus anniculus. Juxta quem ritum tolletis et hedum: et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus. Immolabitque eum (0451B)universa multitudo filiorum Israel ad vesperum. Et sument de sanguine: ac ponent super utrumque postem: et insuper liminaribus domorum: in quibus comedent illum. Et edent nocte illa carnes assas igni: et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid: nec coctum aqua: sed assum tantum igni. Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis: nec remanebit ex eo quicquam usque mane. Siquid residui fuerit: igni comburestis. Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis: et calciamenta habebetis in pedibus: tenentes baculos in manibus: et comedetis festinanter. Pascha enim Domini est.
R\. Amen.
Postea dicat Diachonus. Pro unitate fidei catholice. (0451C)Flectamus genua: levate.
Oratio. Ecclesia tua Christe que dilatata per universam terram diffusa est: omnis tua gratia in unitatis gremio colligatur. Et quamvis semetipsam in gentium varietate diffundat: fidei tamen divisionem non sentiat. Dissolve heresis scismata: que subvertere cupiunt fidem: que nituntur corrumpere veritatem. Ut sicut tu in celis atque in terra unus atque idem dignosceris Dominus: ita tibi in unitate fidei serviat cunctarum gentium populus.
R\. Amen.
Lecto libri Exodi ( Cap. XIV).
R\. Deo gratias.
Quinta progenie ascenderunt filii Israel de terra Egypti. Dixitque Dominus ad Moysen. Quid clamas (0451D)ad me? Dic filiis Israel ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam: et extende manum super mare: et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio maris per siccum. Ego autem indurabo cor Egyptiorum: et persequentur vos. Et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu ejus: in curribus et in (0452A)equitibus ejus. Et scient Egyptii: quia ego sum Dominus: cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque equitibus ejus. Tollensque Angelus Domini qui precedebat castra Israel: abiit post eos. Et cum eo pariter columna nubis: priora dimittens post tergum. Stetitque inter castra Egyptiorum: et castra Israel. Et erat nubes tenebrosa: et inluminans noctem: ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Cumque extendisset Moyses manum super mare: abstulit illud Dominus flante vento vehementi: et urente tota nocte: et evertit in siccum. Divisaque est aqua: et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci. Erat enim aqua quasi murus: ad dexteram eorum et levam. Persequentesque Egyptii: ingressi sunt post eos (0452B)omnis equitatus Pharaonis: currus ejus et equites per medium maris. Itaque advenerat vigilia matutina: et ecce respiciens Dominus super castra Egyptiorum: per columnam ignis et nubis: interfecit exercitum eorum: et subvertit rotas curruum: ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Egyptii Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dominus ad Moysen. Extende manum super mare: et revertantur aque super Egyptios: super currus et equites eorum. Cumque extendisset Moyses manum contra mare: 182 reversum est primo diluculo ad priorem locum. Fugientibusque Egyptiis occurrerunt aque: et involuit eos Dominus in mediis fluctibus. Reverseque sunt aque: et operuerunt currus et equites cuncti exercitus (0452C)Pharaonis: qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium maris sicci: et aque eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Egyptiorum: et viderunt Egyptios mortuos super littus maris. Et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos. Timuitque populus Dominum: et crediderunt Domino et Moysi servo ejus. Tunc cantavit Moyses canticum hoc Deo: et dixit.
Tractus. Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est. V\. Equum et ascensorem projecit in mare. P. Gloriose. V\. Adjutor et protector mihi fuit Dominus in salutem. P. Gloriose. V\. Hic Deus (0452D)meus et honorificabo eum: Deus patris mei et exaltabo eum. P. Gloriose enim hono.
Prosequatur prophetia ab Acolito. Sumpsit Maria soror Aaron prophetissa timpanum in manu sua: et exierunt cum ea universe mulieres cum timpanis et choris. Preibat autem eas Maria dicens. Canticum. (0453A)Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est. Diachonus dicat. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Pro virginibus flectentes genua te Pater omnipotens Deus postulamus: ut hanc illustrem portionem Christi tui: in qua maxime gaudet catholica Ecclesia: ampliori fecunditate enutrias: ut quanto plus numerosior et incorruptorum numerus exstat: tanto gaudium matris Ecclesie augeatur. R\. Amen.
Lectio Libri Esaye Prophete ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
Verbum Domini quod vidit Esayas filius Amos Propheta super Judam et Hierusalem. Et erit in novissimis diebus preparatus mons: domus Domini in vertice montium: et elevabitur super colles. Et (0453B)fluent ad eum omnes gentes: et ibunt populi multi et dicent. Venite ascendamus ad montem Domini: et ad domum Dei Jacob. Et docebit nos vias suas: et ambulabimus in semitis ejus. Quia de Syon exibit lex: et verbum Domini de Hierusalem. Et judicabit gentes: et arguet populos multos. Et conflabunt gladios suos in vomeres: et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium: nec exercebuntur ultra ad prelium. Et nune ingredimini in petris: et abscondite vos in terra: a facie timoris Domini: et a gloria majestatis ejus. Cum surrexerit confringere terram: et incurvabitur altitudo virorum: et exaltabitur Dominus in die illa. Illa etiam die Domini projiciet homo idola argenti sui: et simulacra auri sui: que fecerat sibi: ut adoraret vana (0453C)et nociva. Dominus autem ad judicium veniet cum senioribus populi sui: et principibus ejus. In die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria: et fructus terre sublimis: et exultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et erit omnis qui relictus fuerit in Syon: et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur: omnis qui scriptus est in Hierusalem. Si abluerit Dominus sordem filiorum Syon: et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus: spiritus judicii et spiritus ardoris. Et creabit Dominus super omnem locum montis Syon: et ubi invocatus est nubem per diem: et fumum et splendorem ignis flammantis per noctem. Super omnem enim gloriam protectio et tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu: et (0453D)in securitatem et abscontionem a turbine et pluvia. Tunc cantavit Esayas propheta canticum hoc Deo. Et dixit. R\. Amen.
(0454A)Canticum. Cantabo nunc dilecto meo canticum dilecte vinee me. Vinea facta est dilecto in cornu et in loco uberi. V\. Et maceria circumdedi: et circumfodi et plantavi vineam Soreth: et edificavi turrim in medio ejus. R\. Et torcular fodi in ea et sustinui ut faceret uvas: fecit autem spinas. V\. Et nunc homo Juda: et qui habitatis Hierusalem judicate inter me et vineam mea. V\. Vinea enim Domini Sabooth 183 domus est Israel: et domus Juda novellum dilectum. V\. Sustinui ut faceret judicium: fecit autem iniquitatem: et non justiciam sed clamorem.
Dicat Diachonus. Pro his qui elemosynas faciunt. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Deprecamur te Domine pro his qui misericordie (0454B)fructibus egentium subsidia conferunt: ut mereantur ex hac terrena dispensatione celestem percipere remunerationem. Et quicquid in usibus indigentium conferunt: proficiat illis ad fructum celestium premiorum. R\. Amen.
Lectio libri Ezechielis Prophete ( Cap. XXXVII).
R\. Deo gratias.
Facta est super me manus Domini: et eduxit me in spiritu Dominus. Et dimisit me in medio campi: qui erat plenus ossibus: et circumduxit me per ea in giro. Erant autem multa valde super faciem campi: siccaque vehementer. Et dixit ad me. Fili hominis: putasne vivent ossa ista? Et dixi. Domine Deus tu nosti. Et dixit ad me. Vaticinare de ossibus his: et dices eis. Ossa arida audite verbum Dei. Hec dicit Dominus (0454C)Deus ossibus his. Ecce ego intromittam in vobis spiritum: et vivetis: et dabo super vos nervos: et subcrescere faciam super vos carnes: et subextendam in vobis cutem: et dabo vobis spiritum et vivetis: et scietis quia ego sum Dominus. Et prophetavi sicut preceperat mihi. Factus est autem somnus prophetante me: et ecce commotio. Et accesserunt ossa ad ossa: unumquodque ad juncturam suam. Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt: et extensa est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. Et dixit ad me. Vaticinare ad spiritum: vaticinare fili hominis: et dices ad spiritum. Hec dicit Dominus Deus. A quatuor ventis venit spiritus: et insufla super interfectos istos: et revivescant. Et prophetavi (0454D)sicut preceperat mihi. Et ingressus in ea spiritus: et vixerunt. Steteruntque super pedes suos exercitus grandes nimis valde: et dixit ad me. Fili (0455A)hominis ossa hec universa domus Israel est. Ipsi dicunt. Aruerunt ossa nostra: et periit spes nostra: et abscisi sumus. Propterea vaticinare: et dices ad eos. Hec dicit Dominus Deus. Ecce ego aperiam tumulos vestros: et educam vos de sepulcris vestris populus meus: et inducam vos in terram Israel: et scietis quia ego sum Dominus. Cum aperuero sepulcra vestra: et eduxero vos de tumulis vestris populus meus: et dedero spiritum meum in vobis et dixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestrum.
R\. Amen.
Dicat Diaconus. Pro peregrinantibus et navigantibus. Flectamus genua. Levate
Oratio. Concede Pater omnipotens cunctos peregrinantes (0455B)patrie fieri reduces. Et quoscumque turbulenti maris pervenit fluctus: ad tranquillitatis revoca portum. Mereantur in hac solennitate utrique: et terre exilium: et maris evadere exitium. Ut commune hujus leticie votum: cunctis generale sit gaudium. R\. Amen.
Lectio libri Abacuc prophete (Cap. I).
R\. Deo gratias.
Visio quam vidit Abacuc propheta. Usque quo Domine clamo: ut non exaudies? vociferabor ad te vim patiens: et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem: videre predam et injusticiam contra me? Et factum est judicium: et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex: et non pervenit (0455C)usque ad finem judicium: quia impius prevalet adversus justum. Propterea egredietur judicium preversum. Aspicite in gentibus et videte: et admiramini et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris: quod nemo credet cum narrabitur. Quia ecce ego suscitabo Caldeos: gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terre: ut possideant tabernacula non sua. Quia lapis de pariete clamabit: et lignum quod inter juncturas edificiorum est respondebit. Ve qui edificat civitatem in sanguinibus: et preparat urbem in iniquitate. Numquid non hec a Domino sunt exercituum? laborabunt enim populi in multo igni: et gentes in vacuum et 184 deficient. Quia replebitur terra ut cognoscant gloriam Domini: quasi aque operientis mare. Quid prodest sculptile: (0455D)quia sculpsit illud fractor suus: et conflavit illud imaginem falsam? Quia speravit in figmento fictor ejus: ut faceret simulacra muta. Ve qui dicit ligno expergiscere: surge lapidi jacenti. Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento: et omnis spiritus non est in visceribus ejus. Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis (0456A)terra. Tunc cantavit Abacuc propheta canticum hoc Deo: et dixit.
Canticum. Domine audivi auditum tuum et timui: consideravi opera tua et expavi. V\. In medio duorum animalium cognosceris: dum appropinquaverint anni: innotesceris. V\. Deus a Libano veniet: et sanctus a monte opaco et condenso. V\. Operuit celos virtus ejus: et laudis ejus plena est terra.
Dicat Diachonus. Pro Egrotis. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Miserere Domine his: quos corporalis egritudinis valitudo involvit. Sana cunctos in nobis mentis corporisque languores: atque omnibus indulgens: solitam impertire medelam. Ut tibi cuncti in salute ministerium expleant fidei: tibique referant laudes: (0456B)qui solus et peccata cordis emundas: et languorem corporum sanas. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen.
Lectio libri Jone Prophete ( Cap. I, IIII)
R\. Deo gratias.
Factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi dicens. Surge: vade contra Ninnivem civitatem grandem: et predica in ea: quia ascendit malicia ejus coram me. Et surrexit Jonas ut fugeret in Tharsis a facie Domini. Et descendit Joppem: et invenit navem euntem in Tharsis: et dedit naulum ejus. Et descendit in ea ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. Dominus autem misit ventum magnum in mari: (0456C)et facta est tempestas magna in mari: et navis periclitabatur. Conterriti sunt naute: et clamaverunt viri ad Dominum suum: et miserunt vasa que erant in navi in mare: ut alleviaretur ab eis. Et Jonas descendit ad interiora navis: et dormiebat sopore gravi. Et accessit ad eum gubernator: et dixit ei. Quid tu sopore dormieris? Surge invoca Deum tuum: si forte cogitet Deus de nobis: et non pereamus. Et dixit vir ad collegam suum. Venite et mittamus sortes: et sciamus: quare malum hoc sit nobis. Et miserunt sortes: et cecidit sors super Jonam. Et dixerunt ad eum. Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis? Quod est opus tuum: que terra tua: quis vel ex quo populo es tu? Et dixit ad eos. Hebreus ego sum: et Dominum Deum celi ego timeo: qui fecit mare et (0456D)aridam. Et timuerunt viri timore magno: et dixerunt ad eum. Quid hoc fecisti? Cognoverunt ergo viri quod a facie Domini fugerat: quia indicaverat eis. Et dixerunt ad eum. Quid faciemus tibi: et cessabit mare a nobis? Quia mare ibat et intumescebat. Et dixit ad eos. Tollite me: et mittite in mari: et cessabit mare a vobis. Scio enim ego quoniam propter me (0457A)tempestas hec grandis super vos est. Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam: et non valuerunt: quia mare ibat et intumescebat super eos. Et clamaverunt viri ad Dominum: et dixerunt. Quesumus Domine: ne pereamus in animam viri istius: et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu Domine sicut voluisti fecisti. Et tulerunt Jonam: et miserunt in mari: et stetit mare a fervore suo et timuerunt viri timore magno: et immolaverunt hostias Domino: et voverunt vota. Et preparavit Dominus piscem grandem: ut deglutiret Jonam. Et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus: et tribus noctibus. Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis: et evomuit in aridam. Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo dicens: Surge et vade ad (0457B)Ninnivem civitatem magnam: et predica in ea predicationem: quam ego loquor ad te. Et surrexit Jonas: et abiit in Ninnivem juxta verbum Domini. Et Ninnive erat civitas magna: 185 itinere trium dierum. Et cepit Jonas introire civitatem: itinere diei unius: et clamavit: et dixit. Adhuc quadraginta dies: et Ninnive subvertetur. Et crediderunt viri Ninnivite in Deum: et predicaverunt jejunium. Et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem. Et pervenit nuncius ad Regem Ninnive: et surrexit de solio suo: et abjecit vestimentum suum a se: et indutus est sacco. Et sedit in cinere: et clamavit dicens. In Ninnive ex ore Regis et principum ejus: dicens. Homines et jumenta: et boves et pecora non gustent quicquam: nec pascantur: et aquam non bibant. Et (0457C)operiantur saccis homines et jumenta: et clament ad Deum in fortitudine. Et convertatur vir a via sua mala: et ab iniquitate que est in manibus eorum. Quis scit si convertatur: et ignoscat Deus: et revertatur a furore ire sue: et non peribimus? Et vidit Deus opera eorum: quia conversi sunt a via sua mala. Et misertus est Dominus super maliciam: quam locutus fuerat: ut faceret eis: et non fecit. Et afflictus est Jonas afflictione magna: et iratus est. Et oravit ad Dominum: et dixit. Obsecro Domine: numquid non hoc verbum est meum: cum adhuc essem in terra mea? Propter quod preocupavi: ut fugerem in Tharsis. Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es: patiens et multe miserationis: ignoscens super maliciam. (0457D)Et nunc Domine queso: tolle animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita. Et dixit Dominus. Putasne bene irasceris tu? Et egressus est Jonas de civitate: et sedit contra orientem civitatis. Et fecit sibimet umbraculum: et sedebat subter illud in umbra donec videret: quid acciderit civitati. Et preparavit Dominus Deus hederam: et ascendit super caput Jone: ut esset umbra super caput ejus: et protegeret eum: laboraverat enim: et letatus est Jonas super hederam leticia magna. Et preparavit Dominus Deus vermem ascensu diluculi in crastinum: (0458A)et percussit hederam: et exaruit. Et cum ortus fuisset Sol: precepit Dominus vento calido et urenti: et percussit Sol super caput Jone: et estuabat. Et petivit anime sue ut moreretur: et dixit. Melius est mihi mori: quam vivere. Et dixit Dominus ad Jonam. Putasne bene irasceris tu super hederam? Et dixit. Bene irascor ego usque ad mortem. Et dixit ei Dominus. Tu doles super hederam in qua non laborasti: neque fecisti ut cresceret: que sub una nocte nata est: et una nocte periit. Et ego non parcam Ninnive civitati magne: in qua sunt plusquam centum viginti millia hominum: qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam: et jumenta multa? Sed parcam et misereboreis: quia magnum est nomen meum.
R\. Amen.
(0458B)Dicat Diaconus. Pro penitentibus. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Cunctorum penitentium Pater omnipotens suscipe fletus: et quos hactenus diabolus variis viciorum sordibus inquinavit: respectu pietatis tue purifica. Tribue cunctis preterita peccata deflere: et futura non admittere. Ab illis misericordia tua preveniente mundentur: ab istis tua custodiente gratia liberentur.
R\. Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
Lectio libri Danielis Prophete ( Cap. III).
(0458C)R\. Deo gratias.
In illis diebus. Nabuchodonosor Rex fecit statuam auream: altitudine cubitorum sexaginta: latitudine cubitorum sex. Et statuit eam in campo Duran provincie Babylonis. Itaque Nabuchodonosor Rex misit ad congregandos Satrapes: et magistratus et judices: duces et tirannos et perfectos: omnesque principes regionum: ut convenirent ad dedicationem statue: quam erexerat Nabuchodonosor Rex. Tunc congregati sunt Satrape: magistratus: et judices: et tiranni et optimates: qui erant in potestatibus constituti: et universi principes regionum: ut convenirent ad dedicationem statue: quam erexerat Nabuchodonosor Rex. Stabant autem in conspectu statue quam posuerat Nabuchodonosor Rex: et preco clamabat (0458D)valenter. Vobis dicitur populis tribus 186 et linguis: in hora qua audieritis sonitum tube et fistule et cithare: sambuce: et psalterii: et simphonie: et universi generis musicorum: cadentes adorate statuam auream: quam constituit Nabuchodonosor Rex. Si quis autem non prostratus adoraverit: eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Post hec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tube: fistule: et cithare: sambuce: et psalterii: et simphonie: et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi et tribus et lingue adoraverunt statuam (0459A)auream: quam constituit Nabuchodonosor Rex. Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldei: accusaverunt Judeos. Dixeruntque Nabuchodonosor Regi. Rex in eternum vive. Tu Rex posuisti decretum: ut omnis homo qui audierit sonitum tube: fistule: et cithare: sambuce et psalterij et simphonie et omnis generis musicorum: prosternat se et adoret statuam auream. Siquis autem non procidens adoraverit: mittatur in fornacem ignis ardentis. Sunt autem viri Judei quos constituisti super opera regionis Babylonie: Sidrac: Misac: et Abdenago. Viri isti contempserunt Rex decretum tuum: deos tuos non colunt: et statuam auream quam erexisti non adorant. Tunc Nabuchodonosor Rex in furore et in ira precepit: ut adducerent Sidrac: Misac: (0459B)et Abdenago. Qui confestim adducti sunt in conspectum Regis. Pronunciansque Nabuchodonosor Rex: ait eis. Vere Sidrac: Misac: et Abdenago: Deos meos non colitis? et statuam auream quam constitui: non adoratis? Nunc ergo si estis parati: quacumque hora audieritis sonitum tube: fistule: cithare: sambuce: psalterij: et simphonie: et omnis generis musicorum: prosternite vos et adorate statuam auream quam feci. Quodsi non adoraveritis: eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem. Et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea? Respondentes Sidrac: Misac: et Abdenago dixerunt Regi. Nabuchodonosor Rex non oportet nos de hac re respondere tibi. Ecce enim Deus noster quem colimus: poterit eripere nos de camino ignis ardentis: (0459C)et de manibus tuis o Rex liberare. Quod si noluerit: notum sit tibi Rex: quia Deos tuos non colimus: et statuam auream quam erexisti non adoramus. Tunc Nabuchodonosor Rex repletus est furore: et aspectus faciei ejus immutatus est super Sidrac: Misac: et Abdenago. Et precepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. Et viris fortissimis de exercitu suo jussit: ut legatis pedibus Sidrac: Misac: et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem. Et confestim viri illi vincti cum brachiis suis et tiaris: et calciamentis et vestibus: missi sunt in medium fornacis ignis ardentis: nam jussio Regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos qui miserant (0459D)Sidrac: Misac: et Abdenago: interfecit flamma ignis. Viri autem ii id est tres: Sidrac: Misac: et Abdenago: ceciderunt in medio camino ignis ardentis. Et non cessabant qui miserant eos succendere fornacem: napta: stuppa: pice: et malleolis. Et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: et erupit: et incendit quos reperit juxta fornacem de Caldeis. Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem. Et excussit (0460A)flammam ignis de fornace: et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Et non tetigit eos omnino ignis: neque contristavit: nec quicquam molestie intulit. Tunc ii tres quasi ex uno ore laudabant: et glorificabant et benedicebant Dominum de fornace dicentes
Benedictio. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis et superexaltatus in secula amen. V\. Benedicite omnia opera Domini Dominum: hymnum dicite et superexaltate eum in secula amen. V\. Benedicite Sacerdotes Domini Dominum: hymnum dicite et superexaltate eum in secula. V\. Benedicite sancti et humiles corde Dominum: hymnum dicite. P. Et. V\. Benedicite Anania: Azaria: et Misael Dominum. P. Hymnum.
(0460B)Prosequitur prophetia.
Tunc Nabuchodonosor Rex obstupuit et surrexit propere: et ait optimatibus suis. Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes dixerunt Regi. Vere Rex. Respondit 187 et ait. Ecce ego video quatuor solutos et ambulantes in medio ignis: et nihil corruptionis in eis est: et species quarti similis filio Dei. Tunc accessit Nabuchodonosor Rex ad ostium fornacis ignis ardentis et ait. Sidrac: Misac: et Abdenago servi Dei excelsi: egredimini et venite. Statimque egressi sunt Sidrac: Misac: et Abdenago de medio ignis. Et congregati Satrape: magistratus: et judices: et potestates Regis: contemplabantur viros illos: quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum: et capillus (0460C)capitis eorum non esset adustus: et sarabela eorum non fuissent imminuta: et odor ignis non transisset per eos. Et erumpens Nabuchodonosor ait. Benedictus Deus eorum: Sidrac videlicet: Misac: et Abdenago: qui misit Angelum suum: et eruit servos suos: qui crediderunt in eo: et verbum Regis immutaverunt. Et tradiderunt corpora sua ne servirent: et ne adorarent Deum: excepto Deo suo. A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus et tribus et lingue quecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrac: Misac: et Abdenago dispereat: et domus ejus vastetur. Neque enim est Deus alius: qui possit ita salvare. Tunc Rex promovit Sidrac: Misac: et Abdenago in provincia Babylonis. (0460D)Nabuchodonosor Rex: omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra: pax vobis multiplicetur. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi predicare signa ejus: quia magna sunt: et mirabilia ejus: quia fortia. Et regnum ejus regnum sempiternum: et potestas ejus in generatione et generationem.
R\. Amen. Diachonus dicat. Pro pace populi et Regum. Flectamus genua. Levate.
(0461A)Oratio. Pro Regibus seculi hujus atque principibus tibi Pater flectentes genua: obsecramus ut tribuas illis moderamen justicie: amorem pacis: virtutem pietatis: studium bene regende plebis. Ut in correptione et rectitudine eorum: pax simul et requies fidelium proveniat populorum.
R\. Amen.
Psallendo. Sicut cervus sitiens desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus. V\. Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei. P. Ita desiderat.
Et prophetiis et orationibus cum tractibus dictis: ordinata processione in choro duo Cantores induti cappis albis: cereos in manibus tenentes: incipiant litaniam (0461B)in medio Cruciarij Ecclesie dicendo. Kyrieleyson. Christeleison. Kyrieleison. Christe audi nos. Christe exaudi nos. Christe defende nos. Christe parce peccatis nostris. Pater de celis Deus. Miserere nobis. Fili redemptor mundi Deus. Miserere. Spiritus Sancte Deus. Miserere. Sancta Trinitas unus Deus. Miserere. Sancte Sanctorum Deus. Miserere. Sancta Maria. Ora pro nobis. Sancta Dei genitrix. ora. Sancta Virgo virginum. ora.
Hic exeat Subdiachonus cum cruce hoc ordine. Ceroferarij cum cereis pergant coram cruce: et cereus (0461C)paschalis coram cereis et serpens coram cereo: et sic procedant ad fontem ordinatim: et sic stent processionaliter: et cantent litaniam usque ad propicius esto. Sancte Michael. Ora pro nobis. Sancte Gabriel. ora. Sancte Raphael. ora. Sancte Cherubin. ora. (0462A)Sancte Seraphin. ora. Omnes sancti Angeli et Archangeli Dei. Orate pro nobis. Omnes sancti beatorum spirituum ordines. Orate pro nobis. Sancte Joannes Baptista. ora. Omnes sancti Patriarche et Prophete. Orate pro nobis. Sancte Petre. ora. Sancte Paule. ora. Sancte Andrea. ora. Sancte Jacobe. ora. Sancte Joannes. ora. Sancte Thoma. ora. Sancte Jacobe. ora. (0462B)Sancte Philippe. ora. Sancte Bartholomee. ora. Sancte Mathee. ora. Sancte Simon. ora. Sancte Thadee. ora. Sancte Mathia. ora. Sancte Barnaba. ora. Sancte Luca. ora. Sancte Marce. ora. 188 Omnes sancti Apostoli et Evangeliste. orate. Omnes sancti Discipuli Domini. orate. Omnes sancti Innocentes. orate. Sancte Stephane. ora. Sancte Line. ora. Sancte Laurenti. ora. (0462C)Sancte. Sancte. Sancte Vincenti. ora. Sancte Clemens. ora. (0462D)Eugeni. ora. Sancte Sebastiane. ora. Sancte Fabiane. ora. Sancte Christophore. ora. (0462D)Genesi. ora. (0463A)Sancte. Sancte. Sancte. Sancte. Sancte. (0463B)Romane. ora. Sancte Blasi. ora. (0463B)Zoyle. ora. Sancte Antonine. ora. (0463C)Saturnine. ora. Sancte Georgi. ora. (0463C)Juste et Pastor. ora. Sancte Germane. ora. (0463C)Fernande. ora. Omnes sancti Martyres. orate. Sancte Silvester. ora. Sancte Hylari. ora. Sancte Martine. ora. Sancte Augustine. ora. Sancte Hieronyme. ora. (0463B)Sancte Ambrosi. ora. Sancte Gregori. ora. Sancte Leander. ora. Sancte Isidore. ora. Sancte Illefonse. ora. Sancte Iuliane. ora. Sancte Nicolae. ora. Sancte Benedicte. ora. Sancte Egidi. ora. Sancte Francisce. ora. Sancte Dominice. ora. Sancte Antoni. ora. (0464A)Sancta. Sancta. Sancta. Sancta. Sancte Bernarde. ora. Omnes sancti Confessores. orate. Sancta Maria Magdalena. ora. Sancta Anna. ora. Sancta Felicitas. ora. Sancta Perpetua. ora. Sancta Agnes. ora. Sancta Cecilia. ora. (0463C)Cristina. ora. (0463C)Justa. ora. Sancta Rufina. ora. (0463C)Leocadia. ora. Sancta Eulalia. ora. Sancta Marina. ora. (0463C)Columba. ora. (0464B)Sancte. Sancta. Sancta Barbara. ora. Sancta Lucia. ora. Sancta Agatha. ora. Sancta Eufemia. ora. (0463C)Fides. Fides virgo et martyr Agennensis, de qua Tamaius, in Martyrologio Hispano, et Baronius, (0463D)Fides. ora. (0463D)Quiteria. ora. Omnes sancte virgines. orate. Omnes sancti et sancte Dei. orate.
Hic sileant omnes: et Sacerdos accedat ad fontem: et incipiat benedictionem hoc ordine. Insufflet in aqua tribus vicibus et dicat hunc exorcismum. Exorcizo te creatura aque: per Deum Patrem omnipotentem: (0465A)rerumque omnium conditorem: qui te pro generatione humani generis et per officium nostre humilitatis consecrare precepit: et per lesum Christum Dominum nostrum Dei et hominis filium: qui super te pedibus ambulavit: et se pro nostra salute in te a Johanne baptizari ostendit: et Spiritum Sanctum qui super eum in specie columbe in Jordane apparuit: ut, excluso a te omni malo spiritus nequicie: his qui in te vel ex te perfusi a nobis: et in nomine trine majestatis baptizati fuerint: percepta divina gratia: in numero fidelium mereantur adscribi. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Deus qui solus habes immortalitatem: (0465B)eamque ne solus possideres: nobis quoque renovata per Jesum nativitate tribuisti: cum humano generi post admissam transgressionem: pristine originis dignitatem reformare in melius: per baptismatis (0466A)tinctionem voluisti. Adsiste quesumus ad invocationem nominis tui. R\. Amen. Sancti + fica fontem hunc sancti + ficator generis humani. R\. Amen. Fiat locus iste dignus: in quem Spiritus sanctus influat. R\. Amen. Sepeliatur hic ille Adam vetus: resurgat novus. R\. Amen. Moriatur hic omne quod carnis est: resurgat omne quod est spiritus. R\. Amen. Exuantur sordidissimis vitiis et discisis criminibus amictus: ut splendoris et immortalitatis tue indumenta sumantur. R\. Amen. Quicumque in Christo baptizantur: induant Christum. R\. Amen. Quicumque hic renunciant diabolo: da eis triumphare de mundo. R\. Amen. Quicumque in hoc loco confessus fuerit: tu eum recognoscas 189 in regno. R\. Amen. Sic in hunc fontem extinguantur (0466B)crimina: ne resurgant. R\. Amen. Sic invalescant aque istius beneficia: ut eterni ignis extinguantur incendia. R\. Amen. Mittant fontes altaribus tuis: quos altaria regnis tuis emittant. R\. Amen. Totus (0467A)hic horror mortis intercidat. R\. Amen. Quicumque hic se sibi negaverit: te lucrifaciat. R\. Amen. Quicumque hic tuus esse ceperit: tuus esse non desinat. R\. Amen. Ut per ministerium nostrum tibi consecratus: eternis ad te virtutibus: eternis premiis consecretur. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Oratio. Te deprecamur Domine Sancte Pater eterne omnipotens Deus: qui intonas super aquas: ut exultent deserta Jordanis. Et vox tua preparet cedros: ut hanc aquam benedicas ad gratiam. Et perfusi famuli tui nova restituantur infantia: ut (0467B)remissis sordibus delictorum: participes fiant vite eterne et regni celorum. R\. Amen. Et antequam Chrisma et oleum ponantur in fonte: omnes qui causa devotionis voluerint accipere aquam benedictam de fonte ad aspergendum in domibus suis: sumant secundum decretum Alexandri Pape. Deinde effundet chrisma et oleum super vasculum in modum crucis et dicat. (0468A)Signo te sacratissime fons unctione sacri chrismatis: in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti regnantis Dei in secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum R\. Et cum spiritu.
Oratio. Abjecti et humiles licet vitiorum labe sordentes: te Pater Domine glorie: te Deum omnipotentem deprecamur: pro tua miseratione adesto benignus. Tu libens adspirator: ut has simplices aquas tua sanctificatione bene+dicas: et ex tuis sedibus Angelum tuum sanctum dirigas: qui eas sancti+ficet: ut qui in tuo et in Jesu Christo filio tuo et Spiritu Sancto in Trinitatis nomine in hac fluenta descenderint: in quo sanctificato oleo chrisme mixto et aque benedictione perpetuitatis confirmati: a cunctis (0468B)mundi vitiis repurgentur: et in hoc lavacro sancto remissionem peccatorum suscipiant: et salutem consequantur eternam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Et benedictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti descendat super istum fontem. Et peracta benedictione fontis: baptizentur (0469A)infantes si ibi sunt. Quo facto: supradicti duo Cantores incipiant et cantent tractum. Cantemus Domino gloriose. Tunc Chorus redeat cum Processione ut fuerat: et sacerdos cum Cruce et Ministris accedant ad Altare majus: et Processio in suo ordine vadat ad Chorum canendo Tractum. Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare. V\. Adjutor et protector factus est mihi in salutem. V\. Hic Deus meus et honorificabo eum: Deus patris mei: et exaltabo eum. Et cum perventum fuerit ad Chorum: supradicti Cantores incipiunt ut sequitur. Propicius esto. Parce nobis Domine. Ab omni malo. Libera nos Domine. (0469B)Ab insidiis diaboli. Libera. A periculo mortis. Libera. Ab omni mala voluntate. Libera. A dannatione perpetua. Libera. A morte subitanea et eterna. Libera. A fulgure et tempestate. Libera. Per Passionem et sanctam Crucem tuam. Libera. Per admirabilem Ascensionem tuam. Libera. Per gratiam Sancti Spiritus Paracliti. Libera. In die judicii. Libera. Peccatores. Te rogamus audi nos. Ut pacem nobis dones. Te rogamus, Ut Ecclesiam tuam regere et defensare digneris. Te rogamus. Ut fontem istum benedicere et consecrare digneris. Te rogamus. (0469C)Fili Dei. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Parce nobis Domine. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Exaudi nos Domine. (0470A)Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Miserere nobis.
Et interim quo Litania perficitur: Sacerdos cum Ministris cruce et cereis et cereo paschali et serpente eo ordine quo prius ascenderunt: sic descendent ad sacrarium. Et deponat Sacerdos cum ministris ornamenta quadragesimalia: et accipiant ornamenta 190 alba et veniant ad altare isto ordine. Cruce remanente in sacrario. In primis precedant duo Ceroferarii cum cereis accensis. Scilicet cereo paschali et tribus lucernis que sunt in serpente. Et cum pervenerint ad altare majus: Sacerdos faciat confessionem ut moris est. Et facta confessione Sacerdos solenniter dicat hymnum Gloria in excelsis Deo. Et statim pulsentur omnes campane tam majores quam minores. Et discooperiantur altaria frontalibus nigris: (0470B)et retabula aurea: et omnia appareant solenniter. Et finito hymno angelorum Diachonus dicat. Pro competentibus. Flectamus genua. Levate.
Et Sacerdos dicat.
Oratio. Concede Domine omnes qui nunc fide meruerunt cognoscere veritatem: salutaris lavacri percipere innovationem. Sicque eos a cunctis peccatorum sordibus baptismi unda purificet: ut ultra eos pravi operis inquinamenta non maculent.
R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster.
Dicat Diaconus. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos (Cap. VI) .
R\. Deo gratias.
Fratres: Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato: (0470C)ut gratia abundet? Absit. Qui enim mortui sumus peccato: quomodo adhuc vivimus in illo? An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu: in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum: in morte. Ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam patris: ita et nos in novitate vite ambulemus. Si enim complantati salvi facti sumus similitudini mortis ejus: (0471A)simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est: ut destruatur corpus peccati: ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est: justificatus est a peccato. Si enim mortui sumus cum Christo: credimus quia simul etiam vivemus cum illo. Scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuum est peccato: mortuum est semel. Quod autem vivit: vivit Deo. Ita et vos extimate vos mortuos quidem esse peccato: viventes autem Deo: in Christo Jesu Domino nostro. R\. Amen.
Lauda. Dicant qui redempti sunt a Domino in eternum et in seculum seculi. V\. Populus qui sedebat (0471B)in tenebris vidit lucem magnam.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XXVIII).
Vespere autem Sabbati que lucescit in prima Sabbati: venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terremotus factus est magnus. Angelus enim descendit de celo: et accedens revolvit lapidem: et sedebat super eum. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus sicut nix. Pre timore autem ejus: exterriti sunt custodes: et facti sunt velut mortui. Respondensque Angelus: dixit mulieribus. Nolite timere vos. Scio enim quod Jesum qui crucifixus est queritis: non est hic: surrexit enim sicut dixit. Venite et videte locum: ubi positus erat. Et cito euntes discipulis dicite (0471C)quod surrexit: et ecce precedet vos in Galileam: ibi eum videbitis. Ecce predixi vobis. Et exierunt mulieres cito de monumento: cum timore et gaudio magno: currentes nunciare discipulis suis. Et ecce Jesus occurrit illis dicens. Avete. Illi autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus: et adoraverunt eum. Tunc ait illis Jesus. Nolite timere. Ite dicite fratribus meis: ut eant in Galileam: ibi me videbunt. Que cum abiissent: ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem: et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia que facta fuerant. Et congregati cum senioribus consilio accepto: pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes. Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt: et furati sunt eum vobis dormientibus. (0471D)Et si hoc auditum fuerit a preside: nos suadebimus ei: et securos vos faciemus. At illi accepta (0472A)pecunia: fecerunt sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Judeos: usque in hodiernum diem. Undecim autem discipuli abierunt in Galileam: ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt. Quidam autem dubitaverunt. Et accedens Jesus locutus est eis dicens. Data est 191 mihi omnis potestas in celo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti: docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem seculi. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluia. V\. Ego sum primus et ego novissimus: (0472B)et fui mortuus: et ecce sum vivens in secula seculorum. P. Alleluia.
Sacrificium. Alleluia. Angelus Domini descendit de celo: et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti alleluia alleluia. V\. Alleluia. Erat respectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus candida quasi nix: et dixit mulieribus nolite timere. P. Et accedens.
Missa. Istam istam noctem qui tenebris fidebat aspiciat: istius cernat splendoris decorem: qui carceris minabatur horrorem. Mundum illuminat lux ista: non diabolum. Libet Christe ergastulis tua virtute confractis spoliatis insultare custodibus: et servientis tiranni contemptam irridere jactantiam. Dulcior semper captivis est restituta libertas. Quis tuam exhausit Judee vigilans sepulturam: soporem passus (0472C)es: an timorem? Fraude deceptus es: an virtute? Non tuam inertiam miser accuses. Non fuisti negligens: sed crudelis. Adhuc certe cecitatem tuam pertinax excusares: si depositum tuum vel inferna servassent. Agnosce infelix: agnosce quid feceris. Corpus illud morientis affectum habuit: non defectum. Visceribus illis non infirmitas fuit clausa: sed pietas. Quod pependit ex homine est: quod resurrexit ex numine. Nihil dubites: nihil mireris. Hospitium Domino suo terra esse potuit: non sepulcrum. Mea tunc cum illis manibus delicta figebas: meam necem tuamque salutem: cum osculandis si liceret corporaliter plantis clavis transverberantibus consuebas. Tuum facinus celum tremuit: Sol expavit: (0472D)tellus ingemuit: et testantia factoris sui potentiam (terribile quoddam) montium prerupta sonuerunt. (0473A)Inferi vim pleni Deo corporaliter non tulerunt. Clamabant elementa de vivo: tartara de defuncto. Oportuit talia fieri miracula credituris: talia dari signa salvandis. Ut opera suum correcta nossent artificem: in quo se homo perditum: nisi fuisset inventus nesciret. R\. Amen
Alia Oratio. Esurientes corpus tuum Domine: ac sanguinem sitientes: ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumendum tribuas deprecamur. Quia nostra virtus et salus fit: si tamen non quod indigni sumus: irascaris. Sed facis vinci gaudio metum: et cedere exultationi terrorem. Nemo enim est in hoc numero concilioque fidelium: qui non accedere ad mensam tuam in hac gloriosa per totum mundum nocte desideret. Ut si firmus est: habeat custodiam. (0473B)Si infirmus est: medicinam. Sit igitur quesumus apud te Domine placitum: sit cunctis donare quod cupiunt: ut digneris parcere quod presumunt. Quis non optet illa carne: animam suam tangere: pascere: confortare: in qua se per gratiam credat esse transfusum? Que corruptionem non vidit: et vim mortis passione mortis absorbuit. Quis non ambiat propter te sumere de tuo: quod te videat propter nos assumpsisse de nostro. Indita hac ex pietate fiducia: ut quod in defunctis dignatum est vivificare mortuum: in reis dignetur purificare corruptum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Christe redemptio nostra qui olim noctem istam tue resurrectionis inluminasti potentia: precamur: ut in hac qua ipse vivus resurrexisti (0473C)a mortuis: et expiationem criminum vivis: et requiem jubeas prestare defunctis. R\. Amen. Quia tu es vita vivorum etc.
Ad pacem. Oratio. Deus qui Neophitos tuos: majori animarum quam vestium nitore vestisti: ut plus acciperent quam habere se noverant: presta ut sicut donum tuum eorum intellectum exuperat: ita ultra etatem fides cum intelligentia placitis tibi operibus convalescat. Nobis quoque per mortem Jesu Christi Filii tui 192 pacis dona largire: et veniam culparum attribue. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra etc.
Inlatio. Dignum et justum est sancte Pater omnipotens (0474A)eterne Deus: pietatem tuam omni quidem tempore: sed in hac nocte, vel die, profusius exultantibus animis conlaudare. Nox enim ista non tenebrarum sed luminis mater est: in qua exortus est in eternum diei resurrectio nostra: Dominus Jesus Christus. Ille verus agnus qui abstulit peccata mundi. Qui non in figura veteri: alio offerente mactatus est: sed in corpore veritatis adveniens: adimplevit figuras carnalium sacrificiorum: approbavit et prophetias miraculorum celestium. Sed vivam et veram hostiam novissimis seculorum temporibus idem Sacerdos et sacer agnus exhibuit. Elevatisque in cruce manibus: sacrificium vespertinum pependit in ligno: et beneficium matutinum surgens prebuit e sepulcro. Unde venerandi sacra imitatione mysterii: in eternam (0474B)modo vitam filii lucis oriuntur: quos matutino partui per gratiam spiritalem hac nocte progenerat mater Ecclesia. Sine corruptione concipiens: et cum gaudio pariens. Exprimens in se utique formam Virginis genitricis absque ullo humane contagionis fecunda conceptu. In cujus magnitudine resurget Christo: mors occidit delictorum: et exorta est vita credentium. Propter quod ei celestia atque terrestria cantant canticum novum cum omni exercitu Angelorum: et cum Cherubin ac Seraphin: sine cessatione sic dicunt. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Oratio. Vere Sanctus et verus Jesus filius Dei: qui ascendit patibulum crucis: ut omnes vires suas mors in sua perderet morte. Descendit ad inferos: ut hominem veteri errore deceptum: et (0474C)regno peccati servientem victor abstraheret: serasque portarum potenti manu confringeret: et secuturis sue resurrectionis gloriam demonstraret. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Dicat Presbyter.
Post pridie. Oratio. Habentes ante oculos omnipotens Pater sancte tante passionis triumphos: supplices exoramus: ut pascha hoc quod nobis Dominus noster Jesus Christus filius tuus hostiam vivam constituit: atque complevit: fiat nobis in protectionem salutis et vite. Ut sanctificatus his solennitatibus populus: Altaribus tuis oblationis sue munera placitura consignet. Fiat nobis Eucharistia pura atque (0475A)legitima in nomine unigeniti tui. Ut cum nostris fuerit percepta pectoribus: fidem nutriat: mentem sanctificet atque confirmet. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antiphona. Hic est panis verus Dei qui de celo descendit: et vitam tribuit mundo: qui manducaverit ex eo: permanet in eternum: et panis quem ego dabo: caro mea est pro mundi vita. Qui credit in me: non esuriet: neque sitiet unquam: ecce disponam vobis sicut disposuit mihi Pater regnum: ut edatis et bibatis super mensam meam in regno alleluia.
Ad Orationem Dominicam.
Oratio. Oremus. Excellentissimam in hac nocte tue resurrectionis celebrantes solennitatem: in qua (0475B)ipse nobis dies novo de tumulo surgens: veternosam antique noctis caliginem celestem convertisti in claritatem: te quibus possumus lachrymosis rugitibus imploramus: ut qui nos redemisti precio tui sanguinis: instituta a te precepta acceptes nostre orationis. Sit indulgentia criminum: concedatur etiam et celestis glorie summa virtutum. Memento Domine quod terra sumus: et accipe contritionem nostri spiritus. Ut qui carnis infirmitate ad terram prosternimur: ad celos castigatione spiritali jejuniis sublevemur. Et quia ex nostro est ut cadamus: ex tuo sit ut surgamus: quia te jubente dicimus. Pater noster qui es in celis. Hic Presbyter accipiat particulam que dicitur regnum: et ponat eam reverenter super calicem. Et dicat alta voce. Vicit Leo de tribu Juda (0475C)radix David alleluja. Dicatur tribus vicibus. Et chorus respondeat qualibet vice. Qui sedes super Cherubin radix David 193 alleluja. Deinde mittat Presbyter particulam in calicem et dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
Benedictio. Christus Dominus qui ascendit patibulum crucis: sua vos redemptione et passione conservet a malis. R\. Amen. Detque vobis sue dulcedinis sapientia renovari: qui se amaro permisit fellis poculo propinari. R\. Amen. Ut cujus laudes (0476A)Ecclesia cuncta celebravit ovando: ejus conservari mereamur magno crucis vexillo. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Ad accedendum. Gaudete populi et letamini: Angelus sedit super lapidem Domini: ipse vobis evangelizavit. Christus surrexit a mortuis Salvator mundi: et explevit omnia suavitate: gaudete populi et letamini. V\. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus sicut nix: et dixit. P. Christus surrexit a mortuis. V\. Et exierunt mulieres cito de monumento cum timore et gaudio magno: currentes nunciare discipulis ejus quia resurrexit. P. Christus. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in (0476B)secula seculorum amen. P. Gaudete populi et letamini. Communio. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine alleluja. alleluja: alleluja.
Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi quod accepimus: et sanctus sanguis ejus quem potavimus: adhereat visceribus nostris: eterne omnipotens Deus: ut non veniat nobis ad judicium nec ad condennationem: sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam eternam. R\, Amen
Expleta Missa post hec ad Vesperas dicuntur he laudes. Dicant qui redempti sunt a Domino in eternum: quos redemit de manu inimici in eternum et in seculum seculi. V\. Populus qui sedebat in tenebris (0476C)et umbra mortis: vinctus in mendicitate et ferro. P. Quos redemit. V\. Quia contrivit portas ereas: et vectes ferreos confregit. P. Quos redemit. Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja: Ego sum primus et ego novissimus: et fui mortuus. P. Et ecce sum vivens in secula seculorum: alleluja. V\. Dignus es Domine Deus noster accipere librum: et solvere signacula ejus: quoniam occisus es: et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu: et lingua. P. Et ecce. (0477A)V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto in secula seculorum amen. P. Et ecce. Iterum dicat. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja: Angelus Domini descendit de celo. P. Et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti alleluja: alleluja. Lauda II. Alleluja. Erat aspectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus candida quasi nix: et dixit mulieribus: nolite timere. P. Et accedens. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Et accedens. Capitula. Excellentissimam in hac nocte. Require retro in Missa. fol. CXCII. Benedictio. Christus Dominus qui ascendit patibulum crucis, ut supra. Lauda. Alleluja. Locutus est Angelus Domini mulieribus dicens. P. Scio quia crucifixum queritis: surrexit (0477B)sicut dixit: venite et videte ubi positus erat Dominus. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Scio quia. R\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Scio quia.
Oratio. Dominus noster Jesus Christus Filius tuus: qui solus verbo virtutis cuncta moderans: et omnia crucis stigmata portans: vectes ferreos comminuit: portarumque erearum claustra perfregit: tartari profunda descendit: sedentibus in umbra mortis ignote lucis claritate resplenduit: et Sol justicie de tumulo: corpore suscitato procedens radiis suis tenebras nostras mirabiliter inlustravit. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. (0477C)Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Benedictio Agni in illaria Pasche.
Domine Jesu Christe: qui per Moysen famulum (0478A)tuum et typicam prefigurationem ob tui ostensionem sanctum pascha in agni assi atque imaculati immolatione renibus accinctis baculisque in manibus 194 cum lactucis agrestibus: populum tuum celebrare jussisti: quique etiam per Samuelem vatem formidante populo tuo applicandum te in agnum lactentem piam ac sinceram tibi orationis hostiam offerri precepisti. Offerimus etiam et nos indigni famuli tui. A. post sacra solennia hujus diei paschalis hanc creaturam agni: quam nobis exactis jejuniorum diebus preparandis paulisper corporibus indulgere jussisti. Precamur ut eum per nos famulos tuos ac ministros ore sancto tuo benedicas: et dextera tua sanctifices amen. Sicque illum nobis percipere jubeas: ut baculos spei habentes in manibus: renibus accinctis (0478B)turpibus rebus renovati: in novitate vite sic amaritudines seculi pretereuntis omittamus: ne retro respicientes a tramite justicie recedamus amen. Sicque vitam presentem tuis actibus finiamus: ut te pretectorem ac defensorem nostrum semper in oculis habeamus amen. Ut ad terram beatam quam illis promisisti per figuram: nobis reserasti per gratiam: te duce cum operum bonorum fructu exultantes perveniamus. Amen. Deinde dicit. Deo gratias tribus vicibus. Et post hec dicit. In nomine Domini nostri Jesu Christi: sanctificatus hic agnus permaneat.
IN DIE RESURRECTIONIS DOMINI. Ad Missam. Officium.
Libera nos filius Dei Salvator noster. alleluja: alleluja: (0478C)alleluja. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Alleluja. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. alleluja. In medium altaris dicat Presbyter. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Gloria in excelsis Deo. Finita Gloria dicantur (0479A)isti versus. Sanctus Deus qui sedes super Cherubin. Solus invisibilis. Sanctus fortis qui in excelsis glorificaris vocibus angelicis. Sanctus immortalis qui solus es immaculatus: Salvator miserere nobis: alleluia. V\. Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem. P. Sanctus fortis. V\: Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo Domine et dicent. P. Sanctus immortalis. V\. Benedictio et honor et gloria virtus et potestas tibi Deo nostro in secula seculorum amen. P. Miserere nobis alleluja. Si placuerit dicat Presbyter hymnum trium puerorum. Benedictus es Domine. Invenies eos in omnium offerentium. Iterum dicat Presbyter in medium altaris. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.
(0479B)Oratio. Tibi gloriam concinimus Domine Deus noster: tuamque potentiam postulamus: ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori: et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrectionis: ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium: ita ut nobis precessit vere resurrectionis exemplum. R\. Amen.
Alia Oratio. Te excelsa laus in altissimis decet: tibi e terris gloriam Ecclesia canit: atque hujus caterve concentus ad astra hymnum emittit. Rogamus te omnipotens Deus: ut sicut tuas solenniter porrigimus laudes: ita precum nostrarum jubeas efficaciter suscipere voces. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0479C)Principium Apocalipsis Iohannis Apostoli.
R\. Deo gratias.
Apocalipsis Jesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis: que oportet fieri cito. Et signavit mittens Angelum suum servo suo Johanni: qui testimonium perhibuit verbo Dei: et testimonium Jesu Christi quecumque vidit. Beatus qui legit et qui audit verba prophetie: et servat ea que in ea scripta sunt. Tempus enim prope est. Johannes septem Ecclesiis que sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo qui est: et qui erat: et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: et (0479D)ab Jesu Christo qui est testis fidelis: primogenitus (0480A)mortuorum: et princeps regum terre. Qui dilexit nos: et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Ipsi gloria in secula. Ecce venit cum nubibus: et videbit eum omnis oculus: et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terre. Ego sum Alpha et O: principium et finis: dicit Dominus Deus. Qui est: et qui erat: et qui venturus est omnipotens. R\. Amen. Dicat. Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
195 Psallendo. Hec est dies quam fecit Dominus: exultemus et letemur in ea. V\. Dextera Domini fecit virtutem: Dextera Domini exaltavit me. P. Exulte. V\. Aperite mihi portas justicie. Deo gratias. P. Exulte.
(0480B)Dicat Presbiter Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: Stans Petrus in medio plebis: locutus est eis dicens. Viri fratres liceat audenter dicere ad vos: de patriarcha David: quoniam defunctus est et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. Propheta igitur cum esset et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sederet super sedem ejus. Previdens locutus est de resurrectione Christi: quia neque derelictus est in infernum: neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum resuscitavit Deus: cujus nos omnes testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus est promissione Spiritus Sancti accepta a Patre: (0480C)effudit hoc donum quod vos videtis et auditis. Non enim David ascendit in celum. Dixit autem ipse. Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos: scabellum pedum tuorum. Certissime ergo sciat omnis domus Israel: quia et Dominum meum et Christum fecit Deus hunc Jesum quem vos crucifixistis. His autem auditis compuncti sunt corde: et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos. Quid faciemus viri fratres? Petrus vero ad illos: Penitentiam inquit agite: et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi: in remissionem peccatorum vestrorum: et (0480D)accipietis donum Spiritus Sancti. Vobis enim est repromissio (0481A)et filiis vestris: et omnibus qui longe sunt: quoscumque advocaverit Dominus Deus vester. R\. Amen.
Lectio sancti evangelii secundum Joannem ( Cap. XX).
Gloria tibi Domine.
Una Sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebre essent ad monumentum: et vidit lapidem sublatum ab ostio monumenti. Cucurrit ergo et venit ad Symonem Petrum: et alium discipulum quem amabat Jesus et dixit eis. Tulerunt Dominum de monumento: et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus: et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul: et ille alius discipulus precucurrit citius Petro: et venit prior ad monumentum. Et cum se inclinasset: vidit (0481B)posita linteamina: non tamen introivit. Venit ergo Symon Petrus sequens eum: et introivit in monumentum. Et vidit linteamina posita et sudarium quod fuerat super caput ejus non cum linteaminibus positum: sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prius ad monumentum: et vidit et credidit. Nondum enim sciebat scripturam: quia oportebat eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret inclinavit se: et perspexit in monumentum: et vidit duos Angelos in albis sedentes: unum ad caput: et unum ad pedes: ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi. Mulier: quid ploras? Et dixit eis. Quia tulerunt Dominum meum: (0481C)et nescio ubi posuerunt eum. Hec cum dixisset conversa est retrorsum: et vidit Jesum stantem: et nesciebat quia Jesus esset. Dicit ei Jesus. Mulier quid ploras? Quem queris? Illa extimans quia hortulanus esset: dicit ei: Domine si tu sustulisti eum: dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum tollam. Dicit ei Jesus. Maria. Conversa illa: dicit ei. Rabboni: quod dicitur Magister. Dicit ei Jesus. Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos: et dic eis. Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum: et ad Deum meum et ad Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuncians discipulis suis: quia vidi Dominum: et hec dixit mihi. R\. Amen.
(0481D)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Redemptionem misit Dominus populo suo: mandavit in eternum testamentum suum: sanctum et terribile nomen ejus. P. Alleluja.
Sacrificium. Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi alleluja. V\. Dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici. V\. De regionibus congregavit eos a Solis ortu et occasu: ab aquilone et mari. P. Qui. V\. Gloria et honor Patri et 196 Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Qui tollit peccatum.
(0482A)Missa. Letetur celum: et exultet terra: rideat mare: Sol fulgeat: serenitas rediit: pestis fugiit. Tempestas desiit. Cessit obscuritas: aerem crux purgavit: tellurem sanguis abstersit: lignum correxit. Affixus Deus: hominem sic redemit. Sed quantum ad immutabilitatem majestatis expectat: munere non labore. Quia cum perditioni nostre miseratione consulens doluisset: non ad hoc corporee imaginem vilitatis assumpsit: quasi contra degeneris adversarii tirannidem non posset aliter subvenire: sed propter id quod eisdem prophetarum vaticinia erant complenda miraculis. Eo magis ut liberandis esset indubitata cognitio: quod in primi transgressoris offensa mors operata est. Non imbecillitate artificii: sed iniquitate peccati. Quod male utendi pereundi (0482B)causa non fuit fragilitas: sed voluntas. Quod originem supplicii non operis habuit corruptela: sed criminis. Quod conditionem pene non sensus statuit: sed consensus. Quod habentis vicium contumacia fuit creati: non negligentia creatoris. Te ipsum mihi interrogare liceat: redimente Domino meo: jam auctor extranee qua te primum diabolus parte corrupit? Numquid in facientis manibus ruinam corporis tui fractura contraxerat? Fueras certe stabilis membris si non fuisses instabilis in preceptis. Animum tuum tentator obtinuit: in quo tibi major portio credita fuerat dignitatis. Judicium tuum in quo fueras dimissus: exegit. Vides non Domini: sed tui fuisse arbitrii: quod peristi. Dicam omnipotens Deus: fassus veteris hominis pravitatem: non tamen de (0482C)presenti statu libertatis ingratus: non fuisset captivitati obnoxius: si libertatis dominus non fuisset. Et in hoc utique clemens arbiter: et tue potestatis eminentiam: et presumptionis nostre licentiam confitentes: petimus ac rogamus: ut dicta preceptionis tue consentientes: facias esse judicio: ut nobis ultra nec libeat peccare nec liceat. R\. Amen. Per misericordiam tuam etc.
Alia oratio. Benedic anima mea Domino: et tota fidelis Christo plebs gaudia religiose gratulationis consequere. Amisit vetustas opprobrium: mors aculeum. Custodia reum. Catena dannatum. Non nobis in prejudicio caro rebellis adsurgat: non in dannatum sanguis paricidalis jure criminis intumescat. (0482D)Homo est qui perdidit: Deus homo factus est qui redemit. Majorem tibi exegit Domine pietatem nostra calamitas: quam perdiderat prothoplaustorum effusa libertas. Tunc servi dicebantur futuri: nunc filii. Tunc obedientibus immortalitas promittebatur: nunc augetur et dignitas. Tunc portio habenda cum deliciis: nunc communio futura cum Angelis. Tunc cum creatura vivendum: nunc cum creatore regnandum. Tunc evitandus diabolus: nunc et subjiciendus ediscitur. Tunc erat ammonitio de cautela precepti: nunc adhortatio de pompa judicii. Tunc proponebatur in lege metus: nunc in voluntate suggestus. (0483A)Tunc non licuit paradisum habere per culpam: nunc celum sperare datur per gratiam. Melius ergo multoque melius crevimus post ruinam. Propter quod humillimi sine cessatione rogamus: ut donec nos tua curatione perficias: nostris tuam vulneribus non subtrahas medicinam.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Auditis nominibus offerentium: te pietatis Dominum deprecamur. Ut digneris nobis oratus assistere: adesse quesitus: aperire pulsatus. Offerentium nomina celestibus scribas in paginis: promissionem tuam manifestes in Sanctis: misericordiam ostendas in perditis. Et quia imbecilla est nostre infirmitatis oratio: ut quid orare oporteat nescimus: advocamus in suffragio precum (0483B)nostrarum receptos in celesti collegio Patriarchas: repletos divino spiritu Prophetas. Martyres confessionis floribus coronatos: Apostolos ad officium predicationis electos. Per quos oramus te Dominum nostrum: ut omnes metu territos: inopia afflictos: tribulatione vexatos: 197 morbis obrutos: suppliciis deditos: debitis obligatos: presentia tue resurrectionis absolvas: spirituum quoque pausantium memor esse digneris: ut illis criminum suorum indulgentia relaxata: ad sinum patriarcharum liceat pervenire. R\. Amen. Quia tu es vita vivorum etc.
Ad pacem. Oratio. Domine Jesu Christe Sanctorum claritas meritorum: et vera beatificatorum felicitas animarum: dona ut qui resurrectionis tue diem letando (0483C)colimus: et litando resurgere ipsi per gratiam tuam bene sancteque vivendo: et paci tue consentiendo: ante nostrum obitum mereamur. Et sicut tibi pro tante festivitatis officio amictus in nobis candidos exhibemus: ita per indulgentiam tuam dealbati supra nivem: atque mundati et gemine dilectionis dulcedine satiati: universi criminis nigredine (0484A)careamus. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra etc. Gratia Dei Patris etc. Quomodo adstatis pacem facite. R\. Chorus. Pacem meam do vobis: pacem meam commendo vobis: non sicut mundus dat pacem do vobis. V\. Novum mandatum do vobis ut diligatis vos invicem. P. Pacem meam V\. Si manseritis in me: et verba mea in vobis manserint: quodcumque petieritis Patrem in nomine meo: petite et fiet vobis. P. Pacem meam. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Pacem meam. Introibo ad altare Dei mei. R\. Ad Deum qui letificat. Aures ad Dominum. R\. Habemus ad Dominum. Sursum corda. R\. Levemus ad Domitum. Deo ac Domino Jesu Christo etc
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias (0484B)agere Domine Sancte Pater eterne omnipotens Deus: et Jesu Christo Filio tuo Domino nostro: qui tecum simul et cum Spiritu Sancto hanc diem gemino luminis decore sanctificans: et luci eam dedicavit pariter et saluti. In hanc non extantia creans: in hanc creata redimendo salvificans. Hanc in conditione temporum primam: hanc in reparatione hominis efficiens gloriosam. In ea lucem istam visibilem creans: in ea hodierne resurrectionis gloriam manifestans. In hac quippe ipse solutis doloribus: inferni devicto diabolo: triumphavit cum mortem moriens vicit: et sanguine suo terrena celestibus reconciliavit. Unde merito illi omnes Angeli: omnesque Sancti non cessant clamare quotidie: ita dicentes. Te celi celorum. Te potestates. Te throni et virtutes laudant. Tibi cetus (0484C)Angelorum in excelsis concinunt hymnum. Tibi Cherubin ac Seraphin incessabili voce proclamant dicentes. Agyos. Agyos. Agyos. Kyrie. Otheos. Sanctus. Sanctus. Sanctus: Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt celi et terre gloria majestatis tue: osanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini: osanna in excelsis. Agyos. Agyos. Agyos. Te Domine (0485A)laudat omnis virtus celorum: et exercitus angelorum. Tibi hymnum depromunt melliflua carmina Sanctorum. Tibi psalant choree Virginum: et cetus Confessorum. Tibi genua curvant celestia. Terrestria. Et inferna. Laudant te Regem omnium seculorum. Osanna in excelsis.
Post Sanctus. Oratio. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: quem die tertia deflevimus mortuum: et hodie gaudemus virtute propria ab inferis suscitatum. Qui per mortem suam diabolum non virtute: sed justitia vicit: et per gloriam resurrectionis sue: viam revertendi ad celum peccatoribus patefecit. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Precamur nunc Domine sancte Pater (0485B)eterne omnipotens Deus: ut quemadmodum Dominus noster Jesus Christus filius tuus illa ineffabilium gratiarum actione semetipsum tibi pro nobis offerens: mortem nostram suscepturus auditus est: ita nunc et nos qui ipsum et vitam ejus querimus exequendo ministerialiter: que instituit audiamus. Ut hic tibi panis cum hoc calice oblatus in filii tui corpus et sanguinem te benedicente ditescat. Ac largo oris tui perfusus spiritu: indulgentiam nobis omnium peccatorum largiatur et gratiam: et conlate (0486A)a se salutis dono: donec in semetipso perficiat: custodiam adhibeat indefessam. R\. Amen.
198 Ad confractionem panis. Accipiat Presbyter corpus Domini reverenter: et ponat eum super calicem discoopertum: et dicat. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Fidem quam corde credimus: ore autem dicamus. Chorus respondeat. Credimus in unum Deum. Totum
Ad Orationem Dominicam.
Christe Jesu bone: qui ad Patrem de cruce clamasti: tu nos in hac die qua ipse de tumulo surrexisti: ad te clamantes exaudi. Quo resurrectionis tue hylaritate: gaudentium ora repleantur jubilo laudis: et corda effectum percipiant exorationis. Cum nunc exoraverint ea que precepisti: clamantes (0486B)atque ita dicentes e terris. Pater noster qui. Hic discooperiat calicem et accipiat particulam que dicitur Regnum: et ponat eam super calicem et dicat. Vicit leo de tribu Juda radix David alleluja. tribus vicibus. Respondeat Chorus qualibet vice. Qui sedes super Cherubin radix David alleluja. Hic mittat particulam in calicem. Postea dicat Presbyter vel Diaconus. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dominus Jesus Christus qui pro totius (0487A)mundi salute moriens: hodie resurrexit a mortuis: ipse vos resurrectione sua mortificet a delictis. R\. Amen. Quique per crucis patibulum mortis destruxit imperium: beate vite vobis tribuat participium. R\. Amen. Ut qui resurrectionis ejus diem cum letitia presenti celebratis in seculo: sanctorum mereamini in celestis regionis consortium. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei. nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Ad accedentes. Antiphona. Gaudete populi. Communio. Refecti Christi corpore.
Require in Vigilia Pasche fol. CXCIII.
Oratio. Expletis Domine in hac sacra solennitate nostre servitutis obsequiis gratias tibi laudesque referimus dono tuo miserationis adjuti. Precantes te (0487B)Deus: ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exultare concedas. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Dicat Presbiter. Exultemus et letemur hodie: resurrexit Rex eterne glorie: nostra resurrectio: benedicat omnis caro Domino. Respondeat Chorus. Exultandi et letandi tempus est: pascha nostrum immolatus agnus est: qui nostras miserias expurgavit: illi demus gratias.
SECUNDA FERIA PASCHE AD MISSAM. Officium.
Dicite in nationibus alleluja: Dominus regnavit a ligno alleluja. Et correxit orbem terre alleluja alleluja. (0487C)V\. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. P. Et corre. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto in secula seculorum amen. P. Et correxit. Oratio. Te excelsa laus, ut in die. fol. CXCIII.
Apocalipsis Johannis Apostoli (Cap. II).
Angelo Ephesi Ecclesie scribe. Hec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua: qui ambulat in medio candelabrorum aureorum. Scio opera tua et laborem et patientiam tuam: et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos qui se dicunt Apostolos esse et non sunt: et invenisti eos mendaces: et patientiam habes: et sustinuisti propter nomen meum: et non defecisti. Sed habeo adversus te pauca: quia (0487D)charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris: et age penitentiam: et prima opera fac. Sin autem venio tibi: et movebo candelabrum tuum de loco suo: nisi penitentiam egeris. Sed hoc habes: quia odis facta Nicolaitarum: que et ego odi. Qui habet aurem audiat: quid spiritus dicat Ecclesiis. Vincento dabo edere de ligno vite: (0488A)quod est in paradiso Dei mei. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Psallendo. Magnus Dominus noster et magna virtus ejus: et sapientie ejus non est numerus. V\. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro jocunda sit laudatio. P. Et sapien. Dicat Presbyter. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. I).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Exurgens Petrus in medio fratrum: dixit. Viri fratres oportet impleri scripturam: quam predixit Spiritus Sanctus per os David de Juda: qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: qui conumeratus erat in nobis: et sortitus fuerat sortem ministerii hujus. 199 Hic itaque acquisivit (0488B)agrum de mercede iniquitatis: et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. Et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem: ita ut appellaretur ager ille Acheldemach: hoc est ager sanguinis. Scriptum est enim in libro psalmorum. Fiat commoratio ejus deserta: et non sit qui habitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alius. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus: incipiens a baptismate Johannis usque ad diem qua assumptus est a nobis: testem resurrectionis ejus nobiscum fieri ex istis. Et statuerunt duos viros. Joseph qui dicitur Barsabas: qui cognominatus est justus: et Mathiam. Et orantes dixerunt. Tu Domine qui corda omnium nosti: ostende (0488C)quem elegeris ex bis duobus unum accipere locum ministerii hujus et apostolatus: de quo prevaricatus est Judas: ut iret in locum suum. Et dederunt sortes eis: et cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Marcum ( Cap. XVI).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus posteaquam resurrexit a mortuis: apparuit primo Marie Magdalene: de qua ejecit septem demonia. Illa vadens nunciavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus. At illi audientes quia viveret: et visus esset ab ea: non crediderunt. Post hec autem duobus ex his ambulantibus: ostensus est in alia effigie (0488D)cuntibus in villam. Et illi euntes nunciaverunt ceteris: nec illis crediderunt. Novissime autem recumbentibus illis undecim: apparuit et exprobravit incredulitatem eorum et duriciam cordis: quia his qui viderant eum resurrexisse: non crediderunt. Et dixit eis. Euntes in mundum universum: predicate evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus (0489A)fuerit: salvus erit. Qui vero non crediderit: condennabitur. Signa autem eos qui crediderint hec sequentur. In nomine meo demonia ejicient: linguis loquentur novis. Serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint: non eis nocebit. Super egros manus imponent: et bene habebunt. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis: assumptus est in celum: et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti predicaverunt ubique: Domino cooperante et sermonem confirmante: sequentibus signis. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Hec est dies quam fecit Dominus: exultemus et epulemur in ea. P. Alleluja.
(0489B)Sacrificium. In Pascha Domini erit vobis solennitas septem diebus: quarum dies prima venerabilis erit alleluja alleluja. V\. Tunc Pontifex offeret oblationem pro peccato: ut expietur pro vobis preter holocaustum sempiternum: quod semper offertis. P. Septem diebus.
Missa. In eternum dilectissimi fratres permanet benedictio Christi filii Dei: quam idem secundus homo gentibus contulit: ut transgressio primi hominis nihil noceret parvulis renascentibus: periret juvenibus: evacuaretur in senibus. Secunda ergo dies ex quo resurrexit: resurrectio mortuorum celebratur eodem jubente: cum leticia populorum fidelium. Proinde non dominetur amplius iniquitas: quibus (0489C)gratiam superne vocationis indulsit secunda nativitas. Ipse etenim Jesus Christus Dominus noster secundum multitudinem miserationum suarum prestare solus credentibus potest: ut secunda in nobis mors non habeat potestatem. R\. Amen.
Alia Oratio. Pridie te Dominum ab inferis surrexisse plenissima fide cognitione facientes: ovanti voto deposcimus: ut qui olim in hac die fluida in celis aquarum elementa distinguens in earum medio firmamentum fieri elegisti: ita nos efficias firmamentum tue Ecclesie: ut Angelis tuis mereamur consimiles esse. Quo mortis ac resurrectionis tue victoria roborati: que sursum sunt semper querentes ita vivamus: ut te opitulante celeste firmamentum effecti (0489D)credentes tibi ad desideranda celestia inflammemur.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Clarum nobis Domine post resurrectionem filii tui majus solito lumen ethereum jubar elatum: et perpetue illius 200 noctis horrore discusso temporalium: licet diem cum eterna jam luce radiantem testificata virtutum tuarum gloria celebramus. Tu ergo omnipotens Deus Pater Domini nostri Jesu Christi: orantis populi tui in celum vota surgentia placidus ac serenus acceptans: munimina tribue: spei dona concede. Offerentibus quoque tribue (0490A)pacem: et defunctis eterne pausationis quietem. R\. Amen. Quia tu es vita vivorum etc.
Ad pacem. Oratio. Deus qui honorem pristinum reddidisti per crucis opprobrium: quibus noluisti mortis inferre supplicium: repromissa nobis benedictionum celestium largire subsidia: ne paschalis adimatur repente leticia: da regeneratis ex spiritu bonam vitam: donec veniamus feliciter ad gloriam sempiternam. Sit in oculis tuis aceptabile quod offerimus: sit salubre quod poscimus: quo per sanguinem Crucis tue in pace tua spe solidati vivamus. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra etc.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi omnipotens Pater et unigenito Jesu Christo filio tuo Domino (0490B)nostro gratias agere. Qui eousque descendens humiliavit semetipsum: quousque suum latitantem reppererit fugitivum. Non ut inventum perimeret: sed ut a vinculis diabolice dannationis ereptum proprio dominio misericorditer reformaret. In quo descendentis intelligentia: dignationem voluntarie mortis non obnoxie necessitatis ostendit. Quia non invitus attrahitur: qui inferos itinere descendentis ingreditur. Cui enim sine exigentis instantia descendere vacat: redire subiacet cum delectat. Resurrexit ergo tertia die vivus a mortuis: quia inventus est solus liber in mortuis. Implens prophete vaticinium tanto ante predictum: vivificabit nos post duos dies: in die tertio suscitabit nos: et vivemus in conspectu ejus. Secundum quam prefigurationem et Jonas ventre (0490C)piscis tribus diebus detentus egreditur: ut trinitatis sibimet cooperantis mysterium quod solius filii persona susciperet noscatur. Resurrexit ergo vivus a mortuis: quia non erat subditus leto qui erat vacuus a delicto. Nec poterat mors tenere captivum quem non invenerat transgressoris debitis obligatum. Surgit vivus a mortuis: qui locum mortis jure redemptoris adiit: non scelere peccatoris. Herebat in omnipotentis adventum mortem suam timens: mortis impietas: et vite Dominum occasus sui formidine confusa miratur: metuit fortiorem: quem intelligit innocentem. Timebat vindicem: quem non probaverat debitorem. Quia scriptum erat: ero mors tua o mors: ero morsus tuus inferne. His igitur omnibus quemadmodum veracium vatum preconia (0490D)tonuerunt probabiliter adimpletis: non solum celi celorum cum omni beatorum exercitu Angelorum: verum etiam qualiumcumque peregrinantium fidelium studia famulorum cum Seraphin hymnum debite confessionis exultant et dicunt. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus et benedictus es Deus Pater omnipotens: qui Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum in assumptionem humanitatis mortem fecisti subire: ut nostrorum solveret vincula peccatorum: et triumphans de inferis liber remearet (0491A)ad solium tuum. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Hoc agentes apud te Pater sancte redemptricem nostram unigeniti tui mortem: sicut ipse precepit usque in adventum ipsius nuntiamus. Nos eum pro nobis annuntiamus mortuum esse: tu commoriendi tribue dignitatem. Nos eum resurrexisse credimus: tu presta ut quotidianis nostris liberemur a lapsibus. Nos eum credimus et annuntiamus ad judicium esse venturum: tu presta talem conversationem ut ejus terribilem adventum propicium mereamur habere. Hanc quoque oblationem ut acceptam habeas et benedicas supplices exoramus: sicut accepta habuisti munera Abel pueri tui justi: et sacrificium patriarche nostri Abrahe: et quod (0491B)tibi obtulit Summus Sacerdos tuus Melchisedech. Descendat hic queso invisibiliter 201 benedictio tua sicut quondam in patrum hostiis descendebat. Ascendat odor suavitatis in conspectu divine majestatis tue: ex hoc sublimi altario tuo per manus Angeli tui: et deferatur in ista solennia Spiritus tuus Sanctus qui tam adstantis quam offerentis populi: (0492A)et oblata pariter et vota sanctificet. Ut quicumque ex hoc corpore libaverimus sumamus nobis medelam anime: ad sananda cordium vulnera: ad expellendas de cogitationibus cordis nostri omnes imagines vanitatis. Ad eradicanda funditus odia vel vicia terrena: ad plantandam perpetuam charitatem: que operit multitudinem peccatorum. Ut vere hic sanguis sacer filii tui Domini nostri ita peccata nostra diluat potatus: sicut quondam nos redemit effusus. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Congregati universi fratres charissimi qui peccatorum mole depressi et mundanis onerati cogitationibus suspiramus: consideremus qualiter noster mediator ignominiosam deportatus ad mortem: sustulit (0492B)manibus crucem: nihil persequentibus aut interrogantibus inimicis respondens: sed humilitate piissima dum pro nostris laboraret iniquitatibus tacens. Ob hoc ergo quia mitis et humilis corde est: discamus in hoc: quid oporteat fieri. Mortificemus cum vitiis membra nostra: crucifigamus desideria carnalia: resurgamus in anima: sicut ille justus surrexit (0493A)in gloria. Quia tunc paschalis unanimiter poterit honorari solennitas cum hec sacrificia eidem Deo summo vite nostre commendaverit probitas: qui nos in terris positus sic docuit orare: et dicere. Pater noster.
Hic dicat Presb. Vicit leo: tribus vicibus modo ut dictum est in I. die Pasche. fol. 198. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Exurgat in vobis Dominus: et omnes vestri dispereant inimici. R\. Amen. Veteris hominis indumentum in expoliatione criminum depotentes: induamini novitatem spiritus in decore virtutum. R\. Amen. Quique morte sua mortem devicit: ipse vos de secunde mortis potestate defendat. R\. Amen. (0493B)Et qui resurgens vitam prebuit mundo: ipse vos de presenti et futuro liberet a malo. R\. Amen. Ut qui spem resurrectionis per Christum victorem suscepistis: eternitatem beatitudinis ejusdem dono capiatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit: et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi et letamini.
Communio. Refecti Christi corpore.
Require retro in vigilia Resurrectionis: folio 193. Oratio. Expletis Domine: ut in die sancto Pasche: fol. 198.
FERIA TERTIA POST PASCHA. (0493C)Ad Missam Officium.
Dicite in nationibus. Require in II. feria Resurrectionis: folio 198. Oratio. Tibi gloriam concinimus. Require retro in die Resurrectionis: folio 194.
Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
Angelo Smyrne Ecclesie scribe. Hec dicit primus et novissimus: qui fuit mortuus et vivit. Scio tribulationem tuam et paupertatem: sed dives es: et blasphemaris ab his qui se dicunt Judeos esse et non sunt: sed sunt synagoga Sathane. Nihil horum timeas: que passurus es. Ecce missus est diabolus ex vobis in carcerem: ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad (0493D)mortem: et dabo tibi coronam vite. Qui habet aurem audiat: quid spiritus dicat Ecclesiis. Qui vicerit: non ledetur a morte secunda.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Ego dormivi et quievi: et resurrexi. P. Quoniam Dominus suscitavit me. V\. Non timebo (0494A)millia populi circumdantis me. P. Quoniam Dominus.
Dicat Presb. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis: et orationibus in Hierusalem. Fiebat autem omni 202 anime timor. Multa quoque prodigia et signa per Apostolos fiebant in Hierusalem: et metus erat magnus in universis. Omnes etiam qui credebant: erant pariter et habebant omnia communia. Possessiones et substantias vendebant: et dividebant illa omnibus: prout cuique erat. Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo: et frangentes per domos panem: sumebant cibum cum exultatione (0494B)et simplicitate cordis: conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem: Dominus autem augebat: qui salvi fierent quotidie in idipsum. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XXIIII).
In illis diebus. Post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi duo viri ibant in castellum quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus que acciderant. Et factum est dum ambularent et secum quererent: et ipse Jesus apropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur: ne eum agnoscerent. Et ait ad illos. Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem: et estis (0494C)tristes? Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei. Tu solus peregrinus es in Hierusalem: et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit. Que? Et dixerunt. De Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in sermone coram Deo: et omni populo: et quomodo tradiderunt eum summi Sacerdotes et principes populi in dannatione mortis: et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus: quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super hec omnia: tertia dies est hodie quod hec facta sunt. Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos: que ante lucem fuerant ad monumentum. Et non invento corpore ejus: venerunt dicentes: se etiam visionem Angelorum vidisse: qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad (0494D)monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt: ipsum vero non viderunt. Et ipse dixit ad eos. O stulti: et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete: nonne hec oportuit pati Christum: et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et Prophetis: interpretabatur illis in omnibus scripturis que de ipso erant. Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit (0495A)longius ire: et coegerunt eum dicentes. Mane nobiscum Domine: quoniam ad vesperum jam declinat dies: et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum illis: accepit panem et benedixit: ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis: dum loqueretur in via: et aperiret nobis scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem: et invenerunt congregatos undecim: et eos qui cum ipsis erant dicentes. Quod surrexit vere Dominus: et apparuit Symoni. Et ipsi narrabant que gesta erant in via: et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. R\. Chorus. Amen.
(0495B)Hic dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Jubilate Domino omnis terra: servite Domino in leticia.
P. Alleluja.
Sacrificium. Solennem habebitis istum diem festum Domino: et offeretis septem diebus fructum holocausti in odorem suavitatis Domino: alleluja: alleluja.
Missa. Occurramus omnes dilectissimi fratres qui carere mortis dominio delectamus: ut triumphum Christi post mortem prosequamur. Ecce visitatis inferis: rediit rursus ad carnem: quam resurgens efficiet immortalem. Nihil ipsi passionis inrogate violentia nocuit: totum tamen nobis gloriosa virtus (0495C)resurrectionis indulsit. Ille nunquam deterior in humilitate suscepta: nos tamen misericorditer meliores fecit divinitate conlata. Gaudeamus igitur gaudiis christianis: non sepeliamur voluptatibus vanis. Nihil habeat dilectissimi nostra festivitas indecorum. Debet populorum fidelium multitudo de sepulcris procedere vitiorum: debet etiam 203 dealbata per gratiam parere oculis renatorum: debet imitationem suis infantibus prebere virtutum. Tunc est enim sine fermento malicie paschalis oblatio: si in azimis sinceritatis et veritatis epuletur religiosa devotio. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui Dominice resurrectionis temporali solennitate letificas: quos ad gaudia sempiterne festivitatis inflammas: hodierne quesumus congregationis (0495D)attende conventus: et celeriter postulantibus tribue quicquid sanctus exoptat affectus. Dona singulis temperantiam. Repelle tristiciam. Fac regeneratos perenniter in fide consistere. Fac fideles in pace proficere. Discant illi vehementer servare per gratiam: quod dedisti: discant isti diligere: quod quotidiana dilectione servasti. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Jesu Dei filius qui pro nobi voluntarie moriens seva inferorum ergastula potentiali brachio penetrans confregisti: tu fidelium defunctorum (0496A)spiritus a locis penalibus exime: et eterne eos amenitate simul et muneris jocunditate sustolle. Et quia ex latere tuo te moriente novi profluxit laticis unda: que in his diebus paschalibus horum renatorum est progenies consecrata: te poscimus et rogamus: ut et in illis sacre regenerationis puritatem conserves: et in nobis confessionum emolumenta multiplices. Quo et illi conlatum sibi baptismi donum teneant absque culpa: et nos in eandem quam violavimus gratiam reintegremur saltim ex venia post ruinam.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui fideles semper adjuvas populos: et regeneratos tibi consecras parvulos. Inchoatas in hoc populo perfice sanitates: repellendo (0496B)adversarias potestates. Ut virtute hujus sacrificii: dum superbus inimicus eliditur: resurrectionis tuae celebritate adoptivus in pace populus amplietur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui in via discipulos ambulantes: et a via fidei recedentes alloquens: ipse factus est eisdem credentibus via. Dolentesque tanquam mortuum: vivens veritas increpavit: nec agnoscere permisit: antequam crederent: quibus scripturas aperire dignatus est cum timerent. Sue gratiam visionis differendam judicans ad officia charitatis. Ut quod hospitalitas mereretur: ostenderet: et exemplum benefaciendi hospitali (0496C)daret. Ideo die tertia manifestus: quia ipse trinitate fuerat homo Deus ab Angelis adorandus. Ideo jam confracto pane precognitus: quia ipse fuerat inter sacra veneranda altaris ministeria comedendus. Cui merito omnes Angeli non cessant clamare ita dicentes.
R\. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Dignus es Domine Jesu eternis Angelorum et hominum conlaudari preconiis: qui terrena cupiens celestibus sociari: humanum genus precio tui sanguinis redemisti. Etenim pro nobis mortem crucis excipiens: latus illud tui sacri corporis confossum lancea aperitur: et continuo duo illa magnifica sacramenta: sanguis scilicet et aqua fluxerunt. Sanguis ille plane qui in remissionem (0496D)fusus est peccatorum: et aqua que salutare temperans poculum: et lavacrum pariter prestat et potum. Hac et originalis primoplaustorum noxa detergitur: et reconciliationis gratia exhibetur. His proinde fluminibus ex latere tuo fluentibus: qui olim nos regeneratos ac salvatos meminimus: pro noviter regeneratis infantibus postulamus. Ut te opitulante ita fidei nutrimento proficiant: ut bonorum operum effectu nobiscum pariter ad te remuneraturi perveniant. Christe Domine ac redemptor eterne.
(0497A)Post pridie. Oratio. Paschalium gaudiorum deliciis delectati: offerimus tibi Domine sancte Pater corpus et sanguinem filii tui: quod ipse placatus bedicendum assumens: 204 largiaris nobis quesumus cum regeneratis infantibus conscientie puritatem ita habere dum vivimus: ut ex hoc post vite hujus excursum cum eisdem a te pariter coronemur. Quo omnes qui nunc tue resurrectionis victorias ovando excolimus: in resurrectionis ultimo die: in hujus hostie litatione salvemur.
R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Ad terribilem thronum altaris cursu concito Pater omnipotens properantes: vestigia agni viventis cum (0497B)lacrimis osculantes: unguentorum ac flectuum libamenta offerimus. Poscimus itaque piissime Deus: ut penitentie flectibus omnium peccata laventur: et indulgentiali unguento ossa Ecclesiastici corporis solidentur. Quo possimus omnes cum renatis infantibus respirare: et cum mortuis suscitatis Hierusalem celestem modulata portantes sacrificia introire mereamur proclamantes e terris. Pater noster qui es in celis. Hic dicat Presbiter. Vicit Leo de tribu Juda. Tribus vicibus. Require in die sancto Pasche. Folio 198
Deinde dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus ex cujus latere profluxit (0497C)sanguis et aqua: horum sacramentorum participatione et neofitos enutriat fide: et vos a peccatis emaculet. R\. Amen. Ad instar quoque renatorum infantium: ita precium redemptionis vestre sumatis: ut parem cum illis innocentiam retentetis. R\. Amen. Quo rationabiles ac sine dolo effecti: dies istos paschalis leticie mereamini celebrare inlesi. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi. Com. Refecti Christi corpore.
Require retro in vigilia Resurrectionis Domini. Fol. 199. Oratio Expletis Domine. Require in die Resurrectionis. (0497D)Fol. 198.
FERIA QUARTA PASCHE. (0498A) Ad Missam Officium.
Dicite in nationibus. Require retro in II. feria Resurrectionis Domini. folio 193. Oratio. Tibi gloriam concinimus.
Require retro in die Resurrectionis Domini. folio 194.
Apocalipsis Johannis Apostoli ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
Angelo Pergami Ecclesiae scribe. Hec dicit qui habet rompheam ex utraque parte acutam. Scio ubi habitas: ubi sedes est Sathane: et tenes nomen meum: et non negasti fidem meam. Et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos: (0498B)ubi Sathanas habitat. Sed habeo adversus te pauca: habes illic doctrinam Balaam: qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel: edere et fornicari. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter penitentiam age: si quominus venio tibi cito: et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Qui habet aurem audiat: quid Spiritus dicat Ecclesiis. Vincenti dabo edere manna absconditum: et dabo ei calculum candidum: et in calculo nomen meum scriptum: quod nemo scit nisi qui accipit. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Deus noster in celo: et in terra. Omnia quecumque voluit fecit. V\. In exitu Israel de Egypto domus Jacob de populo barbaro. P. Omnia (0498C)quecumque.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: Petrus et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et claudus ex utero matris sue bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi que dicitur Speciosa: ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in Templum. Is cum vidisset Petrum et Johannem ingressuros in Templum: rogabat ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit. Aspice in nos. At ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit. Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo; hoc tibi (0498D)do. In 205 nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa manu ejus dextera: allevavit (0499A)eum. Et protinus consolidate sunt bases ejus et plante. Et exiliens stetit et ambulabat: et introivit cum illis in Templum ambulans et saliens et laudans Deum. Et vidit eum omnis populus ambulantem et laudantem Deum.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XXIV).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus postea quam resurrexit a mortuis stetit in medio discipulorum suorum et dixit eis. Pax vobiscum amen. Ego sum: nolite timere. Conturbati vero et conterriti extimabant se visum videre: et dixit eis. Quid turbati estis: et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas: et pedes. Palpate: (0499B)et videte quia spiritus carnem et ossa non habet: sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset: ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio dixit. Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi: et favum mellis. Et cum manducasset coram eis: sumens reliquias dedit eis: et dixit ad eos. Hec sunt verba que locutus sum ad vos: cum adhuc essem vobiscum. Quoniam necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi: et prophetis: et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum: ut intelligerent scripturas: et dixit eis. Quoniam sic scriptum est: et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia.
(0499C)R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Quis Deus magnus sicut Deus noster: tu es Deus qui facis mirabilia. P. Alleluja.
Sacrificium. Erit hic vobis dies memorialis alleluja: et diem festum celebrabitis solennem Domino in progenies vestras: legitimum sempiternum diem: alleluja: alleluja.
Missa. Dominum Jesum Christum perditorum quesitorem: inventorum reducem: mortuorum vivificatorem: qui pro redemptione captivorum solus ipse solam incorruptam carnem animamque mortalium suscepit: portavit: posuit: et resumpsit. Quique nature: glorie: justicie: potentie sue jure: Deus in (0499D)hoc corpore pro pertulit: nobis vixit: obiit: resurrexit: toto animarum affectu: verborum: famulatu: studiorum impendio fratres charissimi deprecemur. Ut ad contuenda mirabilia de lege sua visum nostre mentis enubilet: aciem cordis expurget: et in eo quo nos vivere precepit: spiritu revelet. Faciatque se intelligentie nostre in sua invisibilitate visibilem: dans pium in fidei veritate congressum: informatione conloquium. Gratia nobis opitulante participet: verba nostra ad se directa suscipiat. Non interrogantes nos audiat: sed rogantes. Largitate nobis muneris pro (0500A)sermonis vice respondeat: qui non datur tangi: dignetur inlabi. Velit infundi: qui non valet comprehendi. Sic qui per totam Ecclesiam credentibus creditur: credituris credendus appareat: ut nullis per cecitatem erroris aut ignorantibus lateat: aut dubitantibus evanescat. Nec videndi stulticiam: nec credendi moram commotus accuset. Sed ita sanctarum scripturarum secreta mysteria indita nobis sapientie facultate imprimens: profectum doctor aperiat: ut in virtute celestis panis benedicti corporis sui: fragmenta distribuat. Ut in vivificatione animarum divini verbi et cibi alimonia concurrente: nec instructionis nobis desit copia: nec salutis.
R\. Amen.
Alia oratio. Credimus Domine Jesu Christe unigenite (0500B)a Patre divinitati tue: credimus corporee assumptioni: credimus passioni: adplaudimus redeunti ab inferis postrata morte: invictissime majestati. Rogamus te per ipsius diei magna et amabilia sacramenta: ut sicut nos resurrectio tua non habet dubios: ita nos nostra per misericordiam tuam habeat absolutos. Et eo modo exultemus te fuisse regressum: quomodo non ambigimus rediturum. Sicque nos sine pena jubeas manere dum venis: 206 ut ad veniam facias pervenire: cum veneris. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Domine Jesu Christe qui es testis fidelis primogenitus mortuorum: tu requiem dona spiritibus defunctorum fidelium. Quo verus Pontifex per hoc sacrificium populi delicta omittens: sicut olim te moriente mortua corpora surrexerunt: ita nos in (0500C)hac resurrectionis tue festivitate sepultos in eternam requiem transferas. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Unigenite fili Dei qui pro nobis voluntarie sanguinem effudisti: quo terrestria cum celestibus pacificasti: facito nos ita redemptionis nostre ac resurrectionis tue venerari mysterium: ut in pace que tu es perenniter vivere mereamur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est. Valde tibi debitum: valde nobis congruum omnipotens Pater: te cum Filio tuo nostroque Domino Jesu Christo equali religionis fide: pietatis substantia: potestatis virtute laudare. Ut ibi sit par officiositas: ubi est probata par dignitas. In quo per assumptionem corpoream: (0500D)virtutis charitas confitenda est: non paupertas. Quia non se honore subjiciens: sed amore. Affectum voluit probare: non meritum. Mundoque sibi pereunte; non quo augeretur quesivit: sed quo obsequeretur invenit. Terrena suspiciens: sed celestia non deponens. Ingressurus uterum: non exiturus a solio. Certus se in inferioribus non posse decrescere: qui in superioribus non poterat invenire quo cresceret. Mitti contentus: qui venire conatus est. Et per hanc equalitatem non duo potentes: sed una potentia: quia solius Deitatis est inequalem filium non habere. (0501A)Per eundem homo tuus adiit. Sensit. Credidit. Probavit. Agnovit. In hoc mediator suscepit injuriam: in quo habuit officinam. Pro hoc Deus dignatus est carne vestiri: quam non dedignatus est fabricare. Sic per dignationem Domini qui fuit dignus artificio fit idoneus vestimento. Neque enim dissimilem poterat habere redemptorem: qui talem meruit habere factorem. In quo transeuntibus veteribus: nova sunt omnia: quibus fuit dies insidiosa: facta est nox libera. Nec timet commutationem temporum: dannatione qui caruit tenebrarum. Unde evidentissime liquet communem in Christo esse Dei hominisque substantiam: que corrupta restaurat. Cujus humanum genus crux salvat: sanguis innovat: caro vivificat. Summa etenim est prerogativa virtutis (0501B)sanctificasse penas glorie sustinentis: quem conlaudantes Angeli: non cessant clamare ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Hec te nox Domine mixta luce comitatur: que cum in supernis Domini perennitatem exerceat: celebrationem tanti nominis invexit in terris: ut hujusmodi preconia si homines tacerent: saxa clamarent. Viderunt te inferi Deus. Viderunt te: et tremuerunt a voce tonitrui tui: dicentes. Absorpta est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors aculeus tuus? Propter quod attonita paululum stetere supplicia miserorum. Nec habeant cruentum tormenta sic vicisse cernentia crucifixum: et judicem suum ipsa etiam pena (0501C)contremuit. Quia natura horribilium tenebrarum presentia sui fulgoris: et vetata jam tunc timuit judicari. Exultaverunt Sancti in gloria letantes in cubilibus suis: quod auctorem promisse sibi lucis agnoscerent: quorum tu Domine stipatus agminibus: et tu tanto noti splendoris candore perfusus: sacrificia per te instituta sanctifica. Non invocantis merito: sed instituentis magisterio vel exemplo. Ut cunctis rite perfunctis: Salvatore nostro ab inferis (0502A)jam regresso: et mors se lugeat victam: et vita tripudiet restitutam. Per te Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Resurgente Christo resolutis inferni doloribus: etiam nos Deus Pater omnipotens solutis peccatorum delectationibus et resurgere concede propicius: 207 ut mortificationis nostre sacrificium tibi principaliter offeramus. Reconciliet te quesumus Domine pro peccatoribus sanguis justi et humilitas Domini nostri. Hec est hostia que pependit in ligno. Hec est caro que surrexit de sepulcro. Quod pro nobis obtulit Sacerdos noster: in veritate hoc conferimus in panis et vini suavitate. Cognosce precamur omnipotens Deus victimam: qua intercedente placatus es: et suscipe in adoptionem: (0502B)quibus Pater per gratiam factus es. Sic quoque Domine sanctificatio et benedictio tua: defensio est et mundatio nostra. Ut et peccatorum nobis veniam tribuas: et preceptis tuis semper obedientes efficias.
R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Respice Domine tuorum fidelium multitudinem: quam per adoptionis gratiam filio tuo facere dignatus es coheredem. Erue cunctos de faucibus vorantis gehenne: pro quibus idem redemptor clementissimus tribus diebus latuit in inferioribus terre. Tolle a nobis duram pernitiem: et beate resurrectionis quam in fine speramus redde mercedem: per eum qui nos docuit orare et dicere. Pater noster qui es in celis.
(0502C)Hic dicat Presbyter Vicit Leo. tribus vicibus ut dictum est in die Resurrectionis. folio 198. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dominus Jesus Christus qui pro delictis nostris: et crucem pertulit et sepulcrum: incorrupte vos faciat observare redemptionis vestre mysterium. R\. Amen. Et qui pro vobis moriens (0503A)surrexit die tertio de sepulcro: sanguine suo vos purificet a delicto. R\. Amen. Ut sicut ei consepulti estis baptismate: ita vobis omnia donantem: partem mereamini in prima resurrectione habere. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula securum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Chorus. Et cum spiritu tuo. Ad accedentes. Gaudete populi et letamini. Communio. Refecti Christi corpore. Require retro in vigilia Resurrectionis. fol. 193. Oratio. Expletis Domine.
Require in die Resurrectionis. folio 198.
FERIA QUINTA PASCHE. Ad Missam Officium.
Dicite in nationibus. Require retro in II. feria (0503B)Pasche. folio 193. Oratio. Te excelsa laus. Require retro in die Resurrectionis folio 194.
Apocalipsis Johannis Apostoli. ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
Angelo Tiathire Ecclesia scribe. Hec dicit filius Dei: qui habet oculos ut flammam ignis: et pedes ejus similes auricalco. Novi opera tua et charitatem et fidem: et ministerium et patientiam tuam: et opera tua novissima plura prioribus. Sed habeo adversum te: quia permittis mulierem Gezabel: que se dicit prophetam docere: et seducere servos meos fornicari: et manducare de idolotitis. Et dedi illi tempus ut penitentiam ageret: et non vult penitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum: et qui mechantur cum ea in tribulationem maximam: (0503C)nisi penitentiam egerint ab operibus ejus: et filios ejus interficiam in morte. Et scient omnes Ecclesie quia ego sum scrutans corda et renes: et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. Vobis autem dico et ceteris qui Tiathire estis: quicunque non cognoverit altitudinem Sathane: quemadmodum dicunt: non mittam super vos aliud pondus. Tandem in quod habetis tenete: donec veniam. Et qui vicerit: et qui custodierit usque in finem opera mea: dabo illi potestatem super gentes: et reget illas in virga ferrea. Tanquam vas figuli confringentur: sicut et ego accepi a Patre meo: dabo illi stellam matutinam. Qui habet aurem audiat: quid spiritus dicat Ecclesiis. R\. Amen.
(0503D)Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet plebem suam in pace. V\. Vox Domini super aquas: Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. P. Dominus benedicet.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
208 Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
(0504A)In illis diebus. Petrus ait ad plebem. Viri Israelite quid miramini in hoc: aut nos quid intuemini: quasi nostra virtute: aut potestate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraam: et Deus Isaac: et Deus Jacob: Deus patrum nostrorum: qui glorificavit filium suum Jesum: quem vos quidem tradidistis: et negastis ante faciem Pilati: judicante illo dimitti: vos autem sanctum et justum negastis: et magis petistis virum homicidam vobis donari: auctorem vero vite interfecistis. Quem Deus suscitavit a mortuis: cujus nos testes sumus: et in fidem nominis ejus: hunc quem videtis: et nostis: confirmavit nomen ejus: et fides qui per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrorum. Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis hoc malum: sicut et (0504B)principes vestri. Deus autem qui prenunciavit per os omnium prophetarum pati Christum suum: implevit sic. Penitemini igitur: et convertimini ut deleantur vestra peccata. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XXIV).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus postea quam resurrexit a mortuis: dixit discipulis suis. Oportebat Christum pati: et resurgere a mortuis die tertia: et predicari in nomine ejus penitentiam: et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientes ab Hierosolima. Vos autem estis testes eorum: et ego mittam promissum Patris mei in vobis. Vos autem sedete in civitate: quoadusque induamini virtutem ex alto. Eduxit eos autem foras in Bethaniam. Et elevatis manibus suis benedixit (0504C)eis. Et factum est dum benediceret illis: recessit ab eis: et ferebatur in celum. Et ipsi adorantes reversi sunt in Hierusalem cum gaudio magno: et erant semper in Templo laudantes et benedicentes Deum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Qui emittit fontes in convallibus: per medium montium pertransibunt aque. P. Alleluja.
Sacrificium. Alleluja quasi carmen musicum. P. Quam suave est et dulce: sono canitur: alleluja: alleluja. V\. Aque ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus et folia ejus ad medicinam omnibus. (0504D)P. Quam suave.
Missa. Habeant dilectissimi fratres vota cautelam: festa diligentiam: gaudia disciplinam. Exultare decet: quod resurrexerimus: sed timere convenit ne cadamus. Inter novam vitam veteremque mortem oportet scire quid evasimus: oportet eligere quid amemus. Non enim error: sed contentus est peccare commonitum. Major post veniam pena sequitur contumaces: gravius est captivos fieri jam redemptos. (0505A)Habet ista pietas potestatem: habet potestas ista terrorem: habet terror iste vindictam. Non enim fuisset pius in homine: nisi prius iratus fuisset in demone. Confortamur gratia doni: si non corrumpamur lege peccati. Ratio parcendi est previsio corrigendi. Non mutamur indulgentia: si non renovetur offensa. Qui nobis quod peccavimus indulsit: et ne ultra peccaremus admonuit. Profuit clementia · si profecit disciplina. Jam quidem hominem gratia adoptavit: sed nec dum demonem gehenna suscepit. Violentia peccatum perdidit: non naturam. Dimicandi est facultas: non securitas octiandi. Spoliatus est adversarius: non extinctus. Gravius necesse est ut frendeat in amissis quibus preerat dominando subjectis. Accepimus castra per (0505B)fidem: arma per crucem: signa per carnem: vexilla per sanguinem: restat causa certaminis. Qui enim afferre necessitatem noluit pugne: spem voluit probare victorie. Precessit quidem in adoptione donum: sed adhuc restat in conversatione judicium. Hic promissio est de munere: illic vicissitudo futura est post laborem. Sit itaque ille ante oculos nostros Domini miserantis affectus: quod in taxatione nostra non argenti pondus: non auri talentum dedit: non gratiarum fudit ornatum: sed convitio subdidit se patibulo: sepulcro: sustinens carneam injuriam: sepulturam. 209 Nihil majus potuit dare: nihil melius. Ut utique sit probandum: quod diligentius nos sibi servire voluit: qui preciosius non redemit. Ergo ut in nobis redemptionis sue (0505C)beneficia dignetur perficere: constanter nos convenit ac perseveranter orare. R\. Amen.
Alia oratio. Omnes qui redemptionis nostre causam colimus: perditionis opera respuamus. Quique (0506A)diem veneramur munerum: noctem criminum non sequamur. Qui probavimus traduci imputandum esse: quod perimus: noverimus redemptori nostro impendendum esse quod vivimus. Ad eternam nobis vitam quasi quoddam pelagus: data est temporalis navigatio: ut inter bonorum et iniquitatis excursum: aut peccatum pereat: aut peccator. Ut aut excurrat fides circumspecta navigium: aut incurrat securitas incauta naufragium. Satis est quod per tot seculorum spatia genitalium funes traximus peccatorum: quod in gule scopulos prejudiciarie arboris stateram vento precipitante mendatii: libertatis statum inutilis gubernator inlusit. Lignum nos decepit in diabolo: lignum reparavit in Christo. Abyssi unda nos mersit: baptismi unda nos redemit. (0506B)Pio igitur Domini subjiciantur imperio: humilia mite jugum colla suscipiant. Norunt quippe proficere onera ista portantes: quibus data est ex liberalitate absolutio: reddatur ex humilitate conditio. Inclina ergo precamur Christe Jesu tibi animas nostras: ut tuum potius quam nostrum sequamur arbitrium: quia melius est libertatem per diligentiam querere: quam per confidentiam non habere.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Eterne Dei filius qui pro nobis mortem excipiens crucis: vivus tertia die resurrexisti a mortuis: placatus suscipe hec apposita tibi paschalium sacrificiorum libamina. Hec tibi et offerentium devotionem: et sepultorum spiritus obnixe commendent. Quod per Resurrectionis tue (0506C)victoriam: et in viventibus mors vitiorum intereat: et in defunctis penalis combustio evanescat.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus Pater omnipotens qui (0507A)tanta charitate mundum dilexisti: ut pro eo unigenitum tuum volueris crucifigi: precioso nos filii tui sanguine redemptos: ita opulentos charitatis fructibus effice: ut per hoc et in resurrectione prima habeamus partem: et potestatem non timeamus mortis secunde.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: vere salutare nobis est: atque conveniens gratias agere: laudes impendere: intelligere munera: vota deferre tibi omnipotens Pater: et Jesu Christo filio tuo Domino nostro. Qui pietati tue per adsumpti hominis passionem: quasi quasdam in presentis populi adquisitione manubias cum non exegerit e celo: exhibuerit e triumpho. Et cum non habuerit divinitas immutabilis (0507B)pugnam: habuerit fragilitas assumpta victoriam. Magis inridens diabolum carnem carne vincendo: ut ipse Zabulus et in eodem homine se probaret postquam offenderat esse degenerem: in quo putabat postquam deceperat fortiorem. Ne vel id sibi licuisse crederet improbus appetitor: si non peccatum quod fidebat peccati similitudo damnasset. Que quidem Domine adquisitio non adquirentis auxit potestatem: sed adquisitis contulit dignitatem. Quia nec damnum sentit immutatio: nec lucrum recipit plenitudo. Neque enim Deo in se aut debiti cura manebat aut premij: sed ut quod virtutibus prodesse non poterat: laudibus non periret. Neque enim egere poterat celorum Dominus possessione terrarum: sed ut que tui esset operis portio preconium (0507C)adderet non profectum. Id utique recipis: quod fecisti: quod perdiderat pietas: non potestas. Quia misericordis est Domini id solum juris extimare proprii: quod meruit non puniri. Vide igitur unigeniti tui in nobis Pater affectum: quamvis idoneus in creatura estimari non potuerit creatori. Etsi licet merito quantum ad usum pertinet: extraneum dici posset: quicquid indignum est. 210 Extraneum utique non opere: sed honore. Ergo ut tibi reddat tua: suscepit aliena. Utique ut repetam non facture alterius sed nature. Hoc modo te nobis Pater (0508A)absentem ostendit: per eundem se nobis majestas tua etiam non visa monstravit. Ipse docuit que tibi esset gloria in celis. Potentia in aquis. Sapientia in terris. Virtus in abyssis. Claritas in Angelis. Voluntas in Patriarchis; dignitas in Prophetis. Sublimitas in Evangelistis. Pietas in Apostolis. Auctoritas in preceptis. Placabilitas in templis. Festivitas in holocaustis. Largitas in ministris. Quis tibi zelus in discipulis: Cultus in subditis: Respectus in miseris: Affectus in parvulis: Horror in idolis: Amor in sanctis: Terror in perditis: Favor in confessione: Splendor in baptismate: Honor in cruce: Sapor in fide: Honor in crismate: Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0508B)Post Sanctus. Dignus es Domine Jesu ab omnibus accipere gloriam: et honorem: qui pro nobis dignatus es improperium passionis suscipere. Dignus es predicari per mundum: qui per crucem pereunti subvenire dignatus es mundo. Dignus es paterne dextere equalitati sustolli: qui pro servulis non es dedignatus occidi. Dignus es a celestibus: et terrestribus in veritate cum Patre et Spiritum Sancto adorari: qui celum terramque ab initio cum Patre creasti. Digne quoque illud adeptus es: quod esses super omne nomen: qui supernam moriendo ac resurgendo preparasti humano generi mansionem. Totum tibi omnipotens Pater quod sibi redemit: adquirit: cui totum quod interest nihil amittendo: naturaliter tradidisti. Christo Domino redemptorique (0508C)nostro.
Post pridie. Oratio. Jesu Salvator omnium qui propter salutem humani generis: voluntarie suscipiens exitium crucis: pro nobis Deo Patri oblatus es in sacrificio laudis. Ad has hostias benedicendas illa propiciacione jube respicere: qua olim humanum genus prospiciens proprio redemisti cruore. Quo omnes qui tue mortis ac resurrectionis in hos dies triumpho attollimur: his muniti paschalibus epulis: in vivam tibi hostiam preparemur. R\. Amen.
(0509A)Ad orationem Dominicam.
Ecce jesu bone qui nos Patri tuo per sanguinem tuum reconciliasti: pro nobis patiendo innocens crucem: et solus inventus inter mortuos liber: tuum sicut ipse docuisti Deitatis natura: nostrum adoptionis gratia Patrem poscentes: affectu quo possumus imploramus: ut resurgentes a malorum nostrorum sepulcris: a tuis Christe non recedamus vestigiis proclamantes e terris. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presbyter. Vicit leo. Tribus vicibus. Ut in die Resurrectionis. Folio 198.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0509B)Benedictio. Christus Dominus ac redemptor vester qui solutis doloribus inferni: potentialiter surrexit a mortuis: liberos ac solutos vos efficiat a peccatis. R\. Amen. Quique sui corporis statura terruit: resurrecturus custodes: resurrectione sua munificet venerantes. R\. Amen. Ut et hic vos precio sui sanguinis dignos efficiat: et ultime resurrectionis tempore glorificandos attollat. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi.
Com. Refecti Christi corpore.
Quere in vigilia Resurrectionis. Folio 193.
Oratio. Expletis Domine:
(0509C)Quere in die Resur. Fol. 198.
FERIA SEXTA PASCHE Ad Missam Officium.
Dicite in nationibus. Quere in secundo die Pasche. Fol. 198.
Oratio. Te excelsa laus. Quere in die Resurrectionis. Fol. 194.
Apocalipsis Johannis Apostoli ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
Angelo Sardis Ecclesie scribe. Hec dicit qui habet septem spiritus Dei: et septem stellas. Scio opera tua quia nomen habes 211 quod vivas: et mortuus es. Esto vigilans et confirma in te cetera: que moritura erant. Non enim inveni opera tua plena (0509D)coram Domino meo. In mente ergo habe qualiter hec ceperis et audieris: et serva: et penitentiam age. Si ergo non vigilaveris veniam tanquam fur: et nescies qua hora veniam ad te. Sed habes pauca nomina in Sardis: qui non inquinaverunt vestem suam: et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt. Qui vixerit sic: vestietur vestimentis albis: et non delebo nomen ejus de libro vite. Et confitebor nomen ejus coram Patre meo: et coram Angelis (0510A)ejus. Qui habet aurem audiat: quid spiritus dicat Ecclesiis. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Dominus memor fuit nostri. P. Et benedixit nobis. V\. Benedixit domum Israel: benedixit et domum Aaron. Benedixit omnes timentes Dominum: pusillis cum magnis. P. Et.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. III.)
R\. Deo gratias.
In illis diebus: ait Petrus ad plebem. Penitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata. Et cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini: et miserit eum qui predicatus est vobis Dominum (0510B)Jesum Christum: quem oportet celum suscipere usque in tempus restitutionis omnium: que locutus est Dominus per os Sanctorum suorum a seculo prophetarum. Moyses quidem dixit ad patres nostros. Quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester: de fratribus vestris tanquam me ipsum audite: juxta omnia quecumque locutus fuerit vobis. Erit autem omnis anima que non audierit prophetam illum: exterminabitur de plebe. Et omnes prophete a Samuele et deinceps: qui locuti sunt et adnunciaverunt dies istos. Vos estis filii prophetarum et testamenti: quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraam. In semine tuo benedicentur omnes familie terre. Vobis primum Deus suscitavit filium suum: misit eum benedicentem vobis: ut (0510C)convertat se unusquisque a nequicia sua. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XXI).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus posteaquam resurrexit a mortuis: manifestavit se discipulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit se autem sic. Erant simul Symon Petrus et Thomas qui dicitur Didimus: et Nathanael qui erat a Cana Galilee: et filii Zebedei: et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Symon Petrus. Vado piscari. Dicunt ei. Venimus: et nos tecum. Et exierunt: et ascenderunt in navem: et illa nocte nihil ceperunt. Mane autem jam facto: stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus esset. Dicit ergo eis Jesus. Pueri numquid pulmentarium habetis? (0510D)Responderunt ei. Non. Dicit eis. Mittite in dexteram navigii rete: et invenietis. Miserunt ergo rete. Et non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro. Dominus est. Symon Petrus cum audisset quia Dominus est: tunica succinxit se: erat enim nudus: et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt. Non enim longe erat a terra: sed quasi cubitis (0511A)ducentis trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram: viderunt prunas positas et piscem superpositum: et panem. Dicit eis Jesus. Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Symon Petrus: et traxit rete in terram plenum magnum piscibus: centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent non est scissum rete. Dicit eis Jesus. Venite prandete: et nemo audebat discumbentium interrogare eum: tu quis es: scientes quia Dominus est. Et venit Jesus: et accepit panem et dabat eis et piscem similiter. Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis: cum surrexisset a mortuis.
R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0511B)Lauda. Alleluja. V\. Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos Deus in salutem. P. Alleluja.
Sacrificium. Isti sunt dies festi Domino alleluja: et hec sancta vocabitis. P. In temporibus suis 212 alleluja alleluja. V\. Possidebitis terram vestram dicit Dominus: et ego dabo vobis eam in possessionem: terram manantem lac et mel. P. In temporibus.
Missa. Procellosum mare fluctuantis seculi fratres charissimi transeuntes: lignum crucis fiducialiter ascendamus: et secundis Sancti Spiritus flatibus: vela fidei committamus. Super littus namque Christus assistens gloriosam sine macula Ecclesiam figuravit: (0511C)quando magnis piscibus indisruptum rete complevit. Nec a parte dextera jussit deviare navigium: quod tunc solorum bonorum portendebat indicium. Subsequamur igitur sacramenti ammirabilis veritatem diligentes: ac tenentes principaliter unitatem. Nullus ad scismata nephanda prosiliat: vel dominica retia: nec dum littori presentatur abrumpat. Ut connumerati inter mysticos pisces: cibus esse Domini: qui nos ex profundo est dignatus eruere: mereamur: et specialiter membra ejus effecti sacrificiis salutaribus expiemur.
Respondeat Chorus. Amen.
Alia oratio. Ecce Jesu mediator Dei et hominum Christe redemptor ac Domine: hominem illum quem cum Patre: et Sancto Spiritu unus Deus sexto die (0511D)ad tuam condidisti speciem: sexta demum etate per assumptam visitans carnem: reformationem mentis eidem tribuisti: per evangelij veritatem. Proinde (0512A)hoc die tam pro conditione humani generis: quam pro redemptione: hanc tibi afferimus victimam sacrificij singularis: in quo ipse pro nostra salute ligno confixus es crucis. Aceto potaris: lancea latere perfoderis: Inferna moriens penetrans: resurgendo spolians. Pro quibus mysteriis ac miraculis hunc diem apud tuam clementiam sacrificiis commendantes: petimus a te redemptore pio et Domino: ut hodierni mysterii recordatus: spolians nos veterem hominem cum actibus suis: induas illum qui secundum Dominum creatus est in justicia et sanctitate veritatis. Decidant a nobis carnalium libitus voluptatum: et intereant extincte passiones varie viciorum. Qui nobis te dedisti esse in munere: non nos sinas nobis ipsis esse ulterius in dolore. Ut in novitate vite (0512B)ambulantes: sicut tuo redempti sumus ex sanguine: ita cruci tue adfixi perenniter: et perditionis deinceps respuamus errorem: et concesse dignitatis retineamus absque crimine libertatem.
Respondeat Chorus. Amen.
Post nomina. Oratio. Redemptio nostra et salus Christe Domine Deus: qui pro nostris moriens peccatis: resurrexisti pro justificationibus nostris: tu resurrectionis tue celebritate letantibus occurre benignus. Morte tua redemptos tuis semper facito inherere vestigiis: tuis perenniterque inservire preceptis. Ut sicut tecum baptismate consepulti exultant: ita se tibi opere placituros exhibeant. Virtus quoque illa divinitatis: que olim te carne moriente novo inferis effulsit ex lumine: nunc defunctis te (0512C)opitulante promicet ad quietem. Quo paschalium gaudiorum a te hac oblatione suscepta: et vivi resurgant a vitiis: et defuncti eruantur a penis.
Respondeat Chorus. Amen.
Ad pacem. Oratio. Ad viventis Jesus sepulcrum: voto hilari concurrentes: et Christi resurgentis linteamina contemplantes: obsecramus benignissime Pater omnipotens Deus: ut dum tanta solennitatis mysteria celebramus: nihil in nobis adversitatis eveniat: nihil tristicie aut calamitatis occurrat. Sed cunctos fideles ob dierum paschalium festa jucunditas eterna possideat: eorum quoque suffragantibus meritis qui cum unico filio tuo vivi meruerunt surgere de sepulcris: concordia in novis vigeat charitatis: (0512D)ut hoc sacrificium laudis placabili pietate suscipiatur e manibus nostris.
Respondeat Chorus. Amen.
(0513A)Inlatio. Dignum et justum est: sanctum et salutare est: nos te gloriosissime Pater Domini nostri Jesu Christi: inenarrabilibus 213 triumphis attollere: completisque erga nos promissorum suorum beneficiis in quantum se mens parvulorum: te inspirante repleri senserit: propensius conlaudare. Ut cui plus dimissum est: amplius diligat: et potiora jam federa accumulet: qui tanta necdum credenti donavit. Postquam igitur Verbum caro factum: et habitavit in nobis: fecitque prius cuncta que docuit: perfectum divinis operibus virum necessarie nobis: sibique voluntarie tradidit passioni. Ut quemadmodum mundo huic predicationis sue claritate effulserat: ne errorum inretitus tenebris fluctuaret: ita etiam infernali carcere mancipatis sua (0513B)resolvendis descensione succurreret. Neque regnum usque in finem seculi dilataret. Et spolia que quondam predo attraxerat fraudulentus: ad celos secum reveheret innocens crucifixus. Et liberaret virtute justicie: quos humilitatis sue redemerat passione. Emisso itaque spiritu: et paternis: ut scriptum est: manibus commendato: hospitium divinitatis immense: quem virginea conceperant atque ediderant viscera: virgo interim sepultura suscepit. Sed mansit illic nihilominus incorruptus: quia non fuerat ex Adamnati seminis corruptione conceptus. Judeis quoque petentibus custodes monumento deputantur a Preside: quorum testimonio et fides firmaretur credentium: et confunderetur impietas perfidorum. Quid enim illi obesse potuit (0513C)humana custodia: cui et dum requiesceret celeste vigilavit excubium? et cum resurgeret: Deus inerat Verbum. Quod immaculate anime inseparabiliter copulatum adiit: exterruit: subjecit: et domuit: et vinxit cunctas hujus aeris in lacu novissimo potestates. Illic mors habetata contremuit seseque perentam acrius: quam stimulaverat sensit. Queque se humani generis dominam letitabat: ancillam mox crucis affectam Christo triumphante lugebat. Fracta est confestim virtus seva carnificum: et ad nihilum redacta est: exhausta crassatio cruentorum. Inclinata est harum tenebrarum Christi humilitate superbia: et diabolica malicia divini agni est simplicitate restinta. Amisit e manibus subito: quod (0513D)se crudelissimus hostis credebat perpetim possessurum: cernens humanum genus per hominem Deum paradiso: unde prevaricatione Ade eliminatum fuerat (0514A)restitutum. Propter quod ei cum Patre et Spiritu Sancto regnanti. Omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes.
R\. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere gloriosus: et admirabilis Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui plasmatis sui previdens miseratus occasum: captivum hominem a destinata mortis sententia compassus exemit. Formam accipiens servi: contubernium carnis assumpsit: ne operis ratio suo moreretur auctori. Ipse quippe hominem dignatus induit: humiliatus erexit: traditus redemit: crucifixus absolvit. Innovavit resurgens: consecravit ascendens. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Deus Pater omnipotens qui (0514B)misisti unigenitum tuum non habentem peccatum: pro nobis peccatum factus est pro delicto totius mundi: eum tibi offerimus et in verum sacrificium propiciatus benedicendum assume: et celestis sanctificationis aspargito largitate. Quo ex hoc sumentes: redemptionis nostre in his diebus celebrantes mysterium: et operibus sepeliamur mortiferis: et actibus resurgamus perpetue sanctitatis.
Respondeat Chorus. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Redemptos primitus Domine quos occisi Redemptoris sanguis innocens comparavit: nunc propicius visita: quos anniversaria resurrectionis ejus solennitas congregavit. Repleamur universi benedictione dulcedinis: liberati de molestia sempiterne formidinis. (0514C)Ut cum Christo resurgentes peccatis omnibus eruamur: et futura 214 gaudia consequamur proclamantes e terris. Pater noster.
Dicat Presbyter Vicit leo. tribus vicibus: modo ut in die Resurrectionis. fol. 198.
Postea dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dei filius: qui sua vos redemit morte: sue vos Resurrectionis celebritate sanctificet. R\. Amen. Quique pro salute mundi amaro potatus est poculo: passionis ac Resurrectionis sue vos innovet sacramento. R\. Amen. Ut Resurrectionem ejus cum Maria vel ceteris discipulis veraciter predicantes: ad beatam vitam perveniatis indemnes. (0514D)R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi.
(0515A)Com. Refecti Christi corpore.
Require in vigilia Resurrectionis folio 193. Oratio. Expletis Domine. Require in die Resurrectionis. fol. 198.
SABBATO PASCHE. Ad Missam Officium.
Dicite in nationibus. Require retro in II. feria Pasche. Oratio Te excelsa laus. Require in die Resurrectionis Domini. folio 194.
Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
Angelo Laodite Ecclesie scribe. Hec dicit testis fidelis et verus: qui est principium creature Dei. Scio opera tua: quia neque frigidus es: neque calidus. Sed quia tepidus es: neque frigidus es: neque calidus (0515B)es. Incipiam te ejicere ex ore meo: quia dicis quia dives sum et locupletatus: et nullius egeo: et nescis quia tu es miser et miserabilis: et pauper et cecus et nudus. Suadeo tibi jam emere a me aurum ignitum probatum: ut locuplex fias: et vestimentis albis induaris. Et non appareat confusio nuditatis tue. Et collirio inunge oculos tuos: ut videas. Ego quos amo: arguo et castigo. Emulare ergo et penitentiam age. Ecce sto ad ostium: et pulso. Siquis audierit vocem meam: et aperuerit januam: introibo ad illum: et cenabo cum illo et ipse mecum. Qui vicerit dabo et sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici: et sedeo cum Patre meo in throno ejus. Qui habet aurem audiat: quid spiritus dicat Ecclesiis.
(0515C)R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Psallendo. Quam magnificata sunt opera tua Domine. P. Omnia in sapientia fecisti. V\. Repleta est terra creatura tua Domine. P. Omnia.
Dicat Presb. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. VII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens. Surge et vade contra meridianum ad viam que descendit ab Hierusalem in Gazam: et (0516A)est deserta: et surgens abiit. Et ecce vir Ethiops eunuchus potens Caudacis Regine Ethiopum: qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem et revertebatur sedens super currum suum: legensque prophetam Esayam. Dixit autem spiritus Philippo. Accede et adjunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Esayam prophetam. Ex dixit. Putas ne intelligis que legis? Qui ait. Et quomodo possum: si non aliquis ostenderit mihi has scripturas? Rogavit que Philippum ut ascenderet secum. Locus autem scripture quem legebat erat hic. Tanquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se sine voce: sic non aperuit os suum: in humilitate indicium ejus sublatum est. Generationem autem illius (0516B)quis enarrabit? Quoniam tolletur a terra vita ejus. Respondens autem eunuchus dixit. Obsecro te de quo propheta hec dicit? De se an de alio? Aperiens autem Philippus os suum: et incipiens ab scriptura ista: evangelizavit illi Jesum. Cum autem iter facerent: venerunt ad quoddam stagnum. Et ait eunuchus Philippo. Ecce aqua: quid est: quod prohibet me baptizare? Dixit autem Philippus. Si credis ex totis precordiis tuis licet: et respondens dixit. Credo filium Dei esse Jesum Christum. 215 Et jussit stare currum: et descenderunt ambo in aquam: et baptizavit eum Philippus. Et cum ascendissent ab aqua: spiritus Domini rapuit Philippum ab eo: et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat enim viam suam gaudens. Philippus autem inventus (0516C)est advenisse in Azoto. Unde revertens evangelizabat per totas civitates: usque dum venisset in Cesaream. Respondeat Chorus. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XXI).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus posteaquam resurrexit a mortuis: dicit Symoni Petro. Symon Johannis diligis me plus his? Dicit ei. Etiam Domine: tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei iterum. Symon Johannis diligis me? Ait illi. Etiam Domine: tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei tertio. Symon (0517A)Johannis diligis me? Contristatus est Petrus: quia dixit ei tertio: amas me? Et dicit ei. Domine tu omnia nosti. Tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce oves meas. Amen amen dico tibi: cum esses junior cingebas te: et ibas ubi volebas. Cum autem senueris: extendes manus tuas: et alius te cinget: et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Dominum. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. In die resurrectionis mee dicit Dominus congregabo gentes: et colligam omnia regna terre. P. Alleluja.
Sacrificium. Sacerdotes qui appropinquant Domino: illi ponant sancta sanctorum et sacrificium (0517B)pro peccato. P. Quia locus sanctus est alleluja alleluja. V\. Alleluja. Claritas Dei veniebat per viam que est ad orientem: et vox ejus sicut vox aquarum multarum: et terra splendebat in circuitu alacritate. P. Quia.
Missa. Omnes qui septiformis gratie Spiritu adoptati: Resurrectionis Christi celebratis solennia: hunc diem septimum inlustrem quiete dominica parili quam primum venerari vos condecet obsequela. In hoc quippe olim ipse Deus creatis expletisque omnibus que mundana tenentur compage: requievit ab opere quod patrarat: ut faceret. In hoc peractis que creata sunt: quies est illi: in hoc pro redimendis in sepulcro moriens requievit. In hoc ab opere cessat: in hoc sepultus suum opus quieti perpetue donat. (0517C)Hic terminus operum: hic salus est redemptorum. Hic septimo consecratur ex numero: hic legis veteris jubetur sanctificari precepto. In hoc servitutis operam fugere: in hoc otia sanctitatis percipimur custodire. In quo ipse Dominus sepulcri detentus loculo: spoliavit inferna: cum predestinatam ex predonis faucibus abstulit predam. Unde adepte gratie spiritu provocati rogemus dilectissimi fratres pastorem magnum et ammirabilem Jesum Christum. Ut nos in hoc die ita concedat peccatorum servitutem atque operam fugere: quo sanctitatis muniti quiete: Resurrectionis dominice festum in hujus diei septimi excursum: et lacrimis queamus litare: et munera sacrificiorum. Resp. Chorus. Amen.
(0517D)Alia Oratio. Deus qui delicta nostra Christi morte mortificas: et justificationem nostram Christo resurgente confirmas. Salutaria populi sacrificia misericorditer suscipe: bonorum omnium desideria que dedisti celeriter perfice. Sit hoc Sabbatum illuminatio in deliciis nostris: ut cuncti cum regeneratis infantibus mereamur sacramentis vivificari paschalibus. Coruscet quesumus in pane: quod pependit in cruce: micet in calice: quod manavit ex latere. Fiat quesumus acceptabile: fiat annue solennitatis intercessu mirabile.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus cujus operatio non habet (0518A)laborem: misericordia donat quietem: salusque parturit salutem: atque inimicam Deo procul effugat voluptatem. Sana nos: et sanabimur. Salvos nos fac: et salvi erimus: ut Sabbatum nostrum spirituali benedictione sanctificatum: paschalibus cognoscatur gaudiis esse perfectum. Quo mortis ac Resurrectionis tue leticia functi: et viventium salutem et defunctorum a te mereamur impetrare quietem. R\. Amen.
216 Ad pacem. Oratio. Christe qui es certa laborum: et fessarum relevatio animarum. Qui septimo hoc die et creata perficiendo quiescis: et humana redimendo: in quiete sepulcri corporaliter degis. Facito nos ut qui tue mortis ac Resurrectionis in hoc die tibi sacrificium exhibemus: servitutis opera respuamus. (0518B)Repelle quesumus a nobis fermentum malicie: et per charitatis opera in nostris cordibus requiesce. Quo in hoc Sabbatum sarcinam crimmum non portemus: sed in ocio sancte pacis paschales tibi hostias immolemus.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper cum Patre et Spiritu Sancto individua divinitate regnanti: gratias agere Domine Jesu Christe. Qui nos tam admirabiliter condidisti: tam clementer redemisti. Non laboribus in faciendo fatigatus: non passionibus in redimendo consumptus. Fecit virtus potencialiter: quos redemit pietas tam clementer. Totum tibi est in veritate possibile: quia hoc ipsum tibi excepto humanitatis privilegio cum Patre et Spiritu (0518C)Sancto: est essentialiter coequale. Ita tamen posse te manet: quod velle te decet. Id est ut omnipotens cuncta facias facienda: justus equitate censeas judicanda: misericors clementer perficias coronanda. Qui cum solo majestatis terribili nutu nostrum potueris conterere vexatorem: maluisti eum humilitatis objectione prosternere. Ex hoc magis approbans: nullam majestati tue contrariam nobis subsistere aereorum principum tirrannidem: cum sic nostrorum infirmitate membrorum omnem inimici ad nihilum redegeris vanitatem. Etenim superbus tuus se ingemuit gravius corruisse: quando se elisum sensit ab humilitate fuisse. Atque ideo tali divina sapientia antiqui serpentis astuciam consilio vicit: ne violenter addiceret sed legaliter quateretur. (0518D)Ut qui transgressorem eo se jure possidere jactabat: quem suis consentientem persuasionibus obligaverat. Sic eum justo superatus judicio redderet: cum istum in quo suum nihil reppererat: occidisset. Quapropter amisit merito reum: qui tollentem mundi peccata crucis supplicio agnum non timuit mortificare divinum. Disruptis igitur cruce inferni catenis legibusque solutis: ad celos migrant cum Christo credentes in Christo. Et cruciandi permanent in inferno: qui delectati sunt inviscerari diabolo. Rediit ecce post biduum victor e mortuis vivus: qui ad hoc pro nobis est crucifixus. Innumeris (0519A)captivorum ovantium stipatur agminibus: qui passionis tempore etiam discipulorum suorum fuerat societate nudatus. Agitatur eo resurgente tremefacta funditus terra: quo descendente concussa sunt et inferna. Cohors militum terrenorum celestis regis terribili regressu perculsa diffugiit: et quem dudum inluserat velut reum: jam et ipsa terribilem victa judicem verum confitetur: et Deum. Sanctorum corpora vivificata consurgunt: habitaculum quod paulisper jacuerat: resurgit gloriosum: eodem resuscitante: a quo anima derelicta in inferno non fuerat. Angeli proprio famulantur auctori: splendificus universo mundo orituri dies. Tripudiant inspirato Resurrectionis die: qui mestificati fuerant passionis ejus vulnere repentino. Agnoscit mater membra: (0519B)que genuit. Maria Magdalene Angelo increpante resipuit: ne viventem cum mortuis querere debuisset. Ad monumentum Petrus cum Johanne concurrit: recentiaque in linteaminibus defuncti: et resurgentis vestigia cernit. Latro Christum confessus: possessor paradisi factus est: primitivus. Impletum est quod fuerat de filio hominis: tot ante secula prophetatum: ut scilicet peccatorum pro nobis manibus traderetur: crucifigeretur: moreretur. Inferna terribiliter penetrasset: superbos dejiceret: humiles misericorditer exaltaret. Cum triumpho inenarrabili a mortuis resurgeret: et cum Patre et Spiritu Sancto omnipotentialiter cunctis dominando regnaret. Cujus virtutis immensitate permoti etiam septem (0520A)vexilla regia beatorum innumeras lucifluarum mittit plebium catervas ad 217 laudem: ac suum quisque pio preveniens officio: locum debitum exsolvit: carnem triumphantis Regis per evum submisseque adorat: et glorificatis vultibus agnum: suasque rutilantibus gemmis eximias prefert cum laude coronas. Seraphin quoque divine sedis terribilem thronum alarum trino tegmine velant: sui famulatus unum te fatendo cum Patre et Spiritu Sancto Deum trine confessionis preconio declarandum in sede syderea permanentem regnantemque in secula seculorum incessabili jugitate dicunt. Sanctus. Sanctus. sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Per quem (0520B)nobis veram destinasti salutem: ut homo serpentis fraude deceptus illo resurgente mortem evaderet: et vitam quam amiserat repararet. Egerat diabolus fraude ut jugularet incautum: sed curavit Dominus vulneratum: dum fudit sanguinem preciosum. Tunc enim vetito ligno letale vulnus accepit: nunc vero per crucis lignum perpetua gaudia acquisivit. Deceperat quidem seducta mulier virum: sed redemptus est venerabilium fixione clavorum. Quia eripuit nos Deus de inferis: et liberavit de manu mortis: qui sedet ad dexteram Patris. Christus Dominus ac Redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Ad tumulum vigilantes unici Redemptoris: qui pro nostra redemptione (0521A)sepultus: et a mortuis est mirabiliter suscitatus: cujus virtutem et gloriam serenata cordis acie contemplamur: cum novelli gregis ovibus dulcissima in ara tua Domine pascua circumdamus. Universi pariter exorantes: ut hujus sacri corporis alimentum cruorisque suavissimum poculum: ad premium satietatis perpetue nobis tribuas possidendum. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Devotione geminata fratres charissimi passo pro nobis Domino mestificati cordis hostias offeramus; meroris operibus fructum leticie comparantes. Ut dum paschale sacrificium sedulitatis studio agere procuramus: in adventum ipsius strenue servitutis testimonium reportemus: quo jubente dicimus. (0521B)Pater noster qui es in celis.
Dicat Presb. Vicit leo tribus vicibus modo ut in die Resurrectionis folio 198.
(0522A)Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dei Patris Filius qui vestra peccata per corpus suum cruci adfixit: suo carnes vestras adfigat timori. R\. Amen. Quique vos filios sibi redemptionis adoptavit ex gratia: nulla vos patiatur se judicante mancipari gehenna. R\. Amen. Quo salvati per crucem: ad futuram quandoque mereamini pervenire mercedem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resur. fol. 193. Oratio. Expletis Domine in hac. Quere in die Resurrectionis. fol. 198.
(0522B)+
Quando preparatus sit Sacerdos ad Missam (0523A)celebrandam: ingressus ad sacrarium lavet manus dicendo.
Oremus. Oratio. Largire sensibus nostris quesumus Domine omnipotens Pater: ut sicut exterius inquinamenta manuum abluuntur: sic per te mentium sordes misericorditer emundentur: et crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum. Per Christum Dominum nostrum.
Postea flectat genua coram vestibus: et dicat quatuor Ave Maria. Et de intimo corde commendet se gloriose Virgini Marie: ut offerat illud acceptabile mysterium Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et ut ipsam in hoc sacrificio mediatricem et adjutricem habeat. Deinde muniat se signo crucis et super quamlibet vestem dicat. In nomine (0523B)Patris + et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Ad amictum.
Oratio. Pone Domine galeam salutis in capite meo: ad expugnandas et superandas omnes diabolicas fraudes: omniumque inimicorum meorum seviciam superandam. Per etc.
218 Ad albam.
Oratio. Indue me Domine vestimento salutis: ac tunica justicie: et indumento leticie circumda semper. Per Christum.
(0524A)Ad cingulum.
Oratio. Precinge Domine cingulo fidei: et virtute castitatis lumbos mei corporis: et extingue in eis humorem libidinis: ut jugiter maneat in me tenor totius castitatis. Per Christum.
Ad manipulum.
Oratio. Merear queso Domine deportare manipulum justicie: et ferre cum patientia: ut illum cum exultatione deferendo cum tuis Sanctis portionem accipiam. Per Christum.
Ad stolam.
Oratio. Redde mihi Domine obsecro stolam immortalitatis: quam perdidi in prevaricatione primi parentis: et quia cum hoc ornamento quamvis indignus accedere ad tuum sanctum presumo mysterium: presta (0524B)ut cum eodem letari merear in perpetuum. Per etc.
Ad casulam.
Oratio. Jugum tuum Domine suave est: et onus tuum leve: presta ut sic illud deportare valeam: ut consequi possim tuam gratiam. Per Christum.
Postea quam Sacerdos sit indutus dicat hoc.
R\. Pater peccavi in celum et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. Fac me sicut unum de mercenariis tuis. V\. Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus: ego autem hic fame pereo: surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei. (0525A)P. Fac me. Kyrieleyson. Christeleyson. Kyrieleyson. Pater noster. V\. Ab occultis meis munda me Domine: R\. Et ab alienis parce servo tuo. V\. Domine exaudi orationem meam. R\. Et clamor.
Oremus. Oratio. Deus qui de indignis dignos: de peccatoribus justos: et de immundis facis mundos: munda cor meum et corpus meum ab omni sorde et cogitatione peccati: et fac me dignum atque strenuum sanctis altaribus tuis ministrum: et presta ut in hoc altari ad quod indignus accedere presumo: acceptabiles tibi hostias offeram pro peccatis et offensionibus: et innumeris quotidianis meis excessibus: et pro peccatis omnium viventium: et defunctorum fidelium: et eorum qui se meis (0525B)commendaverunt orationibus: et per eum tibi meum sit acceptabile votum: qui se tibi Deo Patri pro nobis obtulit in sacrificium: qui est omnium opifex et solus sine peccati macula Pontifex. Jesus Christus filius tuus Dominus noster. Qui tecum vivit etc. Et statim manibus junctis coram pectoribus humiliter exeat: et eat ad altare: et faciat confessionem dicendo prius. Ave Maria. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Sancti Spiritus adsit nobis gratia. V\. Introibo ad altare Dei. R\. Ad Deum qui letificat juventutem meam. P. Judica me Deus. totum. cum Gloria Patri. Et iterum dicat. Et introibo ad altare Dei. V\. Dignare Domine die isto. R\. Sine peccato nos custodire. V\. Confitemini Domino quoniam bonus. R\. Quoniam in seculum misericordia (0525C)ejus. V\. Ora pro nobis sancta Dei genitrix. R\. Ut digni efficiamur etc.
Confessio. Confiteor omnipotenti Deo et beate Marie Virgini: et Sanctis Apostolis Petro et Paulo (0526A)et omnibus Sanctis: et vobis fratres manifesto me graviter peccasse per superbiam: in lege Dei mei: cogitatione: locutione: opere et omissione: mea culpa: mea culpa: gravissima mea culpa. Ideo precor beatissimam Virginem Mariam: et omnes Sanctos et Sanctas: et vos fratres orare pro me.
Absolutio. Misereatur vestri omnipotens Deus: et dimissis omnibus peccatis vestris: perducat vos ad vitam eternam. Amen.
Absolutio ad populum. Indulgentiam absolutionem et remissionem omnium peccatorum vestrorum cum emendatione morum et vite: per gratiam Sancti Spiritus tribuat vobis misericors Dominus. Amen. V\. Deus tu conversus vivificabis nos. R\. Et plebs tua letabitur in te: V\. Ostende nobis Domine misericordiam (0526B)tuam. R\. Et salutare tuum da nobis. V\. Sacerdotes tui induantur justiciam. R\. Et Sancti tui exultent. V\. Domine exaudi. R\. Et clamor. V\. Dominus vobiscum. R\. Et.
Oremus. Oratio. Aufer a nobis quesumus Domine: cunctas iniquitates nostras: et spiritum superbie et elationis cui resistis: et reple nos spiritu timoris: et da nobis cor contritum et humiliatum: quod non spernis: ut ad Sancta Sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Dominum nostrum 219 Jesum Christum filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus: per omnia secula seculorum. Amen.
Et statim accedat ad altare: et faciat crucem super (0526C)aram dicendo. In nomine Pa + tris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Et osculetur aram: et osculanao eam dicat Ant. Salve crux preciosa que in corpore Christi dedicata (0527A)es: et ex membris ejus tanquam margaritis ornata: salva presentem catervam in tuis laudibus jugiter congregatam. V\. Adoramus te Christe et benedicimus tibi. R\. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Oremus. Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster: et per triumphum sancte crucis: a cunctis nos defende periculis. Per Christum.
Oratio. Per virtutem sancte Crucis: et per intercessionem beate Marie Virginis: et beati Petri Apostolorum Principis: et omnium Sanctorum: absolve quesumus Domine nostrorum vincula delictorum: et quicquid pro eis meremur: propiciatus averte: et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es: tribue venire gaudentes. Per Christum.
(0527B)Alia. Conscientias nostras.
Alia Oratio. Adsit nobis Domine.
Ad extendendum corporalia dicat Sacerdos. In tuo conspectu quesumus Domine hec nostra munera tibi placita sint: ut nos tibi placere valeamus: attollite portas principes vestras: et elevamini porte eternales: et introibit Rex glorie. Quis est iste Rex glorie? Dominus fortis et potens in prelio: Dominus virtutum ipse est Rex glorie.
Mundando calicem dicat. Dignare Domine mundare vas istud: in quo sumere preciosum sanctum corpus tuum valeam. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia secula seculorum.
(0527C)Quando ponit vinum. Misce quesumus Domine in calice isto quod manavit ex latere tuo: ut fiat in remissionem peccatorum nostrorum. Amen.
Benedictio aque. Jube Domne benedicere
Dicat minister. Ab illo benedicatur: cujus Spiritus super aquas ferebatur. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen
Oratio. Ex latere Domini nostri Jesu Christi sanguis et aqua exiisse perhibentur: hec ideo nos pariter commiscemus: ut misericors Deus utrumque ad medelam animarum nostrarum sanctificare dignetur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Quando ponit hostiam in patena dicat. Benedictio Dei Pa + tris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti: (0527D)descendat super hanc hostiam tibi Deo Patri offerendam. Amen.
(0528A)Ante Evangelium dicat Sacerdos. Oratio. Conforta me Rex Sanctorum summum tenens principatum: da sermonem rectum et bene sonantem in os meum: ut placeam tibi et omnibus circumstantibus.
Inclinet se in medium altaris: et dicat. Jube Domne benedicere. Dominus sit in corde meo et in ore meo et in labiis meis: ad pronunciandum sanctum Evangelium divinum.
Diachonus vero dicat. Munda cor meum corpusque ac labia mea: omnipotens et misericors Deus: qui labie Esaye prophete calculo mundasti ignito. Ita et me tua gratissima miseratione mundare digneris: ut sanctum Evangelium valeam nunciare. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Quando petit benedictionem a Sacerdote. Jube domine (0528B)benedicere
Dicat Sacerdos. Corroboret Dominus sensum tuum ac labia tua: ut recte pronuncies nobis eloquia sancta sua.
Quando osculatur Evangelium. Dicat Presb. Ave Verbum divinum: reformatio virtutum: restitutio sanitatum.
Ad hostiam offerendam. Oratio. Acceptabilis sit majestati tue omnipotens Deus: hec nostra oblatio quam tibi offerimus: pro reatibus et facinoribus nostris: et pro stabilitate sancte Catholice et Apostolice Ecclesie. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Ad offerendum Calicem. Oratio. Offerimus tibi Domine: (0528C)Jesu Christi filii tui calicem: humiliter implorantes clementiam tuam: ut ante conspectum Divine majestatis tue: cum odore suavitatis ascendat. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Ad ponendam filiolam. Oratio. Hanc 220 oblationem quesumus omnipotens Deus placatus accipe: et omnium offerentium: et eorum pro quibus tibi offertur peccata indulge. Per Christum.
Inclinet se junctis manibus et dicat hanc orationem. Domine Deus omnipotens Pater: bene + dic et sanctifica hoc sacrificium laudis: quod tibi oblatum est ad honorem et gloriam nominis tui: et parce peccatis populi tui: et exaudi orationem meam: et dimitte mihi omnia peccata mea. Per Christum Dominum nostrum. (0528D)Amen.
(0529A)Benedictio incensi. Jube Domine benedicere. Ab illo benedicatur: in cujus honore cremabitur. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen.
Incensando dicat Sacerdos. Oratio. Placare Domine per hoc incensum mihi et populo tuo: parcens peccatis nostris: et quiescat ira et furor tuus: presta propicius: ut bonus odor simus tibi in vitam eternam. Amen.
Ad offertorium populi dicat Sacerdos offerenti. Centuplum accipias: et vitam eternam possideas in regno Dei. Amen.
Benedictio panis. V\. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R\. Qui fecit. R\. Sit nomen Domini. R\. Ex hoc.
Oratio. Bene + dic Domine creaturam istam panis: (0529B)sicut benedixisti quinque panes in deserto: ut omnes gustantes ex eo recipiant sanitatem tam anime quam corporis. Per Christum. Bene + dictio Dei Patris omnipotentis: et Filii: et Spiritus Sancti: descendat super hunc panem: et super omnes ex eo comedentes.
Ad lavandum manus. Lavabo inter innocentes manus meas: circumdabo altare tuum Domine: ut audiam vocem laudis tue: et enarrem universa mirabilia tua. Ne perdas cum impiis Deus animam meam: et cum viris sanguinum vitam meam.
In fine Misse dicitur Antifona in laudem gloriose Virginis Marie. Ant. Salve regina misericordie. Vita dulcedo et spes nostra salve. Ad te clamamus exules filii Eve. Ad te suspiramus gementes et flentes in (0529C)hac lachrymarum valle. Eya ergo advocata nostra: illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende. O clemens. O pia. O dulcis Virgo semper Maria. V\. Post partum.
OMNIUM OFFERENTIUM. (0530A) Dicat Presb. ante Altare antequam faciat confessionem in omnibus Festis precipuis.
Per gloriam nominis tui Christe fili Dei vivi et per intercessionem sancte Marie Virginis et beati Jacobi et omnium Sanctorum (0530B)tuorum auxiliare et miserere indignis servis tuis et esto in medio nostri Deus noster qui vivis et regnas in secula seculorum. Deo gratias.
Ad Missam Officium.
(0530C)Hec dicit Dominus: ego tuli te et fui tecum: alleluja. Et interfeci omnes inimicos tuos alleluja. Fecique tibi nomen grande: alleluja: alleluja. V\. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus cupit nimis. P. Feci. V\. Gloria et honor.(0531A) Per omnia semper secula seculorum. Gloria.
221 Et prosequatur a choro usque in fin. per totum annum preter in adventu Domini in Quadrag. et in diebus feriis.
In excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bone voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus Rex celestis: Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Jesu Christe. Domine Deus agnus Dei Filius Patris. Qui (0531B)tollis peccata mundi: miserere nobis. Qui tollis peccata mundi: suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris: miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus altissimus Jesu Christe. Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.
Dicat iterum. Per omnia semper secula etc.
Oratio. Christe cujus virtus atque potentia tantum in Apostolo tuo Jacobo emicuit: ut in nomine tuo emissis se demoniorum catervis: potentialiter meruerit imperare: tu Ecclesiam tuam ab adversantium impugnatione defende: virtute Spiritus exuperando adversa: ut illius doctrine opere compleat: cujus hodie exempla pie passionis honorat. R\. Amen.
In Adventu Domini.
Oratio. Deus qui per Angelicos choros adventum (0531C)filii tui Domini nostri Jesu Christi annunciare voluisti: qui per Angelorum preconia gloriam in excelsis Deo et in terra pacem hominibus bone voluntatis adclamantibus demonstrasti: concede ut in hujus Dominice Resurrectionis festivitate: pax terris reddita convalescat: et fraterne dilectionis charitate innovata permaneat. R\. Amen.
In solemnitatibus et in Dominicis quando festivitates Martyrum celebrantur.
(0532A)Oratio. Gloria nostra Deus.
Quere in festo Sancti Clementis fol. XX.
In Sancte Marie et in Circumcisione.
Oratio. Tibi semper Domine gloriam omnipotens Jesu Christe: cujus in celo et in terra laudes: confessio permanet: dum tibi gloria in excelsis decantatur: et in terra pax hominibus nunciatur. Bonam quesumus voluntatem nobis famulis tuis et populis supplicantibus tribue: ut ab omnibus nos mundes peccatis: et pacem tuam perpetuam nobis propicius et omni populo largiaris. R\. Amen.
De Natale Domini.
Oratio. Hodie nobis thesaurus natus est: hodie nobis lux ex utero virginis: quam spiritus ignivit verum lumen apparuit. Hodie cecorum medicus lumen (0532B)natus est. Hodie paraliticorum sanitas. Hodie debilium firmamentum: infirmantium virtus. Hodie resurrectio vivorum Salvator advenit. Hodie nobis inter noctem nubes ignita lucis apparuit. Hodie Salvator noster advenit: quem prophete ante promiserant: ex Maria Virgine nascitur. Hodie nobis in presepio positus perpetue Christianis ostenditur Christus: qui dixit: ego sum panis verus Dei qui de celo descendi. Siquis autem de pane isto manducaverit: non esuriet in eternum. R\. Amen.
In solemnitatibus et in Dominicis quando festivitates Martyrum celebrantur.
Oratio. Laudamus te Domine cum Angelis: benedicimus te cum virtutibus sanctis. Glorificamus cum potestatibus supernis. Et qui te opifice martyres nos (0532C)subsistere non desinimus: recte honore tui nominis per officium creature creatrici tue potentie non negamus: pro qua re tibi nos facito bone voluntatis tue placere servicium. Et vel in celis cum Angelis: et vel in terris cum hominibus pacifice aglutinari in tua glorificatione adscensum. R\. Amen.
In Illaria Pasche post gloria in excelsis.
Oratio. Tibi gloriam concinimus Domine Deus noster: tuamque potentiam postulamus: ut sicut pro (0533A)nobis peccatoribus dignatus es mori: et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria Resurrectionis: ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium: ita ut nobis processit vere Resurrectionis exemplum. R\. Amen.
222 Dicat Presb. in medium altaris. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. V\. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Lectio libri Sapientie Salomonis ( Cap. IIII).
R\. Deo gratias.
Justus si morte preoccupatus fuerit: anima ejus in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est: non diuturna neque annorum numero computata. Cani (0533B)sunt autem sensus hominis: et etas senectutis: vita immaculata. Placens Deo factus dilectus: et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est: ne malicia mutaret intellectum ejus: aut afflictio deciperet animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona: et instantia concupiscentie transvertit sensum sicut malicia: consumatus in brevi explevit tempora multa. Placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes: et non intelligentes: nec ponentes in precordiis suis talia. Quoniam misericordia Dei et gratia in sancto illius: et respectus in electo ipsius. R\. Amen.
Iterum dicat. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.(0533C) Hymnus trium puerorum.
Angelus Domini similiter descendit cum Anania et sociis ejus in fornacem. Et excussit flammam ignis de fornace: et fecit medium fornacis: tanquam spiritus roris flantem. Et non tetigit eos omnino ignis: nec contristavit: nec quicquam moleste eis intulit. Tunc illi tres quasi ex uno ore laudabant: et magnificabant: et benedicebant Dominum de fornace dicentes. Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis es et superexaltatus in secula. Amen.
Benedictus es. (0534A)Benedicite omnia opera Domini Domino hymnum dicite et super exaltate eum (0534B)in secula. Amen. Benedicite Anania. Azaria. Misael Dominum. Hymnus. Quia eripuit nos Deus ab inferis: et de manu mortis salvavit nos: et eripuit nos de medio camino ardentis: flamen in medio ignis eduxit nos.
Dicat Presb. Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in seculum misericordia ejus. R\. Amen. V\. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et. Tunc cantent. Psallendo. Posuisti Domine super caput ejus: coronam de lapide pretioso. V\. Super salutare tuum Domine exultabit vehementer: desiderium anime ejus tribuisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. P. Coronam.
Dicat diaconus. Silentium facite. Hic 223 ponat vinum in calice dum dicitur epistola.
(0534C)Lectio Actuum Apostolorum ( Cap. XI).
Deo gratias.
In illis autem diebus: supervenerunt ab Hierosolymis prophete Antiochiam. Et surgens unus ex eis nomine Agabus: significabat per spiritum famem futuram magnam in universo orbe terrarum: que facta est sub Claudio. Discipuli autem prout quisque habebat: proposuerunt singuli in monasterium mittere habitantibus in Judea fratribus. Quod et fecerunt: mittentes ad seniores per manus Barnabe et Sauli. Eodem autem tempore: misit Herodes Rex manus: ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Jacobum fratrem Johannis gladio. Videns autem quia placeret Judeis: apposuit apprehendere et Petrum. Erant autem dies azimorum. Quem cum (0535A)apprehendisset: misit eum in carcerem: tradens quatuor quaternionibus militum ad custodiendum: volens post pascha producere eum populo. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio sancti Evangelii secundum Marcum ( Cap. X).
In illis diebus. Assumens iterum Jesus duodecim: cepit illis dicere: que essent ei ventura. Quia ecce ascendimus Hierosolymam: et filius hominis tradetur in manus principibus Sacerdotum et scribis et senioribus. Et condemnabunt eum morte: et tradent eum gentibus: et illudent ei. Et conspuent eum: et flagellabunt eum: et interficient eum: et tertia die resurget. Et accedunt ad eum Jacobus et Johannes filii Zebedei dicentes. Magister volumus: (0535B)ut quodcumque petierimus: facias nobis. At ille dixit eis: quid vultis ut faciam vobis? Et dixerunt. Da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram: sedeamus in gloria tua. Jesus autem dixit eis. Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Aut baptismo quo ego baptizor baptizari? At illi dixerunt. Possumus. Calicem quem ego bibo bibetis: et baptismo quo ego baptizor baptizabimini. Sedere autem ad dextram meam vel sinistram: non est meum dare vobis: sed quibus paratum est. Et audientes decem: indignati sunt de Jacobo et Johanne. Jesus autem vocans eos: ait illis. Scitis quia hi qui videntur principari gentibus: dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est in vobis. Quicumque voluerit fieri major erit (0535C)minor: et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus. Nam et filius hominis non venit ut ministraretur ei: sed ut ministraret: et daret animam suam redemptionem pro multis. R\. Amen.
(0536A)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Tunc offerat Sacerdos hostiam.
Lauda. Alleluja. V\. Ecce servus meus suscipiam eum: electus meus complacuit sibi in illo anima mea.
Postea dicat.
Deo gratias.
Sacrificium. Fulgebit justus sicut splendor firmamenti: et sicut stelle celi dantes claritatem lucis: ita et justus splendebit. V\. In perpetua eternitate.
Et dum cantatur sacrificium: offerat hostiam in calicem cum orationibus que sequuntur.
Oratio. Acceptabilis sit majestati tue omnipotens (0536B)eterne Deus hec oblatio: quam tibi offerimus pro reatibus et facinoribus nostris: et pro stabilitate sancte Catholice et Apostolice fidei cultoribus. Per Christum etc. In nomine Pa + tris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Dimittendo patenam super corporales. Deinde accipiat calicem sanctificando sic. In nomine Pa + tris et Filii et Spiritus Sancti Amen.
Oratio. Offerimus tibi Domine calicem: ad benedicendum sanguinem Christi Filii tui: deprecamur quesumus clementiam tuam: ut ante conspectum divine Majestatis tue cum odore suavitatis ascendat. Per eundem.
Ponat calicem super aram et accipiat filiolam sine (0536C)sanctificatione et ponat super calicem dicendo. Oratio. Hanc oblationem quesumus Domine placatus admitte: et omnium offerentium eorum pro quibus tibi offertur peccata indulge. Per Christum.
(0537A)Hic dicat. In spiritu humilitatis. Postea offerat populus: posito incenso dicat Presb.
Adjuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum.
(0538A)224 Hic accipiat aquam in manibus: et dicat silentio super oblationem cum tribus digitis. In nomine Patris + et Filii et Spiritus Sancti regnas Deus in secula seculorum.
R\. Amen.
Inclinet se Sacerdos ante altare et dicat silentio istam orationem.
Oratio. Accedam ad te in humilitate spiritus mei: (0539A)loquar ad te quia multam spem in fortitudine dedisti me. Tu ergo fili David qui revelato mysterio ad nos in carne venisti: clave crucis tue: secreta cordis mei aperi: mittens unum de Seraphin: qui candenti carbone illo: qui de altari tuo sublatus est: sordentia labia mea emundet: mentem enubilet: docendique materiam subministret: ut lingua que proximorum utilitati per charitatem servit: nec erroris insonet casum: sed veritatis resultet sine fine preconium. Per te Deus meus: qui vivis et regnas in secula seculorum. Amen.
Incipit Missa.
Dominus sit semper vobiscum.
(0539B)Sequens oratio non dicatur equaliter.
Oratio. Christe cujus virtus atque potentia tantum in Apostolo tuo Jacobo emicuit: ut in nomine tuo emissis a se demoniorum catervis: potentialiter meruerit imperare. Tu Ecclesiam tuam ab adversantium impugnatione defende: ut virtute spiritus exuperando adversa: illius doctrina opere compleatur: cujus hodie exemplum pie passionis honorat. R\. Amen.
Dicat Presb.
Per misericordiam tuam Deus noster qui (0539C)es benedictus et vivis et omnia regis in (0540A)secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Sacerdos elevando manus.
Oremus.
Agyos. Agyos. Agyos. Domine Deus Rex eterne tibi laudes et gratias.
Ecclesiam sanctam Catholicam in orationibus in mente habeamus ut eam Dominus (0540B)fide et spe et charitate propicius ampliare dignetur. Omnes lapsos captivos infirmos atque peregrinos in mente habeamus ut eos Dominus propicius respicere redimere sanare et confortare dignetur.
225 Respondeat Chorus. Presta eterne omnipotens Deus. Postea dicat Presb.
(0540C)Oratio. Vocantem nos ad se Jesum fratres dilectissimi (0541A)agnoscentes: qui beatissimum Jacobum Apostolum suum retia componentem in navi: ad se vocans: ejusdem nos postmodum spiritualibus doctrinis admonet atque docet: ut postulantes in fide nihil hesitemus: omni mentis devotione cum lachrymis eumdem Dominum flagitemus. Ut postulatio nostra apud eum ea nobis obtineat adimplere: que in ipso Apostolo docente cognovimus. R\. Amen.
Dicat Presb.
Per misericordiam tuam Deus noster in cujus conspectu Sanctorum Apostolorum et (0541B)Martyrum Confessorum atque Virginum (0542A)nomina recitantur. Amen. Offerunt Deo Domino oblationem Sacerdotes nostri Papa Romensis et reliqui pro se et pro omni Clero et plebibus Ecclesie sibimet consignatis vel pro universa (0542B)fraternitate Item offerunt universi (0543A)Presbyteri Diachoni Clerici ac populi circumadstantes. In honorem Sanctorum pro se et suis.
R\. Chorus.
Offerunt pro se et pro universa fraternitate.
Dicat Sacerdos.
Facientes commemorationem beatissimorum (0543B)Apostolorum et Martyrum gloriose Sancte Marie Virginis. Zacharie. Joannis. Infantium. Petri. Pauli. Johannis. Jacobi. Andree. (0544A)Philippi. Thome. Bartholomei. Matthei. Jacobi. Symonis. et Jude. Mathie. Marci. et Luce
226 R\. Chorus. Et omnium Martyrum. Dicat Sacerdos.
Item pro spiritibus pausantium. Ilarii. (0544B)Athanasii Martini. Ambrosii. Augustini. Fulgentii. Leandri. Isidori. David. Juliani. Item Juliani. Petri. Item Petri. Johannis Servi Dei. Visitani. Viventi. Felici. (0545A)Cipriani. Vincentii. Gerontii. Zachariae. Cenapoli. Dominici. Justi. Saturnini. Salvati. Item Salvati. Bernardi. Reymundi. Johannis. Celebruni. Gundisalvi. Martini. Roderici. Johannis. Guterri. Sancii. Item Sancii. (0545B)Dominici. Juliani. Juliani. Philippi. Stephani. Johannis. Item Johannis. Felicis.
R\. Chorus.
Et omnium Pausantium.
Dicat Presb.
Post nomina. Oratio. Vivant in nobis Jesu Domine Apostoli tui Jacobi praedicamenta doctrine: quibus docemur illum beatum esse: qui inlatus tentationis valuerit equanimiter supportare: quo dum presentia mala patientissime toleraverimus: in pace et charitate nunc: et in eternum tecum sine fine vivamus.
R\. Amen.(0545C) Quia tu es vita vivorum: sanitas infirmorum: ac requies omnium fidelium defunctorum. In eterna secula seculorum. R\ Amen.
Postea dicat ad pacem. Oratio. Suscipe Jesu bone: in hoc natali Jacobi Apostoli tui offerentium vota: (0546A)et refrigerium presta spiritibus defunctorum: ut eo apud te intercedente: et viventibus et defunctis tue pietatis gratia impendatur: cujus doctrina duodecim tribuum commemorantium edocetur. R\. Amen.
227 Postea dicat Sacerdos.
Quia tu es vera pax nostra et charitas indisrupta: vivis tecum: et regnas cum Spiritu Sancto unus Deus in secula seculorum. R\. Amen.
(0546B)Dicat Presb. elevando manus.
Gratia Dei Patris omnipotentis pax ac dilectio Domini nostri Jesu Christi: et communicatio Spiritus Sancti sit semper cum omnibus nobis.
R\. Chorus. Et cum hominibus bone voluntatis.
Dicat Presb.(0546C) Quomodo astatis pacem facite.
R\. Chorus. Pacem meam do vobis: pacem meam commendo vobis: non sicut mundus dat pacem: do vobis. V\: Novum mandatum do vobis: ut diligatis invicem. Reiteretur. Pacem meam do vobis. V\. Gloria et honor Patri. P. Pacem. Interim quod Chorus dicit. Pacem meam. accipiat Sacerdos pacem de patena dicendo sic. Habete osculum dilectionis et pacis: (0547A)ut apti sitis sacrosanctis mysteriis Dei. Et statim det pacem Diachono vel puero: et puer populo. Postea inclinet se Sacerdos junctis manibus et dicat.
Introibo ad altare Dei mei.
R\. Chorus. Ad Deum qui letificat juventutem meam. et ponat Presb. manus super Calicem et dicat.
Aures ad Dominum.
R\. Chorus. Habemus ad Dominum.
Dicat Presb.
Sursum corda.
(0547B)R\. Chorus. Levemus ad Dominum.
Dicat Presb. junctis manibus inclinando se in medium altaris.
Deo ac Domino nostro Jesu Christo Filio Dei: qui est in celis dignas laudes dignasque gratias referamus.
228 Et dicendo Gratias referamus, elevet Sacerdos (0547C)manus in altum. Et Chorus respondeat. Dignum et justum est. Et postea cantet Presb. Inlatio.
Dignum et justum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum (0547D)In cujus nomine electus (0548A)Jacobus cum ad passionem traheretur paraliticum ad se clamantem curavit: atque hoc miraculo cor illudentis sibi ita compulsit: ut eum sacramentis instinctum fidei faceret ad gloriam (0548B)pervenire martyrii. Sic ipse post in confessionem Filii tui capite dejecto interemptus occubuit. Perveniens ad eum in pace pro quo hanc sustinuit passionem. Ipse est enim (0548C)unigenitus tuus Filius: qui dedit animam suam redemptionem pro multis. Per quem nostris tu Deus Pater jubeas parcere jam delictis. Cui merito exercitus militie celestis non cessant clamare ita (0548D)dicentes.
(0549A)229. Respondeat Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus. Dominus Deus Sabbaoth: Pleni sunt celi et terra gloria majestatis tue. Osanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis. Agyos. Agyos. Agyos. Kyrie. O theos.
Postea dicat Presbyter.
Vere Sanctus; vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Quem Jacobus relicto Zebedeo patre ita secutus est: ut eum obnixe diligendo fieret electus in vita: muudus in conscientia: probabilis in doctrina. Postremo ita scientiam commendans ex opere: ut pro (0550A)eo truncato interierit capite. Quem pro se vel pro omnibus noverat animam posuisse Christum Dominum. Cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
Deinde dicat Sacerdos in silentio junctis manibus inclinando se ante Altare. Oratio. Inclinet se Presbyter ante Altare.
Adesto adesto Jesu bone Pontifex in medio nostri: (0550B)sicut fuisti in medio discipulorum tuorum: et sancti + fica hanc oblationem + ut sanctificata + sumamus per manus sancti Angeli tui sancte Domine et redemptor eterne. Dominus noster Jesus Christus in qua nocte tradebatur accepit panem 230 et gratias agens bene + dixit ac fregit: deditque discipulis suis dicens. Accipite et manducate.
Hoc. est. corpus. meum. quod. pro. vobis. tradetur .
(0551A)Hic elevetur Corpus. Quotiescumque manducaveritis: hoc facite in meam + commemorationem. Similiter et calicem postquam cenavit dicens.
Super calicem. Hic. + est. calix. novi. testamenti. in meo. sanguine. qui. pro. vobis. et. pro. multis. effundetur. in. remissionem. peccatorum.
(0552A)Hic elevetur calix coopertus cum filiola. Quotiescumque biberitis: hoc facite in meam + commemorationem. Et cum perventum fuerit ubi dicitur. In meam commemorationem. dicat Presb. alta voce omnibus diebus preter festivis. Pari modo ubi dicit. In claritatem de celis. Et qualibet vice respondeat Chorus. (0553A)Amen. Quotiescumque manducaveritis panem hunc et calicem istum biberitis: mortem Domini annunciabitis: donec veniat. In claritatem + de celis. R\. Amen.
Oratio post pridie. Subjuga Deus nostras tuo leve jugo cervices: ut onus tuum: quod amantibus est: ita optabili devotione feramus: sicut Jacobus Apostolus tuus: innexo collo suo fune ad passionem tractus (0554A)est letabundus: ut sanctificans hec que tibi offerimus nos ipsos benedicas perceptione hostie hujus. Amen.
Oratio. Te prestante sancte Domine: quia tu hec omnia nobis indignis servis tuis: valde bona creas: sancti+ficas vivificas + bene + dicis ac prestas nobis: ut sit benedicta a te Deo nostro in secula seculorum. R\. Amen. Et tunc Presb. accipiat corpus Domini de (0555A)patena: et ponat super calicem discoopertum: et dicat alta voce omnibus diebus videlicet festivis et Dominicis: preter in locis in quibus erit Antiphona propria ad confractionem panis. Postea dicat Presb. sic.
Dominus sit semper vobiscum.
(0556A)Respondeat Chorus. Et cum spiritu tuo.
Dicat Presb.
Fidem quam corde credimus ore autem dicamus.
Et elevet Sacerdos corpus Christi ut videatur a populo. Et dicat Chorus symbolum bini ac bini: videlicet.
(0557A)Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem. Factorem celi et terre. Visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo. Lumen ex lumine. Deum verum ex Deo vero. Natum non factum. Omousion Patri hoc est ejusdem cum Patre substantie. Per quem omnia facta sunt que in celo et que in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de celis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est. Passus sub Pontio Pilato. Sepultus tertia die surrexit. Ascendit ad celos: sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. 231 Cujus regni non (0557B)erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum vivificatorem et ex Patre et Filio procedentem. Cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum. Qui locutus est per Prophetas: et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum et vitam venturi seculi. Amen.(0557C) (0558A)Post hec frangat Presb. Eucharistiam in medium: et ponat mediam partem in patena: et de alia parte faciat quinque particulas et ponat in patena: et accipiat aliam partem et faciat quatuor particulas et ponat in patena similiter per ordinem factas per perscriptas rotas. Et statim purget bene digitos. Et cooperto calice faciat Memento pro vivis. Et perfecto Simbolo dicat Presb. ad orationem Dominicam equaliter.
(0559A)Oratio. Oremus. Apostolo tuo Jacobo Domine edocente premonemur: ut si quis nostrum indiget sapientia: postulet a te: quia das omnibus affluenter: et non improperas. Sed quia ad te pervenire cupimus per Christum: qui est virtus tua et sapientia: id agere praeoptamus. Poscentes clementiam tuam: per eum qui apud te advocatus factus est noster. Ut pervenire nos ad te facias: et oratione quam ipso Domino instruente didicimus: ad te introire permittas: proclamantes e terris.
Pater noster qui es in celis. R\. Amen. Sanctificetur nomen tuum. R\. Amen. Adveniat regnum (0559B)tuum. R\. Amen. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. R\. Amen. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quia Deus es. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. R\. Amen. Et ne nos inducas in (0559C)tentationem. R\. Sed libera nos a malo.
Postea dicat Sacerdos.
Liberati a malo: confirmati semper in bono: tibi servire mereamur Deo ac Domino nostro: (0560A)pone Domine finem.
Hic percutiat Sacerdos pectus.
Peccatis nostris da gaudium tribulatis: prebe redemptionem captivis: sanitatem infirmis: requiemque defunctis concede pacem et securitatem in omnibus diebus nostris frange audaciam (0560B)inimicorum nostrorum et exaudi Deus orationes servorum tuorum omnium fidelium christianorum in hac die et in omni tempore. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tu um qui tecum vivit et regnat (0560C)in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia semper secula seculorum. R\ Amen.
232 Accipiat modo primam particulam de patena: et ponat super calicem dicendo. Vicit leo. quere fol. 198. et dicat istam orationem inter se submissa (0561A)voce. Sancta sanctis et conjunctio corporis Domini nostri Jesu Christi: sit sumentibus et potantibus (0562A)nobis ad veniam: et defunctis fidelibus prestetur ad requiem. Et mittat particulam in calicem: et (0563A)cooperiat calicem: et dicat alta voce sic: si ibi non fuerit Diachonus.
Humiliate vos ad benedictionem. Dominus sit semper vobiscum.
Benedictio. Christus Deus Dei Patris Filius: quem Jacobum relicto Patre in navi tota secutus est intentione cordis: indesinenter vos faciat suis inherere (0564A)vestigiis. Amen. Quique per hunc Apostolum suum cultores demonum convertit ad fidem: concedat vobis vana hujus seculi respuendo se in veritate diligere. R\. Amen. Ut ejus remuneremini presidiis: cujus hodie triumphum excolitis passionis. R\. Amen. Quod ipse prestare dignetur: per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen. Postea statim dicat. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Quo dicto cantet Chorus. Gustate et videte quam (0565A)suavis est Dominus: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Redimet Dominus animas servorum suorum; et non relinquet omnes qui sperant in eum: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. Alleluja: alleluja: alleluja.
Quo dicto accipiat Presbyter aliam particulam sequentem et dicat sic. Oratio. Panem celestem de mensa Domini accipiam: et nomen Domini invocabo.
Dicat Memento pro mortuis: tenendo illam particulam (0566A)super calicem. Et perfecto Memento dicat silentio hanc orationem.
Oratio. Domine Deus meus: da mihi corpus et sanguinem filii tui Domini nostri Jesu Christi ita sumere: ut per illud remissionem omnium peccatorum merear accipere: et tuo Sancto Spiritu repleri Deus noster. Qui vivis et regnas in secula seculorum: amen.
233 Oratio. Ave in evum sanctissima caro Christi: in perpetuum summa dulcedo.
Oratio. Ave in evum celestis potus: qui mihi ante omnia et super omnia dulcis es.
Oratio. Corpus et sanguis Domini nostri Jesu (0567A)Christi custodiat corpus et animam meam in vitam eternam. Amen.
Et sumat particulam quam in manu habet: et cooperiat calicem et veniat ad patenam: et consumat omnes particulas per ordinem. Et deinde accipiat patenam et ponat super calicem: et purget bene cum pollice et accipiat sanguinem. Et dum Sacerdos sumpserit sanguinem dicat immediate hanc orationem.
Oratio. Domine Deus meus: Pater et Filius et Spiritus Sanctus: fac me te semper querere et diligere: et a te per hanc sanctam communionem quam sumpsit nunquam recedere: quia tu es Deus: et preter te non erit alius in secula seculorum. Amen.
Cantet chorus. Communio. Refecti Christi cor. (0567B)Quere fol. 193. Dum Sacerdos dixerit Corpus Domini nostri Jesu Christi. eat ad cornu altaris dextrum.
Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi quod accepimus: et sanctus sanguis ejus quem potavimus: adhereat visceribus nostris eterne omnipotens Deus: ut non veniat nobis ad judicium: nec ad condennationem: sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam eternam. Amen. Per misericordiam. etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Item orationes que sequuntur dicuntur per totum (0567C)annum tam diebus Dominicis quam in festis post Eucharistiam. Refecti Christi corpore et sanguine pariter: quia sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus: ut nos in eadem refectione et sanctificatione habentes: hic et in futuro seculo gloriam percipiamus. R\. Amen.
Oratio. Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem quesumus: ut sit nobis hoc ad remissionem peccatorum et sanitatem mentium. Amen.
Oratio. Christi Domini nostri gratia satiati gratias agimus perpetue Trinitati: cujus sanguine sumus precio magno redempti. Petimus itaque sacramentorum tuorum meritis: ut de hoc seculo eripiamur inlesi.
(0567D)R\. Amen.
Oratio. Gratias tibi agimus Domine Deus: et te Deum benedicimus de die in diem: qui nos in hanc diem sancte solennitatis tue perducere dignatus es. Fac ut diem istum Nativitatis tue: Conceptionis: Circumcisionis: Apparitionis: Resurrectionis: Ascensionis per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere mereamur cum fideli populo tuo. R\. Amen.
Post communionem in XL. Repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra in exultatione.
(0568A)Oratio. Reple Domine cor nostrum leticia: qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam. Ut quia escarum perceptione reficimur: spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur. Amen.
Vi cit leo de tribu Juda radix David alleluya.
Nota quod non dicitur Vicit leo. nisi in tempore Resurrectionis.
(0568B)Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem Sancti tui N. Sanctorum tuorum. N. Sancteque Virginis tue. N. Sancti Confessoris tui. N. tibi obtulimus misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus: ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium 234 sempiternum. Concedente divinitate tua Deus noster: qui es vita vivorum et corona Sanctorum in eterna secula seculorum. R\. Amen.
Oratio. Passionis dominice calicem delibantes: et (0568C)sacrosancti corporis suavitatem gustantes: gratias et laudes ei referamus: in domo ejus leti et hilares ambulantes. R\. Amen.
Oratio. Deus sempiterne salus beatorum: beatitudo inestimabilis: concede queso: ut ineffabili munere tuo sancta ac beata qui sumpserunt: sancti ac beati esse mereantur. R\. Amen. Per ineffabilem tue divinitatis potentiam Deus: qui es benedictus in secula seculorum. R\. Amen.
In Assumptione Sancte Marie.
Oratio. Omnes qui huic tante Assumptionis solemnitati convenistis: et sacrosancta communione mortalia corpora vivificastis: mereamini per interventum sancte et gloriose genitricis Dei: et hic ab (0568D)omnibus malis eripi: et in futuro cum Christo sine fine jocundari. R\. Amen.
In Illaria Pasche.
Oratio. Expletis Domine in hac sancta solennitate nostre servitutis officiis: gratias tibi laudesque referimus dono tue miserationis adjuti. Precantes te Deus: ut a peccatis nos abluas: et in tuis laudibus exultare concedas. R\. Amen.
De Sancta Barbara.
Oratio. Deus cujus dilectionem beata Barbara virgo (0569A)et martyr omni terreno anteposuit: presta quesumus: ut cujus martyrii triumphum recolimus: ejus suffragiis ad celestia regna pervenire possimus. R\. Amen.
In Octava Pasche ad Missam. Officium.
Dicite in nationibus alleluja: Dominus regnavit a ligno alleluja: Et correxit orbem terre alleluja alleluja. V\. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. P. Et Corre. V\. Gloria et honor. P. Et corre.
Oratio. Tibi gloriam concinimus Domine Deus noster: tuamque potentiam postulamus: ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori: et clarificatus secundo: post tertium diem: apparuisti in gloria (0569B)resurrectionis: ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium: ita ut nobis precessit vere resurrectionis exemplum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc.
Apocalipsis Johannis apostoli ( Cap. V).
R\ Deo gratias.
Ego Johannes fui in spiritu: et vidi in dextera sedentis supra thronum librum scriptum intus et foris: signatum sigillis septem. Et vidi Angelum fortem predicantem voce magna. Quis est dignus aperire librum: et solvere signacula ejus? Et nemo poterat in celo neque in terra neque subtus terram aperire librum: neque aspicere illum. Et ego flebam multum: quoniam nemo dignus inventus est aperire (0569C)librum: nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi. Ne fleveris. Ecce vicit Leo de tribu Juda radix David: aperire librum: et solvere septem signacula ejus. Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium: et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum: habentem cornua septem: et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum. Et cum aperuisset librum: (0570A)quatuor animalia et viginti quatuor seniores: ceciderunt coram agno: habentes singuli cytharas et fialas aureas plenas odoramentorum: que sunt orationes Sanctorum. Et cantabant novum canticum dicentes. Dignus es accipere librum: et aperire signacula ejus: quoniam occisus es: et redemisti nos Deo in sanguine tuo: ex omni tribu et lingua et natione et populo: et fecisti nos Deo nostro regnum et Sacerdotes: et regnabimus super terram. Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum. Erat numerus eorum millia millium dicentium voce magna. Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem: et divinitatem: et sapientiam: et fortitudinem: et honorem: et gloriam: et benedictionem. Et omnem creaturam que (0570B)in celo et super terram et sub terra et que sunt in mari. Omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno: benedictio: et honor: et gloria: et potestas Deo nostro: in secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Psallendo. Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra. 235 V\. Quoniam elevata est magnificentia tua supra celos. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. P. In universa terra.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. XIII).
In illis diebus: ait Paulus ad plebem. Viri fratres (0570C)filii generis Abraham: et qui in vobis timent Deum: vobis verbum salutis hujus missum est. Qui enim habitant in Hierusalem et principes ejus hunc ignorantes: et voces prophetarum que per omne sabbatum leguntur: judicantes impleverunt. Et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt Pilato: ut interficerent eum. Cumque consummassent omnia que de eo scripta erant deponentes eum de ligno: posuerunt eum in monumento. Deus vero (0571A)suscitavit eum a mortuis: qui visus est per dies multos: his qui simul ascenderant cum eo de Galilea in Hierusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Et nos vobis annunciamus eam que de patribus nostris repromissio facta est. Quoniam hanc Deus adimplevit filiis vestris: suscitans Jesum sicut et in psalmo scriptum est. Filius meus es tu: ego hodie genui te. Quod autem suscitaverit eum a mortuis: amplius non reversum in corruptionem: ita dixit. Quia dabo vobis sancta David fidelia. Ideoque et alias dicit. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. David autem sua generatione cum administrasset voluntati Dei: dormivit et adpositus est ad patres suos: et vidit corruptionem. Quem vero Deus suscitavit a mortuis: non vidit corruptionem. Notum (0571B)igitur sit vobis viri fratres: quia per hunc Jesum vobis remissio peccatorum adnunciatur ab omnibus: quibus non potuistis in lege Moysi justificari. In hoc enim omnis qui credit justificabitur.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. II).
Illo in tempore: una sabbatorum cum fores essent clause ubi erant discipuli propter metum Judeorum: venit Jesus et stetit in medio et dixit eis. Pax vobis. Ex cum hoc dixisset: ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli: viso Domino. Dixit ergo eis iterum. Pax vobis. Sicut misit me pater: et ego mitto vos. Hoc cum dixisset: insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata: (0571C)remittuntur eis. Et quorum retinueritis: retenta erunt. Thomas autem unus ex duodecim: qui dicitur Didimus: non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli. Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis. Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum: et mittam digitum meum in locum clavorum: et mittam manum meam in latus ejus: non credam. Et post dies octo: iterum erant discipuli ejus intus: et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis: et stetit in medio eorum: et dixit. Pax vobis. Deinde dicit Thome. Infer digitum tuum huc et vide manus meas: et affer manum tuam et mitte in latus meum: et noli esse incredulus: sed fidelis. Respondit Thomas: et dixit. Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Jesus. Quia vidisti me Thoma: (0571D)credidisti. Beati qui non viderunt: et crediderunt. (0572A)Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum: que non sunt scripta in libro hoc. Hec autem scripta sunt: ut credatis quia Jesus est Christus filius Dei. Et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Apparuit Dominus Jesus discipulis suis dicens pax vobis: ego sum qui resurrexi: nolite timere. P. Alleluja.
Sacrificium. Alleluja. Celebravit David pascha et offerebat holocausta Domino: et constituit Sacerdotes in opere domus Domini alleluja alleluja. V\. Alleluja: congregati sunt omnes filii Israel in loco sanctificationis: ibi enim benedixerunt Dominum: (0572B)propterea vocaverunt nomen loci hujus Convalle benedictionis in opere domus Domini: alleluja: alleluja.
Missa. Completo dilectissimi sacre solennitatis salutarium dierum numero: potius quam peracto: multisque Deo presule lustratorum cursibus celebrando compotes obsequele gerimus de perfectis: spei titulum capiamus de futuris. Oremus ergo ut sic apud clementissimum Patrem vota nostra hec legatio presentium festorum insinuet: quo diutinum plebi sue hujus vite commercium annue litationis rediviva gaudia subministrent. R\. Amen.
236 Alia Oratio. Ingeniti genitoris genite fili: qui in eo nobis diei hujus octavi renovas cultum: in (0572C)quo te discipulorum aspectibus hodie prebuisti palpandum. Nam licet hic dies sit prior pre ceteris conditus: octavus post septem efficitur revolutus. Quo ipse sicut ammirabiliter e sepulchro surrexisti a mortuis: ita ad discipulos inestimabiliter intrasti januis obseratis. Initium videlicet pasche: ac finem exornans congruis sacramentis: cum et Resurrectio tua custodibus terrorem incuteret: et manifestatio discipulorum corda dubia confortaret. Quesumus ergo ut nos his sacramentis imbutos: fides qua te credimus: post istud seculum tibi representet inlesos. Nullum nobis de te scrupulum dubitationis: errorisque: aut ocium pariat: aut quesitio incauta enutriat. Serva in nomine tuo: quos redemisti sanguine precioso. Contemplandum te nostris sensibus (0572D)prebe: nostrumque cor dignatus ingredere. Esto (0573A)semper in medio nostri: qui hodie pacem nuncians discipulorum in medio astitisti. Quique in eis insufflasti spiritum vite: nobis largire ejusdem spiritus consolationem. Quod sacrum pascha quod evolutis septem dierum cursibus immolavimus hujus octavo diei curriculo presenti sacrificio consummemus. Ut in hoc die a quo Resurrectionis tue cepimus excolere mysterium: presentis pasche peragamus legitimum sacramentum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Dies istos Domine quos in leticia celebramus Christi tui Resurrectio gloriosa depinxit: nobisque in generatione perpetua celebrandos doctrina Apostolica dereliquit. Astantes ergo ante tuam majestatem clementissime Pater pascha legitimum frequentamus: et ut nobiscum sit (0573B)sponsus eternus jugi obsecratione deposcimus. Eripe itaque nos et familiam tuam ab iniquitatibus cunctis: ab scandalo et diebus malignis. Prepara nobis mensam venerandi altaris: quam circumdemus velut soboles magni Regis. Ut offerentes propiciatorium libamen pro nobis et famulis tuis exaudiri apud te mereamur: tam pro viventibus: quam pro defunctis fidelibus.
R\. Amen.
Aa pacem. Oratio. Christe Dei filius: qui obseratis seris ad discipulos intras: eterna eos pace confirmas: prebe in his solennitatibus obsequenti caterve: et simultatis vicium fugare: et charitatis vere concordiam veraciter retinere. Quo tui discipuli per dilectionem (0573C)effecti: illis peracta pasche solennia sacrificiis honoremus: quibus ipsi purificari a nostris criminibus mereamur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere: Domine Sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Omnium magistrum et formam doctrine prebentem in humilitate: et majestatem Deitatis ostendentem in divina virtute. Qui per infirmitatem carnis mori dignatus est: et resurrexit per divinam Spiritus Sancti virtutem. Qui pluribus modis et multis argumentis se discipulis suis vivum exhibuit: ut videri: tangi: tractarique potuisset: ne crederetur assumpti hominis carnem in inferis reliquisse. Qui octavo die resurrectionis sue: pro metu Judeorum (0573D)discipulis domi januis clausis apparuit: et omnem diffidentiam ad nostre credulitatis exempla destruxit. Hic cum improvisus in medio circumsedentium appareret: putabant omnes se spiritum cernere: qui possit clausis januis introire. Quorum cum corda turbata previderet: illum superflua priori sollicitudine pernegantem affari dignatus est. Ut latus perfossum lancea: manibus attrectaret: et fixuras clavorum (0574A)in suis palmis aspiceret. Ut non perniciosa incredulitate tabesceret: sed celeri confessione gauderet. Isto proinde: qui cum videret credidit: beatiores illos qui non vidissent credidissent: difinita sententia declaravit. Vere fidelis Dominus in verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis. Pati et resurgere se promisit: et docuit: et legis 237 oracula non solvit: sed potius adimplevit. Quis enim hec sufficienter poterit enarrare miracula? qualiter homo verus corpore solidatus clausis claustris intraverit: aut tremula moliaque aquarum orbita sicca planta discurrerit? Cui cum januam introiret non obfuit corporis pondus: et cum maria sicco pede transcurreret: carnis non obstitit pondus. Ut vere summus in suis mirabilibus Deus: et qui in utero (0574B)virginali ingredi egredique potuit: claustris pudicicie permanentibus: ipse inferos penetravit inlesus: et resurrexit sine ulla carnis corruptione securus. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui clausa ostia dum discipulos visitaret: introivit ut Deus: ut cum de veritate corporis sui dubitantibus peteret panem et manducaret: homo esset verus inventus. Illud faciens mirabiliter: hoc misericorditer. Illud ad glorificandam potentiam divinitatis: hoc ad asserendam substantiam carnis: oportebat quippe (0574C)eos illum in utraque natura conspicere: quem mediatorem jubebantur Dei atque hominum predicare. Qui favum mellis simpliciter offerentes: fidem suam locuti sunt: donis mysticis nos docentes. Sic est enim ex duabus rebus simplex favi confecta materia: sic in naturis duabus una Christi creditur extitisse persona. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Facimus Domine commemorationem Domini nostri Jesu Christi filii tui: qui nos morte sua redemit: et Resurrectione erexit. Quique hodie ad discipulos januis clausis intravit: et uni eorum hesitanti: corporea attrectatione se palpandum exhibuit. Unde per ipsum te Deus Pater exposcimus: ut illo spiritu hec oblata sanctifices: quo olim in discipulos insufflasti credentes. Sicque nos participatione (0574D)hostie hujus percipiamus meritum sanctitatis: sicut illi te insufflante adepti sunt verbum predicationis. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Omnis conventus Dominice plebis: qui ad peragenda paschalis leticie solemnia convenistis: pace illa qua hodie dudum januis clausis intrante Domino discipulorum corda firmata sunt: vestrorum etiam (0575A)abdita pectorum roborentur: quo in peragendis paschalium sacramentorum officiis pacificati per sanguinem crucis proclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presbyter. Vicit Leo.
Tribus vicibus. Ut in die Resurrectionis. Quere fol. 198
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus qui octavo post resurrectionem die obseratis ostiis: suis se demonstravit discipulis: ignorantie obicibus abdicatis: contemplandum se prebeat sensibus vestris. R\. Amen. Quique illis hodie insufflando Spiritum contulit (0575B)Sanctum: in vos respiciendo celestis gratie conferat donum. R\. Amen. Quo celebritatem paschalem pia consummantes devotione: et fide probabiles: et opere inveniamini apud Deum indesinenter felices. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resurrectionis. Fol. 198.
IN TERTIO DOMINICO POST PASCHA. Ad Missam. Officium.
Dicite in nationibus. Oratio. Tibi gloriam concinimus. (0575C)Require in Octava Pasche. fol. 234.
Lectio libri Apocalipsis Johannis Apostoli ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
Angelo Philadelphie Ecclesie scribe. Hec dicit sanctus et verus qui habet claves David. Qui aperit et nemo claudit: et claudit: et nemo aperit. Scio opera tua: ecce dedi coram te ostium apertum: quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem: et servasti verbum meum: et non negasti nomen meum. Ecce dedi te Synagogam Sathane: qui dicunt se Judeos esse et non sunt: sed mentiuntur. Ecce faciam illos: et veniant: et 238 adorent ante pedes tuos: et sciant quia ego dilexi te: quoniam servasti verbum patientie mee. Ego servabo ab hora tentationis que ventura est (0575D)in orbem universum tentare habitantes in terram. Venio cito: tene quod habes: ut nemo accipiat coronam tuam. Qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei: et foras non egredietur amplius. (0576A)Et scribam super illum nomen Dei mei: et nomen civitatis Dei mei nove Hierusalem: que descendit de celo a Deo meo: et nomen meum novum. Qui habet aurem audiendi audiat: quid spiritus dicat ecclesiis.
R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Psallite Deo nostro. Psallite Regi nostro: psallite. V\. Quoniam Rex omnis terre Dominus: psallite sapienter. P. Psallite. Dicat Presbiter. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. IIII).
(0576B)R\. Deo gratias.
In illis diebus. Factum est cum congregarentur principes Sacerdotum et seniores et scribe in Hierusalem: et Annas princeps Sacerdotum et Cayphas: et Jonathas et Alexander: eo quod erant de genere sacerdotali. Et statuentes eos in medio: interrogabant in qua virtute: et in quo nomine fecistis hoc vos? Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto: dixit ad eos. Principes populi et seniores Israel audite. Si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi: in quo iste salvus factus est: notum sit hominibus et omni plebi Israel: quia in nomine Jesu Christi Nazareni: quem vos crucifixistis: quem Deus suscitavit a mortuis: in hoc iste stat coram vobis sanus hodie: in alio autem nullo. Hic est lapis qui reprobatus (0576C)est a vobis edificantibus: qui factus est in caput anguli. Et non est in alio salus: nec enim nomen aliud est sub celo datum hominibus: in quo oporteat nos salvos fieri.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. V).
Illo in tempore. Erat dies festus Judeorum: et ascendit Jesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis probatica piscina: que cognominatur hebrayce Bethsayda quinque porticus habens. In his jacebat multitudo languentium: cecorum: claudorum expectantium aque motum. Angelus autem secundum tempus descendebat in piscinam: et movebatur aqua: et qui prior descendisset in piscinam post motionem aque: sanus fiebat a quacunque detinebatur (0576D)infirmitate sua. Hunc cum vidisset Jesus jacentem: et cognovisset quia jam multum tempus haberet: dicit ei. Vis sanus fieri? Respondit ei languidus. Domine: hominem non habeo: ut cum turbata fuerit (0577A)aqua: mittat me in piscinam. Dum venio enim ego: alius ante me descendit. Dicit ei Jesus. Surge: tolle grabatum tuum et ambula. Et statim sanus factus est homo: et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. Dicebant Judei illi qui sanus fuerat factus. Sabbatum est: non licet tibi tollere grabatum tuum. Respondit eis. Qui me fecit sanum: ille mihi dixit: tolle grabatum tuum et ambula. Interrogaverunt ergo eum. Quis est ille qui dixit tibi: tolle grabatum tuum et ambula? Is autem qui sanus fuerat affectus: nesciebat quis esset qui dixit ei: tolle grabatum tuum et ambula. Jesus autem declinavit a turba constituta in loco. Postea invenit eum Jesus in templo: et dixit illi. Ecce sanus factus es: jam noli peccare: ne deterius (0577B)tibi aliquid contingat. Abiit ille homo et nunciavit Judeis quia Jesus est: qui fecit eum sanum. Propterea persequebantur eum Judei: quoniam hec faciebat in sabbato. Jesus autem respondit eis. Pater meus usque modo operatur: et ego operor. Propterea magis querebant eum Judei interficere: quia non solum solvebat sabbatum: sed et patrem suum dicebat Deum: equalem se faciens Deo. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Jubilate Domino omnis terra: servite Domino in leticia. P. Alleluja.
Sacrificium. Alleluja. Temporibus illis postquam resurrexit Dominus Jesus: exierunt mulieres cito de (0577C)monumento. Cum timore et gaudio magno. Nunciare discipulis ejus dicentes alleluja. V\. Alleluja: ecce Jesus occurrit illis dicens avete: illi autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus: et adoraverunt eum. P. Cum timore. V\. Alleluja: tunc ait illis Dominus dicens: 239 nolite timere: ite nunciate fratribus meis: ut eant in Galileam ibi me videbunt: quia sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia: et sedere in gloria sua: egresse de monumento currebant. P. Nunciare discipulis.
Missa. Deum Dei filium qui amore hominis in hominem non solum nasci dignatus est: verum etiam crucifigi fratres charissimi deprecemur: ut nos a passione carnalium viciorum evictis etiam nequiciarum (0577D)spiritualium mundi principibus: ipse munere suo nos eripiat: et vivere in crucis sue voluntaria crucifixione nos faciat. Eamque nobis: que sibi placeat servitutem attribuat: quam nec oppressio tribulationis impediat: nec iners securitas in torporem introducat. R\. Amen.
Alia Oratio. Domine Jesu Christe qui vivificaturus occideris: qui resurrecturus sepeliris. Dum morte mortuos solvis: dum penam superas crucifixus. (0578A)Tu ad preces nostras illa qua totum pateris pietate convertere: et nostris jam calamitatibus finem pone. Sicque reddita nobis indulgentia miserere. Et qui adversum te gravium culparum impressione nos egisse sentimus: iterum ad te nos misericordia parcente conversi: redeunte quietis statu et melioribus in rerum commodis potiamur. R\. Amen.
Post nomina. Inluminatorem diei hujus te Dominum Jesum Christum qui nos ad sacra Resurrectionis tue festa perduxisti. Per ipsa sacrorum solennium suffragia deprecamur: ut sacrificia hec que tibi ob sacramenta divini corporis offeruntur: tam acceptabilia tibi nostra facias obsequia: quam sunt divino instituta mysterio. Simulque universam (0578B)ecclesiam tuam sanctificatione perfundens: et offerentibus remunerationem: et sanctificantibus veniam: et sumpturis salutem perpetuam largiaris.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Quesumus unigenite Dei filius: ut quos redemisti sanguine sacro: pacis et charitatis munifices sacramento. Sicque omnes qui te veraciter resurrexisse fatemur: resurgere post mortem non ad penam: sed ad gloriam mereamur.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est vere equum et salutare est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum (0578C)filium tuum Dominum nostrum: Regem sempiternum tecumque regnantem: qui tanta ac talia pro salute nostra dignatus est supportare. Judicatus a Judeis: qui judicaturus est vivos ac mortuos. Ante tribunal presidis stetit: cujus metuenda tribunalia universi sunt celi. Sputis faciem suam passus est liniri: qui sputo suo paulo antea aperuit oculos ceci nati. Spinis dignatus est coronari: a quo meruerunt martyres coronis celestibus decorari. Felle et aceto permisto dignatus est potari: qui de petra durissima fecit populum melle saturari. Lancea latus suum sustinuit penetrari: cujus gladio devicti sunt inferi. Manus et pedes clavis dignatus est infigi: cujus manus fecerunt fabricam celi. Depositus de cruce voluit sepeliri: cujus verbo confestim suscitati sunt (0578D)mortui. Se ipsum pro nobis jussit offerri: ne ultra jam inrationabilium pecudum sanguis sacris altaribus funderetur. Ipse Sacerdos dignatus est esse et hostia: per quem cuncti credentes vitam consequerentur eternam. Propter quod ei omnes Angeli omnesque Sancti non cessant clamare: ita dicentes. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus unigenitus tuus Dominus noster et medicus. Qui non solum egritudinem nostram: quam paradisi exules (0579A)debebamus absolvit: verum etiam mortem primi parentis errore contractam: pro sua pietate miseratus divina potestate superavit. Dum nobis et formam morum vivendo prebuit: et remissionem peccatorum moriendo concessit. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Christe qui pro nobis Deo Patri in sacrificium es oblatus: qui sanguine tuo terrena celestibus socians: resurrectione tua nos doces sperare superna: his sacrificiis propiciatus inlabere: hisque benedicturus descende. Sint hec que tibi offerimus libamina ita plenitudine benedictionis tue referta: ut resurrectionis tue festa celebrantibus optatam pariant medicinam. R\. Amen.
(0579B)240 Ad Orationem Dominicam.
Redemptor noster et conditor: cujus in sepulcro caro non vidit corruptionem: sed glorificata surrexit Dei Patris roborata virtute: tu omnia corruptionum carnalium in nobis vulnera propiciatus interime: et gloriose castitatis cingulo nos astringe. Quo devictis viciorum carnalium incentivis: ea que nos docuisti exclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presbyter. Vicit leo. Tribus vicibus, ut in die Resurrectionis, folio 198.
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Benedict. Crux Domini nostri Jesu Christi: sit sublimitas vestra. R\. Amen. Sanguis ejus maneat in vos redemptio vera. R\. Amen. Resurrectio ipsius: sit vobis claritas sempiterna. (0579C)R\. Amen. Ipso prestante qui vivit cum Deo Patre et Spiritu Sancto in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes Gaudete populi.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resur. fol. 193.
Oratio. Expletis Domine. ut supra in die Resurrectionis. fol. 198.
IN QUARTO DOMINICO PASCHE. Officium. Dicite in nationibus. Oratio.
Tibi gloriam concinimus. Quere in Octava Pasche. fol. 234.
(0579D)Apocalipsis Johannis apostoli ( Cap. XIIII).
Ego Johannes fui in spiritu et vidi: et ecce agnus (0580A)stabat supra montem Syon: et cum illo centum quadraginta quatuor millia: habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Et audivi vocem de celo tanquam vocem aquarum multarum: et tanquam vocem tonitrui magni. Et vocem quam audivi sicut citharedorum citharizantium in citharis suis. Et cantabant canticum novum ante sedem et ante quatuor animalia et seniores. Et nemo poterat dicere canticum: nisi illa centum quadraginta quatuor millia: qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt: hi sequuntur agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex omnibus: primicie Deo et agno: et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt. Et vidi alterum Angelum (0580B)volantem per medium celum: habentem evangelium eternum: ut evangelizaret sedentibus super terram: et super omnem gentem: tribum: et populum: dicens magna voce. Timete Dominum et date illi honorem: quia venit hora ejus judicii: et adoret eum qui fecit celum et terram: mare et fontes aquarum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Psallendo. Jubilate Domino omnis terra: psalmum dicite nomini ejus: date gloriam laudi ejus. V\. Benedicite gentes Deum nostrum: et obaudite voci ejus. P. Date gloriam.
Dicat Presb. Silentium facite.
(0580C)Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. IIII).
In illis diebus. Videntes principes Sacerdotum Petri constantiam et Johannis: comperto quia homines essent sine litteris et idiote admirabantur: et cognoscebant eos: quoniam cum Jesu fuerant. Hominem autem videntes stantem cum eis qui curatus fuerat: nihil poterant contradicere. Jusserunt autem eos foras extra concilium sedere: et conferebant invicem dicentes. Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est super eos: omnibus qui habitant iu Hierusalem manifestatum est: non possumus negare. Sed ne amplius divulgetur in populum: comminetur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. Consentientibus (0580D)autem omnibus: et vocantes eos denunciaverunt ne omnino loquerentur: neque docerent in nomine (0581A)Jesu. Petrus vero et Johannes: respondentes dixerunt ad eos. Si justum est in conspectu Dei: vos potius audire quam Deum judicate. Non enim possumus nos que vidimus et audimus: non loqui. At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat: in eo quod acciderat. Annorum enim erat quadraginta homo: in quo factum est istud signum sanitatis. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem (Cap. IIII).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus cum venisset in Galileam: exceperunt eum Galilei: cum omnia vidissent que fecerat Hierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant in diem festum. Venit (0581B)enim iterum Chanaam Galilee: 241 ubi fecit de aqua vinum. Erat quidam Regulus: cujus filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Jesus veniret a Judea in Galileam: abiit ad eum et rogabat illum: ut descenderet et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum. Nisi signa et prodigia videritis: non creditis. Dicit ad eum Regulus. Domine descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Jesus. Vade filius tuus vivit. Credidit ergo homo sermonem quem dixerat ei Jesus: et ibat. Jam autem eo descendente servi occurrerunt ei: et annunciaverunt dicentes: quia filius ejus viveret. Interrogabat horam ab eis in qua melius habuerat. Et dixerunt ei. Quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater: quia illa hora (0581C)erat in qua dixerat ei Jesus: filius tuus vivit. Et credidit ipse: et domus ejus tota. Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judea in Chanaam Galilee.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Quis Deus magnus sicut Deus noster. Tu es Deus qui facis mirabilia. P. Alleluja.
Sacrificium. Hec dicit Dominus qui erat: et qui est: et qui venturus est omnipotens: primus et novissimus qui mortuus est et resurrexit: et ecce vivens est. Lavit nos supra lignum sanguine suo. Ipsi gloria in secula seculorum alleluia. V\. Audivi voces (0581D)Angelorum multorum dicentium ante agnum: qui est primogenitus mortuorum: et princeps regum terre: salus Deo nostro sedenti supra thronum: et omnes Angeli in circuitu stabant et seniores prostraverunt se: et adoraverunt Dominum sedentem supra celos clamantes voce magna. P. Ipsi gloria.
Missa. Offeramus dilectissimi fratres panes propositionis: qui desideramus accedere ad mensam Dei omnipotentis. Nec de morte Christi coram populis (0582A)erubescere: sed de gloriosa cupiamus resurrectione gaudere. Nulla nobis desperationis caligo nascatur: sed lucernam fidei mens serenior contempletur. Ut per viam vite simpliciter ambulantes: quandocumque Christus visitaverit: non inveniat dubitantes: nec arguat infideles. Demus potius hospitalitati competens studium: recepturi in celestibus premium. Mundi quoque eidem Christo cordis hospitium preparemus: et in nobis mansionem sapientie fabricemus. Ut in fractione panis ab omnibus cognoscendus: resurrectionem suam manifestare dignetur: in eterna Dei Patris gloria simpliciter adorandus. Dies enim leta tunc transibit si solennitati devotio gloriosa concordet.
R\. Amen
(0582B)Alia Oratio. Benedicte Deus et Pater universitatis: et substantie omnis creator concedens unicuique nature demutabilem legem: et ipse liber a lege nature mortem perimens: diabolum infirmans: sanctificationem tribuens: et immortalitatem. Perficiens et infirmitatem: atque immensitatem tuam capacem fidelium tibi animarum accomodans sanctitati. Qui ad repellendos mundi hujus errores: et omnem maligne potentie naturam coarguendam: verbum et virtutem et sapientiam tuam: Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: consortem caduce carnis nostre esse voluisti. Per quem tibi gratias agimus: ob hunc verum et consummatum et ad salutem generis humani preciosa sua passione (0582C)perfectum pasche diem. In quo inferos adiit: mortem vicit: diabolum coarguit: et leges tartari solvit in homine suo: a quo mortis conditione discesserat coexitaturus universe carnis: que in se esset generanda naturam. Ob quod facito nos omnipotens Pater: ut hunc sanctum in progenies et memorabilem in generationem diem confitentes: non in amaritudine veterum azimorum: neque in anterioris malicie fermento: sed in nova et sincera renate innocentie conspersione celebremus. Liberati: regenerati: sanctificati: et coronati. R\. Amen.
Post nomina Oratio. Deus qui in electis tuis extinxisti funditus mortem: qui mortem te inferni pronuntians esse: illos solum ex averni claustris eruesti: quos tuos in fide et actibus recognoveris. (0582D)242 Da presenti populi Christiani conventui resurrectionis tue solennitate ovanti legis tue preceptis inviolabiliter inherere: et indesinenter estu tue dulcedinis anhelare. Ut semper nos tuos operarios esse cognoscas: et eternis penis solutos secunde resurrectionis felicitate sustollas. Quo presenti sacrificio et Resurrectionis tue gaudia celebrantibus se nobis majestas tua invisa: visibilem prebeat: et defunctorum spiritibus ad requiem adesse ostendat. R\. Amen.
(0583A)Ad pacem. Oratio. Christe Deus qui inter iniquos suspendi passus es: crucis sustinendo injuriam: dato nobis perfecte vite tolerantiam. Ut charitate illa qua ipse mundum diligens: pro eodem mortem subiisti: inveniamur ipsi te opitulante perfecti. Sicque passionis tue exemplo inlata toleremus scandala: ut sanguine crucis tue omnia pacificante: capitis nostri mereamur effici membra. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias laudesque referre: qui cum Spiritu Sancto regnando manes in Patre. Quique magno pietatis tue ammirandoque mysterio manifestatus in carne: justificatus in spiritu: ostensus in Angelis: predicatus in gentibus: creditus in hoc mundo: assumptus in gloria: de inferni nos periculis liberasti. Chrismatis et (0583B)carismatis tui dona disperciens: ad sacerdotales infulas: et ad regie nobilitatis insignia. Tanquam electum genus et populos adquisitionis invitans: sociam humani generis: consortemque naturam carnis assumptione dignatus: justus pro injustis: pius pro impiis: nullius reatus forte suspensus reconciliasti nos Deo. Humilitate tua nos erigens: contumeliis honorans: vulneribus sanans: morte vivificans. Quicquid in nobis mors habebat juris evacuans: oblitterato quod adversus nos est deletoque chirographo in celestis gratie beatitudinem spem nostre libertatis extendis. Victorie tue: Resurrectionisque primiciis: ad dona nos eterne beatitudinis provocasti: volens redemptos in celestibus conlocare: ad Deum Patrem vocationum nostrarum precursor ascendis. Ut Redemptor (0583C)in terris: propitiator in celis additos: passione absolvas: captivos advocatione defendas. Insuper ad communionem corporis ac sanguinis tui non solum accipiendi: sed etiam consecrandi per gratiam indulte sanctificationis admittas. Ut panis istius vinique institutas a te: tibi ac Deo. Patri hostias offeramus: que etsi non habeant veram creature diversitate materiam: accipiant tamen debitam spirituali benedictione potentiam. Per quam originem quamdam evangelice imitationis adepti: celestium secretorum sacramenta discentes: laudes quas tibi (0584A)in gloria Patris cum Sancto Spiritu permanenti Angeli et Archangli canunt: nos quoque imitati celestium beatitudinem persolvamus cum Seraphin ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui moriens seva averni claustra destruxit: et resurgens: januas nobis celestis regni aperuit. Ipse Dominus ac Redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Commemoramus Domine passionem Jesu Christi Domini nostri: qui se tibi per crucis destinam in verum sacrificium offerens: confractis averni obicibus cum glorificata carne tertia die rediens a mortuis: vivus suis postmodum apparuit (0584B)discipulis gloriosus. Et ideo per ejus te mortem poscimus et rogamus: ut his sacrificiis ita propiciatus inlabi jubeas. Quo omnes pro quibus offeruntur: et fermento malicie careant: et novitate spiritus paschalium gaudiorum mereantur peragere sacramenta. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Omnipotens eterne Deus: qui filium tuum pro nostra redemptione misisti verbo editum: virginali utero procreatum. Ut carnem induceret: et nos de peccatorum vinculis liberaret: et penas crucis pertulit: diversa tormenta sustinuit: et nos sua passione salvavit: simulque Resurrectione 243 redemit. Miserere igitur nostri: ut orationem quam nos ipse docere dignatus es: sic dicere mereamur. (0584C)Pater noster.
Dicat Presb. Vicit leo. Tribus vicibus, sicut in die Resurrectionis, folio 198.
Dicat Presbiter: Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Deus qui eterna dispensat: in isto gloriose Resurrectionis sue die vos uberius benedicat. R\. Amen. Claritatis sue vos splendore perfundat: et mentes vestras paschali leticia repleat. R\. Amen. Inrigentur pectora vestra dono Spiritus (0585A)Sancti: ac sicut terra sitiens satientur imbre celesti. R\. Amen. Ut conscientie purgati maculis: paschalibus vos dignos efficiat sacramentis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi. Communio. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resurrectionis. fol. 193.
Oratio. Expletis Domine. Require in omnium Offerentium. fol. 198.
IN QUINTO DOMINICO PASCHE. Ad Missam. Officium.
Dicite in nationibus. Oratio. Tibi gloriam concinimus. Quere in Dominico octavo Pasche. folio 194.
(0585B)Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. XIX).
R\. Deo gratias.
Ego Joannes fui in spiritu: et vidi celum apertum. Et ecce equus albus: et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax: et justiciam judicat et puniet. Oculi autem ejus sicut flamma ignis: et in capite ejus diademata multa habens: et nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse. Et vestitus erat vestem adspersam sanguine: et vocatur nomen ejus Verbum Dei. Et exercitus qui sunt in celo: sequebantur eum in equis albis vestiti bissinum album mundum et de ore ipsius procedebat gladius acutus: et in ipso percutit gentes: et ipse reget eos in virga ferrea. Et ipse calcat torcular vini furoris ire Dei omnipotentis: et habet in vestimento et in femore suo (0585C)scriptum: Rex Regum et Dominus dominantium. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Psallite Deo nostro. Require in III. Dominico Pasche fol. 238.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Lectio Actuum Apostolorum ( Cap. IIII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Dimissi Apostoli venerunt ad suos: et adnunciaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. Qui cum audissent: unanimiter levaverunt vocem suam ad Dominum et dixerunt. Domine qui fecisti celum et terram mare: et omnia que in eis sunt: qui per Spiritum Sanctum (0585D)per os patris nostri David pueri tui dixisti. Quare fremuerunt gentes: et populi meditati sunt inania. Adstiterunt reges terre: et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Convenerunt vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum: quem unxisti: Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere que manus tua et consilium decreverunt fieri. Et nunc Domine Deus respice in minas eorum: et da (0586A)servis tuis cum fiducia loqui verbum tuum in eo: cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu Christi. Et cum orassent motus est locus: in quo erant congregati. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti credere. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. VIII).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus cum descendisset de navi: excepit illum turba: et erant omnes expectantes eum. Et ecce venit vir cui nomen Jairus: et ipse princeps Sinagoge erat. Et cecidit ad pedes Jesu rogans eum: ut intraret domum ejus: quia filia unica erat illi fere annorum duodecim: et ecce moriebatur. Et contigit dum iret a (0586B)turbis comprimebatur. Et mulier quedam erat in profluxu sanguinis ab annis duodecim: que in Medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari. Accessit retro: et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Et ait Jesus. Quis est qui me tetigit? Negantibus autem omnibus dixit Petrus: et qui cum illo erant. Preceptor 244 turbe te comprimunt: et affligunt: et tu dicis quis me tetigit? Et dixit Jesus. Tetigit me aliquis? Nam ego novi virtutem a me exisse. Videns autem mulier quia non latuit: tremens venit et cecidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum: nunciavit coram omni populo: et quemadmodum sanata sit. At ipse dixit illi: filia fides tua te salvam fecit: vade in pace. Adhuc illo loquente: venit quidam ad principem sinagoge dicens (0586C)ei: quia mortua est filia tua: noli vexare eum. Jesus autem audito hoc verbo respondit patri puelle. Noli timere: crede tantum: et salva erit. Et cum venisset ad domum non permisit intrare secum quemquam: nisi Petrum et Johannem et Jacobum et patrem et matrem puelle. Flebant autem omnes: et plangebant illam. At ille dixit. Nolite flere non est mortua: sed dormit: et deridebant eum scientes quia mortua esset. Ipse autem tenens manum ejus: clamavit dicens. Puella surge: et reversus est spiritus ejus: et surrexit continuo: et jussit illi dare manducare. Et stupuerunt parentes ejus. Quibus precepit: ne alicui dicerent quod factum erat. Convocatis autem duodecim Apostolis dedit illis virtutem super omnia demonia ejicere: et ut languores curarent. (0586D)Et misit illos predicare Evangelium Dei et sanare infirmos. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobicum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos Deus in salute tua. P. Alleluja.
Sacrificium. Stetit Angelus ante aram Dei habens thuribulum aureum: et date sunt ei supplicationes (0587A)multe ut daret de orationibus sanctorum ad altare Domini: quod est ante thronum. Et ascendit fumus supplicationum de manu Angeli. In conspectu Dei: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Vidi librum in dextera Dei sedentis supra thronum: scriptum intus et retro: signatum signis septem: et audivi Angelum fortem predicantem voce magna: quis dignus est aperire librum et videre signa ejus? Nec quisquam poterat: neque in celo neque in terra neque subtus terram aperire librum aut prospicere illum: et ego flebam multum quod nemo dignus inventus esset: qui aperiret librum aut videret illum: et dixit mihi unus ex senioribus: ne fleveris: ecce vicit Leo de tribu Juda: radix David aperire librum: et septem signa ejus. P. In conspectu Dei
(0587B)Missa. Hic est dies quem fecit Dominus: exultemus et letemur in eo. Hic est dies: quem tenebre comprehendere nequiverunt. Hic est dies: quem alia non precessit: nec nox ulla conclusit. Hic est dies: in quo qui ambulat: non offendit. Hic est dies: quem nulla unquam delevit oblivio: nec seculorum vetustas obducit. Qui cum maneat semper in Patre: nobis tamen hodie rediens ab inferis immortali refulsit ex lumine. Ipsum igitur possideamus in mente. Exultemus in voce. Adoremus in spiritu. Glorificemus et portemus in corpore. Intentaque prece rogemus: ne nos secunde patiatur mortis interitu comprehendi: quos ereptos a prime mortis imperio: per crucis et carnis sue passionem reddidit libertati.
(0587C)R\. Chorus. Amen.
Alia oratio. Resuscita nos Domine a concupiscentiarum nostrarum sepulcris: qui devicto diabolo resurrexisti triumphator a mortuis. Non in nobis patiaris perire bonorum tuorum noticiam: quam dedisti qui in salutem perditos excitasti. Constitue inter nos: et inconvertibilem diabolum odium perfectum: non quo nobis nocere te propiciante prevaleat: sed quo agnitione tue veritatis inluminatos supplantare ulterius non prevaleat. Eumque ita malorum ejus crescente fastigio relinquamus: ne unquam ad vomitum nostrarum sordium redeamus. Illoque virtutis tue vigore expulso ineradicabilem mentibus nostris dilectionis tue infunde dulcedinem: (0588A)donec ad sacietatem plenitudinis veniamus beate.
R\. Chorus. Amen.
Post nomina. Oratio. Facito nos omnipotens Deus: ut carnali devicta concupiscentia: veraciter 245 gloriemur in cruce tua. Per illam et viventium probra: et defunctorum abdicentur exitia. Per eam acceptentur oblationes fidelium: per eam confusa ad Christum redeat infidelitas perfidorum. Quo qui te resurrexisse fideliter credimus: ita ex nostris tibi actibus placeamus: ut per hoc sacrificium: placabilem te nobis ostendas et viventibus pacem et sepultis optatam conferas mansionem.
Respondeat Chorus. Amen.
Ad pacem. Oratio. Super corpus benevoli redemptoris spiritales aquile volantes et resurgentis Domini (0588B)claritatem radiante fidei obtutu cernentes: debitas tibi offerimus clementissime grates. Et ideo deprecamur ut ad hujus delectabilis mense celestis epulas invitati: dono pacis eterne in hoc paschali mereamur convivio recreari.
R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: vere pulcrum atque sublime est: nos confessione pectoris: vocis organo: oris officio: innumerabilium tuorum Deus munerum dona proferre: et amaritudinem nostrarum faucium beati eloquii sapore condire. Sed angustum est ad tam immensa preconia pectus hominis: et quo te quisque interius aspexerit: major semper adcrescis: quia semper novus: semper antiquus es. Misisti in hunc mundum filium tuum lege nascendi: qui (0588C)priusquam nasceretur in utero virginali: tecum ante secula cuncta formavit. Viderunt eum elementa nascentem: quem cum disponerentur: viderant ordinantem. Teneram ejus populi mereantur etatem: quorum patres antiquam jam intellexerunt virtutem. Quodsi grande est pulcrumque mysterium: res illa cum nascitur: quanto majoris miraculi est res illa: cum moritur. Capta enim mors est corporis fraude: et dum carne contectum Deum non agnovit interius latentem sub esca fauce hamum suscepit: et in cruce clavis fixa contremuit. O quam preclara habilitatem draconis antiqui arte lusisti: ut dum ei ostenderes corporis predam: ipse configeretur in ligno: et spolians carne verbum: liber ad inferos pergis: confractisque portarum claustris: vinctos laxas e vinculis: (0589A)et inter mortuos liber tenebras nova luce perfundis. Non subjacebat majestas tua Domine huic necessitati: ut ista patereris: sed nos eramus necessitas tua. Perierat enim Domine vita nostra: nisi filii tui morte fuisset inventa. Misisti super nostrorum criminum captionem: sanguinem unigeniti filii tui: et delesti eam jure victoris. Vulneribus ejus sanasti vulnera nostra: ut nos redimeres per filium tuum absque divinitatis injuria: ipsudque precium hominis idem factum est. Quid ergo faciemus nunc tam magno talique redempti precio? que nostra opera compensavit hoc precium? qualiter serviemus tali Domino: a quo nobis est promissa libertas: et offertur hereditas? Operare in nobis Domine: quod tibi placeat: ut te possidere possimus: ipse nos posside. (0589B)Non discedemus a te: vivificabis nos: et nomen tuum invocabimus. Nomen illud est super omne nomen: quod conlaudant Angeli et Archangeli una voce proclamantes: atque ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus vere benedictus Dominus (0590A)noster Jesus Christus filius tuus. Qui solus verbo virtutis cuncta moderans: et omnia crucis destina portans: vectes ferreos comminuit: portarumque erearum claustra perfregit: tartari profunda descendit: sedentibus in umbra mortis ignote lucis claritas resplenduit: et Sol justitie de tumulo corpore suscitato procedens: radiis suis tenebras nostras mirabiliter inlustravit. Ipse Dominus ac Redemptor eternus
Post pridie. Oratio. Confitemur Domine confitemur: et credimus pro nostro scelere te corporaliter mortis subiisse supplicium: et pro omnium salute prostrato mortis interitu triumphantibus Angelis celestem Patris: ex qua veneras: ad mansionem reversum. (0590B)Pro quo te Deus omnipotens rogamus et 246 petimus: ut oblata in conspectu tuo nostre servitutis libamina: ipse tibi acceptabilia facias: et accepta discurrente sancto Angelo tuo nobis sanctificata distribuas: ut dum corda nostra corporis et sanguinis filii tui Domini nostri commixtione purificas: (0591A)petitiones nostras in odorem suavitatis accipias.
R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Inestimabilem tue magnificentie bonitatem in hujus Resurrectionis filii tui solennitate: cum veneratione deposcimus Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: cujus bonitatatis imago est Christus: per quem nobis tale munus condonare dignatus es: ut nos ejus passione ac Resurrectione ex servis filios adoptares. Per ipsum te Domine (0592A)supplices exoramus: ut nos ab omni infestatione adversarii tutos atque defensos custodias: ut nunquam tuum contristemus Spiritum Sanctum: sed ipsum semper habeamus advocatum. Ut officiis misericordie et humilitatis insistentes: divitias celestes ab eo in futuro percipere mereamur: proclamantes. Pater noster qui es in celis. Hic dicat Presb. Vicit leo. tribus vicibus. ut in die Resurrectionis. folio 198. Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0593A)Benedictio. Christus Dominus qui vos redemit sanguine crucis sue mortificet in vobis concupiscentias carnis vestre. R\. Amen. Et qui moriens triumphavit ex inferis: victores vos efficiat criminis. R\. Amen. Quo sicut ille gloriosam resurgens assumpti hominis carnem reportavit in celo: ita vos in die Resurrectionis assistatis ante oculos ejus gloriosi: absque ullo peccato. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi. Communio. Refecti Christi corpore. Require retro in vigilia Resurrectionis. fol. 193. Oratio. Expletis Domine. Quere in fine omnium Offerentium. fol. 198.
IN SEXTO DOMINICO PASCHE. (0593B)Ad Missam. Officium.
Dicite in natio. fol. 199. Oratio. Tibi gloriam concinimus. Quere in Octava Pasche. folio 194.
Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. XXII).
R\. Deo gratias.
Ego Joannes fui in spiritu: et ostendit mihi Dominus flumen aque vive splendidum: tanquam christallum procedentem de sede Dei et agni. In medio plante ejus: et ex utraque parte fluminis lignum vite afferens fructus duodecim: per menses singulos reddentia fructum suum. Et folia ligni ad sanitatem gentium: et omne maledictum non erit amplius: et sedes Dei et agni in illa erunt: et servi ejus servient illi. Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in (0593C)frontibus eorum. Et nox ultra non erit: et non negabit lumen lucerne: neque lumen Solis. Quoniam Dominus Deus Israel inluminat illos: et regnabunt in seculum seculi. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Jubilate Deo omnis. Quere in. IV. Dominico Pasche. fol. 240.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. V).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Per manus Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ceterorum autem nemo audebat conjungere se illis: sed magnificabat illos (0593D)populus. Magis autem augebator credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum: ita ut in plateis ejicerent infirmos: et ponerint in lectulis et grabatis: ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum: et liberarentur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem multitudo vicinorum (0594A)civitatum Hierusalem afferentes egrotos et vexatos ab spiritibus immundis: qui curabantur omnes. Exsurgens autem princeps Sacerdotum et omnes qui cum illo erant: que est hereses Saduceorum. Repleti sunt zelo: et injecerunt manus in Apostolos: et pesuerunt eos in custodiam publicam. Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris educens eos dixit. Ite et 247 stantes in templum loquimini plebi omnia verba vite. Qui cum audissent: intraverunt diluculo in templum: et docebant. Audiens autem princeps Sacerdotum et qui cum eo erant: convocaverunt concilium et omnes seniores Israel et miserunt ad carcerem: ut adducerent eos. Cum advenissent autem ministri: et aperto carcere non invenissent illos: renunciaverunt dicentes. Carcerem (0594B)quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes ad januam carceris stantes. Aperientes autem neminem intus invenimus. Audierunt autem hostros sermones seniores templi: et principes Sacerdotum ambigebant de illis: quidnam esset istud. Adveniens autem quidam nunciavit eis: quia ecce viri quos posuistis in carcerem: in templo sunt stantes et docentes populum. Tunc abiit magistratus cum ministris: et adduxit illos sine vi. Timebant enim populum: ne lapidarentur. Et cum adduxissent eos: statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps Sacerdotum dicens. Precipiendo precepimus vobis: ne doceretis in nomine isto? Et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius? Respondens (0594C)autem Petrus: et Apostoli dixerunt. Obedire oportet Deo magis: quam hominibus. Deus Patrum nostrorum suscitavit Jesum: quem vos interemistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et Salvatorem nostrum exaltavit dextera sua: ad dandam penitentiam Israel in remissionem peccatorum. Et nos sumus testes horum verborum: et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Marcum ( Cap. II).
Illo in tempore. Egressus Jesus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum: et docebat eos. Et cum preteriret: vidit Levi Alphei sedentem ad telonium et ait illi. Sequere me. Et surgens secutus est eum. (0594D)Et factum est: cum adcumberet in domum illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. Erant enim multi qui sequebantur eum. Et scribe et pharisei videntes: quia manducaret cum publicanis et peccatoribus: dicebant discipulis ejus. Quare cum publicanis et (0595A)peccatoribus manducat magister vester? Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medicum: sed qui male habent. Non enim veni vocare justos: sed peccatores: et erant discipuli Johannis et pharisei jejunantes et veniunt: et dicunt illi. Cur discipuli Johannis et pharisei jejunant: tui autem non jejunant? Et ait illis Jesus. Numquid possunt filii nuptiarum: quandiu sponsus cum illis est jejunare? quanto tempore habent secum sponsum non possunt jejunare. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. Nemo absumentum panni rudis adsuit vestimento veteri. Alioquin aufert supplementum novum a veteri: et major scissura fit Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres. (0595B)Alioquin disrumpet vinum utres: et vinum effunditur et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mitti debet. Qui habet aurem audiendi audiat.
R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum quia benignus Dominus: psallite nomini ejus quoniam suave est. P. Alleluja.
Sacrificium. Aspexi et vidi animas interemptorum propter verbum Dei: omnes veste alba induti ante tribunal agni: et obtulerunt memoriam sanctorum in conspectu Domini: alleluja: alleluja. V\. Vidi in medio seniorum tribunal candidum: et (0595C)agnum quasi occisum: ante cujus conspectum fuit celum dicens mihi: hec est Resurrectio prima: et quatuor animalia: et seniores adoraverunt Deum. P. Et obtule.
Missa. Semper quidem dilectissimi fratres pia ad Deum gratulatione: et solicita ad Deum suum respicere debet affectio. Sed nunc precipue mens ardentior: spes promptior: mysterii recordatione vegetatior: celesti et religioso gaudio et modesta debet exultare leticia: et usque ad presentiam Domini affectum pii cordis extendere. Ut quicunque desidia aut inertia 248 jacuit: in hac die saltim ab actu et humilitate terrena Dominum suum imitaturus exurgat. Hic est dies quem fecit Dominus: rerum glorie: elementorumque principium: vite ac salutis (0595D)exordium. Creatorem suum mundus hac die factus agnoscat: et redemptum se homo eadem die liberatus intelligat. Letentur celi et exultet terra: discant inferi mortuos non tenere: discant vivi viam mortis evadere. Lux splendidior incipiat esse: Sol clarior. Et ipse etiam Resurrectionis tempus inlustret: qua hora refugerat passionis. Sit pro Ecclesiis (0596A)cunctis ac mysteriis: omnibusque Ecclesie membris fidelis oratio absque dubitatione confidens interpellatio: quo in hoc presenti mysterio invocata pietatis miseratio: sit futura presentior. R\. Amen.
Alia Oratio. Cum tibi omnipotens Pater omne quod in nobis vel creatoris ope vel munere redemptionis rationale potest esse: et vividum jugi inservire famulatu rerum magnitudine provocetur: hodierno presertim vel die vel tempore: ut affectuosius aliquid cum nihil egeas tue bonitati, votis ac studiis offerre possimus: fenerare dignare: quod conveniat reddidisse. Quia majoris multo est gratie reformasse perditum: quam fecisse futurum. Ut enim crearemur vel non crearemur: non precesserat culpa judicem: non prevenerat materia creatorem. (0596B)At vero ut offensus postmodum ad misericordiam veritatis: et vas peccatorum precipitatione confractum: tuis denuo manibus redderetur solidatum. Quid nisi infinitus pietate: immensus misericordia: inenarrabilis bonitate in omni progenie et generatione predicandus es et colendus? Unde precamur ut quibus conditionis atque redemptionis prerogasti beneficia: tribuas indulgentiam criminum manifestam. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Christe qui moriens peremisti imperium mortis: et resurgens spem Resurrectionis prebuisti indignis. Presta nobis ut hec oblatio offerentium: et mortificationem nostrorum operetur facinorum: et a criminibus resurgendi nobis preparet comeatum. Sit hujus litatione gaudium in (0596C)celis: securitas in terris: indulgentia vivis: requies defunctis. Ut hoc die quo ipse victor rediisti ab inferis: plenissimum amorem crucis impertias populis Christianis. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Conserva Domine in pace tua quos redemisti effusi sanguinis unda. Libera ab scandalo: pro quibus pependisti in ligno. Efficito charitatis opere dignos: quos tibi preeunte gratia, adoptasti in filios. Ut quotquot Resurrectionis tue victorias celebramus: ultimo judicii tempore resurgentes coronandi a dextris tuis cum ovibus collocemur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos Dominice potestatis preferre virtutem: et in filio paterne plenitudinis agnoscere majestatem. Per quem cuncta (0596D)restituis: et universa restauras. Quem in hominis effigie misisti in seculo: ut amares in nobis quod diligebas in filio. Impleta sunt que propheticis vocibus antea mandaveras. Perfecta sunt cuncta que de adventu ejus ipse predixeras. Hic namque est leo de tribu Juda fortis in prelio. Hic catulus leonis victor resurgens a mortuis. Hic agnus immaculatus (0597A)diu questus ad victimam. Hic lapis ab edificantibus spretus: postmodum ammirabilis factus: et in Ecclesie capite constitutus. Hic dux militie celestis et princeps. Hic Ecclesie Sponsus et Dominus. Hic in Noe non solum arche: sed Ecclesie gubernator. In Abraam fidelissimum patriarchalis privilegii fastigium: in Isaac gloriose hostie sacramentum. In Jacob summum patientie documentum. In Sanctis omnibus totius justicie plenitudo: quem conlaudant omnes Angeli et Archangeli ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. In quo crucifixo vera fuit infirmitas carnis: et in quo vivente virtus vera latuit 249 Deitatis. Quod humanum est (0597B)habens homo in veritate humane nature: et quod divinum est habens Deus in veritate divine substantie. Hic comprehensibilis in vulnere: hic impartibilis in virtute. Immortalis predicatur in morte: qui sic potuit moriendo mortem vincere: ut mortem sentiret: sed patiendo et a mortuis resurgendo: vitam fidelibus condonaret. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Hec est pia et salutaris hostia Deus Pater: qua tibi reconciliatus est mundus. Hoc est corpus illud: quod pependit in cruce. Hic etiam sanguis: qui sacro profluxit ex latere. Pietati tue proinde gratias agentes: ex hoc quod nos filii tui morte redemeris: et Resurrectione salvaveris: acclives mente te Dominum pietatis oramus: ut hec libamina: (0597C)Spiritus tui sancti benedictione respergens: sumentium visceribus sanctificationem accommodes. Quo purificati a criminum labe plenissime jocundemur in hoc Resurrectionis Dominice die. R\. Amen.
(0598A)Ad Orationem Dominicam.
Erige nos ante conspectum tuum omnipotens Deus: in quo vivimus. Cui solenne sumus. Cujus beneficium nostra salus est. Cujus donum nostra festivitas. Cujus munus vita credentium. Cujus redemptio resurrectio mortuorum. Adesto sacrificiis: que docuisti. Adesto gaudiis: que dedisti: qui spem resurrectionis ac redemptionis nostre: filii tui Resurrectione signasti. Conserva in nobis inter omnia hoc munus tuum: ut hunc Resurrectionis Dominice diem dignis concinentes carminibus: ad te e terris sic dicere mereamur. Pater noster.
Dicat Presb. Vicit leo. tribus vicibus. Quere in die Resurrectionis. fol. 198.
Deinde dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus (0598B)sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Benedictio. Christus Dominus qui exaltandus pependit in ligno. Coronaturus vos humilitatis adtollat triumpho. R\. Amen. Cujusque in sepulcro caro non vidit corruptionem: procul a vobis efficiat omnes libitus carnis vestre. R\. Amen. Ut cum eo sine fine vivatis: quem resurrexisse fideliter creditis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi.
Com. Refecti Christi corpore.
Quere in vigilia Resur. fol. 193.
Oratio. Expletis Domine. ut id die Resur. fol. 198.
IN ASCENSIONE DOMINI. (0598C) Ad Missam Officium.
Vidi sedem magnam alleluja: et qui sedebat super eam: ipse vocatur testis fidelis: et vox de throno exivit (0599A)dicens. P. Adorate et conlaudate Dominum omnes servi ejus. Alleluja. V\. Accedite ad eum et inluminamini: et facies vestre non erubescent. P. Adorate. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Adorate etc.
Oratio. Salvator noster et Domine qui ascendens in celos intuentium clarificatus apparere dignatus es oculis: dum ita de quo ascenderas te venturum ad judicium polliceris: fac nos hodierne Ascensionis tue festum pura cordium devotione suscipere: ut ita in te semper ad melius vita nostra ascendendo proficiat: qualiter te ad judicium veniente inconfusibili contuitu te semper visionis aspiciat. R\. Amen. Per misecordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum.
(0599B)R\. Et cum.
Apocalipsis Johannis Apostoli ( Cap. IIII).
R\. Deo gratias.
Ego Johannes fui in spiritu et vidi: et ecce ostium apertum in celo. Et vox prima quam audivi tanquam tube loquentis mecum dicens. Ascende huc: et ostendam tibi que oportet fieri post hec. Statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in celo. Et supra sedem sedens. Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis. Et iris erat in circuitu sedis similis visionis smaragdine. Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor. Et supra thronos viginti quatuor seniores sedentes circumamicti vestimentis albis: et in capitibus eorum corone auree. Et de throno procedunt (0599C)fulgura et voces et tonitrua et septem 250 lampades ante thronum: qui sunt septem spiritus Dei. Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile cristallo. Et in medio sedis: et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Et animal primum simile leoni. Et secundum animal simile vitulo. Et tertium animal habens faciem quasi hominis. Et quartum animal simile aquile volanti. Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas. Et in circuitu plena sunt oculis: et requiem non habent die et nocte dicentes. Sanctus. Sanctus. Sanctus. Dominus Deus omnipotens: qui est: et qui erat: et qui venturus est. Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti supra (0599D)thronum: viventi in secula seculorum. Procidebant (0600A)viginti quatuor seniores ante sedem in throno: et adorabant viventem in secula seculorum. Et mittentes coronas suas ante thronum dicentes. Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem: quia tu creasti omnia: et propter voluntatem tuam erant et creata sunt.
R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Psallendo. Ascendens in altum cepit captivitatem: dona dedit hominibus. V\. Visi sunt ingressus tui Deus: ingressus Dei mei Regis: qui est in Sancto ipsius.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
(0600B)Principium libri Actuum Apostolorum.
R\. Deo gratias.
Primum quidem sermonem feci de omnibus: o Theophile: de quibus cepit Jesus facere et docere usque in diem: qua precipiens Apostolis per Spiritum Sanctum: quos elegit et precepit predicare evangelium: quibus et prebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis: per dies quadraginta apparens eis: et loquens de regno Dei. Et cum conversaretur cum illis: precepit eis ab Hierosolymis ne discederent: sed expectarent promissionem Patris: quam audistis per os meum. Quia Johannes quidem baptizavit aqua: vos autem baptizabimini Spiritu Sancto: quem accepturi estis non post multos hos dies. Igitur qui convenerant: interrogabant eum (0600C)dicentes. Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel? Dixit autem eis. Non est vestrum nosse tempora vel momenta que Pater posuit in sua potestate. Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos: et eritis mihi testes in Hierusalem: et in omni Judea et Samaria et usque ad ultimum terre. Et cum hec dixisset videntibus illis elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in celum euntem illum: ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis: qui et dixerunt eis. Viri Galilei quid statis aspicientes in celum? Hic Jesus qui adsumptus est a vobis in celum: sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum.
(0600D)R\. Amen.
(0601A)Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XVI).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Vado ad eum qui misit me: et nemo ex vobis interrogat me quo vadis. Sed quia hec locutus sum vobis: tristicia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero: Paraclitus non veniet ad vos. Si autem abiero: mittam eum ad vos. Et cum venerit ille: arguet mundum de peccato: et de justicia: et de judicio. De peccato quidem: quia non crediderunt in me: de justicia vero: quia vado ad Patrem: et jam non videbitis me. De judicio autem: quia princeps hujus mundi judicatus est. Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis (0601B)portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis: docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso: sed quecunque audiet loquetur: et que ventura sunt adnunciabit vobis. Ille me clarificabit: quia de meo accipiet: et adnunciabit vobis. Omnia quecunque habet Pater mea sunt: propterea dixi: quia de meo accipiet et adnunciabit vobis. Modicum et jam non videbitis me: et iterum modicum et videbitis me: quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo discipuli ejus ad invicem. Quid est hoc quod dicit nobis: 251 modicum et non videbitis me: et iterum modicum: et videbitis me: quia vado ad Patrem? Dicebant ergo. Quid est quod dicit modicum? Nescimus quid loquitur. Cognovit autem Jesus: quia volebant eum interrogare: et dixit eis. De hoc queritis (0601C)inter vos: quia dixi vobis: modicum et non videbitis me: et iterum modicum et videbitis me: quia vado ad Patrem. Amen amen dico vobis: quia plorabitis et flebitis vos: mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini: sed tristicia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit tristiciam habet: quia venit hora ejus. Cum autem peperit puerum: jam non meminit pressure propter gaudium: quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristiciam habetis: iterum autem videbo vos: et gaudebit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. R\. Amen.
Hic dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum spiritu.
Lauda. Alleluja. V\. Ascendit Deus in jubilatione: (0601D)Dominus in voce tube. P. Alleluja.
Sacrificium. Vidi in celo turbam quam dinumerare nemo poterat: et clamabant voce magna: salus Deo nostro ascendenti in thronum. Et adorabant Deum dicentes: honor gloria et sapientia virtus et potestas data est Deo nostro in eternum: alleluja. V\. Audivi tanquam tubam loquentem mecum et dicentem: ascende huc: et ostendam tibi que oportet fieri post hec: et ecce sedes posita erat in celo: et (0602A)supra sedem sedens similis aspectui lapidis jaspidis: et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba. P. Et adorabant.
Missa. Placeat dilectissimi fratres secularium cogitationum fasce deposito erectis in sublime mentibus subvolare: et impositam etheris fastigio assumpti hominis communionem sequacibus cordis oculis contueri. Ad incomparabilem nobis claritatem attonitus vocandus aspectus: est Jesus Dominus: noster humilitatem nobis terrarum celorum dignitate commutat: acutus necesse est visus esse: respicere quo sequimur. Hodie Salvator noster post assumptionem carnis: sedem repetit Deitatis. Hodie hominem suum intulit Patri: quem obtulit passioni. Hunc exaltans in celis: quem humiliaverat in infernis. (0602B)Hic visurus gloriam: qui viderat sepulturam. Et qui adversus mortem mortis sue dedit beneficium: ad spem vite donavit Resurrectionis exemplum. Hodie rediit ad Patrem: cum tamen sine Patris: qui sibi equalis est: potestate non venerit. Hodie ascendit in celum: qui obsequia celestium cum descenderet: non amisit. Ita in Patris natura unitate consistens: ut cum homo celum novus intraret: novum tamen Deus hominem non haberet. Petamus igitur ab omnipotentia Patris per nomen Filii Salvatoris: gratie spiritalis ingressum: eterne beatitudinis donum: beate mansionis ascensum: catholice credulitatis augmentum: heretice infidelitatis excidium. Audiet profecto in confessione: quos in perditione quesivit. Adstitit suis: qui non destitit alienis. (0602C)Aderit agnitus: qui non defluit agnoscendus. Non patietur orphanos esse devotos qui filios facere dignatus est inimicos. Dabit effectum supplicationis: qui promisit Spiritum sanctitatis. R\. Chorus. Amen.
Alia Oratio. Domine Deus virtutum: qui transgressus occasum transcendisti super celos celorum ad orientem: captiva spolia de captivitate duxisti: ut genus humanum quod tua morte redemeras: tuaque Resurrectione vivificaveras: tua Ascensione glorificares: et promissione ditares: dona Ecclesie tue et ad te perveniendi iter prosperum: et quotidianum de die in diem profectum. Ut magnificentie tue reddat: quod tantam virtutem concesseris. Ut obtineat devicto hoste: et libertatem de tuo auxilio: et gloriam de triumpho. R\. Chorus. Amen.
(0602D)252 Post nomina. Oratio. Domine Rex glorie qui patefactis: et adimpletis prophetarum oraculis: tanquam elevatis eternalibus portis paternam repetis sedem. Quo dum tua Deitas eo quo nunquam discessit regreditur: humano generi celorum aditus aperiatur. Dona ut illic extendatur nostra intensio: quo processit nostra redemptio. Nec inhereamus captiva delectatione terrenis: qui te regnantem confitemur in celis. Quo prece humilitatis nostre placatus: ex (0603A)illa majestatis tue qua resides sede: et viventes repleas donis: et pausantium spiritus consoleris.
R\. Chorus. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui assumptum hominem evecturus ad celos: inter precipua mandatorum tuorum mysteria concordissimam pacem tuis Sanctis reliquisti Apostolis: suscipe inlata sacro altario munera in hostiam pacificam: largiente tua gratia reputanda. Nobisque tuis famulis tribue sectari per exterioris hominis osculum: interioris hominis indisruptum pacis et gratie sacramentum.
R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Pater: nos tibi agere gratias per Jesum Christum Filium tuum. Qui post secunde nativitatis verissimum (0603B)sacramentum: post humane passionis gloriosum triumphum: post dignabilem suscepte mortis ad inferna descensum: post vivificantem reassumpte Resurrectionis ad superna regressum: post manifestatam mirabilium virtute potentiam: post immensam infirmantium medicinam: post celebratam in Apostolorum communione doctrinam: ad illam equalem sibi majestatis tue sedem ereptam: de inimici faucibus predam reportans: captivum diabolum: suum socium hospitem fecit. Dignum celi habitatione constituit: qui perfrui paradisi jocunditate non potuit. Opus tuum: onus suum est. Cum nec illa labori: nec ista sint ponderi. Qui inter profunda tenebrarum: debitum aliene corruptionis exsolvit: inter excelsa nubium premium servande (0603C)incorruptionis indulsit. Tantis ergo nos beneficiis sua pietate crescentibus: ut parum putaret hominem terram recepisse: quam perdidit: nisi et celum quod non habuerat recepisset. Multiplicatoque fenore interceptum usum beatius compensaret augmentum. Non sufficit abundantissime bonitati: quod ad cruciandam spoliati hostis invidiam: faciendis virtutibus potestate permissa: venire ad te super aquas discipulo cupienti famulantia contra naturam elementa subjecit: dum gravem gradientis corporei ponderis molem nequaquam credentium undarum dorsa portarent: cum ad imperantis obsequium fieret itineris soliditas non liquoris. Et equor jussione libratum non mutaret cursum: et mutaret officium. Atque ad vocantis edictum euntes vie (0603D)currerent: et progredientis vestigia freta insignia sorberent: immersumque pelagus ascendentis limitem inviolata equalitate nesciret: et figentis pedem plenitudine in se manente non mergeret. Non in aliquam cratem materia gelu stricta concreverat: nec fluminum more superjecta fluentis frigore tegumenta pendebant. Cum natabilis illa mobilitas pervia: et velis pateret: et plantis. Inestimataque profunditas simul: et viatorem ferret: et remigem. Majori miraculo hominem pati jussa: quam navem. Uberiori Dei laude gressibus adita: quam ratibus. (0604A)Ac nisi fides paululum pavefacta nutasset: reversa in ipsum ad legem suam natura equoris non fuisset. Qua credulitatis constantia recedente: diffidentiam dubitantis nimis appropinquantis periculi castigaret: et circa presumpte spei defectum verberantium pelago fluctuum quasi mensura distringeret. Domini tamen auxilium metu discriminis invocantem tangeret tempestas magistra: non tegeret. 253 Fuerint licet magna ista vel grandia: cedant tamen his beneficiis illa miracula: quod invisibili Deo: homo visibilis corporatus aereum iter non gradu superat sed volatu: et Deus in carne manens per creaturam suam ventorum pennis evehitur: non membrorum. Nullus eundem conatus fatigat: cui aura pro via est. Quem tamen non fert levitas: sed potestas. Deficit (0604B)nisus: et currit ascensus. Ille cepit hujus altitudinis gloriam: qui crucis portavit injuriam. Ille intravit in regno: qui pependit in ligno. Ille conscendit ad dexteram Patris: qui causa nobis factus est pacis. Ipse illos ascendenti secum homini celos aperuit: quos ut propter hominem descenderet inclinavit. Quem laudant benedicunt adorant atque glorificant Throni Potestates ac Dominationes. Cui merito omnes Angeli: et Archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. Respondeat Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus. Dominus Deus Sabbaoth etc.
Post Sanctus. Vere sanctus: et benedictus Jesus Christus filius tuus Dominus noster. Qui sub hodierne expectatione virtutis redeunti ad se homini (0604C)viam prestitit: ipse dum via est. Qui indemutabilitate divinitatis sue in se manente substantia: peracto Incarnationis Nativitatis Circumcisionis Passionis: Resurrectionis Ascensionis atque admisso Spiritus Sancti Paracliti officio: eum in celis regnaturus imponit: quem infernis liberaturus imponit. Nihil dubitationis volens relinquere: nihil erroris: si cum eo visibiliter ascenderet: pro quo invisibiliter descendisset. Ut incredula ac dura cervice corda plebis Judaice multitudinis essent confusa: dum reverteretur: que non fuerat confessa: dum nasceretur. Et qui non meruit confiteri dum venisset: posset erubescere dum rediret. Ut videret in Deum hominem: quomodo Deum in homine non vidisset. Non quod peniteret dum ostenditur: sed ut erubesceret (0604D)dum miraretur. Christum Dominum ac Redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Indicavimus plane: nec unquam tacebimus passum te Christe pro redemptione miserorum: resurrexisse pro salute fidelium: celos ascendisse pro virtute meritorum: venturum te esse Judicem mortuorum atque viventium. Quod scientes Domine: ut nobis dies illa terribilis aliquantulum ex tua propitiatione mitior adveniat: hec munera offerimus. Que ut nobis in salutem percepta contingant: visitet ea Spiritus tuus Sanctus qui in similitudinem (0605A)flamme manus dona suscepit. Visitet et vivificet ea Spiritus tuus Sanctus: qui per vaporem incendii Helie prophete holocaustum adsumpsit. Visitet et vivificet ea Spiritus tuus Sanctus: qui ignearum divisione linguarum in Apostolorum tuorum cordibus commeavit. Ut recepta in visceribus nostris: et presentem nobis: et eternam prestent salutem.
R\. Chorus. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Quis loquetur potentias tuas Domine: aut quis enarrare poterit omnes laudes tuas? Ad humana descendisti: celestia non relinquens. Ad superna regressus: humana non deserens. Ubique totus. Ubique mirabilis. Non interceptus carne: ut non esses in Patre. Non ereptus Ascensione: ut non esses (0605B)in homine. Respice ad orationem plebis tue sancte Domine misericors Deus: ut in hac die Ascensionis tue sicut data est tibi gloria in excelsis: ita nobis gratia prestetur in terris. Pater noster qui es in celis.
Hic dicat Presbiter: Vicit leo.
Tribus vicibus. Ut in die Resurrectionis Domini. Folio 198.
Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Benedictio. Jesus Christus Dominus pacem quam ad celos remeans discipulis suis tradidit: integram in vobis inlibatamque 254 conservet. R\. Chorus. Amen. Angelos quoque Sanctos quos suo elegit obsequio: vobis deputet in presidium. R\. Chorus. (0605C)Amen. Ut ipso auctore illic erigamini fide: quo vos adsumendos speratis in requiem. R\. Chorus. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi.
Communio. Refecti Christi corpore.
Require retro in vigilia Resurrectionis. Folio 193.
Oratio. Gratias tibi agimus Domine Deus: et te Deum benedicimus de die in diem: qui nos in hanc diem sancte solennitatis tue perducere dignatus es: fac nos diem istum Ascensionis tue per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. R\. Chorus. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. (0605D)R\. Et cum spiritu. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
IN DOMINICO POST ASCENSIONEM DOMINI. Ad Missam. Officium.
Dicite in nationibus. Quere folio. 198. Oratio. Tibi gloriam concinimus. Require retro in Octava Pasche. Folio 194.
(0606A)Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. VII).
R\. Deo gratias.
Ego Johannes fui in spiritu: et vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum in conspectu agni: amicti stollis albis: et palme in manibus eorum: et clamabant voce magna dicentes. Salus Deo nostro: qui sedet super thronum: et agno. Et omnes Angeli stabant in circuitu throni et seniorum: et quatuor animalia ceciderunt in conspectu throni in facies suas: et adoraverunt Deum dicentes: amen. Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor: et virtus: et fortitudo Deo nostro in secula seculorum: amen.
R\. Chorus. Amen.
(0606B)Hic dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Quis dabit mihi pennas sicut columbe: et volabo: ut requiescam. V\. Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebre: et dixi. P. Volabo.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Lectio Actuum Apostolorum ( Cap. XIIII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Paulus et Barnabas commorabantur Listris. Et quidam vir in Listris infirmis pedibus sedebat claudus ex utero matris sue: qui nunquam ambulaverat. Hic audivit Paulum loquentem: qui intuitus eum et vidit quia haberet fidem: ut salvus fieret: dixit magna voce. Tibi dico surge super pedes (0606C)tuos rectos. Et exilivit: et ambulavit. Turbe autem cum vidissent quod fecerat Paulus: levaverunt vocem suam Lycaonie dicentes. Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Jovem: Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. Sacerdos vero Jovis qui erat ante civitatem: tauros: et coronas ante januam afferens cum populo: volebat sacrificare. Quod ubi audierunt Apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas: clamantes et dicentes. Viri quid hec facitis? Et nos mortales sumus: similes vobis homines: adnunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum: qui fecit celum et terram mare et omnia que in eis sunt. Qui preteritis generationibus dimisit omnes gentes (0606D)ingredi in vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens: de celo dans pluvias et tempora fructifera: implens cibo: et leticia corda vestra. R\. Chorus. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Marcum ( Cap. IX).
In diebus illis. Dominus noster Jesus Christus veniens ad discipulos suos: vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. Et confestim (0607A)omnis populus videns eum: stupefactus est et expaverunt. Et occurrentes salutabant eum. 255 Et interrogavit eos quod inter vos conquiritis? Et respondens unus de turba dixit. Magister attuli filium meum ad te habentem spiritum immundum. Qui ubicunque eum apprehenderit allidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis: ut ejicerent illum: et non potuerunt. Qui respondens eis dicens. O generatio incredula: quandiu apud vos ero: quandiu vos patiar. Afferte illum ad me. Et tulerunt illum. Et cum vidisset eum statim spiritus conturbavit eum: et elisus in terram voluptabatur spumans. Et interrogavit patrem ejus quantum temporis est ex quo ei hoc accidit. At ille ait. Ab infantia. Et frequenter eum et in ignem et in aquam (0607B)misit: ut eum perderet. Sed siquid potes adjuva nos misertus nostri. Jesus autem ait illi. Si potes credere omnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans pater pueri cum lachrimis ajebat. Credo Domine: adjuva incredulitatem meam. Et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui immundo dicens illi. Surde et immunde spiritus ego tibi precipio exi ab eo: et ne amplius introeas in eum. Et clamans et multum discerpens: exiit ab eo et factus est sicut mortuus: ita ut multi dicerent: quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus elevavit et surrexit. Et cum introisset in domum: discipuli ejus secreto interrogabant eum. Quare nos non potuimus ejicere eum? Et dixit illis. Hoc genus in nullo potest exire: nisi in orationem et jejunio: (0607C)R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Misit ex alto et accepit me: assumpsit me Deus Pater: et conlocavit ad dexteram suam. P. Alleluja.
Sacrificium. Tollite hostias: et introite in atria Domini: alleluja: alleluja. V\. Afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini ejus. P. Et introite.
Missa. Mysterio Resurrectionis impleto: et corporibus fratres charissimi cuncti exultemus et cordibus. Nec jam cum sepulchri custodibus sacri corporis defleamus excubias: sed cum Angelis qui redivivum (0607D)nunciant Salvatorem nostra gaudia misceamus. Etenim deinceps curam sibi funeris excusat impendi: qui rediens ad Patrem vacuate mortis excubias vult privari. Simus sane de spei nostre consummatione securi: nam qui in altum remeans captivitatem duxit: dabit dona hominibus que promisit. R\. Amen.
Alia Oratio. Christe Deus qui ascendendo in celos presentiam corporalem tuis subtraxisti discipulis: permitte nos ut te spiritu diligamus quem in carne nunc videre nequimus: et tamen ad judicium fideliter (0608A)expectamus. Crea in nobis cor novum et spiritum rectum. Ut qui jam Ascensionis tue celebravimus festum: promissum a te mereamur suscipere Spiritum Sanctum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Ascendisse te in celos ad Patrem Dei Filium creatura tua letatur. Et ideo suppliciter cordis contritione exposcimus: ut et in nobis pollicitationem tui spiritus impleas: et defunctis donum eterne quietis impertias. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui ascendisti in altum: captivam ducens captivitatem: da dona hominibus pacis eterne. Ut qui te humanis obtutibus ad celos ascendens corporaliter subtraxisti: in nostris cordibus digneris propiciatus infundi. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper (0608B)gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui nobis ideo presentiam subtraxit nativitatis corpore: ut eum spiritaliter disceremus amare. Quique discipulis intra suarum mentium claustra tandiu presidere precepit: quousque supervenientis firmarentur presentia Spiritus Sancti. Cui cum Patre et Filio uni Deo jugiter in sempiternum regnanti omnes Angeli famulantes una voce proclamant ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus
Post Sanctus. Vere Sanctus et vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Qui Angelorum evectus ulnis: ascendit 256 in celos: et nunc sedet ad dexteram Dei Patris. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
(0608C)Post pridie. Oratio. Contueri tuam Christe cupientes presentiam: qui humana non deserens: appetisti superna: petimus et rogamus: ut qui pignus assumpte carnis intulisti in celos: consolationem nobis Sancti Spiritus largiaris. Cujus nunc presentia et apposita hec tibi oblata sanctifices: et nostrorum cordium arcana perlustres. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Deus Dei Filius qui cum ad Patrem ascenderes: venturum te iterum ad nos voce promisisti: veni ad nos: et apud nos facito mansionem. Manifestans te ipsum nobis: quibus precepisti sic exorare e terris. Pater noster.
Dicat Presbiter. Vicit leo. tribus vicibus, ut in die (0608D)Resurrectio. fol. 198. Postea dicat.
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus sit auxiliator vestri: qui adsumptus in celos: sedet nunc ad dexteram Patris. R\. Amen. Corpus quoque vestrum nullis torpentibus patiatur passionibus mancipari: qui illud glorificatum in celos adsumpsit. R\. Amen. Ut qui ascendentis vidimus gloriam: judicantis non puniamur sententia. R\. Amen. Ipso prestante qui cum Deo Patre vivit et regnat in unitate Spiritus (0609A)Sancti in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Ad accedentes. Gaudete populi. Communio. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resurrectionis fol. 193. Oratio. Expletis Domine. ut in die Resurrectio. fol. 198.
IN VIGILIA PENTECOSTES. Ad Nonam pro Missa.
Sapientia Salomonis.
R\. Deo gratias.
Fili. Spiritus timentium Domini queretur: et in respectus illius benedicetur. Spiritum eorum salvantem illos diligit: et oculi Domini super diligentes se. R\. Amen.
Dicat Presb. Erigite vos. Dominus sit semper (0609B)vobiscum. R\. Et cum. Postea dicat.
Lectio libri Numeri ( Cap. XI).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel: quos tu nosti: quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad tabernaculum federis: faciesque illos stare tecum: ut descendam et loquar tibi. Et auferam de spiritu tuo: tradamque eis: ut sustentent tecum onus populi: et non tu solus graveris. Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini: congregans septuaginta viros de senioribus Israel quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem: et locutus est ad eum. Auferens de spiritu quod erat in (0609C)Moyse: et dedit septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus: prophetaverunt: nec ultra cessaverunt. Remanserunt autem in castris duo viri: quorum vocabatur unus Heldat: et alter Medat: super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant: et non exierunt ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris: cucurrit puer et nunciavit Moysi dicens: Heldat et Medat prophetant in castris. Statim Josue filius Nun minister Moysis: et electus a pluribus ait. Domine mi (0610A)Moyses prohibe eos. At ille. Quid inquit agis pro me? Quis tribuat hoc: ut omnis populus prophetet: et det eis Dominus Spiritum Sanctum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Propter gloriam nominis tui Domine libera nos: et propicius esto peccatis nostris propter nomen tuum. V\. Memento plebis tue: quam creasti ab initio: animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. P. Et propicius.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Lectio Actuum Apostolorum ( Cap. XIX).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Factum est cum Apollo esset Corinthi: ut Paulus peragratis superioribus partibus: (0610B)veniret Ephesum: et inveniret quosdam discipulos: dixitque ad eos. Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? Aiunt illi ad eum. Sed neque si Spiritus Sanctus est: audivimus. Ille vero ait. In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: in Johannis baptismate. Dixit autem 257 Paulus. Johannes baptizavit baptismo penitentie populum dicens. In eum qui venturus esset post ipsum: ut crederent: hoc est in Jesum. His auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis Paulus manus: venit Spiritus Sanctus super eos: et loquebantur linguis et prophetabant. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. III).
Illo in tempore. Erat homo ex Phariseis Nichodemus (0610C)nomine: et ipse erat princeps Judeorum. Hic venit ad Jesum nocte et dixit ei: Rabbi: scimus quia a Deo venisti magister. Nemo potest hec signa facere que tu facis: nisi fuerit Dominus cum eo. Respondit Jesus et dixit ei. Amen amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit denuo: non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nichodemus. Quomodo potest homo nasci cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris sue iterato introire: et nasci? Respondit Jesus. Amen amen dico tibi: nisi quis (0611A)renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto: non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne: caro est: et quod natum est ex spiritu: spiritus est. Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat: et quo vadat. Sic et omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nichodemus: et dixit ei. Quomodo potest hoc fieri? Respondit Jesus: et dixit ei. Tu es magister in Israel et hec ignoras? Amen amen dico tibi: quia quod scimus: loquimur: et quod vidimus: testamur: et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis et non creditis: quomodo si dixero vobis celestia: credetis? Et nemo ascendit in celum: nisi qui descendit de celo: filius hominis (0611B)qui est in celo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto: ita exaltari oportet filium hominis: ut omnis qui credit in ipso non pereat: sed habeat vitam eternam. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum de celis; laudate eum in excelsis. P. Alleluja.
Sacrificium. Tollite hostias. Quere in Dominico post Ascensionem Domini fol. 255.
Missa. Semper quidem dilectissimi fratres crebre orationes esse debent unanimitatis: charitatis: et simplex fraterne dilectionis affectio. Sed nunc precipue omnis de nostris exhaurienda pectoribus est odiorum amaritudo cum Sancti Spiritus expectatur (0611C)infusio: et advenienti Domino nitens est paranda possessio. Et quia patres doctoresque nostri in quorum corda vel viscera omnipotens Deus hoc donum promisse remunerationis infudit: ut reminiscamur diem magnum: unanimitate connexi: divinam expectare Sancti Spiritus visitationem: qui Deo obtulerant charitatem.
R\. Amen.
Alia Oratio. Imple nos Deus Spiritu Sancto: in quo signati sumus: et a quo tangimur ut salvemur. Ut hodie nos idem Spiritus preveniens in miseratione a delictis emundet: et cras in muneris conlatione glorificet. Hodie maculas abluat: cras dona distribuat. Hodie linguam nostram in voce confessionis aperiat: et cras eandem faciat predicare (0611D)magnalia tua. Quo jam hodie per ipsum tacti: ita eruamur a crimine: ut cras dignanter in nostris jubeat cordibus habitare.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Emitte Domine spiritum adoptionis: in quo clamemus tibi: abba Pater. Ut confiteamur: quoniam tu es unigeniti tui verus Pater: et cognoscamus quia nullus ei similis inter Filios Dei. Quem non tibi adoptio: sed generatio consubstantialis: neque gratia similem: sed natura (0612A)signat equalem. Per hujus enim fidei inviolabile mysterium: custodiamus spei nostre immutabile sacramentum. Ex hoc te quesumus: ut cum nostris qui jam a seculo precesserunt: qui etiam ipsius Spiritus tui Sancti dono renati sunt: quorumque ante altare tuum mentionem cum tremore facimus: simul obviam in secundi adventus Domini nostri claritate feliciter occurramus.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Offerentium eterne Deus susceptis oblationibus: effice nos spiritu ferventes et charitate locupletes. Quo unitatem spiritus 258 servantes in vinculo pacis: illius dono jam impleamur in terris: cujus infusionem advenire nobis expectamus in celis. R\. Amen.
(0612B)Inlatio. Dignum et justum est: ut te Deum et celestia et terrena conlaudent. Qui nos spiritu tuo doces terrena respuere: celestia sectari: carnem coercere jejuniis insolentem: corda purgare continua lamentatione. Non attolli in prosperis: non dejici in adversis. Veritatis sperare promissum: spiritus prestolari solacium: Paracliti sustinere adventum. Ex hoc Domine tuorum premissorum nos gaudiis preparantes rogamus: ut descendat super nos gratie tue virtus et benedictio Sancti Spiritus. Quo innovati atque mundati eum tecum et cum Patre equali deitate regnantem laudemus: magnificemus: atque ita dicamus. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus vere benedictus es (0612C)Domine Jesu Christe. Qui daturum te nobis illum Spiritum promisisti in munere: quem tibi cum Patre novimus coequalem existere. Per te Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Spiritus Sancte qui a Patre et Filio procedis: his propicius inlabere holocaustis. Quo qui a Patre es repromissus: sanctificationem humanis exhibeas presentatus: repleasque sponsionis mercede: quos te promissum inspicis expectare.
R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Descendat Domine ad nos Spiritus Sanctus: per quem et mundata pectora nostra cum eo ipse possideas: et institutam a te orationem suscipias. Ut ita (0612D)non per nos: sed per illum nostra accipias postulata: sicut per illum non per nos nostra deles facinora. Quo eo qui tecum et cum Patre regnat equalis interpellante pro nobis: per eum ad te proclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Expectantes se: Spiritus efficiat immaculatos a sordibus. R\. Amen. Repleat munere: quos se inspicit sustinere. R\. Amen. Ut cum venerit (0613A)impleamur sanctitate ejus: cujus adventum amabiliter expectamus. R\. Amen. Ipso prestante et auxiliante: qui cum Patre et Filio unus Deus vivit et regnat in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum spiritu tuo.
Ab hinc usque in Quadragesimam dicitur. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. P. Alleluja: alleluja: alleluja. V\. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum. P. Alleluja: alleluja: alleluja. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Alleluja: alleluja: alleluja.
(0613B)Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem: quesumus. ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum: et sanitatem mentium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. Deo gratias.
IN DIE SANCTO PENTECOSTES. Ad Missam. Officium.
Vos qui in Christo baptizati estis. P. Christum induistis: alleluja. V\. Benedicti vos a Domino: qui fecit celum et terram. P. Christum. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula (0613C)seculorum. Amen. P. Christum induistis.
Oratio. O Spiritus Sancte qui a Patre Filioque procedis: doce nos facere veritatem. Ut qui de Patre Filioque accepisti promissionem: invisibili nos his a quibus tam ineffabiliter procedis adsocies charitate. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Apocalipsis Joannis Apostoli ( Cap. XXII).
R\. Deo gratias.
(0614A)Ego Johannes fui in spiritu: et audivi vocem dicentem mihi. Hec verba fidelissima et vera sunt. Et Dominus Deus spiritum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis: que oportet fieri cito. Et ecce venio velociter. Beatus qui custodit 259 verba prophetie libri hujus. Et ego Johannes qui audivi et vidi hec: et postquam audissem et vidissem: cecidi ut adorarem ante pedes Angeli: qui nunc hec ostendebat. Et dixit mihi. Vide ne feceris: Conservus tuus sum: et fratrum tuorum: et eorum qui servant verba libri hujus: Deum adora. Et dixit mihi. Ne signaveris verba prophetie libri hujus: tempus enim prope est. Qui nocet: noceat adhuc. Et qui in sordibus est: sordescat adhuc. Et justus justificetur adhuc. Ecce venio cito: et merces (0614B)mea mecum est: reddere unicuique secundum opera sua. Ego sum primus: et ego novissimus: principium et finis. Beati qui lavant stollas suas: ut sit potestas eorum in ligno vite: et fortes intrent in civitatem. Foris canes: et venefici et impudici et homicide: et idolis servientes: et omnis qui amat et facit mendacium. Ego Jesus misi Angelum meum testificari vobis hec in Ecclesiis. Ego sum genus et radix David: stella splendida et matutina: et sponsus et sponsa dicunt: veni. Et qui audit dicat: veni. Et qui sitit: veniat: et qui vult: accipiat aquam vite gratis.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
(0614C)Psallendo. Emitte spiritum tuum Deus: et creabuntur. Et renovabis faciem terre. V\. Sit gloria Domini in seculum seculi: letabitur Dominus in operibus suis. P. Et renova.
Dicat Presb. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. II)
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Cum complerentur dies Pentecostes: erant omnes Apostoli pariter in eodem loco. Et factus est repente de celo sonitus: tanquam (0615A)advenientis vehementis spiritus: et implevit omnem domum ubi erant sedentes Apostoli: et apparuerunt illis dispertite lingue tanquam ignis. Seditque supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et ceperunt loqui variis linguis: prout Spiritus Sanctus dabat illis eloqui. Erant autem in Hierusalem habitantes Judei religiosi ex omni natione: que sub celo est. Facta autem hac voce: convenit multitudo: et mente confusa est: quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes. Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? Parthi: et Medi: et Elamite: et qui habitant Mesopotamiam: et Judeam: et Cappadociam: (0615B)Pontum: et Asiam: Phrygiam: et Pamphyliam: Egyptum: et partes Lybie: que est circa Cyrenen: et advene Romani: Judei quoque et Proseliti: Cretes: et Arabes: audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei. Stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes. Quidnam vult hoc esse? Alii autem irridentes dicebant: quia musto pleni sunt isti. Stans vero Petrus cum undecim discipulis: levavit vocem suam: et locutus est eis. Viri Judei: et qui habitant Hierusalem universi hoc vobis notum sit: et auribus percipite verba mea. Non enim sicut vos estimatis hi ebrii sunt cum sit hora diei tertia. Sed hoc est quod dictum est per Prophetam Joel. Et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de spiritu meo super omnem (0615C)carnem: et prophetabunt filii vestri: et filie vestre: juvenes vestri visiones videbunt: et senes vestri somnia somniabunt. Equidem super servos meos: et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo: et prophetabunt et dabo prodigia in celo sursum: et signa in terra deorsum: sanguinem: et ignem: et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras: et Luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus et terribilis. Et omnis quicumque invocaverit nomen Domini: salvus erit.
R\. Chorus. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XXIIII).
In illis diebus Dominus noster Jesus Christus loquebatur (0615D)discipulis suis dicens. Si diligitis me mandata mea servate 260 et ego rogabo Patrem: et alium Paraclitum dabit vobis: ut maneat vobiscum in eternum. Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognovistis eum: quia apud vos manet et in vobis est. Non reliquam vos orphanos: veniam ad (0616A)vos. Adhuc modicum et mundus me jam non videt: vos autem videtis me: quia ego vivo: et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis me: quia ego in Patre meo: et vos in me: et ego in vobis. Qui habet mandata mea et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me: diligitur a Patre meo: et eo diligam eum: et manifestabo ei me ipsum. Dicit ei Judas non ille Scariothes: Domine: quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum: et non mundo? Respondit Jesus et dixit ei. Si quis diligit me: sermonem meum servat: et Pater meus diliget eum: et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me: sermones meos non observat. Et sermonem quem audistis: non est meus: sed ejus qui misit me Patris. Hec locutus sum vobis apud vos (0616B)manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo: ille vos docebit omnia: et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis. Pacem meam relinquo vobis: pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat: ego do vobis. Non turbetur cor vestrum: neque formidet. R\. Chorus. Amen.
Hic dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Da nobis Domine leticiam salutaris tui: et spiritu principali confirma nos. P. Alleluja.
Sacrificium. Completur hodie Pentecostes in quo descendit Spiritus Sanctus: et Apostolis infusus (0616C)apparuit: loquentibus variis linguis magnalia Domini: alleluja. V\. Factus est repente de celo sonus: tanquam advenientis spiritus vehementis: et implevit omnem domum ubi erant sedentes Apostoli: et loquebantur magnalia Domini: alleluja.
Incipit Missa. Quanta possumus fratres charissimi fide: intentione: virtute: gaudio: exultatione. preconio. devotione: obsequio: puritate: promissa nobis per filium Dei: Sancti Spiritus munera hodie transmissa predicemus. Reseretur nostrorum compago viscerum. Purgentur corda credentium: et pateant omnes sensus: atque recessus animorum. Quia nequaquam immensi laudem atque adventum: pectora angusta narrare sufficiunt. Ille etenim consors Patris: et Filii unius ejusdemque substantie (0616D)tertius in persona: sed unus in gloria. Quem celorum regna non capiunt: quia non eum circumscribunt neque claudunt: hodie ad angustum cordis nostri descendit hospitium. Et quis nostrum fratres dilectissimi tali se dignum hospite recognoscit? Quis condigna advenienti exhibeat alimenta? Cum et Angelorum et Archangelorum: et omnium Virtutum (0617A)celestium ipse sit vita. Et ideo quia nos impares tali habitatore cognoscimus: ut in nobis locum habitaculi sibimet preparet supplicemus. R\. Chorus. Amen. Ipso prestante qui in Trinitate unus Deus vivit: et regnat in secula seculorum.
R\. Chorus. Amen.
Alia Oratio. Oramus indefessis precibus omnipotentiam tuam: Deus sancte Pater omnipotens: ut repleas nos munere Unigeniti tui: gaudio inenarrabili: visitatione: atque vivificatione tui atque ejus Spiritus Sancti. Ut quos creasti vel redemisti per Filium: perficere digneris per Spiritum Sanctum. Non quo inconjuncta vel dissimilis sit tue operatio Trinitatis: sed quo personarum existentium evidenter appareat inconfusa equalitas Deitatis. Hac igitur (0617B)te Deus omnipotens inspirationis tue confessione: manifestatum fidelibus impende propicium: demonibus exerce terrificum: prosequentibus obvium penitentibus placabilem: peccatoribus patientem. Hereticis convictorem: custodem virginibus: defensorem viduis: 261 orphanis protectorem: oppressis vindicem: consolatorem mestis: dubiis ductorem. Sit nobis in eo indeficiens consolatio: in quo tibi filioque tuo est indivisa conjunctio et immensurabilis plenitudo. Sanctisque omnibus inexpugnabilis fortitudo tanquam certa nobis sit de tua gubernatione fiducia: numquam se sentiat anima muniminis tui presidio destituta. Ita vigore tuo nostra adversus diabolum fragilitas muniatur: ne ullatenus in certamine superetur. Sic corda tu scientia posside: (0617C)sic conscientiam rege: ut et consilio providi efficiamur: et opere probi: et prudentes sermone: et ferventes inextinguibili charitate.
R\. Chorus. Amen.
Post nomina. Oratio. Domine qui virtute Spiritus tui: et eorum qui veteris confusionis superbie turrem edificabant perturbasti auditum: et surgentis Ecclesie tue novitate diffusis linguis multiplicasti insignibus: ut quod fuerat in condemnatione: esset in munere. Atque inde construeres fidem: unde destruxeras vanitatem. Da super hunc familie tue cetum Spiritus Sancti tui quem es pollicitus adventum. Qui in nobis e contrario mollicionis studia adversa dispergat: et meritum sanctificationis accumulet. Sisque munerator in promissione: qui es (0617D)promissor in munere. Quo Ecclesia tua ejus igne succensa: in ipso veram teneat fidem: a quo omnem percipit veritatem. Ipseque offerentium nomina celestibus scribat in paginis: ac requiem dignetur praestare defunctis: qui in unitate Deitatis tecum permanet semper equalis.
R\. Chorus. Amen.
Dicat Presbiter. Quia tu es vita vivorum: sanitas infirmorum: ac requies omnium fidelium defunctorum in eterna secula seculorum.
(0618A)R\. Chorus. Amen.
Dicat Presbiter Orationem ad Pacem. Mirabilium tuorum Domine ovantes insignia predicamus: et ideo inlapsu illo Sancti Spiritus repleri nos credimus: qui bis a te olim fuit in discipulos distributus. Cum et ante Ascensionem tuam in eorum cordibus indeptus proximi dilectionem: et post e celis emissus: tenendam in illis tuam impressit charitatem. Ex hoc te clementissime Deus oramus: ut hoc quod his sacramentis figuratum fore cognoscitur: in nostris cordibus impleatur. Quo spiritu ferventes et spiritualia locupletantes: et proximis connectamur in pace: et tua ubertim ferveamus dulcedine. Ut in charitate illa que per Spiritum Sanctum nostris est diffusa in cordibus firmissime radicati: consolationem (0618B)promerentes Paracliti: coronari mereamur in adventu judicii tui.
R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus: pro possibilitate carnali munerum tuorum beneficia confiteri: et indultum hodierno die donum salutis eterne anniversaria semper commemoratione celebrare. Etenim pro adventu Spiritus tui Sancti tacere quis audeat: cum omnis per Apostolos tuos: etiam gentium barbararum lingua non taceat. Quis enim enarrare valet hujus hodierno die ignis inlapsum: sic distributa discipulis genera universa linguarum: ut nec Latinus Hebreo nec Grecus Egyptio: nec Scitha Indo propria dum quisque et peregrina audiens loquitur lingua: detrimentum vel alienigeni (0618C)fecerit. vel sui senserit intellectus? Quaque virtute sit actum: quod dicentis veritatis preconibus per spacia immensa terrarum unius atque indivisibilis donum doctrine celestis pro potestate voluntaria partiretur? Nihil agens unitati fidei dissonum: quamvis multiplicis scientie distributione pulcherrimum: et multimoda mirificum extiterit varietate sermonum. Ostendens quod confessioni Dominice non impedit diversitas lingue: nec interest quod vario quis sermone fateatur: 262 dummodo unus sit ille qui creditur. Obsecramus igitur Domine: ut hec nostra confessio de cordibus filiorum promissionis emissa: tibi Pater glorie semper accepta sit: et ad speranda ac promerenda ea que tuis fidelibus promisisti: sensus nostros divini Spiritus infusione (0618D)benedicas atque sanctifices. Effusa etenim ad nostram indulgentiam tue glorie largitate inter innumera dona atque opera Sancti Spiritus: nihil sublimius Ecclesie exordiis conlatum fuisse cognoscimus: quam ut preconium evangelii tui ora linguis universarum gentium loquerentur. Et hoc non nisi Sancti Spiritus tui gratia revelante: qui nobis post Resurrectionis filii tui gloriam transactis septem hebdomadibus venit: ostendens quod etsi septiformis est: tamen in uno gradu omnium concordantium sibi (0619A)virtutum summa consistit. Ac sicut septem unum in numeris est: sic septem inveniuntur in singulis. Hi sunt sine dubio septem gradus templi tui: per quos ad celorum regna conscenditur. Hic est quinquagesimus remissionis annus olim in legis tropologiis predicatus. Hic est fructus messis nove: qui hodie mandatur offerri. Qui licet ante omnia secula semper eternus sit: tamen nobis: cum innotuit: tunc novus effectus est. Nec illud sine mysterio esse significans: quod post Ascensionem filii tui decima nobis die hoc munus infunditur: ostendens quod cultoribus vinee hic esset a patre familias denarius repromissus. Magnum autem et pre omnibus necessarium fuit hoc tibi divini muneris signum: quod cum super capita discipulorum ignea conscendisset (0619B)forma linguarum: de cordibus credentium nec dissonum aliquid faceret prodire nec tepidum. Sed predicatores verbi tui: et intelligentia essent unanimes: et charitate ferventes. O ignis exurendo fecundans: Hunc igitur omnipotentem esse Dominum omnis intellectualis creatura vivificatione fatetur: cujus etiam Cherubin et Seraphin ferventes copiosius igne: speciali ejus vocabulo sanctitatis divine magnificantes equalitatem atque omnipotentiam Trinitatis: requiem non habentes: nec tali unquam officio lassescentes celestium exercituum precinentibus choris: perenni jubilatione decantant: adorant: atque magnificant: ita dicentes. R\. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus Deus Pater. Sanctus (0619C)unigenitus Filius: sanctus quoque unus utriusque Spiritus. Hujus ecce virtute inestimabili discurrit Evangeliorum toto orbe ardentium quadriga rotarum: radiorumque flammigerantium rutilans fulgoribus axis gestatur animalium circumquaque corporibus oculatis. Cujus in rotarum auriga ipse vite spiritus manens: proprie potestatis imperio cunctum subjecit Christi pedibus mundum: divinis scilicet perhibens testimonium virtutibus Patris unigenito Verbo: quod caro factum est: et habitavit in nobis. Hoc est illud paterni pignoris sibi simile munus: quod se filium pollicitus fuerat transmissurum: dum suos ad Patrem rediens orphanos diceret nullatenus relinquendos. In ejus scilicet presentia suam (0619D)Patrisque docens consistere majestatem. Hoc illud ungentum est quo pre consortibus unctus est Christus a Patre. Cujusque vetus illud crisma pretendebat figuris transeuntibus veritatem: quo delibuti quoque (0620A)Sacerdotes: et Prophete constituebantur et Reges: unius veri Regis et Sacerdotis et prophete imaginem preservantes Christi Domini Redemptoris eterni.
Post pride. Oratio. Suscipe quesumus Spiritus Sancte omnipotens Deus sacrificia te auctore instituente decreta: qui inlibate Virginis in utero quondam membra: in qua Verbum caro fieret: quibus hoc rite sacrificium competeret immaculata formasti. In cujus hec similitudinem corporis et sanguinis munera ingerimus: et ut plenitudinem debite sanctificationis te deificante obtineant supplicamus. Quia tu vere ille ignis es: qui patrum nostrorum acceptans sacrificia divinitus consumpsisti. Quemadmodum Helie quoque victimam aquis circumfluentibus natitatem cum lapidibus et lignis exurens: (0620B)etiam madefacti pulveris rivulos 263 calore inconsummabili arefactos inextimabiliter absumendo finisti. Simili nunc quesumus has hostias dignatione suscipias: divinitatis tue igne salvifico omnium pectorum nostrorum affectionem exurens: atque ad percipiendam celestis cibi potusque substantiam vivificans corda mortalium: et in custodiam nostri deputans sanctorum multitudinem Angelorum: nunquam nos eorum privari consortio patiaris. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antiph. Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus Deus noster: benedicat nos Deus: alleluja.
Ad Orationem Dominicam. Paraclite Spiritus: qui cum Patre et Filio unus in Trinitate permanes Deus: (0620C)nostris hodie inlabere sensibus: ut te postulante pro nobis: cum magna fiducia proclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum.
Benedictio. Spiritus Sanctus qui olim in hoc die super Apostolos igneis apparuit linguis: cor vestrum cunctis emaculet vitiis. R\. Amen. Et quo insidentes cunctarum gentium verbis edocti sunt: verborum spiritualium vobis detur instructio: et mystice intelligentie omnimoda plenitudo. R\. Amen. Quique fuit Apostolis doctrine celestis instructor: culparum omnium vobis efficiatur indultor. R\. Amen. Ipso prestante et auxiliante qui cum Patre (0620D)et Filio unus Deus vivit et regnat in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
(0621A)Com. Refecti Christi Corpore.
Et omnia alia que sequuntur: require retro in vigilia Pentecostes. Fol. 257.
Oratio. Gratias tibi agimus Domine Deus: et te Deum benedicimus de die in diem qui nos in hanc diem sancte solennitatis tue perducere dignatus es: fac nos diem istum Sancti Spiritus immissione per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere: cum fideli populo tuo. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
IN DOMINICO PRIMO POST PENTECOSTEN. Ad Missam. Officium.
(0621B)Dominus regnavit decorem induit: alleluja. V\. Induit Dominus fortitudinem et precinxit se. P. Alleluja. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. P. Alleluja.
Oratio. Te excelsa laus in altissimis decet: tibi e terris gloriam Ecclesia canit: atque hujus caterve concentu ad astra hymnum emittit. Rogamus omnipotens Deus: ut sicut tuas solenniter porrigimus laudes: ita precum nostrarum jubeas efficaciter suscipere voces. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio Ezechielis Prophete ( Cap. IX-XI).
(0621C)R\. Deo gratias.
Facta est super me manus Domini: et elevavit Spiritus Domini me: et vidi et ecce vir qui indutus erat lineis: qui habebat attramentarium in dorso suo: respondit verbo dicens. Feci sicut precepisti mihi. Et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput Cherubin: quasi lapis Saphirus: et quasi species similitudinis Solis apparuit super eum. Et dixit ad virum qui indutus erat lineis: et ait. Sume ignem de medio rotarum que sunt inter Cherubin. Et ingressus vidi: et ecce quatuor rote juxta Cherubin. Rota una juxta Cherub unum: et rota alia juxta Cherub unum. Species autem erat rotarum quasi visio lapidis Chrysoliti. Stantibus illis: stabant: et (0621D)cum elevatis: elevabantur: spiritus enim vite erat in eis. Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super Cherubin. Et elevavit me spiritus: et introduxit me ad portam domus Domini orientalem: que respicit Solis ortum. Et ascendit 264 gloria Domini de medio civitatis: stetitque super (0622A)montem: qui est ad orientem urbis: et gloria Dei Israel erat super ea. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Psallendo. Redde mihi leticiam salutaris tui. Et spiritu principali confirma me. V\. Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. P. Et spiritum. V\. Ne projicias me a facie tua: et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me. P. Et Spiritum. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Ephesios ( Cap. I, II).
R\. Deo gratias.
Fratres: memoriam vestri faciens in orationibus meis: ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater (0622B)glorie det vobis spiritum sapientie et revelationis in agnitionem ejus: inluminatos oculos cordis vestri: ut sciatis que sit spes vocationis ejus: que divitie glorie hereditatis ejus in Sanctis: et que sit supereminens magnitudo virtutis ejus: cui credidimus. Secundum operationem potentie virtutis ejus: quam operatus est in Christo. Suscitans eum a mortuis: et constituens ad dexteram suam in celestibus supra omnem principatum: et potestatem: et virtutem: et dominationem: et omne nomen quod nominatur. Non solum in hoc seculo: sed in futuro. Omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum posuit caput supra omnem Ecclesiam: que est corpus ipsius plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris: in (0622C)quibus aliquando ambulastis secundum seculum mundi hujus: secundum principem potestatis aeris hujus spiritus: qui nunc operatur in filios diffidentie. In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus: in desideriis carnis vestre facientes voluntatem carnis et cogitationum: et eramus natura filii ire sicut et ceteri. Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam charitatem suam dilexit nos. Et cum essemus mortui peccato convivificavit nos in Christo. Cujus gratia salvi facti sumus et conresuscitavit: et consedere fecit in celestibus in Christo Jesu. Ut ostenderet in seculis supervenientibus abundantes divitias gratie sue: in bonitate super nos in Christo Jesu. Gratia enim salvati per fidem: et hoc non ex nobis. Dei enim donum (0622D)non ex operibus est: ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura creati in Christo in operibus bonis: que preparavit Deus: ut in illis ambulemus per Spiritum Sanctum: qui datus est nobis. R\. Amen.
(0623A)Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XIX).
In illis diebus Dominus noster Jesus Christus perambulabat Hierico: et ecce vir nomine Zacheus: et hic erat princeps publicanorum: et ipse dives. Et querebat videre Jesum: quis esset: et non poterat pre turba: quia statura pusillus erat. Et precurrens ascendit in arborem sycomorum: ut videret eum: quia inde erat transiturus. Et cum venisset ad locum suspiciens Jesus: vidit illum et dixit ad eum: Zachee festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me prandere. Et festinans descendit: et excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes murmurabant dicentes: quod ad hominem peccatorem divertisset. Stans autem Zacheus dixit ad Jesum. Domine: ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus: (0623B)et siquid aliquem defraudavi: reddo quadruplum. Ait Jesus ad eum. Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius est Abrae. Venit eum filius hominis querere: et salvum facere quod perierat. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Spiritus tuus Domine deducat nos in viam rectam. P. Alleluja.
Sacrificium. Celebraverunt filii Israel diem festum benedicentes Deum: qui liberavit eos: misericordie initium stillans super eos: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Alleluja. Vidi summum Sacerdotem ante altare manus procedentem et orantem pro (0623C)omni populo. V\. Misericordie.
Missa ista non est legenda hic. Sed quere eam in Dominico in ramis Palmarum. Videlicet folio 152. que incipit Catholicam Fidem. Et ista legatur in III. feria infra octavas Sancte Trinitatis.
Appropinquantes ad sacrosanctum Domini eterni Regis altarium: unanimes atque concordes fratres charissimi Deum 265 deprecemur eternum: ut delictis nostris ponat misericordie sue terminum: et preces nostras perducere dignetur ad sue majestatis indulgentissimum regnum. R\. Amen.
Alia Oratio. Summe atque ineffabilis Deus: qui non vocis: sed cordis auditor esse dignosceris. Qui mentes probas: non etates. Qui non in labiis: sed in corde timeri optaris. Qui benigna consolatione (0623D)nos ne pereamus amplecteris: insuper et perditos sub alarum tuarum umbraculo colligis: dignare cor nostrum a vitiorum maculis emundare: ut ab omni inquinatione purgati: et a seculi voraginibus exempti: habitaculum esse mereamur Spiritus Sancti. R\. Amen.
(0624A)Post nomina. Oratio. Offerentium pius Christ suscipe vota: Sanctorumque tuorum nobis concede suffragia: et defunctis in pace requiem largire luci fluam. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui fidelium pace letaris: dona servulis tuis pacem: omnesque eorum actus qui tibi servire cupiunt placabili miseratione compone. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: tibi laudis hostias immolare Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cujus figuram Abel instituit. Agnus quoque legalis ostendit. Abraham celebravit. Melchisedech exhibuit. Sed verus agnus et eternus Pontifex Dominus noster Jesus (0624B)Christus implevit. Pro quibus beneficiis Cherubin exultant: Seraphin quoque pennigera tripudatione augustius gloriantur. Sex quaternus numerus seniorum: bis bina illa animalia oculata bis ternis alis alata summoque in gaudio dilatata in celestibus regnis: egregiis vocibus unimodum carmen personant: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Te laudat Domine omnis virtus celorum: et innumerabilis multitudo Sanctorum. Tibi omnis creatura famulatur: et sequitur beatorum exercitus Angelorum. Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Suscipe omnipotens Deus sacrificium hujus sacre solennitatis: et imposita hec (0624C)altaribus tuis munera: benedicere nobis et sanctificare dignare. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam. Inclinemus Deo fratres charissimi corda nostra cum lacrimis: et confitentes peccata nostra clementissimo conditori jugi obsecratione clamemus e terris. Pater noster. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Benedicat vobis omnipotens Deus: qui vos dignatus est psalmare de nihilo. R\. Amen. Ipse sanet languores vestros: qui vester est solus Dominus et redemptor. R\. Amen. Atque ipsi semper sit cura de vobis: in quo omnis est plenitudo vestre salutis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri (0624D)qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat chorus. Gustate et videte. Require retro in vigilia Pentecostes. Communio. Refecti Christi corpore. fol. 257.
(0625A)Oratio. Christi Domini nostri gratia satiati: gratias agimus perpetue Trinitati: cujus sanguine sumus precio magno redempti. Petimus itaque sacramentorum tuorum meritis: ut de hoc seculo eripiamur inlesi. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
IN FESTO CORPORIS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. Ad Missam. Officium.
Cibavit eos ex adipe frumenti; alleluja. Et de petra melle saturavit eos; alleluja: alleluja. V\. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. P. Et (0625B)de petra. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. P. Et de petra. Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Gloria in excelsis.
Oratio. Deus qui nobis sub sacramento mirabili passionis tue memoriam reliquisti: tribue quesumus ita nos corporis 266 et sanguinis tui sacra mysteria venerari: ut redemptionis tue fructum in nobis jugiter sentiamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Proverbiorum Salomonis ( Cap. VIII, IX).
R\. Deo gratias.
(0625C)Beatus homo qui audit me: et qui vigilat ad fores meos quotidie: et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit: inveniet vitam: et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit: ledet animam suam: et omnes qui me odorent diligant mortem. Sapientia edificavit sibi domum: excidit colunnas septem: immolavit victimas suas: miscuit vinum: et posuit mensam suam. Misit servos suos: ut vocarent ad arcem et menia civitatis: dicens. Si quis est parvulus: veniat ad me: et insipientibus locuta est. Venite comedite panem meum et bibite vinum: quod miscui vobis. Relinquite infantiam et (0626A)videte: et ambulate per vias prudentie. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Potens est Deus parare mensam in deserto. V\. Quoniam percussit petram: et fluxerunt aque: et torrentes inundaverunt. P. In deserto. V. Precepit nubibus desuper: et porte celi aperte sunt et pluit illis manna. P. In deserto. Silentium facite.
Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Corinthios ( I Cap. XI).
R\. Deo gratias.
Fratres. Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis: quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur: accepit panem: gratias et agens fregit et dixit. Accipite et manducate. Hoc est corpus meum (0626B)quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam cenavit dicens. Hic est calix novum testamentum in meo sanguine: hoc facite quotiescunque biberitis in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducaveritis panem hunc: et calicem istum biberitis: mortem Domini adnunciabitis: donec veniat in claritatem de celis. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secundum Johannem ( C. VI).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis et turbis dicens. Caro mea verus est cibus: et sanguis meus verus est potus. Qui manducat meam carnem: et bibit meum sanguinem: (0626C)in me manet; et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater: et ego vivo propter Patrem. Et qui manducat me; et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de celo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna: et mortui sunt. Qui manducat hunc panem: vivet in eternum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja. V\. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. P. Alleluja.
Sacrificium. Paratum panem de celo prestitisti filiis tuis Domine: omne delectamentum in se habentem in odorem suavitatis: alleluja: alleluja.
(0627A)Missa. Propitiare Domine cunctis iniquitatibus nostris: et redime nos et de incorruptione vitam nostram: gravia sunt enim nostra delicta: sed tu misericors a nobis debita prolonga flagella: et cum suspensa fuerit iracundia tua: corrigantur que in nos conspicis esse non recta.
Alia Oratio. Deus quem esurimus: et sitimus: tua quesumus dulcedine satiemur. Ut hoc sacrificium quod tibi cum solennitatibus Corporis Christi offerimus: et presenti vita nos a delictis mundos efficiat: et eterna post cum Sanctis omnibus felicitate sustollat. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Acceptum habe pie Pater sacrificium populi offerentis. Quo et vivis gratiam: et sepultis requiem largiaris eternam. R\. Amen.
(0627B)Ad pacem. Oratio. Tuam Domine misericordiam qui das pacem assiduis preconiis immolamus. Quia tu es pax vera: qui pacificas universa: et tua pace commemorantia omnia perseverant in opera bona. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine Sancte Pater eterne omnipotens Deus. Qui paras adinventiones tuas sapienter: et disponis omnia suaviter. Qui ascendisti super occasum: Dominus nomen est tibi. Tu panis es vivus et verus: qui 267 descendisti de celo: ut dares esurientibus: imo ut ipse esses esca viventium. Qui es nobis in pane quo corda firmantur: ut in virtute panis hujus per hos dedicatos nomini tuo dies: sine impedimento carnis et sanguinis jejunare valeamus: te (0627C)ipsum panem habentes. Quia pauperes tuos celestibus saturas panibus. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus Jesus Christus filius tuus: qui repudiata immundorum contagione libaminum: simplicem ritu nove functionis instituit. Docuitque discipulos suos inter sacrosancta solennia innocentia pura vivere: et Deo soli hostiam laudis offerre. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Complentes igitur atque servantes preceptum Unigeniti tui: precamur omnipotens Pater: ut his creaturis superpositis altario tuo spiritum sanctificationis infundas: ut per transfusionem (0627D)celestis atque invisibilis Sacramenti panis: hic transmutatus in carnem: et calix transformatus in sanguinem: sit offerentibus gratia: sumentibus medicina. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Ant. Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum tuam: et imple omnem animam benedictione.
Ad orationem Dominicam. Preceptum orationis (0628A)quod Christus suis commendavit Discipulis: nos quoque fratres qua gemitu cordis exclamemus e terris Pater noster.
Dicat Presb. Vicit leo. tribus vicibus modo ut in die Resurrectionis folio 198.
Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Fides qua creditis Christum: perducat vos ad regna celorum. R\. Amen. Spes qua speratis eterna per patientiam: vos faciat adversa sustinere presentia. R\. Amen. Charitas indeficiens: et hic dulcedinem hominum: et post consortium vobis prelargiatur Angelorum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0628B)Dicat Chorus. Gustate et videte quam suavis est Dominus: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Benedicam Dominum: in omni tempore semper laus ejus in ore meo: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum amen alleluja: alleluja: alleluja.
Com. Refecti Christi corpore: et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Post Communio. Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi: quod accepimus: et sanctus sanguis ejus quem potavimus: adhereat visceribus nostris eterne omnipotens Deus: ut non nobis veniat ad judicium (0628C)neque ad condemnationem: sed proficiat ad salutem: et ad remedium animarum nostrarum in vitam eternam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace.
R\. Deo gratias.
DOMINICO II. POST PENTECOSTEN. Ad Missam. Officium.
Dominus regnavit. Oratio. Te excelsa laus. Require retro in. I. Dominico post Pentecosten. folio. 242.
Lectio libri Hieremie Prophete ( Ca. XVIII).
(0628D)R\. Deo gratias.
Verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens. Surge descende in domum figuli: et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli: et ecce ipse faciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas: quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque fecit ille vas alterum sicut placuerat in oculis ejus: ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me dicens. Numquid sicut figulus iste non potero (0629A)facere vobis domus Israel ait Dominus? Ecce sicut lutum in manu figuli: sic vos in manu mea domus Israel. Repente loquar adversus gentem: et adversus regnum: ut eradicem et destruam: et disperdam illud. Si penitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam: agam et ego penitentiam super malo: quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno: 268 ut edificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis: ut non audiat vocem meam: penitentiam agam super bono quod locutus sum: ut facerem ei. Nunc ergo dic viro Juda et habitatoribus Hierusalem dicens. Hec dicit Dominus. Ecce ego fingo contra vos malum: et cogito contra vos cogitationem. Revertatur unusquisque a via sua mala: et dirigite vias vestras: (0629B)et studia vestra et habitabo vobiscum. Ait Dominus omnipotens. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Psallendo. In toto corde meo Domine narrabo omnia. Mirabilia tua. V\. Letabor et exultabo in te: psallam nomini tuo altissime. P. Mirabilia.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( Cap. XIIII).
R\. Deo gratias.
Fratres. Cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet. Doctrinam habet. Apocalypsim habet. Linguam habet: interpretationem habet. Omnia ad edificationem fiant. Sine lingua quis loquitur secundum (0629C)duos: aut ut multum tres et per partes: et unus interpretetur. Si autem non fuerit interpres: taceat in Ecclesia. Sibi autem loquatur: et Deo. Prophete duo aut tres dicant: et ceteri dijudicent. Quodsi alii revelatum fuerit sedenti: prior taceat. Potestis per singulos prophetare: ut omnes discant: et omnes exhortentur: et spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Non enim est dissensionis Deus: sed pacis: sicut in omnibus Ecclesiis Sanctorum doceo. Mulieres in Ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui: sed subditas esse sicut lex dicit. Siquid autem volunt discere: domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. An a vobis verbum Dei processit: aut in vos solos pervenit? Siquis videtur propheta esse aut (0629D)spiritualis: cognoscat que scribo vobis quia Domini sunt mandata. Siquis autem ignorat: ignorabitur. Itaque fratres emulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant. Respondeat Chorus. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum (Cap. IIII).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus ambulans juxta mare Galilee vidit duos fratres: Symonem qui vocatur Petrus: et Andream fratrem (0630A)ejus: mittentes rete in mare: erant enim piscatores. Et ait illis. Venite post me: et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus: secuti sunt eum. Et procedens inde: vidit alios duos fratres Jacobum Zebedei et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedeo patre eorum reficientes retia sua: et vocavit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre: secuti sunt eum. Et circuibat Jesus totam Galileam docens in sinagogis eorum: et predicans evangelium regni: et sanans omnem languorem: et omnem infirmitatem in populo. Et abiit opinio ejus in totam Syriam: et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus: et tormentis comprehensos: et qui demonia habebant: et lunaticos: et paraliticos: et curavit eos. Et secute sunt eum turbe (0630B)multe de Galilea. Respondeat Chorus. Amen.
Hic dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. Respondeat Chorus. R\. Et cum.
Lauda. Aleluja. V\. Lauda Hierusalem Dominum et conlauda Deum tuum Syon. P. Alleluja.
Sacrificium. Alleluja. V\. Offerent Sacerdotes super altare holocausta vestra: qui pro pace facient sacrificia: et placabitur vobis Dominus Deus vester: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Alleluja. Sacerdotes et Levite qui custodierunt cerimonias sanctuarii mei: dum errarent Filii Israel a me: ipsi accedent ad me ut ministrent mihi. Stabunt in conspectu meo: ut offerant mihi sacrificium. P. Et placabitur vobis.
Missa. Appropinquantes ad sacrum.
Require retro in primo Dominico post Pentecosten. (0630C)fol. 265.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore.
Require retro in festo Corporis Christi. folio 267.
Oratio. Christi Domini nostri.
269 Require in I. Dominica post Pentecosten folio 262.
IN TERTIO DOMINICO POST PENTECOSTEN. Ad Missam. Officium.
Dominus regnavit. fol. 263.
Oratio. Te excelsa laus in altissimis decet: tibi e terris gloriam Ecclesia canit: ad astra hymnum emittit. Rogamus omnipotens Deus ut sicut tuas solenniter porrigimus laudes: ita precum nostrarum (0630D)jubeas efficaciter suscipere voces. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam. etc.
Lectio libri Hieremie Prophete ( Ca. XXXIII).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Clama ad me: et exaudiam te: et annunciabo tibi grandia et firma: que nescis. Quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad domos hujus Urbis: et ad domos Regis Jude: que destructe sunt: et admoniciones: et gladium venientium: ut dimicent cum Caldeis: et impleant eas (0631A)cadaveribus hominum: quas percussi in furore meo: et in indignatione mea. Abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem maliciam eorum. Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem: et curabo eos: et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. Et convertam conversionem Hierusalem: et edificabo eos sicut a principio: et mundabo illos ab omni iniquitate sua: in qua peccaverunt mihi. Et propicius ero iniquitatibus eorum: in quibus dereliquerunt me: et spreverunt me. Et erit mihi in nomen: et in gaudium et in laudem: et in exultationem cunctis gentibus terre: que audierint omnia bona: que ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in omnibus bonis: et in omni pace: quam ego faciam eis. Hec dicit Dominus. Adhuc audietur in loco (0631B)isto quem vos dicitis esse desertum: eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda: et foris Hierusalem: que desolate sunt absque homine: et absque habitatore: et absque pecore. Vox gaudii: et vox leticie. Vox sponsi: et vox sponse. Vox dicentium: confitemini Domino exercituum: quoniam bonus: quoniam in seculum misericordia ejus. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Factus est Dominus refugium pauperum: adjutor in oportunitatibus: in tribulatione. V\. Sperent in te qui noverunt te: quia non derelinques querentes te Domine. P. In tribulatione.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
(0631C)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II cap. III, IV).
R\. Deo gratias.
Fratres. Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti. Non littere: sed spiritus. Littera enim occidit: spiritus autem vivificat. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria: ita ut non possent intendere filli Israel in faciem Moysi: per gloriam vultus ejus: que evacuatur: quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloriam? Nam si ministratio damnationis in gloria est (0631D)multo magis abundat ministerium justicie in gloriam. Nam nec glorificatum est: quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur per gloriam est: multo magis quod manet in gloria est. Habentes autem talem spem: multa fiducia utimur. Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam: ut non intenderent filii Israel in faciem ejus: quod evacuatur: sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum: quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in hodiernum (0632A)diem cum legitur Moyses velamen positum est super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Deum: auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Ubi autem spiritus Domini: ibi libertas. Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur: a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu. 270 Ideo habentes hanc amministrationem juxta quod misericordiam consecuti sumus. Ideo deficimus: sed abdicamus occulta dedecoris. Non ambulantes in astutia: neque adulterantes verbum Dei: sed in manifestatione veritatis: commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Quodsi etiam opertum est Evangelium nostrum: in his qui pereunt est opertum: in quibus Deus hujus seculi (0632B)excecavit mentes infidelium: ut non fulgeat inluminatio Evangelii glorie Christi: qui est imago Dei. Non enim nosmetipsos commendamus: sed Jesum Christum Dominum. Nos autem servos vestros per Jesum. Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere: ipse inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientie claritatis Dei in facie Jesu Christi Domini nostri. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Ca. VIII).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus: ascendit in naviculam: et secuti sunt eum discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in mare: ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. (0632C)Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes. Domine: salva nos: perimus. Et dicit eis. Quid timidi estis modice fidei? Tunc surgens imperavit ventis et mari: et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt dicentes: Qualis est hic: quia venti et mare obediunt ei. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio seculi. P. Alleluja.
Sacrificium. In universis solennitatibus domus Domini offeret Sacerdos sacrificium pro peccato: et holocausta pacifica ad placandum Dominum pro populo Israel alleluja. V\. Mundabit Sacerdos sanctuarium Domini: et tollet de sanguine: quod est (0632D)pro peccato: et ponet in postibus domus Domini: et in quatuor angulis crepidinis altaris. P. Ad placandum Dominum.
Missa. Deum: qui Ecclesie sue fide: et utilitate letatur fratres charissimi deprecemur: ita nos in ea perenniter conservande possideat: quod in eterna gaudia introducat. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui Ecclesiam tuam inter adversa crescere voluisti inobedientium intra eam prosterne superbiam: et veritatis tue subjuga propicius unitati.
(0633A)R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Acceptum habe pie Pater sacrificium populi offerentis: quo et vivis gratiam et sepultis requiem largiaris eternam. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Tribue nobis Domine pacis tue solamen: cum quo et hic tuti ab hoste: et in eternum vivere possimus beati.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Pater: nos tibi gratias agere per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: verum eternumque Pontificem: et solum sine peccati macula Sacerdotem. Cujus sanguine omnium corda mundante placationis tibi hostias: non solum pro delictis populi: sed etiam pro nostris offensionibus immolamus: ut omne (0633B)peccatum quod carnis fragilitate contrahitur: summo interpellante pro nobis Antistite absolvatur. Cui merito omnes Angeli non cessant clamare ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. In cujus nomine etiam tibi Domine hec sacra libamus: orantes: ut que offerimus libens suscipias: et Spiritus tui Sancti infusione benedicas. Deus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Benedic Domine huic hostie in honorem tui nominis tibi oblate: et sumentium ex ea sanctifica mentem: et purifica voluntatem. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Malorum nostrorum fratres charissimi memores (0633C)lachrymosas preces: Domini dirigamur ad aures. Quo mundati a vitiis liberi ad eum proclamemus e terris. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
271 Benedictio. Christus Dominus: qui est vita mortalium: auferat a vobis maculas delictorum. R\. Amen. Induat vos decore virtutum: et donet vobis consortium beatorum. R\. Amen. Ut probabiles fide: et opere immaculati perveniatis ad eternam hereditatem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Communio. Refecti (0633D)Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Refecti Christi corpore et sanguine: pariterque sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus: ut nos in eandem refectionem et sanctificationem habentes: hic et in futuro seculo gloriam percipiamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace.
R\. Deo gratias.
IN IIII. DOMINICO POST PENTECOSTEN. (0634A) Ad Missam. Officium.
Dominus regnavit. Oratio. Te excelsa laus. Quere retro in I. Dominico post Pentecosten. fol. 263.
Lectio Esaye Prophete ( Cap. XLIII).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Qui dedit in mari viam: et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam et equum: agmen et robustum: simul obdormierunt nec resurgent. Contriti sunt quasi lignum: et extincti sunt. Ne memineritis priorum: et antiqua ne intueamini. Ecce ego faciam nova: et nunc orientur: utique cognoscetis ea. Ponam in deserto viam: et in invio flumina. Glorificavit me bestia agri: dracones: et structiones: quia dedi in deserto (0634B)aquas: flumina in invio: ut darem potum populo meo electo meo. Populum istum formavi mihi: laudem meam narravit. Non me invocasti Iacob: nec laborasti in me Israel. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui: et victimis tuis non glorificasti me. Non te servire feci in oblatione: nec laborem tibi prebui in thure. Non emisti mihi argento calamum: et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis: prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Ego sum: ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me: et peccatorum tuorum non recordabor amplius. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0634C)Psallendo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: psallam nomini Domini altissimi. V\. Ego autem in misericordia tua sperabo: exultabit cor meum in salutari tuo. P. Psallam.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Galathas ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
Fratres. Christus nos redemit de maledicto legis: factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pependit in ligno: ut in gentibus benedictio Abrahe fieret in Christo Jesu: ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Fratres secundum hominem dico: tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit: aut superordinat. (0634D)Abrahe dicte sunt promissiones et semini ejus. Non dicit et seminibus: quasi in multis: sed quasi in uno: et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo: que post quadringentos et triginta annos facta est lex. Non irritam fecit ad vacuandam promissionem. Nam si ex lege hereditas: jam non est ex promissione. Abrahe autem per promissionem donavit Deus. Quid igitur lex? propter transgressionem posita est: donec veniret semen: cui promiserat ordinata per angelos (0635A)in manu mediator. Mediator autem unius non est. Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex: que posset vivificare: vere ex lege esset justicia. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Priusquam veniret fides: sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem: que revelanda erat. Itaque lex pedagogus noster fuit in Christo: ut ex fide justificaremur. At ubi venit fides: jam non sumus sub pedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem que est in Christo Jesu Domino nostro. R\. Amen.
272 Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XII) .
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus (0635B)loquebatur discipulis suis dicens. Qui non est mecum: contra me est. Et qui non congregat mecum: spargit. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemie non remittetur eis. Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum: non remittetur ei: nec in hoc seculo nec in futuro. Aut facite arborem bonam: et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam: et fructum ejus malum. Siquidem ex fructibus arbor cognoscitur. Progenies viperarum: quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Ex abundantia autem cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona. Et malus homo de malo thesauro profert mala. Dico autem vobis quoniam (0635C)omne verbum otiosum: quod locuti fuerint homines: reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis: et verbis tuis condemnaberis. Tunc respondebant ei quidam de scribis et phariseis dicentes. Magister volumus a te signum videre. Qui respondens ait illis. Generatio mala et adultera signum querit: et signum non dabitur ei: nisi signum Jone prophete. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit filius hominis in corde terre tribus diebus: et tribus noctibus. Viri Ninivite surgent in judicio cum generatione ista: et condemnabunt eam: quia penitentiam egerunt in predicatione Jone: et ecce plusquam Jonas hic. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista: et condemnabit eam: quia venit a (0635D)finibus terre audire sapientiam Salomonis: et ecce plusquam Salomon hic. Cum autem spiritus immundus exierit ab homine: ambulat per loca arida: querens requiem et non invenit. Tunc dicit. Revertar in domum meam: unde exivi. Et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et adhibet septem alios spiritus secum nequiores se: et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis (0636A)illius pejora prioribus. Sic erit generationi huic pessime. Adhuc eo loquente ad turbas: ecce mater ejus: et fratres stabant foris querentes loqui ei. Dixit ei quidam. Ecce mater tua: et fratres tui forisistant querentes te. At ille respondens dicenti sibi ait. Que est mater mea: et qui sunt fratres mei? Et extendens manum in discipulos suos dixit. Ecce mater mea: et fratres mei. Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei; qui in celis est: ipse meus est frater et soror et mater est.
R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. Aperiam in parabolis. Require retro in Dominico. III. post Pentecosten. folio (0636B)270.
Sacrificium. Sacerdotes Domini offerunt incensum Domino pro peccato: pro delicto legitimum sempiternum est in generationibus: alleluja. De sacrificiis Domini: alleluja: alleluja. V\. Alleluja: dixit Dominus ad Moysen: Sacerdos cum ad sacrosanctum accesserit: offeret oblationem in odorem suavissimum Domino: et ponet in tabernaculo testimonii. P. De sacrificiis.
Missa. Omnipotentem Deum fratres charissimi deprecemur: ut illam nobis Deus ad se orandum precem inspiret: quam ipse premio immortalitatis remuneret.
R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui infirmitatis nostre factus es (0636C)particeps: fac nos tui regni esse consortes. Ut quibus participari voluisti assumendo hominem participium conferas glorie tue.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Inlabere Domine oblatis tibi hostiis: et susceptis fidelium votis requiem jube prorogari defunctis.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Multiplica nos Domine humilitatis bono et charitatis studio: ut viventibus in pace fructum tibi exhibeamus justicie. R\. Amen.
Inlatio. Equum et satis justum est omnipotens Pater: ut tibi plebs tua deferat laudem: quam unici Filii tui redemisti sanguine. Ut enim opus tuum (0636D)usquequaque non teneretur 273 captivum: eundem unigenitum tuum dedisti vicarium: ut crucis perpessus injuriam: perditum hominem repararet ad vitam. Propter quod Evangelice potestates non cessant laudare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui solus (0637A)est vita mortalium: et immortalitas redemptorum. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Sanctificetur quesumus Domine hec oblata in honorem tui nominis victima: ut libantes ex ea hereditatem capiamus eternam. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam. Preceptionis Divine memores dilectissimi fratres: orationem quam Christus suos Patrem docuit semper orare discipulos: nos quoque e terris proclamemus ad celos. Pater noster qui.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Fides qua creditis Christum: perducat vos ad regnum celorum. R\. Amen. Spes qua (0637B)speratis eterna: per patientiam vos faciat sustinere presentia. R\. Amen. Charitas indeficiens: et hic dulcedinem hominum: et post consortia vobis prelargiatur Sanctorum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi Corpore. Quere retro in festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Refecti Christi Corpore. fol. 271.
IN QUINTO DOMINICO POST FESTUM PENTECOSTES. Officium. Dominus regnavit.
Oratio. Te excelsa laus.
(0637C)Quere in primo Dominico post Pentecosten. fol. 263.
Lectio Libri Esaye Prophete ( Cap. XL).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Levate in excelsum oculos vestros: et videte quis creavit hec. Qui educit in numero miliciam eorum: et omnes ex nomine vocat. Pre multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus: neque unum reliquum fuit. Quare dicis Jacob: et loqueris Israel: abscondita est via mea a Domino: et a Deo meo judicium meum transibit? Nunquid nescis aut non audisti? Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terre non deficiet neque laborabit: nec est investigatio sapientie ejus. Qui dat lasso virtutem: et his qui non sunt: fortitudinem (0637D)et robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt: et juvenes in infirmitate cadent: qui autem sperant in Domino: mutabunt fortitudinem. Assument pennas ut aquile: current et non laborabunt: ambulabunt et non deficient. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Ab occultis meis munda me Domine: et ab alienis parce servo tuo. V\. Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero: et mundabor a delicto magno. P. Et ab alienis.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
(0638A)Sequentia Epistole Pauli ad Philippenses ( Cap. II).
Fratres. Hoc sentite in vobis: quod et in Christo Jesu. Qui cum in forma Dei esset: non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo: sed semetipsum exinanivit: formam servi accipiens in similitudinem hominum factus: et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem: mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum suscitavit: et donavit illi nomen super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur: celestium: terrestrium: et infernorum. Et omnis lingua confiteatur: quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Itaque fratres mei sicut semper obedistis: non in presentia mea tantum: sed multo magis nunc in absentia mea: cum metu et tremore vestram salutem (0638B)operamini. Deus est enim qui operatur in vobis: et velle et perficere pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus: et hesitationibus: ut sitis sine querela: et simplices in adventu filii Dei: sine reprehensione in medio nationis prave et preverse: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo: verbum vite continentes ad gloriam meam in die Christi. Quia non in vacuum cucurri: neque in vacuum laboravi. Sed etsi immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestre: gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum et 274 vos gaudete: et congratulamini mihi. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. VIII, IX).
(0638C)Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum: occurrerunt ei duo habentes demonia: de monumentis exeuntes sevi nimis: ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt dicentes. Quid nobis et tibi Jesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. Demones autem rogabant eum dicentes. Si ejicis nos hinc: mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis. Ite. At illi exeuntes: abierunt in porcos. Et ecce magno impetu abiit totus grex preceps in mare: et mortui sunt in aquis. Pastores autem fugerunt. Et venientes in civitatem: nunciaverunt hec omnia: et de his qui demonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam (0638D)Jesu: et viso eo: rogabant eum: ut transiret a finibus eorum. Et ascendens Jesus in naviculam - transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paraliticum jacentem in lecto. Videns autem Jesus fidem illorum: dixit paralitico. Confide fili: remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se. Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum: dixit. Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: surge et ambula? Ut autem sciatis: quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. (0639A)Tunc ait paralitico. Surge: tolle lectum tuum: et vade in domum tuam. Et surrexit: et abiit in domum suam. Videntes autem turbe timuerunt: et glorificaverunt Deum: qui dedit potestatem talem hominibus. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja. V\. Non nobis Domine non nobis: sed nomini tuo da gloriam. P. Alleluja.
Sacrificium. Accendentes Sacerdotes filii Levi ad altare: quos elegit Dominus Deus tuus ut ministrent ei. Et benedicant in nomine ejus: alleluja. V\. Dixit Moyses ad Sacerdotes Levitici generis: ad omnem Israel: attende et audi Israel: hodie factus est populus Domini Dei tui audiens vocem ejus: et faciens mandata ejus atque justiciam: quam ego precipio (0639B)tibi. Et bene.
Missa: Deum fratres charissimi prece flagitemus continua: ut illam nobis tribuat in oratione fiduciam: que impetret postula. R\. Amen.
Alia Oratio. Exaudi Domine devotam tue familie precem: et oblatum tibi hoc sacrificium in remissionem nostrorum peccaminum propiciatus assume. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Adspira Domine offerentium votis propicius: et requiem defunctis concede benignus. R\. Amen.
Ad pacem. Solve Christe Deus nostrorum criminum nodos: et in pace quam ipse docuisti fac nos semper esse connexos. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est Deus Pater omnipotens: (0639C)te et terrestrium et celestium creaturarum preconio laudis attoli: qui nos unigeniti tui sanguine redemisti. Quique nos tibi per ejus mortem reconciliasti: ut regni sui essemus heredes: qui corporis nostri factus est particeps: quem conlaudant omnes Angeli: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post sanctus. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Quem celestia pariter et terrena conlaudant: qui est agnus Dei: et tollit peccatum mundi. Ipse Dominus ac Redemptor eternus.
Post pridie. Offerentes tibi Deus sacrificium laudis rogamus: ut oblata acceptes: et oblatores sanctifices. R\. Amen.
(0639D)Ad Orationem Dominicam. Oremus Deum dilectissimi fratres: ut nos efficiat coram se exorabiles: quo puras manus cum conscientiis ad eum levemus proclamantes e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Sit vestri Dominus: adjutor in omnibus. R\. Amen. Preces vestras exaudiat: et peccata dimittat. R\. Amen. Que poscitis: conferat: et que pavetis: procul a vobis repellat. R\. Amen. Per misericordiam (0640A)ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Communio. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi fol. 267.
275 Oratio. Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem quesumus: ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum: et sanitatem mentium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
IN SEXTO DOMINICO POST PENTECOSTEN. Officium. Dominus regnavit. Oratio. Te excelsa laus. Quere fol. 163.
(0640B)Lectio Libri Hieremie Prophete ( Cap. XXI XXV).
Hec dicit Dominus. Judicate mane judicium: et eruite oppressum de manu calumniantis: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea: et succendatur: et non sit qui extinguat propter maliciam studiorum vestrorum. Et ego ad te habitatricem vallis solide: atque campestrium. Qui dicitis quis percutiet nos: et quis ingredietur domos nostras? Ego visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum: dicit Dominus. Et succendam ignem in saltum ejus: et devorabo omnia in circuitu ejus. Hec dicit Dominus. Descende in domum Regis Juda: et loqueris ei verbum hoc: et dices. Audi verbum Domini Rex Juda: qui sedes super solium David: tu et servi tui et populus tuus: qui ingredimini per portas istas. Hec (0640C)dicit Dominus. Facite judicium et justitiam: et liberate oppressum de manu calumniatoris: et advenam et pupillum et viduam nolite contristari: neque opprimatis inique: et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. Si enim facientes feceritis verbum istud: ingredientur per portas hujus Reges sedentes de genere David super thronum ejus: ascendentes super currus et equos: ipsi et servi et populus eorum. Factum est verbum Domini ad me: et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens: et non audistis. Et misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas. Consurgens diluculo mittensque non audistis: neque inclinastis aures vestras ut audiretis. Hec enim dicit Dominus. Revertimini unusquisque (0640D)a via sua mala: et a pessimis cogitationibus vestris. Et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris: a seculo et usque in seculum. Et nolite ire post Deos alienos: ut serviatis eis: adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum. Et non affligam vos: neque auferam a vobis misericordiam meam: dicit Dominus. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0641A)Psallendo. Delicta juventutis mee et ignorantie ne memineris Domine. V\. Secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei. P. Domine.
Pauli Apostoli ad Corinthios (I, ca. III, IV).
Fratres. Nemo vos seducat. Siquis videtur inter vos sapiens esse in hoc seculo: stultus fiat: ut sit sapiens. Sapientia hujus mundi: stulticia est apud Deum. Scriptum est enim. Comprehendam sapientes in astutia eorum. Et iterum. Dominus novit cogitationes sapientium: quoniam vane sunt. Itaque nemo glorietur in hominibus: omnia enim vestra sunt. Sive Paulus: sive Apollo: sive Cephas: sive mundus: sive vita: sive mors: sive presentia: sive futura: omnia enim vestra sunt. Vos autem Christi: Christus autem Dei. Sic nos existimet homo: ut (0641B)ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei. Hic jam queritur inter dispensatores: ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est: ut a vobis judicer: aut ab humano die: sed neque me ipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum: sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me Dominus est. Itaque nolite ante tempus judicare: quoadusque veniat Dominus: qui et inluminabit abscondita tenebrarum: et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( C. XIII).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Exiit qui seminat seminare. Et dum seminat quedam ceciderunt secus (0641C)viam: et venerunt volucres et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa: ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt: quia non habebant altitudinem terre. Sole autem orto estuaverunt: et quia non habebant radicem: aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinis: et creverunt spine: et suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum: aliud trigesimum. 276 Et accedentes dixerunt ei. Quare in parabolis loqueris eis? Qui respondens: ait illis. Quia vobis datum est nosse mysteria regni celorum: illis autem non est datum. Vos autem audite parabolam seminantis. Omnis qui audit verbum regni: et non intelligit: venit malus: et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est (0641D)qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus est: hic est qui verbum audit: et continuo cum gaudio accipit illud. Non habet autem in se radicem: sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum: continuo scandalizatur. Qui autem est seminatus in spinis: hic est qui verbum audit: et sollicitudo seculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum: et sine fructu efficitur. Qui vero in terram bonam seminatus est: hic est qui verbum audit et intelligit: et fructum affert. Et facit aliud quidem centesimum: aliud (0642A)sexagesimum: porro aliud trigesimum. Qui habet aures audiendi audiat. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Non nobis Domine. Require in Dominica precedenti. fol. 274.
Sacrificium. Offerte Sacerdotes ad altare Dei nostri holocausta: et orate: ut sunt dies vestri sicut dies seculi super terram. Et dabit vobis Dominus fortitudinem: alleluja. V\. Domine propter nomen tuum ne perdas thronum honoris tui: memor esto: noli dissipare testamentum tuum: quod est nobiscum super terram. P. Et da.
Missa. Ecclesie tue preces quesumus Domine placatus intende: ut destructis adversitatibus universis: secura tibi serviat libertate. R\. Amen.
(0642B)Alia Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui nos sacra Evangelii tui institutione confirmas. Presta quesumus: ut cuncti fideles tui veraciter apprehendant: que ex ejus predicatione suscipiunt.
R\. Amen.
Post nomina. Mirabilia tua quesumus Domine circa nos clementer operare: que ideo semper immensa sunt. Dum indulgentiam reis: et beneficia largiaris indignis. R\. Amen.
Ad pacem. Da fidelium tuorum mentibus Deus: ut studeant obedire celestibus disciplinis: et ordinem pacis sequi divinitus instructi. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: vere dignum et sanctum est: nos tibi semper hic et ubique gratias agere: et sacrificia spiritualia celebrare Domine (0642C)sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Per quem majestatem tuam conlaudant Angeli: adorant Dominationes: tremunt Potestates. Celi celorumque virtutes: ac beata Seraphin: socia exultatione concelebrant. Cum quibus ut nostras voces admitti jubeas deprecamur: supplici confessione dicentes. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui divino Spiritu procreatus uteri virginalis viscera habitare dignabili adjectu voluit: et hoc caducum corpus induere: ut nos in terra peccatores servaret. Christus Dominus ac redemptor eternus.
(0642D)Post pridie. Oratio. Agentes itaque pietati tue maximas gratias omnipotens Deus: petimus et rogamus: ut conlata suscipias: suscepta benedicas: benedicta sanctifices: sanctificata distribuas: et nobis famulis tuis misericordiam largiaris. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam. Divino magisterio edocti: et salutaribus monitis instituti: audemus dicere: quia jubere dignatus es. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Benedicat vobis Dominus: et custodiat (0643A)vos. R\. Amen. Ostendat Dominus faciem suam vobis: et misereatur vestri. R\. Amen. Convertat Dominus vultum suum ad vos: et det vobis pacem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Com. Refecti Christi corpore: et cetera omnia: quere in V. Dominica post Pentec. fol. 274.
IN SEPTIMO DOMINICO POST PENTCOSTEN. Officium.
Dominus regnavit. Oratio. Te excelsa laus. Require in primo Dominico post Pentecosten. fol. 262.
Lectio libri Hieremie prophete ( Cap. XXII).
Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Ve qui edificat domum suam, (0643B)in justicia: et cenacula sua non in judicio. Amicum suum opprimet frustra: 277 et mercedem ejus non reddet. Qui dicit edificabo mihi domum latam: et cenaculum spaciosum. Qui aperuit sibi fenestras: et facit laquearia cedrina: pingitque sinopide. Nunquid regnabis: quoniam conferes te cedro? Pater tuus nunquid comedit et bibit: et fecit judicium et justitiam? Tunc cum bene erat ei: judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum. Nunquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus? Tui vero oculi et cor ad avariciam: et sanguinem innocentem fundendum: et ad calumniam et ad concursum mali operis? Propterea hec dicit Dominus. Ve pastoribus qui dispergunt et dilacerant gregem pascue mee dicit Dominus. Idcirco hec dicit Dominus Israel ad pastores: (0643C)qui pascunt populum meum. Vos dispersistis gregem meum: et ejecitis eos: et non visitatis eos. Ecce ego visitabo super vos maliciam studiorum vestrorum dicit Dominus. Ecce ego congregabo reliquias populi mei: ab omnibus terris ad quas ejeceram illum. Et convertam ad rura sua: et crescent et multiplicabuntur. Et suscitabo super eos pastores: et pascent eos. Non formidabunt ultra: et non pavebunt: et nullus queretur ex numero: dicit Dominus. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
Psallendo. Circumdabo altare tuum Domine: ut clara voce enarrem laudem tuam. V\. Domine dilexi decorem domus tue: et locum habitationis (0643D)glorie tue. P. Ut clara.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (I, ca. I, II).
R\. Deo gratias.
Fratres. Verbum crucis pereuntibus quidem stulticia est. His autem qui salvi fiunt idest nobis: virtus Dei est. Scriptum est enim. Perdam sapientiam sapientium: et prudentiam prudentium reprobabo. (0644A)Ubi sapiens? Ubi scriba? ubi conquisitor seculi hujus? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Nam quia in Deum sapientia non cognovit mundus per sapientiam: placuit Deo per stulticiam predicationis: salvos facere credentes. Quoniam Judei signa petunt: et Graeci sapientiam querunt. Nos autem predicamus Christum crucifixum: Judeis quidem scandalum: gentibus autem stulticiam. Ipsis autem vocatis Judeis atque Grecis Christi Dei virtutem et Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei: sapientius est hominibus. Et quod infirmum est Dei: fortius est hominibus. Videte enim vocationem vestram fratres: quia non multi sapientes secundum carnem: non multi potentes: non multi nobiles. Sed que stulta sunt mundi: elegit Deus; ut confundat (0644B)sapientes. Et infirma mundi elegit Deus: ut confundat fortia. Et ignobilia mundi et contemptabilia elegit Deus et que non sunt. ut ea que sunt destrueret. Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu vocati: qui factus est nobis sapientia a Deo: et justicia: et sanctificatio: et redemptio. Ut quemadmodum scriptum est. Qui gloriatur: in Domino glorietur. Et ego cum venissem ad vos fratres: veni non in sublimitate sermonis: aut sapientie: adnuncians vobis testimonium Christi. Non enim judicavi scire me aliquid inter vos: nisi Christum Jesum; et hunc crucifixum. Et ego infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos. Et sermo meus: et predicatio mea non in persuasibilibus humane sapientie verbis: (0644C)sed in ostensione spiritus et virtutis: ut fides vestra non sit in sapientia hominum: sed in virtute Dei. Sapientia autem loquimur inter perfectos. Sapientia vero non in hujus seculi; neque principum hujus seculi: qui destruuntur. Sed loquimur Dei sapientiam in ministerio: que abscondita est: quam praedestinavit Deus ante secula; in gloriam nostram; quam nemo principum hujus seculi cognovit. Si enim cognovissent: nunquam Dominum glorie crucifixissent. Sicut scriptum est. Quod oculus non vidit: nec auris audivit: nec in cor hominis ascendit: quae preparavit Deus iis qui diligunt illum. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secundum Mattheum ( C. XIII).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus-Christus (0644D)loquebatur discipulis suis dicens. Simile factum est regnum celorum homini: qui seminat bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines: venit inimicus ejus: et superseminavit zizania in medio tritici: et abiit. Cum autem crevisset herba: et fructum lecisset: tunc apparuerunt zizania. Accedentes autem 278 servi patris familias dixerunt ei. Domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo; (0645A)unde ergo habet zizania? Et ait illis. Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei. Vis imus et colligimus ea? Et ait. Non: ne forte colligentes zizania: eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania: et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum. Aliam parabolam proposuit eis dicens. Simile est regnum celorum grano sinapis: quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit: majus est omnibus oleribus: et fit arbor: ita ut volucres celi veniant et habitent: in ramis ejus. Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum celorum fermento: quod (0645B)acceptum mulier abscondit in farine satis tribus: donec fermentatum est totum. Hec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas. Et sine parabolis non loquebatur eis. Ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem. Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione mundi. Tunc dimissis turbis: venit in domum. Et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes. Domine: edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Qui respondens: ait. Qui seminat bonum semen est filius hominis. Ager autem est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni. Zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem qui seminavit ea: est diabolus. Messis vero consummatio seculi est. Messores autem Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania: et igne (0645C)comburuntur: sic erit in consummatione seculi. Mittet filius hominis Angelos suos: et colligent de regno ejus omnia scandala: et eos qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut Sol in regno Patris eorum. Qui habet aurem audiendi audiat. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum.
Lauda. Alleluja. V\. Qui posuit fines tuos pacem; et adipe frumenti satiat te. P. Alleluja.
Sacrificium. Alleluja. Oblatio Domini est: odor suavissimus victima Dei: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Alleluja. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: pones altare ante arcam testimonii coram propitiatorio: ubi loquar ad te: et ponet incensum Sacerdos (0645D)super eum delectabile fragrans. P. Odor suavissimus.
Missa. Omnipotentem Deum qui humanum genus condidit ad gloriam: et post ruinam reparavit ad vitam: fratres charissimi humiliter exoremus. Ut (0646A)impleat reparationis perfectionem: qui originis condidit dignitatem. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus omnipotens qui angelicam humanamque naturam creans: aliud presciendo judicii reprobatione condemnas: aliud praedestinando: veritatis assumptione glorificas. Tribue nobis te per redemptionis humane sacramentum habere propicium: et societate felicitatis angelice perpetuis laudibus attolere gloriosum. R\. Amen.
Post nomina. Accipe Domine offerentium munera atque vota: ut qui tibi sacrificium: quod te singulariter placare potest: confidentia pie servitutis offerimus: et sacrificii ipsius propitiatione: in tuam rediisse nos gratiam: uberius exultemus. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus perennis pax: cujus electum (0646B)munus pacis est premium. Quique pacificos esse tuos filios docuisti: infunde nobis dulcedinem pacis. Ut omne quod discordie est: funditus evanescat: et omne quod pacis est: eterna in nos suavitate dulcescat. Amen.
Inlatio. Dignum satis vere est: et omni dignitate conspicuum: tibi dare gloriam et honorem omnipotens Deus Pater: qui cum filio tuo et cum Spiritu amborum unus in Trinitate equalis Deus creasti non stantem hominem: et in assumptione carnis unius persone redimisti perditum hominem: reparator occurrens in ejus occasum: qui bone conditionis perdiderat statum. Proinde in hac tantundem victima salutari confidentiam habentes: obsecramus et petimus: (0646C)ut quia dies temporalis declinat ad vesperum: et status mundi properat ad occasum: et vivere corruptibiliter nostrum tendit ad terminum: repares nos in tempore. Veniant dies ad laudem tuam: sustentes et defectum mundi per spem beatitudinis 279 repromissum: concedas et in diem extremum vite presentis pervenire ad indulgentiam consequendam. Ut quia et diei et mundi et vite nostre finis proximo venit: in cunctis hoc sacrificium singulare nobis ad remedium se indesinenter dignetur opponere: ut nec occasus diei pre successione tenebrarum nos vel polluat: vel anxios reddat: vel proximus finis mundi reos secum ad interitum ducat: nec brevitas vite nostre immundos usquequaque detineat: sed quod deficit dies: in consolationem nostram renovata (0646D)lux reparet: et quod mundus tendit ad finem: spes futuri regni confoveat. Ut quod vivere nostrum resolutionis sue sustinet debitum: transitus pacis et leticia consequatur eterne beatitudinis. Ut quicquid in occasu nostro est: hec salutaris victima in eterne (0647A)salutis flatum reducat et in nos redemptionis nostre ministerium fiat: et nos tibi domus perennis glorie hymnum: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere bone Deus: vere pie Domine Deus: te solum gloria decet. Qui pro nobis te ipsum a te ipso uno heredeque Christo ante secula filio Dei: et in fine seculorum filio hominis super aram crucis Deo Patri expiationem peccatorum nostrorum offerri voluisti: docens nos celebritate sacramenti hujus et pia fide et munda operatione gratissima frequentare. Largire ergo: ut quicquid in occasu diei: quicquid in defectu mundi: quicquid in resolutionis defectu labimur: pietas tua et indesinenti consolatione confoveat: et ad eterne exultationis (0647B)participationem adducat: Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Completis nostre redemptionis et tue gratie documentis. Referentes tibi gratias: benedicimus te Domine Jesu Christe fili Dei vivi: qui sanas vulnera peccatorum nostrorum: qui ad vitam reparas nostrum occasum: qui spem beatitudinis dedisti nobis in consolationis pignore Spiritum Sanctum: qui dabis eternam mansuetudinem in regione vivorum: dum ergo illam resurgendi tempus adducit: hic nos dignare in die consolari: laboris immundi non perire pernicie: et in transitu nostro ad te venire in tue dilectionis dulcedine: et in tua laude atque benedictione tecum persistere sine (0647C)fine. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam. Omnipotentem Deum fratres charissimi deprecemur: ut propinquante termino seculi: sollicitiores nos efficiat momento omnis diei. Ut adsumens hostiam quam ei in hoc fine diei offerimus: severitatem a nobis futuri examinis arceat quam timemus: quod fiducialiter ad eum preconio oris et vocis proclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Deus det vobis misericordiam: que conferat vitam. R\. Amen. Inspiret petitionem que obtineat salutem. R\. Amen. Donet dulcedinem sue dilectionis: que vos extollat in (0647D)laudem sue eternitatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi Corpore. Quere in festo Corporis Christi fol. 267.
Oratio. Presta Domine omnipotens: ut qui per fiduciam tue pietatis propter redemptionem animarum nostrarum ad gloriosi Corporis et Sanguinis tui salutare munus accessimus: non ex reatu penam (0648A)sumamus: sed veniam criminum, et spem eternitatis: terminum adipisci mereamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc. V\. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace.
IN DOMINICO ANTE JEJUNIUM KALENDARUM NOVEMBRIUM. Officium.
Dominus regnavit decorem induit: alleluja. V\. Induit Dominus fortitudinem et precinxit se. P. Alleluja. V\. Gloria et honor etc. P. Alleluja.
Oratio. Te excelsa laus. Require in Dominico post Pentecosten. fol. 263.
Prophetia. Hec dicit Dominus. Audite me. Require (0648B)in Dominico ante Carnes tollendas. 85. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
Psallendo. Ne memor fueris Deus iniquitates nostras antiquas: cito apprehendat nos misericordia tua Domine. V\. Quoniam pauperes facti sumus valde: adjuva nos Deus salutaris noster. P. Cito.
280 Dicat Presbiter. Silentium facite.
Epistola. Revelabitur ira Dei. Require in Dominica ut supra.
Lectio Sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XV).
Illo in tempore: erant appropinquantes ad Dominum Jesum publicani et peccatores: ut audirent illum. Et murmurabant pharisei et scribe dicentes: quia hic peccatores recipit: et manducat cum illis. (0648C)Et ait ad illos parabolam istam. Quis ex vobis homo qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis: nonne dimittit nonaginta novem in deserto: et vadit ad illam que perierat: donec inveniat illam? Et cum invenerit illam: imponit in humeros suos gaudens. Et veniens domum: convocat amicos et vicinos dicens illis. Congratulamini mihi: quia inveni ovem: quam perdideram. Dico vobis: quod ita gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente: quam supra nonaginta novem justis: qui non indigent penitentia. Aut que mulier habens dracmas decem: si perdiderit dracmam unam: nonne accendit lucernam et everrit domum: et querit diligenter donec inveniat? Et cum invenerit: convocat amicas et vicinas dicens. Congratulamini (0648D)mihi: quia inveni dracmam meam: quam perdideram. Ita dico vobis. Gaudium erit in celo coram Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Lauda Hierusalem Dominum: conlauda Deum tuum Syon. P. Alleluja.
Sacrificium. Hi dies exorationis sancti erunt (0649A)vobis: et humiliabitis animas vestras: applicantes holocausta Domino: alleluja. V\. Omnis anima quecunque se non observaverit: exterminabitur de populo suo: isti enim vobis sunt dies. P. Exorationis.
Missam. Inter sacra mysteria constituti: et latentissimo nostre conscientie testimonio vulnerati: sic peccata defleamus preterita: ut presentia non agamus: et futura sollicite caveamus. Gravis quippe pena subsequitur: quando ibi rursus offensa contrahitur: ubi venia postulatur. Nullus ergo pravis cogitationibus aliquando consentiat: nemo secularium voluptatum delectamenta perficiat. Repellamus mala conloquia: cum velocitate divina compleamus imperia: sit in nostris operibus charitas: in sermonibus gravitas: in oratione compunctio: sub religione (0649B)devotio. Lachrymarum sacrificia conjungamus: ut in bono satiari nostra desideria gaudeamus. R\. Amen.
Alia Oratio. Iterata legatione rogamus: ut tu Deus Pater omnipotens servos atque ancillas tuas propicia majestate custodias. Ut ab infestantis inimici insidiosis laqueis liberatos: diu noctuque defendas: ne nos occultus inimicus corde et corpore opprimat: ne terrena cogitatione decipiat: sed vera lux filii tui faciat spiritali luce pervigiles. Ecclesiam tuam fundamentum veritatis contra omnes mundi impetus: contra heretice pravitatis scandalum: celesti tranquillitate gubernes et regas: et omnes qui in sublimitatibus agunt Catholica fide fundatos: ordinatione compositos: pietate precipuos: patientia (0649C)mites: pace quietos efficias: universumque mundum propicia bonitate conserves. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. His nostris quesumus placare libaminibus clementissime Deus: et offerentium votis adesto propicius. Hec tibi litat in Ecclesia tua Catholica tuorum officiositas Sacerdotum: in honore et commemoratione Sanctorum tuorum pro removendo universe cladis interitu: ac tribuenda salute populorum. Pro totius quoque mortis occasu: vel requie et indulgentia peccatorum. Ut et illos in pace refrigeres: et nobis omnibus immaculate vite subsidium prestes. R\. Amen. Quia tu es vita etc.
Ad Pacem. Oratio. Placabilis es Domine qui es pax certa et charitas indisrupta: pacem nobis omnibus largire plenissimam. Ut et pacifici tua servantes (0649D)precepta: ad vitam mereamur pervenire perpetuam. R\. Amen. Quia tu es vera pax etc.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cujus divinitatis immensitas sic ineffabiliter circumplectitur omnia: ut in singulis creaturis 281 permaneat tota: et in omnibus habitet universa. (0650A)Non minoratur in minimis: non augetur in magnis. Non concluditur tempore: non adstringitur quantitate. Non initio cepta: non termino finienda. A quo totus homo et creatus est ad justiciam sine peccato: et reparatus est post ruinam sacrificio ejusdem Christi mundissimo. Per ipsum quem in unitate trine virtutis conlaudant celestia pariter et terrena: hymnum dulci modulatione proclamantia: atque ita dicentia. Sanctus.
Post Sanctus. Utinam ad hoc opus mens humana per misericordiam tuam inluminata sufficiat: ut Domini nostri unigeniti tui: per quem facti ac redempti fuimus: qui seculorum est conditor: credentium liberator: doctrinam recolamus et gratiam. Qui humiliatus usque ad mortem: mortem autem crucis: pati (0650B)pro nobis voluit: et tecum regnare non distulit: idem hostia et in eternum Sacerdos verus. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post Pridie. Complentes igitur atque servantes precepta unigeniti filii tui precamur omnipotens Pater: ut his creaturis superpositis altario tuo sanctificationis munus infundas. Ut per transfusionem celestis atque invisibilis sacramenti: panis hic transmutatus in carnem: et calix transformatus in sanguinem: sit offerentibus gratia: et sumentibus medicina. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Accepturi fratres charissimi intra mortalia viscera celeste sacrificium: et intra cubiculum humani pectoris (0650C)hospitem Deum: mundemus conscientias nostras ab omni labe viciorum: ut nihil sit in nobis subdolum vel superbum: sed in humilitatis studium: et charitatis assensum per escam et sanguinem Domini: corporis fraternitas cuncta copuletur: ut cum fiducia dicere mereamur e terris. Pater noster qui es.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
Benedictio. Intendat Dominus ad orationem vestre humilitatis: et det vobis omnibus premium sempiterne salutis. R\. Amen. Omni loco et tempore propicium Dominum habeatis: et in ejus semper laudibus exultetis. R\. Amen. Omnibus peccatis vestris (0650D)Dominus clementer ignoscat: et pervenire vos feliciter faciat ad gloriam sempiternam. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi Corpore. Quere fol. 277.
Oratio. Presta Domine omnipotens.
Require folio 279.
IN JEJUNIO KALENDARUM NOVEMBRIUM. (0651A) Ad Nonam pro Missa.
Lectio libri Proverbiorum Salomonis. ( Ca. III).
R\. Deo gratias.
Fili: habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo: et ne innitaris prudentie tue. In omnibus viis tuis cogita illum: et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum. Time Dominum: et recede a malo. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Levitici. R\. Deo gratias ( Ca. XXVI).
In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Loquere ad omnem cetum filiorum Israel: et dices ad eos. Ego enim sum Dominus Deus vester. Si (0651B)in preceptis meis ambulaveritis: et mandata mea custodieritis: et feceritis ea: dabo vobis pluvias temporibus suis: et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur. Apprehendet messium tritura vindemiam: et vindemia occupabit sementem. Et comedetis panem vestrum in saturitate: et absque pavore habitabitis in terra vestra. Dabo pacem in finibus vestris: dormietis: et non erunt qui exterreant. Auferam malas bestias: et gladius non transibit terminos vestros. Persequemini inimicos vestros: et corruent coram vobis. Persequentur quinque de vestris centum alienos: et centum ex vobis decem millia. Cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. Respiciam vos et crescere faciam: multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum. Comedetis (0651C)vetustissima veterum: et vetera novis supervenientibus projicietis. Ponam tabernaculum meum in medio vestri: et non abjiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos: et ero vester Deus. Vos eritis populus meus: et ego Dominus Deus vester: qui sanctifico vos. R\. Amen.
282 Psallendo. Propicius esto peccatis nostris propter nomen tuum: nequando dicant gentes: ubi est Deus eorum? V\. Propter honorem nominis tui Domine libera nos. P. Nequando.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II, ca. XII).
R\. Deo gratias.
Fratres: Ecce tertio paratus sum venire ad vos: (0651D)et non ero gravis vobis. Non enim quero que vestra sunt: sed vos. Neque enim debent filii parentibus (0652A)thesaurizare: sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam: et superimpendar pro animabus vestris. An putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur. Omnia autem charissimi propter vestram edificationem. Timeo enim ne forte cum venero: non quales volo inveniam vos: sed ego inveniar a vobis qualem non vultis. Ne forte contentiones: emulationes: animositates: dissensiones: detractiones: susurrationes: inflationes: seditiones sint inter vos. Ne iterum cum venero: humiliet me Deus apud vos: et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt: et non egerunt penitentiam super immundiciam et fornicationem et impudicitiam: quam gesserunt. Ecce tertio hic venio ad vos: et in ore duorum vel trium testium stabit (0652B)omne verbum. Predixi et predico: ut presens vobis: et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris hominibus: quoniam si venero iterum: non parcam. An experimentum queritis ejus: qui in me loquitur Christi? Quia in vobis non infirmatur: sed potens est in vobis. Nam et crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo ex virtute Dei in vobis. Vosmetipsos tentantes: si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos: quia Jesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. Spero autem quod cognoscitis: quia nos non sumus reprobi. Oramus autem Deum: ut nihil mali faciatis. Non ut nos probati pereamus: sed ut vos quod bonum est faciatis. R\. Amen.
(0652C)Lectio Sancti Evangelii secundum Mattheum ( Ca. XIIII).
Illo in tempore: accesserunt ad Dominum Jesum Christum discipuli ejus dicentes. Desertus est locus: et hora jam preteriit. Dimitte turbas: ut euntes in castella: emant sibi escas. Jesus autem dixit eis. Non habent necesse ire: date illis vos manducare. Responderunt ei. Non habemus hic nisi quinque panes: et duos pisces. Qui ait eis. Afferte illos mihi huc. Et cum jussisset turbam discumbere supra fenum: acceptis quinque panibus et duobus piscibus: aspiciens in celum benedixit et fregit: et dedit discipulis panes: discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes et saturati sunt: et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenas: manducantium (0652D)autem fuit numerus quinque millia virorum: exceptis mulieribus et parvulis: et magnificabant (0653A)Deum Israel. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum de celis: laudate eum in excelsis. P. Alleluja.
Sacrificium. Custodietis custodienda Sanctorum et custodias altaris: et jam non erit ira super filios Israel: alleluja.
Missa. Adest jejunium divina nobis fratres dilectissimi auctoritate preceptum: quod Hieremie vatis testimonio declaratur: cum precipiente sibi Domino noni mensis predicato jejunio per ministrum collectis in Hierusalem populis: volumen sacrum legendum innotuit: ex quo ammoniti vitam corrigerent: et paratam sibi celestis vindicte sententiam temperarent. (0653B)Nos igitur talibus doctrine informati exemplis congregati in unum: corporali concursu votorum: etiam coadjuvemur affectu. Revocemus ante oculos mala que fecimus: criminum abdita publicemus. Jejuniis abdicata caro marcescat: ne eternam amaritudinem sentiat in vindictam. Cito ille flectetur ad veniam: si nostre penitudinis prospexerit vota. Precemur ergo: ut in hoc die contriti cordis votum accipiat: et nobis omnibus peccata dimittat. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui olim hoc tempore Israelitico populo: per Hieremiam vatem salubre pietatis consilium contulisti: quo pristinos 283 errores abjicerent: quem cum prius permonita non audissent: convocatum in Ecclesia tua Sacerdotum ac populorum (0653C)conventum accendit. Cognoscimus mala que fecimus: sed veniam postulamus. De vindicta solliciti: causas publicamus delicti. Ne puniamur justicia: si non confitemur errata. Quia ergo pius es: miserere lugentibus: parce peccantibus: indulge penitentibus. Non nos interimas pro peccato: adest enim nostra confessio. Quia voluptuose contra te egimus amaricati jejunio ad te redimus. Unde quamlibet sint immensa mala que gessimus: sed tu multo plus immense pietatis es Dominus quem rogamus. Dato ergo te nobis per gratiam: ne redeamus ad culpam: et deficiamus in pena. Ut indulto nobis pietatis beneficio parcens: et nostro dones pluviam semini: et corda nostra repleas seminibus verbi tui, quo et correcta floreat nostra moribus vita: et (0653D)famis non atteratur ruina. R\. Amen.
Post nomina. Accipe Deus Ecclesie tue lamentabilem precem, que hujus instituti jejunii hodierno die agit celebritatem. Suscipe confessionem: qua miseris placatus ignoscas: et preces: quibus defunctis miseratus indulgeas. Ut in hoc die humiliationis nostre: et jejunia penitentium accipias: et sepultorum vincula miseratus absolvas. R\. Amen.
Ad pacem. Scindentes corda nostra et non vestimenta: tuam Deus summe imploramus clementiam: ut qui hoc die in hoc loco convenimus: deflere mala que gessimus: et celestis flamme igniculo concrememur. (0654A)Quo dum vis charitatis tue in nostris cordibus estuat: peccati a nobis potentia detrudatur exusta.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi Deo gratias agere: et spiritales hostias immolare. Qui non contines in ira misericordias tuas: qui peccata hominum miseratus dissimulas. Mira quidem dispensationes discipline atque misericordie erga nos te et justum pariter et misericordem ostendis: cum et culpas insequeris ammonendo: et vindictam abrogas miserando. Quos enim ferire poteras juste: corrigendos ammones pietate. Iratum te primum indicas, ne judicium per vindictam exerceas. Sic quippe olim delinquentis populi: ac gentium conversionem expectans: (0654B)hunc diem jejunio dedicandum vatis tui testimonio declarasti. Cum ad correctionem prioris populi idem propheta tuus audita ex ore tuo conversionis monita: in volumine coartavit; atque confluenti in Hierusalem multitudini recensendo innotuit: ut aversus a te Israel reverteretur ab iniquitalibus suis: et non tuis ulcisceretur judiciis. Salubri quippe illos pietatis dignatus es subvenire consilio: quos confessionis volebas sublevare remedio. Premittebas quippe vocem: ut averteres ultionem. Minabaris sententiam: ut temperares vindictam: publicabas iram: reversus ad veniam. Jejunium predicabatur: ut iniquitas solveretur. Nam cum ad vindictam movereris justicia: per eam tamen qua monebas: temperabas misericordiam. Nulla te nostrorum (0654C)scelera vincunt: nulla crimina a pietate divertunt. Unde quia tante pietatis Dominus es: ut non solum dissimulata non punias: sed etiam ad regnum correcta perducas. Te quesumus ut contritionis nostre confessionem accipias: et delictis pius ignoscas. Inflecte cor nostrum ad diligendas justicias tuas: et exhorrendas iniquitates nostras. Ut Ecclesie tue placatus suffragio: per eum cuncta que rogaris attribuas: per quem nos in unius sancte fidei soliditate conservas. Ipse quippe est Dominus noster unigenitus Filius tuus. Cui merito omnes Angeli non cessant clamare ita dicentes.
R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es Domine Deus noster. In cujus manu est ultionis (0654D)censura: et sanitatis medela. Qui penitentibus parcis: qui lachrymosis indulges: qui gementes exaudis. Qui jejunantium contritionem comprobas: qui votum contriti cordis acceptas. Quiescat jam quesumus 284 indignatio tua: et placare super hec sacrificia tibi oblata: ut totius delicti nostri delens chirographum: institutum a te hoc nostrum jejunium acceptetur. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Multe sunt aversiones nostre: quibus impediti a te recessimus: nec oculos ad celum sublevare audemus. Sed tu qui inspicis nos dejici (0655A)conscientia nostra: alleva nos miseratione gratuita. Ut hoc sacrificium pro delictis nostris miseratus accipiens: ab omni nos crimine propiciatus emundes. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Fiat misericordia tua Domine super nos: sicut speravimus in te.
Ad orationem Dominicam. Erubescimus Domine te Patrem vocibus appellare. qui filiorum amisimus dignitatem. Sed quia paterno affectu nos salvas: cum de propriis delictis non judicas: ideo etsi indigni filii paterne tamen precem fundimus pietati. Petentes ut in hoc nostre afflictionis tempore: nostrum jubeas peccatum omittere: Quos etsi meritis nequimus: saltim affectu cordis te Patrem invocemus atque dicamus. Pater noster. Homiliate vos etc.
(0655B)Benedictio. Omnipotens Deus cui ob indictum hoc jejunium: nostra pandimus crimina: ab omni vos (0656A)delicto immunes efficiat. R\. Amen. Suscipiens vestre abstinentie precem: numquam vos patiatur a suo dividi corpore. R\. Amen. Ut sicut ammonitio ejus vos prevenit: qua divine animadversionis evasistis sententiam: ita miseratio subsequatur: qua perducamini ad coronam. R\. Amen. Per misericordiam ipsius etc. Dominus sit semper vobiscum.
Dicat Chorus. Gustate. Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis. Christi. fol. 267.
Oratio. Refecti Christi Corpore et Sanguine pariterque sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus: ut nos in eadem refectione et sanctificatione habentes: hic et in futuro seculo gloriam percipiamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et (0656B)cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
Pars secunda. (0655) INCIPIT SANCTORALE. 284 IN NATALE SANCTORUM MARTYRUM JULIANI ET BASILISSE CONJUGIS EJUS: quorum festum facimus cum quattuor cappis. (0655C) Ad Missam. Officium.
Dabo sanctis meis primam sessionem: alleluja: (0656C)in resurrectionem eterna; et exquiram illos in gaudio meo: et lux perpetua lucebit eis alleluja: alleluja: et eternitas temporum preparata est eis: alleluja: alleluja. V\. Domine probasti me et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem (0657A)meam. P. Et lux. per. V\. Gloria et honor Patri. P. Et lux.
Oratio. Sancti tui itaque Domine Julianus et Basilissa ut rosa germinaverunt in te qui es verus dies; et ut germen olive per noctem meruerunt in certamine adipisci premium salvationis eterne. Eorumque labor fuit in pena: quorum manet merces in gloria. Et nos qui Sanctorum tuorum meritis impares sumus: illorum intercessione: te juvante tuo in regno mereamur esse consortes. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Justorum anime in manu Dei sunt. Requie in natale plurimorum Martyrum. fol. 428. (0657B)Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Transivimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium. V\. Probasti nos Deus sicut probatur argentum: posuisti tribulationes in dorso nostro. P. Et in.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Hebreos ( Cap. XI, XII).
R\. Deo gratias.
Fratres: Sancti per fidem vicerunt regna Operati sunt justiciam: adepti su ( sic ) repromissiones. Obturaverunt ora leonum. Extinxerunt impetum ignis. Effugaverunt aciem gladii. Convaluerunt de infirmitate. Fortes facti sunt in bello. Castra verterunt exterorum: (0657C)acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Alii autem distenti sunt: non suscipientes redemptionem, ut majorem invenirent resurrectionem. Alii vero ludibria et verbera experti: insuper et vincula et carceres. Lapidati sunt. Secti sunt. Tentati sunt. In occisione gladii 285 mortui sunt. Circumierunt in melotis: et in pellibus caprinis. Egentes: angustiati. afflicti: quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes: in montibus: et in speluncis: et in cavernis terre. Et hi omnes testimonio fidei probati: non acceperunt repromissionem a Deo pro nobis melius aliquid providentie: ut ne sine nobis consummarentur. Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium: deponentes omne pondus: et circumstans nos peccatum: (0657D)per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum: qui proposito sibi gaudio: sustinuit crucem confusione contempta: atque in dextera sedis Dei sedet. R\. Amen.
(0658A)Evangelium. Ecce ego mitto vos sicut oves etc.
Quere in communi plurimorum Martyrum. Folio 426.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Gaudete justi in Domino: rectos decet laudatio: alleluja.
Sacrificium. Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria: ut fierent opera que jusserat Dominus per manum Moysi cunctis filiis Israel voluntarie: alleluja.
Missa. Accedentes ad Domini nostri Jesu sacratissimam mensam fratres charissimi: oportet nos spiritali jocunditate letari: quia sancti Martyres Julianus et socii ejus meruerunt a Domino coronari. Et eorum (0658B)labor fuit in pena: quorum merces manet in gloria. Propter celestem quippe coronam: presenti sustinuerunt in seculo penam: et per penam pervenerunt feliciter ad coronam. Contempserunt vitam: quam communis mors terminat: ut possiderent vitam: quam preciosa mors inchoat. Hi enim ne vivendo morerentur: moriendo vivere voluerunt. Ne timendo mortem: denegarent vitam: sed ut amando vitam contemnerent vitam. Ut negaretur Christus vitam promittebat inimicus: sed non qualem Christus. Credentes ergo quod a Salvatore promittebatur: irriserunt quod a persecutore comminabatur. His namque duobus modis inimicus inlicit quoscunque deceperit: ut aut cruciando capiat: aut blandiendo decipiat. Sed quia fideles anime nec terrendo (0658C)frangi potuerunt: nec inliciendo decipi: ob hoc maluerunt Christo crucifigi: quam seculo reservari. Quorum merita etsi indigni non sufficimus honorare: in suffragio tamen nostre orationis exposcamus omnipotentem Deum principaliter exorantes: ut illam suarum gratiarum diversa diversitas tribuat: reis indulgentiam: piis tutelam: laicis compunctionem: clericis disciplinam. Ut qui Sanctorum ejus sumus meritis impares: ipsorum intercessione eo jubente in regno suo mereamur esse consortes. R\. Amen.
Alia Oratio. Celestis gratie largitor omnipotens Deus individua Trinitas: spiritualibus leticie adoramus obsequiis: qui Sanctorum tuorum mentibus: et insinuas omne quod cupiunt: et tribuis omne quod (0658D)poscunt. Cum in martyrii certamine constituti acquisierunt de supplicio gloriam: de morte victoriam. Sibi negantes: ne sibi Deus postmodum negaretur. Julianus inter ea et socii ejus animas suas promptissima devotione perdentes: ut eas in eternum te restituente (0659A)recipiant. Etenim separare eos a charitate Christi: nec mors: nec vita prevaluit: quod ad inlustris pugne certamen sublimasti: fallacias et minas mundi fortissima congressione vicerunt: vilissimamque judicantes hujus temporis vitam: pro testamentis Dominicis preciosas animas tradiderunt. Oramus ergo inclite Deus: ut eorum inlustribus meritis: ob facinora peccatorum: veniam condonare digneris. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus omnipotens eterne: quo juvante athleta tuus Julianus mortem promeruit suscitare ab inferis invocato nomine Trinitatis: tu pietate solita et offerentium suscipe vota: et sospita corda a mortali actu exsuscita. Tribue quoque his sacrificiis largam tue benedictionis impensionem: quo (0659B)et vivi et mortui reviviscant in operibus bonis: et defuncti carne: suppliciis exuantur eternis.
R\. Amen.
286 Ad pacem. Oratio. Trinitas vera et indivisa: Deus summe une et trine: qui inter Julianum et Basilissam magnum et spiritale connubii fedus statuisti: quo una conjuncti in gratia: spiritu non carne fructificarent: presta nobis: ut et spiritum adoleamus: et desideria carnis non perficiamus. Respuentes jurgia: amplectentes ac perficientes ea: que ipse docuisti charitatis precepta. Ut dum charitas Dei que data est per Spiritum Sanctum: se in nostris diffuderit cordibus: exemplo martyrum Juliani et Basilisse tuis inherendo vestigiis coronemur.
R\. Amen.
(0659C)Inlatio. Dignum et justum est: vere equum et salutare est omnipotens Deus: nos tibi gratias agere: spiritalia sacrificia celebrare: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cujus temporalem heri celebravimus apparitionem: et hodie celebramus corporalem militis sui Juliani Martyris passionem. Heri etenim Rex noster: magis advenientibus demonstratus est trabea carnis indutus: hodie ejus miles carne est mortalitatis exutus. Dudum jam de aula uteri virginalis egrediens Christus: heri novo sidere est demonstratus in mundum: hodie Martyr (0660A)de tabernaculo corporis exiens triumphator migravit ad celum. Ille sempiterne majestatis deitate servata: servile tentorium carnis in hujus seculi campo pugnaturus intravit. Iste depositis corporeis corruptibilibus indumentis: ad celi perenne palacium regnaturus ascendit. Ille descendens apparuit carne velatus: iste conscendit suis cum sociis sanguine laureatus. Heri gloriam in excelsis Deo apparente Domino sancti Angeli cecinerunt: hodie cum suis commilitonibus Julianum letantem in suo consortio susceperunt. Heri alacriter advenientes Magi adoraverunt in presepio Christum Dominum Salvatorem infantem: hodie immensitas celi suscepit Martyrem Julianum per omnia triumphantem. Illi Christo munera obtulerunt: huic Christus factus est munus. Illorum oblatio (0660B)munerum mystice fidelibus Dominum Christum Deum et hominem non negavit. Illi admoniti per aliam viam Herodem inludentes: isto orante demonum simulacra subversa sunt. Dominus ergo Rex noster cum sit altissimus pro nobis humilis venit: sed inanis venire non potuit. Attulit namque secum donum charitatis: que superduceret homines ad consortium Deitatis. Charitas ergo que ad terras deposuit Christum: ipsa Martyrem Julianum de terris elevavit ad celum. Charitas que precessit in Domino: ipsa subsequenter refulsit in servo. O ammiranda ubique potentia Salvatoris: ostendit in matre virginitatis eterne miraculum: demonstravit in Martyre Juliano invicte charitatis indicium. Integritas quippe intemerata permansit in Virgine: dilectionis virtus integra (0660C)permansit in Martyre. Propter quod meruit eo tempore celorum regna conscendere: quo Christus Dominus in hoc mundo oculis carnalium carnaliter dignatus est apparere. Ipsum quem in unitate Trinitatis celestia pariter et terrena sine cessatione conlaudant: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere in Sanctis gloriosus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Cujus potentia virtutis pro nomine suo certantibus Juliano athlete sociisque suis tantum donum attribuit (0661A)laudis: ut omnia que vellent fiducialiter in eum: ac per eum facere possent. Illum etenim predicti Martyres credendo atque sequendo: ardentibus dimersi in cuppis: illesi post ignes rutilanti claritate resplendere fulgoris. E quibus Julianus admirabili virtutum specialitate prepollens: in nomine ejus cuidam cedenti oculum revulsum reformat: corpus exanime suscitat: presentiaque sua in pulverem redigit idolorum vanissima simulacra. Humana laudarunt: celestia per emissam desursum vocem potentialiter intonarunt. Per hos ergo Martyres quibus tantam prestitisti magnificentiam laudis: indivisa Trinitas Deus sit tibi gloria: sit nobis obsequentibus peccatorum venia exoptata. Ut quorum passionibus conlaudaris: eorum precibus delecteris: exaudiendo eos (0661B)pro nobis: qui pro omnibus incarnari voluisti in terris. Christe Domine ac redemptor eterne.
287 Post pridie. Oratio. Ecce Domine dilecti tui Juliani: vel spiritalis conjugis sue Basilissem iraculorum insignia predicantes: has hostias divinitati tue benedicendas offerimus: qui se tibi exhibentes in sacrificium verum: alios tibi exemplo suo in holocaustum veri sacrificii litaverunt: cum et per Julianum multorum Monachorum millium Patrem: et per Basilissam Sanctarum Virginum coruscantem: copiosam utriusque sexus Monachorum scilicet ac Virginum in celesti gloria susceperis congregationem. Ex hoc igitur immensam bonitatis tue potenciam obsecramus: ut qui per utrosque electa animarum munera suscepisti: per nos humiles tuos hanc (0661C)hostiam pro nostris peccatis oblatam dignanter suscipias: impendens benedictionem oblatis: et expiationem sumpturis. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Christe amator castitatis et conlator eterne possessionis: qui beatissimum Martyrem Julianum ad te pro corpore exanimato clamantem exaudire dignatus es: precibus ejus per celestem vocem sine mora respondens: quod eundem dilectum tuum in nullo contristare volueris: in quo sic ipse cum Patre et Spiritu Sancto letabaris. Tu nobis concede ut ita in veritate vivamus: ne spiritum contristemus: in quo signati sumus. Quo ab eo per momenta compuncti et creati per eum tibi relatura exhibeamus orandi verba: que ipse nos docuisti ut dicamus. Pater noster qui.
(0661D)Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Deus qui Julianum et Basilissam ita gratie sue opibus premunivit: ut sic spirituali conjugio necterentur: ne carnis commixtio ullatenus misceretur. Ipse vos ad eorum exemplum efficiat castimonie dono sublimes: et in (0662A)diligendo se fervore Sancti Spiritus ita coequales. R\. Amen. Et sicut per illos effecit sibi vasa mundissima: sic carnali in vobis voluptate devicta: plurimos exemplo vestro accendat ad celestia regna. R\. Amen. Quique in eis donum contulit perfecte virginitatis: ipse vos purificet a delictis. R\. Amen. Ut eos in commune omnes mereamur in illa beatitudine habere socios: quos in hac vita ceruimus: etsi immeriti habere comites vel patronos. R\. Amen. Per misericordiam ipsius etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte quam suavis est Dominus: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. P. Alleluja: alleluja: alleluja. V\. Redimet (0662B)Dominus animas servorum suorum: non derelinquet omnes qui sperant in eum: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Gloria et honor. P. Alleluja: alleluja: alleluja.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem Sanctorum Martyrum tuorum Juliani et Basilisse tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus: ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: (0662C)dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Chorus. Deo gratias.
In festo Sancti Luciani Presbiteri.
Omnia dicantur de uno Confessore simplici. fol. 432.
In festo Sancti Pauli primi Eremite.
Omnia dicantur ut supra.
In festo quadraginta Martyrum.
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
In octava Epiphanie.
Omnia dicantur ut in die. fol. 59.
In festo Sancti Marii Episcopi.
(0662D)Omnia dicantur de uno Confessore Pontifice. fol. 432.
In festo Sancti Felicis in Pincis Martyris.
Omnia dicantur unius Mart. fol. 421
In festo Sancti Mauri Abbatis.
Omnia dicantur de uno Confessore simplici. fol. 422.
(0663A)In festo S. Marcelli Pape et Martyris.
Omnia dicantur unius Martyris pontificis fol. 423
In festo Sancti Antonii Abbatis.
Omnia dicantur de uno Confessore precipuo non Pontifice. fol. 432.
288 In festo S. Prisce Virginis et Martyris.
Omnia dicantur unius Virginiis. Folio 436.
In festo S. Juliani Episcopi et Confessoris.
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. Fo. 432.
In festo Sanctorum Fabiani et Sebastiani, et ejus comitum.
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. Fol. 426. preter Missam.
Omnes filii Dei et probati milites Christi: hunc (0663B)diem beatissimi Sebastiani laudibus attollamus: votis colamus: piisque affectibus consecremus. Rogantes prelargissimam Domini pietatem: ut hujus predicti Martyris prece: eruamur a cunctis inlecebris viciorum: cujus predicamento Sanctorum corin excitata sunt ad triumphum. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui per beatissimum Sebastianum Martyrem tuum tuorum fidelium animos roborasti: dum tibi illum latentem sub clamide terrena (0664A)imperii: militem perfectum exhibuisti. Fac nos semper in tuis laudibus militare: os nostrum arma documento justicie: cor illustra tue dilectionis amore: atque carnem nostram erutam libidine clavis tue crucis adfige. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Solve Salvator noster et Domine nostrorum vincula peccatorum: qui olim resolvisti per Sebastianum Martyrem tuum os ancille tue Zoe ad loquendum. Ut nomina tam offerentium: quam defunctorum qui nostro sunt ore prolata: eterna sint in annotatione adfixa. Quo sicut illa per predicamentum predicti martyris te meruit cognoscere Christum: sic nos mereamur eodem pro nobis suffragante penitentie percipere fructum. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Martyris tui Sebastiani precibus (0664B)eterne omnipotens Deus nobis pacis dona largire. Per eum donans nobis habere integritatem pure dilectionis: per quem tuos accendisti Martyres ad amandam gloriam eterne felicitatis. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui sic os Martyris sui Sebastiani veritatis armavit preconio: ut et nutantium in fide animas confortaret: (0665A)et obstrusum beatissime Zoe sermonis ostium aperiret. In utroque quippe laudabilis: quia et in utroque prestabilis. Nam absconsum se militem exhibens Christo: Sanctorum animas veritatis confortabat ex verbo. Quo nec momentaneis tribulationibus cederent: nec blandimentis carnalibus subjugarentur. Et hoc quidem ut se militem occultaret absconditum non suum aufugiendo supplicium: sed pro roborandis hoc agebat nutantium animis bellatorum. Eo sibi a Domino credens dona tribui cumulantia: quo non solus meruisset pertingere ad coronam. Proinde te quesumus altissime summe Deus: ut interventu hujus Martyris tui Sebastiani: precibus notris adesse digneris. Omitte culpam: tribue gratiam. Languorem expelle: vite commoda tribue. Imperti (0665B)pacem: petulantiam quoque nostre carnis extingue. Bone vite studiis nos atque actibus refove: et perennitatis nobis felicitatem tribue. Ut gloriam tuam quam tuus Martyr Sebastianus laudat in munere: nos quoque laudemus ex confessionis proprie voce proclamantes: atque ita dicentes. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. O quam gloriosum est nomen Filii tui Deus Pater in Sanctis: in quo beatus hic Martyr Sebastianus cum sociis Martyribus suis: et obstrusa mutorum ora solvit et contractionibus podagrice nodositatis medelam infudit. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Sanctifica Domine hanc nostre oblationis hostiam puram: quam tibi in honorem (0665C)Martyris tui Sebastiani offerimus dedicandam. Ut quotquot ex ea libaverimus: illo repleamur documento virtutum: quo per hunc Martyrem confortata sunt in fide corda nutantia beatorum. R\. Amen.
(0666A)Ad Orationem Dominicam.
Erigite fratres oculiad celum petentes a Deo perenne auxilium: qui hunc beatissimum Sebastianum Martyrem tuum insutum ictibus sagittarum post exceptum supplicium: eternum convocavit ad regnum. Clamate ad illum: et nullo modo detis ei silentium. Nam ostendet in vobis indulgentie pietatem: si pia eum invocaverimus ex voce proclamantes: atque ita dicentes. Pater noster.
289 Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Salvator noster ac Dominus pro cujus amore Sebastianus Martyr confixus est vulneribus sagittarum: procul a vobis efficiat omnes sagittas aerearum potestatum. R\. Amen. Quique animam (0666B)ejus intercidentium manu vocavit ad regnum: ipse vos e mundo evocet ad superne vocationis bravium gloriosum. R\. Amen. Ut cum eo in illa die pariter de visione Domini gaudeatis: cujus hic hodie festum amabiliter celebratis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi.
Oratio. Domine Deus omnipotens.
Quere in Sancti Juliani et Basilisse. Folio 287.
IN FESTO SANCTI LUCIANI PRESBITERI ET MARTYRIS. Omnia dicantur sicut unius Martyris. Fol. 425. (0666C)Excepta Missa que sequitur.
Beatissimi Martyris sui Luciani Presbyteri agonem divina virtute perfectum: votis solennibus fratres dilectissimi celebremus. Ut qui triumphalem palmam (0667A)pro fidei munimento Christo opitulante promeruit obtinere: patrocinii nobis suum intercessum apud eum cujus jam praesentia gratulatur: dignetur impendere. Et ipse nobis peccatorum tribuat veniam: qui eidem contulit immortalitatis coronam. R\. Amen.
Alia Oratio. Iteratis precibus te Dominum Deum nostrum suppliciter deposcimus: cujus honor sanctitas est: quem diligere salus est: quem amare perfectio. Concede in omnem Ecclesiam tuam sancti Martyris tui Luciani Presbyteri lucere vestigia: ut te regente omnium gressus: ea nos via perducat ad vitam: que Martyrem tuum extulit ad coronam. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui Sancto ac beatissimo Martyri tuo Luciano Presbytero id muneris contulisti: ut qui propter te peregit inlate passionis (0667B)liberaliter cursum: hujus multitudinis mereretur occursum. Presta nobis: ut ejus suffragio offerentium vota suscipias: et requiem defunctis impertias. Donans nobis ita tui Martyris Luciani Presbyteri imitari fidem: ut consimilem a te post transitum mereamur percipere mercedem. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Dona nobis omnipotens Deus Martyris tui Luciani Presbyteri celebrantibus festum: sincere pacis et charitatis affectum. Ut qui in honorem ejus tibi sacrificium deferimus laudis: nobis a te impetremus donaria charitatis. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus: ut pro virtutibus Martyris tui Luciani Presbyteri tibi laudes dicamus: et honoremus nomen sanctum tuum studiis animorum. Qui tantum fidei robur tuo (0667C)militi prestitisti: ut corpori flamma cederet: ferrum stuperet in pectore: et suis vincerentur tela vulneribus. Tantus enim in eo extitit amor nominis tui: ut non avidi morsus ferarum: non rabies ursorum: non leonum insatiabilis furor eidem metum mortis incusserit: non laceratum ferro corpus animos inclinavit: non scissum sulcis latus fidem professe virtutis exclusit: nec ille sanguinis fluxus ungularum stidore revocatus: vocem supplicationis exegit. (0668A)Hec est corona Martyris tui Luciani Presbyteri. Hec est celestis pompa virtutum. Fortiora sunt vulnera Martyris tui Luciani Presbyteri: quam tela carnificis. Rogamus ergo te Domine: ut sicut ejus virtutibus victoris prestitisti triumphum: ita nobis favorem auxilii tui perpetuum largiaris: et prestes nobis hunc in solacium: quem prebere dignatus es in exemplum. Per te cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus: qui Martyri suo Luciano Presbytero: et dimicandi virtutem: et regnandi tribuit potestatem. Quo illi esset consors in regno: pro quo animam tradidisset supplicio. (0668B)Haberetque eum in munere: quem consortem habuisset in passione. Vere solus ipse est Dominus et Salvator noster Jesus Christus: qui et Sanctis confert premium: et peccatoribus penitentie fructum. Ipse est 290 Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oblatas tibi omnipotens Deus ob honorem Martyris tui Luciani Presbyteri victimas propicius attende: ut qui justi tui memoriam facientes votivum sacrificium exhibemus: nostrorum criminum a te indulgentiam consequi mereamur. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Cum ex lege tua Domine noverimus: in memoria eterna esse justum: non pro illius sed pro nostri commendatione hoc tibi offerimus holocaustum. Petentes ut qui ejus animam fecisti in passione victricem: (0668C)nostrum votum efficias in confessione victorem: quo eodem suffragante: clamorem nostre accipias vocis. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Benedictio. Christus Dominus qui Martyri suo Luciano Presbytero patientie contulit votum: patientiam vobis tribuat contra omnes inlecebras viciorum. R\. Amen. Ut qui illi donavit peracta passione (0669A)coronam: vobis conferat peracto luctamine mundi gaudia repromissa. R\. Amen. Ut qui in hoc die tanti Martyris ovantes solennia celebratis: cum eodem post transitum conlocati: in celestibus sedilus gaudeatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi Corpore.
Oratio. Domine Deus omnipotens.
Quere in S. Juliani et Basilisse. F. 287. Et ubi dicitur Sanctorum Juliani et Basilisse. dicatur Sancti Martyris tui Luciani Presbyteri.
IN FESTO SANCTE AGNETIS VIRGINIS ET MARTYRIS (0669B)Omnia dicantur unius Virginis. Fol. 436. excepta Missa que sequitur.
Agnescentes dilectissimi fratres beatissimam Agnetem Virginem plus animo valuisse: quam corpore: plus fide: quam germine: plus etiam spirituali robore: quam etate. Que Christum sibi specialem sponsum suo in corpore vindicans: nec persuasione (0670A)seducitur: nec muneribus inclinatur: quo carnalis conjugii copula necteretur. Omnipotenti Domino supplicemus: ut idem qui spirituali copula sponsus hujus est virginis: in suis nos delectari semper faciat amplexibus castitatis.
R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui nudatum corpus Agnetis Virginis tue: celestis stole obtexisti ex tegmine: vestiatur quesumus Ecclesia tua claris vestibus innocentie: et justicie claritate. Quo in ea et Sacerdotum vita nitore castitatis prepolleat: et utriusque sexus conditio ea que postulaverit adipisciatur. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Conditor et reparator humani generis Christe Filius Dei: qui capiti Virginis (0670B)tue: quod jam erat celesti rore perfusum: magnam contulisti gratiam capillorum: quo suis videretur ad honorem crinibus lecta: que propriis fuerat ad contumeliam vestimentis exuta. Tu pius offerentium accipe vota: defunctis requiem prestans: et cunctos in commune ejusdem Virginis prece fac pervenire ad eternam salvationem. R\. Amen.
(0671A)Ad pacem. Quanta sit dilectio tue charitatis Deus in Sanctis: in hac Virgine evidentibus probamus indiciis. Que amplexibus tuis castis adstricta: etiam generosi hominis execravit personam: cum oblata sibi ab eo pro nectendo conjugio repulit ornamenta. Da igitur nobis in sola tui nominis dilectione fervere: ut tantum in tua pace letantes: tua in nobis semper dilectio vivat: tuaque in nobis charitas requiescat. R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui huic virgini et Martyri sue factus est lux nova: cum eam in tenebris perlustrare non destitit constitutam. Illa etenim ethereo ac perpetuo ejusdem Filii tui lumine circumfulta: (0671B)ad se in lupanar intrantibus: geminis miraculis effecta est gloriosa. Cum et ii qui tremuerunt divinum lumen sani regressi sunt de illa: et improbus filius prefecti morte mulctatus est immatura. Obscenis quippe cupiditatibus ac ludibriis acti utrique intrarunt: sed non utrique viso lumine gloriam Deo dederunt. O quantum valet pietas Redemptoris: qui et illorum corda mortua ante tegit: quam perirent: et istum per culpam postratum 291 in morte vite reddidit pristine. Hinc te Deus pater exposcimus: visita nos jam gratie dono: qui in isto mundo degimus tenebroso. Libera nos de mortalibus actibus: et erue a suppliciis sempiternis. Refice quoque nos crucis vulneribus: ut cum te in illa die sine confusione viderimus: proclamemus (0671C)atque ita dicamus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Qui Agnetem sponsam suam: et precioso vestimento induit: et luce ei perpetua in tenebris refulsit. Ipse est enim lumen verum: splendor celestium siderum: via errantium: salus debilium: remuneratio Virginum: (0672A)et corona immarcessibilis beatorum. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Exemplo beatissime virginis tue Deus Pater: qui se tibi in vivam obtulit hostiam: dum nec de nuditate confunditur: nec ceteris inlatis suppliciis deterretur: has tibi pro nostrorum criminum venia offerimus victimas: quas tu quesumus omnipotens Deus bonitate solita benedicas: impertiendo et his sacrificiis gratiam: et nostris offensis veniam copiosam. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Sit nobis ad Deum fratres dilectissimi deprecandi pura devotio: et confitendi omnimoda penitudo. Vestiet vos ille vestimento justicie: qui sponsam suam Agnetem: induit stola claritatis eterne. Abluat (0672B)maculas sceleris nostri: qui per eam ab inferis juvenem suscitavit: dabit effectum orationis nostre: si nos devotissime ad se prospexerit clamare: et dicere. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Copulet sibi Dominus animas vestras nexu perpetuo: qui beatam Agnetem sibi sociavit federe sempiterno. R\. Amen. Per eam quoque obtineatis apud Deum vestrorum veniam criminum: per quam juvenis ille promeruit suscitari a tenebris inferorum. R\. Amen. Ut ipsius post hanc vitam mereamini adunari consortiis: cujus nunc festum devotissime celebratis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. (0672C)Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Communio. Refecti Christi corpore.
Oratio. Domine Deus omnipotens. Quere in sancti Juliani et Basilisse. Folio 287. Et ubidicitur Sanctorum Martyrum tuorum: dicatur sancte Agnetis Virginis et Martyris.
(0673A)In festo Sancti Vincentii Martyris. Ad Missam. Officium.
De profundis clamavi ad te Domine: alleluja. Domine exaudi vocem meam: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Fiant aures tue infendentes in orationem meam. P. Domine ex. V\. Gloria et honor. P. Domine.
Oratio. Domine Deus presta propicius: ut beatissimus Vincentius Martyr tuus vincat suis meritis nostra flagitia: qui non suis sed divinis viribus: sevientium potuit superare supplicia. Ut qui dudum in illis vicit impietatis atrocitatem: in nobis male cupiditatis superet voluntatem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Esaye Prophete ( Cap. XLIII; XLIV).
(0673B)R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Creans te Jacob et formans te Israel. Noli timere quoniam redemi te: et vocavi te nomine tuo: meus es tu. Cum transieris per aquam tecum ero: et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne non combureris: et flamma non ardebit in te. Quia ego Dominus Deus tuus: sanctus Israel Salvator tuus. Ex quo honorabilis factus es in oculis meis: et gloriosus: ego dilexi te. Ego dabo homines pro te: et populos pro anima tua. Noli timere: quoniam tecum ego sum. Hec dicit Dominus. Faciens et formans te ab utero auxiliator tuus. Noli timere serve meus Jacob rectissime: quem elegi. (0674A)Effundam enim aquam super sitientem: et fluentem super aridam. Effundam enim spiritum meum super semen tuum: et benedictionem meam super stirpem tuam. Et germinabunt inter herbas quasi salices juxta fluentes aquas. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Sanctus iste quem elegisti et assumpsisti Domine inhabitavit in tabernaculis tuis. V\. Te decet hymnus Deus in Syon: 292 et tibi reddetur votum in Hierusalem: quia ad te omnis caro veniet: exaudi Deus deprecationem meam. P. Inhabita. V\. Campi tui replebuntur ubertate: pinguescent fines deserti et exultatione colles accingentur: induti sunt arietes ovium: et convalles abundabunt frumento. P. Inhabita.
(0674B)Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II, ca. XI).
Deo gratias.
Fratres. Libenter enim suffertis insipientes: cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis autem: siquis vos in servitutem redegit. Siquis devorat. Siquis accipit: siquis extollitur: siquis in faciem vos cedit. Secundum ignobilitatem dico: quasi nos infirmi fuerimus. Inquo quis audet in insipientiam dico. Audeo et ego. Hebrei sunt: et ego. Israelite sunt: et ego. Semen Abrae sunt: et ego. Ministri Christi sunt: ut minus sapiens dico: plus ego. In laboribus plurimis: in carceribus abundantius. (0675A)In plagis supra modum: in mortibus frequenter. A Judeis quinquies quadragenas: una minus accepi. Ter virgis cesus sum. Semel lapidatus sum. Ter naufragium feci. Nocte et die in profundum maris fui. In itineribus sepe. Periculis fluminum: periculis latronum: periculis ex genere: periculis ex gentibus: periculis in civitate: periculis in solitudine: periculis in mare: periculis in falsis fratribus. In labore et erumna. In vigiliis multis. In fame et siti. In jejuniis multis. In frigore et nuditate. Preter ea que extrinsecus sunt: instantia mea quotidiana: sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur: et ego non infirmor? quis scandalizatur: et ego non uror? Si gloriari oportet: que infirmitatis mee sunt gloriabor. Deus et Pater Domini (0675B)nostri Jesu Christi sancti: qui est benedictus in secula seculorum. R\. Amen. Evangelium. Homo quidam nobilis. Require retro in Sancti Saturnini. fo. 24.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja.
Dicat. V\. Salvum me fac Domine quoniam introierunt aque usque ad animam meam. P. Alleluja.
Sacrificium. Hec dicit Dominus formans te ex utero auxiliator tuus: noli timere serve meus rectissime quem elegi: quia ego secum sum: alleluja: alleluja. V\. Effundam spiritum meum super te: et super semen tuum benedictionem meam: et germinabitur (0675C)inter herbas quasi salices juxta fluentes aquas. P. Quia.
Missa. Cunctorum licet dilectissimi fratres gloriosas martyrum passiones: quas distincta regionibus loca meruerunt: una fides faciat omnibus indiscreto honore venerabiles: meritoque eis non sit dispar reverentia colendi: quibus par fuit causa moriendi: tamen proprium sibi quiddam in ipso celebritatis officio civilis amor vindicat: et cognita provincia ad illam gratie dignitatem nature jungit religionem. Quia major fit leticie ambitus: in quo patrie servit affectus. Quoque nos Sancto beatissimoque Vincentio: cujus ita sumus: ut noster est; jure debemus. Qui genitalis soli alumnam plebem: et patrocinio erexit et titulo. Magnus confidentia (0675D)divine protectionis existens: qui vernaculos populos ornaturus assereret: asserturus ornaret. Qui eorum devotionem Deo ingereret: quorum obsidem se dedisset. Ut inter diversas mundi partes: que semine Apostolice predicationis suscepto: perfectam frugem (0676A)in Martyribus obtulerunt: hec quoque hujus ope muneris gratia non careret: et domesticum Sanctorum municipatum in illa celi statione non perderet. Habens in prorogandis: accipiendisque reliquiis et ipsa quod redderet. Hanc ergo amplius propria venerentur: quam peregrinam mirantur. Ut pro eis se potentiorem ostendat in beneficiis: quibus amabiliorem se agnoscit in gaudiis. Suoque interventu et incolam letificaturus et advenam: equale tuitionis auxilium reddat pro cineribus mundo: civibus pro sepulchro. Amoveat a regione plagam: a religione perfidiam. Et qui fuit Ecclesie victor: patrie sit defensor. Et in eo sic fidei protectione laboret: in qua fuit infidelitate: ut contradictione 293 noceret. Et quoniam hujus virtutibus tu Deus Pater omnipotens (0676B)auctor esse dignosceris: clementiam tuam imploramus acclives. Ut qui Martyri tuo Vincentio victorie dedisti coronam: nobis peccatoribus indulgentiam de tua larga pietate concedas. R\. Amen.
Alia Oratio. Convertere Domine ad preces familie tue: quas pro tuo honore per eum deferimus: per cujus confessionem et mortem: te predicatum incredulis sine cunctatione cognovimus. Ideoque clementia patientie tue ita nostris adsit petitionibus: ut nostris per eum patiatur se imprecari orationibus. Quicquid enim per eum speratur: a te expectatur. Ipse nobis de te quod in se redundat exhibeat. Ipse ad te preces nostras portitor deferat. Ipse nobis placabilitatem tuam intercessor obtineat. Te autem alme Vincenti vernule Martyr cuncta cohors alumna (0676C)lachrymabili prece circumdat: te hujus caterve toga submissa flagitat mente. Universis de te pluralis devotio: singulisque in se diversa necessitudo est. Alius ovans vota persolvit. Alius plorans mestitudinis questus exponit. Tua sanctitas: et vota suscipiat: et tediosis succurrat. Beatitudo enim tua omnibus anxiis remedia a te venari compellit. Obtinendi namque pro singulis apud Dominum Jesum Christum: et nostrum est fidere: sine cunctatione opem ferre que poposceris: et tuum libenter prestare que imploreris. Tuo freti intercessu recurrant ad penitentiam lapsi: ad indulgentiam rei: ad leticiam mesti: ad medelam languidi. Suos ad cespites exules: ad portum tranquillitatis naufragi: regiones ad proprias peregrini: ad redemptionem captivi: ad (0676D)sospitatem cives: ad quietem hospites. Tuo obtentu jugis adhereat clementia Regibus. Potestatibus patientia. Militibus modestia. Tuo interventu adsuescant avari misericordiam. Luxuriosi continentiam. Petulantes pudicitiam. Tuo suffragio perfruantur (0677A)ceci corde fidei luce. Hebrei Catholica fide. Erectione oppressi. Solutione vincti. Correctione devii. Salute inconvulsibili furiosi. Tuo adjuti auxilio ambiant: teneantque Clerici sanctitatem. Monachi custodiam. Religiosi castimoniam. Perfectissimam Laici honestatem. Teque intercedente perfectum habeat sapientia intellectum. Terra profectum. Anima lucrum. Vita judicium.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Inter Patriarcharum inclite memorie titulos: Prophetarumque sublimes vaticinio fasces: atque Martyrum inlustres sacram per mortem triumphos: eximiam in agone celesti probatumque ocium: atheletam Sanctum Vincentium amore vernulo plebs alumna veneratur. Ob cujus (0677B)annua festa quesumus omnipotens Christe: ut offerentium nomina volumen vite contineat: et eternis sedibus tua mansuros clementia censeat. Ad quos precedentium nos in pace Dominica animas pax perpetua confoveat: et quies eterna possideat. R\. Amen. Quia tu es vita etc.
Ad pacem. Oratio. Christe cujus magnitudo potentie Vincentii Martyris tui corpus: quod vesano Datiani furore fuerat marinis projectum in fluctibus: undis advehentibus honorandum revocavit litoribus. Tu nos eodem Martyre suffragante a procelloso istius seculi profundo: manu pietatis in supernis attolle. Ut qui inimico impellente in hoc mare excrescentibus delictis cecidimus: et per charitatem que est coopertio peccatorum ad portum salutis quandoque (0678A)perveniamus: letaturi cum omnibus invicem; quos dilectio tuo jungit in hac presenti Martyris tui solennitate.
R\. Amen.
Alia Oratio que dicitur si Sacerdos voluerit. Deus cujus tunica desuper totum contexta: unitate fidei pacisque sacramentum designat: concede causa obsequele: quam pro tuo nomine huic deferimus tunice pacem in te Ecclesie tue: pacem populis et gentibus: pacem nobis omnibus presenti in caterva convenientibus: quam ipse instituisti: et quam discipulos tuos servare mandasti: et sine qua neminem tibi placere docuisti. Presta Pater perpetue per 294 Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum: qui es vera pax nostra et charitas indisrupta: (0678B)vivens tecum et regnans cum Spiritu Sancto: in Trinitate unus Deus in secula seculorum.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: justum et dignum est: nos tibi agere gratias omnipotens Deus. Pro cujus nomine ille noster gloriosus toto orbe Vincentius levitici honoris gradu potissimus: in stola miles tuus: albe vestis candidatus furentum in Christo rabidi hostis insaniam interritus adiit: modestus sustinuit: securus inrisit. Sciens paratus esse: ut resisteret: nesciens elatus esse quod vinceret. Cum in sede sua numeroso fultum comite: terribilibus presidem verbis ferocientem confidentia provocantem: contemnens: predicatione tui nominis referiret: et ad iram contempti verecundie dolor cresceret: quod (0679A)despectus sui ipse esset arbiter: qui minister: ipse testis fieret: qui satelles. Illudque concilium sanctum miraretur: per quod persequens minaretur. Videbat namque alto defossatas in visceribus verberum scrobes: et in sevientis supplicio ferientis manum plus vulneris invenire: quam corporis. Nudaque ossa non jam carnem ictibus probare: sed sanguinem. Solumque vigentem spiritum: eo stulticiam exprobrare judicis: qui potentiam provocaret auctoris. Carceris queruntur angustie: et obstrusus omnino locus: quo detruderetur eligitur. Non jam qui pestem persecutionis augeret: sed qui laudem confessionis absconderet. Credens quod causam confessionis averteret: si personam qui se spreverat absentaret. Minusque Datianus erubesceret: si Vincentium (0679B)populus non videret. Contuse substernuntur: teste: quo jaceat: quarum ad nocendum natura hinc acuitur: si frangatur. Ut reddita membra tormentis ea sustinerent fragmina: que secarent: atque in vim se acuminis mole sua superjacens corpus urgeret: sed fallitur judicii sui opinione crudelitas. Nam majestas tua famulo suo amplius in confessione comitata: infert novam veteribus tenebris lucem: et tabernaculum sibi: amici sui reddidit ergastulum. Fovet laceros artus: medicat Dei manus: et ad venustiorem soliditatem suppletis plagarum fossis ultra laterum damna compensat insolita tanti luminis claritate: perculsi obstupuere custodes. Vocem hymnam concinentis mens palidi janitoris expavit: currit exanimis metu minister ad presidem: (0679C)gravius reverentis relatio nuncii percussura quam gladii. Cum nec posset ex magnitudine rei tacere: quod viderat: et non auderet Domino dicere: quod volebat. Mox in sermone narrantis tremor occupat: dolor lacerat: furor inflammat. Mortis pena subtrahitur: cui pompa carceris invidetur. Profana inferendi exitus complementum suspendit industria: non volens parcere si desistat: sed timens coronare si puniat: profertur ex illo celestis gratie secum atque in secreto habitantis recessu: et pulcrior si adhuc sit passurus: et fortior. Sed ubi desiderium viri ad regnum Dei anime oblatione tendentis intelligit: hoc detrahendum meritis credidit. Quod tormentis quoque titulum contraheret laudis: si numerum (0679D)incideret questionis. Nec tantam gloriam justicia redderet: si vita penam non tolleret. Sulcatis per ungulam costis: et patentibus sejuncta nervorum crate compagibus: lenis ac blandioris strati fulcra substituit. Et cum deficere eum odio sancte confessionis exoptet: tamen eum vivere adhuc mendacio sue miserationis infamet: ac si amoto paululum modicumque carnifice animam quietus exalet: dicatur non occisus fuisse: sed mortuus. Quasi non eum pena consumpserit: in quo et pena consumpta est. Gratias ergo tibi Jesu bone: quod anima tuo (0680A)digna consortio: que pertinax tulit supplicium: ei mendax fuit obsequium. Et que fuit contenta quod fureret: hoc sit dedignata quod parceret. Sic redeuntem ad Dominum suum celestis suscepit aula Vincentium: ut eodem in supernis penetralibus jam recepto: Datianum corpus ejus vinceret: quem Datianus etiam in corpore non vicisset. Comperto Sancti transitu: ejus sibi permittit cadaveris expiatione vindictam: cujus gemit ex 295 virtutis perfectione victoriam. Exponi semesa comedentibus furore suo membra litoribus: avibus mandat et canibus. Ut tali pastu eorum impleret ventrem: quorum gereret mentem. His tamen parcentibus: ille deterior: ut majori meritorum miraculo eorum consuetudo mutaretur: quorum natura non tollitur. Mittitur (0680B)avis generaliter inhumatis inimica corporibus: que eo persequatur improba quo alatur. Sed quo in laudem Dei cresceret gratiam victoribus rependens: prohibitas appositi corporis dapes jejuna servaret: ac ne hoc quasi spreta fecisset: non solum non contigeret: sed vetaret. Eo nimirum obtinens Vincentius prestante: ne comedat: quo Helyas meruit suscipere transmittente quod comedat. Haud procul aura corporis lupus cadaver odoratur: quod cum jam forte contiguum excubiis avis discreta rostro pinno unguibus retro ageret: faciem ingruentis verberat. Siccas fere fauces posite retorsere cervices: et reciduo post tergum capite jacentibus in collo auribus mansueto lumine strictis dentibus rictus reportat. Id in similitudinem penitentis: ostendens (0680C)quod spectaculi auxisset pompam non corpori fecisset injuriam. Vicit Datianum etiam bellua intellectu: cum in Datiano belluam Vincentius vicisset spiritu. O impudens furor et stulta vesania corvus obsequitur: lupus veneratur: Datianus irascitur. Ad occulendam igitur ejus laudem non jam secretum elegit: sed profundum. Credens sibi ad delitescendam Martyris gloriam: non jam claustra fidem servatura: sed maria. Quasi te Domine elementa prohiberent: cui abdita patuissent. Et cum illa que ipse obstruxerat penetrasses: ista que tu fundaveras non adires. Datur nautis mergendum corpus in fluctibus: ut in auxilium suum equora perficerent: cui ad vincendum militem tuum terra defecerat. Projicitur e navigatis (0680D)magna freti parte fervoribus: cum et sacco premeretur et saxo. Que inter ferventes undas potens brachii tui manus secuta: que spiritum intulit ad celum corpus retulit ad sepulchrum. Hoc te in preconio tui victoris addente: quod allatum in altum mersus emergeret. Et laudabilius sursum ascenderet: quam deorsum amplius descendisset. Sed non in longum est in submersi mora letata gentilitas: protinus ejecto in litoris quiete Vincentio: insultationis sue passa naufragium vidit non predam fluctibus se dedisse: sed sarcinam disposuit vincere mundum. (0681A)Quem vehendum mare accepit: non tenendum: cumque sic evomeret: ne voraret: ita Domine ad te Vincentius tuus inlatus est celo: et solo probatus et pelago. Ut cum multiplices pugnas expediret secuta victoria: venerabilius reliquias digna servaverit sepultura. Per te quem in unitate Trinitatis conlaudant Angeli atque Archangeli: hymnum semper dicentes.
R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui est gloria Sanctorum: et corona Martyrum: promissionis indultor: et pollicitationis Redemptor. Amicus Apostolorum: et gratia triumphatorum. Tutela certantium: et victoria dimicantium. Exortator ad (0681B)vitam: et incitator ad premium. Quo inspirante fidelis tuus Vincentius non ignorabat athleta fortissimus Levitico honore perfunctus: quod et premium possit accipere ex merito passionis: et bravium ex officio dignitatis: quia erat et de victoria fidus: et de corona non dubius. Ideoque nunc non lamine: igniteque sartagines: non eculei: sublimeque cataste: non ungule fereeque manus: non ergastule: carceresque densis suppleti tenebris: non stridor cathenarum: ac ponderatio gravis cujusque metalli. Non foci fragor: et strepentis passim copia salis patentibus visceribus inlecta internis: nec fragmen te nudo adhibitum corpori: Datiani nequiverunt subjicere passioni. Et cum in tantum persecutoris vecordia ferocisset: ut inhumatum corpus fluctibus (0681C)deputaret: repente muneris ossa preciosi ambientibus terris: salvum unda famulanter restituit. Quapropter ob hoc Divino nutu maris profunda tetigerunt: ut ex equalibus officium etiam ipsum possit servire naufragio. 296 Tua sunt Domine ista miracula: qui fortis et potens es: ac invictus in prelio. Unde precamur: ut istic ubi nobis reposita est ejus reliquiarum portio: erecta sit patrociniis plenitudo. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Concede tuis pro delictis supplicantibus famulis venie proventum: qui ob passionis premium coronam beato Vincentio contulisti. Tribue quesumus nostris ejus intercessione medelam ulceribus: cujus vulneribus mirificum carnificem superasti. (0681D)Extingue Sancti Spiritus rore nostrorum incentiva viciorum: qui justi fide ignitas sartagines glaciasti. Depelle fidei munere nostre infidelitatis caliginem: qui profundi carceris noctem ob sancti (0682A)merita celesti jubare radiasti. Et qui athlete tui Domine corpus exanime voracitas: te obsistente vorare non valuit: nobis tua protectione defensis nulla saltim suggestio inimici vestigium infigat delicti. Pelagus Christe tui testis factus feretrum eum te juvante revexit ad litus: supplicum tuorum cursus vite: te opitulante redeat ad salutem. Illum immaculate conscientie meritum: et fidei virtute consummata passione: religio te presule perduxit ad celum: nos confessio flebilis te miserante eripiat ab inferno. Ut per hoc sacrificium quod tibi in honore predicti Martyris tui dedicandum offerimus: cum Martyribus tue retributionis effulserit gloria: eorum suffragiis evasisse pecatores gaudeant securi a penis. R\. Amen. Te prestante Jesu bone: quia tu hec omnia nobis (0682B)indignis servis tuis valde bona etc.
Ad Orationem Dominicam.
Deus qui Levitam tuum Vincentium tanto virtutum munere decorasti: ut mysterii sacri fretus officio: quo filium tuum Dominum nostrum secuturus esset in passione: ejusdem Christi calicem ministraret prius credentibus in salutem. Tu nos facito coram te digne tractare suscepta ministeriorum officia: quorum gestandam suscepimus obsequelam. Quo Martyr tuus Vincentius divino auctus spiritu: qui persequentem Datianum objetibus duris adgreditur: cum contra Valerium episcopum suum leviter insultasse conquereretur: meritis tuis tribuat omnibus in hac vita feliciorem excursum: et in futura regnum beatitudinis infinitum. Ut sicuti eum inter penas suscepisti (0682C)te confitentem: ita nunc jubeas exaudire pro nobis orantem: cum ad te proclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Deus lumen eternum: qui novam lucem Martyri suo Vincentio posito refulsit in carcere: inlucescat in cordibus vestris ad eternam remunerationem. R\. Amen. Et qui corpus ejus in medio mari dimersum marinis gurgitibus revocavit ad litus: revocet vitam vestram ab interitu et noxiis actibus. R\. Amen. Quique corvo obsequente: dilatavit predicti Martyris gloriam: devotionem vestram solita propitiatione suscipiat. R\. Amen. Per misericordiam (0682D)ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita.
(0683A)Require fol. 287. Mutando nomen: et dicatur Sancti Martyris tui Vincentii.
In Festo Sancti Idefonsi Archiepiscopi Toletani:
Officium et omnia alia unius Confessoris Pontificis. Fol. 432.
In Festo Sancte Marie de Pace:
Omnia dicantur ut in Assumptione Beate Marie. Fol. 361.
In Festo Sancti Babile Episcopi et Martyris et trium Puerorum:
Omnia dicantur ut in plurimorum Martyrum fol. 430. Excepta Missa.
Adsit dilectissimi fratres pretiose mortis Babile: triumque puerorum revehentis anni gloriosa illa celebritatis recursio 297 in qua licet omnibus exultare (0683B)conveniat: condecet tamen: ut eorum trophea predicare ora mortalium non desistant. Hic enim Babilas: ille est: qui presulatus honore potissimus: eruditor plebium: caput insigne et venerabile Clericorum (0684A)ex grege commisso: partem sui laboris previam oblationem Christo Domino obtulit consecrandam. Cum eterno trium infantum de profectu sollicitus: quos studio noscendi instruxerat: pastorali sollicitudine ad passionem coortat. Ut cum eis qui ejus obedierant verbo: uno passionis potirentur triumpho. Proinde in horum amorem totus noster excitetur affectus: et lamentabilis exurgat confessio. Id precipue omnipotenti Domino supplicantes: ut vita nostra et horum imitatione proficiat: et ad sempiternam gloriam remuneratura perveniat. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc.
Alia oratio. Deus qui es conlator dignitatum: attributor honorum: et sanctificatio Sacerdotum. Quo (0684B)accinctus ac roboratus Babilas Sacerdos tuus Ecclesiam tuam: quam tuendam acceperat: exemplo erigit: doctrinis erudiit: adituque domus tue Numeriano locum sanctum calcare volenti: eximius (0685A)palestra repugnaturus obstrusit. Quo per hoc subjecto gregi obseratis januis maneret tuta custodia: per quod a divinis foribus persequentis foret potestas eliminata. Assiste precibus supplicantis familie tue: ut Martyris tui prece: inimici suggestio introeundi in nostris cordibus non habeat facultatem. Quo securi intra sinum sancte Ecclesie residentes: ita claustris dominicis habeamur muniti: ut correctis nobis non pateat ulterius via errandi: quatenus per angustum gradientes justicie callem: regionis eterne mereamur latitudinem introire. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: in cujus conspectu etc.
Post nomina. Oratio. Ecce antistes verissimus et Martyr tuus Babilas incomparabili illo tue Christe dilectionis affectu permotus: gliscit animo: exultat (0685B)voto: ac laudationis jocundatur tripudio. Quod pro (0686A)nomine bojarum ponderibus inligatus: pedibusque revictus in rota: quasi luiturus quod professus fuerat jubetur urbe monstrari: quo potius plus inde sumeret gaudii: quod pro tuo nomine dignus esset contumeliam pati. Ob hoc in tanti Martyris gloriose celebritatis solennitate: inferentes tibi Christe humiliati cordis: et vivorum vota offerimus: et sepultis requiem flagitamus. Rogantes: ut qui Martyrem tuum liberum effecisti ab inlatis suppliciis: et viventes et defunctos a tormentis eruas et presentibus et futuris. R\. Amen. Quia tu es vita etc.
Ad pacem. Fortis est ut mors dilectio tua Christe: que animam a presenti separat vita. Hanc in testis tui Babile pectore nimium exuberasse fatemur: qui ad passionem tractus trium puerorum quos nutrierat (0686B)consortium sitiens: maluit unita cum eis pro tuo (0687A)nomine persecutoris morte mulctari: quos salutaribus disciplinis erudiens tue unierat charitati. Proinde quia tu es hujus dilectionis largitor: te postulamus: ut unita per te in pacis societate connexi exemplo Martyrum tuorum: et invicem sine crimine vivamus: et te ex bonis actibus in eterna pace laudemus. R\. Amen. Qui tu es vera pax.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui es laus perpetua Sacerdotum: corona infantium: et sustentatio infirmorum. Per eum quippe sacratissimus Babilas Martyr et presul persequentis Numeriani impetum modestus calcavit: infantium teneritudo non timuit: sexus infirmior non expavit. Dum (0687B)quippe previus atque magister Babilas trium puerorum presentiam expetiit: per quam confutaretur injusta verbositas Numeriani. Qui dum cum matre accersiti venerunt: interrogati una cum matre: Babilam sibi patrem esse testati sunt. Cum tamen mulier fecunda charitate divina: non uteri sui partus exponeret: sed etiam divini Spiritus progeniem 298 enarraret. Quo ex coitu genitoris vel genitricis non nascitur: sed divinis profectibus utero celestis vulve formatur. Cum etiam matrem persequens furor ante filios: quos non agnosceret: verberari alapis mandat: sed una trium infantium societas voce clamabat: quod Babilas sibi esse dominus atque pater: pro quo eorum mater talia sustineret. Illico ceduntur et parvuli: pro quorum cesione mater ante Dominum (0687C)orationis sue questus exponit. Illi respiciendam filiorum commendans etatem: pro quo eis inlata esset mortis questio immature. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere benedictus et sanctus: et ammirabilis Dominus Jesus Christus Filius tuus. Qui predictum Sacerdotem suum: trino fultum comite coronavit: et in eculei penis positum non reliquit. His igitur veri Pontificatus peragens cursum: lotis inter innocentes manibus verum divino sacrificium litavit altario: dum se cum his quos nutrierat salutarem victimam per gladii animadversionem obtulit Christo. Pio Domino redemptorique nostro.
(0687D)Post pridie. Oratio. Omnipotens eterne Deus: quem verus Sacerdos tuus Babilas parvulis sibi in passione comitantibus tribus: bojarum ponderibus adjicitur: vinculis arctioribus conligatur: eculeoque suspenditur. Ut eos et se tibi in verum sacrificium Sacerdos venerabilis exhiberet: quo numerosa tormentorum (0688A)genera pro tuo Christe nomine pertulisset. Tu oblatis tibi sacrificiis benedicens: exemplo Babile Sacerdotis tui: carnales a nobis inlecebras pelle: et suffragio trium infantium gloria nos eternitatis attolle. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Intendite fratres charissimi Sacerdotis Babile inconvulse spei virtutem: triumque puerorum robustiorem animi fidem: quam valentem corporis qualitatem. Quos predictus Doctor egregius gladio continuo percussuros sacris ulnis congeminando complectit: gratias flebiliter referens Creatori: quod eos quos de manu ejus acceperat: coronandos obtulerit illi. Horum igitur exemplum constantie imitantes: mores corrigamus in melius: charitatem teneamus (0688B)ad invicem: per dilectionem exceptum ministerium expleamus: et ad servitutem Dei ceteros inflammemus. Operari justiciam delectemur: noxia fugiamus: spiritu oremus atque dicamus. Pater noster qui.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Babile precibus solvantur vestra peccata: cujus virtute Numeriano domus Dei obserata sunt limina. R\. Amen. Ejusque suffragio animarum vestrarum vos gaudeatis obtinuisse lucrum: cujus documento trium puerorum societas meruit subire martyrium. R\. Amen. Ut sicut iidem infantuli magistro subsequente gladio pro Christo parili animadversione truncati sunt: sic vos unita vincti societate (0688C)divinum semper agatis obsequium. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et vi.
Com. Refecti Christi corpore.
Oratio. Domine Deus omnipotens. Quere retro in Sancti Juliani et Basilisse. Fo. 287. Et ubi dicitur Juliani et Basilisse: dicatur Sancti Babile et trium Puerorum.
Timothei Episcopi discipuli Pauli:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. Fo. 432.
Conversio Sancti Pauli:
Omnia dicantur de uno Confessore. Fo. 432.
(0688D)Projecti Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. Folio. 421.
In Festo Sancti Tirsi Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. Folio. 421. Excepta Missa subsequente.
Missa. Ad confitendum nomini Domini lingua nostra (0689A)meditetur dilectissimi fratres justiciam ejus: pro triumphis beati Martyris Tirsi: qui hausto fideliter calice passionis: prius eum meruit tenere: quam nosse: ac fructum glorie participatione gratie prevenire: ante conspicere regnantem: 299 quam suscipere redimentem. Proinde deprecemur clementiam ejus: ut nos exaudiat: et exauditis petita tribuat. Et cujus honoribus speciale debitum proprii amoris impendimus: ejus patrocinii peculiare suffragium incolatus saltim consortio capiamus.
R\. Amen.
Alia Oratio. Celestibus satiari cupientibus: occurre omnipotens Deus beatissimo Tirso tuo gentili adhuc misertus. Inter ceteras quas pro tuo nomine sustulit penas: paratum supplicium plumbi in adversarios (0689B)ejus: oratione ipsius Martyris retorsisti. Pro quo flebilibus te Deus rugitibus imploramus - ut per hunc Martyrem a quo predicti metalli supplicium detorsisti: detergas massam totius nostri peccati. Atque te opitulante qui inlatam sibi penam: in se persequentes dejecit: ministret sibi obsequentibus tutelam patrocinii indisrupti. Ut per eum famulantes obtineant veniam: per quem persequentium est devicta audacia. Ac per quem infidelitas penali consumpta est igne: per eum credulitas flamma ardeat charitatis divine.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui tanta severitate judicii ultor fuisti in persecutoribus beatissimi Martyris tui Tirsi: ut eorum defuncta corpora terra (0689C)recusaret suscipere: que ferocitas eorum viri justi sanguine cruentasset: tu pius ac benignus offerentium obsequiis delibutus: sepultorum spiritibus eterna refrigeria prebe. Ut ita predicti Martyris suffragio: habeant fideles defunctorum anime premium: sicut per eum corpora damnatorum meruerunt invenire sepulcrum. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Salutis nostre compendium expetentes omnipotens Deus precamur: ut qui beatissimum Athletam tuum Tirsum: sectoribus trahentibus serram duabus in partibus non permisisti (0690A)secari: nulla nos facias ab invicem malicie simultate discindi. Quo sicut novem pene exemptis horis: nec capillus motus est a sectoribus de capite tui Martyris: sic per omne tempus vite nostre nullis permoti scandalis: septi semper maneamus munimine charitatis. R\. Amen.
Inlatio. Dignum satis et justum est: ut tibi Deo nostro laudes et gratias in quantum possumus referamus. Qui beatissimum Tirsum prevenisti in benedictione gratie tue: ostendens illi in tenebris lumen: et perfectionem gratie post laborem. Etenim te opitulante plumbatis tunditur: nec terretur: crureque fracto potentius roboratur. Hunc graciliores lori ligature non dissipant. Hunc pertinax furor vibicibus acutissimis non exsecat. Hic in frustra discerpi (0690B)jussus gladio constans: hic in parato sibi torrentis plumbi supplicio invenitur exultans. Quod in illis retorserit virtus tua tormentum: qui sibi venerant inlaturi supplicium. Is quippe vir ad manifestandam gloriam potencie tue Deus-: carceris revinctus ergastulo: mirabili progressu stipatus: collegio educitur Angelorum. Nam cum intempesta nocte loco quo detinebatur multitudo supernorum inrueret civium: illico ostia carceris reserantur: et subito novum refulsit illo in loco ad honorem Martyris lumen: quod onera catenarum ejus dissolveret. Ductoribus deinde Angelis lumine precedente: baptismum tuum suscepturus iter aggreditur: usque dum perveniret ad locum: quo celestis fontis lavacro tingeretur. Et merito talia suscepturo: tali luminis (0690C)claritate anteitur. Ut qui nivei fontis purificatus esset ex gurgite: celesti letaretur obsequio precedente. Innovatus post inde unda celesti: redditur carceri purificatus ex lavacro: consummato potiturus triumpho. Hunc exeuntem quia custodes carceris non viderunt: regredientem mirati sunt. Unde in ferociam concitati: carceris disrupti prosiliunt vindictam cum gladiis inlaturi. Sed mox inlesum quem fixerant: ut repererunt sigillum illico procax insania mitigatur: et suos vaginis gladios condiderunt. Proprios auditus suspendentes in canoram Martyris vocem: (0691A)cum te idem athleta tuus novo cantu carminis conlaudaret: ita proclamans atque dicens. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus in excelsis: ammirabilis: et preclarus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Qui beatissimum Martyrem Tirsum prius martyrio consecravit: quam lavacro: prius fide: quam regeneratione: prius etiam supplicio: 300 quam baptismo. Ostendens illi inter penas constantiam: inter carceres lumina: inter adversantes vindictam. Cum cesores suos ante pena consumeret: quam ipsum penaliter lacerarent. Ante cedentes deficerent: quam ceso vitam extorquerent. Is etenim incomprehensibili sinus tui inlustratus archano: trino persecutus judice vita non (0691B)caruit: in qua tamen ludibriosum eorum finem ante predixit. Sicque eos horribili mortis exitu citius premisit ad penam: quam sibi extorquerent vitam. Deinde tuis adiutus omnipotens Pater judiciis: placito tibi tempore sacratum consignavit spiritum: quem inter adversa mundi constantia servaret inlesum pariter et invictum. Unde te in hujus Martyris solenni festo rogamus: ut precibus ipsius dones tibi confitentibus veniam: qui manifestam ostendisti in persecutoribus ejus vindictam. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Prospiciens de excelso sancto tuo summe Deus: hec holocausta placatus attende: qui beatissimum Tirsum tuum delatis Angelorum obsequiis: et in carcere visitasti: et ex profundo maris (0691C)eripuisti. Quo omnes nos qui ex his sacramentis libaverimus: cunctis veniam impetrantes: et inter istius mundi fluctus tuorum Angelorum custodiis muniamur: et remuneraturi ad te de hujus vite carcere exeamus. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Deus cujus magnitudinis fuit: ut contra naturam beatissimus Martyr tuus liberandus sub aquis emitteret vocem: cum constipato capite cervice tenus vase pelvis arctatus consisteret. Libera nos de aquis (0692A)multis: et de manu filiorum alienorum. Quo lingua nostra ab undis odiorum sit extera: et in sola sibi tui nominis confessione sufficiat: quo jubente dicimus. Pater noster.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Deus qui beatissimum Tirsum ante fide prevenit: quam lavacro: fidei dono et baptismi vos conservet ac munificet sacramento. R\. Amen. Quique corpus ejus nec serra dividi passus est: nec gladio desecari: a gremio matris Ecclesie nulla vos patiatur occasione divelli. R\. Amen. Et cum illis civibus post hanc vitam mereamini habere consortium: quorum hic predictus Martyr meruit invenire obsequium. R\. Amen. Per misericordiam (0692B)ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita. Quere in sancti Juliani et Basilisse. fo. 287. commemorando nomen Beati Tirsi Martyris.
Policarpi Episcopi et Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris Pontificis. fo. 423.
Johannis Crisostomi Episcopi:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fo. 432.
Agnetis secundo:
Omnia dicantur unius Virginis. folio. 436.
Valerii Episcopi et Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris Pontificis. fo. 423.
Octava Sancti Illefonsi:
(0692C)Omnia dicantur ut in die fo. 296.
Sancte Batildis Regine:
Omnia dicantur unius Virginis. folio 436.
Sanctorum Ciri et Johannis Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
Ignatii Episcopi et Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris Pontificis. fo. 423.
Brigide Virginis:
Omnia dicantur unius Virginis. folio 436.
In Festo Purificationis Beate Marie.
(0693A)Ordo ad benedicendum candelis.
Veniat Sacerdos in chorum cum Ministris et cruce et thuribulo: ceroferariis: et aqua benedicta. Et cerei portentur extincti in candelabris: donec illuminentur a novo igne benedicto. Et sculpatur novus ignis cum scilice ei ex lavone. Et benedictiones et orationes sequentes usque ad prefationem dicantur lenta voce ad modum orationis.
Benedictio. Domine sancte Pater omnipotens eterne Deus bene + dicere sanctifi + care digneris ignem istum: quem nos 301 indigni per invocationem Unigeniti tui Domini nostri Jesu Christi bene + dicere presumimus: tu clementissime Pater tua bene + dictione sanctifica: et ad profectum humani generis pervenire concede. Per eumdem Dominum nostrum (0693B)Jesum etc.
Post benedictionem ignis benedicantur Cerei. V\. Adjutorium nostrum in nomine Domini. P. Qui fecit. V\. Sit nomen Domini benedictum. P. Ex hoc. V\. Domine exaudi. P. Et clamor. V\. Dominus vobiscum. P. Et cum.
Oratio. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus: qui hodierna die Unigenitum tuum Israelitice legi carnaliter subjectum: cum mysticis hostiarum oblationibus in templo presentari fecisti: quique justi Symeonis longam expectationem: ipsius visione: atque ulnarum deportatione implesti: da super hos cereos in honorem tui nominis consecrandos benedictio + nem: et presta: ut qui eos hodie ob amorem tui nominis gestaverint: per sancte Dei Genitricis intercessionem (0693C)a presentibus periculis eruantur. Per eumdem.
Oremus. Oratio. Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus: has candelas tua benedictio + ne perfunde: quatenus fidelis populus eas in manibus portans: non solum exteriori lumine gaudeat: sed (0694A)cecitate cordis expulsa: sic lumen quod in tenebris lucet apprehendat: ut nequaquam a via veritatis deviet. Per Dominum.
Praefatio.
Per omnia secula seculorum. Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. Vere dignum et justum est: equum et salutare, nos tibi semper et (0694B)ubique gratias agere. Domine sancte Pater omnipotens eterne Deus. Fons et origo totius luminis: qui mundum illuminasti lumine tue claritatis mittendo nobis Unigenitum per uterum intemerate Virginis Marie et quem (0694C)longe ante promisisti Prophetarum oraculis: temporibus novissimis ipsum misisti lucem populis sedentibus in tenebris et ambulantibus (0695)in regione umbre mortis: et in ipso claritas ex-orta est eis. Tu quoque benedi+ctione tua digneris benedicere has candelas nomini tuo preparatas: qui nos transtulisti a potestate tenebrarum in lucem: et regnum dilecti Filii tui: per quem exortum est in tenebris lumen rectis corde: et gaudium salutis eterne. Et qui justum Symeonem fideli replesti expectatione: ut non videret prius mortem: antequam Christum Domini videret indutum carne: totius mundi lumen et salutare: ipse nos lumine tue claritatis sic repleas: ut omnes infidelitatis tenebras a nobis repellas. Et sicut hodie servum tuum dimisisti in pace: sic nos in pace sancte Ecclesie tue digneris gubernare: ut portum quietis eterne valeamus intrare. Quatenus vere lucis perfusi radicis: ubi in die justi examinis leticum hymnidicis Angelorum choris videre valeamus faciem (0696)indefessi Solis. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia semper secula seculorum.
Hic aspergat aquam benedictam super candelas et super circumstantes: et statim incipiat Cantor. Ant. Venite et accendite. Tribus vicibus repetatur. Deinde alia Ant. 303 Lumen ad revelationem. Psal. Nunc dimittis. Et per singulos versus repetatur Ant.
Postea dicatur.
Benedictio. Domine Deus Pater omnipotens lumen indeficiens: qui es conditor omnium luminum: bene + dic hoc lumen tuum a fidelibus in honorem tui nominis portandum: quatenus a te sanctificatum sit: atque benedictum: et ut lumine claritatis tue accendamur: et illuminemur: propicius concedere digneris: et veluti eodem igne quondam illuminasti Moysen famulum tuum: ita illumina corda et sensus nostros: ut ad visionem claritatis eterne pervenire valeamus. Per Christum.
Qua finita itur ad processionem. Finita processione incipietur Missa.
Officium.
Symeon in templo elevavit vocem dicens: nunc dimittis Domine servum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare populi tui. V\. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit justiciam suam. P. Quia viderunt. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Quia viderunt.
Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Gloria in excelsis Deo.
Oratio. Omnipotens Deus Pater et Domine: largire credenti populo pacem: et in templo tuo salutare tuum: quem Symeon justus ulnis suis accepit: ut qui lumen ad relevationem gentium extitit: indultor criminum sibimet credentium sentiatur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus: et vivis: et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio Libri Malachie Prophete ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
(0697A)Hec dicit Dominus. Ecce ego mitto Angelum meum: et preparabit viam ante faciem tuam. Et statim veniet ad templum suum dominator: quem vos queritis: et Angelus testamenti quem vos vultis. Ecce veniet: dicit Dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans: et quasi herba fullonum. Et sedebit conflans et emundans argentum: et purgabit filios Levi. Et colabit eos quasi aurum: et quasi argentum. Et erunt Domino offerentes sacrificia in justicia. Et placebit Domino sacrificium Juda et Hierusalem: sicut dies seculi: et sicut anni antiqui. Dicit Dominus omnipotens. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. (0697B)R\. Et cum.
Psallendo. Vidimus gloriam Domini: gloriam quasi unigeniti a Patre: plenum gratia et veritate. V\. Sicut audivimus: ita et vidimus in civitate Dei nostri in monte sancto ejus. P. Unigeniti a Patre.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
Epistola. Fratres gaudete in Domino. Require in Circumcisione Domini. Folio 53.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. II).
Illo in tempore: postquam impleti sunt dies purgationis Marie: secundum legem Moysi: tulerunt illum in Hierusalem: ut sisterent eum Domino: sicut scriptum est in lege Domini. Quia omne masculinum (0697C)adaperiens vulvam: sanctum Domino vocabitur. Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum: aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Hierusalem: cui nomen Symeon: et homo iste justus et timoratus: expectans consolationem Israel: et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto: non visurum se mortem: nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus: ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. Et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum: et dixit. Nunc dimittis servum tuum Domine: secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutarem tuum. Quod parasti ante facem omnium (0697D)populorum. Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tue Israel. Et erat pater ejus et mater mirantes super his que dicebantur de illo. Et benedixit illi Symeon: et dixit ad Mariam matrem (0698A)ejus. Ecce positus est hic in ruinam: et resurrectionem multorum in Israel: et in signum cui contradicetur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius: ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel: de tribu Asser. Hec processerat in diebus multis. Et vixerat cum viro suo 304 annos septem a virginitate sua. Et hec vidua usque ad annos octoginta quatuor: que non decedebat de templo: jejuniis: et orationibus serviens nocte et die. Et hec ipsa hora superveniens confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus: qui expectabant redemptionem Israel. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini: reversi sunt in Galileam: in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat et confortabatur plenus (0698B)sapientia: et gratia Dei erat in illo. R\. Amen.
Lauda. Alleluja. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce leticie. P. Alleluja.
Sacrificium. Suscepimus Deus misericordiam tuam.
Et Missa. Deus qui nobis id prespicit.
Quere retro in die Circumcisionis Domini. Folio 54.
Alia Oratio. Tu es Deus: et in te est Deus: et non est alius preter te. Ab ore egressum verbum: non regreditur: quia utique natus Filius: non ipse qui Pater est creditur: dum tamen ipsum esse quod Pater est fateatur. Dona ergo nobis: ut qui Verbum a te: nasciturum misisti in carne: nos in te renatos: sic nunc a criminibus exuas: ut tibi soli cum veneris sine fine conjungas. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Laudent te Domine celi et (0698C)terra: quia misertus es populo tuo. Dum montes et colles coram te laudem fecisti clamare: cum tota viventia in te approbasti. Concede ergo nobis: ut laudes quas glorioso nomini tuo offerimus: acceptas tibi semper ipse efficias. Ut qui mundum redempturus in salutis signo ostensus es: mundum iterum judicaturus non ultorem: sed liberatorem te nostris oculis manifestes. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Domine Jesu Christe: qui figuris crebescentibus in lege veteri nunciatus: in te impleta omnia ostendisti: dum in te vero Deo et homine: et purificatio secundum legem exprimitur: et veritas nominis approbatur. Adesto plebi tue ad te ex purificatione venienti: et presta incrementum (0698D)muneris: et gratia benedictionis multiplicetur in abundantia pacis. R\ Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: te ineffabilis immenseque sapientie Deum: debitis conlaudare (0699A)preconiis. Cum precipue hoc die vel tempore transacta pro nobis Circumcisione: tue recordemur infantie: at sicut dignum est laudare virtutem tue omnipotentie non valemus: non enim in te Domine aliquod superfluum in suscepto homine ipse creaveras: quod necessario circumcidi debere mandares. Sed ut te Dominum legis: natum fuisse sub lege: nec legem destruxisse probares. Universa enim que carnali populo figuris pretereuntibus adumbrata mandasti: etiam in te ipso secundum litteram fieri permisisti: que tamen in nobis per evangelicam veritatem: etatemque perfectam: sacramentis dignioribus perfecisti. Pro quibus indiciis impensius commendandis: adest ille mortificato in corpore grandevus: meritisque sanctissimus Symeon: amplexumque (0699B)senilibus ulnis ingentem parvulum: salutare Domini se vidisse testatur. Sed et illa cujus nomen gratia resonat: continentie candore resplendens consimilis Anna: preconiorum officio Dominum confitetur. Offeruntur deinde in sacrificium par turturum: vel pulli gemini columbarum. Ut in combinatione mundissimarum avium: tam anime quam corporis puritatem: litandam Deo exemplis evidentibus doceremur. Et in his sacrificiis qui se accepturi desiderant: non his inserantur: sed erigantur jugiter in supernis. Pro quibus omnibus mirabilibus omnes Angeli: celorumque virtutes tibi Deo Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: cum Cherubin et Seraphin sine cessatione proclamant: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0699C)Post Sanctus. Vere incomparabiliter. Quere in Circumcisione Domini. Folio 55.
Post pridie. Vidimus gloriam tuam Domine: gloriam quasi unigeniti a Patre: unigenitum Deitate: primogenitum munere. Illic unicum Patris: hic precipuum inter fratres. Ibi cum Patre unum: hic in fratribus primum. Illic equaliter subsistentem et in sinu Patris manentem: hic socios non derelinquentem. Largire ergo tui fieri participes regni: quibus es propiciatus 305 in mundo. Quibusque advenisti prius redemptor: existe in futuro remunerator. (0700A)Et his sacrificiis tibi oblatis: qui solus pro cunctis factus hostia immolaris.
Ad Orationem Dominicam.
Jesu Domine: cujus admirabile nomen Angelus predixit: mater imposuit: Symeon cognovit: Anna laudavit. Salva populum tuum in universo mundo: cujus extat nomen magnificum in celo. Ut qui solus es potentia gloriosus: sis etiam perditis miserationis indulgentia pius. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dominus Jesus Christus qui ad confirmandas promissiones Patrum: minister presentationis voluit esse: ipse cordium vestrorum immundicias dignetur auferre. R\. Amen. Idem qui (0700B)precepto legis sue: signum desecte carnis accepit: omnes a vobis sordes: sui amoris connexione depurget R\. Amen. Et qui vos filios Abrahe in se ipso: qui est semen ejus: benedicere promisit: hereditatis beata vos conlatione munificet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Require in festo Corporis Christi. fo. 267.
Com. Refecti Christo corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Beatam Domine illam justi Symeonis vocem: fac in nobis pari diligentia personare. Ut quia vidimus et credimus salutare tuum: in pace cum jusseris dimittamur: non quo a te dimissos: (0700C)finis vite accipiat: sed per te absolutos a debito: in fine pax sempiterna possideat. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Chorus. Deo gratias.
Blasii Episcopi et Martyris.
Omnia dicantur unius Martyris Pontificis. fo. 422.
Gilberti Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris simplicis. fo. 432.
In Festo S. Agathe Virginis et Martyris:
(0701A)Omnia dicantur unius Virginis. folio. 436. Excepta Missa que sequitur.
Missa. Beate Agathe Virginis festum: quod in Dei laudibus annuis recursibus suscipimus incolendum: placationis Deo vivo fratres dilectissimi adoleamus libamina: et ad commemorandam Virginis gloriam: et ad nostram commendandam miseri obsequelam. Hec enim generosis orta natalibus exornata: atque speciei venustate decora: non minus hostem fidei: quam anime superando: et pudicitie consecrata est merito: et sacre passionis decorata triumpho. Ob hoc in tante Virginis gloriose solennitatis recursu: Creatori nostro Jesu Christo Domino supplicemus: ut qui eam sibi consecravit ex sanguine: nos ex confessione justificet. R\. Amen.
(0701B)Alia Oratio. Deus qui tantam famule tue Agathe contulisti constantiam: ut nullis suasionibus cederet: quo semetipsam petulco adversantis concubitu macularet: quique ejus meritis celsiorem gloriam virtutis accumulans: cives suos atrocis ignis combustionibus liberas: tu Ecclesiam tuam donis spiritualibus auge: ut et virginitate prepolleat: et nullis inimici propulsetur tentationibus ad ruinam. Sed carens incendiis voluptatum horrendis: in te ardeat desiderio: et obsequali coalescat ex voto. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc.
Post nomina Oratio. Generose Virginis tue Agathe Deus Pater passionem famosissimam celebrantes: petimus ut ejus presidio viventium apud te suscepta oblatio: sepultos submoveat a tormento. Quo sicut (0701C)predicte Virginis sepulcri cooperimentum immensa restrinxit incendia: sic patrona ejus oratio defunctis adimens flammam: eterna eos refrigerii commoditate sustollat. R\. Amen.
Ad pacem. Christe Deus eterne salvator: et salutis integerrima plenitudo. Pro quo ancilla tua ea desecta parte corporis cruciatur: qua infantibus succus lactis ingeritur: facito nos ut ubera suggentes matris Ecclesie: nunquam precidamur ab (0702A)invicem. Quo alterne charitatis lacte potati: eternorum simus civium societate condigni. R\. Amen. Quia tu es vera pax.
306 Inlatio. Dignum vere et pulcrum est: ut tibi Deo ac Domino nostro immensas laudum gratias referamus: et spirituales hostias immolemus. Qui Agatham Virginem tuam amplexibus sociatam: pudicicia ornas: virginitate ditas: morte glorificas. Dando ei de honestis moribus lucrum: de virginitate tropheum: de passione triumphum. Etenim a te in illa glorificatus pudor virginalis exultat: nam carceris trusa angustiis siderea visitata consolatur ex lumine: eculeo imposita roboratur ex fide. Que etiam dum non curaretur de abscisione mamille: illico celestem consequitur sanitatem. Ob (0702B)cujus meritum Deus Pater exposcimus: ut per eam et nostra acceptetur oratio: et votis obsequentibus concedatur celestis gratie plenitudo. Te prestante summe Deus: cui omnes Angeli atque Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus: Dominus noster Jesus Christus filius tuus. A quo gloriosis predicta virgo meritorum titulis inlustrata: et vivens exemplo passionis emicuit: et defuncta adfines ab incendiis liberavit. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Excelse Domine: qui beate Virgini Agathe et viventi et defuncte celis nuncios emisisti. Quo et vivens ab inlatis mederetur vulneribus: (0702C)et defuncta ex obitus sui memoria commendaretur preclarius: cum mores ejus per celestem nuntium ad memoriam futurorum conscripti marmore destinantur. Tu nobis attribue: ut emissis de celo Angelorum tuorum custodiis: et vita nostra liberetur a malis: et sacrificia spiritus suscipiant sanctitatis: quo participatio holocaustorum presentium: et corporibus gratiam: et animabus celestem impertiat medicinam. R\. Amen.
(0703A)Ad Orationem Dominicam.
Deus conlator justicie et castimonie prorogator: a quo predicta famula tua visitatam se fore prospiciens: et in vulneratis membris recipit sanitatem: et noctis medio revincta carcere: celesti promeretur inlustrari ex lumine. Tu luce illa Sancti Spiritus nostram irradians mentem: ad videndum te et corpore valentes: et animo puriores nos effice. Quo dum spiritualis affectus interno se diffuderit corde: fidelia ad te ora conlaudando proclament. Pater noster.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Animarum vestrarum Christus vulnera tergat: qui beatissime Agathe pro suo nomine abscisam non destitit curare mamillam. R\. Amen. Atque (0703B)cujus meritis ex ejus finibus removit: ac restrinxit incendia: ejus nunc opitulatione flammas a vobis male cupiditatis retorqueat. R\. Amen. Ut que celesti inscriptione liberatio annotata est patrie: omnes in commune patrocinio indefesso conservet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore.
Oratio. Domine Deus qui es vita et salus. Quere in Sanctorum Juliani et Basilisse. fo. 288. Et ubi (0704A)dicitur Juliani et Basilisse: dicatur Sancte Virginis et Martyris tue Agathe.
Vedasti et Amandi Episcoporum.
Omnia dicantur plurimorum Confessorum. fo. 434.
Dorothee Virginis.
Omnia dicantur unius Virginis. Quere fo. 436. preter Missam.
Certatricis beate Dorothee: fratres charissimi fidem famosissimam predicantes: holocaustorum oblationes pio Regi ac Domino offeramus. Qui hujus famule sue cor tanta sui amoris vulneravit ex gratia: ut nullis inlecta discipulis: etiam illorum corda celesti ad Deum suasione converterit: a quibus inliciebatur tumentis evi terroribus a Christicolarum proposito submoveri. Hanc ergo gloriosam (0704B)unici filii Dei sponsam: que et fidem verbo: et virginitatem consecravit ex merito: acclives precibus impetremus. Ut venerabilem passionis sue diem suscipientibus occurrat: prestatura omnibus que rogatur: abdita vulnerum curans: prece supplicantes justificans: ac vota nostra Jesu Salvatori nostro commendans. Quo per eam nobis et plenitudinis fructus: et votorum concedatur effectus. R\. Chorus. Amen.
307 Alia oratio. Deus desperantium salus: errantium via: et peccantium medicina. Qui beatissimas Virgines tuas Christetem et Callistem: quas virus (0705A)hostis antiqui a proposito submoverat: Christi tui predicamentis simul ac precibus famule tue Dorothee ad cultum Christiane fidei revocasti: pietas tua a nobis ita peccandi casum pellat: ac peccati causas removeat: ut desperationis laqueos nec incurramus defluentes per vicia: nec attingamus oberrantes per ignorantiam. Quo sicut ille post lapsum promote sunt ad martyrii palmam: ita nobis post crimina donetur te miserante corona. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Christe Domine attributor perennalis gratie et conlator. Qui Virginum tuarum Christetis et Calliste penitentiam: per gloriosam famulam tuam Dorotheam suscipiens: eas igne examinando glorificas: dum in ipsa crematione torrentis ignis: jam pene perditas eis restaurares coronas: (0705B)supplicum tuorum precibus benignus intendens: et penitentium intuere lamenta: et offerentium sanctifica holocausta. Quo per penitentiam nos tibi facias complacere: et per honestos mores tibi conjungere. Ut per quam predictarum Virginum tuarum penitentiam dignatus fuisti suscipere: per eam pius conlator: et viventibus et defunctis destines eternam salvationem. R\. Amen.
Ad pacem. Deus qui virginis tue Dorothee fidem: ita exuberantis constantie dono glorificas: ut catasta imposita: et vultu placida: et animo ostenderetur jocunda. Tu nobis spiritalem confer leticiam: qua repleti atque muniti: et delictorum sordibus careamus: et pacis abundantia te concedente locupletemur. R\. Amen.
(0705C)Inlatio. Dignum et justum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. In quo fidens predicta virgo Dorothea leto inter penas ostenditur vultu: et ovanti exultat aspectu. Ipsius etenim gratie preventu respecta ornatur: fide adjuvatur: et opere consecratur in passione. Hec quippe supremo triumphatura supplicio: voti sui compos efficitur: antequam gladio feriatur. Nam sponsionis sue completura promissum: tria cum rosis mala: que Theofilo e paradiso sponsi sui se directuram promiserat: subito celitus allata sibi cominus intuetur: eidem cui promiserat per celestem destinavit alumnam. His nempe visis Domine Theofilus (0705D)tuus nare illa spiritali: et fidem pariter attrahit: et odorem. Innovatur subito ex ostensione miraculi: et continuo efficitur Martyr predicans nomen Christi tui. Quod ante inrisioni deputans: exhiberi sibi e paradiso mala aut rosas virginem poposcerat: quod tamen fieri desperabat. Hec est immutatio dextere excelsi: qui et electos inter penas confortat: et peccatores sine mora justificat. O ammiranda (0706A)et predicanda judicia tua Deus: ecce supernus hic nuncius e celis: utrorumque inlaturus commodum destinatur: quo tribus malis totidemque rosis: et Dorothee votis expetita concederet: et Theofilum regno Christi efficeret coheredem. Per te cui merito omnes Angeli: et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui voluntatem timentium se facit: et orationes eorum exaudit. Quique ammirabili clementia ita se diligentium desideriis favet: ut eorum votis postulata non deneget. Etenim ingenita bonitas ejus sacratissimam Dorotheam Virginem exaudire non destitit imprecantem: (0706B)cum non solum de proprie passionis attollitur palma: sed etiam: et de sororum quas Christo adquisierat tripudiatur corona. Per ipsum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Deus eterne cui beatissima Dorothea Virgo previos conquisitionis sue manipulos destinavit: cum Christetem et Callistem sorores ante se in passione premiserit: et sic ipsa gladio consecrata successerit. 308 Tu de tuis sanctis sedibus benedictionem his holocaustis impertiens: concede supplicibus tuis: ut hec oblatio previa sanctificationem se sumentibus conferat. Quo exemplo Virginis tue: ita nostrorum actuum placitos tibi fructus ante nostrum obitum pius ipse suscipias: ut nos sequentes (0706C)in eterna tabernacula introducas. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Satia nos Deus cibo justicie: et eternitatis amore: qui Theofilum Martyrem tuum ad te converti fecisti: ex aspectu delectabilis pomi. Quo sicut menti ejus in tribus malis totidemque rosis sacramentum insinuas Trinitatis: ad culmen eum perfecte fecisti pertingere passionis: supplicio eum glorificans crucis: sic nos odore charitatis tue reficiens: et actu fac tibi esse placabiles: et corpore fortiores. Ut utraque virtute valentes post te in odorem unguentorum tuorum curramus: et paternis affectibus imploratum te erga nos semper placabilem sentiamus: cum ad te proclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus (0706D)sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Redemptor noster ac Dominus: Dorothee vos Virginis suffragio muniat: qui per eam Christetis et Calliste: penitudinis acceptavit lamenta. R\. Amen. Ac sicut ille post lapsum ad salutis viam reverse sunt: sic vos relictis superstitionibus mundi sequamini Christum. R\. Amen. Ut ejus sequendo vestigia: exemplo Theofili odoris Christi repleamini (0707A)gratia. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Dicat Chorus. Gustate. Com. Refecti Christi corpore. Oratio. Domine Deus omnipotens. Quere in Sanctorum Juliani et Basilisse fo. 287. Et ubi dicitur Juliani et Basilisse: dicatur Sancte Dorothee Virginis.
Apollonie Virginis et Martyris.
Omnia dicantur unius Virginis. fo. 436.
Scolastice Virginis.
Omnia dicantur ut supra.
In Sancte Eulalie Virginis et Martyris Barchinonensis.
Omnia dicantur unius Virginis et Martyris. fo. 436.
Missa. Adest dilectissimi fratres famosum illud beate (0707B)Virginis Eulalie festum: quod annuis recursibus suscipimus incolendum: in quo eadem Martyr Barchinonensium civis et incola: genitale solum quod (0708A)meritorum titulis pretulit: honore etiam inlustravit sepulcri: dum quod vive vocis edificat verbo: effusi sanguinis docet exemplo. Hec enim ad passionem leta prosiliens: forum adiit intrepida: et verbis tonantibus profanum judicem correptura: passioni se obtulit non quesita. Recognoscamus ergo per vulnera Martyrem: per obsequia civem: per pietatis studia genitricem. Obtentu precis intime flagitantes: ut qui ejus fortiter tenello vicit in corpore: victorem se in nostris prebeat efficacem. Et qui illi post flammas contulit celum: nobis post lapsum consortium tribuat Angelorum. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus virtutum: corona Martyrum: conlatio gratiarum. Suscipe tantille plebis precum obsequia: que ob honorem Virginis tue Eulalie tibi (0708B)deferimus dedicanda. Tu enim eam ultra etatem facis esse victricem: quam nullis precedentibus meritis: jam olim feceras tui nominis confessorem. (0709A)Sit ergo Domine eadem Virgo sanctissima ante conspectum glorie tue: nostrorum criminum et intercessor: pariter et assertrix. Ut et diluenda proponat: et proposita precibus diluat. Qualiter sic confessionem delictorum accipiens ante culpas singulorum: ad emolumentum venie asserat: et intercessorem se pro his que asseruerit interponat. Sit in salvationem terre: sit in defensionem patrie. Gubernet civem: eliminet hostem. Subruat pestem: arceat famem: morbos dissipet: adversum omne repellat: optata queque perficiat. Sicque per eam factorem te semper nostris precibus prebe: ut et hic intercessione ejus pectora nostra habeant finem: et in futuro suis meritis mereamini invenire quietem.
R\. Amen.
(0709B)Post nomina. Oratio. Et te altissime redemptor noster et Domine in tuis operibus conlaudamus. Qui dum Virginem Eulaliam ad 309 nominis tui dilectionem accendis: proditorem eam sui nominis facis. Ut et robustior ad passionem consurgeret: quo nomen suum furenti judici non taceret. Quesumus proinde: ut que nominis sui facta est proditrix: in prolatione nostrorum nominum ante te: non efficiatur elinguis. Ut que vocabulum suum non tacuit judici: vocabula fidelium renotanda eterne imprimat mansioni. Ut quotquot in illum credimus: quem ipsa veraci corde professa est: et presentis vite tutelam: et in futuro cum defunctis fidelibus mereamur beatotum omnium promereri consortia. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Christe Dei Filius: qui exanime (0710A)beate Virginis corpus niveo candore vestisti: dignare nos vestire justicie stolis: et operibus sancti tatis. Ut per hec que tibi offerimus munera: sic niveo alterne dilectionis vestiamur amictu: ut eterne pacis lumine cum ea que professa est potiamur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere omnipotens Deus: per Jesum Christum Dominum nostrum. Qui discretis flammis Martyrem Eulaliam probat: dum clementer eam flammarum diversitate glorificat. Eratque in pectus Virginis flamma: sed flammis quoque urebantur et latera. Sed longe aliter flamma illa erat: que flammis his temporalibus cedere nesciebat. Illa enim refrigerando fervescit: hoc cruciando plus deficit. Illa in corpore vigore sempiterna perdurat: hec corporea (0710B)accensione occasum suum frequenter ostentat. Illa eternitatem parat in mente: hec plerumque defectus sui sentit in corpore. Illa semel concessa nescit frigescere: hec etsi studiosius accendatur: adustionis sue aliquando materia caret. Illa caloris sui terminum nescit: hec semper vigoris proprii statum amittit. Illa quosquos incendit: perire non sinit: ista vel se ipsam cum nocentibus perimit: vel innocentibus sese submittit. Illa semper pollicetur sine tempore refrigerii gloriam: hec aliquando in tempore supplicii inrogat penam. Illa istam semper superat et extinguit: ista illi sepe famulatum sui subjecit ac deseruit. Inde est ergo: quod celestis flamma temporalibus flammis victa non deficit: et victrix potius potestatem hujus materialis ignis sibimet subjicit: ac (0711A)submittit. Cum enim in Virginis pectore divinum vicit incendium: apposite forinsecus flammarum facule defecerunt. Quia igitur tu Deus noster ignis consumens es: qui nisi in corde ejus flammigera combustione arderes: victorem te in ejus passionibus nullo modo demonstrares. Te quesumus: te rogamus: ut facias nos simili accensione amoris tui serenos: et sanctitatis perfectione idoneos. Ut qui in hoc die tante Martyris: et passionem veneramur pariter: et sepulcrum: a passionibus nostris: vel sepulcris nostrorum criminum liberati perducamur (0712A)ad celum. Qualiter et hic et in eternum cum omni militia Angelorum devotis mentibus concinamus proclamantes: atque dicentes. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Donus noster Jesus Christus Filius tuus. Cujus doni est: quod Eulalia virgo cesa non trepidat: cujus gratie: quod inter flammas non estuat: cujus muneris: quod post obitum sic exultat. Cum eternam vultu jam quodammodo leniciam preferentes: in hac adhuc substantia carnali ostenderet: quanta illic animi pace gauderet: cum beato Confessori Felici: sic (0713A)de eterna per corpus felicitate subrideret. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Omnipotens Deus: qui inlibatum Virginis corpus intactum servas a flammis: emitte in his hostiis spiritum sanctitatis. Qui et oblata sanctificet: et oblatores propiciabili respectu perlustret. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Deus qui beatissimam Eulaliam antequam passionis gradum scanderet: quid oraret misericorditer docuisti Dum in ea non facis perire: quidquid a te edocta fortiter credidisset: da nobis: ut quod de te scimus et credimus: ad eternam profecisse nobis leticiam gratulemur. Ut quod 310 illa in effusione promeruit sanguinis: nos in his filii tui Domini nostri mereamur (0713B)adipisci verbis. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus qui Eulaliam Virginem inter flammas fecit esse victricem: faciat vos ejus precibus: et incentiva carnis vestre devincere: et perfectam devicto mundo victoriam in celestibus reportare. R\. Amen. Et qui insepultum Virginis corpus nivalibus pruinis vestivit ad gloriam: ipse corda vestra et corpora ad perfectionem sanctitatis accingat. R\. Amen. Ut cum illa per confessionem mereamini palmam: cujus nunc obsequentes celebratis solennitatem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum.
(0713C)R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita. Quere in Sanctorum Juliani et Basilisse. fol. 287. Et (0714A)ubi dicitur Juliani et Basilisse dicatur Sancte Eulalie Virginis et Martyris tue.
In festo Sanctorum Fructuosi: Agurii: et Eulogii Martyrum et ejus comitum:
Omnia dicantur ut in communi plurimorum Martyrum. fol. 430. Excepta Missa subsequente.
Missa. Omnipotentis Dei ineffabilem majestatem mente devota: exultatione religiosa: fide integra: spe pura fratres charissimi laudando rogemus: rogando laudemus: qui nobis Sanctorum Tarraconensium Fructuosi: Agurii: et Eulogii per beatissimam passionem: magna Ecclesie presidia donavit et patrie: Quorum in amore Dei consors animus: divisa vite hujus officia in unius glorie societate collegit. Dum in ipso Sacerdotii capite coherentia Levitarum latera: (0714B)victimam Christo sanctificati in se corpori exhiberent: et ad destruendum demonum cultum: veram omnipotentis Dei confessionem carnis sue suppliciis alligantes: sanguine suo scriberent: quod docerent. Atque inter edaces carceris ligaturas: religionis inexpugnabili disciplina: quod innovandam crederent spem: eorum explendam servarent esuriem: et potandi oblatione relicta: qui Christi calicem biberent: refectionem seculi non sitirent. Quibus ita nos rectissime supplicemus: ut eorum valida ac preciosa suffragia: fidem in conversatione provehant: Ecclesiam ab impugnatione defendant. Instituant Sacerdotes ad laudem: Levitas ad officium: Reges ad pietatem: populos ad quietem. Et cum illa eis in delectatione sit regio: que suscepit: ita non sit in oblivione (0714C)que genuit. Habeat illa in collegio quos coronavit: habeat ista in patrocinio quos transmisit.
R\. Amen.
Alia Oratio. Magna nobis hodie Domine succurrit te auctore immolandi fiducia. Quia adest Christi tui coheres examinatus igne sacerdos: cujus sacrificium (0715A)non spernas. Adsunt enim Levite sanctissimi: qui amicti stolis agni sanguine lotis altare tuum circumdare valeant: et sacris muneribus honorare. Quibus quodlibet omnium in te credentium gerendam injunxeris curam: huic peculiarius loco et populo venerabilium reliquiarum presentia consecrato: et assistere et opitulare jubeas Rex summe precamur. Nunc tibi Fructuosus tuus in commendatione nostri ac totius plebis hujus fructus suorum ingerat meritorum. Nunc Agurius et Eulogius immaculati tui sanguinis ministrent poculum credentibus in salutem. Ut tam victricium ducum vel eruditi magisterio: vel virtute defensi: nec presentium pro tuo nomine penarium formidine terreamur: nec futurorum bonorum extorres usquequaque reddamur. R\. Amen.
(0715B)Post nomina. Oratio. Adesto nobis omnipotens Deus: Sanctorum tuorum Fructuosi: Agurii: et Eulogii triumphalem celebrantibus diem: et leticiam spiritalium tribue gaudiorum: concedens eorum intercessione sepultis requiem: offerentiumque tibi corporibus sospitatem. Quorum sic fides membris igne decidentibus arsit: ut sentirent corruptibilis nature defectum: et nescirent celestis animi mutare propositum. R\. Amen.
311 Ad pacem. Oratio. Deus une et Trine: simplex et juste: ammirabilis et preclare: quem societas illa trina et indivisa Sanctorum Fructuosi: Agurii: et Eulogii: sic unita laudis voce inter flammas concelebrat: ut quamlibet exusta ignibus membra deciderent: eorum tamen anime divino flante Spiritu (0715C)plus calerent. Concede nobis tuorum Martyrum intercessione: ut per quotidiana temporum incrementa tua in nostris cordibus dilectio coalescat: charitas ferveat: ac legis tue meditatio convalescat. Ut odiorum sopitis jurgiis: vigeat in nos flamma divina: et extinguantur male cupidinis nutrimenta. Quo sicut predicti Martyres injecti camino: suis te in passionibus laudaverunt: sic nos te opitulante ex omnium bonorum fructu tibi placere: ante nostrum obitum mereamur.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus: nos tibi ex toto corde gratias agere: et unitatem Trinitatis tue sub una trium Martyrum passione laudare. Quorum equalis fides: similis fortitudo: indiscreta confessio per individuas personas: graduum (0715D)individuas et penas rapuit: et coronas. Quos inter gentiles errores velut quibusdam paleis quasi probatum aurum non minus charitatis divine: quam persecutionis (0716A)inimice flamma conflavit: et in celestibus thesauris massam ejusdem fornacis ignis condidit: qui voravit. Libenter enim fidelium animarum ardor tuo amore succensus: sanctificatorum corporum ferebat incendium: quos se utique non exinaniri: sed clarificari posse amplius confidebat. Et cum illo acrius Sancti Spiritus calore ferventes: terrene adustionis materia cingerentur: exinde flammas sibi deputant in favillas. Sed faciebat hoc sustinendi virtus: non urendi defectus. Cum infirmitatem carnis fides excederet: non vim sua natura ignis amitteret. Imposita super ardentem ignis struem membra tabescentia liquescebant: et contracte viscerum partes crescentibus in cumulis carbonibus inherebant. Inter ambustos torres mixtus cineri sanguis fumabat: sed euntes ad Dominum (0716B)animo plus calebant. In quibus pro societate corporis potuit dolor esse qui tangeret: non potuit esse qui vinceret. Dum illis divini adjutorii virtute prestatur: ut ejus pene superaverint crudelitatem: cujus non timuerunt passionem. Dignum ammodum quo Hebreis pueris Azarie et comitibus ejus similis vox divina signaret: qui in camino Babylonii Regis illesi atque securi: novo laudes tuas carmine decantantes: Angelico atque celesti officio clamaverunt: atque dixerunt: Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus et ammirabilis es Deus summe: qui te in his tribus Sanctis: perfecta Trinitatis unitas demonstrasti. Non corporum visibilium dissimilitudine: sed unita mentium voluntate. Non officiorum distantium ordine: sed concertantium (0716C)militum inseparabili charitate. Non etatum alternantium tempore: sed animorum persistentium indiscreta virtute. Condecet enim ut qui bella Domini preliantur sui: secum Regis exhibeant abditissima lucra: quia et illic certa sperabitur ex hoste victoria: ubi armorum victricium signa fuerint comitata. Hi igitur una cum principe glorioso Levite: animo paterno consimiles effecti sunt: continuo celestis glorie coheredes: in quibus bone voluntatis immutabilem manere concordiam: furibundus carnifex cernens: nihilque posse in eis prevalere: penarum conspiciens: mox atrocibus exurendos deputat flammis. Sed eo fit militum tuorum fides ardentior: quo fuit ardentior sententia cruentorum. Quos tamen ita indisrupto sibimet vinculo tua charitas vinxit: ut nec (0716D)estuantia camini: dum traherentur procul conspecta formidarent incendia: nec tristicia saltim dum illic projicerentur contraxerint vota. Quin potius solvende (0717A)stationis tempus adesse cernentes: celestium dapium desiderio tracti: propere perveniunt ad sue compendia mortis. Dumque mediis urerentur sacra corpora flammis: acceptabilia Deo reddunt hymnis sonantibus vota. Nec dumque fuerunt ignibus divina sacrificia concremata: 312 et jam anime Angelorum ovantium gregibus choris conserti: perpeti conscendunt ethera in arce volatu. Ut apud te Deum solverent servatam esuriem: a quo se fidenter speraverant refici perpetua charitate. Per Christum Dominum ac Redemptorem eternum.
Post pridie. Omnipotens Deus qui sanctis tuis Fructuoso Episcopo: Agurio: et Eulogio Diachoninibus tantam virtutum gloriam tribuisti: ut sic eorum corpora injecta camino liquescerent: ne anime (0717B)doloribus carnis perarmate Divino Spiritu cederent: sic exusta deciderent ignibus membra: ne unquam silerent preconium tuorum veracia verba: sicque humanorum corporum exterminata species: ne tamen aliquando a confessionis fervore friguerit ignea fides. Tu hec oblata tibi libamina calore Sancti Spiritus perflans: benedicenda assume: horumque participatione fac nos charitate fervere: delictisque frigescere. Quo in divino amore succensi: sit in nobis ignis: qui exurat peccata: non qui augeat viciorum carnalium incentiva. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Deus eterne qui beatissimos Martyres tuos Fructuosum: Agurium: et Eulogium igne examinasti: eorumque animas perustis membris ad eternam requiem (0717C)perduxisti. Dum in illis tribus Trinitas vera inhabitas: quos unitos in passione unitas sancta coronat. Respice nos de excelso throno glorie tue: dans nostris criminibus finem: et terre nostre finibus pacem. Ardeamus spiritu: sanctificemur ex actu. Operemur justiciam: teneamus castimonie disciplinam. Ut eo fervore (0718A)cordis quo te predicti Martyres in medio ignis positi laudaverunt: nos quoque institutionis divine oraculum compuncti: coram te depromere mereamur: ita dicentes. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Deus unus et trinus: qui se in unitate trium Martyrum Fructuosi: Agurii: et Eulogii passione gloriosum ostendit: glorificari se in vestris cordibus faciat: et ad instar illorum in sue pacis unione connectat. R\. Amen. Quique illis gloriam adauxit per passionem: temporalium igne: calore Sancti Spiritus peccata vestra expurget. R\. Amen. Ut in illo vestra semper spes permaneat fixa: quo illis est eterna post esuriem refectio attributa. R\. Amen. (0718B)Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Communio. Refecti Christi corpore.
Oratio. Domine Deus omnipotens. Quere in Sanctorum Juliani et Basilisse. fol. 287, et ubi dicitur Juliani et Basilisse: dicatur Sanctorum Martyrum tuorum Fructuosi: Agurii: et Eulogii.
Valentini Martyris.
Omnia dicantur unius Martyris. folio 421.
Juliane Virginis et Martyris.
Omnia dicantur unius Virginis. folio 436.
Pantaleonis Martyris et Sociorum ejus.
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 426.
Columbani Abbatis.
(0718C)Omnia dicantur unius Confessoris simplicis. fol. 432.
IN CATHEDRA SANCTI PETRI. Ad Missam. Officium.
Benedicam te dicit Dominus: adscribam super te nomen meum novum: et nomen civitatis magne nove (0719A)Hierusalem: alleluja. V\. Benedicam te Domine qui fecisti celum et terram. P. Adscribam. V\. Gloria et honor Patri. P. Adscribam.
Oratio. Deus Dei filius: qui in te solidissima petra exaltasti Petrum: et per Petrum Ecclesiam: effectus illi in tribulatione fiducia: quo possit adversa cuncta superare presentia: porrige nobis auxilium dextere tue: ut per eum qui in te post negationem redditus: saluti meruit solidari: per eum nos digneris a viciorum tentationibus erui: ac fides nostra in nullo coram te apparens nutabunda: et animas et corpora pertrahat ad superna. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0719B)Lectio libri Esaye Prophete ( Cap. XXXII).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Ecce in justicia regnabit Rex: et principes ejus in judicio preerunt. Non caligabunt oculi videntium: et aures audientium diligenter auscultabunt: et cor stultorum intelliget scientiam: et lingua balborum 313 velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is qui incipiens est princeps: neque fraudulenter appellabitur major. Stultus enim fatua loquitur: et cor ejus faciet iniquitatem: ut perficiat simulationem: et loquatur ad eum fraudulenter: et vacuam faciat animam esurientis: et potum sitienti auferat: fraudulenti vasa pessima sunt. Ipse enim cogitationes concinabit ad perdendos (0719C)mites in sermone mendacii: cum loquitur pauperi judicium. Princeps vero ea que digna sunt principe cogitabit: et ipse super duces stabit. Mulieres opulente surgite: et audite vocem meam. Filie confidenter percipite auribus eloquium meum: donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum Charmel: et Charmel in saltum reputabitur. Et habitabit in solitudine judicium: et justicia in Charmel sedebit. Et erit opus justicie pax: et cultus justicie silentium: et securitas usque in sempiternum. Et sedebit populus in pulchritudine pacis: et in tabernaculis fiducie in requie opulenta Ait Dominus omnipotens. R\. Amen.
(0720A)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. In manibus portabunt te: ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. V\. Quoniam Angelis suis mandavit te: ut custodiant te in omnibus viis tuis. P. Ne unquam.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Petri Apostoli (I, cap. V).
R\. Deo gratias.
Fratres. Seniores qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum: qui et ejus que in futuro revelanda est glorie communicator. Pascite qui est in vobis gregem Dei: providentes non coacte: sed spontanee secundum Deum. Neque turpis lucri gratia: sed voluntarie. Neque ut dominantes in clericis: (0720B)sed forma facti gregis ex animo. Ut cum apparuerit princeps pastorum percipiatis immarcescibilem glorie coronam. Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate. Quia Deus superbis resistit: humilibus autem dat gratiam. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XVI).
In diebus illis: Dominus noster Jesus Christus venit in partes Cesaree Philippi: et interrogavit discipulos suos dicens. Quem dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt. Alii Joannem Baptistam. Alii autem Helyam. Alii vero Hieremiam: aut unum ex prophetis. Dicit illis Jesus. Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Symon Petrus dixit. Tu es (0720C)Christus filius Dei vivi. Respondens autem Jesus dixit. Beatus es Symon Barjona: quia caro et sanguis non revelavit tibi: sed Pater meus qui in celis est. Et ego dico tibi: quia tu es Petrus: et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam. Et porte inferi non prevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni celorum. Et quodcumque ligaveris super terram: erit ligatum et in celis: et quodcumque solveris super terram: erit solutum in celis. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Tu es Sacerdos in eternum (0721A)secundum ordinem Melchisedech. P. Alleluja.
Sacrificium. Ego Daniel intellexi numerum annorum in quibus factus est sermo Domini: tibi autem Domino Deo nostro propiciatio et misericordia: alleluja. V\. Dum aspicerem in nubibus celi: ecce quasi filius hominis amictus auro purissimo veniebat: principatus ei honor et regnum. P. Tibi autem Domino.
Missa. Diem in quo beatissimo Petro Apostolorum omnium principi in se primum Ecclesie electione fundate: et cathedra commissa est: et caterva religionis in laudem Dei dilectissimi fratres quibus ipse docuit officiis celebremus. Pias illi preces et cantica festa reddentes: ut primum nos longe sibi merito impares: satisque conversatione dissimiles ejusdem: (0721B)quod ipse digne complevit: ministerii susceptores apud omnipotentem Dominum: tanquam pius magister ab omni contagione delicti excuset. Deinde pro omni Ecclesia: cujus ipse fundamentum factus est: cujus principatum indeptus est: intercedat. Dominicarum ovium curam bonus etiam nunc pastor impendat: accepto privilegio 314 potestatis ligata dissolvat. Prevalere nobis intercessionis sue studio portas inferi non permittat: sed ad regni celorum nos atria: de quo claves accipere meruit: introducat. R\. Amen.
Alia Oratio. Christe fili Dei vivi: qui Apostolum tuum Petrum ita confessione justificans: revelasse illi Patrem tuum: hanc ipsam tui intelligentiam esse docuisti: cum alia atque alia de te hominibus (0721C)incerta opinione narrantibus: ille te non secundum carnem et sanguinem metuendo intelligeret: crederet: predicaret: hujus te intercessione supplices deprecamur: ut in desiderio nos ad te veniendi positos (0722A)fides modica mundo turbante non subruat: sed auxiliatricem dexteram ad liberandos nos priusquam ad dubietatem valida tentatione deducti mergi forsitan incipiamus: extende. Ac si propter fragilitatem nostram: quod titubamus increpites: non tamen propter iniquitatem nostram: ut pereamus expectes.
R\. Amen.
Post nomina. Sancte Domine qui Apostolum tuum Petrum ad domum Cornelii Centurionis accersitum: ne gentilem hominem quasi immundum pollutumque respueret figuraliter monuisti: cum in visione sopore modico quiescenti: vas quoddam universorum animalium permixtione completum: quatuor initiis ab excelsa celi parte depositum: mactandi et comedendi lege preponeres: eumque velut contaminationis (0722B)edulium recusantem: immundum dicere quod creaveras vetuisses: significans scilicet in omnibus nationibus Ecclesie tue conversam plebem: Apostolis predicantibus cibum facturam: quam tu a quatuor mundi partibus quatuor Evangeliis invitatam: in uno fidei receptaculo congregasti. Hanc quesumus mundam in oculis tuis statue: dignamque sanctis altaribus effice. Atque ita oblationes ejus suscipe in sacrificium tuum: et hostias deputa: ut ipsa tibi sacrificium: ipsa sit hostia. Beatorum quoque Angelorum: Patriarcharum: Prophetarum: Apostolorum: Martyrum: omniumque Sanctorum: qui de Ecclesie corpore gloriosa Christi membra facti sunt suffragiis: rogantibus nobis requiem fidelium spiritibus tribue defunctorum. Ut facta per (0722C)caros suos commemoratio: illis refrigerium conferat: his proventum. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Jesu fili Dei qui Petro Apostolorum omnium principi: plus ceteris Discipulis diligenti: (0723A)oves tuas sub testimonio dilectionis commendas: cum amorem ejus erga te Dominum: et te interrogante: et illo respondente declaras. Tu eo suffragante Ecclesiam: cujus ipse caput factus es: ab scandalis libera: et in pace conserva. Ut charitate ferveat. Fide crescat. Spe polleat: atque sanctis operibus enitescat. Quo ejus indefesso muniatur patrocinio: cujus doctrina edificata est vel exemplo. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus: ut exaltet te in Ecclesia plebs: et in cathedra seniorum te omnis spiritus predicet. Uterque sexus conlaudet: etas tota concelebret. Per quem ad evacuandam seculi inflationem: et destruendam mundane sapientie vanitatem: in sortem Apostolice Sedis illa (0723B)inclita imperiis et inter Deos supersticiosis culta sacrificiis Roma succubuit. Cum in illa horrentium numerositate templorum: et diversorum numinum titulis prefixa statuis simulacra: humilem Petri sui Cathedram civitas legibus suis superba susciperet: veramque Dei sapientiam philosophis rusticus predicaret. Ut in illo venerari disceret penulam pauperis trabea consularis: cum nationibus scelerata scelerum impunitate collectis id ostenderet: infami libertate juris esse: quod criminis. Quibus maxima esset religio Romuleos colore manes: fratris cruore perfusos. Hic inquam ille vir retifex vel edifex regere navem solitus: ad officium capiendorum hominum gubernande plebis electus: illum esse Deum docuit: quem virgo peperit: non quos lupanar nutrivit. Fit (0723C)celi janitor mundi piscator. Cui post humidum linum commititur regnum divinum. Statuitur Christi edituus seculi rusticanus. Cui artis fuit vela suspendere: potestatis fit peccata dimittere. In carne ignobilis: in elatione sublimis. Illi aperienda sanctis conclavia decernuntur: illum Christus participem sui concilii facit. Ille Christum amoris sui testem presumit: 315 ipse primum futurum Martyrem jubetur attrahere. Tanta a Domino charitate dilectus: ut ab ore ejus audiret inventum in ore capies piscis staterem: dabis pro me et te. Iste Petrus qui non habendo aurum neque argentum: in eleemosynas sanitates erogat: de quo claudus ex utero matris egressus: qui (0724A)stipem jaciturus speravit: salutem surrecturus accepit. Iste est Petrus qui Eneam octo annorum paralisi compeditum: in Jesu nomine vigori pristino fugata debilitate restituit. Iste est Petrus qui boni magisterii discipulam nomine Tabitam: alendis ac vestiendis viduis servientem: loto jam post vitam corpore quiescentem: et delatis funeri exequiis: exanimem suscitavit: cum in testimonio boni operis circumstantium pauperum fletus: monstratisque dare consueverant vestimentis: offerrent Apostolo in effectum mirabilium suffragium lachrymarum. Iste est Petrus: cujus vincula propter Dei nomen ligata: manus solvit Angelica: cum in medio custodum fluentibus sponte nexibus catenarum: excussis procul obicibus reserata carceris claustra patuerunt. (0724B)Postremo iste est Petrus: cujus lingua populos infirmos umbra curavit. Ut per divinitatem Dei gratia hoc ageret umbra Pontificis: quod fimbria Salvatoris. Ante cujus conspectum omnes Angeli atque Archangeli incessabiliter proclamant: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere Sanctus es Domine Jesu Christe: qui Apostolum tuum Petrum firmissimam statuens petram: edificare tibi in ea sanctam pronunciasti Ecclesiam. Cui et porte inferi minime prevalerent: et celi jugiter absque ambiguitate paterent. Celorum etenim claves a te accipere meruit: ut veniendi ad te desiderium habentes: vite portas aperiat: et ad celeste tue majestatis palacium introducat. Christe Domine ac redemptor eterne.
(0724C)Post pridie. Ista sunt Domine holocausta dulcia: ut mel de petra manantia: Apostoli tui Petri instituente doctrina: ut a te magistro didicerat in commemorationem tue passionis libanda. Fiant ergo quesumus piissimo vultui tuo accepta: tue majestatis dextera sanctificata. Sint placabilitate pinguia: et tui oris eloquio benedicta. Sint in percipientibus firma munimina: et infirmis exhibeant anime et corporis medicinam. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Salutare orandi preceptum: tuos magister bone docuisti discipulos: quorum principatum te jubente indeptus est Petrus. Ut rejecto orationis multiloquio: (0725A)tuum Deitatis natura et Martyrum adoptionis gratia patrem: audeamus invocare et dicere. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dominus Jesus Christus qui Apostolum suum Petrum principem constituit Apostolorum: et claves illi tradidit regni celorum: presentem benedicat clerum et populum. R\. Amen. Illosque ad promerendam salutem Apostoli sui obumbret umbra: qui ex ejus devotione solennitatis venerantur cathedram. R\. Amen. Ut qui ad ejusdem cathedre concurrunt solennitatem: libamen percipiant indulgentie ad eternam salvationem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0725B)Dicat Chorus. Gustate et vi.
Com. Refecti Christi corpore.
Quere in Sanctorum Juliani et Basilisse. fol. 287. Et si venerit in tempore Quadrag. dicatur loco Gustate. Qui venit ad me.
Com. Repletum est cor nostrum. Quere in primo Dominico Quadr. fol. 98.
Oratio. Christe Dei Fili: qui oves tuas sub testimonio dilectionis tue Apostolorum omnium principi Petro commendans: quo et te interrogante et illo respondente: dignus probaretur pastor esse Ecclesie: fac nos veridice amatores tuos semper existere. Ut per eum cujus claves date sunt regni: nos intrare mereamur januas paradisi. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc. Dominus sit semper vobiscum. (0725C)R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum eum pace. R\. Deo gratias.
IN FESTO SANCTI MATHIE APOSTOLI. Officium.
Gloriam et magnum decorem. Quere in unius Martyris. fol. 421.
316 Oratio. Concede omnipotens Deus: ut gloriosissimus Apostolus tuus Mathias: qui per Christum Dominum in Ecclesia devicit viriliter adversarium: in Christo Ecclesie destruat inimicum. Ut populo fidelium eterna pace obtineat gaudium: dum ad te quoque securitas conquirit proventum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc. Dominus (0725D)sit semper vobiscum. R\. Et cum. Prophetia. Justus si morte.
(0726A)Quere in festo S. Clementis. fol. 20.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Os justi meditabitur.
Quere in Sancti Bartholomei. fol. 365. Epistola. Charissime confortare.
Evangelium. Una dierum Dominus noster.
Quere in Sancti Clementis. fol. 20.
Lauda. Alleluja. Et Sacrificium. ut in Sancti Bartholomei. fol. 365.
Missa. Largitorem eterni muneris fratres charissimi supplices imploremus: ut sacrificium quod offerimus hodie in honorem Apostoli sui Mathie: propiciatus acceptare dignetur. Ac sic preces omnium clementer accipiat: ut omnibus peccata dimittat. Et (0726B)qui prestare dignatus est eidem Apostolo suo Deus Pater omnipotens olim victorie palmam: nunc quesumus universis postulata concedat: et eterne vite premia dignanter attribuat. R\. Amen.
Alia Oratio. In honorem beatissimi Martyris tui Mathie Apostoli: cujus hodie natalem glorie celebramus: his majestati tue omnipotens Deus laudibus servientes: solennia festa concinimus: supplices te deprecantes: ut cujus meritis obsequimur: ejus te propicio ac donante: apud clementiam tuam semper precibus adjuvemur. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Pietatem tuam petimus sempiterna Trinitas Deus: et Sancti tui Mathie Apostoli et Martyris venerantes agonem: supplices imploramus: ut preces omnium clementer accipias: et omnibus (0726C)peccata dimittas. Atque ita tibi sit offerentium devotio placita: ut defunctis etiam requies prestetur eterna. R\. Amen.
Ad pacem. Reple nos Domine tue pacis et dulcedinis dono: ut qui in hoc die amabiliter Martyris tui Mathie Apostoli veneramur triumphum: martyriali proficiamus affectu: et quia eidem Sancto tuo impendimus obsequelle honorem: ejus precibus per te fructificemus in charitate.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum et salutare est: te inconfusa Trinitas et unius essentie indivisa majestas: Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: fontem beatitudinis eterne laudare: quem (0726D)scimus nullius servitutis obsequiis indigere: per quem beatissimus Martyr tuus Mathias Apostolus errores (0727A)seculi sapientia vicit: terrores patientia superavit: et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe agnum: leonem vicit: quando persecutor seviebat: leo fremebat. Sed quia agnus sursum attendebatur: leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur: qui mortem morte destruxit: in ligno pependit: sanguinem fudit: mundum redemit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare ita dicentes. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: et vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus: qui hodierno die animam sui testis Mathie Apostoli: devicto mundo evexit in celum. Ut que fuerat afflicta suppliciis: gaudiis frueretur eternis. Et que Dominice imitatrix extiterat passionis: celestis esset particeps (0727B)regni. Hujus perinde meritis Deus summe: terminum pone delictis: et finem scandalis. Ut qui Martyris tui Mathie Apostoli veneratores existimus: remotis adversitatibus imitatores effici mereamur. Per Christum Dominum ac Redemptorem eternum.
Post pridie. Hec tibi Domine tua servantes precepta: in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus: et in commemoratione sancti tui Mathie Apostoli suscepta populi tui per has oblationes te jubente vota deferimus non nostris meritis: sed obsequio suscepti officii. Rogantes profusissimam tue misericordie pietatem omnipotens Deus: ut eodem spiritu quo te in carne virginitas incorrupta concepit: has hostias Trinitas indivisa sanctificet. R\. Amen.
(0728A)317 Ad Orationem Dominicam.
Deus qui in Sancti tui Mathie Apostoli corde flammam accendisti dilectionis tue: da mentibus nostris eadem fidei charitate fervere. Ut in cujus gaudemus triumphis: ejus provocemur exemplis: ad te proclamantes e terris. Pater noster. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Precibus justi sui Mathie Apostoli: vos Dominus ab omni reatu vestro justificet. R\. Amen. Illius quoque vos efficiat imitari virtutem: ad cujus dedicandam solennitatem vestram excitavit devotionem. R\. Amen. Ut participes vos ei in illa eternitate reddat in munere. cujus amabiliter hic prospicit celebrare solennitatem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper (0728B)vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate
Com. Refecti Christi corpore.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita.
Quere in Sanctorum Juliani et Basilisse, fol. 287. Et ubi dicitur Juliani et Basilisse dicatur Sancti Mathie Apostoli tui. Et si venerit istud festum in Quadr. dicatur loco. Gustate. Qui venit ad me. Com. Repletum est cor. quere folio 98. Oratio ut supra.
Adriani Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. folio. 421.
Donati Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. ut supra.
Emeterii et Celedonii:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 428.
(0729A)Missa. Sit dies hec nobis festa fratres: sit sacratum gaudium: quod cara duorum pectora fratrum: fida sibi soliditate conjuncta: et in celesti tirocinia pompa felicibus armis instructa: et hostem vicere simul et mortem. Nunc nobis illud par nobile in precibus Emeterius et Celedonius suffragentur: qui sibi regnum celorum quesierunt meritis tormentorum. Quorum corpora eternis titulis vivacis memorie consecrata Calagurritana custodit Ecclesia. Et licet sacrarum passionum monumenta non extent: tanto tamen beatissimis Martyribus plus honoris accidit: quod persecutores sui virtutum prodi gesta timuerunt. In promptu est enim fidelibus existimare cujus fuerint passiones ille meriti: quas predicavit gentilitas non publicari. Non illas paginas negligentia (0729B)perdidit: nec casus abolevit. Nec vetustas incuriosa corrupit: sed malicia persecutoris invidit. Non est usitatum profecto: nec solemne: ac simplici peractum passione martyrium: quorum prodi in posterum gentibus formidatur exemplum. Sed prodeunt hec erubescentibus ex scriniis suppressa monumenta: et fidelis inconscia posterorum fama testatur. Plus quodammodo loquens tacendo: et silentii sui habens testimonia majora quam vocis. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc.
Alia Oratio. Adestote nunc gloriosissimi Christi testes anniversa Christo sacris rite solvendis: et solite dignationis intuitu inter mysteria vos dicanda miscete. Sedis enim vestre est omne quod sacrum est: et in omni Ecclesia patrius incolatus. Peculiarem (0729C)ergo a Christo Domino charismatum promeriti gratiam: peculiarem nobis exhibete tutelam. Ut hic ubi fidelium effluunt lachryme: et pro remedio murmura silenda funduntur: non diu graves incumbant gemitus: nec suspiria jugiter trahenda prestridant. Hic (0730A)non longis precibus curas secludat anxius: et languorem deponat infirmus. Hic demones non totis viribus seviant: et siquando majore furore se efferunt: conflictu minore vincantur. Per vos Ecclesia Domini credentes omnes: aut pietatis gremio ambiat: aut fortitudinis robore custodiat. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Suscipite gloriosissimi Martyres sancti offerentium nomina: sancto altario recitata: et horum devotionem auribus divine pietatis ingerite: atque pro eisdem affectu intentissimo Trinitatis omnipotentiam implorate. Ut nomina sua coram altario recensita: viventium inserat libro: septem signaculis presignato. Eorumque oblationem placida serenitate respiciens: gratam acceptam suscipiat: pausantium animas quies perpetua teneat: offerentes (0730B)ex fructibus praesenti largitate multiplicet: et in futuro eterna eos remuneratione perlustret. R\. Amen.
318 Ad pacem. Pax superna que exuperas omnem sensum. Pax que emissa de excelsis pacificasti cuncta in terris et in celis: discordantium remove furorem: dissidentium repelle rancorem: insidiantium disturba cogitationem: atque ita omnes in unam contrahe pacem: ut omni sopito rixarum stimulo: digne se interserant solennitatis presentis gaudio: crudamque simultatis crapulam: dolumve reminiscendo: ita horreant erubescendo: ne repetant iterando. Quatenus paci tue perpetim inherendo in te: qui es finis et pax omnium: permaneant perenniter habitando. R\. Amen.
(0730C)Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus noster: nos tibi gratias agere et Jesu Christo Filio tuo Domino nostro. Pro cujus confessione beatissimi Martyres Emeterius et Celedonius relictis feliciter infelicibus castris: ad nova prelia repente conversi (0731A)sunt: quos nec primeva etate fides insinuata perdocuit: nec divinorum virtus operum: nec sacrarum cognitio litterarum: sed a te nutu abdito inspirati martyrii ardor accendit. Deserunt aquilas: vexilla convertunt. Projiciunt pila: signa destituunt: et ad celestem procinctum: quem prius non noverant: incitantur. Primordia in terminis ponunt: et quod est finis incipiunt: initiis suis perfectionis summam rapiunt: et fidem martyrii auspicantur. O vere milites Dei: quibus potissimum visum est ictum excipere: quam ferire. Sanguinem consecrare: dum funditur. Animam servare: dum perditur. Pectus protegere: dum nudatur. Propriis vulneribus corpus hostile perfodere. Consequi gaudia per dolorem: victoriam parare per mortem. (0731B)Vobis ad ista venientibus ille celestis militie princeps: a quo Jesu Nave est confirmatus occurrit non animo sequendus trepido: nec visu ad dubitandum incerto. Et agnitione clarus: et nullius metu pavoris adorandus. Nec interrogandus vobis ostenditur: sed credendus. Merito tam cito: merito tam fortiter triumphastis. Nunquam enim occumbit victus: qui sic procedit armatus. Stupet hic subito hebes et bruta gentilitas ad novas acies veteranos milites advenisse. Mutat stipendia: et sacramenta conversa. Incusat mutatam fidem fidelis infidelitate perfida. Versat se variis in diversis conciliis heroas Dei promissis primum adgressura: post penis. Furit gemino felle accensabilis judicis: gemunt sepius repetita supplicia: et reducta sensuum ipsorum excruciabili dilatione (0731C)tormenta. Ingeniose peccantium pene: et recrudescentium cicatricum sensim semper recissa vestigia. Divisi per momenta cruciatus: et misere neces artificii languore lentate. Stridula catenarum onera: ceci carceres profundum pedorem excogitata acuminum stramenta: et indormitabilium vexationum (0732A)inquietam quietem. Nihil non cruentum in Martyres potuit inferre: qui suam seviciam puduit publicare. Quia novorum Martyrum virtus solennitate confessionis excessit furiam persequentis. Quamvis autem cauta versutia memoriam monimentorum tentaret abolere: non potuit tamen cuncta subtrahere. Fraudantur annalia: mirabilia perseverant. Delentur pagine: mansere virtutes. Servavit fides majora: quam perdidit. Siquidem post decursas omnium conflictuum questiones: cum per ultimam sententiam ducerentur: tantum videbatur persecutoribus ad supplicium: quantum Martyribus ad triumphum. In conspectu omnium anulum atque orarium auris: ad celum subvehenda miserunt. Suscipiuntur obsequente flatu: in favoris divini testimonio fielium pignora (0732B)ferculorum. Rarescunt diu sequentibus oculis stupefacta miracula: et evanescente jam summi aeris spacio: fraudatur inspectio destituta. Intrant astrorum secreta dignanter suscipienda donaria: non precio extimanda: sed merito. Anulus refert fidei signum: orarium confessionis indicium. Martyrii munera utraque testata: illud oris: hoc cordis. Quia juxta divinam sententiam: et in corde fides est: et in ore confessio. Hec circa Martyres nostros dignationis divine fuere principia: sed nunc manent: eternaque manebunt potiora premia consecuta. Per te Trinitas Deus: cui omnes Angeli atque Archangeli 319 non cessant clamare: ita dicentes. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es Domine Deus noster: propiciatio fidelium: et (0732C)redemptio animarum. Tu enim sanctus omnia sanctificas: et sanctitate ad te conversa perlustras. Quem recte et vere totius celi militia conclamat sanctum: cujusque incorruptum ut sancti simus habemus preceptum. Unde nos tibi rerum conditor: quamlibet impuris offeramus hostiam meritis: ad instar tui (0733A)corporis et sanguinis: in tuorum tamen gemino Martyrum festo: precibus deprecamur immensis: ut ad tuorum sanctificationem servorum: placido et sereno intuitu: tuum mereamur cum benedictione respectum. Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Intuere propicius summe clementissime Deus: et de illa etheree arcis quadriformis machine sede: hec libationum munera vultibus attende serenis. Geminumque sanctorum Martyrum tuorum Emeterii et Celedonii sacrificium recolens et triumphum: hec que in eorum annuo natali litantur: solita benignitate sanctifica. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
(0733B)Ecce sacrorum fratrum sacra solennia celebrantes: te Deum pietatis intentione rogamus. Ut quorum conditione corporum Hiberam dedicas terram: eorum precibus in pace: omnem in tuo sanguine redemptam tuearis Ecclesiam. Quo eisdem suffragantibus a te promereamur audiri: a quo preceptum suscipimus exorandi. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum
Benedictio. Omnipotens Deus ad quem beatissimi Emeterius et Celedonius Martyres: ob confessionis fideique signaculum orarium atque anulum celis subvehenda miserunt: conservet vos utroque munere gratiarum. R\. Amen. Ut per eos et fidei et confessionis virtute pollentes: eterni celestis (0733C)patrie habeamini cives: quorum hodie geminum festum celebratis ovantes. R\. Amen. Quo sicut alumna plebs de eorum gemina susceptione corporum gratulatur: sic tota Ecclesia eorum se tueri ac defendi patrociniis gratulemur. R\. Amen. Per misericordiam ipsius etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et. Dicat Chorus. Gustate et videte. Com. Refecti Christi corpore. Oratio. Domine Deus omnipotens qui es. Quere in Sanctorum Juliani et Basilisse. fol. 287. Et si venerit istud festum in tempore Quadr. dicatur loco. Gustate. Qui venit ad me. Com. Repletum est gaudium nostrum. Oratio ut supra. fol. 98.
Thome de Aquino:
Omnia dicantur unius Confessoris Doctoris. fol. (0733D)432.
Perpetue et Felicitatis Martyrum:
Omnia dicantur plurimarum Virg. fol. 438.
(0734A)Apolonie Virginis et Martyris:
Omnia dicantur unius Virginis. fol. 436.
Facundi et Primitivi Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Mart. fo. 430.
Gregorii Pape:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
Leandri Episcopi et Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris Pont. fol. 432.
Leonis Pape et Mart.:
Omnia dicantur unius Mart. Pontificis. fol. 423.
Patricii Episcopi:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fo. 432.
In festo S. Gabrielis Archangeli:
Omnia dicantur ut in festo Michaelis. fo. 390.
Eduardi Regis et Martyris:
(0734B)Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
In festo S. Joseph Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
Euchberti Episcopi et Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris. fo. 432.
In festo S. Benedicti Abbatis:
Omnia dicantur unius Confessoris. fo. 432.
Pauli Episcopi et Confessoris:
Omnia dicantur unius Conf. Pont. fo. 432.
Annunciatio Beate Marie:
Omnia dicantur ut in alio festo quod dicitur S. Marie de la O. fol. 32.
Marcelli Pape et Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessor. Pont. fo. 432.
(0734C)Theodosie Virginis:
Omnia dicantur unius Virginis. fol. 436.
S. Ambrosii Episcopi et Confess.:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
In festo S. Isidori Episcopi et Confessoris:
Omnia dicantur ut supra.
In Sancti Fructuosi Episcopi Bracharensis:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fol. 432.
320 Toribii Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris fo. ut supra.
Eleuterii Episcopi:
Omnia dicantur unius Confess. fol. 432.
Victoris Bracharensis Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
Eufemie Virginis et Martyris:
(0734D)Omnia dicantur unius Virg. fol. 436.
Tiburcii et Valeriani Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
(0735A)Vitalis Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
Georgii Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
Felicis et Fortunati Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
Sancti Proficii Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
In festo Sancti Marci Evangeliste:
Omnia dicantur ut in festo Sancti Mathei Apostoli. fol. 382.
Cleti Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
Marcellini et Petri Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 421.
(0735B)Sancti Georgii:
Omnia dicantur unius Martyris. 421.
Vitalis Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 421.
Petri Martyris de Ordine Predicatorum:
Omnia dicantur unius Martyris precipui, fol. ut supra.
In festo Apostolorum Philippi et Jacobi:
Omnia dicantur ut in festo Apostolorum Petri et Pauli. fol. 335.
In festo SS. Torquati et Comitum ejus Episcoporum.
Officium.
Dabo Sanctis meis. fol. 426.
(0735C)Oratio. Hi sunt Domine septem facule hujus Hesperie finibus indite: ad effugandam ejus tetre (0736A)noctis infidelitatem celitus misse. Ob hujus ergo muneris gratia a te nobis conlata: reficiat nos fragrantia odoris evangelice doctrine a timiamate preceptorum digne redolentium. Ex quo dogmate plenius referti: id ipsum corda et mens nostra parturiat: quod a te judicii tempore remunerari merito digna petitio nostra efflagitat. R\. Amen. Per misericordiam tuam etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. XLIIII).
Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a seculo: dominantes in potestatibus suit homines magni virtute et prudentia sua prediti: nunciantes in prophetis dignitatem prophetarum. Et imperantes in presenti populo: et virtute populi (0736B)sanctissima verba. In puericia sua requirentes modos musicos: et narrantes carmina scripturarum. Homines divites in virtute: pulcritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibus gentis sue gloriam adepti sunt: et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt requirunt nomen narrantes laudes eorum: et sunt quorum non est memoria. Perierunt quasi non fuerint: et nati sunt quasi non nati: et filii ipsorum cum ipsis. Sed illi viri misericordes sunt: quorum pietas non defuit: et cum semine ipsorum perseverant bona: hereditas nepotum illorum. Et in testamentis stetit semen illorum: et filii illorum propter illos. Usque in eternum manebit semen eorum: et gloria eorum non derelinquetur. Corpora (0736C)eorum in pace sepulta sunt: et nomen eorum manebit in generatione et generatione. Sapientiam ipsorum (0737A)narrent populi: et laudem eorum nunciet Ecclesia. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Psallendo. In omnem terram. Epistola. Fratres: gratia vobis. Evangelium. Si manseritis in me. Lauda. Alleluja. Celi enarrant. Sacrificium. Venite benedicti. Require omnia in festo Apostolorum Petri et Pauli. folio 335.
Missa. Diem hunc dilectissimi fratres: in quo memoria nostrorum vatum excolitur: quorum presentiam nostris urbibus auctoritate Apostolica destinatam fuisse cognoscimus: devotis mentibus excolamus. Petentes a communi Domino et Salvatore nostro Jesu Christo: ut quorum doctrina occidue partis inlustrata est terra: eorum precibus (0737B)a malis omnibus nostra expientur precordia. R\. Amen.
Alia Oratio. Christe Dei fili: qui per totum mundum discreta predicantium presidia mittens: hos nostris partibus destinasti Doctores. Torcatum videlicet et Secundum. Indaletium. Tesefontem. Eufrasium. Celicium. et Esicium. quorum ignitis predicationum 321 jaculis error perfidie Hispaniarum partibus inlapsus abscederet: exceptionis nostre suscipe votum: et hos nobis prepara in solacium: quos patronos sibi plebs vernula confitetur. Ut quorum predicatione fidei flamma nostris terris invecta est: eorum obtentu: et expiata coram te maneant corpora nostra.
R\. Amen.
(0737C)Post nomina. Oratio. Deus Dei fili cujus nomen mirificum per ora predicantium dilatatur: da nobis: ut Torquati tui precibus: et sociorum ejus in odorem unguentorum tuorum post te usquequaque curramus. Qualiter obliviscentes ea que retro sunt: sic ad superne vocationis bravium precurramus: ut de nominibus nostris celesti pagina annotatis: perenni gaudio exultemus: id nobis specialiter conferens: ut pro defunctis omnibus nos exaudias postulantes.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Ingeniti Patris unigenite Jesu Dei fili: qui septiformi illo gratiarum Spiritu discipulos implens: septem nostris partibus: turbas septem videlicet presules destinare dignatus es: qui septiformi gratiarum ubertate repleti: ceca portionis (0737D)nostre vel nubila sui presentia enubilarent. Da in nobis serenum lumen justicie: eterni luminis pacem: sempiterna Sancti Spiritus ubertatem. Quo tue pacis commodo opulentius pleni: gloriosa faciei tue mereamur presentiam contemplari.
R\. Amen.
(0738A)Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere semper eterne omnipotens Deus. Cujus gloriosi nominis fidem doctorum ductiles preconcinunt tube: et specialium locorum predicandi privilegio gaudent: ex quorum numero hos agnoscimus septem presulatus gratia preditos: et nostris partibus ab Apostolis destinatos. Torquatum videlicet: Secundum: Indaletium: Tisifontem: Eufrasium: Cecilium: et Esicium. Quos ob fidem Catholice institutionis tradendam: institutio Apostolica Hispanis destinat. Quorum prophetatio gloriosa et nostris urbibus jam vicina: ea nos gaudiorum innovat cultu: que miraculorum est acta profectu. Nam dum missis discipulis in hujus urbis convicinitatem escarum emi parum aliquod precepissent: agunt asecle precepta (0738B)sibi: que jussa sunt. Sed ecce subito dum idolis homines sacrificare conspiciunt: agnitis perfidis religionis patulo cultu: fervido cursu usque ad fluvium perfidorum turba prosequitur. Sed pons illic antiqua mole constructus dat utrique partis terminum. Nam id instar antique historie cum transfretavit Israel mare rubrum: salutis iter porrigens: sic nunc fugientibus discipulis beatorum: pons ipse subito miraculo intercedente dissolvitur: et fugientes sanctorum populos salvans: persequentes prorsus perfidos labiles mergit in undas. Illic ad transitum Israelis unda maris dividitur: hic ad salvandos Christi famulos ingentis molis constructura resolvitur. Illic marinis solis fluctibus persequentes intereunt: hic persecutorum cunei dissoluta pontis mole: in fluminis (0738C)alveo demerguntur. Illic Egyptii cum curribus suffocantur: hic perditi cum lapidibus submerguntur: Illic Israelite dimersis hostibus in profundum: Deo laudis canticum promunt: hic simili leticia liberatorum populus gratulatus: hymnum tibi cum sanctis Angelis proclamant: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: Qui discreta terris beneficia tribuens: nostrorum finium oblivisci non passus est: cum sic septeno Pontificum documento nos imbuit: ut septingratia innovati: has hostias illi pro tantis beneficiis exolvere debeamus devoti: quia ipse es Dominus ac redemptor eternus. R\. Amen.
(0738D)Post pridie. Oratio. Deus omnipotens qui ad salvandum partis nostre conventum: septem misisti specula Sacerdotum: eisdem intercedentibus quorum sacratissime memorie tuo recitantur altario: Spiritum Sanctum de tuis sanctis sedibus mitte. Quo et oblatis hostiis sanctificationem: et nostris (0739A)doctoribus profusissimam impercias sanctitatem.
R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Ecce dilectissimi fratris mecum in sublime oculos attollite: hoc a Domino specialiter precaturi. Ut qui gratia fidei Christiane 322 cor beate Luparie dignatus est inlustrare repente: nos in hoc momento ab omni criminum labe dignetur efficaciter expurgare: proclamantes ad te e terris: atque ita dicentes. Pater noster.
Dicat Presbiter. Vicit leo. Tribus vicibus. Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus qui septeno presulum numero: occidue partis plagam dignatus est visitare clementer: ipse vos presentia sue majestatis (0739B)inluminet. R\. Amen. Quique eos ad salvationem destinavit Hispanie: ipse vos eorum predicamentis simul: et precibus dignetur luminosos efficere. R\. Amen. Ut quorum predicamenta suscipitis: quorumque nunc memoriam facitis: eorum post transitum participium habere valeatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Dicat Chorus. Gaudete populi.
Com. Refecti Christi Corpore. Quere folio 193.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita. Quere in festo Sanctorum Juliani et Basilisse. fol. 287. Et ubi dicitur Sanctorum Juliani et Basilisse dicatur Sanctorum Confessorum Torquati et Sociorum ejus.
Athanasii Episcopi et Confessoris:
(0739C)Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fol. 432.
In festo Inventionis Sancte Crucis: Ad Missam. Officium.
Dicite in nationibus: alleluja: Dominus regnavit a ligno alleluja. Et correxit orbem terre: alleluja: alleluja. V\. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. P. Et correxit. V\. (0740A)Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Et correxit.
Oratio. Christe Dei Fili: in cujus nomine per Crucis mysterium omne genu flectitur: da nobis in Cruce tua copiosius exultare. Ut in ejus victoria et inlesi mare secli transeamus: et ad te coronandi post nostrum transitum accedamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Ego Johannes fui in spiritu. Quere fol. 246.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Psallendo. Dominus regnavit a ligno. Etenim correxit orbem terre: qui non commovebitur. V\. (0740B)Letentur celi et exultet terra. P. Qui non.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. X).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: aperiens Petrus os suum dixit. In veritate comperi: quoniam non est personarum acceptor Deus: sed in omni gente: que timet eum: et operatur justiciam: acceptio est illi. Verbum enim suum misit filiis Israel enuncians pacem per Jesum Christum: hic est enim omnium Dominus. Vos autem scitis quod factum est verbum per universam Judeam: incipiens enim a Galilea post baptismum quo predicavit Johannes Jesum Nazareth: quomodo unxit eum de Spiritu Sancto et virtute: qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes (0740C)oppressos a diabolo: quoniam Deus erat cum illo. Et nos testes sumus omnium que fecit in regione Judeorum et Hierusalem. Quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die: et dedit ei manifestum fieri non omni populo: sed testibus preordinatis a Deo: nobis qui manducavimus: et bibimus cum illo: postquam resurrexit a mortuis: per dies quadraginta. Et precepit nobis (0741A)predicare populo: et testificari quia ipse est: qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophete testimonium perhibent: remissionem peccatorum accipere in nomine ejus qui credunt in eum. Adhuc loquente Petro verba hec: cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum: et obstupuerunt qui erant ex circumcisione fideles: qui venerant cum Petro: quia hec in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. Audiebant illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus. Numquid aquam quis prohibere potest: ut non baptizarentur hi: qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum: ut maneret apud eos aliquot diebus. Audierunt autem (0741B)Apostoli et fratres qui erant in Judea: quoniam et gentes receperunt verbum Dei: et honorificabant Deum. R\. Amen.
323 Evangelium. Dominus noster Jesus Christus perambulabat Hierico. Quere in Dominico post Pentecost. fol. 264.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Tu es Crux fidelis: in qua pependit salus nostra. P. Alleluja.
Sacrificium. Hec dicit Dominus qui erat et qui est. Require retro in IV Dominico Pasche. fol. 241.
Missa. Hierosolimis inventio Sancte Crucis ab Helena Regina sub Constantino Imperatore: cujus et ipsa extitit mater. Inventionis autem preciosi Ligni (0741C)historia cognitu digna: ita se habet. Adrianus qui undecimus Cesar: et Imperator Rome erat: estimans se fidem Christianam loci injuria perempturam in loco passionis simulacrum Jovis consecravit: et Bethleem Adonidis fano profanatus est: ut quasi radix et fundamentum Ecclesie tolleretur: (0742A)si in his locis idola colerentur: in quibus Christus natus est: ut pateretur: passus est: ut resurgeret. Surrexit: ut regnaret. Judex vel Rex ut judicaret. R\. Amen.
Alia Oratio. Helena tamen Regina divinis admonita visionibus Hierosolimam petiit: atque ibi locum in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo affixum pependerat: ab incolis perquirit: qui idcirco ad inveniendum difficilis erat: quia ab antiquis persecutoribus simulacrum in eo Veneris fuerat defixum: ut siquis Christianorum in loco illo Christum adorare voluisset: Venerem videretur adorare: et ob hoc infrequens: et pene oblivioni datus fuerat locus. Sed cum ut supra diximus religiosa femina properasset ad locum: celesti sibi judicio designatum: (0742B)cuncta ex eo prophana et polluta deturbans: in altum purgatis terre sordibus: tres confuso ordine reperit cruces. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus amplius ineffabilis: quam inestimabilis: concede nobis unde te existimemus: quantum de te natura humana sufficit: et enarrare possimus. Aspira placatus votis et sacrificiis omnium. Et qui in die Crucis et passionis tue sanctorum quiescentium de sepulcris corpora suscitasti: non permittas ab inferno inferiori fidelium animas detineri: sed in tuorum requie electorum facias conlocari. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Christe Domine Dei atque hominum mediator: qui per sanguinem Crucis tue: cuncta que in celis et que in terris sunt: pacificare dignatus (0742C)es. Hoc per tropheum passionis tue tua pietas egit: quod et initio tue secundum carnem nativitatis Angelus nunciavit: omnisque celestis exercitus proclamavit. Gloria semper Deo in excelsis: et in terra pax hominibus bone voluntatis. Hoc et post triumphum Crucis tua placabilitas suis: et commendavit (0743A)discipulis: et donavit. Ut in hoc hominibus tui ministri apparerent: si perfectam pacem et concordiam invicem custodirent. Presta igitur Domine: ut ii qui vexillum crucis tue in frontibus gestant: puram atque sinceram cum fratribus retineant charitatem: et nos in osculo sancto digneris reconciliare perenniter. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: tibi sacrificiorum vota persolvere: te in laudis preconio indesinenter attollere: et in conspectu admirande clementie tue preteritorum temporum acta recolere. Ac de utriusque Ade: illius scilicet habitatoris paradisi: et istius redemptoris humani generis exempla proponere. (0743B)Ille quidem prior: iste melior. Ille terrenus: iste celestis. Ille de limo fictus: iste de verbo conceptus. Tunc diabolo suadente Eva decipitur: nunc Angelo nunciante: Maria clarificatur. Tunc per invidiam serpentis: homo qui creatus fuerat perimitur: nunc per misericordiam redimentis homo qui perierat liberatur. Ille per transgressionem legis paradisum amisit: iste per passionem Crucis mundum adquisivit. Ille per indicte arboris gustum mortem incurrit: iste per gloriose Crucis triumphum mortem devicit. Ille post admissum peccatum sub arbore absconditur: iste propter delictum nostrum in Cruce levatur. Tunc post vetite arboris contagionem Sol meridie friguit: nunc in nostre Crucis manifestatione medio die Sol occidit. Tunc homo mandatum (0743C)non custodiendo de paradiso pellitur: nunc latro Christum confitendo in paradiso introducitur. Unde rogamus 324 et supplices quesumus clementissime Pater: per inclite Crucis inenarrabile sacramentum: per Domini nostri Jesu Christi filii tui ammirabile regnum: in hodiernum diem in quo Crucis ejus festivitatem inventionis celebramus: nos cum leticia spiritali: et modesta exultatione peragere concedas: et inter celestium virtutum laudes humilitatis nostre voces suscipias: supplici confessione dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: et benedictus Dominus (0744A)noster Jesus Christus filius tuus. Qui se pro peccatis nostris crucifigendum impiorum manibus tradidit: qui proprias manus in Cruce pro nobis extulit. Qui principatum et adversas potestates per Crucis mysterium abdicavit: ac totius humani generis delicta in ipsa Cruce transfigens: tibi se immaculatam hostiam obtulit: et a nobis exiguis servis pro sui commemoratione indesinenter offerri precepit. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Meminimus quidem omnipotens Pater: et fideli mente retinemus Domini nostri Jesu Christi filii tui: traditum nobis nativitatis ejus innenarrabile sacramentum: preclarum devicta per Crucem morte triumphum: atque gloriosum ad celos post Crucis passionem ascensum. Credimus etiam immensum et (0744B)incomprehensibile consempiternum tecum ejus et consubstantiale principium: ipsum quoque venturum confitemur judicem mortuorum atque viventium. Unde quesumus tremende clementissime Pater: ut hanc hostiam in similitudinem corporis et sanguinis ejus tibi oblatam: per signum Crucis sanctifices: et benedicas: in signum Crucis suscipias et assumas: nobisque famulis tuis ejusdem Crucis vexillo prenotatis placatus distribuas: et benignus impercias. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Gratias tibi agimus omnipotens eterne Deus: et Domino nostro Jesu Christo filio tuo. Qui nos per sanguinem Crucis sue redemit: qui pro delictorum nostrorum indulgentia ad te de Cruce clamavit. Qui (0744C)discipulos suos antequam ad Crucis passionem veniret: sic docuit orare et dicere. Pater noster.
Dicat Presb. Vicit leo. tribus vicibus. Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus: qui extensis manibus pependit in ligno: omni vos purificet a delicto. R\. Amen. Repleatque vos vino prudentie: qui aceti poculum bibit appensus in Cruce. R\. Amen. Ut per Crucem Crucifixi solemnitatem inventionis sancte Crucis: celebrantes: nunc et in eternum salvemini. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri (0745A)etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat chorus. Gaudete populi. Com. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resurrectionis. fol. 193.
Oratio. Christe Jesu qui mortalitatis nostre forma suscepta: mortis nostre et Crucis voluisti sustinere injuriam: da nobis: ut Crucis tue munimine circumsepti devincamus omnes laqueos inimici. R\. Amen: Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solemnia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Alexandri: Eventii:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
Quiriaci Episcopi et Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 421.
(0745B)Johannis ante Portam Latinam:
Omnia dicantur ut in alio festo: quod fit in Nativitate Domini nostri Jesu Christi. fo. 45.
S. Tripete Virg.:
Omnia dicantur unius Virg. fo. 436.
Domicile Virginis:
Omnia dicantur unius Virginis. fo. 436.
Revelatio S. Michaelis:
Omnia dicantur ut in alio festo S. Michaelis. fo. 390.
Isidori Militis:
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 421.
Gregorii Nazianzeni:
Omnia dicantur unius confessoris. fo. 432.
Translatio S. Nicolai:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fo. 432.
(0745C)Gordani et Epimachi Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Mart. fo. 431.
Pontii Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 421.
Nerei et Achilei atque Pancratii Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum.
Victoris et Corone Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Mart. fo. 430.
Bonifacii Confessoris.
fo 432.
(0746A)Potentiane Virginis et Mart.:
Omnia dicantur unius Virginis. fo. 436.
325 Translatio S. Dominici:
Omnia dicantur unius Confess. fo. 432.
Urbani Pape et Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris Pont. fo. 423.
Translatio S. Francisci:
Omnia dicantur unius Confess. fo. 432.
Augustini Episcopi Anglorum:
Omnia dicantur unius Confess. Pont. fo. 432
Germani Episcopi et Confessoris:
Omnia dicantur unius Conf. Pont. fo. 432.
Petronille Virginis:
Omnia dicantur unius Virg. fo. 436.
Marcellini et Petri Martyrum.
(0746B)Omnia dicantur plurimorum Mart. fo. 430.
Medardi et Geraldi Episcoporum:
Omnia dicantur plurimorum Conf. fo. 434.
Primi et Feliciani Mart.:
Omnia dicantur plurimorum Mart. fo. 430.
Barnabe Apostoli:
Omnia dicantur ut in festo S. Mathie Apostoli fo. 382.
Enofri Confessoris:
Omnia dicantur unius Confess. fo. 432.
Basilidis. Cirini. Naboris Mart.:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
Antonii de Padua Confessoris:
Omnia dicantur unius Confess. fo. 432.
Basilii Episcopi et Confessoris:
(0746C)Omnia dicantur unius Confess. Pont. fo. 432.
Viti et Modesti Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
SS. Cirici et Julite Mart.:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
IN FESTO S. MARTYRUM ADRIANI ATQUE NATALIE. Ad Missam. Officium.
Dabo vos nominatos in gloria: alleluja: in omnibus diebus vite vestre: alleluja: alleluja. V\. Benedicti vos a Domino qui fecit celum et terram. P. (0747A)in omnibus. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. In omnibus.
Oratio. Omnipotens sempiterne Deus presta nobis: ut obtentu beatorum: Martyrum tuorum Adriani atque Natalie salvemur in mundo: qui repausatio sanctis tuis existunt in ergastulo. Et qui plagis beatorum exhibuerunt diligentiam: peccantibus curam prorogent indefessis. V\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lectio libri Ecclesiastici Salomonis ( Cap. XI, XXVI).
R\. Deo gratias.
(0747B)Datio Dei permanet justis: et profectus illius successus habebit in eternum. Mulieris bone beatus vir: numerus annorum ejus inestimabiles. Mulier fortis oblectat virum suum: et annos vite illius in pace implebit. Pars bona mulier bona in parte bona: timentium Deum: dabitur viro pro factis bonis. Gratia mulieris sedule delectabit virum suum: et ossa illius impinguabit. Disciplina illius datum Dei: mulier sensata et tacita: non est immulatio erudite anime. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata omnis autem ponderatio non est digna continentis anime. Sicut Sol oriens in mundo in altissimis Dei: sic mulier bona species in ornamento domus est. Lucerna splendens super candelabrum sanctum species faciei super etatem stabilem. Columne (0747C)auree super bases argenteas: et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Fundamenta eterna super petram solidatam: et mandata Dei in corde mulieris sancte. R\. Amen.
(0748A)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Psallendo. Mirabilis Deus in Sanctis suis. V\. Manda Deus virtutem tuam: confirma Deus quod operatus es. P. In Sanctis. Dicat Presb. Silentium facite. Epistola. Debitores sumus non carni. Evangelium. Nihil opertum. Quere plurimorum Martyrum. fo. 429. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja. V\. Ambulabunt sancti in albis: quoniam digni sunt: et non delebo nomina eorum de libro vite. P. Alleluja.
Sacrificium. Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo sanctorum: alleluja. V\. Consurget Michael princeps magnus: et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus: et qui ad justiciam erudiunt multos: fulgebunt quasi stelle in (0748B)perpetua eternitate: pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia populo sanctorum.
Missa. Adriani beatissimi atque Natalie dilectissimi fratres hodierno die: et predicanda nobis et adsequenda exempla sunt: qui conceptus Sancti Spiritus pleni: dum concessa inter se conjugii connubia servant: Christo nupturi spiritualem thalamum in suis cordibus parant. Cum et in 326 illo gloria fuerit dimicandi: et in illa felicitas obsequendi. Illum fidelis virorum turba concelebret: huic femineus chorus hymnum dicat. Illum viri ad vincendum in sui imitatione proponant: hanc femine in obsequendo imitabilem habeant. Sit in illum viri exemplum contemnendi humana: sit in hanc feminis famulandi probitas adsequenda. Per illum (0748C)viri adsuescant mundum despicere: per istam doceantur femine suis viris obtemperare. Discant per illum viri subire certamina passionis: discant per istam femine obedire passuris. Quo utrorumque (0749A)exemplis incitati a virtutibus: et per illum superemus vitia: per quem devicte sunt pene. et per istam obsequii capiamus mercedem: per quam sanctorum curate sunt plage.
R\. Amen.
Alia Oratio. Eterne et inestimabilis Deus summe: In quo beatissima famula tua Natalia vehementi gaudio exultavit: cum sibi conjunctum beatissimum Adrianum ad te conversum tota fidei devotione cognovit. Tu nos in te credentes ac de te sperantes utrorumque etiam suffragatione justifica. Ille nos exemplo suo fortiores efficiat: hec et curandos regat: et curatos tibi exhibeat. Per illum turpes ad virtutes animi excitentur: per hanc vulnerum abdita medeantur. Suscitandos ille suscipiat: quos vitandos (0749B)ista custodiat. Ille curatis gloriam: hec curandis adhibeat medicinam. Colligat ille: quos ista non reprobet. Curetque ista: quos ille glorificet. Quo per utrosque sic curandis adhibeatur salvatio: ut curatis donetur eterne glorie plenitudo. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Jesu Dei Patris fili: qui es et victoria Martyrum et corona victorum: in hoc Sanctorum tuorum Adriani atque Natalie festo concede offerentibus indulgentiam pro delictis: et sepultis beatorum animari consortiis. Ut tam nos quam illi cum eis in futura vita mereamur habere partem: cum quibus idem tuus beatissimus Adrianus a gentili conversus errore: sua voluit adnotari professione. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui beatos Martyres tuos (0749C)Adrianum atque Nataliam conjugali federe copulatos: ad tantam gloriam provexisti: ut et ille patiendi munere: et hec locupletaretur obsequendi mercede: presta nobis ut devictis viciorum carnalium incentivis: atque perfecte coram te exhibentes nostre mysterium servitutis: muneribus ditemur a te pacis eterne: atque dulcedinis. Quo ita tibi placabiles simus charitatis ex opere: ut illic post transitum: qua idem Sancti requiescunt: jocundemur in pace.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui beatissimo Adriano cum suis (0749D)sociis: et certandi confidentiam: et remunerationis exhibuit gloriam. Quique tanto fidei ardore: archanum (0750A)pectoris famule sue Natalie inlustravit: ut que non excepit martyrium martyrii tamen consequi mereretur effectum. Cum martyrium quod perferre ab hoste non timuit: ceteris sanctis predicationis verbo amabile fecit. Illa quippe dum pietatis exhibuit cultum: pietatis capit premium. Et dum miserationis impendit solacium: ad misericordiam pervenit usque effectum. Quia quibus quantisque compassionis atque solacii exhibuit verbum: cum tot tantisque commune creditur suscepisse martyrium. Ac proinde digna et venerabilis femina sanctis omnibus obsequens: cum omnibus patiens: cum omnibus gaudens communiterque cum omnibus regna celestia tenens: exaudiatur pro nobis a te Deus Pater: clemens atque sanctissime. Quo per eam et facinorum (0750B)careamus inlecebris: et regnum teneamus cum tuis omnibus Sanctis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes.
R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui ita fervore ignis sui sanctorum corda inflammat: ut sit illis omne quod cupiunt licitum: liceatque eis implere quod cupiunt: dum ea cupiunt implere que sancta sunt. Etenim Natalia sanctorum vulnera curans: eorumque in passionibus non in crudelitate sed compassione exultans: cum per ultimam mortis sententiam Adrianus 327 cum sociis suis passi essent letale exitium: cucurrit illa ad virum: et desectam corporis ejus manum sibi amoris usurpavit (0750C)in signum: ut ea pars membri in qua significabatur affectus operis: esset illi pro mentione in solacio charitatis. Quo per hanc amor viri semper in ejus viveret corde: et veram quodammodo ejus presentiam retineret. Sit ex hoc gloria tibi Pater omnipotens: qui tot beneficia ancille tue erga Sanctos exhibita remuneraturus aspiciens: lachrimisque ejus ineffabili pietate respondens: illorum eam glorioso cetui adgregasti: quorum eadem hic degens plagis curationem exhibuit. Per Christum Dominum ac Redemptorem eternum.
Post pridie. Has tibi Domine in solennitate tuorum Sanctorum Adriani atque Natalie victimas offerentes: adclinati supplicatione rogamus: ut eorum intercedentibus meritis: des veniam nostris peccatis. (0750D)Quo exemplo Natalie: que viri sui sanguine se letabatur perunctam: nos quoque de corpore et sanguine (0751A)unigeniti filii tui libantes: consecutos nos gaudeamus spiritus unctionem internam: et misericordiam copiosam. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Deus qui peccatores sine merito salvas: et justos ex gratia precedente glorificas: quique Adrianum ex infidelitate revocasti ad fidem: et Nataliam obsequiali coronasti ex munere: nostris quesumus in eorum festo et iniquitatibus parce et spirituali nos ardore succende. Quo spiritualiter accensi in intimis ad te proclamemus e terris. Pater noster.
Si istud festum evenerit in tempore Resurrectionis dicat Presb. Vicit leo. Tribus vicibus. Quere fo. 198. Postea dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0751B)Benedictio. Omnipotens Deus respiciat vota vestra: qui Adrianum martyrii palma: et Nataliam obsequendi glorificavit ex gratia. R\. Amen. Illorum quoque vos suffragio tueamini: quorum plagis Natalia famulatus sui dependit obsequio. R\. Amen. Ut in presentis diei solennitate orantes: et hic et in futuro eorum gaudii mereamini esse participes. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Si venerit istud festum in tempore Resurrectionis dicat Chorus. Gaudete populi.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in vigilia Resurrectionis. fo. 193.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita. Quere in festo Sanctorum Juliani et Basilisse. fo. (0751C)287. Et ubi dicitur Sanctorum Juliani et Basilisse dicatur Sanctorum Adriani atque Natalie.
Marci et Marcelliani Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
Gervasii et Prothasii Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
Florentie Virginis:
Omnia dicantur unius Virginis. fo. 436.
Silvestri Pape et Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 421.
Consortie Virginis cum XI. millium Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 430.
In Dominico pro adventu Sancti Johannis ad Missam. Officium. Dominus regnavit. Quere in Dominico post Epiphan. fo. 64. Dicat Presb. Per omnia (0751D)semper secula seculorum. R\. Amen. Dicat Presb. Gloria. Benedictus Dominus Deus Israel. Et Chorus cantet omnia alia usque in finem cantici sine Gloria.
Oratio. Domine Deus qui adventum unigeniti filii tui: Johannem puerum precurrere voluisti: ut missus (0752A)a te viam Christo incredulorum cordibus prepararet: et sanando contribulatos corde: et cecis restituendo luminis claritatem. Suffragio ejus et cecitatem cordis nostri inlumina: et tribulationes cordium nostrorum in eternum gaudium muta: ut qui in nativitate unigeniti filii tui gaudio Christiano attollimur: in adventu judicii ejus: nullis penarum vinculis contristemur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Esaye Prophete ( Cap. XL).
R\. Deo gratias.
Consolamini consolamini popule meus: dicit Dominus Deus vester. Loquimini ad cor Hierusalem: et vocate eam: quoniam completa est malicia ejus: (0752B)dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Vox clamantis in deserto: parate viam Domino: rectas facite semitas Dei nostri 328 in solitudine. Omnis vallis exaltabitur: et omnis mons: et collis humiliabitur. Et erunt prava in directa: et aspera in vias planas. Et revelabitur gloria Domini: et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Vox dicentis clama: et dixi. Quid clamabo? Omnis caro fenum: et omnis gloria ejus quasi flos agri. Et siccatum est fenum et cecidit flos. Verbum autem Domini Dei nostri stabit in eternum. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Expectabam Deum: qui me salvum (0752C)fecit a defectione et tempestate. V\. Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. P. A defectione.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Ephesios ( Cap. IIII).
R\. Deo gratias.
Fratres. Obsecro vos ego vinctus in Domino: ut digne ambuletis vocatione: qua vocati estis. Cum omni humilitate et mansuetudine. Cum patientia supportantes invicem: in charitate soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus: et unus spiritus: sicut et vos vocati estis in una spe vocationis vestre. Unus Deus: una fides: unum baptismum. Unus Deus pater omnium qui super omnes est: et per omnia et in omnibus vobis. Unicuique (0752D)autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi in qua ipsi vocati estis. Propter quod dixit. Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quod autem ascendit: quid est nisi quia et descendit primum in (0753A)inferiores partes terre. Qui descendit ipse est: et qui ascendit super omnes celos: ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos: quosdam autem Prophetas alios: vero Evangelistas alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus mysterii in edificationem corporis Christi. Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei: in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis Christi. R\. Amen.
Evangelium. Initium sancti Evangelii Jesu Christi filii Dei. Quere in Dominica sexta Adventus Domini. fo. 19. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Lauda. Alleluja. V\. Laudem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomen sanctum (0753B)ejus. P. Alleluja.
Sacrificium. Vox clamantis in eremo: parate viam Domino: rectas facite semitas Dei nostri alleluja alleluja. V\. Alleluja. Spiritus Domini super me: propter quod unxit me evangelizare hominibus: misit me sanare contribulatos corde: predicare captivis redemptionem: et cecis lumen reddere dicens. P. Parate viam Domino.
Missa. Universitatis potentissimum Creatorem fratres charissimi congregati solenniter adoremus: et predestinati populi benignissimum patrem: coram ipso humiliati salubriter invocemus. Ut pro malis sicut Sol: et bona retribuat: et fideles suos in quacumque die tribulantur: exaudiat. Neque permittat innocentes sub calumniis laborare: sed dignetur (0753C)universos evadere. Donec Regibus fidelibus cum mansuetudine et veritate justiciam largiatur: populis tranquillitate concordiam. Servientes sibi Dominus sine iracundia dominari conveniet: ut vicissim servos ad obediendum sine murmuratione compellat. Exoretur etiam divites non amare divitias perituras: ut per Lona opera delectentur acquirere sempiterna. Ipse pauperes pascat: ipse nudos vestiat: ipse non habentes auxilio protegat. De conclusione captivitatis exules revocet. Et de domo carceris suspirantes in vinculis liberet. Sit pupillis quotidianus adjutor: sit benignus et misericors: viduarum lachrymantium consolator. Beneficia pluviarum consueta non auferat: ut inebriata terra pinguescat. Faciat nos in oratione (0753D)promptissime vigilare: et hoc sacrificium in remissionem peccatorum frequenter offerre. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui presentium hominum vitam agnoscis: diversarum necessitatum passionibus subjacere; exaudi desideria supplicantium; suscipe vota credentium. Sacerdotum auge salutem: (0754A)ut cordis auferat morbos: aut corporis manus medica dolorem mestique pestem pellat egroti. Si judicis aut ira vexat: mitiga tu ira perditum: libera tu ira subjectum. 329 Si ad litem publicam discordes funesta intentio vocat: dissidentium animos pax amica preveniat. Si terreni itineris subeunda vexatio est: Angelum sanctum decerne custodem. Abigat demones: predam bestie: errorem vie: casum fovee: insidias furis: vim latronis. Si adire maria navigaturus fidelis exoptat: tu in invisibilis gubernatoris beneficio sentiendo ingredere. Ut nec mentem in peccatum cupiditas lucro precipitata demergat: nec navem in profundum tempestas vento exagitata dissolvat. Tunc enim felicem substantia pensavit questum: si innocentia non fuerit passa (0754B)naufragium. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Precamur Domine sancte Pater omnipotens Deus: qui omnium corda perscrutaris: et vota perpendis: ut non solum pro dictis petitionibus: verum etiam occultis desideriis nostris: benignus faveas: et adesse digneris. Ad quecumque enim poscenda concurrimus: universa priusquam loquamur intelligis. Offerimus itaque obsecrationes nostras pro egestate inopum: pro laboribus pupillorum: pro injuria vinctorum: pro securitate viantium: pro consolatione et requie fidelium defunctorum: et pro his qui sulcandum navibus equor arripiunt: ut reddantur in adversa securi. Febres omnes passionesque languentium excludantur: neque in aliquos immundi spiritus tentatio potestatem (0754C)accipiat: sed cunctis celesti protectione defensis: oblatio subveniat tui altaris. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui dum sublimia deitatis ascendis: observare nos pacem auctoritate Evangelica precipis: da nobis placidus pacem tuam: ut discordie prona fugiamus: et per pacis bonum celorum ardua conscendamus. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine Deus noster: qui labantem animam et antiquo ulceris dolore confectam: non solum ad amissam revocas dignitatem: et in pristino nitore restauras: sed etiam in partem glorie celestis admittis donando culpam prevaricationis: et remittendo perpetue injuriam mortis. Quod ut ista prestares (0754D)non te nostre pravitatis officiositas: sed illa ingenite bonitatis consuetudo commovit. Tu igitur vinctum afflictumque hominem captivitate depulsa: libertati donasti: et obnoxium lege moriendi vicario munere redemisti. Mittendo unicum filium tuum Dominum nostrum: qui compensatione commercii: dum nos (0755A)liberare contendit: sanguinem fudit. Ita celestis dignitas dum nos indignos prospicit: contumeliis addita subjacuit: omnique se injurie subdidit: dummodo hominem quem in nascendo susceperat: moriendo servaret. Per quem te quesumus et rogamus: ut intendas super hec munerum sincera libamina: que in hoc altare tuum sacrificiorum more detulimus. Ut in conspectu tuo offerentium vota custodias: et verus Sacerdos veram hostiam meritis celestibus benedicas: ac de istis temporalibus cibi immortalitatis sacramenta componas: que sue suavitatis gratia infirmitates corporum: et languores compescant animarum: per ipsum quem tecum et cum Spiritu Sancto in unitate Deitatis: omnes Angeli et Archangeli non cessant conlaudare: ita dicentes. R\. Sanctus.
(0755B)Post Sanctus. Vere sanctus: atque in excelsis mirabilis Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Per quem tibi Deus Pater omnipotens famulantes offerimus sacrificium laudis: et simplicem devotionem nostri cordis. Non enim hic horrido mugitu pecudum: tristis hostia taurus occiditur: aut hircus de gregibus immolatur: sed hostia quam verus Dominus et Sacerdos instituit omnipotens. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Altare tuum Domine manus tue consecratione sanctifica: teque ipsum mentibus nostris leticie et gratie resurrectionis spe ostende. Omnibus tibi servientibus vota que acceptare digneris: inspirando largire: populum tuum placabilis (0755C)respice: atque ad partem gratie salutaris admitte. Confitentibus parce. Letantibus fave: ac tristes per indulgentiam consolare. R\. Chorus. Amen.
330 Ad orationem Dominicam.
Orationem dicturi Dominicam fratres charissimi nihil nostris mentibus cogitatio terrena subripiat: nihilque turpe vel lubricum horrende vanitatis occurrat. Sed penitentes de preteritis: et petentes veniam de futuris cum timore: et fiducia clamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Benedictionis Domini gratia semper vos protegat: et ab omni malo defendat. R\. Amen. (0756A)Mundet vos Dominus ab omni crimine peccatorum: et sibimet placere faciat in eternum. R\. Amen. Ubique vobis Dominus placatus occurrat: et sue benedictionis opem dignanter attribuat. R\ Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fo. 267.
Oratio. Credimus Domine Jesu: quod precursor tuus Johannes: quod prophete in enigmate prophetaverunt: ipse digito ostendit dicens. Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccatum mundi: proinde quesumus et rogamus: ut qui primi adventus tui venturum tempus predicavit: in secundi adventus tui tempore dum judicare veneris vivos et mortuos: nos (0756B)ad dexteram tuam coronandos statuas. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
NATIVITAS SANCTI JOHANNIS BAPTISTE. Ad Missam. Officium.
Angelus Domini dixit Zacharie: alleluja. Ecce Elisabeth in utero concipiet: alleluja: et pariet filium: et nomen ejus Johannes vocabitur: alleluja: alleluja. V\. Tu puer propheta altissimi vocaberis: preibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. P. Et pariet. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Et pariet.
(0756C)Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Gloria in excelsis.
Oratio. Deus qui nos in Nativitate precursoris tui Johannis voluisti gaudere: fac nos plenum gaudium a te in futura examinatione percipere. Ut meritis ejus qui adventum tuum in spiritu et virtute Helie precessisse cognoscitur: et hic et in eternum gaudiis conletemur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio Hieremie Prophete. ( Cap. I).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Priusquam te formarem in utero: novi te: et antequam exires de vulva sanctificavi (0757A)te: et prophetam in gentibus dedi te: et dixi. a. a. a. Domine Deus ecce nescio loqui: quia puer ego sum. Et dixit Dominus ad me. Noli dicere: quia puer ego sum. Quoniam ad omnia que mittam te ibis: et universa quecumque mandavero tibi: loqueris. Ne timeas a facie eorum: quia tecum ego sum: et eruam te dicit Dominus. Et misit Dominus manum suam ad me: et tetigit os meum. Et dixit Dominus ad me. Ecce dedi verba mea in ore tuo: et constitui te hodie super gentes et super regna: ut evellas: et destruas: et disperdas: et dissipes: et edifices: et plantes. Tu ergo accinge lumbos tuos: et surge: et loquere ad eos omnia: que ego precipio tibi. Ne formides a facie eorum. Nec enim timere faciam vultum illorum. Ego quippe dedi te hodie in (0757B)civitatem munitam: et in columnam ferream: et in murum ereum super omnem terram regibus Juda: principibus ejus: et sacerdotibus ejus: et populo terre. Et velabunt adversum te: et non prevalebunt: quia tecum ego sum: ait Dominus: ut liberem te. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et
Psallendo. Tu es Domine qui eduxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris mee. V\. In te jactatus sum ex utero: de ventre matris mee tu es Deus meus: in te est decantatio mea. P. Spes mea. V\. Repleatur os meum Deus laude tua: ut possim cantare gloriam tuam.
Dicat Presb. Silentium facite.
(0757C)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Galathas ( Cap. I).
R\. Deo gratias.
Fratres. Notum vobis facio Evangelium: quod evangelizatum est a me; quia non est secundum hominem: neque enim ab homine accepi illud; neque didici: 331 sed per revelationem Jesu Christi. Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei; et expugnabam illam: et proficiebam in Judaismo supra multos coetaneos in genere meo. Abundantius emulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei: qui me segregavit de utero matris mee: et vocavit me per gratiam suam: ut revelaret filium suum in me: et evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi (0757D)carni et sanguini. Neque veni in Hierosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum: et mansi apud eum diebus quindecim. Alium autem Apostolorum vidi neminem: nisi Jacobum fratrem Domini. Que autem scribo vobis ecce coram Deo: (0758A)quia non mentior. Deinde veni in partes Syrie et Cilicie. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judee: que erant in Christo. Tantum autem auditum habebant: quoniam qui persequebantur nos aliquando: nunc evangelizant fidem: quam aliquando expugnabant: et in me clarificabant Deum. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Ca. I).
In illis diebus. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi: et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati ejus: quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa: et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum: et vocabant eum nomine patris ejus Zachariam. Et respondens mater ejus dixit. Nequaquam: sed vocabitur Johannes. Et dixerunt ad illam. (0758B)Quia nemo est in cognatione tua: qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri ejus: quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem: scripsit dicens: Johannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. Apertum est autem confestim os ejus: et lingua ejus: et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judee divulgabantur omnia verba hec. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo: dicentes. Quis putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu Sancto: et prophetavit dicens. Benedictus Dominus Deus Israel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue. Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui: sicut (0758C)locutus est per os Sanctorum qui a seculo sunt prophetarum ejus. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu: et erat in deserto usque in diem ostensionis sue ad Israel. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. R\. Suavis sit Deo laudatio mea. Ego vero delectabor in Domino. P. Alleluja.
Sacrificium. Sacerdos Zacharias fuit de vice Abia: et uxor illi de filiabus Aaron: erant enim justi ambo ante Deum: incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela: alleluja: alleluja. V\. Apparuit Zacharie Angelus Domini stans a dextris altaris: dicens: ne timeas Zacharia: quoniam exaudita est deprecatio tua: et (0758D)uxor tua Elisabeth pariet tibi filium: et vocabis nomen ejus Johannem: et erit tibi gaudium et exultatio: et multi in nativitate ejus gaudebunt: et erit magnus coram Domino. P. Sine querela: alleluja.
Missa. Expectationi nostre fratres charissimi Dominus Deus noster gaudia desiderata restituens: (0759A)natalem nobis precursoris sui Johannis: verum lumen lucerne preeuntis invexit. Cum festivitate reciprocantium etiam temporum ipsorum vernante leticia qua se nobiscum in gaudio omnis creatura adventum Domini auditura diffudit. Et qui ad nativitatem precursoris sui Johannis annua nos festivitate revocavit: ad suum quoque natale cum profectu totius Ecclesie: et defectu nequicie spiritualis: simili dignatione nos provocet Et qui tanti prophete ortum prius nobis dignatus est nomine manifestare: quam luce: et ante ostendere electionis ejus: quam conceptionis initium: supplicibus tribuat servulis adimplere predicationis ipsius sacratissimum verbum. Quia scilicet preco mirabilis preparandus ac previus prius ab eo preconium laudis: quam viam (0759B)accipere meruit vocis. Atque ut ante ortum ab eo ostenderetur laudandus: quem post ortum ipse ostenderet laudaturum. Precamur ergo corde prostrato et affectu humiliationis devoto: 332 ut aperiat nobis Dominus noster quicquid in cordibus nostris infidelitas claudit: quicquid promissionum ejus gratiam obscuritas lubrici timoris intercipit: et concedat ut natale Angeli sui ante faciem suam missi: os nostrum repleat confessione: cor nostrum roboret fide: cursum nostrum dirigat voce: contentum mortis instruat veritate: agnitionisque innocentiam populo suo ipse impetret: qui eum agnum Dei in populorum expectatione monstravit. Sit ejus laus in ore nostro: ut qui votis solemnia solvimus: verbi munera capiamus. R\. Chorus. Amen.
(0759C)Alia Oratio. Inter laudes tuas: et preces nostras omnipotens Deus: interest hodie beatissimi Johannis prestantissima in gaudiis populorum ordinata nativitas. In qua nobis multiplicis gratie tue dona venerantibus: dum in preconium vocatur ille: qui prestitit suffragium: queritur ille: qui meruit. Qui nobis naturarum omnium creatorem: necdum natus ostendit: ut expers vite sue fieret testis glorie tue. Haberetque prius cognitum lucis Dominum: quam communis luminis usum. Qui in illis coagulati corporis rudimentis: materni uteri lege vivescens: vocem Dominice matris salutantis exciperet: et quod a ministerio devotionis exiliens: motu exultanti responderet: qui ad opus Evangelii nasciturus: matrem de officio necdum editus commoveret. (0759D)Qui predicaturus penitentiam: paterne difidentie errorem intercepte vocis dispendio castigaret: et dubie mentis incredulitatem prophetatus clauderet: cum venture salutis fidem prophetaturus aperiret. In hujus ergo Domine natalicii diei solemnitate gaudentes: pacificas sacrificiorum tibi hostias immolamus: ut Sacerdotalis officii functionem sancti Angeli visitatione dignatus acceptes: faciasque promissa nos credere: credita predicare: predicata non perdere.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Christe Jesu qui virginali (0760A)nasciturus de utero precursorem tuum Johannem senili fecisti exoriri ex alvo: quem lucernam ardentem tuo constituisti in templo: fac nos lucere in Ecclesia tua ardore fidei: et instructione docendi. Charitatis opere: et humilitatis perfectione. Orationis studio: et castimonie documento. Sicque nunc has oblationes offerentis populi fidelis accepta: ut cunctis congrua largiaris remedia. Per eum et spiritale gaudium vivis: et penarum evasionem conferendo defunctis: per quem tibi in cordibus incredulorum: et via est preparata: et indulte gratie primordia sunt ostensa. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui nobis per prophetiam precursoris tui Johannis obumbrantium significationum figuras: aperta veritatis tue manifestatione (0760B)monstrasti: tribue nobis intelligentie lumen: et pacis perpetue charitatem. Ut gratia succedente pro gratia: sic gloriemur in nobis: ut in charitatis unitate constituti: non abutamur antiquis. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Pater: nos tibi gratias agere. Qui humane salutis ita ex prima conditione: sicut ex secunda reparatione solicitus: ne inopinatos nos causa tanti muneris inveniret: ad manifestandum filii tui adventum electissimum Johannem nuncium destinasti. Qui nos de mirabilibus ejus: ipse jam per eum ex nativitate sua mirabilis commoneret: et magnitudinem sequentium rerum rudes adhuc populos credere sui ostensione consuesceret. Nunciaturus Christum: per Angelum (0760C)nunciatur. Predicaturus in populo: predicatur in templo. Ante notus honore: quam tempore. Sic actum est tue dispensationis effectu: ut qui parentibus in incensi est oblatione promissus: gentibus in agnitione luminis sit premissus. Precursurus Verbum: silentium ponit incredulis: et ante processum vite sue: futura infidelitatis damna: muta patris voce loquebatur. Utique ut qui persuasione veteri loquebatur: paterne traditionis obstructum in meliorem Evangelii doctrinam fidelium linguam: nomen novi heredis absolveret. Ecce exultat in utero: ut 333 in parentis visceribus native gentis pectora venturi regis predicatione concuteret. Erumpit in gaudio: ut desperate promissionis taciturnitas filii veritate (0760D)convicta: in testimonium suscepti muneris exclamaret. Prophetat in spiritu: testificatur in Evangelio. Ministrat in Baptismo. Docet in populo. Degit in heremo. Proficit in deserto. Parat vie viam venturum. Nunciat per quem venit: et priorem sibi quem secuturum diceret non tacebat. Erat speculum luminis. Initium baptismatis. Testimonium veritatis. Ut in plenitudine Christi signorum rem post rei signa monstraret. Nuncius salutis. Emulus passionis. Servit propheta baptismo. Baptista martyrio. Ut Christum Dei Filium pro mundi redemptione venturum: quem adnunciare se predicatione sermonis ostenderet: amare se effusione sanguinis (0761A)comprobaret. Unde merito celi celorumque virtutes cum Angelis et Archangelis: hymnum tibi laudis debite cum Seraphin exultant: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es Domine Deus omnipotens. Unitas distinctibilis: et distinctio inseparabilis. Unitas Trinitatis. Et Trinitas summe unitatis. Qui operibus tuis compatiens impassibilis: eo usque misericordiam porrigis: ut ad notescendum salutare tuum: premitteres Johannem puerum tuum previum vie: lucernam luminis: preconem judicis. Vocem Verbi: amicum sponsi. Unde nos pro tuis donis: ejusque bonis tibi litationis victimam offerentes: precamur: ut acceptabiliter eam adsumas: et dignatione consueta benedicas. Atque (0761B)offerentes conformes ejus efficias: qui tibi in commemoratione Jesu Christi Filii tui Domini nostri: devota et prosternata servitute persolvimus. Per ipsum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Convaluisti: Domine Jesu Christe in gratia: et incredulis gentibus sedula testatione claruisti. Te annuncians beatissimus doctor ille Johannes: tam incomparabilis sanctitate: quam singularis magisterii assertor: fontem lavacri sitientibus dabat: sed esse venturum te procul dubio nunciabat. Ille descenderat aquis corpora purgaturus: tu sperabaris corpora redempturus. Ex hujus enim voce cognovimus: unigenitum te Dominum in corporis forma et carne conspicuum: de quo nobis dixit. Ecce agnus Dei: ecce qui tollit peccatum (0761C)mundi. Hic enim: cui et nomen antequam conciperetur dedisti: quem et Spiritu Sancto priusquam (0762A)nasceretur implesti: qui et sterilitatem matris conceptus abstersit: et patris linguam natus absolvit. Oramus ergo te Domine ut hanc oblationem nostram: respicere et benedicere digneris: sicut benedicere dignatus es munus Abel justi pueri tui.
R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Deus qui per beatissimum Johannem precursorem et Martyrem tuum: gentibus universis lumen baptismatis intulisti: ut infidelitatem populorum: quam vane observantie ritus intulerat: regeneratio celestis absolveret: presta ut intercessio tanti vatis que nobis est indulta per lavacrum pie conscientie: proficiat ad exemplum. Ut salutaribus edocti preceptis: sic dicere mereamur e terris. Pater noster.
(0762B)Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Benedictio. Dominus Jesus Christus qui in nativitate precursoris sui: tribuit multis gaudium magnum: det vobis devicta omni tentatione remissionem omnium peccatorum. R\. Amen. Et eadem se presule virtus nunc resultet in voce supplicum: que prolato Johannis nomine: os quondam reseravit paternum. R\. Amen. Ac sicuti eo nascente matri est attributa fecunditas: ita menti vestre: quo sibi fructificet: fidei imperciatur ubertas. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
(0762C)Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
(0763A)Oratio. Deus qui sterili Elisabet senique infructuoso Johannem promissionis filium condonasti: qui dum adhuc inclusus in ejus utero portaretur: Deum in 334 hospitium virginis habitantem sua salutatione prophetavit: te petimus: te rogamus: ut qui predicatione ejus regni celestis aperuisti credentibus januam: suffragio ejus nos perducas ad gloriam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Translatio S. Eligii Episcopi et confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fol. 432.
Johannis et Pauli:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
(0764A)Leonis Pape et Confessoris:
Omnia dicantur unius Confess. Pontificis. fol. 432.
IN FESTO APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. Ad Missam. Officium.
Dabo Sanctis meis primam sessionem: alleluja: in resurrectione eterna: et exquiram illos in gaudio meo. P. Et lux perpetua lucebit eis: alleluja. Et eternitas temporum preparata est: alleluja: alleluja. V\. Benedicti vos a Domino qui fecit celum et terram, P. Et lux perpetua. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. P. Et lux perpetua.
Oratio. Hi sunt Christe Domine amici tui Petrus et Paulus qui tradentes corpora sua ad mortem: (0765A)effecti sunt ductores gratie: fundatores Ecclesie. Quos et unitas precandi: felicitas moriendi nec dividi passa est: nec elidi. Quesumus ergo ut qui illorum doctrina populos fecisti esse credentes: eorum prece nos efficias regni celestis coheredes. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Multam gloriam fecit Dominus. Quere in festo Philippi et Jacobi. fol. 320. Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Psallendo. In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terre verba eorum. V\. Non sunt loquele neque sermones: quibus non audiantur voces eorum. P. Et in fines orbis. Dicat Presb. Silentium facite. Epistola. Gratia vobis et pax a Deo Patre (0765B)nostro et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit. Quere in commune plurimorum Martyrum. fol. 430.
Lectio Sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XV).
In illis diebus: Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Si manseritis in me: et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petite et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus: ut fructum plurimum afferatis: et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater: et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Si precepta mea servaveritis: manebitis in dilectione mea: sicut et ego precepta Patris mei servavi: et maneo in dilectione ejus. Hec locutus sum vobis: ut gaudium (0765C)meum in vobis sit: et gaudium vestrum impleatur. Hoc est preceptum meum ut diligatis invicem: sicut dilexi vos. Majorem hac dilectionem nemo habet: ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Vos amici mei estis: si feceritis que ego precipio vobis. Jam non dico vos servos: quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quecumque audivi a Patre meo: nota feci vobis. Non vos me elegistis: sed ego elegi vos: et posui vos ut (0766A)eatis et fructum afferatis: et fructus vester maneat. Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Celi enarrant gloriam Dei: et opera manuum ejus annunciat firmamentum. P. Alleluja.
Sacrificium. Venite benedicti Patris mei percipite regnum: quod vobis paratum est ab origine mundi: alleluja. V\. Cum venerit filius hominis in majestate sua: et omnes Angeli cum eo: tunc fulgebunt justi sicut Sol in regno Dei: alleluja.
Missa. Magnorum Apostolorum Petri et Pauli non varias diversasque virtutes: quas explicare digna (0766B)predicatione non possumus revolventes: sed supremas et gloriosissimas passiones quas exolvere annua devotione debemus: fratres charissimi: hodie celebrantes: Deum qui ipsorum et sanctorum omnium summa laus est: deprecemur. Ut sicut ipse principaliter in eorum est laudatione laudandus: ita nobis libenter eorum intercessione: qua placandum eum credimus: sit placatus. 335 Ecclesiam suam quam in illis elegit: edificavit: replevit: et docuit: ipsis jugiter pro ea supplicantibus tueatur: fundatam eam in solidissimam petram: tempestatis procella non subruat. Nihil ei per tartareas hereticorum eversiones porte prevaleant inferorum: quas ita humiliati tenebrarum principes tollent: ut elevatis eternalibus portis: quasi in templum suum: sic in nobis unus (0766C)atque idem virtutum Dominus: et Rex glorie celestis introeat. Qui propositas in terrorem fidelium persequentium minas tremendas sue majestatis objectu radiantibus nova luce fulgoribus: vocem verbi perennis avertat. Sibique per ipsam in se credentes humani generis susceptionem inferri: quod fideles suos pati pro suo nomine prospicit protestetur. In se nostri causa dolores excipiens: sibi fieri quicquid contra cultores Christiani nominis impii molliuntur: (0767A)ostendat. Ut cunctis brachii sui magnitudine dominante: omnes se nobiscum in confessione Petri: et predicatione Pauli vivere gratulentur.
R\. Amen.
Alia Oratio. Domine qui beatissimos Apostolos tuos Petrum et Paulum diverso tempore vocationis beneficio elegisti: et uno die passionis merito coronasti: quorum ammirabilis singulorum fides ante obitum mortis inlate: unum fecit claves regni celestis accipere: alium usque in celum tertium penetrare. Cum ille censor credentium constitutus intromittendi illic probos: et excludendi improbos jus teneret. Hic in excessu: supra nubium raptus recessu: ineffabilia divinorum secreta verborum gentium futurus Doctor hauriret: quodque alii Sanctorum (0767B)passi: hoc isti meruere passuri. Hos nobis Domine facito esse patronos: quos fecisti esse magistros. Ut eorum obtentu: venie nostre suffragia sentiamus: quorum ducatu gratie tue instituta suscepimus. In Petro peccatorum nostrorum numerum amplificate modus remissionis excedat: in Paulo venam obstructam postridie: Christi sermone lumine nobis veritatis aperiat. In illo nobis prestetur nutantis seculi fluctibus non demergi: in isto antiqui serpentis morsibus non noceri. Ut nec naufragio malorum perditi: nec veneno vipereo sauciati. Eodem auctore salvemur: quo ille undas superavit: hic viperas.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui Apostolis tuis: (0767C)quorum hodie solennitate gaudemus: in sorte sanctificationis electis clariora nomina tu dedisti. Cum et ille Petrus diceretur: hic Paulus. Ille indito sibi vocabulo usus est: hic mutato: eorum nobis oratione ac favore concede: ut a natura utero segregati vim carnis et sanguinis superantes: facta habeamus fidelium: qui nomina tuorum accepimus filiorum. Ut in nobis et spiritalis addatur ambitus: et carnalis mutetur affectus. Quibus mereamur Sacerdotalium possidere instrumenta virtutum: qui permittimur officia electorum agere Sacerdotum. Has quoque Catholicorum oblationes: velut de captura et manu Petri pulmentarium tibi Christe gratifica: et quasi (0768A)ex ore Pauli: cui loqui dignatus es benedictione ditifica. Omnibus eorum interventu salutaris leticie causa prestetur: cunctosque necessaria ad Deum conversione convertendos ille pascat semper: hic doceat. Cum equalis gratie vicario munere: et ille sic possit: et iste sic pascere. Pro spiritibus etiam defunctorum: quorum nomina ore prolata sunt recitantium: utique pro culpis apud te intercessores existant.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Omnipotens conditor et redemptor: qui ad conversionem gentium et penitentium reconciliationem: duo magna luminaria Pauli litteras: et Petri lachrymas posuisti: ut gratia tua nec illum persecutio: quam amor legis intulerat: nec (0768B)istum negatio: quam timor mortis exegerat: faceret alienos. Da quesumus resipiscere post ignorantiam: flere post culpas: gratiam recuperare post lachrymas. Asserat apud indulgentiam tuam errantium causas et Paulus: cui non obfuit quod nescivit: et Petrus cui non impediit: quod negavit. Potest nos misericordia tua sic sanare: 336 ut vulnera inlata non pareant. Sic restaurare: ut elisos nos adversarius noster fuisse non gaudeat: sic integros facere: ut fortiores expertos esse debiles non agnoscat. Valeat majestas tua absolutis nobis: etiam conscientiam delere peccati: si penam noluerit servare supplicii. Concordiam conferre unanimitatis: et pacem tempori largiri presenti. In te efficere charitate connexos: et a mundi scandalis te propugnante remotos. (0768C)R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Pater: nos tibi ingentes agere gratias: pro multiplici Apostolorum Petri et Pauli gloria: quam eis per diversas munerum distributiones larga satis pietate donasti. Quos et unigeniti tui discipulos: et gentium fecisti esse magistros. Qui ob Evangelii predicationem cum celorum preficiantur in regnis: carcerum clauduntur angustiis. Potestatem accipiunt peccata solvendi: et ferri vinculis alligantur. Sanitatem donant: et egritudines portant. Demonibus imperant: et ab hominibus flagellantur. Mortes fugant: et fugiunt persequentes. Super mare ambulant: et in (0769A)labore desudant. Montes verbo transferunt: et propriis victum manibus querunt. Judicaturi Angelos: in questionem mittuntur. Cum Deo vivunt: in mundo periclitantur. Postremo Christus eis serviens pedes lavat: et facies eorum blasfemantium manus alapis collaphizat. Nihil sustinentibus pene defuit ad tolerantiam: nihil superantibus victorie non adfuit ad coronam. Si recurramus: quot ad testificandam fidei veritatem erumnarum pertulerint in tormentis frequenter suis: superfuere Martyribus. Si in mirabilibus: hoc per Christum fecere: quod Christus. Si in passionibus: hoc sustinuerunt illi necessitate mortali: quod ille voluntate moriendi. Isti ejus viribus: ille suis. Probantes doctrine auctoritatem similitudine: non equalitate doctoris. Implevit (0769B)Petrus suo tempore: quod promiserat ante tempus. Posuit animam suam pro illo: quem se non crediderat negaturum. Quia ad ardue sponsionis celeritatem nimia charitate preventus non intellexit servum pro Domino dare non posse: quod pro servo ante Dominus non dedisset. Similiter non renuit crucifigi: sed equaliter non presumpsit appendi. Obiit ille rectus: iste subjectus. Ille ut majestatem ascendentis sublimitate proferret: iste ut fragilitatem (0770A)descendentis humilitate monstraret. Nec Paulus affectu minor meminit: quem sibi arrogaverat dicens: mihi vivere Christus est: et mori lucrum. Gaudet insanientis ictibus percussoris: domitas jugo Christo offerre cervices: et pro corporis sui capite: dare corporis sui caput. Diviserunt sibi passionis Dominice vestimentum duo milites Dei: unus in patibulo: alter in gladio. Petrus in transfixione: Paulus in sanguine. His igitur dispari mortis genere: non dispari moriendi amore perfunctis. Exultet in eorum doctrinis Ecclesia Catholica: in exequiis religiositas universa: in memoriis Urbs Romana: in patrociniis omnis anima christiana. Hec autem omnia tu Domine operaris: qui a Prophetis demonstraris: ab Angelis adoraris: et in omni seculo Apostolorum (0770B)lumine declararis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Osanna in excelsis: idem excelse in excelsis. Idem humilis in terrenis Christe Fili Dei. Qui nebulosa magice artis in Symonis presumptione prestigia: Apostolice concertationis veritate prodita destruxisti. Quem frustra celorum ascensum aeris mollitionibus appetentem: decepta (0771A)demonum inlusione jactantia altius extulit: gravius elidendum. Ut quo eum paulo longius sursum volandi audacia permissa sustolleret: multo validius in deorsum volantis insania dimissa disrumperet. Nescientem utique quod nisi laudatam Petri confessionem: nisi creditam Pauli fidem teneret: celi cujus claves Petrus habebat: et cujus Paulus intima penetraverat: januam non intraret. Immemor etiam illius servitutis atque censure: qui Ananiam et Saffiram 337 Sancto Spiritui mentientes prevaricationis et perfidie reos presentis mortis animadversione damnavit. Paris quoque Pauli in Evangelio potestatis ignarus: qui doctrine sue contradicentem Elimam magum: justa protinus cecitate percussit: et seducentem Pithonis garrulum spiritum: imperata (0771B)illico descensione migravit. Totum illis celestium athletarum viribus pro Jesu nomine: pro Salvatoris divinitate: pro Christi insinuatione pugnantibus: divina est clementia prestitutum. Quia ipse est Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Ob arcana mysterii tui Jesu Christe Deus noster a te conlata inspiratione poscentes: deficit in contuitu acies: in intellectu visus: in relatione virtus: in narratione sermo. Quis enim abs te convenienter qui possit dicere supereminentem charitatem: qua nos dignatus es redimere: qua ut ita dicam humili compulsus es incarnari descensione: qua electos jussisti Apostolos omnibus ad salutiferam nationibus mittere conversionem: qua eminentiores Discipulis ceteris Petrum voluisti et Paulum efficere. (0771C)Sed quia hec immensa in dignitate vite: et nature (0772A)corruptione digne non possumus replicare: presentis solennitatis officio: tuam omnipotens inestimabilem poscimus pietatem ut favore gemino Apostolorum tuorum patronorum scilicet nostrorum: acceptum habeas et efficias ratum hujus oblatum diei sacrificium. Quod sacratissima illa inarbitrabili gratia ita digneris inlustrare: ut omnium percipientium receptum in pectoribus: sit in peccaminum expiatione: in mentis et corporis incolumitate: in hujus periculosissime vite custodia et munitione. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam
Preciosam in conspectu tuo Domine mortem Sanctorum Apostolorum tuorum Petri et Pauli: annuis recursibus honorantes: damus gloriam laudi tue: quia luminaria preciosa a te vero lumine indeficiente (0772B)succensa: non solum dum leguntur: sed dum coluntur inlustrant. Quia hi sunt duo olive: et duo candelabra aurea in conspectu tuo: atque in universam terram exiit sermo oris eorum: quorum intercessionis exoratus: dum suscipis devotionis officium: precum quesumus largiaris effectum: dum clamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Deus qui omne remedium pietatis tribuit miseris: det vobis Petri lachrymis emundari ab omnibus culpe contagiis. R\. Amen. Concedat doctrine Pauli: suscipere vos sapientiam verbi. R\. Amen. Ut ille per penitentiam: iste per (0772C)doctrinam faciat vos pervenire ad vitam eternam. (0773A)R\. Amen. Ipso prestante et auxiliante: qui in Trinitate perfecta unus Deus vivit et regnat in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. Fol. 267.
Oratio. Domine Jesu Christe qui Petrum et Paulum viriliter certantes: unum cruce: alterum gladio dignatus es consecrare: ut pro amore tui nominis fida dilectione: et ille crucis exitium: et hic gladii susciperet ictum: da nobis ut similiter dilectionem suam sequentes: et per Petrum crucis intremus secretum: et per Paulum spiritualis verbi semper gladio (0773B)muniamur. Quo et per crucem Christi: cruciatus evadamus inferni: et per gladium spiritus penetremus abdita celi. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et eum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Commemoratio Sancti Pauli.
Quere in natale unius Martyris. Fol. 421.
(0774A)Octava Sancti Johannis Baptiste
Omnia dicantur ut in die. Fol. 330.
Visitatio Sancte Elisabeth:
Omnia dicantur ut in Assumptione. Fol. 361.
Processi et Martiniani Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. Fol. 430.
Octava Apostolorum Petri et Pauli:
Omnia dicantur ut in die. Fol. 334.
Marcialis Episcopi:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. Fol. 432.
338 Octava Visitationis:
Omnia dicantur ut in die. Fol. 361.
Septem fratrum Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. Fol. 430.
Translatio Sancti Benedicti:
(0774B)Omnia dicantur unius Confessoris. Fol. 432.
In festo Sancte Marciane Virginis et Martyris. Ad Missam. Officium.
Omnia mandata tua ego custodivi Domine: sine causa persecuti sunt me: adjuva me: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. P. Sine causa. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. P. Sine.
(0775A)Oratio. Domine Jesu Christe: cui Virgo et Martyr Marciana et integritate jungitur: et sanguine sociatur: dum tibi et castimoniam vovit: et pro te sanguinem fudit: presta famulis supplicantibus: ut expiati a peccatis: tibi ita adhereamus: ne a te ulterius recedamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Esaye prophete ( Cap. LIIII).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus: lauda sterilis que non paris decanta laudem et hymnum que non pariebas. Quoniam multe filie deserte magis quam ejus que habet virum: dicit Dominus. Dilata locum tentorii tui: et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas. (0775B)Longos fac funiculos tuos: et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim tuam: et ad levam penetrabis: et semen tuum gentes possidebit: et civitates desertas hereditabit. Noli timere quia non confunderis: neque erubesces. Non enim te pudebit: quia confusiones adolescentie tue oblivisceris: et obprobrium viduitatis tue non recordaberis amplius. Quia dominabitur tui qui fecit te: Dominus exercituum nomen ejus: et redemptor tuus sanctus Israel: Deus omnis terre vocabitur. Quia ut mulierem derelictam et merentem spiritu vocavit te Dominus: et uxorem ab adolescente abjectam dixit Dominus Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te: et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis mee abscondam faciem meam parumper a te: et in (0775C)misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor eternus sanctus Israel Dominus omnipotens. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Psalmum dicam nomini tuo Deus in secula: ut reddam vota mea de die in diem. V\. Quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici: habitabo in tabernaculo tuo Deus in secula. P. Ut reddam. Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Ephesios ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
Fratres: vos qui aliquando eratis longe: facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra: qui fecit utraque unum: et medium parietem macerie (0775D)sepis solvens inimicitias in carne sua. Legem mandatorum decretis evacuans: ut duos condat in semetipsum: in unum novum hominem faciens pacem: et reconcilians ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semetipsum: et (0776A)veniens evangelizavit pacem vobis: qui longe fuistis: et pacem his qui prope. Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad patrem. Ergo jam non estis hospites et advene: sed estis cives sanctorum et domestici Dei. Superedificati super fundamentum Apostolorum: et prophetarum: ipso summo angulari lapide Christo Jesu: in quo omnis edificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. In quo et vos coedificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. R\. Amen.
Evangelium. Dominus noster Jesus Christus cum esset in Bethania. Quere in commune unius Virginis. Fol. 436.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
(0776B)Lauda. Alleluja. V\. Nequando rapiat ut leo animam meam: dum non est qui redimat: neque qui salvum faciat. P. Alleluja.
Sacrificium. Alleluja. Magna facta es et preclara filia Syon in universa terra: alleluja. V\. Alleluja: benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob: tu gloria Hierusalem: tu leticia Israel: tu honorificentia populi tui. P. In universa terra: alleluja.
Missa. Fortissimum auxiliatorem debellantium: eternorum conlatorem bonorum: Jesum Christum Dominum nostrum 339 continua supplicatione fratres charissimi imploremus: cui ad prestandum donum glorie nec exercituum adversitas impedit sexum: sed consummatio tota prestanti in potestate ipsius redundat conlatoris ac Domini. Qui ad celorum (0776C)regna conscendere nos provocans: tam castitatis mundicieque doctrinam: quam Martyrum nobis prebuerunt gloriosa exempla. Hic namque ita ex utero virginali progressus matrem post suum egressum custodivit intactam: ut caro que sancta foret perpetuam de qua precesserat virginem servaret et sanctam. Et que sanctior utique futura erat post partum: sanctitatis antea in se haberet commercium. Cujus hec quoque sacrata celebs: imitabilem cursum divino amore costodiens vim virilem suo in pectore gestans: illi concupivit equari virginitate: que genuit cum: qui corporali pro nobis interemptus est passione. Nos ergo humiles et abjecti qui nostre fragilitatis incuria: hujus sumus impares dono: quibus de actu nulla est audacia: saltim de penitentia: (0776D)ut aliqua sit ejus intercessione fiducia: flebili cordis affectu Domino unanimes supplicemus: ut quia nos speramus de nostris malis suppliciorum perpeti penam: de illius nobis sentiamus postulatione indultam esse criminum veniam. Et qui nostrorum scelerum (0777A)admissione premimur: per ipsius interventum apud Deum cujus amore tormenta sustinuit: remissione peccatorum aliquantula sublevemur. R\. Amen.
Alia Oratio. Domine Deus Jesu Christi Domini nostri ante cuncta principia genitor: et in fine seculi demonstrator: te supplices humili imploratione precamur: ut nobis in hunc diem sacratum Virginis tue Marciane collectis: nulla diabolice fraudis inlecebrosa inruptio subrepat: ut que vim sue carnis vincendo: sexum meruit transgredi genitalem: nos quoque sua tibi faciat esse placabiles prece: et que per carnis sue contemptum amori conexa est tuo: nos suo adsociet te miserante consortio. Queve triumphalem palmam adepta et sui sanguinis effusione: pro nobis apud te suffragetur in judicii futuri (0777B)examine. Ut nos debita non puniamur ex pena: qui ejus suffragio: nostraque te placari credimus obsequela. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Unigenite Dei fili: qui beatissimam famulam tuam Marcianam gemina muneris claritate vestisti: ut et virginitatis enitesceret merito: et martyriali adtolleretur triumpho: prebe eam suffragatricem esse mortalibus cunctis: que merito sui letatur in celis. Quo per eam et vivis et defunctis commoda tribuas: per quam nobis exempla castitatis insinuas. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Domine Jesu Christe ineffabilis pulcritudo justicie: qui inter lilia pasceris: et blandissimis delectaris Virginum choris: qui desponsatam tibi Marcianam fortissimam Virginem: tanto (0777C)charitatis amore junxisti: ut eam tibi et Virginem et Martyrem consecrares: presta ut sicut illa in paradiso tuo: immarcescibilibus sanctimonie tue atque martyrii sertis coronata triumphat: ita nos assiduo ejus patrocinio: a conluvionibus peccatorum: et inlecebris carnalibus abstrahas: ac defendas. Et sic tibi acceptos efficias: ut eterne indulgentie compotes reddas: et pacis tue muneribus glorificandos adtollas. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: vere satis justum et pulcrum est: nos semper te in tuis operibus conlaudare: eterne Deus Pater omnipotens. Et cum non sit equum: ut pro sancta tua gloria a pollutis labiis nomineris: justum tamen est: ut nec etatis nec sexus infirmitas pro tuis immensis rebus: a tuis (0777D)unquam debeat conticescere laudibus. Qui inter omnia que in hujus mundi officium libens creasti: hominem solum gloriosis tuis manibus ita formare jussisti: ut tue quoque similitudinis dignabili eum faceres pietate conformem. Ut ille interior habitus: qui ea quoque similitudine est formatus: quem ipse voluisti esse intelligibilem: sensum exteriorem suum habitu tuo faceret obedire precepto: et nequaquam uterque de tua laude sileret affectus: dum (0778A)utriusque in tua jussa servitutis 340 consummaretur profectus. Quem utique interiorem: sic tibi beata famula tua Marciana custodivit: ut feceras: ut non in aliquo degenerari in se pateretur: nec minui quod crearas: filioque tuo Christo Domino nostro se preparans: in ejus dilectione quam semper habuit roborata permansit. Quia illi se maluit moriendo conjungi: cui se vivendo obtulerat consecrari. Ipsi sponsalicium custodivit pudorem: cujus semper concupivit habere amorem. Ipsi suam servavit fidem: cui se totam commisit devotione. Ipsius desideravit ornatum: cujus in se tenuit semper amplexum. Que parata ad nuptias venturum sperabat sponsum: adepta est celestis thalami dignitatem per suum martyrium. Dumque eum quem diligebat (0778B)anima ejus quereret: ab eo qui eam in promptuarium paradisi introduceret inventa est: perfectam in se Christi retinens charitatem. Sanguinem non trepidavit suum effundi in terram: dum creatorem suum interioribus oculis videret: intenta extenditur ligno: uritur flammis: laceratur ungulis. Stat mente immobilis: voce fortis: patientia laudabilis. De preteritis gaudens: de futuris exultans: de pollicitis non formidans. Comtemnit temporalem penam: dum gloriam indubitata fide sperat sempiternam. Implentur sancto cruore ulcera laterum loca: et per sulcos cruentos: liquor decurrit immaculatus. Dumque ad similitudinem crucis exaltatur ligno: animam immobiliter fixam tenet semper in celo. Merito ergo credimus hujus intercessu: (0778C)tuum adesse nobis placatum aspectum: quem nostris sceleribus nobis fecimus esse adversum: per quod rogamus te: ut malorum nostrorum non recorderis: dum pietate solita parcis. Dumque ipsius semper ante te habes humillimas preces: quibus pro nobis incessabiliter exoraris: per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: ante cujus conspectum sanctorum millia Angelorum: multitudo Martyrum: chorus Virginum: omnisque innumerabilis gloriosus exercitus beatorum non cessat clamare: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: semper et benedictus: Dominus Deus omnipotens: quem previdebant sancte tue in suo conspectu: qui a dextris eis fuisti ne unquam commoverentur. Teque laudat indesinenter (0778D)omnis exercitus Angelorum. Quia tu es Dominus ac Redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Te omnipotens Deus petimus et rogamus: ut hanc oblationem quam tibi fideli et humili devotione offerimus: suscipere digneris propicius: et nostre servitutis libamina ipse tibi facias acceptabilia. Ut accepta per mysterium Sancti Spiritus: nobis sanctificata tribuas postulatione nostre salutis: et in odorem suavitatis accipias.
(0779A)R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Domine Jesu Christe: cujus imperio rabidissimus leo non solum a nece beatissime Virginis et Martyris Marciane abstinuit: verum etiam feritate deposita: ejus immaculatum corpus adortus: moleste contigere non presumit: presta nobis: ut nitore tui Sancti Spiritus circumsepti: immanitatem non timeamus leonis horrendi: sed majestatis tue virtute repulsus: semper a lesione nostra maneat alienus. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Benedictio. Omnipotens Dominus qui beatissimam Marcianam virginitatis ac pudicitie ornavit decore: (0779B)mentes vestras expiet ab omni mundane corruptionis contagione. R\. Amen. Quique huic prestitit suam idolis non inclinare cervicem: a vobis arceat spirituum malignorum tentationem. R\. Amen. Ac sicut illa post victoriam letatur cum Christo: ita eadem patrocinante: reduces vos gaudeatis fieri paradiso. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
341 Oratio. Domine Jesu Christe: qui beatissimam Marcianam tibi testem: et Virginem consecrasti: dum te incorrupta sequitur: et pro te gloriosa (0779C)mactatur: annue nobis precibus ejus: ut eadem suffragante quamvis indigni: et castitatis donum: et confessionis mereamur obtinere triumphum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est: in nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
Margarite Virginis:(0780A) Omnia dicantur unius Virginis. Folio 436.
Quirici Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. Folio 430.
Triumphum Sancte Crucis:
Omnia dicantur ut in Exaltatione. Folio 375.
Alexii Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris. Folio 432.
IN FESTO SANCTARUM VIRGINUM ET MARTYRUM JUSTE ET RUFINE. Ad Missam. Officium.
Vias tuas Domine pronunciavi: et exaudisti me. Docuisti me Deus justificationes tuas. Viam mandatorum tuorum cucurri Domine. V\. Servavi mandata tua: et testimonia tua Domine. Quia omnes vie mee (0780B)in conspectu tuo. P. Viam mandatorum tuorum. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum. Amen. P. Viam mandatorum.
Oratio. Domine Deus: qui Virginibus tuis glorioso amore flagrantibus concessisti: et querere et invenire dilectum: concede nobis ita a te ferventiori voto exquirere: ut fructuosi laboris mereamur reportare mercedem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Lectio Libri Proverbiorum Salomonis ( Cap. XXXI).
R\. Deo gratias.
Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus precium ejus. Confidit in ea cor viri sui: et spoliis ejus non indigebit. Reddet ei bonum et non (0780C)malum: omnibus diebus vite sue. Quesivit lanam: et linum: et operata est consilio manuum suarum: facta est quasi navis institoris: de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit: deditque predam domesticis suis et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum et emit eum. De fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortiter lumbos suos: et roboravit (0781A)brachium suum. Gustavit: quia bona est negociatio ejus: non extinguetur in nocte lucerna illius. Manum suam misit ad fortia: et digiti ejus apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit inopi: et palmas suas extendit ad pauperes. Non timebit domui sue a frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum ejus. Nobilis in portis vir ejus: quando sederit cum senatoribus terre. Syndonem fecit et vendidit: et cingulum tradidit Chananeo. Fortitudo et decor indumentum ejus: et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientie: et lex clementie in lingua ejus. Consideravit semitas domus sue: et panem ociosa non comedit. Surrexerunt filii ejus: et beatissimam predicaverunt: (0781B)vir ejus et laudavit eam. Multe filie congregaverunt divitias: tu autem supergressa es universas. Fallax gratia: et vana est pulcritudo: mulier timens Deum ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera ejus. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Spem dedisti mihi Domine: hec me consolata est in humilitate mea. V\. Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. Memor fui judiciorum tuorum Domine. P. In humilitate. Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( II, cap. III).
(0781C)R\. Deo gratias.
Fratres. Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei: et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur: sed non angustiamur. Aporiamur: sed non destituimur. Persecutionem patimur: sed non derelinquimur. Dejicimur: sed non perimus. Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes: ut et vita Jesu in cordibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus: in mortem tradimur Jesu: ut et vita Jesu manifestetur in 342 carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur: vita autem in vobis. Habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est. Credidi propter quod locutus sum. Et (0781D)nos credimus: propter quod et loquimur. Scientes quoniam qui suscitavit Dominum Jesum: et nos cum Jesu suscitabit: et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos: ut gratia abundans per multas gratiarum actiones abundet in gloriam Dei. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. VII).
In illis diebus. Rogabat Jesum quidam Phariseus: ut manducaret cum illo. Et ingressus domum discubuit. Et ecce mulier que erat in civitate peccatrix: (0782A)ut cognovit quod accubuit in domo Pharisei: attulit alabastrum unguenti. Et stans retro secus pedes ejus: lachrymis cepit rigare pedes ejus: et capillis capitis sui tergebat: et osculabatur pedes ejus: et unguento ungebat. Videns autem Phariseus qui vocaverat eum: ait intra se dicens. Hic si esset propheta sciret utique: que et qualis est mulier: que tangit eum: quia peccatrix est. Et respondens Jesus dixit ad illum. Symon habeo tibi aliquid dicere. At ille ait. Magister dic: et ait. Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos: alius quinquaginta. Non habentibus illis unde reddere: donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Symon dixit. Estimo: quia is cui plus donavit. At ille dixit. Recte judicasti. Et conversus ad mulierem: (0782B)dixit Symoni. Vides hanc mulierem? intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti. Hec autem lachrymis cepit rigare pedes meos: et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: hec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti: hec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa: quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur: minus diligit. Dixit autem ad illam. Remittuntur tibi peccata. Et ceperunt qui simul accumbebant dicere intra se. Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Dixit autem ad mulierem. Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. (0782C)Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Audi filia et vide. Quia concupivit rex pulcritudinem tuam: et ipse est Deus tuus. P. Alleluja.
Sacrificium. Offerte Domino holocausta et victimas vestras: decimas et primicias manuum vestrarum. Vota atque donaria: et comedite ex eis in conspectu Domini: ut benedicat vobis Dominus Deus vester. Alleluja. V\. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: dabo populo meo talem habere mentem: ut timeant me: et custodiant mandata mea: ut benedicam eis et filiis eorum in sempiternum. Vade et dic eis: revertimini in tentoria vestra. P. Ut benedicam.
Missa. Devotissimam Sanctarum ac beatissimarum (0782D)Juste et Rufine Martyrum fidem: et famosissimas toto orbe victorias: debito honore venerantes: omni studio: omnique intentione fratres charissimi: Domino supplicemus: ut sicuti earum virtutibus gratulamur: ita earum meritis copulemur. Neque nos desperare fas est: Martyris nobis gloriam quocumque in tempore posse donari. Namque iracundiam cohibuisse: insignis patientie est. Cupiditatem frenasse: palma virtutis est: et domuisse libidinem: corona martyrii est. Per hec diabolus infestat: (0783A)per que ista congreditur: et plerumque plus valent occulta bella: quam publica: dum minus erubescunt: qui sine teste operantur. Ad celum itaque oculos animumque vertamus: ut omnipotens Deus inspector cordis: cognitorque secreti cum probaverit sibi placere que querimus: voluntatem nostram sibi pro passione deputet: et vota pro sanguine. R\. Amen.
Alia Oratio. Penitentia tuarum Domine Martyrum Juste et Rufine solennia celebrantes: que mercimonio fictilium vasculorum contempto: usque passionis meruerunt gloriam pervenire. Te acclives oramus: ut per eas apud te nostra accipiatur oratio: quarum tu letatus es de triumpho. Per eas evincamus cupiditatis incendia: per quas 343 ipse tortoris (0783B)evincisti tormenta: ipsisque nos intercedentibus corrige: quarum te victorem ostendisti in passione. Ut que tibi per gloriam meritorum: effecta sunt vasa virtutum: unumquemque nostrum apud te obtineat vas suum absque contagione possidere peccaminum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui nos per Apostolum tuum: propriis manibus victum querere precepisti: Sanctarum tuarum Juste et Rufine precibus spiritualem nobis attribue victum: et quotidianum pie miserationis subsidium. Ut he Virgines que suis manibus et proprie saluti: et indigentie provisores inopum extiterunt: suis suffragiis tam viventibus: quam defunctis congrua remedia largiantur. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Piissime redemptor et conditor (0783C)universe carnis: qui patientia tuarum Virginum antiqui hostis contrivisti impulsum: qui predictarum Virginum societatem turbare ex confractione ausus est vasculorum. Dona nobis: ut immobiliter in nostris cordibus radicatus: infirma nostri corporis vasa fortia tibi per charitatis opera preparemus. Quo nullis elisi jaculis adversantis: indisrupte utamur muneribus pacis. Respondetur. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi immensas agere gratias omnipotens Trinitas Deus. Qui Martyres tuas Justam et Rufinam: victum sibi fictili commercio requirentes: nefandis idolorum monstruosis dissipatisque: in honorem vanitatis offerri sibi proposita perurgebant: eo usque ad consummationem martyrii perduxisti: ut (0783D)nulla insultantis caterve procacitate turbate: nullaque infestantis principis ferocitate mollite: postremo nec ipsis penarum atrocitatibus fracte: te verum Deum integra confessione clamando infula passionis ornate: regnis celestibus jungerentur. Magnum est itaque ante passionem miraculum jam premissum: frangebantur itaque vasa fictilia: quia celestia per passionem parabantur immutari Martyrum membra. Non fuit temporale commercium: sed Christi negotium per quod possent emere sancte Martyres celum. (0784A)O furor sacrilegus: se ipsum frangit in vasis: et Christum facit triumphare de sanctis. Sua non sunt membra que destruxit quas cum eterno Rege vivere facit: cum punit. Ecce innumerabiles non cessant pene: et sanctissime Virgines Christum Dominum non desinunt preconari. Coctum adversarius dissipat: quod a sanctissimis Virginibus venditur lutum. Quia crudelitatem suam gehenne parabat exurendam incendio. Talis atrocitas veritate devincitur: sic humilitas cum superbia dimicat. Ut martyres quas per confractionem vasculorum diabolus condemnasse credebat: perfecta consummatione martyrii celeste regnum obtinuisse gemescat. Unde majestatem tuam Pater piissime postulamus: ut quemadmodum illis in congressione passionis donasti constantiam: ita et (0784B)nos vitiis carnalibus expiatos facias pervenire ad gaudia sempiterna. Per Christum cui merito omnes Angeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Quem sacre Virgines Justa et Rufina: vite operibus pariles: sociaque passionis consummatione felices. Ex illo se questu pertenui fictilium vasculorum: vestierunt in paupere: collegerunt in hospite: satiarunt in sitiente. Sit igitur illi honor: et indefessa laudatio: qui horum munerum inspirator est pariter et susceptor. Cum ipse his se egere pronunciat: qui solus hec hominibus tribuenda inspirat. Ipse quippe horum inspirator: dum hic in membris suis pie reficitur: (0784C)donata donantibus post multiplici fenore: se retribuente largitur. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Ob honorem passionis famularum tuarum Juste et Rufine: has tibi Deus Pater hostias immolantes: precamur: ut illarum interventu: que se tibi vasa mundissima exhibuerunt: hoc tibi oblatum sanctifices holocaustum. Prestans supplicibus nobis: ut quarum mercimonio dudum saciasti inopiam: pauperum harum prece rata tibi efficias vota fidelium populorum.
R\. Amen.
344 Ad orationem Dominicam.
Fac nos eterne Deus: ut unusquisque nostrum: vas suum in honore et sanctificatione possideat: qui (0784D)Virgines tuas Justam et Rufinam ex questu fictilium vasculorum passionis perduxisti ad gloriam: quo emundatis conscientiis ad te proclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Benedictio. Christus Dominus vos sibi placita efficiat vasa: qui Justam et Rufinam sibi efficit vasa mundissima. R\. Amen. Quique illas non passus est de fictilium vasculorum fractione tristari: nunquam (0785A)vos patiatur dissolutis compagibus interne mentis inludi. R\. Amen. Quo fortes corde et corpore: quarum nunc celebratis solemnia: perpetualiter percipiatis suffragia. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in fo. 267.
Oratio. Confirma in visceribus nostris misericordie tue munera omnipotens Deus: ad augendam fidem nostram: ad corroborandam spem: ad illuminandam scientiam: ad multiplicandam charitatem: ad conservandam corporis et anime puritatem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia (0785B)completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
SANCTE RUFINE VIRGINIS. Ad Missam. Officium.
Omnia mandata tua. Oratio. Domine Jesu Christe cui Virgo et Martyr Rufina. Prophetia. Lauda sterilis. Require in Sancte Marciane. fo. 338.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Letabor ego super eloquia tua Domine: sicut qui invenit spolia multa. V\. Iniquitatem odio habui: et abominatus sum: legem autem tuam (0785C)dilexi. P. Sicut qui invenit. Dicat Presb. Silentium facite.
Epistola. Qui statuit in corde suo. Quere in communi unius Virginis. folio 436.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. X).
In diebus illis Dominus noster Jesus Christus in quoddam castellum intravit: et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam: et huic erat soror Maria nomine: que etiam sedens secus pedes Domini: audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium: que stetit et ait. Domine non est cure: eo quod solam reliquit me soror mea ministrare? Dic ergo illi: ut adjuvet me. Et respondens dixit illi Dominus. Martha Martha solicita es: et turbaris erga plurima: (0785D)porro unum est necessarium: Maria optimam partem elegit: que non auferetur ab ea. Et cum hec diceret: extollens vocem quedam mulier de turba dixit illi. Beatus venter qui te portavit: et ubera que tu suxisti. At ille dixit. Utique beati qui audiunt verbum Dei: et custodiunt illud. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0786A)Lauda. Lauda anima mea Dominum: laudabo Dominum in vita mea: alleluja.
Sacrificium. Munera accepta erunt. Quere in Sancta Leocadia. fol. 416.
Missa. Adesto nunc precibus famulorum tuorum clementissime Deus: in hac celebritate gloriose Martyris tue Rufine: pro cujus invicto agone: tuis altaribus sacrificiorum libamina offerimus: et laudes cum exultatione cantamus. Tua est enim gratia: non solum viros: sed etiam feminas per fidei confessionem miris victoriis emicare: atque subacta nature conditione: hostem religionis agone justicie evincere. Hujus ergo in laudibus festisque solennibus: tuam clementiam flagitamus piissime Pater: ut adsit nobis in suffragium glorie ejus auxilium: perveniatque (0786B)nobis passio ejusdem ad veniam: que illam eternam comitatur ad gloriam.
R\. Amen.
Alia Oratio. Sacratissimam passionem Martyris tue Rufine: tempore recurso celebrantes eterne Deus: hujusmodi sacrificiis libamina tuis a te consecranda immolamus altaribus: invocantes clementiam tuam: ut 345 hoc sacrificium per intercessionem beatissime Martyris tue Rufine: repropiciationis nostre valeat coram te meritum obtinere. Atque ita pro nostris expiandis delictis: hujus libaminis ascendat oblatio: sicut Sancte tue Rufine per tolerantiam passionis: precessit gloriosa vocatio. R\. Amen.
(0786C)Post nomina. Recensitis nominibus Sanctorum fideliumque viventium: ac defunctorum: tuam summe Pater clementiam flagitamus: ut qui Sanctis tuis pro laboribus prestas coronam: defunctis conferas sortem quietis fidelibus repromissam: nobis quoque pietatis tue donum tribuas eternorum. R\. Amen.
Ad pacem. Hec est fratres charissimi Ecclesie lex: et Christiani nominis forma: Deo atque hominibus pace conjungi: corde copulari. Pax sit in ore: pax sit in voluntate: pax sit in moribus: ac temporibus nostris. Ut dum per concordie vinculum unum sumus: Martyris tue Rufine meritis justicie fructibus decoremur: et in compagem: connexionemque Christi corporis maneamus. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: vere equum et (0786D)salutare est: nos tibi omnipotens Deus gratias agere: sacrificia spiritualia celebrare: per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum. Cujus ob amorem Martyr tua Rufina: tanto vigore certaminis claruit: ut oblata secum sui referentia ad palestram mirabilis prelii prestantior reperta viris: invicto agone consisteret: plus subjacens religioni: quam sexui. Imbecillitatem carnis exuperans constantia (0787A)mentis: cujus compar prelii gloriosaque non dissimilis Rufina Martyr pervenit ad premium passionis. Utreque paupercule mundo: sed divites celo. Nihil habentes: sed omnia possidentes: gestantes in vasis fictilibus thesaurum non corruptibilium metallorum: sed celestium premiorum. Ex fragili quodam hujus vite usu supernas mercantes divitias: ad passionem veloces: ad tolerantiam fortes: stadium mundi congresse: vires diaboli zelo fidei conciderunt. Non robore corporis: sed tue auxilio potestatis. Infirmitas quippe earum natura: inlustres coronas adepte sunt: quia nec fragilitas femine accessit: nec virtus in dolore devicit. Quarumcumque tanta extiterunt insignia laudis: ut eliso damonum simulacro: te Deum clara voce (0787B)predicarent mundo. Colendum te creatorem cunctorum ostenderent: et redemptorem confessione mirabili adtestarentur. Sequipedes Marie more comites extiterunt: contemnentes mundum et amantes Christum. Ille enim Apostolis denunciaverunt: Jesum ab inferis resurgentem: iste gentibus Christum in celis regnantem. Atque ita dum pari funguntur officio: pariter nunc conlectantur regno et merito. Per ipsum cui merito omnes Angeli non cessant clamare: ita dicentes. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus semper: et benedictus Dominus Deus omnipotens: quem previdebant Sancte tue in suo conspectu: qui a dextris eis fuisti: ne unquam commoverentur. Te laudat indesinenter omnis exercitus Angelorum. Quia ipse es (0787C)Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Te omnipotens Deus petimus et rogamus: ut hanc oblationem: quam tibi fideli et humili devotione offerimus: suscipere digneris propicius: et nostre servitutis libamina: ipse tibi facias acceptabilia. Ut accepta per ministerium Sancti Spiritus nobis sanctificata: tribuas postulationem nostre salutis: in odoremque suavitatis accipias.
R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Oremus Patrem dilectissimi: sicut Magister docuit. (0788A)Amica et familiaris oratio est: Deum de suo rogare: ad aures ejus ascendere Christi orationem. Agnoscat Pater filii sui verba: dum precem fundimus: qui habitat intus in pectore: ipse sit et in voce: et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris: quando peccatores pro delictis nostris petimus: advocati verba proclamemus: clamantes: atque ita dicentes. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus qui Virginem suam Rufinam: casto sibi desponsavit amore: indissolubiliter vos sibi per suam charitatem 346 adsociet. R\. Amen. Quique in illam virginitatis contulit donum: conferat in vobis sue gratie complementum. (0788B)R\. Amen. Ut qui virginitate caretis: ex meritis virginis Rufine potiamini gaudiis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Domine Jesu Christe: cui Virgo et Martyr Rufina: et integritate jungitur et sanguine sociatur: dum tibi et castimoniam vovit: et pro te sanguinem fudit: presta famulis supplicantibus: ut expiati a peccatis: tibi ita adhereamus: ne a te ulterius recedamus. R\. Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus (0788C)sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Chorus. Deo gratias.
Marine Virginis:
Omnia dicantur unius Virginis precipue. fol. 436.
Margarite Virginis et Martyris:
Omnia dicantur unius Virginis ut supra.
Praxedis Virginis:
Omnia dicantur unius Virginis. fol. ut supra.
IN FESTO SANCTE MARIE MAGDALENE. Ad Missam. Officium.
In omni opere suo dedit confessionem sanctam: (0789A)alleluja. Verbum glorie et in corde suo hymnum dixit: alleluja. V\. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. P. Verbum. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Verbum.
Oratio. Laudet te Domine lingua nostra: annunciando justicias tuas. Et exaltent labia nostra preconia veritatis: ut non dissolvantur vaniloquio falsitatis. Sicque tibi confitendo remissis criminibus exultemus: ut in congregatione justorum sacro agmine decantantes: vite beate efficiamur heredes. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Profetia. Mulierem fortem. Require in Sanctarum Juste et Rufine. fol. 341.
(0789B)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Psallendo. Confitebor tibi Domine in vasis psalmorum: veritatem tuam psallam tibi in cythara Deus sancte Israel. V\. Sed et lingua mea annunciabit justiciam tuam: tota die laudem tuam. P. Psallam tibi in.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. X).
Deo gratias.
Charissimi: hoc est verbum filii Dei: quod predicamus: quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum: et in corde tuo credideris: quod Deus illum suscitavit a mortuis: salvus eris. Corde enim creditur (0789C)ad justiciam: oris autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura. Omnis qui crediderit in eo: non confundetur. Non enim est distinctio inter Judeum et Grecum. Nam idem Dominus omnium: dives in omnibus: qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini: salvus erit.
R\. Amen.
Evangelium. Rogabat Jesum quidam phariseus. Require in festo Sanctarum Juste et Rufine. fol. 342. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Deus meus es tu et confitebor tibi: Deus meus es tu et exaltabo te. P. Alleluja.
Sacrificium. Munera accepta erunt super altare (0789D)meum: et domus orationis mee honorabitur: alleluja. V\. Letetur anima mea in Domino: induit enim me veste salutari: et tunica jocunditatis tanquam sponsus imposuit mihi mitram: ut sponsam decoravit (0790A)me ornamento: sicut terra que producit flores suos: et sicut paradisus germina sua. P. Et domus orationis.
Missa. Domine Jesu Christe: qui ad agnitionem tui nominis Mariam Magdalenam ducere dignatus es: et eam a nexu criminum tua bonitate solvere voluisti. Concede nobis famulis tuis de tua misericordia confidentibus: ut tua pietate solita: et per ejus merita puro corde et mente devota: ad tui nominis confessionem pervenire mereamur inlesi. R\. Amen.
Alia Oratio. Christo Jesu qui mentes et corda purificas: conscientias nostras petimus 347 ab omni contagione peccati abstergas: ut impollutis labiis confessionem veram de te plebi prodere conemur: sicut beata Maria Magdalena nomen tuum confitendo: (0790B)meruit ab omnibus vitiis expiari: ita nos indignos et per peccatum maculatos: dignos et purificatos ad te per confessionem jubeas gratissime pervenire. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. O bone redemptor qui miserando parcis: et parcendo remittis: te diligentes ab omni periculo libera. Etiam fideli populo nomen tuum vere confitenti: et Maria Magdalene festivitate congaudenti: peccatorum omnium remissionem plenariam concede. Et sicut dignatus es post lachrymarum rigationem Magdalenam ab omni sorde peccaminum emundare: ita nos purgatis mentibus: et vitiis extirpatis: consortes fieri facias tui regni celestis. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Omnipotens et immense Deus: (0790C)qui Marie Magdalene placatus confessione: ad te animam ejus accedere jussisti: in pace tu nos: et pia peccatorum confessione salva: et fraterne dilectionis unanimitate justifica. Quo per Mariam Magdalenam et confessionis dono a vitiis emundemur: et pacis unitate tue visionis solacio potiamur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Pater: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Cujus nec fides necessitate sexus variatur: nec virtus teneritudine muliebrium artuum enervata dissolvitur. Invictum enim Ecclesie Catholice caput: ita suis membris subrogavit virtutis augmentum: ut non solum viros sui nominis testes: in certamine victores per patientiam redderet: verum etiam feminis triumphalem (0790D)coronam per tolerantiam condonaret. Implacabilis quippe carnificis furor exquisita supplicia membris muliebribus admovebat: sed virilis in feminis virtus inlata cruciamenta tenebat. Nec enim (0791A)debuit fremitum viri formidare tortoris: que intimo palacio mentis presenti fruebatur presidio Salvatoris: et que invicti Regis auxilio utebatur in corde: cruciatus fortiter vincebat in corpore. Sed in his omnibus Christus Dominus unigenitus tuus continuis laudibus est glorificandus: qui est ubique laudabilis: ubique mirabilis. Qui et Mariam Matrem inlibatam ab omni corruptione servavit: et Mariam Magdalenam sui nominis fidelissimam testem in confessionem suscepit. Et sicut Mariam fecit Virginem permanere post partum: ita Mariam Magdalenam victricem fecit post transitum. Quem conlaudant omnes Angeli et Archangeli: ita dicentes. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui celestium (0791B)non solum hymnum tibi vis offerri: sed meritum. Et sanctorum Angelorum tam votis uti: quam carmina admittere. Qui supernarum virtutum concentum in tua predicatione sumimus: etiam superioris vite affectu: ex correctione vivamus. Per Christum Dominum ac Redemptorem eternum.
Post pridie. Precibus Confessoris tue Marie Magdalene omnipotens Deus: hoc tibi oblatum a nobis sacrificium suscipe: et tue benedictionis perlustra sanctificatione. Ut dum ex his sumpserimus: quicquid in confessione poposcerit lingua: prelargiri dignetur tua miseratio consueta. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam. Deus qui beate Marie Magdalene penitentiam ita tibi placitam gratamque (0791C)fecisti: ut non solum ei peccata dimitteres: sed etiam singulari tuo amore grata cordis ejus intima perlustrares: da nobis tue propiciationis abundantiam: ut ejus solennitate letemur: cujus precibus apud te a peccatorum nostrorum maculis emundemur. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus (0792A)sit semper vobiscum. V\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Christus Dominus qui beatissimam Mariam Magdalenam se digne coram hominibus confiteri fecit: confiteatur et nos coram Patre suo: qui est in celis. R\. Amen. Et qui in ore suo accepta sibi confessionis contulit cantica: ipse confessionem nostram remunerandam suscipiat. R\. Amen. Ut exemplo beatissime Marie Magdalene confitentis: confitendo et laudando nomen 348 Jesu Christi in seculum: participes ejus quam confessi sumus: mereamur esse in celo. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Dicat Chorus. Gustate. Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fol. (0792B)267.
Oratio. Domine Deus omnipotens: qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum: in honorem Sancte Marie Magdalene tibi obtulimus: misericordie opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tuo muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Apollinaris Episcopi et Martyris:
(0792C)Omnia dicantur unius Martyris Pontificis. folio 423.
In sancte Christine Virginis et Martyris: Ad Missam Officium.
Et omnia alia dicantur unius Virginis. fol. 436.
Missa. Plasmatorem generis humani fratres charissimi Virginis filium: pro Virginibus deprecemur: (0793A)ut in utroque sexu contra carnis incentiva luctantes: diabolus compungatur: in stimulis clipeum sue pietatis opponat: famule vero Christine precibus: hec que in fidem passionis sue offerimus sacrificia: pariter omnibus nobis ornamenta concedat. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui Sanctam Martyrem tuam Christinam: celesti igne succensam lumen omnibus oblatione proprii corporis voluisti imitabilem demonstrare. Concede nobis: ut sicut illa superando spiritalium nequiciarum bella nomini tuo claruit: ita et nos devictis vitiorum criminibus perfecta cordium puritate tibi semper placere mereamur. R\. Amen.
Post nomina. Accipe venerabilis Martyr et Virgo Christina: etsi indigni cultoris officia: tandem et (0793B)vota totius populi precantis attende: ut que es de meritorum tuorum remuneratione secura: sis etiam de nostrorum criminum remissione solicita. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui Virginum votis placaris: qui in martyrii oblatione letaris: dona nobis tibi offerre quo placeris: ut sancte Martyris et Virginis tue Christine consequamur auxilium: et tue propiciationis arbitrio tales efficiamur in die judicii: quales nos delibatos protulisti. R\. Amen.
Inlatio. Equum et justum est: dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui beatissimam Virginem (0793C)et Martyrem suam Christinam: diversis certaminibus dimicantem: celestibus muneribus cumulavit. Arguitur quidem multis tormentis: sed corona ipsius diversis margaritis ornatur in celis. Prestat ei divinus amor audaciam: quia ipsa victrix existit in pugna: in confessorem Dei sententia mutatur: et devicto seculo cum Patre et Filio et Spiritu Sancto gloriatur. Permanet ejus merces gloriosa in celestia regna: et inter innumerabiles multitudines Sanctorum leta exultat in gloria. Atque cum Angelis et Archangelis non cessant dicentes. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Deus qui nos celestium non solum hymnum tibi vis offerri: sed meritum: et sanctorum Angelorum tam vota petere: quam carmina admittere. (0794A)Qui supernarum virtutum concentum in tua predicatione sumimus: et etiam superioris vite affectum: fac ut ex correctione vivamus. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Hec igitur precepta servantes: sacrosancta munera nostre salutis offerimus: obsecrantes te clementissime omnipotens Deus: ut infundere digneris Spiritum tuum Sanctum super hec libamina: ut fiat nobis legitima Eucharistia: in te filiique tui nomine: et Spiritus Sancti benedicta: in transformatione ejusdem corporis Domini nostri Jesu Christi filii tui edentibus nobis in vitam eternam regnumque perpetuum. R\. Amen.
349 Ad orationem Dominicam.
(0794B)Deus a quo docente nos Spiritu paterno tuo Sancto: te nomine invocare presumimus: crea in nobis fidelium corda filiorum: ut promptam hereditatem mereamur ingredi: per devictam servitutem clamantes e terris. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Respice Domine propicius hanc familiam tuam: ac sereni vultus illustratione: preces eorum suscipe: et hostias placatus adsume. R\. Amen. Brachio tuo extento defende: et in gremio sancte Ecclesie fac permanere. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0794C)Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi Corpore. Quere in Festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui es vita. Require in Festo Sancte Marie Magdalene. folio precedenti.
In Festo Sancti Jacobi Apostoli.
Officium et omnia alia quere in Omnium Offerentium. fol. 220.
In festo Beatissime Anne Matris Marie.
Omnia dicantur ut in festo Sancte Marie Magdalene. fo. 342. Preter Evangelium: quod est. Simile est regnum celorum decem virginibus. Quere fol. 439.
(0795A)In festo Sancti Christophori et comitum ejus. Officium.
Dabo sanctis meis. Quere in festo Apostolorum Petri et Pauli. fol. 335.
Oratio. Deus exultatio et palma sanctorum: Christophori vel comitum ejus Martyrum tuorum: exaudi nos supplices tuos: et presta: ut quorum in tuo amore reliquias veneramur: et emolumenta recolimus: eorum meritis ab omnibus malis liberari: et conservari mereamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Justorum anime in manu Dei sunt. Quere in communi plurimorum Martyrum. fol. 428.
Psallendo. Transivimus per ignem et aquam: et (0795B)induxisti nos refrigerium. V\. Probasti nos Deus sicut probatur argentum: posuisti tribulationes in dorso nostro. P. Et induxisti.
Dicat presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli ad Corinthios (I, cap. II).
R\. Deo gratias.
Fratres. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro: et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater (0796A)Domini nostri Jesu Christi: Pater misericordiarum: et Deus totius consolationis: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos: qui omni pressura sunt: per exhortationem: qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundet consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute: sive exhortamur pro vestra exhortatione: que operatur tolerantiam earundem passionum: quas et nos patimur: et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii passionum estis: sic eritis et consolationis. R\. Amen.
Evangelium. Ecce ego mitto vos sicut oves. Quere in communi plurimorum Martyrum. fol. 426. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0796B)Lauda. Alleluja. V\. Ambulabunt sancti gaudentes velut agni pleni pascue. P. Alleluja.
Sacrificium. Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria: ut fierent opera que jusserat Dominus per manus Moysi cunctis filiis Israel voluntarie: alleluja.
Missa. Adest Christe reducto anni circulo: votivus alumne plebis conventus ad eximii sanctissimi Christophori (0797A)tui Martyris collectus inclitum festum. Te rerum omnium mirabilium conditorem: cernuo poscentes affectu: ut perspicuo illo claritatis tue lumine mereamur inlustrari: per quod possit plebs tua caligine ignorantie carere: et sedere divino lustrata munere. In eo enim quod omnipotens cuncta ex nihilo creas: mirificus reperiris: et dum ipsam creaturam variis dispositionum functionibus conspici prebes: miranda mirabiliter patras. Sed dum undique agnoscendum te verum Deum: per Catholice Fidei rudimenta: in una copulando jungis ecclesia: hec nos eminentiora mirabilibus misericordie 350 prospicimus referta muneribus. Dum enim predictum hunc Martyrem aliene gentis lustratum fide: robustum mente invictum: efficis passione: spei nostre (0797B)digna prebe subsidia gratie. Quia per alios in aliis dona largiris: et in alios prebes unde aliorum indigentiam reples. Unde acclives quesumus: ut hujus gloriose palestre tuis presidiis tuti: ea que vanitati seculi dedita manent evellamus a mente: et victores maneamus conculcantes aereas potestates. Te pro nobis pugnante: et semper in nobis vincente. Sicque precepta tua impleamus solerter: ut fructum tibi beneplacitum exhibentes: dextere tue mereamur sine fine esse participes. R\. Amen.
Alia Oratio. Hec est Domine Deus noster devota plebs: votive mentis annue votis: devotum munus exhibendo convenit: frui desiderans tui gloriosi Martyris Christophori presidio: quem dignum tua agnoscit munere: munificum gratia. Ille etenim iste (0797C)est Christophorus: quem seva mundi hujus crudelium principum tela a proprio gentis solo expulit: sibi subdere conaverat: letabunda magno illo dispensationis tue munere ignara. Que hunc ad se velut captum trahebat: a quo postmodum se expoliatam et rubore proprio evacuatam cernebat. Suscepit eum tanquam per capturam humiliorem: quem post paululum contra se reperit fortiorem. Captus namque: captorem suum vicit: et velut captum expoliavit: (0798A)cui paulo ante subditus mansit. Vere in omnibus se tibi Christe Domine imitabilem prebuit: qui gratiam nobis sortiri promeruit. Ex sacro etenim lavacro tinctus Christophorus est appellatus: quia Christum indutus: et Christi gratia jam refertus: Christi virtute firmatus: ut Christi etiam exemplo existeret gloriosus. Ut quia princeps hujus mundi diabolus: dum a paradiso subtractum genus humanum per carnis inlecebram gloriabatur subjectum: sibi nequiter copulare suo dominatui deputatum velut victo dominans retineret: advenientem quoque pro redemptione generis nostri: humanitate vestitum cerneret: velut ceterum genus humanum suo conabatur dominio mancipare: a quo captus et elisus omnem fidelium amisit cetum. Sic et Christophorus (0798B)Christi virtute munitus: Decium Cesarem a militibus suis expoliatum: et a plebium agmine reddidit depopulatum. Hic Domine Martyr tuus a te et fide inluminatus: et nomine sublimatus: sit nobis patronus assiduus: sit defensor fortissimus. Et sic nos suo suffragio separet a mundi contagio: ut tibi copulando societ in regno superno. R\. Amen.
Post nomina. Nominis tui Christe gratia preclarum militem tuum Christophorum munificans: et ejusdem nominis virtute ditatum locupletas. Cum tibi per eum multitudinem fidelium adgregas populorum: quos dignos martyrii nomine consecratos in perpetua exultatione suscipis gloriosos. Proinde quesumus te Domine Deus noster: ut gratia nominis tui in qua signati sumus: inviolabiliter illam usque ad nostrum (0798C)obitum conservemus. Ut gratia nobis succedente pro gratia: et fidem tibi inlibatam exhibeamus dum vivimus: et vite eterne premia capiamus post transitum. Sic etiam quesumus Domine predicto Martyre tuo suffragante: concessa sit requies fidelibus defunctis: ut mutata sorte tristium mansionum: celesti perfruantur societate justorum. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Christe Dei filii: qui stigmate passionis tue praeclaro munere dilatando: diversa (0799A)nationum genera unitati ecclesie tue consocias adgregando. Inter quos beatum Christophorum aliene gentis et fidei: tui gratia ditas: et nominis gloria decoras: et passionis ornamento glorificas: fac nos quesumus ita unitati sancte Ecclesie conjunctos existere: ut nunquam ab ejus discedamus societate. Sed sic charitatis tue munere in ea perpetim conligemur: ut fide et opere tibi placere in perpetuum mereamur.
Inlatio. Dignum et justum est: vere Domine equum et congruum est: te Dominum Deum nostrum fontem eterne beatitudinis: et indeficientem gloriam sempiterni muneris conlaudare. Qui tanto luminis dono lustrati hunc mundum: expellendo a cordibus fidelium principem tenebrarum: et largiendo credentibus charismata gratiarum. Ad quod munus non (0799B)solum eos vocas qui humane conditionis integram retinent formam: sed etiam illos attrahis: 351 qui potentorum more dissimiles extant ab humana conditione. Cum enim misericordie tue munus non possit lege constringi: qui sicut inenarrabilis gloria immensus potentia preclarus gratia inextimabilis misericordia. Omnibus enim prestas quod tibi indeficienter extat: et digna prebes indignis: cum ipse largiendo non angustaris. Qui sanctum hunc Martyrem tuum Christophorum et corporali ostensione terribilem: et gratia muneris eminentem: et gloria nominis tui demonstras potentem. Cujus initium fidei miraculis cepit ut primum incognite lingue loquelam acciperet: ut reserato vinculo oris promeret aliis eloquia predicationis. Tu enim Domine in hoc Martyre tuo hanc (0799C)gratiam ostendisti virtutis: qui primum per sapientiam os mutorum aperuisti: et linguas infantium disertas fecisti. Sicque post hoc munus: duplici eum locupletas dono: dum militum ad se agmine intromisso et corpora cibo: et corda pascit eloquio. Adgreditur dehinc numeroso fultus comite Cesarem: et insuper cibi omentis erectum mortali gloria circumdatum: et nimio superbie culmine elevatum. Quem ita suo almifico terruit aspectu: ut properaret cadere de solio suo. Vere Christicolam intuens magnum: cujus vultu territus: in se confusus extiterat inimicus. Exequitur post hec crudelis officia tormentorum: in quo se semper aspiciens: prius defecit mente: quam jussione. Et herens lingua gutturi: (0800A)sensusque mentis turbato: omnis ejus jussio cassatur in disposito. Frustratur denique crudelitate penarum magistri sui diaboli. verum exquirit laqueum ut per carnis delectamenta deciperet animam sanctam. Et in hoc sibi concessa speravit frui victoria: si inlicitis eum motibus traheret ad luxuriam. Sed quid agit: qui inaniter laborat: cui iniquitas procuratur? Cum et sua perniciosa dispositione foret evacuatus: et eas quas ad decipiendum preparaverat: per martyrii gratiam preparaverat laureandas. Jamque post hec Sanctus Martyr: et militum sibi copulavit sodalitatem et reliqua fidelium multitudine cruore martyrii purpurata: celorum Domino premisit in aula. Cum quibus ipse post consummatam gloriam passionis: inseparabili Trinitati et sempiterne divinitati: (0800B)glorie hymnum dulci modulatione depromit: ita fideliter dicens. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es Domine Deus noster: qui ex omnibus gentibus gloriosam assumis Ecclesiam: que tue passionis et resurrectionis gloriam: et augmentum capit per fidem: et glorie suscipit retributionem: cum tibi indesinenter beneplacitam exhibeat operationem. Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Preclaro Christe illo tue majestatis instructi oraculo: quem nos usque ad diem secundi adventus tui semper tue passionis: que est gloria nostre redemptionis: memorare jussisti. Ut hec nos commemoratio tibi faceret manere connexos: et a prave actionis nexibus absolutos. Obtentu Martyris (0800C)tui Christophori fac nos sequaces esse tue gloriosissime passionis: ut repleti gratia Spiritus Sancti: carnem subjiciamus anime: et animam tibi. Ut purificato cordis receptaculo: sumamus precium nostre redemptionis: et ob hoc te sequamur ad gloriam resurrectionis.
R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Eximio eminentie munere immensa tua pietas eminet Christe: in quo sepe indignis dona largiris: dum et prevenis misericordia volentes: et provehis laureandos in celis. Qui Sanctum tuum Christophorum Martyrem: dum juxta quod in omnibus consueta species manet: dissimilis extat: repositionem (0801A)tanto fidei cremasti ardore: ut tuo fretum munere: et inimicis eum ostenderis in terrore: et victorem illum feceris in passionis agone. Prebe nobis quesumus similem te sequendo obtinere amorem. Ut qui nostro ex merito indigni sumus servi vocari: ejus suffragio te Patrem mereamur adoptivum habere: ut libera voce semper ad te clamemus e terris. Pater noster.
352 Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dei filius: a quo cuncta constat esse creata: faciat vos in beneplacito sibi manere opere. R\. Amen. Ut qui beatum Christophorum gratia sua prestat locupletem esse: faciat vos ejus meritis sibi placabiles existere. R\. Amen. Ut sicut (0801B)per ejus magnum certamen sibi adgregavit multitudinem Sanctorum: ita ejus suffragio dignetur vestra abolere omnia contagia peccatorum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in Festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui convertis ignorantes: et reducis ad viam veritatis de errore in scientiam: et commutas fera in humana: presta misericordiam omnibus invocantibus nomen beatorum Christophori Martyris tui atque comitum ejus: ut non tantum ab angustiis et tribulationibus hujus seculi eruantur: sed ab illo loco in quo requies est (0801C)amara: et sempiternus dolor inhabitat. R\. Amen. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: qui tecum et cum Spiritu Sancto unus Deus vivit et regnat in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Chorus. Deo gratias.
In natale Sanctorum septem Dormientium:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
In natale Sanctorum Nazarii: Celsi: et Pantaleonis:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. ut supra.
In festo Sancti Felicis Martyris.
Ad Missam Officium.
Gloriam et magnum decorem. Quere in communi (0801D)unius Martyris. fol. 421.
Oratio. Deus cujus honor sanctitas est: quem diligere (0802A)salus est: et amare perfectio: inlabere in cordibus nostris: et da in omni Ecclesia tua Martyris tui Felicis lucere vestigia. Ut te regente omnium gressus: ea nos via perducat ad vitam: que beatissimum Martyrem tuum extulit ad coronam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Profetia. Beatus vir qui non est lapsus verbo. Quere in communi unius Martyris. 421.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Psallendo. Exurge Domine et intende judicio meo Deus meus: et Dominus meus in causam meam. V\. Effunde frameam: et conclude adversus eos qui me persequuntur: dic anime mee: salus tua ego (0802B)sum. P. Deus meus.
Dicat Presbiter. Silentium facite. Epistola. Confortare in gratia que est in Christo Jesu. Evangelium. Una dierum Dominus etc. Quere in com. unius Martyris. fol. 423. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Lauda. Alleluja. V\. Beatus homo. Sacrificium. Fulgebit justus. Quere in com. unius Martyris. fol. 422.
Missa. Omni cura: omni studio: omnique devotione fratres charissimi diem hunc: quem beatissimus Felix effusione sanguinis sui pro Christi nomine felici martyrio consecravit: divinis officiis celebremus. Qui Salvatoris nostri precepta custodiens: dum studio secularium litterarum Cesarea degeret: perfectus in legem Domini Sanctam Hierusalem Felix (0802C)intravit. Et quod in ista de ambitione humane institutionis amisit: in illa Angelorum societatem divina contemplatione promeruit. In ista reliquit temporalem ac perituram stulticie sapientiam: in illa adquisivit eternam in Deo manentem veram sapientiam. Hujus igitur presidio Deum communi prece poscamus: ut qui illum ditavit virtutibus: nobis per eum suis dignetur suffragare muneribus. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui beatissimum Felicem Martyrem tuum: ita Sancti Spiritus calore inflammasti: ut contemptu rerum presentium: te sequeretur: et promissionis tue donis celestibus ditaretur. Qui in genitali solo tepescente persecutionis flamma: dum miles tuus in quo pro tuo nomine certaretur: inquireret: (0802D)et inexardescentem declinare a civitate in civitatem sciret: 353 zelo tui amoris armatus: (0803A)non ad ostium se elegit abscondere: sed in acie ubi certamen ageretur immittere. His itaque patrie cedens ponti freta transcurrens: te qui ubique totus es querens: Gerundam usque pervenit. In qua ut bonus negociator preciosam margaritam: quam distractis omnibus comparaverat: cunctis fidelibus preponebat. Per quam et fortes in fide construeret: et dubios fidei fideliter reformaret. Non formidando de presentibus penis: sed properando congandens premiis de eternis. Unde precamur te omnipotens Deus: ut ejus suffragio nos tuearis de celis: cujus martyrium cultu tuo celebramus de terris. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui auctor felicitatis eterne es: Felicis Sancti tui obtentu serenus recepta offerentis populi votum: et cunctis tribue remedium (0803B)postulatum. Sicque per illum pius opitulator assiste precibus nostris: ut defunctorum spiritus beatorum consortiis consoleris. Quo illo interveniente feliciter vivamus in seculo: qui nomine Felix et merito: felici est pro te consecratus martyrio. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Jesu Dei fili: qui felices animas beatorum in celestem Hierusalem feliciter locans: felices eos qui in ejus pace gaudent divina auctoritatis sententia prolata denuncias. Fac nos feliciter Felicis tui merito in ipsius superne Hierusalem perenni felicitate letari: atque illius de die in diem desideriis renovari: et sicut hujus civitatis avidus negociator hic Sanctissimus extitit Felix: qui probitate morum potissimus: et patria exul et rebus tumentis seculi sapientiam deserturus: celestes accumulans fructus: (0803C)ad illam conscendit cum his que adquisierat coronatus: ita quoque nos te opitulante strenui negociatores in hac vita pacis et charitatis effecti: sic omnia que gerimus in tua et proximi dilectione agamus: ut dignum conquestum huic sancte patrie coronaturi post nostrum transitum deportemus.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: satis nobis conveniens: tibique dignum est vere: ut gratias referamus tua creatura: tue majestati Domine omnipotens sempiterne Deus per Jesum Christum filium tuum: si tamen fueris dignatus inspirare: quas tibi possimus grates persolvere. Nam nihil tibi dignum servitutis est nostre: nisi quod dignum effici possit dederis (0803D)ipse. Unde cum in Sanctis tuis cernimus mirabilem te: mirabilia conspicimus a Sanctis fieri per te. Tu es enim qui facis mirabilia solus. Quis enim reticeat laudes tuas? quas nec intellectu colligere: nec lingua (0804A)possumus dicere: et tamen obstestatione tui compellimur non reticere. Tu enim Felici tuo felicitatem conferens: primum Christi tui eum agnitione inlustrem: dehinc lavacri unda prestantem. Post hec laudabilis vite moderamen continentem: postremo martyrii fecisti congressione ammirabilem. Cunctis similiter insinuans posse te impertiri: si similiter cuncti gratie tue vellent adherere. Aut si certa omnium merita: dispensatione tua per distributionem munerum: et multimoda actione sua: non ostenderes a semetipsis discreta. Quid sunt enim bona merita nostra: nisi dona tua? Et ideo benedicimus te: gratias agimus tibi: magnificamus et conlaudamus te. Creasti enim omnia bonitate: redemisti miseratione: amas benignitate. Et cum in omnia opera tua: ab (0804B)operibus tuis intelligaris omnipotens: minus de te profertur: quam sentitur: et plus est procul dubio: quam sentiatur. Quid enim dignum loquetur caro de spiritu? natura lutea de opifice suo? mortalis de vita? temporalis de eterno? homo de Deo? sed quoniam in contemplatione tua deficit: non modo viciata: sed etiam illa superna et purgata creatura: nihil conducibilius nobis esse credimus: si in hac festivitate Martyris tui Felicis: felicitate Felix: et nomine: redempti unigeniti tui Domini nostri Jesu Christi sanguine: votum nostrarum precum cum supernis virtutibus noveno numero consecratis: nos oves pascue tue recepti in denarium: ut continuemus clamantes: et dicentes. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0804C)354 Post Sanctus. Vere sanctus: vere gloriosus es et ammirabilis Deus Pater omnipotens. Qui beatissimum Martyrem tuum Felicem: ita magisterio fecisti evangelice predicationis instructum: ut dum relicta patria: exul te luminum Patrem quereret: ut non obtecta modio: sed super candelabrum lucerna fidei cunctis in Ecclesia perluceret: sevientem fidei persecutorem inimicum non quesitus aufugit: sed querens cum quo certaret invenit. Qui cum comprehensores cruentis tribunalibus ob confessionem tui nominis sisteret: et primum lenocinatione sermonum Sanctum tuum suasionibus inimici inlecebrare tentarent: pectus quod tu sera gratie tue firmaveras: telo reserare non valuerunt inimici. Ingerit itaque insaciata crudelitas imi squallorem carceris ferri pondera. (0804D)Inedie tabem: flagellorum sulcam ungularum lacerationem: maris naufragia: totaque perversitate mentis terrere militem tuum attentat. Sed tu adjutor fortis: dum in omnibus facis victorem Martyrem (0805A)tuum: deficientibus penis: fatetur se etiam adversarius victum. Ut sentiret se divino judicio penis subditum: qui vanis supersticionibus deditus cogebat tormentis subdi Martyrem tuum. Insaniens itaque victa crudelitas Sanctum interfici jubet: carcere trusum: sed Felix triumphator Dominum Deum confessus in terris: felicem animam triumphantibus Angelis premisit in celis. Christo Domino Redemptori nostro.
Post pridie. Oratio. Unigenite Deus noster: qui pro beatissimi militis tui Felicis fide remuneraturus aspiciens: non eum solo deseris: non etiam pelago. Cum divinitatis tue auxilio ubique munitus: et in terra consistens: adversarium conterit verbis: et mari adgrediens fluidas suis submittit undas vestigiis. Quesumus: (0805B)ut hujus Martyris mollitus suffragio: vitam nostram eluens: ceno eruas a profundo: conferendo sanctificationem oblatis: et perpetuam benedictionem sumpturis: quo te Dominum nostrum et corde et labiis perenniter confiteamur mundissimis: quem idem Martyr Angelis immixtus conlaudavit vocibus suis. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Omnipotens Domine: qui es auctor felicitatis eterne: impetrante quesumus Sancto tuo Felice: squallorem a nobis nostre infelicitatis absterge: ut apud te in eternum cum ipso feliciter gaudeamus: cujus congaudentes felicitati: festa hodie solennia celebramus: proclamantes e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus (0805C)sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Felices vos Dominus Martyris sui Felicis intercessione efficiat: et omnia mala a vobis depellat. R\. Amen. Presentem vitam feliciter agere concedat: ac vobis benedictione perpetua benedicat R\. Amen. Nullum ex vobis infelicem esse permittat: sed felicibus vobis felicior semper occurrat. R\. Amen Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
(0806A)Com. Refecti Christi corpore. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Presta nobis omnipotens Deus beatissimi tui Felicis assiduum patrocinium: ut ejus quoque preclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem: sequamur fortissime preliantem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
In festo Sanctorum Simplicii: Faustini: et Beatricis:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
In festo Sancte Marthe hospite Christi:
Omnia dicuntur unius virginis. fol. 436.
In festo Sanctorum Abdon et Sennen Martyrum:
(0806B)Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
In festo Sancti Germani Episcopi et confessoris.
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fol. 432.
Vincula Sancti Petri:
Omnia dicantur ut in Cathedra. fol. 312.
In festo Machabeorum Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
355 In festo Sancti Stephani Pape et Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris Pontificis. 423.
Inventio Sancti Stephani Martyris:
Omnia dicantur ut in alio festo majori. fol. 42.
In festo Sancti Petri Exomensis:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fol. 432.
In festo Sancti Dominici de Ordine Predicatorum:
(0806C)Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
Eodem die Sancte Marie de Nivibus:
Omnia dicantur ut in Assumptione. folio 361.
Transfiguratio Domini:
Omnia dicantur ut in Dominico post Pentecosten. fol. 263. In festo Sanctorum Justi et Pastoris ad Missam officium: omnia alia plurimorum Martyrum. fol. 426, excepta Missa.
Missa. Dominum Jesum Christum auctorem justicie: et celestis alimonie largitorem fratres charissimi (0807A)unanimes deprecemur: ut nos in die electorum Justi et Pastoris Martyrum suorum justicie fructu locupletet: et salutaris verbi sacramento reficiat. Justi sui precibus peccatores justificet: et Pastoris patrociniis tueatur Catholicum gregem. Atque ita utrorumque Sanctorum preces suscipiat: ut cunctorum supplicantium peccata dimittat. Det nobis in tanta festivitate leticiam: omnique Christiane congregationi concordiam. Deprecantium se voces exaudiat: languentibus medelam infundat: oppressis libertatem: discordantibus tribuat pacem: laborantium necessitatibus subveniat: populorum vota multiplicet: suscipiat vota fideliter: que inspiravit offerenda clementer. Et quodcumque non facile prestatur indignis: totum nobis pro suis quibus nihil (0807B)abnegat imperciat Sanctis. R\. Amen.
Alia Oratio. Domine qui es justus justorum: et pastor piissimus animarum: qui Justum et Pastorem innocentes: in regno tuo Martyres suscepisti: tribue in nobis innocentiam tenere: dum vivimus: et justiciam custodire: dum judicamus. Ut etiam defuncti in consortio tuorum Sanctorum sine fine vivamus. Quatenus eorum vestigiis inherentes: non ab illis per mala opera afficiamur exteri: qui te confitendo propter te mortui: tibique sunt feliciter sociati. Ea fides te nobis reddat propicium: que illos gloriose pervexit ad regnum. Illi tuam contemplantur quotidie gloriam: nos flagitamus per momenta misericordiam. Illis conlata est post mortem victoria: nobis eorum interventu donetur facinorum indulgentia. (0807C)Ut qui illos amicitie tue fecisti participes: nos indignos eorum gaudiis efficias sine fine consortes. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui justicie vindex: et pastor pius: redemptor ovium cognosceris esse: propiciatus in hac solennitate tuorum infantium Justi et Pastoris oblationes populi suscipe offerentis. (0808A)Justi tui precibus respice misericors: et Pastoris suffragio consolare defunctos. Quo justicia pastoris summi concreta clementie: celesti pascat alimonia: quos creavit: pietate justificet: quos redemit.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Fons pacis: origo dulcedinis: initium charitatis Christe Deus: qui cara duorum parvulorum pectora fratrum Justi scilicet et Pastoris tanto tue dilectionis implesti amore: ut ultra vires viriliter dimicarent: qui adhuc lactentis teneritudine agebantur infantie: presta nobis: ut alterne nexi vinculo pacis: nullis attentemur jaculis adversantis: quo sic in nobis justicia Justi precibus floreat: ut Pastoris consolatio se super nos in pace dilatata diffundat. R\. Amen.
(0808B)Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere omnipotens Deus: cujus potentia mundum regit: atque clementia in omnibus mundi partibus opportuna Sanctorum suffragia prebet. Postquam enim per orbem universum: notitiam tui nominis regeneratis inter populos tradidisti: Martyres quoque: qui te non solum voce: sed et sanguine testificati sunt: Ecclesiae tue presules per loca quamplurima: velut preciosissima ornamenta disposuisti: ut fidelium congregatio: que peregrinatur in terris: haberet consolationem in Sanctis. Et que presentibus afficitur malis: tuitionem inveniat vernacula in patronis. Inter quos dum Justi tui plena devotione adheret exequiis: Pastoris simul 356 atque ejusdem se gubernari (0808C)gaudet precibus indefessis. Quos ab occiduis partibus semper victuros: immaculatos pueros elegisti: ac propter nominis tui confessionem punitos: velut acceptabiles tibi hostias assumpsisti. Ipse etenim laudem ex ore infantium et lactentium perfecisti: qui in sue infantie rudimentis: necdum loquendi habilem propter te punitam Sanctorum etatulam (0809A)coronasti: tueque dextere tactu parvulis benedicens: talium esse regnum celorum: voce veridica predixisti. Nullus itaque sexus nullaque non etas exornata efficitur premiis sempiternis: quia omne humanum genus redemptum est precio sanguinis tui. Propter quod Ecclesia Catholica: que accepit arram Paracliti tui: hec tibi in Sanctis offert pignora perceptura gloriam tui regni. Quorum meritis bonorum universitas adjuvatur: horum memoriis nostra congregatio: nostraque inlustretur ex toto devotio. Quorumque ex progenie tanti nominis testes suscipiuntur in celo: eorum posteritati uberiora beneficia condonantur in seculo. Quique jam a te Domine post victoriam coronati: et in tua beatitudine constituti atque Angelorum cetibus adgregati: (0809B)te piissimum redemptorem quotidie cum Cherubin ac Seraphin sine fine conlaudant: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Qui parvulorum suorum Justi et Pastoris roboravit infantiam. Quo eorum tenera etas persequentis posset sustinere tormenta. Quique in illis cum se invicem ad passionem exhortarentur: fari dignatus est per gratie donum. Qui non vigore corporis: sed spiritus optatum continuo adepturi erant martyrium. Pro quo debitas illi tecum atque Sancto Spiritui gratias referentes: qui solus abundans in dono gratie: ex ore infantium et lactentium perfecit laudem. Precamur: ut horum innocentiam mereamur tenere dum vivimus: (0809C)quorum hodie festa solennia celebramus. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post nomina. Oratio. Deus lactentium fides: Spes infantium: Charitas puerorum. qui per innocentium tuorum Justi et Pastoris laudem: cunctos provocas ad salutem: infunde in nobis quesumus puritatem lactentis infantie. Ut dum sensu justicie parvulis adequamur: in illa remuneratione fidelium pariter gloriemur. Sicque eorum interventu: his hostiis benedicito: ut ex his sumentes: et peccaminum eluantur labe: et pure confessionis potiantur dulcedine. R\. Amen.
(0810A)Ad orationem Dominicam.
Exultantes de tuorum Justi et Pastoris Deus Pater triumphis: quorum lactentium infantium etas relictis scole tabulis: ad suscipiendum alacriter pervolavit bravium passionis: tibi creatori nostro et vota cum gaudiis: et scelera pandimus cum lamentis. Poscentes tuam piissimam majestatem: ut qui illorum innocentiam consecrasti martyrio: nostram miseriam repares innocentie bono. Quo eorum adjuti suffragiis: ad te proclamare mereamur e terris. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Benedictio. Deus qui pius redempti gregis est pastor: eterne justicie prerogator: sanctorum Justi et (0810B)Pastoris precibus nos tueatur a malo. R\. Amen. Justi sui obtentu faciat vos semitas tenere justicie: et Pastoris prece: super vos pius pastor invigilet. R\. Amen. Quo utrorumque adjuti presidiis: sic perenniter fulgeatis justicie cultu: ut sine, confusione perveniatis ad pastorem animarum vestrarum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Suscipe Domine precem populi tui: et directam in spiritu tuo supplicationem: tanquam odorem incensi fragrantis assume. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit (0810C)semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
Sixti Pape: Felicissimi: et Agapiti Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
357 In natale S. Donati Episcopi et Martyris:
Omnia dicantur unius Mart. fol. 430.
Eodem die Mammetis Martyris:
Omnia dicantur ut supra.
In natale SS. Ciriaci et Largi et sociorum ejus:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
In natale S. Laurentii Martyris.
Ad Missam. Officium.
(0811A)Gloriam et magnum decorem. Quere unius Martyris. fol. 421.
Oratio. Domine Jesu Christe: qui beatissimum Laurentium Martyrem tuum: amplius refulgere meritis: quam flammis affici prestitisti: ut fortissimus Martyr plus amore: quam ardore ferveret: tribue: ut scintilla fidei ejus ita flammemur: ne ab igne seculi consummamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Ecclesiastici Salomonis ( C. XXXI).
R\. Deo gratias.
Qui aurum diligit: non justificabitur. Et qui insequitur consummationem: replebitur ex ea. Multi (0811B)dati sunt auri casus: et facta est in facie ipsius perdicio illorum. Lignum offensionis est aurum sacrificantium. Ve illis qui sequuntur illud: et omnis imprudens disperiet in illo. Beatus dives: qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit: nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic: et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Quis probatus est in illo: et perfectus est? et erit illi gloria eterna. Qui potuit transgredi et non est transgressus: et facere mala: et non fecit. Ideo stabilita sunt bona ejus in Deo: et eleemosynas illius enarravit Ecclesia sanctorum. R\. Amen. Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Beatus vir qui miseretur et commodat: disponet sermones suos in judicio: quia in (0811C)eternum non commovebitur. V\. Dispersit et dedit (0812A)pauperibus: justicia ejus manet in seculum seculi. P. Quia in eternum.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II cap. IX).
R\. Deo gratias.
Fratres: hoc dico. Qui parce seminat: parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus: de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo: non ex tristicia aut necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes: abundetis in omne opus bonum. Sicut scriptum est. Dispersit dedit pauperibus: justicia ejus manet in (0812B)eternum. Qui autem amministrat semen seminanti: et panem ad manducandum prestabit: et multiplicabit semen vestrum: et augebit incrementa frugum justitie vestre: ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem: qua operatur per nos gratiarum actionem Deo. Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea que desunt Sanctis: sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino. Per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obedientiam confessionis vestre in Evangelium Christi. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. VI).
In illis diebus: Dominus noster Jesus Christus: loquebatur discipulis suis dicens. Nolite thesaurizare (0812C)vobis thesauros in terra: ubi erugo et tinea demolitur: (0813A)et ubi fures effodiunt: et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in celo: ubi neque erugo: neque tinea exterminat: et ubi fures non effodiunt: nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus: ibi et cor tuum est. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit oculus tuus simplex: totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebre sunt: ipse tenebre quante erunt? Nemo potest duobus Dominis servire. Aut unum odio habebit: et alterum diliget: aut unum sustinebit: et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammone. Ideo dico vobis ne soliciti sitis anime vestre: quid manducetis: neque corpori vestro: quid induamini. Nonne anima plus est quam (0813B)esca: et corpus: quam vestimentum? Respicite volatilia celi: quoniam non serunt: neque metunt: neque congregant in horrea: et Pater vester celestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest 358 adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant: neque nent. Dico autem vobis: quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est: sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie est in agro: et cras in clibanum mittitur: Deus sic vestit: quanto magis vos minime fidei? Nolite ergo soliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus: aut quo operiemur? Hec omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester: (0813C)quia his omnibus indigetis. Querite autem primum regnum Dei: et hec omnia adjicientur vobis.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Videant pauperes et letentur: querite Dominum et vivet anima vestra. P. Alleluja.
Sacrificium. Ego Dominus creavi te: et dixi tibi: puer meus es tu: elegi te: noli timere. Egeni (0814A)et pauperes querunt te: et tu exaltabis eos in Domino Deo tuo: alleluja. V\. Vocavit te Dominus ad justiciam: et tenens manum tuam confortavit te: et constituit te in lucem gentium: aperire oculos cecorum: ut populus direptus et vastatus invocans me. P. Et tu exaltabis.
Missa. Ad misericordie opera exequenda fratres charissimi: Christianas mentes hodierna solennitas excitavit: que beatum Laurentium facultates sibi ab antistite suo Sixto Sancto commissas: Ecclesie sic misericorditer dispensasse narravit: ut replens dexteram pauperum: illic poneret que custodienda susceperat: ubi violentus persecutor intrare non poterat. Imitemur proinde Martyris patientiam: cujus beatam approbavimus vitam. Transferamus nos (0814B)etiam universa queque diligimus ad eterna tabernacula: qui migrare disponimus de hac temporali vita. Ut cum dies tentationis advenerit: nihil habeamus quod perdamus inviti: sed spirituali gaudio sapienter accincti: dimicemus fortiter ad effusionem sanguinis: contra perfidiam inimici. Reservantes constantiam veritatis: qua possimus devincere adversarium hostem in nomine Trinitatis. Hec est enim victima Deo semper accepta: cujus per hoc sacrificium recordari compellimur: quando ejus salutaris hostie perceptione mundamur. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui divinitatis tue potentia clarens: divinos ac celibes Ecclesie tue Sixtum atque Laurentium elegisti gubernatores. Cum in unum Sacerdotii summam: in alterum Levitici ordinis contuleris (0814C)gratiam: intentis te precibus supplicamus. Ut in tante diei solennitate: conventum familie tue placatus ipse respicias: et postulatus celer occurras. Sixtus officii sui non immemor sanctificanda tibi offerat vota: similiter et Laurentius ministerii sui exequens curam supplicantibus nobis subministret remedia postulata. Per illum discamus quod ipse egit: pro te Domino cervices ponere: per istum cremantis seculi: illum non subrui tempestate. Permature discretionis judicio freti polleamus seniorum: (0815A)per istum valide juventutis luctamen arripientes: fide extinguamus incentiva libidinum. Quo sic per Sixtum sanctificandi tuis altaribus offeramur: ut tradente nobis Laurentio calicem salutis in remissionem peccatorum sumere mereamur.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Clementissime creaturarum omnium Deus: pro cujus nomine beatissimi Sixtus atque Laurentius Martyres viriliter certaverunt: et diverso moriendi genere coronati sunt. Cum et Sixtus tuo domitas jugo cervices gladio perempturus exhibuit: et Laurentius combustum in craticulam corpus suum versari precipiens: spiritum vite inter flammas efflavit. Te quesumus: te rogamus: ut horum precibus corpus nostrum tentationum flammis non (0815B)ardeat: cor divinis flatibus concalescat. Sicque Sixtus ex accepto Sacerdotali privilegio ligata criminum nostrorum vincula solvat: ac defunctorum nexus orationis favore disrumpat. Ut ministerii sui curam cunctis Laurentio impendente: et vivi piaculis et sepulti se noverint evasisse supplicia. R\. Chorus. Amen.
359 Ad pacem. Oratio. Deus qui beatissimi Levite tui Laurentii fidem: nec igne subrui nec avaricia fecisti corrumpi: cum et inter flammas invictus: et inter nummos existeret a cupiditate intactus: perspicuam tue majestatis potentiam imploramus. Ut fidem qua tibi credimus in nobis adaugeas: charitatis opes impendas: cupiditates interimas: simultatum faces extinguas. Quo nec avaricia victi: nec odiis: ad te veniamus (0815C)inlesi: illo charitatis tue rore renovandi: quo idem Martyr tuus decoctus igne meruit recreari. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum et salutare est: sancto nomini tuo sempiterna Trinitas fortissime Deus: pro electorum tuorum certaminibus gloriosis: acceptabilem tibi: si pusillis possibile facis: laudis hostiam immolare. Quicquid enim in his magnificum operante peragitur merito: totum tuis virtutibus deputatur. Hujus siquidem congressio pugne: nisi te duce et presule fuerit instituta: nec iniri certamen poterit: nec cum laude finiri. Idcirco Domine militum tuorum triumphalem victoriam celebramus: quorum te et velle et perficere fuisse probamus. Adsunt (0815D)igitur Domine horum dierum tempore: tui nominis confessione insuperabiles facti: et coronarum ammirabilium splendoribus decorati. Sixtus Apostolorum tuorum cathedre dignus ascensor: ejusque Archidiaconus Laurentius triumphi celestis (0816A)ardentissimus assecutor. Sed et Hipolitus velut utrorumque parentum bonis locupletior factus: his adjungitur heres: quibus licet biduana vel triduana fuerint intervalla: te ut oportuit dispensante subeundi certaminis: idem tamen in obtinendo premissionem celestium bravio fidei viguit ardor. Sixtus quidem ut bos jugo dominice mansuetudinis assuetus; submisso occurrit capite percussori: potentisque canicie fulgenti cervice renovatus: ut aquila ad celos juventute volavit. Quique Apostolorum choro donatum filium generose mentis Laurentium exspectabat. Quia sine eo proprii sanguinis victimam offerre nolebat: cui cuncta mysteriorum ministeria transienda commiserat. Qui cum de sua remansione patri querulus extitisset: ab eodem flere prohibitus: (0816B)quod post tres dies se sequeretur audivit. Nec debere de sua desertione causari premonuit: quoniam ei gloriosior diabolo seviente: inrisoque tiranno triumphus maneret. O Martyrum tuorum Christe infatigabilis fortitudo! Quantum enim durioribus fuerint cruciatibus seviente carnifice deputati: tantum a te novarum virium augmenta triumphant consecuti. Ut et Sanctis tuis gloriam: et inimicis cumules penam. Una denique eademque justicia: et judicem inferna cruentum: et celi suscipiunt innoxium virum. Qui eo usque dum exureretur robustior factus emicuit: ut carnificem tali inrisione damnaret. Ut si cibus placeret quod jam assatum fuerat: manducaret. Quibus verbis exemplum fidelibus contemnende mortis insinuans: victricem animam (0816C)patri et spiritum commendavit: et post sudorem prelii: Christi refrigeratus amplexu: sub ara celesti umbraculo requiescit. Hunc Hipolitus dum sibi traditum asservaret custodia militari: crucis tue impressione stupuit miracula facientem: mox animi ferocitate deposita: ad sequendum te fit ove mitior: et ad perferenda pro tuo nomine graviora tormenta leone robustior. Cujus tam subito mutatum mentis propositum: judex impius cernens acriori sevitia fertur: ut pote amissis propriis gemens: in quo confestim decernit penam omni crudelitate majorem. Quemque distentum primitus cardis ferreis laniari: ac deinde ferociorum jumentorum trahi per devia precepit pedibus alligatum. Sed etiam sic felicem (0816D)Christe predicamus tuorum militum pugnam: quibus nec comminatio cruenta defectum: nec pena supplicium: nec mors intulit detrimentum. Cui merito celi: et omnes virtutes debita laude confessionis occurrunt: aureorumque candelabrorum septifera (0817A)coruscatione fruentes: perpetuis vocibus cantum suavitatis extendunt. Archangelorum quoque exercitus 360 in tuo nomine letantes tripudiant: et augustius triumphantes exultant. Cherubin quoque et Seraphin aureo gestientes volatu perstrepunt: et suavisono carmine: senarum alarum remigiis se pennigerantes extollunt. Bis bina denique animalia cum duodenorum felicium numero seniorum: omnis debita officia servitutis exsolvunt: et egregia cantica meditantes clamare non cessant: ita dicentes. Sanctus.
Post Sanctus. Osanna in excelsis: vere dignum et justum est: omni quidem tempore: sed precipue in honorem Sanctorum tuorum: nos tibi gratias consempiterna Trinitas et consubstantialis: et cooperatrix (0817B)omnium bonorum Deus: et pro beatissimi Martyris tui Laurentii celeberrimo die: laudum hostias immolare. Cujus gloriosum passionis triumphum anni circulo revolutum: Ecclesia tua leta concelebrat: Apostolis quidem tuis in doctrina subparem: sed in Domini confessione non imparem. Qui niveam illam stolam Leviticam: martyrii cruore purpureo decoravit: cujus cor in igne tuo quem veneras mittere super terram: ita flammasti: ut ignem istum visibilem non sentiret: et appositas corpori flammas mentis intentione superaret: ardentemque globum fide validus non timeret. Quique craticule superpositus: novum sacrificium tibi semetipsum castus minister exhibuit: et veluti super aram holocausti more decoctus: saporem Dominus suavitatis (0817C)ingessit. In quo incomparabilis Martyr precordiis pariter ac visceribus medullis liquescentibus desudavit ac defluentia membra torreri invicta virtute patientie toleravit. In quo extensus ac desuper fixus: sub dictis jacuit ac pependit incendiis: et holocaustum pietatis cruda coxit impietas: que sudorem liquescentium viscerum bibulis vaporibus suscepit. Supra quam velut super altare corpus suum: novi generis sacrificium celebrandum minister imposuit: et Levita predicandus ipse sibi Pontifex: et hostia fuit. Et qui fuerat minister Dominici corporis: in offerendo semetipsum: officio functus est Sacerdotio. Tuam igitur Domine in eo virtutem: tuamque potentiam predicamus. Nam quis crederet corpus fragili compage conglutinatum: tantis sine (0817D)te sufficere conflictibus potuisse? quis incendiorum estibus humana estimaret membra non cedere: nisi flagrantior ad te veniens: interiorem hominem lampas animasset: cujus potentia factum est: ut leta rore suo anima: coctione proprii corporis exultaret: dum versari se Martyr precipit: et vorari: ne et paratam coronam uno moriendi genere sequeretur: et sic lenitate cruciatuum vitalis tardaret interitus: non existeret gloriosus coronatus. Per te (0818A)Dominum qui es Salvator omnium: et Redemptor animarum.
Post pridie. Oratio. Memores mirabilium tuorum Domine: quomodo Levita tuus Laurentius nec minis cessit: nec flammis: qui sic in creditis sibi facultatibus avariciam vicit: ut nullo modo posset inter flammas positus superari. Rogamus: ut devictis in nobis facibus malarum cupiditatum: a te sanctificata hec que offeruntur: horum precibus quorum hodie solennia celebramus: sumantur. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Deus qui in veri holocausti hostiam igne examinatum Levitam suscepisti Laurentium: quo more holocausti decoctus ad te perveniret integer: pro miseris rogaturus: ejus quesumus suffragiis in nobis (0818B)omnibus ignis celestis facis accendi. Ut purgata conscientia: ad te mereamur proclamare: et dicere. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Christus Dominus vota vestra respiciat: pro quo et Sixtus machera: et Laurentius consumptus est flamma. R\. Amen. Eoque favente sic per Sixtum grex Catholicus tueatur: ut per Laurentium salutaris calicis potatione salvetur. R\. Amen. Quo et illo tuente: et isto suffragante sic illius accendamur exemplo: istius relevemur suffragio. R\. Amen. Ipso prestante et auxiliante: qui cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus vivit et regnat in eterna secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit (0818C)semper vobiscum. R\. Et cum.
361 Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Domine Jesu Christe: qui beatissimum Laurentium Martyrem tuum respuentem vilissimum mundum: aurum ostendisti purissimum: quod ignis utique non consumeret: sed probaret. Et quanto plus arderet: tanto amplius rutilaret: tribue nobis ut cupiditatis incendia non consumant: quos tam fulgentia Martyris tui exempla clarificant. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo (0818D)gratias.
Tiburtii Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 430.
Clare Virginis de Ordine Minorum:
Omnia dicantur unius Virginis. fol. 436.
Sancti Hypoliti sociorumque ejus:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 428.
Sancti Eusebii Presbyteri:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
IN FESTO ASSUMPTIONIS SANCTE MARIE VIRGINIS. (0819A) Ad Missam. Officium.
Inter medios cleros penne columbe deargentate: alleluja. Et supra scapulas suas in viriditate auri: alleluja: alleluja. V\: Specie tua et pulcritudine tua: intende prospere procede et regna. P. Et supra scapulas suas. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Et supra scapulas suas.
Oratio. Tibi semper Domine gloria omnipotens Jesu Christe: cujus in celo: et in terra laudis confessio permanet: dum tibi gloria in excelsis decantatur: et in terra pax hominibus nunciatur. Bonam quesumus voluntatem nobis famulis tuis: et populis supplicantibus (0819B)tribue: ut ab omnibus nos mundes peccatis: et pacem tuam perpetuam nobis propicius: et omni populo largiaris. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Sapientie Salomonis ( Cap. I, II, III, IV, VI).
R\. Deo gratias.
O pulcra Dei Virgo inter mulieres egredere: et abi post vestigia gregum tuorum. Assimiliavi te amica mea: pulcre sunt gene tue sicut turturis. Ecce tu pulcra es amica mea. Ecce tu pulcra es. Oculi tui columbarum. Surge propera amica mea et veni. Jam enim hyems transiit et recessit: flores apparuerunt in terra. Surge ostende mihi faciem tuam: et (0819C)sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis: (0820A)et facies tua decora. Que est ista que descendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus mirrhe et thuris: et universi pulveris pigmentarii? Quam pulcra es amica mea: quam pulcra es: oculi tui columbarum: absque eo quod intrinsecus latet. Sicut turris David: tota enim pulcra es: et macula non est in te. Veni de Libano sponsa mea. Veni de Libano: coronaberis. Hortus conclusus soror mea sponsa: hortus conclusus. Fons signatus. Emissiones tue paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Una est columba mea: perfecta mea: una est matris sue electa genitricis sue. Viderunt illam filie Hierusalem: et beatissimam predicaverunt: regine: et concubine laudaverunt eam. Que est ista que progreditur quasi aurora consurgens: pulcra ut (0820B)Luna: electa ut Sol: terribilis ut castrorum acies ordinata? Que est ista que ascendit de deserto: deliciis affluens enixa super dilectum suum? Pone me ut signaculum supra cor tuum: et quasi monile in brachio tuo: et vera Dei permanet dilectio. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. In manibus portabunt te: ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. V\. Quoniam Angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ne unquam.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Epistola. De virginibus preceptum.
(0820C)Quere in communi plurimarum Virginum. fol. 438.
(0821A)Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. X).
In diebus illis: Dominus noster Jesus Christus: in quoddam castellum intravit: et mulier quedam Martha nomine 362 excepit illum in domum suam: et huic erat soror Maria nomine. Que etiam sedens secus pedes Domini: audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Que stetit et ait. Domine non est tibi cure: quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut adjuvet me. Et respondens dixit illi Dominus. Martha Martha sollicita es: et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit: que non auferetur ab ea. Et cum hec diceret: extollens vocem quedam mulier de turba: dicit illi. Beatus venter qui te portavit: et ubera que suxisti. (0821B)At ille dixit. Utique. Beati qui audiunt verbum Dei: et custodiunt illud. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Lauda anima mea Dominum: laudabo Deum in vita mea: P. Alleluja.
Sacrificium. Sicut turris David edificata es: et reprehensio non est in te. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo: et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata: alleluja. V\. Sicut columbe sedentes super abundantia aquarum: et sicut phiale aromatum gignentes unguentoria: et sicut lilia distillantia mirrham: et sicut cornatilia aurea plena Tharsis: et sicut Libanus (0821C)electus et sicut cedrus: et sicut colunne marmoree posite super bases aureas formose. P. Quam preciosa et decora.
Missa. Omni studio omnique mentis voto fratres charissimi: Dominum deprecemur: ut quantum inopie possibile datur affari: grates in quantum possumus agamus: Acclives illius divinitati: que inter omnia divinitus inspirata: inter precipua atque eminentiora humano generi dona digne largita: non parvum est: quod tribuit genitrici filii sui gloriose Marie. Dumque ideo eam post mysterium vere Incarnationis: Nativitatis: Passionis: ac patule ad celum Ascensionis: quamquam prolixi temporis intercapedine gloriosam accersivit ad se gloria Assumptionis. Sic vero unita carnis natura virginitati (0821D)consimilis. Hodie una cantilla illius conditione: sedem adiit mirabiliter deitatis. Nec immerito quidem debuit feliciter cum filio gloriari: cui divinitus (0822A)intemerato virginitatis pudore meruit inviscerari. Ibi namque cum sacris Virginibus jocundari: cui etiam in unito carnis federe incentivis nevis non potuit viciari. Ibi nempe perenniter ditata Martyrum victoria cum meruit eis adunari: dum eisdem ineffabiliter univit: cujus manu extenti sunt celi. Cui per integritatem carnis et spem sincerissimi cordis: attolli digne concessum est in celestibus regnis. R\. Amen.
Alia Oratio. Ingenite Pater summe: qui tanta ac talia beneficii munera Virgini gloriose Marie contulisti. Cujus verbo attestante Angelo ditata: cujus spiritu inlibate sistit fecunda. Cujus virtute divinitas obumbrata. Cujus munditia salvationem noscitur paritura. Cujus voluntate virgo sistit ante partum: (0822B)cujusque posse virgo mansit post partum. Cujus imperio ipsius candida castitas. Cujus miraculo immaculata virginitas. Indignis quesumus annue nobis: ejus favore tu eripe de nugis: sine merito mundari de propriis. Ac sicut illa hodie inter Angelorum Virginumque choros meruit assumi: sive dono inlibate carnis feliciter jocundari: sic nos stimulo perfecte extirpato carnali: beatiores ibidem misericorditer admitti. Fruituri nempe ibidem cum Angelis perennius regno: quibus hodie fuit per eam letabunda Assumptio. Ibidem semper sine termino permansuri: ubi omnis celestis exercitus gloria tante assumptionis gavisus: indesinenter meruit jocundari.
(0822C)R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Eterne Deus summe: acclives clementiam exoramus divinitatis tue: ut qui hodie inter Angelorum florentissimas legiones: Prophetarumque fulgentissimos fasces. Inter Apostolorum titulos latiores: Martyrum: Virginumque catervas dedicatas: gloriosissimam Virginem assumpsisti Mariam: 363 per unigenitum tuum: filiumque suum Dominum nostrum ad superam et inenarrabilem celi sedem. Quo nemo hominum creditur sumptus: nullusque preter illam attolli noscitur sexus. Dum non sola merito ibidem pervenire potuit: nisi quod sola Virgo post parturitium mansit. Postquam sola celi ac terre Dominum divinitus parturit: et Deum caro factum ineffabiliter utero vehit. (0822D)Te quesumus: te rogamus: ut sicut illam tanti incircumscripti muneris fecisti dominam: ita facias Ecclesiam tuam per universum orbem diffusam: te (0823A)Deo presule omnem contra eam venientium respuere pravitatem. Nesciens in religione casum: abdicans in conversatione deliquium. Sit quesumus Domine: in religiosis gloriosa: in clericis dedicata: in ministris sancta: in Martyribus prompta: in Virginibus inlibata: in continentibus fecunda: in pauperibus affluens: in pupillis exuberans: in captivis et vinctis clemens: in viduis continens: in oppressis relevans: desperatis solamen impertiens: in lascivis refrenans: in luxuriosis evocans: in obstinatis evetans: in desperatis pia: in viventibus magistra: in fidelibus defunctis requies exoptata.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Domine Jesu Christe: qui ex Virgine natus: unicus Virginum permanes sponsus. (0823B)Quarum tu cetus prebuisti ducatum: ad celi sedem: ubi caput illarum esse voluisti assumendo matrem gloriosissimam Virginem: te quesumus et rogamus: ut obtentu illarum nigredine careamus omnium nostrorum facinorum. Divina namque illa et ineffabilis mansio que Virginem hodie sumpsit: sic permansuros in ea nos dextera tue virtutis censeat: ut letos gnaviter lumine speciei tue ibidem sine fine instituat. Nam si discreta donorum merita ibidem prerogant loca summa et ineffabilia: hodie adeptura noscitur Virgo Maria per te Domine: cui adsunt possibilia universa. Tu es itaque Domine: qui omnia ista disponis: qui etiam celestia ac terrestria precio pacificasti sacri laboris: et filios dignatus es facere gratuita dignitate.
(0823C)R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: sanctum et pulcrum est: summe et ineffabilis Deus noster quantis possumus laudare preconiis: et si potentes adsumus lumen tue claritatis pollutis contingere labiis: sed in quantum ipse donaveris: te benedicere et conlaudare digne licebit nobis. Qui etiam ab initio massam faxiens fortiter electorum: nonnullis ex illis miracula dare jussisti per vitam: signa per mortem: portenta per assumptionem. Alios namque potenter resuscitans post carnis defectum: alios vero concremans per mentis excessum: dumque alios reddidisti dissimiles per obitum ineffabilem soporum. Illud enim vero Domine quod non dubium de Enoch (0823D)creditur: vel Helia certius: eo magis verius confitemur de Johanne vel Maria. Dicam: dicam: hoc illi meruere ante sacrum adventum: quod et isti (0824A)experti sunt post evum paratum: dicam: plerique propter Christum. Quidve mirantur? Ille Enoch nunquam comparavit: cum vates et ipse Israelita auriga simillime latuit: et corpore vivos mansio celestis utrosque detinuit. Complevit et ipsa: quod perfecit: et istis. Illis per indeclinabilem carnis statum: post etiam sepulcri descensum pernicemque illinc Marie et ineffabiliter exitum: sicuti ibidem Johannis ingressum: sic permansurum incomprehensibiliter usque ad futurum adventum. O sacratissimum archanum et inexprobabile provisum: quod unumquemque illorum jam per disparem modum inter plurimos mire sublimavit ad celum. Merito quidem et gloriosa Virgo Maria: celi petivit intimum: dum celi et terre sola visceribus sacris (0824B)portavit Deum et Dominum. O ineffabilis castitas: et immaculata virginitas: que novo et ineffabili modo adsumi in superna meruit sede. Visura cum Angelis ibidem perpetim Deum: cujus Verbi in terra sacrum effecta est templum. Cui nullo modo ibidem incomprehensibilis frustratur sedes: sicuti incomprehensibilis partus non denegatur in terris. Talium est enim ibi divinitus ascendisse: qualium in novo Virginis partu hic similem non invenisse. Quid vero verius datur intelligi: hanc Christus elegit a qua natus est: 364 hic sic illam voluit mansisse. Merito diuque merito ibidem gloriosior fore pre cunctis: dum merito longeque digno dignior invisceratur ex ea Salvator. Hoc te Domine cooperante qui omnia que velis: facis: et de nullo nusquam ventilaris. Quem (0824C)quoque gemunt potestates: celicolique ammirantur cives. Cui multiplex celica illa Angelorum legio: catervaque Sanctorum: omnium Virginum: Martyrumque concio sive terrestris beatorum multitudo in hoc Assumptionis gloriose Virginis festo non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus eterne omnipotens Deus: Jesus Christus Filius tuus. Qui tam visibilia ab initio instituens infinita: tecum et Spiritu Sancto potentialiter creans: omnia felicius complevit: et divinitus peregit extremo. Figitur inter primevam vel ultimam seculi seriem: se cum in forma Dei esset exinaniens: Deo equalem nostrum dignatus est contigium sumere (0824D)pulverem. Non quo ante illum eguisset clipeo: sed quo vero letalia vulnera sanasset antidoto. (0825A)Non quo ante infirmus fulciret propria: sed quo vero potentius celestia: terrestria salvasset: vel tartara. Non quo ante ullam passus esset inopiam: sed quo vero: inopem gratia redderet divitem. Non quo ante imbecillis celestes: vel aerios domuisset exercitus: sed quo vero fortissimus novos ibidem reseraret introitus. Unde hoc ante nusquam Domine omne confitemur peractum: nisi et completum esset per Verbum caro factum: quod non natura humana: sed gratia adunivit assumptum. Accepit namque quod fecerat: in quo ante mirabili modo seseque factum predixerat. De quo mater Syon dicet: homo: et homo divinitus ammirabiliterque est factus. Talem multoque vere creditur mirabilem matrem creasse: qualem divinitus per (0825B)eam transiens: decus Virgineum non admisisset. Dum ab illo creari: ita est ab ipso concipi. Hec autem Domine omnia si humanis viribus possent exequi omnia divina nusquam probarentur oriri. Quis vero tandem hujus sancte mysterium approbare poterit tante Incarnationis: Nativitatis Filii: in celum Ascensionis: et matris tam incomprehensibilis inlibate Assumptionis: nisi recta de Patre et Filio atque Spiritu Sancto sinceriter credat: et de matris Assumptione mirabiliter sentiat. Dum et incomprehensibilia sunt utraque: et inde credenda utraque: qui vere confitemur utraque. Hec fides verissima: qua reconciliamur piissimo Deo: et adoptamur in filiis. Christo Domino redemptorique nostro.
(0825C)Post pridie. Oratio. Virgo Dei genitrix Maria: cujus hodie veram Assumptionem celebramus in sede superna: quesumus indigni: et peccatores ubi assumpta est novi miraculi gloria: beatiores quandoque mereamur attolli prece hac tua dicata. Roget quesumus ibidem pro nobis dignitas tui pudoris: qui te de terris ineffabiliter sumpsit in celis post somnum quietis: et cursum consummatum vite temporalis. Adsit rogamus ibidem pro nobis indignis plebs tua semper suffragatrix. Quatenus hic per eam abluti ab omnibus facinorum contagiis: mereamur Angelorum compotes esse in celestibus regnis.
R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
(0825D)Domine Jesu Christe: qui sic Virginem matrem honorificasti: quousque Assumptionis gratia eam (0826A)coram te suffragatricem incomparabilem: indigni quesumus divinitatis tue clementiam. Quatenus per obtentum illius beatissime genitricis: quam celibem hodie fecisti in celestibus regnis: emundati ab universis contagiis audeamus exclamare: et dicere e terris. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Exoratu Virginis sacre Marie vestra sint merita: et radicitus coram Christo abolita piacula. R\. Amen. Et sicut illa hodie conletatur in sede superna cum Angelis Sanctis: sic vos gaudeatis adquisisse 365 paradisum eterne felicitatis. R\. Amen. Quo anima simul et corpore sani et integri hinc exeuntes: ad illam feliciter et digne perveniatis sedem: (0826B)quo ipso miserante ab eo divelli nullatenus possitis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Com. Refecti Christi corpore. Require in festo corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Omnes qui huic tante Assumptionis solennitati convenistis: et sacrosancta communione mortalia corpora vivificastis: mereamini per interventum Sancte et gloriose Dei genitricis: et hic ab omnibus malis eripi: et in futuro cum Christo jocundari. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri (0826C)Jesu Christi: votum nostrum sic acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Octava S. Laurentii Martyris:
Omnia dicantur sicut in die. fol. 357.
Agapiti Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
Bernardi Abbatis:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
Octava Assumptionis Beate Marie Virginis:
Omnia dicantur sicut in die. fol. 361.
SS. Timothei: et Simphoriani:
Omnia dicantur plurimorum Mart. fol. 426.
IN FESTO S. BARTHOLOMEI APOSTOLI. Ad Missam. Officium.
Gloriam et magnum decorem impones super eum: (0826D)alleluja. Et dabis eum in seculum seculi: alleluja: alleluja. V\. Vitam petiit a te: et tribuisti ei Domine (0827A)longitudinem dierum in eternum: et in seculum seculi. P. Et dabis eum. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum. Amen. P. Et dabis.
Oratio. Eternum tue virtutis nomen omnipotens Deus oramus: ut nos martyris tui Bartholomei Apostoli: et omnium Sanctorum meritis socios fide; pares devotione: extremos passione: et consimiles in resurrectione felicium facias coequari. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Justus si morte preoccupatus fuerit. Require retro in festo Sancti Clementis Pape. fol. 20.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0827B)Psallendo. Os justi meditabitur sapientiam: et lingua ejus loquetur judicium. V\. Lex Dei ejus in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus ejus. P. Et lingua ejus.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Epistola. Charissime confortare.
Evangelium. Una dierum Dominus noster Jesus Christus. Require ut supra.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Exultabit justus in gloria: et gaudebit in leticia sempiterna. P. Alleluja.
Sacrificium. Oravi Deum meum ego Daniel dicens: exaudi Domine precem servi: inlumina faciem tuam super sanctuarium tuum: et propicius intende (0827C)populum istum: super quem invocatum est nomen tuum Deus: alleluja. V\. Cum effunderem precem (0828A)meam in oratione in conspectu Domini Dei mei pro peccato populi Israel: et pro loco sancto ejus in tempore sacrificii: Gabriel cito pervolans tetigit me: et locutus est mihi dicens: Daniel vir desideriorum: ab initio obsecrationis tue: ego egressus sum: et veni ut dicam. P. Et propicius intende.
Missa. Preciosissimam Martyris Bartholomei Apostoli solennitatem fratres charissimi: promptissima celebremus devotione: suppliciter orantes Dei nostri misericordiam. Ut qui beatissimam prefati Apostoli: et martyris sui annua festivitate: in hunc diem memoriam excolimus: etsi equari factis ejus non possimus: saltim ipso patrocinante imitari fidem ejus per omnia valeamus. R\. Amen.
Alia Oratio. In memoria eterna Beatissimi Apostoli (0828B)tui Bartholomei Domine letamur: tempore recurrenti. Magnificantes ejus gloriam passionis: et beatitudinis ipsius facta celebrantes: que a te accepit: atque 366 in te possedit: largitore inexhausto: retributore perpetuo: fonte perfluo: thesauro sempiterno: da nobis quesumus veneratoribus tuis: ejus peculiare suffragium: et quibus dedisti nominis ejus titulum: presta patrocinium indisruptum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. In honorem martyris tui Bartholomei Apostoli: votivum tibi Deus sacrificium exhibentes: rogamus: ut ejus meritis: et offerentibus veniam: et sepultis requiem largiaris. Quo hujus suffragatione te utrobique parciturum prebeas: cujus te in passione victorem fuisse demonstras. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui sancto Apostolo: et (0828C)martyri tuo Bartholomeo tantum ardorem tue dulcedinis contulisti: ut non cederet penalibus flammis: (0829A)habitans in eo tue dilectio charitatis. Presta nobis: ut pacis bono accincti: careamus scandalis: expiemur delictis: et eterne semper prestolemur gloriam visionis. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est vere Domine: quia dignum et pulcrum est: nos tibi gratias agere per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui gloriari se in corona Martyris sui Bartholomei Apostoli demonstravit: et persequentis inimici furorem rabidum ad nihilum usquequaque redegit. Scindebatur quidem pro Christo Rege militis corpus variis generibus tormentorum: sed anima ejus fontibus rigabatur spiritualium gaudiorum: eternum evadens carcerem inferorum. Beatus Martyr cruciabatur in terris: cujus immarcescibili victorie corona potiretur in celis. (0829B)Vulnerabatur ejus corpus plagis: sed agonia in eo non frangebatur spiritalis: sua viscera diversis tradidit penis: ne filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum negare videretur in terris. Offerebat se Deo sacrificium castum: ut posset centuplum de superioribus premiis accipere fructum per eum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. R\. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui Apostolum et Martyrem suum Bartholomeum: et vita probabilem: et potissimum reddit passione. Cujus hodierna celebritas id nobis in affectum adducit: quod idem Apostolus et Martyr tuus pro te sanguinem fudit: (0829C)suppliciis caruit: vitam invenit. Cujus te ut nostris Deus parcas sceleribus suffragatione rogamus: petentes ut hic Martyr tuus: qui veraciter huic crucifixus est mundo: sit in auxilium populo Christiano. Per Christum Dominum ac Redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Sanctifica Deus quod offerimus: et tribue propicius: quod rogamus: ut qui passionem Apostoli et Martyris tui Bartolomei venerabiliter annua vice excolimus: suffragio ejus perenniter potiamur.
R\. Amen.
(0830A)Ad Orationem Dominicam. Dominum Deum nostrum fratres charissimi toto corde deprecemur: et humili oratione poscamus: ut festivitatem hanc: quam hodierno die in honorem Sancti ac beatissimi Apostoli Bartholomei devotissime celebramus: inlustret: et nos consortes Sanctis effectos propositum nostrum vitamque consumet. Et cui sumus in hac nostra devotione fautores: esse mereamur donante Christo participes: proclamantes e terris. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Benedictio. Benedicat vobis omnipotens Dominus: et tribuat per presentis Martyris suffragia patrocinia sempiterna. R\. Amen. Habeatis in Martyris intercessione (0830B)presidium: in recordationis die gaudium sempiternum. R\. Amen. Ut qui ad festivitatem tanti Martyris fide integra: et mente devota venistis: magna vobiscum gaudia et premia portetis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine alleluja: alleluja: alleluja.
367 Oratio. Deus immense et gloriose: quem in passionibus Martyrum colimus: in beatorum solennitatibus veneramur: atque in certaminibus vincentium conlaudamus. Adesto precibus supplicantium interventu Martyris tui Bartholomei Apostoli: ut qui te pro admissis terribilem metuimus: ejus precibus (0830C)exoratum in misericordia placitum inveniamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
IN FESTO GENESII MARTYRIS. Ad Missam. Officium.
Gloriam et magnum decorem. Quere in sancto Bartholomeo. fol. 345.
Oratio. Presta nobis Deus beatissimi Martyris tui Genesii assiduum patrocinium: ut ejus quoque preclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes (0831A)impensissime suffragantem: sequamur fortissimum preliantem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Dominus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Sapientia justum deduxit.
Quere in festo S. Johannis Apostoli et Evangeliste. fol. 45.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. In memoria eterna erit justus: ab auditu malo non timebit. V\. Paratum est cor ejus sperare in Domino: confirmatum est donec videat inimicos suos. P. Ab auditu.
Dicat Presb. Silentium facite.
(0831B)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Galathas ( Cap. III).
Deo gratias.
Fratres: qui tribuit vobis spiritum: et operatur virtutem in vobis ex operibus legis: an ex auditu fidei? Sicut Abraam credidit Deo: et reputatum est illi ad justiciam. Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt: hi sunt filii Abrae. Providens autem scriptura: quia ex fide justificat gentes: Deus prenunciavit Abrae quia benedicentur in eo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt: benedicentur cum fideli Abraam. Quicumque enim ex operibus legis sunt: sub maledicto sunt. Scriptum est enim. Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus: que scripta sunt in libro legis: ut faciat ea. Quoniam autem in lege (0831C)nemo justificabitur apud Deum. Manifestum est: quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide: sed qui fecerit ea vivet in illis. R\. Amen.
Evangelium. Si quis vult post me venire. Quere in natale S. Andree. fol. 27.
(0832A)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Beatus homo quem tu eruisti Domine: et de lege tua docuisti eum: alleluja. Sacrificium. Ego servus tuus et filius ancille tue dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo sacrificium laudis: alleluja.
Missa. Fide pleni: spe robusti: voto alacres: charitate ferventes predicemus Genesii Martyris victorie gloriam: simulque et victoriam gloriosam. Qui gratia Christi Domini et Salvatoris nostri preveniente: respectus et interius se monentem audivit: et exterius jubentem sibi contempsit. Cum in studio militie secularis exceptoris functus officio: non eum qui mortifera: sed eum qui vitalia precepta jubebat: audivit. Manum divinam porrigens (0832B)operi: et auditum suo preparans conditori. Hujus igitur exemplo reformari nos nostro cupientes artifici: cum his victimis omnipotenti Domino supplicantes: et Martyris concinamus gloriam: et nostrorum scelerum reseremus occulta. Dabit profecto ille quicquid a nobis fuerit in confessione rogatus: qui predictum Martyrem prevenit etiam non quesitus. R\. Amen.
Alia Oratio. Quid dignum tue clementie Domine Deus pro tam gloriosissimi Martyris tui Genesii offerri ab infimis celebranda poterit dignitate: nisi ipse castrorum tuorum victoriosissimus miles: tam triumphi sui non immemor merito: quam supplicantium constrictus obsequio: quas placere tibi optime comprobavit: ingerat laudes: qui specialis (0832C)gratie tuae largitate preventus: prius te meruit invenire: 368 quam querere. Prius potuit diabolum vincere: quam: bellandum arte calcare. Prius pro te animam ponere: quam ipsius fidei rudimenta subire. In quo anticipatum est perfectione: (0833A)quod fuerat currendum per ordinem. Cui prius moriendi pro te insinuasti desiderium: quam revelasses baptismi Sacramentum. Quem prius voluisti litare sanguinis tui victimam: quam sacerdotis adscultare doctrinam. Unde quis nostrum comprehendere pusillus sensu prevaleat: quanta illi apud te maneat gloria: cui tanta in hoc seculo fidelium tuorum deserviat obsequela? Quique timorem mortis spiritus tui vehementia supergressus: ita huic mundo ejusque inlecebrosis renunciaverat pompis: ut Principum quorum temporaliter cruentis subjacebat imperiis: liberrime dedignatus sit superfluis parere preceptis. Merito igitur dum baptismi inter medios littores expeteret gratiam: consummatam obtinuit sui sanguinis sanctificatus ablutione coronam. (0833B)Sed nec defuit martyrio: quod inerat voto. Idcirco dum suos ad te confugiendo fugerat percussores: Rodani medias inter undas sanctos Angelos reperit te baptizante parentes: quos post triumphum certaminis eterne meruit claritatis invenire consortes. Pro quibus donis ac beneficiis tuis: et laudum tibi vota persolvimus: et nostrorum scelerum abdita publicamus. Poscentes tue majestatis clementiam: ut qui eum baptismo sui sanguinis ablutum assumpsisti in celes: nos lachrymarum alluvione eluas a delictis.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Tuam Domine in hac Martyris tui Genesii solennitate gloriam predicamus: quem et fidei indicem et consumatorem victorie: idem (0833C)Martyr promeruit invenire. Qui prius fidei voto: quam regenerationis preditus sacramento: te unum et verum culturis demonum dando repudium assecutus est Deum. Acclives te igitur precibus imploramus: ut hec inspirata a te: nostrorum omnium vota subsequatur misericordia tua. Faciasque ut quos prevenisti credulitate: eterna remuneres ex mercede. Hujus Martyris suffragio preveniens defunctos ad requiem: cujus cor preventum est prius fide: quam baptismatis tinctione.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Unigenite Dei fili: ex cujus latere duo illa mirifica sacramenta: sanguis scilicet et aqua fluxerunt: que huic Genesio Martyri tuo ad susceptionem regenerationis conlata sunt. Cum non (0833D)solum Rodani undis abluitur: sed etiam sanguinis sui effusione renovatur: precibus ut adsis quesumus supplicantium. Da regeneratis nobis vitam sine crimine ducere: scandalis carere: innovari tue dulcedinis ubertate. Quo baptismum quod in peccatorum (0834A)ablutione suscepimus: in pace: que tu es: inviolabiliter conservemus.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: in honore Sanctorum tuorum: sed precipue in Sancti ac beatissimi Martyris tui Genesii: cujus hodie gloriosam de mundi hoste victoriam universalis Ecclesia festa exultatione concelebrat: qui adhuc cathecumenus: et nec dum mysteriis unde salutaris ablutus: sacrilegi commilitonis militiam detestatus: innocentibus ceteris nefaria edicta nequaquam passus imprimere: cruentas impio ex ore sententias respuit: manu repudiavit: auditu refugit officio: et piam dexteram ab incipiendo tanquam sacrificando (0834B)retraxit: et annotare ceris sacrilega verba mens Deo vota contremuit. Qui incumbente persecutionis mole: insequentibus ministris diaboli: animum celo preparans: corpus Rodano dedit: tanquam Jordanis in eo sacramentum requirens: et alteriori ripe Martyrem portans: ut illam sanguine: hanc corpore inlustraret. Sic itaque repletus gratia tua Domine: fideli spiritu fidei instituta preveniens: nondum baptismum consecutus: inter ipsa est religionis principia consecratus. Necdum manifestatis sibi Dei legibus: et jam Deo plenus. Nondum Sacramentorum conscius: et in sacrificium jam ipse preelectus. Necdum a Domino libertati donatus: et jam pro Deo testis 369 adsumptus. Nondum publica professione vocatus ad gratiam: et jam raptus est ad coronam. Prius (0834C)enim adoptatus est: quam renatus. Non quidem undam fontis ingressus: sed egresso ad se fonte perfusus. Abluitur sanguine: regeneratur morte. Damnatione absolvitur: gladio consecratur. Felix qui tali baptismo meruit baptizari: per quod et originale peccatum deleret: et nunquam amitteret: quicquid cruore hujusmodi condonaret. Nec ulla culpa in posterum macularet: quod semel sanguinis unda dilueret. Qui in se ostium peccatorum fide clausit: fide damnavit. Quique in se per undam sanguinis geminato munere baptismi: sacramenta complevit: qui non tinctus est fonte: sed ablutus est passione. Donante Domino nostro Jesu Christo: quem conlaudant omnes Angeli: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0834D)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Quem predictus Martyr adiit fide: quesivit ex opere: assecutus est passione. Qui dum ob sui lavacrum Rodani se purgaturus ingereret undis: in baptizando se officio (0835A)functus est Sacerdotis. Hic igitur te Deus Pater pro nobis obtineat: cum rogaverit: qui donum fidei priusquam te postularet accepit. Ex te Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Confitemur nomini tuo Domine gemino cordis ac votis obsequio: celebrantes gratiam tuam pro triumphis Genesii Martyris tui. Qui perficiens in infirmitate virtutem: eternam vitam prius lavacro sanguinis: quam regenerationis accepit. Non adoptatus baptismate: sed assumptus. Non admiscendus neophitorum turbis: sed consortiis Angelorum. Hujus igitur intercessionibus exaudi nos: et adesto Domine his oblationibus nostris: ut te quem in Sanctis tuis colimus: per Sanctos tuos interpellare mereamur. R\. Amen.
(0835B)Ad orationem Dominicam.
Deus qui nolentes prevenis fide: atque credentes: subsequendo: facis non frustra te credidisse: quique beatissimum Genesium prius gratia prevenisti dulcedinis: quam regeneratione baptismatis: te suppliciter deprecamur: ut jam preveniamur miserationibus tuis: qui ad te fiducialiter possimus proclamare e terris. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Gratia Christi: que beatissimum Genesium Martyrem prevenit fide: vos subsequatur in munere. R\. Amen. Et que illum aquis Rodani originali solvit a vinculo: vos hujus calicis vivificet sacramento. R\. Amen. Atque qui illum fluviali consecravit (0835C)ex gurgite: vos mundiali non subruat tempestate. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
(0836A)Oratio. Sit Domine precedente et orante Martyre tuo Genesio: in nobis famulis tuis: ita te amandi prompta voluntas: ut in nullo impediat carnis infirmitas: sicque eodem docente a nobis calcetur mundi cupiditas: ut eodem intercedente perveniat ad victoriam charitatis. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Presbiter. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
IN FESTO SANCTI GERONTII EPISCOPI ET CONFESSORIS. Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432. Preter orationem que sequitur immediate post officium et orationem (0836B)immediate post com. videlicet. Domine Deus omnipotens qui.
Oratio. Deus Dei Fili: quem Gerontius antistes toto corde confessus: nomen tuum honorificando perductus est ad coronam: da in ore nostro confessionem: que nos expurget a crimine. Ut quicquid in tue laudis honore depromimus: in lucro nobis prodesse eterno munere sentiamus.
Oratio. Domine Deus omnipotens: qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius: et qui hanc oblationem pro 370 nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem beatissimi Confessoris tui Gerontii tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus. Ut (0836C)qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen.
Sancti Rufi Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
Victoris Episcopi.:
Omnia dicantur unius Pontificis. fol. 432.
(0837A)Sancti Augustini Episcopi et Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. f. 432.
IN FESTO DECOLLATIONIS SANCTI JOHANNIS BAPTISTE. Ad Missam. Officium.
Gloriam et magnum decorem. Require in Sancto Bartholomeo. folio 365.
Oratio. Deus filius: qui in cruce tua et salutem Regibus donas: et humiles tuos ad victoriam semper armas: tempera jam tandem miseriarum nostrarum erumnas. Ac ne gladio maligno nostre feriantur cervices: obtentu gloriosi Precursoris tui Johannis Baptiste: gladio verbi tui nos reddito efficaces. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0837B)Prophetia. Justus si morte preoccupatus fuerit. Require in Sancti Clementis Pape. fol. 20.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Educ Domine de carcere animam meam: ad confitendum nomini tuo. V\. Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio decem chordarum psallam tibi: quia liberasti servum tuum Deus de gladio maligno. P. Ad confitendum.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( II, cap. XII).
R\. Deo gratias.
Fratres. Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim: (0838A)sive in corpore sive extra corpus nescio: Deus scit: raptum ejusmodi usque ad tertium celum. Et scio ejusmodi hominem: sive in corpore sive extra corpus nescio: Deus scit: quoniam raptus est in paradisum. Et audivit archana verba: que non licet hominibus loqui: pro ejusmodi gloriamur. Pro me autem nihil gloriabor: nisi in infirmitatibus meis. Nam etsi voluero gloriari: non ero insipiens. Veritatem enim dicam. Parco autem: ne quis me existimet supra id quod videt me: aut audit ex me. Et ne magnitudo revelationum extollat me: datus est mihi stimulus carnis mee Angelus Sathane: qui me colaphiset: ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me infirmitas carnis: et dixit mihi. Sufficit tibi gratia mea: nam (0838B)virtus in infirmitate perficitur: sed gloriabor in infirmitatibus meis: ut habitet in me virtus Christi. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XIIII).
Illo in tempore. Audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu: et ait pueris suis. Hic est Joannes Baptista quem ego decollavi: ipse surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo. Herodes enim tenuit: et alligavit eum: et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Johannes: non licet tibi habere eam. Et volens illum occidere: timuit populum. Quia sicut Prophetam eum habebant. Die autem natalis Herodis saltavit (0839A)filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Unde cum juramento pollicitus ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa premonita a matre sua: da mihi inquit in disco caput Johannis Baptiste. Et contristatus est Rex: propter juramentum autem: et eos qui pariter recumbebant: jussit dari. Misitque et decollavit Johannem in carcere: et adlatum est caput ejus in disco: et datum est puelle: et tulit matri sue. Et accedentes discipuli ejus: tulerunt corpus ejus: et sepelierunt illud. Et venientes discipuli nunciaverunt Jesu. Quod cum audisset Jesus secessit inde in navicula in locum seorsum. Et cum audissent turbe: secute sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam: et curavit languidos eorum. R\. Chorus. Amen.
(0839B)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
371 Lauda. Alleluja. V\. Lauda anima mea Dominum: laudabo Dominum in vita mea. P. Alleluja.
Sacrificium. Justiciam tuam Domine non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi: nam zelavi misericordiam tuam: et veritatem tuam a congregatione multa: alleluja. V\. In capite libri scriptum est de me: ut faciam voluntatem tuam: Deus meus volui: et legem tuam in medio cordis mei: bene nunciavi justiciam tuam in Ecclesia magna. P. Et veritatem tuam.
Missa. Grandi nobis fide fratres charissimi et tota ad Deum conversione gloriosi Johannis adoranda sanctitas: (0839C)celebranda solemnitas est: qui eo divine lectionis nunciatus munere: quo finitus: in hoc recessit celestis glorie testimonio: quo processit. Cui toti in virtutem Sancti Spiritus amore translato: Christus fuit causa moriendi: cui Christus fuit causa nascendi. Nullum sibi tempus in eo nature infirmitas vindicavit: cui in conceptu vaticinium: in actu baptismum: in obitu datum est implere martyrium. Per unam eamdemque gratiam accendit generatio quem promisit: conversatio quem docuit: passio quem amavit. Prophetat in utero: predicat in seculo: consummatur (0840A)in gladio. A justicia erigitur: de justicia loquitur: pro justicia decollatur. Nec mirum quod virum tot sanctitatis meritis in Dei agnitione dispositum: quem non cohibuit uterus matris: non interruit gladius imperantis. Et consequens fuit: ut Herodi pro castitate non cederet: qui patrem pro incredulitate non distrinxerat. Et percuteret verbo Regem: qui silentio percusserat Sacerdotem. Hunc ergo honestatis legisque censorem mores improbi non tulerant: profanam petulantis conscientiam abjectam incesti: facinus exacerbat: et furor verecundia provocatus studet perdere: quo docetur: dum nescit corrigere quod vetatur. Putat latere culpam posse: si ponat in prohibentem custodiam. Tantus prophete splendor in carceris claustra detruditur: (0840B)et preciosus Deo sanguis meretricie saltationis mercede taxatur. Et inter gentiles delicie: et voluptatis epulas: fit expectatulum: quo inter religiose confessionis hostias credentibus gaudium: credituris exemplum: terris presidium: celis fieret ornamentum.
R\. Amen.
Alia Oratio. Te Domine Jesu Christe in Precursoris tui nativitate laudamus; te in ejus predicatione ammirabiliter extollimus: te in illius morte quantum humana valet pusillitas: voce qua possumus honorificamus. Cujus nativitate ubera reserasti senilia: et patris linguam: quam incredulitas nexuerat: absolvisti. Cujus predicatione te terris discipuli adesse crediderunt: et populi qui illis prestaret salutem saluberrimam (0840C)audierunt. Cujus morte veritas patuit: et mens belluina virus quod in se latebat occultare non valuit. Ejus ergo precibus dignare inspirare cordibus: ut celorum regnum appropinquare credentes. Te semper penitendo rogemus: tibi preces lachrymabili corde fundamus: tua promissa confidenter speremus: ut mundata mens nostra a pollutione delicti: Spiritum tuum Sanctum: quem in columbe adventu sub illius manibus suscepisti: venire in nobis: et manere eum sentiamus nobiscum. Ac filium te Dei dilectissimum voce: qua ipse audivit: audiamus: et equalem (0841A)Patri cum Spiritu Sancto confiteamur: credamus: et semper oremus. R\. Chorus. Amen.
Post nomina. Oratio. Unigenite Dei fili: quem beatissimus Johannes salutavit in utero: monstravit in heremo: precessit nascendo: preivit moriendo. Concede nobis: tanti vatis ut in hoc die: quo idem capite defectus occubuit: nos te miserante: capite nostro semel pro nobis mortuo a vitiis mereamur occidi: et spiritalis dono gratie innovari. Hic tibi Sanctus vir obsequentis vota deferat plebis: qui preco factus est judicis: prece sua nostris lumen ingerat tenebris: qui lucerna extitit luminis. 372 Voxque illa pro defunctorum spiritibus erogatura opponat: que Domino mortuis preparavit in cordibus viam.
(0841B)R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Gloriosum Precursoris tui Johannis Christe Deus passionis festum hodierno die voto concinimus: sacrificiis dedicamus. Qui justiciam predicans legis: sententia mulctatur Herodis. Ob hoc te deprecamur: et petimus: ut idem qui terminus fuit prophetis: finem ponat scandalis. Et qui fuit baptismatis initium: pacis nobis preroget complementum. Regatque conservos prece: qui te Dominum precessit in morte.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater omnipotens Deus: teque mirabilem in Sanctis tuis predicare: eorumque memoriam sub tuis laudibus colere: quorum (0841C)fuit in conspectu majestatis tue et mors et vita preciosa. Unde nos hodie passionem beatissimi Johannis Baptiste Martyris tui annua solennitate recolentes: altaribus tue pietatis assistimus: tibique laudum hostias immolamus. Johannes enim tuus: qui Domino nostro Jesu Christo unigenito tuo: et in nativitate fuit previus: et in passione Precursor: Sacerdotalis prosapie genus: et propheta ille vocatus Altissimi: cui emissum nomen e celo est: qui ipsum illum sue nativitatis ortum prophetie precessit officio: et eterni presentia Domini priusquam ipse vel Christus nasceretur agnovit: atque intra viscera materna commotus in virtutem oraculi mentem parentis agitavit: ad cujus nomen edendum muta diu sancti patris ora laxata sunt. Hic heremi distincte habitator: (0841D)et primus regnorum celestium preco: mundi fallentis inlecebras abstinentie virtute calcavit: et Dominum majestatis in corpore constitutum felici atque perfecto vaticiniorum fine monstravit. Talem profecto: talem esse oportebat: qui Dominum baptizaret: et cui se sacra illa divini germinis membra submitterent: qui conceptam Sancto Spiritu carnem aquas potius affluentem: fluvio auderet immergere. Sit igitur fas: hunc talem sub tui nominis honore laudare. (0842A)Cui tante gloriae prestitisti agonem: suffragia nobis ejus tua bonitate largire. Sonet pro nobis vox illa sublimis: qua parandas vias Domini: et semitas ejus rectas esse faciendas inter deserta clamavit. Loquatur lingua illa pro nobis: que nescit tacere justiciam. Talis pro te ac plebe: talis precetur: qualem illum Jordanis fluenta viderunt: cum a te Spiritum Sanctum in columbe specie super unicum tuum descendentem videre promeruit. Ille pro populo tuo manus orent: quas Christus dignatus est sanctificare dum tangitur. Asserat tuorum vota famulorum sanguis ille benedictus: qui est fusus in carcere. Qui rubuit in disco: qui ad te cum Sanctis omnibus clamat: quos ex Abel nunc usque impie cesos eterna pietatis tue memoria conservat. Cui merito (0842B)omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Pro quo Johannes Baptista et Martyr: mystico vaticinii sui prenunciavit oraculo: quod illum crescere: se autem minui oportet. His etenim verbis et suam pariter: et Domini mortem vivens longe ante predixit: cum et idem filius tuus elevatus in cruce: et iste comminutus sit capite. Nam ille Dominus creature sublimitate prelatus est ligni: iste animadversione discisus est gladii. Illius caput crux in altum porrexit: istius cervicem mucro sevus dissecuit. Ille spiritum emisit in cruce: hic animam efflavit in carcere. Sed ille in luce (0842C)qui vitam redditurus esset omnibus moritur: iste in abditis qui nisi Christo moriente: et redempturus esset ex inferis: jugulatur. Sic sic plane decuit: ut per has mortium dissimilitudines: sacramentorum patescerent qualitates. Quo et in illo divinitas se exaltata ostenderet: et in isto humilitas se custodita monstraret. Ipso Domino redemptoreque nostro.
373 Post pridie. Oratio. Redempti Christe tui sanguinis precio: Precursoris tui: ut nobis parcas: exoramus suffragio. Tu per eum et nobis et his benedicito hostiis: per quem te manifestasti incredulis. Ut qui tue fuit previus mortis: nostre sit prerogator salutis. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
(0842D)Educ Domine de carcere animas nostras: qui beatissimum Johannem Herodiano gladio consecrasti. Detur per eum nobis penitentie optio: qui penitudinis extitit predicator. Conservet in fide populos: qui arguit de infidelitate superbos. Deferat ad te confessionem humilium: qui redargutor factus est contemptorum. Quique nuncius extitit Verbi: gratiam nobis preroget nunciati: cum ad te nunc proclamaverimus e terris. Pater noster.
(0843A)Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Benedictio. Beatissimus Johannes: cujus caput cruento Regi hosti desectum inter pocula allatum est disco: sit pro vobis omnibus apud Deum intercessor. R\. Amen. Idem quoque qui fraternum prohibens violare connubium: hodie in carcere peregit martyrium: suis vos precibus faciat incentiva superare libidinum. R\. Amen. Ut sicut idem Dominice Precursor factus est mortis: ita vestris intercessor existat previus pro delictis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.
Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
(0843B)Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Educ Domine de carcere animas nostras: qui sputa pro nobis perpessus es: et flagella. Ut precibus justi hujus Joannis Baptiste Martyris tui: ex hoc mundo educti de carcere triumpho crucis tue debita post nostrum obitum tibi preconia cum Sanctis omnibus precinamus cum laude assidua. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Sabine Martyris:
Omnia dicantur unius Virginis. Fol. 436.
(0843C)Sanctorum Felicis et Audacti Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. Fol. 430.
Egidii Abbatis:
Omnia dicantur unius Confessoris. Fol. 432.
Sanctorum Vincentii et Leti:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. Fol. 430.
Antonini Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris precipui. Fol. 421.
Marcelli Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. Fol. 421.
Sancte Obdulie Virginis:
Omnia dicantur de una Virgine precipua. Fol. 436.
IN NATIVITATE GLORIOSE VIRGINIS MARIE. (0844A) Ad Missam. Officium.
Gaude filia Syon: dicit Dominus. Spiritus meus qui est in te: et verba mea que posui in corde tuo: non recedant de ore tuo: nec de ore seminis tui usque in sempiternum. V\. Lauda Hierusalem Dominum: et conlauda Deum tuum Syon. P. Usque in sempiternum. V\. Gloria et honor Patri et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen.
P. Usque in sempiternum.
Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Gloria in excelsis Deo.
Oratio. Supplicationem servorum tuorum Deus miserator exaudi: ut qui in Nativitate Dei Genitricis et Virginis Marie congregamur: ejus intercessionibus (0844B)a te: de instantibus periculis eruamur. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Dominus possedit me. Require in Conceptione Virginis Marie. Fol. 413.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Psallendo. Gloriose Virginis Marie ortum dignissimum recolamus. P. Cujus Dominus humilitatem respiciens: et Angelo nunciante te concepit redemptorem mundi. V\. Beatissime Virginis Marie Nativitatem devotissime celebremus. P. Cujus Dominus.
374 Epistola. Fratres gaudete in Domino semper. Require in festo Sancte Marie ante Natale Domini que dicitur de la O. Fol. 32.
(0844C)Principium sancti Evangelii secundum Matheum.
Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraam. Abraam genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Joseph virum Marie: de qua natus est Christus. Omnes ergo generationes ab Abraam usque ad David: generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babilonis: generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babilonis usque ad Christum: generationes quatuordecim: Christi autem generatio sic erat. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0845A)Lauda. Nativitas tua Dei genitrix Virgo gaudium attulit universo mundo: quia ex te ortus est Sol justicie Christus Deus noster: alleluja.
Sacrificium. Alleluja. V\. Magna facta es et preclara filia Syon in universa terra: alleluja.
Missa. Approbate consuetudinis mos est apud Christianos: Sanctorum patrum dies natalicios observare diligenter: et tunc precipue virtutes eorum assignatis litteris in Ecclesia recitare: ad Dei laudem: ex cujus munere sunt: et ad instrumenta morum. Inter omnes autem Sanctos: memoria beatissime Virginis eo frequentius agitur: atque festivius: quo majorem gratiam apud Deum creditur invenisse. Unde post alia quedam ipsius antiquiora solemnia: non fuit contenta devotio fidelium: quin (0845B)Nativitatis solemnem diem superadderet hodiernum. Quesumus ergo: ut suffragiis ejus odore virtutum: (0846A)odores criminum fugiamus. Ut celesti illo spiramine recreati: a cunctorum vitiorum fetoribus exules reperiamur et sobrii. R\. Amen.
Alia Oratio. Beata ergo Domini Mater et perpetua Virgo Maria priusquam nasceretur oraculis enunciata est: et designata miraculis. Nata vero progenies divinitus ordinata: privilegio virtutum insignis enituit: Salvatorem edidit: a quo glorificata in celo nunquam terrigenis patrocinari desistit. Propositionem sequatur ordine suo narratio: jamque referamus unum de pretaxatis oraculis: ac inde paucis expediamur. Dixit eternus ad veterem: Deus ad serpentem: inimicitias ponam inter te et mulierem: et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum. Ut per hoc quod de te que vera sunt credimus: (0846B)ad hoc quod te diligentibus tribuis: ardentius veniamus. R\. Amen.
(0847A)Post nomina. Oratio. Eterne Dei fili qui: Virginee Matris uterum sic intrasti: ne rumperes: sic aperuisti: ne signata ullo modo violares. Suscipe benignus hoc sacrificium: quod tibi offerimus in honorem Nativitatis Genitricis tue. Tribuens per hoc et vivis: anime corporisque salutem: et defunctis eterne reparationis felicitatem. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Christe Verbum summi Patris: qui caro factus es: ut habitares in nobis: inlabere sensibus nostris. Quo omnes qui festivitatem Nativitatis gloriose Virginis Marie celebramus: perpetue maneamus pacis societate connexi. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi omnipotens Pater gratias agere: si debitoribus que reddere debeant dignatus fueris prerogare: per (0847B)Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Ex te Deo Patre sine initio natum: tibique indesinenter: atque indemutabiliter coeternum: ac per omnia coequalem. Non adoptione: sed genere: nec gratia: sed natura. Qui in utero sanctificate ac Sancte Virginis inlapsus: et sine ulla sorde peccati ineffabiliter natus: hec sola meruit ferre Deum post celum: et sola meruit Virgo inveniri post partum. Hec sola meruit Deum et hominem: Deum imperiis suis: lacte uberis potat. Hunc diem nobis quem devotissime celebremus instituit. Propter quod eundem Salvatorem nostrum unigenitum tuum: tecum semper et cum Spiritu Sancto regnantem: celi celorum et Angelice potestates sine cessatione conlaudant: ita dicentes. R\. Sanctus: Sanctus: Sanctus.
(0847C)375 Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Ipse est qui castitatem contulit virginitatis: decus non abstulit matri. Qui et pro nobis ex eadem dignatus est nasci: et pro nostra adoptione non abhorruit suscipere mortem. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Nunciamus Domine quod credimus: nec tacemus. Te totis visceribus deprecantes: ut qui Nativitate genitricis tue prestitisti ut mater esset et virgo: tribuas Ecclesie tue: ut sit fide incorrupta: per castitatem fecunda. Atque hec libamina ita tue gratie dulcedo sanctificet: ut sumentibus (0848A)et salutem corporum: et delictorum veniam prestent. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Deum: cujus magnitudo divinitatis capi non potest: quique sine initio Deus summus: et Pater est: deprecemur dilectissimi fratres: ut idem Pater qui nasci filium suum voluit ex utero virginis matris: mundet nos ab omni inquinamento carnis et sanguinis. Quo sicut divina inspiratione nata est virgo: ita nos divina inspiratione accensi conceptum Spiritus Sancti: quem ipso Domino Jesu Christo docente accepimus: proferamus publice: et dicamus. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0848B)Benedictio. Dominus Jesus Christus qui olim ex Virgine dignatus est nasci: sue vos genitricis intercessu sanctificet. R\. Amen. Quique matrem servavit a corruptele contagio: sinum vestri cordis emaculet a delicto. V\. Amen. Et qui eam fecit virginem manere post partum: celum vobis tribuat possidere post transitum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Chorus. Et cum spiritu tuo.
Hic dicat Chorus. Gustate et videte. Require in festo Corporis Christi. fol. 257.
Com. Refecti Christi corpore: et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Sumpsimus Domine celebritatis annue votiva sacramenta: presta quesumus: ut et temporalis (0848C)nobis vite remedia prebeant: et eterne. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
EXALTATIO SANCTE CRUCIS. Ad Missam. Officium.
Dicite in nationibus: alleluja. Dominus regnavit a ligno: alleluja. Et correxit orbem terre: alleluja: alleluja. V\. Cantate Domino canticum: quia mirabilia fecit. P. Et correxit. V\. Gloria et honor Patri: (0849A)et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Et correxit.
Oratio. Christe Dei Fili in cujus nomine per Crucis mysterium. Require in Inventione Sancte Crucis. fol. 322.
Prophetia. Ego Johannes fui in spiritu: et ostendit mihi Dominus. Require in sexto Dominico post Sanctum Pascha. fol. 246.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Dominus regnavit.
Epistola. Aperiens Petrus os suum dixit. Require in Inventione Sancte Crucis. fol. 322.
Evangelium. Perambulabat Hierico.
Require in Dominico primo post Pentecosten. fol. 264.
(0849B)Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Tu es Crux fidelis: in qua pependit salus nostra. P. Alleluja.
Sacrificium. Hec dicit Dominus qui erat et qui est. Require in quarta Dominica post Resurrectionem Domini. fol. 241.
Missa. Gloriemur in Cruce Domini nostri Jesu Christi fratres dilectissimi: et tota mentis exultatione letemur: et hujus diei festivitatem cum grandi reverentia et spirituali gaudio celebremus. In qua Cruce ipse Dominus noster et Salvator pro nostra salute pependit: et de diabolo triumphavit. In istius namque altitudine Crucis primi hominis delicta suspensa sunt: et manus ille que vetitum ori porrexerant (0849C)cibum: clavorum impressione 376 transfixe sunt. Per hanc ergo Crucem male concupiscentie appetitum: quod dulcedo arboris inlesit: amaritudo fellis coercuit. Et gule desiderium quod suavitas pomi decepit: aceti asperitas refrenavit. Per hanc igitur Crucem venenum: quod serpens prothoplaustis hominibus propinavit: medicamento quod de Christi latere manavit: a fidelium pectoribus expurgavit. Postremo per hanc Crucem: hominem quem transgressio (0850A)precepti de paradiso expulit: confessio nominis Christi sine dubio reformavit.
R\. Amen.
Alia Oratio. Domine Jesu Christe: qui in patibulo Crucis suspensus Patrem ex forma servi quam susceperas: iisdem fuisti verbis deprecatus. Ut quid te derelinqueret: cum ab eo non recederes: acclamasti: et ut iniquis ac sceleratis persecutoribus veniam tribueret postulasti: atque ut spiritum tuum in suis gloriosis tibi tantummodo cognitis susciperet: manibus indicasti. Unde nos exigui famuli tui tuorum sermonum tramitem secuti: tuam supplices imploramus clementiam. Ut quod tunc pro suscepte carnis humilitate a Patre expetere videbaris: nunc cum eodem connexa semper divinitatis potestate consistens (0850B)prestare digneris. Ut Ecclesiam tuam Catholicam: quam precioso sanguine redemisti: nunquam derelinquens: nobis indignis in eadem concurrentibus: et Crucis tue solennia celebrantibus: ut criminum indulgentiam concedas precamur. Atque ut animas nostras in conspectu tuo semper suspicias: custodias: et benedicas: humillima prece deposcimus. Et qui latronis tecum in Cruce pendentis confessionem justificare dignatus es: omnium recte in te credentium fidem augeas: multiplices: et solita pietate conserves.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus amplius ineffabilis: quam inestimabilis. et omnia alia preterquam ubi dicitur dicat Chorus. Gustate et. dicantur ut in Inventione S. Crucis. fol. 323.
(0850C)Dicat Chorus. Gustate et.
Oratio. Christe Jesu mortalitatis nostre forma. Require in Inventione Sancte Crucis. folio 324.
In octava Beatae Mariae:
Omnia dicantur ut in die. fol. 361.
In Jejunio Sancti Cipriani.
Pro Missa.
Proverbiorum Salomonis ( Cap. VII).
R\. Deo gratias.
(0851A)Fili: custodi sermones meos: et precepta mea reconde tibi. Serva mandata mea et vives. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Et Chorus dicat. Lectio libri Levitici ( Cap. XIX).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Loquere ad omnem cetum filiorum Israel. Et dices ad eum. Sancti estote: quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Unusquisque patrem et matrem suam timeat: et ego Dominus Deus vester. Cum messueris segetes terre tue: non tondes usque (0851B)ad solum superficiem terre tue: nec remanentes spicas colligas. Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes: ego Dominus Deus vester. Non facies furtum: non mentiemini: nec decipiet unusquisque proximum suum. Non perjurabis in nomine meo: nec pollues nomen Domini Dei tui. Ego Dominus. Non facies calumniam proximo tuo: nec opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Non maledices surdo: nec coram ceco ponas offendiculum. Sed timebis Deum tuum. Quia ego sum Dominus. Non facies quod iniquum est: nec injuste judicabis: sed nec consideres personam pauperis: nec honores vultum potentis: juste judica proximo tuo. Non eris criminator et susurro in populo. (0851C)Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. Ne oderis fratrem tuum in corde tuo: sed publice argue eum: ne habeas super illo peccatum. Non queres ultionem: nec memor eris injurie civium tuorum. Diliges amicum tuum: sicut te ipsum: ego Dominus. Non declinetis ad magos: neque ab ariolis aliquid sciscitemini: ne polluamini 377 per eos. Ego Dominus Deus vester. Coram cano capite consurge: et honora personam senis: et time Deum tuum. Ego sum Dominus. Si habitaverit advena in terra vestra: et moratus fuerit inter vos: ne exprobretis eum: sed sit inter vos quasi indigena: et diligetis eum quasi vosmetipsos. Fuistis enim et vos advene in terra Egypti. Ego Dominus Deus vester. Nolite facere iniquum aliquid in judicio: et in regula: (0851D)et in pondere: et in mensura. Justus erit modius: equusque sextarius. Ego Dominus Deus vester: qui sanctifico vos. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Propter gloriam nominis tui Domine libera nos: et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. V\. Memento plebi tue quam creasti ab (0852A)inicio: animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. P. Et propicius.
Dicat. Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Ephesios. ( Cap. V).
R\. Deo gratias.
Fratres. Videte quomodo caute ambuletis. Non quasi insipientes: redimentes tempus: quoniam dies mali sunt. Proptera nolite fieri imprudentes: sed intelligentes que sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino: in quo est luxuria: sed implemini spiritu: loquentes vosmetipsi. In psalmis et hymnis et canticis spiritualibus cantantes: et psallentes in cordibus vetris Domino. Gratias agentes semper pro omnibus vobis: in nomine Domini Jesu Christi Deo et Patri. (0852B)R\. Amen.
Evangelium. Erant appropinquantes ad Dominum Jesum Christum.
Quere in Dominico ante jejunium Calendarum. fol. 279.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Laudate Dominum de celis: laudate eum in excelsis: alleluja.
Sacrificium. Si in preceptis meis ambulaveritis: et custodieritis mandata mea: et feceritis ea: dicit Dominus: dabo vobis pluviam temporibus suis: et terra gignet germen suum: et pomis arbores replebuntur: alleluja: alleluja.
Missa. Ecce dilectissimi fratres: antiqui veteratoris (0852C)invalescente graviter incentivo flagitiorum diversorum: committitur facinus: ostenditur ulcus: propalatur infidelitatis immane deliquium. Quo et totius mundane molis machina labefacta subruitur: et Ecclesie Catholice vigor magna ex parte conteritur. Unde et totum potest id ipsum funditus evertere mundum: si penitentie lamento: nequaquam ad miserationem numen flectatur divinum. Et ideo per singulorum mensium cursum: trium dierum jejunia devotis cordibus celebrantes preoccupemus faciem Dei in confessione: ne ob scelus assiduum fragore celi subruat mundum. Ne terra dissiliens universum absorbeat hominis genus: neve varia inlata clade: generaliter dispereat orbis. Profecto (0852D)etenim ille cito flectetur ad veniam: si absque malicia contriti cordis perspexerit quotidiana peccamina. R\. Amen.
Alia Oratio. Novimus: novimus: o summe pietatis Domine: quot innumerose extent misericordie tue. Nam si quantis sedule criminibus sauciamur attenderes: nullus esset qui tuam posset evadere ultionem. Sed quia es incomparabiliter pius: ob hoc inextimabiliter parcis errantibus. Et quantum es pre omnibus (0853A)gloriosus: tantum absque severitate intendis humanum scelus. Proinde miseratione tua fidei omnipotentissimam tuam flagitamus clementiam ut Ecclesie tue fidem sub augmento corrobores: commoditatem principibus nostris tribuas: et equitatem eis in judicando: atque mansuetudinem cumules: populo tuo fideli miseratus veniam dones: et cuntorum prophanationem: diversorumque facinorum nota respersos corrigendo emacules: atque indulgendo sanctifices. Quatenus glorie eternitatem per fidem adquirant: et perpetue felicitatis dignitatem per opus bonum obtineant. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui solus es mundus: et respectu gratie tue de immundo efficis mundum: absolve nos ab omni sorde facinorum. Quo brachio (0853B)tuo justificati: 378 et nostrorum omnium nomina adscribantur in celo: et fidelium defunctorum spiritus de penali habitatione exempti: transferantur in locum lucis ac refrigerii.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Christe Domine: qui spiritus tui inlapsu: pacis bonum in tuorum cordibus efficacius contulisti discipulorum: abjice a nobis per visionem pacis tue: simultates: cunctaque opera tenebrarum. Et quia frequenter nostrorum peccaminum mole offensus: pace tua privamur: ad tue nos dulcedinis concordiam revoca: et pacis fedus omnibus intemerato jure possidendum condona. Fraterna Sacerdotes tuos semper charitate connecte: (0853C)cordisque eis et corporis mundiciam prelargire: et per viam eos tue deducito voluntatis. Quatenus datione donorum tuorum mereamur charitatis amplexibus in commune tibimet indissolubiliter sociari.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum satis est omnipotens Deus: vere satis pulcrum: et inestimabiliter gloriosum est: nos incessabiliter tibi Deo nostro gratiarum copiam pandere: et indesinenti jubilo in majestatis tue judiciis exultare. Indubie etenim liquet: quia et quando irasceris: errantes paterna pietate redarguis: et quando placaris: immeritis gratie tue donaria tribuis. Quis etenim majestatem tuam condignis poterit votis extollere? Cujus sublimitas vel miseratio nulla potest ratione considerari. Numerosa etenim sunt operum (0853D)carnalium scelera: que cum absque terrore patrantur: nullus dignus est: qui: perhibente Apostolo tuo: regno celesti potiatur. Nam fornicatio diversorum animas sauciat: immundicia inquinat: luxuria sordidat: avaricia: que est idolorum servitus: deturpat. Beneficia pervertunt: contentiones disturbant prophanatio nominis tui: et jusjurandi transgressio graviter dejicit. Et quamplurima alia quibus turbulentis motibus corda hominum lancinantur: (0854A)que dum in perniciem nostri sepe crebescunt: mundo senescente aspicimus ollam peccatorum nostrorum igne succensam. Unde cernentes nos talibus incommodis circumseptos: quid debito nostro meritis coram te summe Pater pro solamine nostro loquamur: uspiam reperire: nequimus. Ligaverunt nos iniquitates nostre: et earum vinculis detinemur per omnia vincti. Nihil est ex nobis: quod merito prosperetur nobis. Sed quia nos de tua pietate confidere jubes: quia non vis mortem peccatoris: sed ut convertatur et vivat. Ob hoc sperantes in tuo nomine: non deficimus tolerantia bone spei. Trium etenim dierum per uniuscujusque mensis curriculum: exomologesim facientes: pro totius populi delictis: hoc tibi libamen dedicamus sacrificii salutaris: poscentes: (0854B)ut quicquid quotidianis diebus generaliter actu vel cogitatione offendimus: miseratus ignoscas. Manuum etenim tuarum opificium sumus: non nos in ira tua dijudices: ut meremur. Principibus quoque nostris et potestatibus seculi: et hujus fidelibus commoditatem vite: simulque mansuetudinis temperantiam tribue: et universo populo tuo Christiano: quicquid contra tuam voluntatem agit: propiciatus omitte. De infidelium sane intimis prophanationis nodos resolve: et callidi hostis ab eis astutiam exclude: atque eos qui nequaquam sunt transgressionis experti scelus: ne aliquatenus pervertantur custodias. Pestilentiam famem: varieque cladis incursum: a nostris procul effice finibus: quietem terre: opulentiam frugum: et gratie tue (0854C)tribue dona: atque infirmis salutare fomentum. Quatenus dum ea que os nostre mortalitatis a te piissime Pater expostulat: largitioneque tua extiterint attributa: totius populi criminis noxa detersa: charitatis dono tibimet glomerati: mereamur fiducialiter cum omni virtutum celestium frequentia proclamare. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Qui et juste peccatores flagellat: et pietate solita a debitis angustiis liberat. 379 Proinde cernui te precamur clementissime Deus: ut et que male sunt consueta: a cordibus nostris procul expellas. Et per hec sacra libamina consecres nos tibimet: in quibus habites (0854D)vasa mundissima. Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Inlabere quesumus omnipotens Deus super sacrificii hujus libationem: quam tibi deferimus: Et licet impuris hanc tibi manibus dedicemus ac meritis: respectu tamen clementie tue in conspectu tuo maneat acceptabilis. Quo dum quisque devotione promptissima et edulium sacri corporis et sanguinis tui perceperit: sentiat se dignus promeruisse (0855A)custodiam: indignus suorum criminum veniam: languidus fomenti medelam: contritus vel desperatus spem consolationis sibimet impertitam: et hi qui non habent substantiam bonorum operum: a te mole dempto peccaminum: sese gaudeant percepisse consortium beatorum. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Quid poterit: o piissima Trinitas Deus noster: condigne tibi infirmitas humane fragilitatis tribuere? que tantis facinorum ponderibus pregravatur quotidie? Et quia non est hora punctus atque momentum quo a nobis non offendaris Deus: ideo coartati angustiis ad domum tue majestatis tremende concurrimus. Scelera nostra confessione oris proprii (0855B)patefacimus: adversum nos iniquitates nostras pronunciamus: vulnerum nostrorum infirmitates ostendimus: et a te vero medico malagna nostris ulceribus adhiberi expostulamus. Unde quia tu es agnus Dei: qui tollis peccatum mundi: ob hoc prostrati quesumus tue omnipotentiam deitatis: ut quoties a nobis offenderis: toties ignoscere digneris: quia te precipiente etsi indigni clamamus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Christus Dei filius: qui cum Patre et Spiritu Sancto deitatis obtinet unitatem: ipse in hoc indictum abstinentie jejunium triduanum: prostratu (0856A)Ecclesie Dei: et totius populi salvatione: votum vestrum clementer acceptet. R\. Amen. Quique solus pro nostra salvatione patibulum pertulit crucis: ipse cor vestrum emaculet ab omni appetitu vanitatis. R\. Amen. Ut defecati ab universali conluvione delicti: premio ab eo potiamini indepte promissionis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore. Require in festo corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Refecti Christi corpore pariterque sanctificati: Deo Patri omnipotenti gratias referamus: ut nos in eadem refectione: et sanctificatione habentes: hic et in futuro seculo gloriam percipiamus. (0856B)R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
IN FESTO SANCTI CIPRIANI. Ad Missam. Officium.
Gloriam et magnum decorem. Require in festo Sancti Bartholomei Apostoli. fol. 293.
Oratio. Eternum tue virtutis nomen omnipotens Deus oramus: ut nos Martyris tui Cipriani Episcopi: et omnium Sanctorum meritis: socios fide pares: devotione extrenuos: passione consimiles: et in resurrectione felicium facias coequari. R\. Amen. (0857A)Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Vir iste conservavit legem. Require in natale sancti Saturnini. fol. 23.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Posuisti super caput ejus: coronam de lapide precioso. R\. Super salutare tuum Domine exultavit vehementer: desiderium anime ejus dedisti ei: et voluntatem labiorum ejus non fraudasti ei. P. Coronam.
380 Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Timotheum (II, cap. I).
(0857B)R\. Deo gratias.
Charissime: noli erubescere testimonium Domini nostri: neque me vinctum ejus. Sed conlaborat Evangelium secundum virtutem Dei: qui nos liberavit: et vocavit vocatione sancta. Non secundum opera nostra: sed secundum prepositum suum et gratiam: que data est nobis in Christo Jesu ante tempora secularia. Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi: qui destruxit mortem: illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium: in quo positus sum ego predicator et Apostolus et magister gentium. Ob quam causam hec patior: sed non confundor. Scio enim cui credidi: et certus sum: quia potens est custodire in illum diem. Formam habe sanorum (0857C)verborum: que a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu. Bonum depositum custodi: per spiritum qui habitat in nobis.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. V).
In illis diebus. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio: sed super candelabrum: ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant vestra bona opera: et glorificent Patrem vestrum: qui in celis est. Nolite putare quoniam veni solvere legem: aut prophetas. (0857D)Non veni solvere: sed adimplere. Amen dico vobis. Donec transeat celum et terra: jota unum aut unus apex non pretiribit a lege: donec omnia fiant. Qui (0858A)ergo solverit unum de mandatis istis minimis: et docuerit sic homines: minimus vocabitur in regno celorum. Qui autem fecerit et docuerit: hic magnus vocabitur in regno celorum. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. P. Alleluja.
Sacrificium. Stans Sacerdos ad altare in circuitu ejus corona fratrum: quasi germen cedrorum in Libano circumdederunt eum sicut arbores palmarum. Et obtulit oblationem Domino in conspectu universe Ecclesie: alleluja. V\. Exaltatus est et fulget in templo Dei quasi stella matutina in media nube: et sicut Luna plena in diebus suis: sicut arcus (0858B)pacis inluminans in nubibus glorie. Et sicut oliva germinans fructum: accepit autem stolam sanctam. P. Et obtulit oblationem Domino.
Incipit Missa. Omnipotentem Deum fratres charissimi: in honorem beatissimi Martyris sui Cipriani supplices postulemus: ut populorum concurrentium suscipiat vota: ac singulis quibusque propria desideriorum sperata distribuat. Et sicut illi palmam victorie triumphali titulo contulit: qui coruscantis ferri aciem propter amorem nominis sui: non est cunctatus excipere: ut fulgidum majestatis sue jubar: ejus reluceret insensibilis: sic ipsius nunc vobis meritis atque universo populo suo: et eterna exultationis gaudia: ut tribuere dignetur: supplices deprecemur. R\. Amen.
(0858C)Alia Oratio. Prespicui excelse Domine Deus triumphum Cipriani Martyris tui: hodierno die votis attollimus: sacrificiis honoramus. Qui Dominico commissoque sibi gregi in suprema jam passione pius pastor relicturus exemplum: bisdenis temporalem comparavit aureis: mortem sanguine potius malens subditis: quam verbo scribere que doceret. Te proinde in hac ejus annua festivitate rogamus: ut qui eum conceptu mortis fecisti esse felicem: feliciores nos efficias actu beate vite. Quo omnia que de ejus virtutibus ammiranda cognovimus: effectu operis impleamus. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Tuam proni Domine immensam quesumus majestatem: quem unum et verum Deum predictus Martyr scientia pollens: 381 studio (0858D)calens: virtute flagrans: passione triumphans: commiste sibi caterve verbo predicavit: et sanguine. Tribue nobis quod illi tribuisti: et virtutibus (0859A)salubriter erigi: et adversitatibus non noceri. Quo hujus Martyris beneficio fidelium favens votis: requiem jubeas prestare defunctis.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Pacis tue Deus nobis largire donaria: qui in sancto Cipriano Martyre tuo tantam tribuisti scientie gratiam. Reple nos fructu tue dulcedinis: qui os ejus celestibus replesti doctrinis. Da in nobis abundantiam: qui in illo contulisti scientiam tui. Ut sicut ille predicata verbo: sanguinis effusione complevit: ita nos ea que de tua pace scimus: non solum verbo: sed et opere predicemus.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et justum est: nos tibi gratias omnipotens Domine (0859B)agere. Qui Sanctum Martyrem tuum Ciprianum et Sacerdotalibus infulis redimitum: et passione martyrii coronatum: in hunc diem ad te: solita miseratione evocare dignatus es: quem nulla sevorum principum interminatio pavefecit: non lugubris: et squallida ergastulorum obscuritas a proposito sancte deliberationis retinuit: non denique extricti ensis in jugulo descensurus mucro deterruit. Constantia intrepida: fides indubitata: permanens perseverantia. Lucernum birrum: quo indutus sacrosancto semper astabat altario sui prostravit genibus percussoris: propter te Domine adventum expectans. Qui viginti aureos quam mercedem operis sui mox dari decernit: temporalem comparans mortem: per quam lucraretur coronam vite perpetue: trepida (0859C)conatus manu astringere nequivit tempora manibus: nisi fratrem Auxilie sacrum vinxisset: Christoque jam dedit caput. Et licet humane fragilitatis pavore turbatus: sed constanter spe fidei sue confisus in te obtegit digitis lumina clausa suis: ut non cerneret coruscum: priusquam exciperet cervicibus gladium. Strictoque ita ferro sue parato neci: non dubitavit subdere collum presentis vite jactura: naturam superans mortalem: ut immortalitatem vite consequeretur eterne. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: et pius es Domine (0859D)Deus noster. Quem hodierno die presentis sacrificii (0860A)litatione laudamus: in qua tanti Pontificis tui Cipriani gloriosa universo orbe: et perfecta in Christo consummatio celebratur. Qui jam in charitatis tue arce consistens: tam magistri quam Domini precedentis inluminata cordis acie inherendo vestigiis: meruit ejus particeps effici passionis: ut postmodum consors fieret regni. Ac per hoc heres Dei et coheres fieret Christi. Hinc namque populum sibi celesti auctoritate commissum: non solum doctrine fontibus inrigavit: sed etiam in confessione pii nominis fortiter perseverans sanguinis effusione decoravit. Veri pastoris electissimus imitator existens: qui dum pro ovibus sibi commissis acceptabilia Deo sacrificia jugiter retulisset: ut se ipsum quoque post hec posset Dei: cui hactenus (0860B)ministraverat: sacrificium acceptabile exhibere. oratione continua flagitavit. Implens scilicet opere: que predicaverat verbo: nec in aliquo prevaricationis reus existens. Merito illi Apostolo gentium atque magistro coequatus est Paulo: in quo Christus habitans velut e templi sui conclavibus loquebatur. Tibi igitur Deus Sanctorum tuorum sunt deputanda preconia: cui cura est etiam certamina a celestibus premiis destinata mirifice profligare. Hos tu jam in numero tuorum adgregatos: eternis divitiis locupletare dignatus es. Quos quia in te teque in illis Domine manere confidimus: ut eos nobis miseris in patrocinium deputare digneris: suppliciter postulamus. Christe Domine ac redemptor eterne.
382 Post pridie. Oratio. Sanctifica Domine (0860C)oblata tibi ab infimis: qui solus glorificaris in Sanctis. Ut in tanti viri solemnitate ante altare tuum adstantes: illo repleamur charitatis tue ardore: quo idem vir plenus non solum mortem pro te capitalem preoptavit suscipere: sed ipsum quoque qui se percussurus esset: voluntaria maluit remunerari mercede. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Ecce Domine redemptor noster et conditor: hodierno die incumbente festo Cipriani Martyris tui copiosius jocundamur: et tamen pro ablutione nostrorum criminum suspiramus. Illius quippe gloriosos cineres retinet Africana Carthago: sed lingua toto pene claret in mundo. Unde quia hic (0860D)vir etsi loculo teneatur in corpore: beneficiis (0861A)tamen patet ubique. Te rogamus et petimus: ut ejus nobis suffragio ea que tibi debemus omittas: cujus nos doctrinis: ut te oremus inlustras. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Intercessu Martyris sui Cipriani: a vitiis omnibus liberemini: qui viginti aureos suo obtulit percussori. R\. Amen. Ejus quoque foveamini indesinenter presidiis: cujus letamini in doctrinis. R\. Amen. Ut qui vos verbis instruit ad vitam: beneficiis perducat ad gloriam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0861B)Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Debitas tibi Domine eterne referimus grates: et Jesu Christo Domino nostro: in cujus similitudinem beatissimus Ciprianus dum offert victimam: ipse est victima. Dumque sacerdotium eligit: martyrium devotus implevit. Obtineat igitur apud te Deus summe: de miseris indulgentiam post delictum: qui meruit post sacerdotium subire martyrium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
(0861C)Nicomedis Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
S. Vincentii:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 424.
S. Eufemie Virginis et Martyris:
Omnia dicantur unius Virginis. fol. 436.
S. Lamberti Episcopi et Martyris:
Omnia dicantur unius Mart. Pont. fol. 423.
In festo S. Matthei Apostoli ad Missam. Officium:
Et omnia alia dicantur ut in festo Mathie Apostoli. fol. 316. Excepta Missa.
Missa. Omnes qui secularium curarum turbinibus ferimur aut forsan adlidimur: quique inlicientis evi sepe laqueis inretimur: earundem curarum (0861D)paululum fasce deposito: ad considerandam Domini (0862A)vocationem alacriter sublevemur. Placeat jam earumdem curarum sub opprimentibus oneribus paululum respirare: placeat Christi vocationem in Sanctis Apostolis solicite profligare: et solerti cogitatu perpendere. Erigatur mentis oculus ad consideranda divine gratie munera: et fidelium Christi servulorum pura citaque obsequia. Ecce etenim iste Matheus Apostolus Sanctus et Evangelista: cujus insigne celebrat hodie festum Ecclesia: una Christi voce vocationis audita: mundi contempsit honores et floscula. Non solum sequitur eum: quem se vocantem audivit: sed eidem etiam ex vocatione sua repletus leticia prandium fecit. Gratuita venit ad illum gratia Christi: et hinc ex publicano: scriptor factus est Evangelii. Ex publicanis quippe (0862B)actibus conversus sequitur Christum: et post predicator sanctus effectus: scribit veraciter Evangelium. Unde igitur ejus conversio fuit tam cita: nisi Christi Domini cooperante gratia gratuita? Hunc ideo Christum Dominum et Salvatorem omnium puro corde rogemus: ut gratia sua qua dignatus est vocare Apostolos: nos sibi placabiles faciat servos. 383 Inspiret sui amorem predicantibus Apostolis: quos elegit: et scelerum diluat culpas his ipsis orantibus: quos martyrio coronavit. Det pium orandi se votum: et orationis commodet clementer effectum. His largiri dignetur et temporum pacem: et criminum veniam: quibus Apostolis predicantibus: Evangelii novam dare dignatus est legem. Hos ad se faciat feliciter pervenire (0862C)pro quibus sanguinem dignatus est fundere. Ipsis tribuat beatitudinis premium. pro quibus in carne visitare dignatus est mundum. Ut omnes qui ipso moriente redempti sumus: obtentu Martyris sui sancti Matthei Apostoli et Evangeliste: cujus hodie festum incolimus: celeste regnum optantes intremus.
V\. Amen.
Alia Oratio. Dator et inspirator omnium munerum Christe fili Dei: qui Apostolorum predicatione universos terrarum situs inlustras: et evangeliorum amne quadrifluo rigas: quique pro te mori posse Martyribus tribuis: eosque pro ultronea morte coronas: respice in hac festivitate Martyris tui Sancti (0862D)Matthei Apostoli et Evangeliste tuorum fidelium vota: (0863A)eosque inlesos evi facito periculosi transire naufragia. Ut qui illum una vocationis tue voce: dignum tibi fecisti ministrum: qui regalem tuam sequens prosapiam: primus scriberet Evangelium: facias nos ad te sequendum idoneos: et in timore nominis tui perfectos. Instrue nos quesumus ejus doctrinis: quem fore voluisti scriptorem primum evangelice predicationis. Reple nos ejus meritis spiritali fervore: qui preconia veritatis tue: ejus voluisti audiri ex ore. Da nobis amorem tui: qui eidem dedisti gratiam Spiritus Sancti. Trahe nos ad te miserationibus consuetis: qui illum Evangelistam fecisti ex publicanis operibus. Illumina nostri cordis archana: qui illum ad tholoneum sedentem vocasti gratia gratuita. Ejus interventu nobis adesto placatus: qui (0863B)tuus factus est in veritate discipulus. Exaudi illum pro nobis: qui apud illum cum non egeres: pranderes. Ipse ad te nostra tibi placitura deferat vota: cujus predicatio toto mundo facta est gloriosa. Non nostris nos patiaris puniri pro meritis: qui illum replesti muneribus sanctis. Suscipe in ejus honore nostrum obsequium: qui illum post tanta preconia fecisti Martyrem gloriosum. Ut qui penam meremur ex propriis: in ejus honore tibi oblatis justificemur obsequiis. Qualiter dum ejus meritis vota famulantium suscipis: ejus obtentu facias eidem obsequentes cum illo consortes in celestibus regnis.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Via veritas et vita: qui incarnari voluisti: ut redimeres universa: redime (0863C)nos a chirographo delictorum. Sancti tui Matthei Apostoli et Evangeliste: nec non et Martyris prece. Qui Eufrenonem puerum invocatione nominis tui suscitavit a mortuis: suscitet nos quesumus a viciorum nostrorum sepulcris. Quique cum Deus putaretur: non se esse Deum: sed Dei servum veridica voce referre non distulit: et ut putantes: ad te Deum converterentur: relicto simulacrorum errore: instanter ac fortiter predicavit: ad te nobis redeundi post lapsus aditum prestet: nosque in veritate: quam predicavit: stabiles faciat. Suscitet mortuorum in sceleribus ad penitentiam corda: qui mortificata suscitavit sceleriter puerilia membra. Timori tuo nos subdat: qui virginum cuneos tuo servitio mancipavit. Conferat vivis tutelam: et defunctis (0863D)amenitatis eterne quietem: quem inter omnes cum propriis condiscipulis: duodecim tribuum constituere dignatus es judicem.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Pax omnium Christe: et cunctorum te diligentium charitas pura: simultatum quesumus a nobis radices abscide: nosque perenniter in tua pace consolida. Fac nos te amare in veritate: (0864A)fac tua sequentes et servantes precepta: odiorum vincula solve: lites remove: discordiam fuga: dissidia pelle: et quicquid pacem dirumpit: procul a nobis propicius effice. Pacem quam tuis discipulis commendasti in terris: hanc infundere nostris dignare pectoribus. Pax quam abs te traditam Sanctus iste tuus Mattheus Apostolus et Evangelista 384 personavit in mundo: nos tibi consignans: consortes eidem facias in regno superno. Fidelium tuorum nullus per discordiam pereat: eorumque odium perimendo: nullum possideat Sed ita omnes inviolabiliter in tua pace vivamus: ut ad te post coronandi cum Sanctis omnibus veniamus. Et ita pacis osculum demus ad invicem: ut eterni regni mereamur apud te consequi mansionem. R\. (0864B)Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum et salutare est: te inconfusa Trinitas: et unius essentie indivisa majestas: Deum patrem et Filium et Spiritum Sanctum fontem beatitudinis eterne laudare: quem scimus nullius servitutis obsequiis indigere. Per quem beatissimus martyr tuus Mattheus Apostolus et Evangelista: errores seculi sapientia vicit: terrores patientia superavit: et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe agnum: leonem vicit. Quando persecutor seviebat: leo fremebat. Sed quia agnus sursum attendebatur: leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur: qui mortem morte destruxit: in ligno pependit: sanguinem (0864C)fudit: mundum redemit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: et vere benedictus: Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui hodierno die animam sui testis Matthei Apostoli et Evangeliste devicto mundo evexit in celum. Ut que fuerat afflicta suppliciis: gaudiis frueretur eternis. Et que dominice imitatrix extiterat passionis: celestis esset particeps regni. Hujus proinde meritis Deus summe terminum pone delictis: et finem scandalis. Ut qui Martyris tui Matthei Apostoli et Evangeliste veneratores existimus: remotis adversitatibus imitatores effici mereamur. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
(0864D)Post pridie. Hec tibi Domine tua servantes precepta: in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus: et in commemorationem Sancti tui Matthei Apostoli et Evangeliste suscepta: populi tui per has oblationes te jubente vota deferimus: non nostris meritis: sed obsequio suscepti officii. Rogantes profusissimam tue misericordie pietatem omnipotens Deus: ut eodem spiritu: quo te in carne (0865A)virginitas incorrupta concepit: has hostias Trinitas indivisa sanctificet. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Domine Jesu Christe: qui elegisti tua ex plebe Mattheum: qui Levi sumit cognomen: Apostolum et Evangelistam: itaque in vertice Ecclesie eum statuisti ex publicano a te Christe electum: primum in Judea quidem evangelizare fecisti: et postmodum in Macedonia te predicans: pastorum sicque requiescit in montibus: annue precibus nostris: ut ejus interventu nos futuro liberes a tormento. Ut verbum tuum quod ille gloriosis in mundo vocibus sparsit: nos sanctificatum in receptaculum nostri pectoris conservemus: qui nos docuisti orare et dicere. Pater noster.
(0865B)Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dominus Jesus Christus: qui ingenti pietate: Apostolum suum Mattheum et Evangelistam: ex publicano fecit mirificum: nos de adversis faciat semper victoriam promereri. R\. Amen. Et qui illum exaltavit vocatione promptissima: ab omni (0866A)nos mundane conversationis dignetur eruere contagio. R\. Amen. Et qui voce predicationis et apostolatus gratia illum ditavit in mundo: nos spiritualium gaudiorum munificet incremento. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio dicatur ut in festo sancti Mathie. folio 267.
In festo sancti Mauritii sociorumque ejus:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
Sancte Clete Virgini.:
Omnia dicantur unius Virginis. fol. 436.
385 Sancti Fortunati Episcopi et Confessoris:
(0866B)Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fol. 432.
In festo Sanctorum Cosme et Damiani. Ad Missam. Officium.
Dabo Sanctis meis. Require in festo Apostolorum Petri et Pauli. fol. 334.
Oratio. Deus qui Sanctis tuis Cosme et Damiano (0867A)geminas contulisti ante mortem coronas: dando illis: et immedendi arte affectum: et victoriam supplicii: te rogamus et petimus: ut anime atque corpori nostro horum interventu: salutem imperciens: et vita nostra: incentivorum careat morbis: et desideriorum concrescat spiritualibus documentis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Esaye Prophete ( Cap. LXI).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Vos omnes sancti Dei vocabimini: ministri Domini Dei nostri: dicetur vobis: fortitudinem gentium comeditis: et in gloria eorum superbi estis. Pro confusione vestra dupplici et rubore laudabunt partem eorum. Propter hoc in terra (0867B)sua duplicia possidebunt: leticia sempiterna erit eis. Quia ego Dominus diligens judicium: et odio habens rapinam in holocaustum. Et dabo opus eorum in veritate: et fedus perpetuum feriam cum eis. Et scietur in gentibus semen eorum: et germen eorum in medio populorum. Omnes qui viderint eos: cognoscent illos: quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Da nobis auxilium Domine. In tribulatione. V\. In Deo faciemus virtutem. Et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. P. In tribulatione.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
(0867C)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. VIII).
Deo gratias.
Fratres. Scimus quod diligentibus Deum: omnia cooperantur in bonum: his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos prescivit: et predestinavit conformes fieri imaginis filii ejus: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem predestinavit: hos et vocavit. Et quos vocavit: hos et justificavit. Quos autem justificavit: illos et magnificavit. Quid ergo dicemus ad hec? Si Deus pro nobis: quis contra nos? Qui etiam filio suo non pepercit: sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam omnia nobis cum illo donabit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat: quis est qui condemnet? Christus Jesus qui (0867D)mortuus est: imo qui resurrexit: qui sedet ad dexteram Dei: qui etiam interpellat pro nobis. Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An angustia? (0868A)An persecutio? An fames? An nuditas? An periculum? An gladius? Sicut scriptum est. Quia propter te mortificati sumus: tota die estimati sumus: ut oves occisionis. Sed in his omnibus separamur: propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim: quia neque mors: neque vita: neque Angeli: neque principatus: neque instantia: neque futura: neque fortitudo: neque altitudo: neque profundum: neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei: que est in Christo Jesu Domino nostro. R\. Amen.
Evangelium. Convocatis duodecim Apostolis: dedit illis virtutem. Quere in communi plurimorum Martyrum. fol. 431.
(0868B)Missa. Oblatis super aram unigeniti filii Dei devota mente muneribus: amicos Dei victores secli coheredes Christi spirituales medicos: medendi cura industrios Cosmam et Damianum fratres dilectissimi deprecemur: ut omnigene infirmitati nostre: et medendi prerogent curam: et visitandi non auferant gratiam. Quo per eos consolemur positos in dolore: qui medicamento tacti justicie: ad suscipiendam insuperabiles facti sunt passionem. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus sanator noster et medicus sempiternus: qui Cosmam et Damianum inconcussos fide: insuperabiles in virtute fecisti: ut per suscepta vulnera vulneribus mederentur humanis. Qui ante passionem ex terreno medicamine: salutem operati essent in populis. Hos quesumus nostris infirmitatibus (0868C)386 et custodes et medicos deputa. Per eos sanentur infirma. Per eos non recrudescant sanata. Per hos corpora: per hos anime medicinam adquirant. Hi tipicis anime egritudinibus finem: hi patulis celerem impendant egrimoniis sanitatem. Hi putredines vulnerum orationibus defecent: hi manu precationis: abdita vulneratorum expurgent. Hi virtutem invalidis: roborem fessis: victum egenis: subventionem viduis: defensionem orphanis: tuitionem largiantur pupillis. Hi miseris humanis medelam inlaturi: occurrant: hi pressuris hominum concita levigatione subveniant. Hi etiam sic nos hic a peccati morbo servent inlesos: ut ad celestem perducant patriam coronandos. R\. Amen.
(0868D)Post nomina. Oratio. Recte Domine per hos Martyres tuos populis attribuis gratiam sanitatum: qui insuperabiles in passione probati sunt. Ex hoc igitur tuam oblatis victimis clementiam imploramus: ut (0869A)hec oblatio et viventibus gratie donum: et sepultis eterne quietis conferat refrigerium. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Mirabilis es Deus: mirabilis et preclarus: qui Sanctis Cosme et Damiano effectus adjutor fortis: non eos passus es adversantium interimi lapidibus vel sagittis. Nec enim fas erat: ut sublimitate crucis erectos: tela inimici redderent vulneratos. Pro quo pietatis tue cum tremore audentes clementiam postulamus: ut nos ista majestas tua premuniat: quo nullis odiorum jaculis tacti: tibi qui verus lapis es: per pacis bonum mereamur sine fine conjungi. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum (0869B)filium tuum Dominum nostrum: qui sanctis gloriosisque Martyribus Cosme et Damiano geminas contulit ante mortem coronas: dando illis et immedendi arte affectum: et victoriam per supplicium. Hi namque curationum compotes facti: hinc fesso medentur alieno corpori: illinc infirma sui affligunt corpora crucifigi. Hinc aliorum infirmitates curant: illinc proprias egritudines tolerant. Alieno malama conferunt vulneri: se ultronee subjiciunt passioni. Alterorum cruciatus exurunt: et spontaneis se passionibus tradunt. In alienis perimunt: quod in se obvenisse letantur. Aliorum salutem signis virtutum: suam cumulant stigmatibus passionem. Aliorum egritudines verbo: suas temporali expiantes supplicio. Illorum medicaminibus probis: (0869C)suas passionibus improbis. Aliorum morbis aque tepentis potione medentur: sibi marinis melius immergi gurgitibus consulunt. Per quos te Deus Pater rogamus: et petimus: ut anime atque corpori nostro: horum interventu salutem impertiens: et vita nostra incentivorum careat morbis: et desiderium concrescat spiritualibus documentis. Cui merito omnes Angeli: et Archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui predictos Martyres suos et medicaminis arte industrios: et (0870A)crucis efficit in patibulo gloriosos. In utroque igitur capitis sui imitantes exemplum: et curationum enitent gratia: et crucifixionis mulctati sunt pena. Sic sic delitescenda virtus Martyrum: que terris occulitur: in crucis porrecta patibulo exaltatur. Tenuit illic humilitas in abditis: ne vanitati patesceret: quod hic crux patule omnibus ammirandum fore monstraret. Nec tamen hoc cruciatu Martyrum elabitur vita: quo sua mortificare redemptor voluit membra. Ut quibus cruce crucifixi: membra permittebant in cruce positi: non deficerent: sed gauderent. In te Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Facta Domine commemoratione Martyrum tuorum Cosme et Damiani: qui pro te nervis cesi: marinis fluctibus dediti: flammis (0870B)injecti: eculeo impositi: cruci affixi: et per passionem invicti: et triumphatores exstiterunt per mortem. 387 Te votis supplicibus imploramus: ut in hoc eorum venerabili festo oblatas tibi victimas sereno vulto respicias: sumentibusque ex eis Sancti Spiritus lumen infundas. Quo in hoc die passionis eorum: sit populo fideli spiritalis leticia: et gaudia tribuantur eterna. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Deus qui ad salutem humani generis filium tuum destinasti ad terras: cujus exemplum predicti Martyres: et virtute miraculorum: et passione ipsa secuti sunt: respice nos horum propiciatus suffragio: et confessionis proprie voto. Per hos infirmo nostro subveniens corpori: quos spirituales medicos elegisti. (0870C)Quo nostra his intervenientibus a te accipiatur oratio: quibus curationum attributa est optio. Ut per hos medicamine divino compuncti a te cum oraverimus mereamus ocius exaudiri. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Divina vestris precibus clementia faveat: que Sanctos suos Cosmam et Damianum crucifixione glorificavit corporea. R\. Amen. Hos quoque deputet suffragio pereuntium: quos prerogatores esse voluit sanitatum. R\. Amen. Quo eorum precibus a corruptione loti: a vulnere sanati corde: et corpore: regna cum illis mereamini celestia possidere. (0871A)R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Deus sanator noster et medicus sempiterne: qui Cosmam et Damianum inconcussos fide: et insuperabiles in virtute fecisti: ut per suscepta vulnera vulneribus mederentur humanis: qui ante passionem ex terreno medicamine: salutis opera essent in populis: hos quesumus nostris infirmitatibus et custodes et medicos deputa. Per eos sanentur infirma: per eos adquiratur anime medicina. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine (0871B)Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
IN FESTO SANCTORUM FAUSTI JANUARII ET MARCIALIS. Ad Missam Officium.
Dabo Sanctis meis. Quere in festo Apostolorum Petri et Pauli. fol. 334.
Oratio. Letifica Domine populum: in hac celebritate beatissimorum Martyrum tuorum Fausti Januarii et Marcialis: ut qui de nostris peccatis contristamur: eorum orationibus consolemur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Sapientie Salomonis ( Cap. XVI).
(0871C)R\. Deo gratias.
Passi sunt justi digne tormenta: et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum: quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui. Novum saporem escam parans eis ortigometram. Ut illi quidam concupiscentes escam: propterea que illis ostensa: et missa sunt: etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti: novam gustaverunt escam. Oportebat enim illis quidem sine excusatione: supervenire: in interitum exercentibus tirannidem. His autem tantum ostendere: quemadmodum inimici illorum exterminarentur. Etenim dum pervenit illis seva bestiarum ira: morsibus perversorum serpentium exterminabantur. (0872A)Non in perpetuum permansit ira tua: sed ad correctionem in brevi turbati sunt. Signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tue. Qui enim conversus est: non per hoc quod videbat sanabatur: sed per te omnium salvatorem. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Transivimus per ignem et aquam: et induxisti nos in refrigerium. V\. Probasti nos Deus sicut probatur argentum: posuisti tribulationes in dorso nostro. P. Et induxisti.
Dicat Presb. Silentium facite.
Epistola. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater (0872B)Domini nostri Jesu Christi pater misericordiarum. Quere in festo sancti Christo fori et comitum. folio 349.
388 Evangelium. Nihil opertum quod non reveletur. Quere in communi plurimorum Martyrum. fol. 428.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\ Ambulabunt Sancti gaudentes: velut agni pleni pascue: alleluja.
Sacrificium. Locutus est Daniel Ananie Azarie et Misael: queramus misericordiam a facie Dei omnipotentis super sacramento isto. Tunc Danieli revelatum est mysterium et benedixit Deum: alleluja. V\. Throni positi sunt: et antiquus dierum sedit: (0872C)vestimenta ejus quasi nix candida: et capilli capitis ejus sicut lana munda: thronus ejus flamma ignis: rote ejus ignis accensus: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie Dei: millia millium ministrabant ei: et decies millia centena millia assistebant ei: judicium sedit: et libri aperti sunt. P. Super sacramento.
Missa. Inlustrem atque triumphalem passionis diem: Martyrum Dei: Fausti: Januarii: et Marcialis: cum summa veneratione celebremus dilectissimi fratres: Deum Patrem omnipotentem humiliter exorantes: atque ante aulam sacrarii sui cum tremore adstantes. Legatione siquidem fungimur impositi officii: pro nostris peccatis non idonei cogimur interpellare pro sceleribus populi deliquentis. (0873A)Non est itaque nostre presumptionis quod agimus: sed sui est imperii quod audemus. Rogemus ergo ut mundans me indignum famulum suum a delicto proprio: veniam concedat confitendi populo suo: et sanctificet hodie sacrificium in honore predictorum Martyrum suorum super suo altario positum. R\. Amen.
Alia Oratio. Digna Domine Deus noster laus debetur Martyribus tuis: digna veneratio militibus tuis certis: dignum obsequium impendi debet fidelibus amicis. Tres hodie voluerunt mori: ut viverent: voluerunt occidi: ut regnarent: voluerunt crucifigi: ut gehenne cruciatus evaderent: et divitias regni celestis perpetuo possiderent. O beatum consilium: quod inter tormenta et penas non est mutatum: (0873B)sed sic Faustus Januarius et Marcialis: toto animo et corde confortati sunt per Spiritum Sanctum: ut hodie vincerent diabolum: calcarent seculum: et mente et corpore sequerentur Regem eternum. Quorum expetimus interventu: ut per ipsos prebeas te nobis Domine Deus noster propicium: et infundas super nos multimodas misericordias benedictionum tuarum. R\. Chorus. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui unum in trinitate possides nomen: oblatas tibi in hoc tuorum trium Martyrum festo has oblationes assume. Quo et offerentibus ad salutem: et defunctis proficiat ad quietem. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Assistite nobis Sancti Martyres Dei: in quibus trina et indivisa charitatis societas: (0873C)ignis est conflatione probata. Vestris quesumus suffragiis prebete nostris finibus pacem: et cunctis inconvulsibilem charitatem. Ut vestro interventu: cuncta in pace permaneant: que in hoc die passionis vestre copiose exultant. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere Trinitas Deus: per Jesum Christum Dominum nostrum: qui semper impari numero gaudens: in campum gloriosi certaminis tres hodie signiferos coronavit: ut nullus eorum dissonaret a fide: sed Marcialis faceret quod Januarium vidisset: Januarius sequeretur Faustum celestia invadentem. Sic tres Trinitatis fide repleti: tirannicam superbiam calcaverunt: vana idola spreverunt: pompam seculi contempserunt: (0873D)et ad celestia regna ipso Domino nostro filio tuo duce migraverunt. Tuum est Domine totum quicquid agitur bonum: tu vincis in homine: tu victor semper existis cum homine. Tu in tali prelio auctor es: tu hujus certaminis arma es: tu in tam gloriosa pugna virtus es. Tu in omnibus vincis: et magnitudinis victorie palmam concedis. In probatorum itaque Martyrum tuorum honore: dignum majestati tue laudis sacrificium offerentes: sanctificetur quesumus (0874A)holocaustum tuo altario impositum: per signum filii tui: per descensum Spiritus Sancti: per presentiam 389 Angeli deputati. Sit tibi acceptum. Sit tibi gratum. Sit tibi sanctum. Venerabile gloriosum et pingue et vivum vitale et igneum. Unicuique nostrum cum degustaverimus: carbo igneus efficiatur: quem vidit Esayas propheta Angelica manu: forcipe abstractum ab ara: labia nostra mundet: immunda polluta peccatis nostra tibi sanctificet corda. Sit credentibus vita. Sit confitentibus venia. Sit tristantibus leticia. Sit egrotantibus sanitas. Sit malagma. Sit mortem timentibus vita. Sit ab errore redeuntibus bona via. Et languori anime atque infirmitati carnis a te Domino nostro confecta sancta et perpetua medicina. Per Dominum nostrum Jesum (0874B)Christum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Cujus vestigia hi tres inconcusso gradu fidei secuti sunt Martyres: Faustus fautor Patris legibus: Januarius januam vite adeptus: ac Marcialis Martyris sacra in probando potissimus. Hi vere servi Christi: et coheredes Regni: dum hic temporalis pene damno mulctati sunt: celesti in regione locati: palmas victorie acceperunt. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post nomina. Oratio. Indivisa Trinitas et una majestas: (0874C)que predictorum Martyrum hodie in passione laudaris: et presentium sacrificiorum litatione placanda ascisceris: te vocibus: votis: et orationibus imploramus: ut que illis inexpugnabilem tribuisti devicto hoste victoriam: hec nostra sanctifices propiciata oblata. R\. Chorus. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Conserva nos Deus in timore nominis tui: qui societatem trium Martyrum tuorum Fausti: Januarii: et Marcialis: inimici persuasionibus non passus es dividi. Quique illorum animas post eculeum inter flammas suscepisti: nostras post voces libitum carnis inter commotiones seculi fluctuantis exaudi: cum ad te nunc ea proclamaverimus: que nobis ipse instituisti. Pater noster.
(0874D)Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Intercessu Martyrum suorum Fausti. Januarii: et Marcialis: vos Trinitas tueatur altissima: que in illis tribus: se demonstravit unitas indivisa. R\. Amen. Sicque Faustus vestris precibus faveat: ut Januarius januas vobis eterne vite aperiat. R\. Amen. Quo ita Marcialis obtentu: seculi respuatis inlecebras: ut Christo judicante: immarcescibiles (0875A)percipiatis pro sancta conversatione coronas. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Com. Refecti Christi corpore. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Domine Jesu Christe: cujus potentia sancti Martyres tui: rotantem ignis impetum extinxerunt: et justiciam operati sunt: peccatoribus nobis favorem tue pietatis imperti. Ut per fidem qua sancti vicerunt regna: per eam peccatores celestem mereamur obtinere coronam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est etc.
IN FESTO SANCTI MICHAELIS ARCHANGELI. (0875B) Ad Missam. Officium.
Dabo Sancti meis. Quere in festo Apostolorum Petri et Pauli. fol. 334.
Oratio. O Michael princeps exercitus Angelorum: veni quesumus ad liberandas animas fidelium populorum. Ut et justi justiciam obtinendo: in bonis semper fructificent: et injusti ad penitentiam conversi: (0876A)veniam accipere non desperent. Sicque nos invicem provocemur in melius: ut premium consequi mereamur eternum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Apocalipsis ( Cap. XII).
Illis in diebus. Factum est prelium magnum in celo. Michael et Angeli ejus preliabantur cum dracone: et draco pugnabat et Angeli ejus: et non valuerunt: neque locus inventus est eorum amplius in celo. Et projectus est draco ille magnus: 390 serpens antiquus: qui vocatur diabolus et sathanas: qui seducit universum orbem: et projectus est in terram: et Angeli ejus cum illo missi sunt. Et audivi vocem magnam in celo dicentem: nunc facta (0876B)est salus et virtus: et regnum Dei nostri et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum: qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte: et ipsi vicerunt eum propter sanguinem agni: et propter verbum testimonii sui: et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Propterea letamini et qui habitatis in eis.
R\. Amen.
(0877A)Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Psallendo. Confitebuntur celi mirabilia tua Domine: et veritatem tuam in Ecclesia Sanctorum. V\. Quoniam quis in nubibus equabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei? P. In Ecclesia.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Thessalonicenses (II, cap. I).
R\. Deo gratias.
Fratres. Gratias agere debemus Deo semper pro vobis: ita ut dignum est. Quoniam supercrescit fides vestra: et abundat charitas uniuscujusque omnium vestrum in invicem: ita ut et nos ipsi gloriemur in vobis in Ecclesiis Dei. Pro patientia vestra et fide in (0877B)omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus: quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei: ut digni habeamini regno Dei: pro quo hoc patimini. Si tamen est apud Deum retribuere tribulationem: his qui vos tribulant: et vobis qui tribulamini requiem vobiscum in revelationem Domini Jesu de celo cum Angelis virtutis ejus et in flamma ignis: dantis vindictam his: qui non noverunt Deum: et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. Qui penas dabunt in interitu eternas a facie Domini: et a gloria virtutis ejus: cum venerit glorificari in Sanctis suis: et ammirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. Quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione (0877C)sua Deus noster: et impleat omnem voluntatem bonitatis: et opus fidei in virtute. Ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis: et vos in illo secundum gratiam Domini nostri et Dei Jesu Christi.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( cap. XXV).
In illis diebus. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Cum venerit filius hominis in majestate sua: et omnes Angeli cum eo: tunc sedebit super sedem majestatis sue: et congregabuntur ante eum omnes gentes: et separabit eos ab invicem: sicut pastor segregat oves ab hedis. Et statuet oves quidem a dextris suis: hedos autem a (0877D)sinistris. Tunc dicet Rex iis: qui a dextris ejus erunt. Venite benedicti patris mei: possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim: et dedistis mihi manducare. Sitivi: et dedistis mihi bibere. Hospes eram: et collegistis me. (0878A)Nudus: et cooperuistis me. Infirmus: et visitastis me. In carcere eram: et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes. Domine: quando te vidimus esurientem: et pavimus? Sitientem: et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem: et collegimus te? Aut nudum: et cooperuimus te? Aut quando te vidimus infirmum: aut in carcere: et venimus ad te? Et respondens Rex dicet illis. Amen dico vobis: quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis: mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris ejus erunt. Discedite a me maledicti in ignem eternum: qui preparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim: et non dedistis mihi manducare. Sitivi: et non dedistis mihi bibere. Hospes eram: et non collegistis me. Nudus: et non (0878B)cooperuistis me. Infirmus et in carcere: et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi dicentes. Domine: quando te vidimus esurientem: aut sitientem: aut hospitem: aut nudum: aut infirmum: vel in carcere et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis dicens. Amen dico vobis: quandiu non fecistis uni de minoribus istis: nec mihi fecistis. Et ibunt hi in 391 supplicium eternum: justi autem in vitam eternam.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Respice Domine de celo et vide: et visita vineam istam. P. Alleluja.
Sacrificium. Regnum et potestas et magnitudo (0878C)regni dabitur populo sanctorum: alleluja. V\. Consurget Michael princeps magnus: et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus: et qui ad justiciam erudiunt multos: fulgebunt quasi stelle in perpetua eternitate: pertransibunt plurimum: multiplex erit scientia populo sanctorum: alleluja.
Missa. Communi voto et affectu connexi superno fratres charissimi imploremus aspectum: cujus magnitudinis eminentiam humana non queit promere lingua. Quia et ipsa cordis receptacula pensantur: ad agnoscenda superne majestatis judicia. Hoc solum nostro conceditur desiderio: ut ad solenne officium ardenti concurramus ex voto. Et subnixo genu cordis: petamus auxilium nostre salutis. Quia ausum nobis prebent suffragia summi nuntii salvatoris. Michaelis (0878D)etenim Archangeli hodierni diei solenne dedicamus: et excipimus festum: quem devotus populus per ministerium alumnum obtinet immensi Regis: perfruendo aspectu. Hujus nos suffragatione quesumus Deus summe: facito tibi placere: cujus (0879A)famulatum tuo efficis indefesso obsequio permanere. Ut quem elegisti principem militie Angelorum: digneris prelargire patronum ad tuendas animas populorum. R\. Amen.
Alia Oratio. Ecce fratres charissimi solennitas nobis hodie claruit summi nuntii: quem olim quondam nostrorum meruit obtinere fides majorum. Quia cum sit ministerio eminens Angelorum: non habere animus extuavit nostrorum: ut frueretur potius illius intercessione et sociorum. Nam cum in conditione omnium creaturarum individua Trinitas: qui est unius deitatis sempiterna majestas: conderet Angelorum agmina: que primi operis lux est appellata: eminentior Angelis qua preferretur ceteris. Superba turgidus voluntate: ruit profundior immanissimus (0879B)omni crudelitate. Cujus animadversio sicut auctori culpe applicavit interitum: ita permansuris in servitute donavit regnum beatitudinis indefessum. Tantoque solidior aucta est fides manentium: quanto crudelior facta est damnatio delinquentium. Amissa claritate interiit: qui humilitatem servare nequivit. Et sublimis in gloria pollet: cujus in ministerio perfectio manet. Apostata etenim Angelus ab eterna beatitudine projectus: factus est humano generi insidians inimicus: ne locum quem perdiderat gloria: humana potiretur. Fragilis glutinatio plasme: prius enim decepit quem sexu fragilem vidit: et per illam letale virus rudi et incauto obtulit viro. Cujus protinus parens culpa juste damnationis intulit penam: a quo disseminata ex illis progenies: ob (0879C)noxam maneret abstricta. Sed vicit pietas Domini creatoris: callidi anguis suadella discipula; et transgressoris ammissa piacula. Redemit enim misericorditer: quem dudum culpam damnaverat condecenter. Et libero arbitrio heredem contulit celo: quem olim fore beatum plasmaverat in paradiso. Namque prius conditus homo Angelorum fuerat societate locandus: si non fuisset inobediens factus. Post vero suadenti obtemperat: et creatoris jussa relinquit: consortium Angelorum amisit. Quod quidem jam manet restauratum per Dei Patris omnipotentis Verbum: unicum caro factum. In cujus incarnatione Angeli gloriam cecinerunt: et homines bone voluntatis consimili laude secum sociandos denunciaverunt. (0880A)Horum ergo militie Angelorum Michael: eminentior manet in officio actionum. Ut ordinatim dispositi maneant in obsequio conditoris: et vota deferant populi communi omnium creatori.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Recensita Domine tuorum nomina famulorum: pietatis tue imploremus misericordie donum. Ut precum nostrarum portionem tuum nuntium destines Michaelem. Ut petenda nos que congruunt: doceat: et petitioni nostre 392 ipse tibi intercessor adsistat. Ut vivis impetrando tutelam: defunctis adquirat requiem sempiternam.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Christe Dei fili: qui dissidium pacis: quod inter Angelos et homines objecerat nequam (0880B)ille spiritus pravitatis: tue incarnationis mysterio restaurasti. Ut illi Angeli nunquam dilapsireformatos per te ad gratiam homines conservos agnoscerent: quos extorres pridem per culpam sentirent. Et qui se adorare prius non prohibebant: postmodum ne fieret prolato clamore recusabant. Tanto itaque beneficio redempti quesumus: ne amplius in pristino lapsu decepti cadamus. Sed renovationem baptismi ita fide conservemus et opere: ut sanctorum Angelorum tuorum societati semper studeamus connexi manere.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: satis dignum et pulcrum est: te indivisa Trinitas et unius essentie: discreta personaliter: una Deitas conlaudare. Cujus (0880C)imperio omnis subjacet creatura: et creatrici tue potencie creditam exhibet obsequelam. Ex quibus nos nimie exiguitatis pertenues audere cupimus: si valere possimus: ut a quo creati consistimus: licet non ut debemus: quia minus valeamus: sed tamen in quantum vires suppetunt: laudationis munera deferamus. Nam cum Deus Pater cum Filio Sanctoque Spiritu ante secula cuncta disponens: primam in creaturarum conditione Angelorum conderet electionem: utique lucis lumine appellat: cum indefessi luce luminis perfruitur. Sed primus in Angelis conditus ab auctore suo: munere glorie decoratus. Dum non ei a quo acceperat deputavit quod pollebat: sed suo turgidus sublevatus conatu: ruit profundior (0881A)sub omni: quicquid constat esse creatum: cujus vicem glorie non superbie Michael adeptus est cum humilitate: ut illa celsa sublimaretur in arce: que creatori suo totum quod erat noverat deputare. Nec adhuc infidelis ille apostata Angelus se compescuit: dudum dannatus: sed militie sue facibus accensus: prothoplaustorum beatitudinem invidendo: quibus pene illos subdidit male suadendo: quibus a gaudiis paradisi exclusis: gavisum se fore arbitrabatur: ad sufferenda supplicia sociis adquisitis. Sed rediit in illis affectus pietatis: quos gravaverat plasma lutea corporalis. Ut ipse creator reformaret ex lapso: quem pridem juvenem plasmaverat ex limo. Nam quia deceptorem illum ad probationem hominum superna clementia pollicetur submittendum: ut augmentato (0881B)malicie sue cumulo: attrocius premeremur divino judicio. Ad cujus inferendam necem summum nuntium inquit mittere Michaelem; ut ejus districto rigore intereat princeps superbie: qui infirmus humilitate in obsequio conditoris studuit permanere. E celo missus: iniquum hostem perimens submittet in inferno: et ipse victor exultans victori plaudet: a quo victor manebit. Ecce quomodo superbia ruet: et humilitas gliscet. Superbia damnata in inferno perimitur: humilitas perfecta celorum gloria sublimatur. Discat queso: fratres charissimi: vestra benignitas: quantum valet perseverans humilitas. Que dum se ad futurum in cunctis subjicit creatori: ejus gratia aucta nomen participat conditoris. Michael enim dicitur: quis sicut Deus? Eo quod nullus facere audeat: (0881C)quod faciat Deus: dum ad debellandas aereas potestates vice Domini mittitur: cujus nominis participationem meruit ex adoptione. Attentius charissimi si fas est pensate: quantum in imis superbia jacet: aut quantum in summo humilitas pollet. Nec reor vobis hoc absque munere delatum: quod vatum oraculis dudum maneat predicatum. Audite: cognoscite: cognito bonis operibus decorate. Sicque vos metipsos exhibete Dei ministros: ut illorum mereamini cetibus adunari; quorum devote videmini solennitatem excolere. Dominus enim Deus noster consortium nobis pollicetur Angelorum: tantum si ei placeamus de exhibitione operum bonorum. Ipse enim prestat opera digna indignis: qui super omnia gloriosus regnat in (0881D)celis. Cui merito omnes Angeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
393 Post sanctus. Vere sanctus: vere in omnibus gloriosus Christus Dei filius. Cui innumerabilis obsecundat numerus Angelorum: quem togatorum immensitas conlaudat sanctorum. Qui Michaeli tuo nuncio primatum gratie contulisti: et populi tui defensorem constituisti. Ob cujus merita quesumus: presenti in seculo defensari: et ad te post transitum beatorum numero adunari. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
(0882A)Post pridie. Oratio. Recolentes Christe Deus gloriose passionis tue mysterium: in quo debellandas aereas potestates: triumphare nos crucis tue vexillo de eorum nequiciis facis. Quia dum tu caput nostrum sublimaris in cruce: obstrusus quondam nobis reseratur aditus vite. Humanitas quippe tua ex terris assumpta: coeterna facta est Patri et Spiritui Sancto in secula. Ad te nos cum gemitu proclamamus: tibi et vota promimus: et mestitias propalamus. Tu enim nosti que desideramus: a quo ex nihilo plasmati maneamus. Nostro nos merito incusamus: qui ad te oculos digne erigere non audemus. Inde supplices flagitamus: ut precum nostrarum portitorem Michaelem Archangelum habere mereamur: qui te favente pacem fidelibus obtineat semper. Per hunc tempora (0882B)quietem: et vite meliorationem. Per hunc Catholica Ecclesia firmitatem: et increduli fidei sancte percipiant credulitatem. Per hunc Pontificalis ordo aucto culmine polleat: et sublimatum apicem glorie virtutum meritis antecedat. Per hunc clerus floreat sanctitate. Per hunc monachi firmissimam obtineant religiositatem. Per hunc principum moderata in populis ira decreta consistant. Per hunc plebium fidelitas Catholice fidei munimine coalescat. Per hunc conjugati continentiam. Virgines studeant obtinere perseverantiam. Per hunc turgida mens se conliget freno humilitatis. Per hunc adquirant solamen spei: criminibus nimis desperati. Per hunc ad penitentiam lapsi: ad veniam rei: ad misericordiam sevi: ad patientiam veniant iracundi: per hunc vincti absolutionem: (0882C)captivi liberationem: vidue habeant defensionem: pupilli tuitionem. Per hunc tumentes marinorum fluctus blandum navigantibus prebeant cursum. Per hunc naufragi optatum tranquillumque inveniant portum. Per hunc exul ad solum remeare valeat suum. Per hunc discordes pacem: concordes perseverantie charitatem. Per hunc infirmi medelam: defuncti obtineant requiem eternam. Et ita per hunc tua pietas beneficia nobis concedat quesita: ut repulsa omni adversitate: inlecebra celesti nos faciat exultare in patria. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Christum: Dei filium: cujus testimonio instructi manemus: eo quod una anima quemque ad suum (0882D)tutamentum custodem habeat Angelum deputatum: quesumus: ut assidue nobiscum manente Angelo pacis: procul efficiatur refuga ille quondam Angelus auctor iniquitatis. Ut corde et corpore purificati: ad corporis et sanguinis sui sacramenta mereamur accedere beatificandi. Ut sic aurem cordis ad sua inclinemus precepta: ut semper ad eum fiducialiter clamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0883A)Benedictio. Benedicat vobis omnipotens Deus Jesus Christus Dei filius Rex eternus: et misereatur vestri. R\. Amen. Mittat vobis Angelum suum Sanctum Michaelem: qui custodiat corda et corpora vestra. R\. Amen. Maneat pax Domini nostri Jesu Christi vobiscum: ut in lumine pacis ambuletis: et in numero Sanctorum computati sitis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Tuam clementissime Pater supplices exoramus clementiam: ut hodierna solennia que pro beatissimi (0883B)Archangeli tui veneratione suscepimus: ipse tibi commendes. 394 Et sicut illi coronam sancte perfectionis tribuisti: ita nobis eius intercessione omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
In festo Sancti Hieronymi Presbiteri et Confessoris:
Omnia dicantur unius Confess. fo. 432.
Verissimi et Maximi et sociorum ipsorum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 436.
Leodegarii Episcopi et Martyris:
Omnia ut unius Martyris Pontificis. fo. 423.
(0883C)In festo Sancti Francisci Confessoris:
Omnia unius Confess. fo. 432.
Marci Episcopi et Confessoris:
Omnia unius Conf. Pontificis. Ut supra.
Sergii et Bachi et Marcelli Martyrum:
Omnia plurimorum Mart. fo. 426.
Dionysii sociorumque ejus Martyrum:
Omnia plurimorum Martyrum. Ut supra.
Geraldi Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris. fo. 432.
Calixti Pape et Martyris:
Omnia dicantur unius Mart. Pontificis. fo. 423.
Unfrani Episcopi:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fo. 432.
(0883D)Victoris Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 424.
(0884A)Lupi Episcopi Confessoris:
Omnia dicantur unius Conf. Pont. fo. 432.
In festo sancti Luce Evangeliste:
Omnia dicantur unius Confessoris. fo. 432. addendo nomen ipsius Luce Evangeliste.
Sancte Herene Virginis et Mart.
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 424.
Sancti Caprasii Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 424.
Ursule et undecim millium Virginum:
Omnia dicantur plurimarum Virginum. fo. 438.
In festo Sanctorum Servandi et Germani.
Ad Missam. Officium.
Deduxit eos Dominus in viam rectam: alleluja. Ut irent in civitatem habitationis: alleluja: alleluja. V\. (0884B)Benedicti vos a Domino qui fecit celum et terram. P. Ut irent. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. Amen. P. Ut irent in.
Oratio. Deus qui sanctis tuis Servando et Germano tantam gratiam in passione dedisti: ut insigniter apertum fidei vincerent hostem: qui primum spiritualiter in se bella sui corporis devicissent. Presta nobis auxilium de tua pietate firmissimum: quo muniti atque precincti: et rebellantem spiritui carnem valeamus compescere: et nos ipsos intrepidos studeamus bellis spiritualibus preparare. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0884C)Prophetia. Sancti iter fecerunt per deserta. Quere in plurimorum Martyrum. fo. 426.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Anima nostra sicut passer erepta est de muscipula venantium. Laquens contritus est: nos salvati sumus. V\. Nisi quia Dominus erat in nobis: dicat nunc Israel. Nisi quia Dominus erat in nobis. Cum insurgerent homines in nos: forsitan vivos deglutissent nos. P. Laqueus contritus.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. V).
R\. Deo gratias.
(0884D)Fratres. Justificati ex fide: pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum. Per (0885A)quem accessum habemus per fidem: in gratia in qua stamus et gloriamur in spe glorie filiorum Dei. Non solum autem: sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur. Patientia autem probationem. Probatio vero spem. Spes autem nos non confundit. Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est: justus pro injustis? Vix enim pro justo quis moritur. Nam pro bono forsitan: et quis audeat mori? Commendat autem Deus suam charitatem in nobis. Quoniam si cum adhuc peccatores essemus: Christus pro nobis mortuus est: multo ergo magis justificati sanguine ipsius: salvi erimus ab ira per ipsum. (0885B)Si enim cum inimici essemus: reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum: 395 per quem nunc reconciliationem accepimus. R\. Amen.
Evangelium. Cum venerit filius hominis in majestate sua: et omnes Angeli cum eo. Quere in festo Sancti Michaelis Archangeli. fo. 390.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. O Domine salvos nos fac: o Domine bona prosperare: alleluja.
Sacrificium. Venite benedicti Patris mei: percipite (0885C)regnum: quod vobis paratum est ab origine mundi: alleluja. V\. Cum venerit filius hominis in sede majestatis sue: et omnes Angeli cum eo: tunc fulgebunt justi sicut Sol in regno Dei. P. Alleluja.
Missa. Gloriosa Martyrum Servandi et Germani fratres charissimi hec dies illuxit: in qua ipsorum operatio fructuosa laboris: supremo gladii ictu invecta est in supernis. Dominum Deum igitur in horum passione laudantes rogamus: ut qui illorum instructione quam plurima idolorum sacra comminuit: nos eisdem intercedentibus: calore fidei faciat ampliari. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui Sanctis tuis Servando et Germano tantam gratiam in passione dedisti: ut insigniter apertum fidei vincerent hostem. Qui primum (0885D)spiritualiter in se bella corporis sui devicissent: prebe (0886A)nobis auxilium de tua pietate firmissimum. Quo muniti atque precincti: et rebellantem spiritui carnem valeamus compescere: et nospsos ( sic ) intrepidos studeamus bellis spiritualibus preparare. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Unigenite Dei fili: qui melius contritione cordis quam munerum oblatione placaris: preces nostras respice effusas pro viventibus ac defunctis: ut in hoc die quo predicti Martyres pro te vibrantis gladii mucrone disecti sunt: utroque a te congrua remedia nobis flagitantibus largiantur. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui Martyrum tuorum corpore unius glorie remuneratione indivise fruentia: divisis in regionibus locas: et Servandum Gaditano situi donas: et Germanum Emeritensium civibus accommodas. (0886B)Presta nobis: ut gratie tue luce inluminati: et corporaliter divisi: unitatem retentemus dulcedinis: et collecti in unum redundemus munere charitatis.
R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere: Domine Sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Christum Dominum nostrum. Pro quo beati Martyres Servandus et Germanus corporaliter lacessiti: fames: vincula: carceresque vicerunt. Hos vita felix invictos reddidit in pena: humiles in conscientia: probabiles in doctrina. Hi predicant idolorum sacra subverti: et solum adorandum Christum filium Dei. Post primam (0886C)igitur quam meruerunt de triumphato hoste victoriam: rursus ad ungulas et tormenta: rursusque ad penas rapiuntur atque supplicia. Non hos labor itineris: non coangustatio carceris: non totius inlate terruerunt supplicia passionis: sed ambo campum fidei constanter adgressi: quod mercati sunt fide: adepti sunt passione. Exceperunt quippe sacris coruscum cervicibus gladium: et pro tuo Deus nomine viriliter animas posuerunt. Sicque parili alternoque mysterio: dum divisi sacris inlustrant corporibus terras: indiviso meritorum suffragio: et beneficia largiuntur populis et coronas. Unigeniti tui concedente clementia: cui merito omnes Angeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0886D)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus (0887A)noster Jesus Christus filius tuus. A quo et Servandus servaturus compos effectus est voti: et Germanus germine nobilitatus est fidei. Ambo quippe dum fructibus germinarent justicie conlate e celis: servati victorie: eternam perducti sunt ad mercedem. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Intende pie Pater in oblatis sacrificiis: et benignus adspira precibus nostris. Quique predictorum Martyrum predicatione: idolorum contrivisti funesta: hec 396 nostra tui opitulatione sanctifica holocausta. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
In hac tuorum Martyrum Servandi et Germani Christe Deus passione letantes: oblatis tibi victimis (0887B)veniam te nostris dare flagitamus offensis. Poscentes: ut qui eorum gladii animadversione non terruisti constantiam: nostra eisdem intervenientibus et abluas crimina: et suscipias postulata: quia te jubente dicimus e terris, Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Chorus. Et cum.
Benedictio. Servandi prece Christus Dominus in sui vos timore nominis conservet: et Germani obtentu germinare vos faciat: et semine multiplicari justicie. R\. Amen. Horum quoque et instrumento floreatis pariter et suffragiis: qui divisi corpore: indivise fruuntur presentia veritatis. R\. Amen. Ut ad instar eorum amabiliter vestris divinum suscipiatis cervicibus jugum: sicut illi suis pro Domino meruerunt suscipere (0887C)gladium. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fo. 267.
Com. Refecti Christi corpore: et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja.
(0888A)Oratio. Deus filius Christe qui melius contritione cordis: quam munerum oblatione placaris: respice Deus ad preces serstorum ( sic ) tuorum: ut in hoc die quo predicti Martyres Servandus et Germanus pro te vibrantis gladii mucrone desecti sunt: utroque a te congrua remedia nobis flagitantibus largiantur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
Fructi Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris. fo. 432.
Crispini et Crispiniani Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. folio 428.
Vedasti et Amandi Episcoporum:
(0888B)Omnia dicantur plurimorum Confessorum. fo. 434.
Vincentii Sabine et Christete:
Omnia dicantur plurimorum Mart. fo. 426.
IN FESTO APOSTOLORUM SYMONIS ET JUDE. Ad Missam. Officium.
Dabo sanctis meis: et omnia alia dicantur ut in festo Apostolorum Petri et Pauli fo. 334, excepta Oratione et Missa.
Oratio. Deus qui Sanctis Apostolis tuis Symoni et Jude durum martyrii gradum scandere et velle tribuis: et posse concedis: tu das voluntatis initium: tu operi largiris effectum. Exaudi nos famulos tuos: et tu nobis da fervende devotionis initium: et tribue (0888C)bone consummationis effectum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Missa. Sanctorum Apostolorum et Martyrum Symonis et Jude charissimi fratres: solemnia celebrantes: Salvatori Deo ac Domino nostro exhibeamus sacrificium laudis: eique abdita pandamus cordis: simul (0889A)et mentis: ut qui in eorum habetur auctor victoria: dignetur se pium ostendere precibus nostris. Hi enim sunt charissimi: qui inter ceteros Sanctorum aggeres in laudibus sunt habendi: et conloquiis Domini ac Salvatoris nostri honore precipue celebrandi: qui si pro Domino non interiissent sanguine fuso: solennes haberentur Domini sui doctrine documento. Sufficiens quippe erat illis: ad sanctitatis culmen ipsa frequens Domini visio: cum assiduo discipline documento. At cum illis inextimabilis et ineffabilis Spiritus Sancti datur infusio: et Ecclesiam primitivam instruunt: et corrigunt verbo: excellentior habetur illorum et mirabilis gloria: et eorum letior et vegetatior sancta Ecclesia suscipit incolenda solennia. Sed quantum ad rei magnitudinem (0889B)et gratie gloriam expectat: parum est et Dominum et magistrum suum corporaliter cernere: et ejus doctrinis per orbem universum mirabiliter fulgere. Quando usque adeo fidei gloria crevit: ut dulce fuerit pro eodem Domino sanguinem fundere. Et quod pro universis facere viderint magistrum: hoc illi faciendo ceteris reliquerint faciendi exemplum. Solicita igitur in eorum festivitatibus convenire debet fidelium 397 toga: et cum studio compunctionis eorum celebrare solennia. Excitentur corda suspiriis: et mens illorum doctrinis hilarior compungatur in gaudiis. Ut qui tanta valuerunt mirabiliter consequi: dignentur nobis jugiter adesse patroni. Et qui mirabiles effecti sunt per Christi doctrinam: dignentur meritis tueri Ecclesiam. R\. Amen.
(0889C)Alia Oratio. Magister omnium Apostolorum et ductor Ecclesie Christe: convenientibus nobis in honorem sanctorum tuorum Apostolorum et Martyrum Symonis et Jude: propicius adesse dignare. Fac nos eorum doctrine sequaces: fac amabiles: fac et docibiles: ut ab eis non inveniamur extorres: quos fidei scimus egregios educatores. Habeat cum illis spes nostra glorie premium: qui postquam magistri doctrinam fuderunt: meruerunt obtinere martyrium. Fulgeat Ecclesia illorum doctrina: quorum in illa habetur predicatio gloriosa. Adsint miseris nobis cum omnibus adjutores: qui Ecclesie mirabiles extiterunt Doctores. Doceant nos normam tenere justicie: quorum praedicationibus fulget Ecclesia ut Sol et Luna. Erigant lapsos ad penitentiam: qui (0889D)eximii facti sunt per doctrinam. Impetrent peccatoribus scelerum veniam: qui doctrinis fundaverunt Ecclesiam. Conferant Regibus modestiam: virginibus perseverantiam: clericis disciplinam: laicis continentiam: certantibus in fide constantiam: qui quasi in mari navem predicationibus gubernant Ecclesiam. Ut qui illorum victoriis excitati: eorum solennia celebramus: eorum meritis a criminibus absoluti: ad te post transitum veniamus. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Fidelis Domine in verbis (0890A)tuis et sancte in omnibus operibus tuis: occurre nobis pius: Sanctorum tuorum Symonis et Jude Apostolorum solennia celebrantibus. Et qui illis dedisti potestatem ejiciendi demonia per Spiritum Sanctum: tribue nobis ad te semper habere cor mundum et spiritum rectum. Detur abs te viventibus amor justicie: et defunctis post evasionem exilii: sessio beate vite. Qui in temporali permanent vita: illorum corrigantur doctrinis: et qui jam exuti sunt carne: illorum meritis mereantur annumerari cum Sanctis. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Pax indeficiens Christe et origo dulcedinis: qui pacem tuam tuis tradidisti discipulis: dignare hanc plenissimam effundere pectoribus nostris. Ut non sicut mundus dat pacem: pacifici (0890B)conversantes: mandata tua aut per odium: aut per oblivionem relinquamus, sed in dilectione Dei et proximi radicati: in observatione mandatorum tuorum mereamur inveniri perfecti. Ut pacis osculum inter nos decurrens: nos pacificos reddat: et per pacem ad te venire sine crimine faciat. Dulcedo pacis: odii in nobis amaritudinem vincat: et charitas multitudinem peccatorum operiat. Ut pax tua que tu ipse es exuperans omnem sensum: totius simultatis in nobis perimat vicium: et timorem foris mittentis charitatis conferat gaudium. Ut precibus Apostolorum tuorum et Martyrum in pace perenniter custoditi: per pacis concordiam habeamur beati. R\. Amen.
Inlatio: Dignum et justum est omnipotens Pater: (0890C)vere satis equum et pulcrum est: nos tibi gratias agere: et Jesu Christo filio tuo Domino nostro: qui tecum et cum Spiritu Sancto unus in deitate consistens: extremis mundi spiritibus carnem pro redimendis servulis sumpsit: et moriens ac resurgens: nobis omnibus patientie documentum reliquit. Qui Sanctos Apostolos discipulos suos ad predicationis officium eligens: patienter et humiliter docuit: eisque sustinendo injurias perfidorum: patiendi normam monstravit. E quibus sunt isti: quorum festa celebramus Sancti Symon et Judas: qui et doctrinis veraciter sunt edocti: et patientie virtutibus mirabiles inventi sunt et perfecti. Qui demonibus in idolis silentium ponunt: et iterum ad derisionem pontificum (0890D)idola colentium: idola loqui precipiunt. Qui futuram esse pacem mundorum nunciant: et patienter stultorum contradictiones sustinent. Qui verbo demones ligant: et stultorum hominum injurias tolerant. Qui per patientiam ne aliquid mali inrisores 398 et adversarii paterentur exorant: et Christi sequentes vestigia non malum pro malo reddere: sed inimicos debere diligere predicant. Qui celo jam divites: terrenas et terrenorum divitias spernunt: et spiritu pauperes et beati: has pauperibus distribui suggerunt. Omni gladio ancipiti penetrabilior (0891A)amor Christi: quis vel eorum qui sensu vigent hominum te eloqui possit? quis de omnibus que in hominibus operaris: vel pauca verbis texere valeat? Tantus et talis es: ut totus dici minime valeas: et tamen de te per omnia silere prohibeas. Ex hominibus illico Angelos facis: et de temporalibus quam subito ad eterna transducis. Ecce isti nostri Apostoli Sancti Symon et Judas electi de mundo: in mundum quasi mundum non noverint; currunt: et necessaria vite retibus et mercimoniis requirentes: traditas sibi divitias spernunt: et non temporaliter divites: sed pauperes fieri eligunt. Ad extremum ne alii moriantur: ipsi feliciter mori cupiunt: et Christi et Domini exempla sequendo: in virtute potentes persecutoribus cedunt. Mortui pro Christo et pro vendicanda (0891B)veritate feliciter vivunt: et cum omnium turmis: cum celorum virtutibus exultant: et incessabiliter exclamant: et dicunt. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere gloriosus es in Sanctis tuis Christe Deus. Qui pro redimendis servulis: passionis ludibria sustines: et sustinentes Sanctos perpetuitatis decore glorificas. Dans illis pro te et velle et posse voluntarie et mori: et passionum tolerantia quasi diadematum pulcritudine decorari: ut mundo dantes repudium: te solum et vite sue: et mortis habeant lucem. Quia tu es Deus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Amator et conservator Sanctorum omnipotens Pater: ecce super altare tuum in honorem (0891C)Sanctorum Apostolorum Simonis et Jude: panis ac vini ab unigenito tuo Domino nostro holocausta instituta proponimus: eaque Sancti Spiritus rore perfunde deposcimus. Dignetur quesumus super illa inlabi Spiritus Sanctus: dignetur illa sanctificata suscipere illorum institutor: tuus unigenitus filius. Ut quotquot ex illis libaverimus: non pro presumptione sustineamus vindictam, sed pro voto perfrui mereamur corona. Qualiter Christi Domini nostri filii tui perceptis sacrificiis communicantes: ad conspectum glorie tue perveniamus indemnes. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Omnis conventus Ecclesie: qui tolerantiam et virtutem (0891D)Sanctorum Apostolorum et Martyrum Symonis et Jude audistis, mentis oculos mecum in intima ducite, et quid contemptus mundi valeat: pie perpendite. (0892A)Ecce divitie dantur et respuuntur: ecce vindicandi de persecutoribus licentia conceditur: et contemnitur. Et hinc est quod demonibus imperandi facultas et finitur et obtinetur. Non alias namque diabolus vincitur: quam cum mundus cum suis opibus temnitur. Respuamus igitur temporalia: ut devicto diabolo premia possimus perfrui sempiterna. Et orationem quam nos docuit habitator in celis: liberi possimus clamare e terris. Pater noster qui es.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dei Patris unigenitus filius, qui Sanctis Apostolis suis Symoni et Jude potestatem dedit demonibus imperandi: gratia vos sua protegere (0892B)et munire dignetur Spiritus Sancti. R\. Amen. Et qui illis dedit ut contemptis divitiis: temporalem appeterent paupertatem: de presenti et temporali vita feliciter vos duci jubeat ad beatam. R\. Amen. Ut qui pro illius amore: Sanctorum suorum memoriam recolitis: coram illo post cum eisdem in celestibus gaudeatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo
Dicat Chorus. Gustate et videte. Require in Festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
399 Oratio. Deus sub cujus altare Sanctorum (0892C)Apostolorum Symonis et Jude anime placide requiescunt: et stolam candidam charitatis accipiunt: nos quoque famulos tuos in commilitonum numero fidelis promissor adjunge. Ut vita saltim nostra perveniat ad misericordiam: si mors non pervenerit ad coronam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
Eustachii sociorumque ejus Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 428.
Bellum de Benamarim:
Omnia dicantur ut in Exaltatione sancte Crucis. fo. 475.
Claudii et sociorum ejus Martyrum:
(0892D)Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fo. 428.
Sancti Quintini Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fo. 424.
IN FESTO OMNIUM SANCTORUM. (0893A) Ad Missam. Officium.
Dabo sanctis meis primam sessionem: alleluja: in resurrectione eterna. Et requiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis: alleluja. Et eternitas temporum preparata est eis: alleluja: alleluja. V\. Benedicti vos a Domino qui fecit celum et terram. P. Et lux perpetua. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum. R\. Amen. P. Et lux.
Oratio. Deus qui sacra omnium Sanctorum tuorum pectora: tanto fidei ardore flammasti: ut carnis tormenta contemnerent: dum ad te vite auctorem toto vigore animi festinarent: exaudi preces nostras: et presta ut frigescat in nobis viciorum inimica dulcedo: (0893B)et ferveat in nobis tue charitatis infusa dilectio. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Apocalipsis Beati Johannis Apostoli ( Cap. VII).
In illis diebus. Ecce ego Johannes vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu Solis: habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor Angelis: quibus datum est nocere terre et mari dicens: Nolite nocere terre et mari neque arboribus: quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati: ex omni tribu filiorum (0893C)Israel. Ex tribu Juda: duodecim millia signati. Ex tribu Ruben: duodecim millia signati. Ex tribu Gad: duodecim millia signati. Ex tribu Asser: duodecim millia signati. Ex tribu Neptali: duodecim millia signati. Ex tribu Manasse: duodecim millia signati. Ex tribu Simeon: duodecim millia signati. Ex tribu Levi: duodecim millia signati. Ex tribu Isachar: duodecim millia signati. Ex tribu Zabulon: duodecim (0894A)millia signati. Ex tribu Joseph: duodecim millia signati. Ex tribu Benjamin: duodecim millia signati. Post hec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat: ex omnibus gentibus: et tribubus: et populis: et linguis stantes ante thronum: et in conspectu agni amicti stolis albis: et palme in manibus eorum. Et clamabant voce magna dicentes: salus Deo nostro: qui sedet super thronum et agno. Et omnes Angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas: et adoraverunt Deum dicentes: Amen. Benedictio. Et claritas. Et sapientia. Et gratiarum actio: honor: et virtus. Et fortitudo Deo nostro in secula seculorum.
R\. Amen.
(0894B)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Sancti tui Domine sicut palma florebunt: plantati in domo tua Domine. V\. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo altissime. P. Plantati
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II, Cap. I).
Fratres. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro: et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi: pater misericordiarum: et Deus totius consolationis: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus: et ipsi consolari (0894C)eos qui in omni pressura sunt: per exhortationem: 400 qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundet consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute: sive exhortatione: que operatur in tolerantiam earundem passionum: quas nos et patimur: et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii (0895A)passionum estis: sic eritis et consolationis. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. V).
Ille in tempore. Dominus noster Jesus Christus videns turbas: ascendit in montem. Et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum docebat eos dicens. Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum celorum. Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justiciam: quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justiciam: (0895B)quoniam ipsorum est regnum celorum. Beati eritis cum maledixerint vobis: et dixerint omne malum adversum vos: mentientes propter me. Gaudete et exultate: quoniam merces vestra copiosa est in celis. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Gaudete justi in Domino: rectos decet laudatio. P. Alleluja.
Sacrificium. Mirabilis Deus in Sanctis suis. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi sue: benedictus Deus: alleluja: alleluja.
Missa. Omnium Sanctorum prelatis meritorum titulis: in honorem nominis Christi fratres charissimi: solennia celebremus. Hi sunt enim a Deo Patre (0895C)ante constitutionem mundi predestinati: atque presciti: quorum sanguis adeptus antequam fusus. Hi sunt qui nunc in locis beatorum inter palmas immarcescibilium coronarum: amicti stolis perennibus premiorum gaudiis celestibus perfruuntur in regnis. Sumentes insignia que divino perceperunt ex munere dona. Non enim conscientia nostra pro illis audaciam sumit orandi: sed illos pro nobis excubantes optat audiri. Ut etsi palmam non meremur in gloria: vel vitam habeamus in venia.
R\. Amen.
Alia Oratio. Agnoscentes Domine quid laudis Sanctis tuis dederis: quidve virtutis. Illos auctores rogamus ad veniam: quos tibi familiares scimus ad gloriam. Illis indulgentiam credimus ex supplicii pena: quibus (0896A)te novimus ex hostibus indulsisse victoriam. Illos sequimur pro misericordia: qui te secuti sunt pro corona. Ut per ipsos recipias intercessionis officium: per quos insinuas devotionis exemplum. Ut non punias reos: dum non repudias advocatos. Ut peccatoribus parcas: dum Martyribus nihil excusas. Ut indulgentiam largiaris in perditis: dum amiciciam impertiris in Sanctis. Ut intercessionis fortes habeat patrocinium: quos confessio fideles habuit ad triumphum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Si nos Domine in oratione nostra: mali operis facta non premerent: difficilem obtinendi viam: preces quas tibi fundimus: non haberent. Sed necesse est impossibile esse: quod petitur: quibus sit contemptibile quod jubetur. Nam (0896B)tibi iniquitas abrogat: quod prestare tua deitas non laborat. Votorum nostrorum studia vincunt negocia meritorum. Non habet efficax desiderium: qui fit pervificax ad reatum. Dumque res peccato plena nos cruciat: non habet fides opere vacua: quod expectet. Que etsi sit confessa: quod crederet: non tamen operata est: quod placeret. Sic nempe agitur: ut dum non servans instituta quod didicit: non accipiat improvida: que poposcit. Da igitur Domine ut dum in honorem omnium Sanctorum tuorum: sacro altario hostiam immolamus: nobis proficiat ad salutem: et defunctis fidelibus ad quietem. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Adestote Dei testes: regni heredes: Christi comites: diabolique victores. Qui (0896C)servorum conditione mutata: 401 amicorum familiaritate suscepta: regni celestis beatitudinem meruistis. Venerantibus favete supplicibus in salutem credentium: potentiam merite sanctitatis ostendite. Nostrum est officium probare quod colimus: vestrum obtinere suffragiis quod rogamus. Vobis proinde apud Deum intercedentibus: populis donetur divina cognitio: et pacis integerrima plenitudo. R\. Amen. Quia ipse est vera pax nostra: et charitas indisrupta: qui vivit et omnia regit in secula seculorum. V\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine Deus noster. Qui sacras tuorum Sanctorum passiones: toties triumphorum laudibus innovas: quoties annuis vicibus representas. Ut in (0897A)conversatione gestorum populi fidelis intentio: dum ammonetur celebrare quod creditur: videatur sibi expectare quod legitur. Seminatur incoruptione: incorruptione fructificatur. Honore proficit: quod dolore deficit. Vivit festivitati: quod periit questioni. Persequentis impietas non resurgit: vincentis felicitas non senescit. Sevitie non redditur iteratio: glorie non infertur oblivio. Crudelitas vite confunditur: credulitas coronata laudatur. Hoc de Christo omnes Sancti velut de capite membra traxerunt: mortificata sibi semel morte: pro morte: ut qui propter ipsum animam ponerent: cum ipso beatitudinem non finirent. Cui merito omnes Angeli: non cessant clamare quotidie una voce dicentes.
R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0897B)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui omnium Sanctorum passionem ponit ad cultum: perducit ad primum. Porrigit ad exemplum: proponit ad fidem: glorificat laude: exornat honore. Ut illorum mors dedicetur in laudibus: quorum fuit vita commota virtutibus. Ut mentis adscribantur laudi: quorum vita confixa est cruci. Ut quod perierat passione: reviviscat in laude. Et quod affectum est contumeliis: dedicetur obsequiis. Ut perpetuus vivat honor in Sanctis: et merces in miseris. Cum quicquid omnibus Sanctis impenditur ad honorem: obsequentibus proficiat ad salutem. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
(0897C)Post pridie. Oratio. Deus: cujus beneficii est fides Sanctorum atque victoria: quem in omnium Sanctorum passiones colimus: quia in illorum fide te predicantes: dum eorum merita complectimur: tua dona veneramur: adesto cunctis intercedentibus in hujus litatione sacrificii: qui illorum certaminibus adfuisti. Ac tribue precibus nostris: ut quorum prestitisti nos celebrare festa insignia: per eorum nos facias ambulare vestigia. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Tribue nobis Domine veritatis apprehendere viam: et dimicandi tenere audaciam. Ut qui Sanctorum (0898A)festa excolimus: per Sanctos tuos te interpellare valeamus. Quo per eos te nobis parcendum ostendas: per quos nobis affectum te rogandi insinuas. Ut effectum largiaris e celis: cum ad te cum gemitu proclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Christus Dominus: qui invictus victor in suorum Sanctorum extitit passione: pietate solita vos adjuvet in labore: et consoletur in munere. R\. Amen. Efficiatque vos sibi in conversatione placabiles: qui illos reddidit in certamine victores. R\. Amen. Ut quorum festa nunc venerantes excolitis: cum eis partem in celestibus habeatis. (0898B)R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Deus charitatis atque concordie: te per intercessionem omnium Sanctorum tuorum deprecamur: ut sicut illis triumphum victorie prestitisti: ita in nobis 402 ignem tui amoris: et sinceritatem cordis ipsis suffragantibus largiaris. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostri sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
(0898C)Octava omnium Sanctorum:
Omnia dicantur ut in die. fol. 399.
Quatuor Coronatorum Martyrum:
Omnia dicantur plurimorum Mart. fol. 430.
Theodori Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. 421.
Menne Martyris:
Omnia dicantur unius Martyris. fol. ut supra.
In festo Sancti Martini Episcopi:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432. excepta Oratione et Missa.
(0899A)Oratio. Jesu Deus noster et Domine: qui inlustrem meritis Martinum Confessorem atque Pontificem: ita fecisti sapientiam custodire: ut in gloria mereretur et jocunditate consistere. Da nobis vere sapientie intellectum: et sancte operationis studium. Ut pauperibus prerogantes substantiam: facinorum nostrorum et evadamus vindictam. R\. Amen. Per (0900A)misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Missa. Immensum preclarumque et omni laude dignissimum nomen Dei Patris omnipotentis: fratres charissimi suppliciter exoremus: ut hodierna solennia: que pro Sancti ac gloriosissimi Pontificis sui Martini evocationis veneratione suscepimus: (0901A)ipse sibi commendare dignetur. Tribuatque: ut sicut illi hodierno quondam die pro innumeris abstinentie vel confessionis sue virtutibus: celorum regna patefecit: nobis quoque pro innumerabilibus peccatis consuetam misericordiam largiatur. R\. Amen.
Alia Oratio. Eminentissimum nobis omnipotens Deus hunc diem venerabilem: ac plena ammiratione dignissimum Sacerdotis tui Martini transitus consecravit. Qui exutus corpore celum quod quesivit ex opere: invenit ex munere. Qui seculum calcavit in viciis: regnum tuum intravit in gaudiis. Reddens tibi animam qualem dederas: qualem feceras ex lavacro: qualem tibi placere dixeras ex precepto. Qui in pubescentis etatis exordio jam tibi in adolescentia senescebat: prius se perfectione: quam (0901B)professione monstrando. Ut ante rem sanctitatis impleret: quam speciem religionis assumeret. Qui in frigore pauperem vestiendo: amore tuo calcavit: et tibi vincebat miles alienus: et tibi militabat victoria tuus. Sic preveniente gratia conscientiam: ut dum non videretur electus: probaretur assumptus. Dignus valde cui te pro misericordia revelares: ut et tantum munus virtute cognosceret: et virtus remunerata plus cresceret. Cui operante gratia tua: hoc fuerit instituere: quod curare. Et per abundantem quam per te faciebat mirabilium suorum diversitatem: magis familiare habuerit exemplis docere: quam litteris. Qui in se crucis tue rigore suscepto: ita tibi verus cultor assisteret: ut laudis tue causas vite meritis ampliaret. Idoneus quippe cui (0901C)te per Sacerdotii dignitatem Ecclesie spem: populorum salutem: singularem quoque virtutem committeres familiarem. Qui per arduum continentie fastigium: et amicum tue gratie blandimentum: futurorum prescius noveras in eo manentem humilem (0902A)rem potentem. Hic igitur tuum prece populum salvet: qui tibi placuit opere. Justificetque peccatores in vita: qui justificatus pervenit ad gloriam. Impetret ut a te non puniamur a nostris: qui abste meruit coronari de propriis. R\. Amen
Post nomina. Oratio. Deus qui mirabilis es in Sanctis tuis: cujus cultui deputatur: quicquid amicis tuis honoris impenditur. Intenta oratione te poscimus: ut hunc diem quem Sancti et incomparabilis viri Martini inlustravit excessus: prosperum nobis et posteris in rebus nationum propiciatus indulgeas. Tribuasque ut cujus veneratores sumus: imitatores effici mereamur. Hunc etiam virum quem celicolis ammirandum Martyribus adgregatum etatis nostre tempora protulerunt: jubeas (0902B)auxilium nostris ferre temporibus. Dubium enim non est: quod sit Martyr in celo: qui fuit Confessor in seculo. Cum sciatur non Martino martyrium: sed martyrio defuisse Martinum. Oramus Domine: ut qui tantum potuit tuis se equare virtutibus: ut vitam mortuis redderet: dignetur etiam defunctorum spiritus 403 consolari: ac viventes in tribulatione defendere: qui potens fuit mortuos suscitare. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Multis coram te Deus Pater exultantes in laudibus: Confessoris tui Martini hodierno die obitus memoriam facimus: doctrinam recolimus: opera memoramus. Qui licet totum vite sue cursum gloriosa decoraverit pace: finem tamen ineffabili charitatis bono reddidit: et probabilem: et inlustrem. Cum vicinum sui cernens terminum finis: (0902C)pacem inter se discordantibus restituit clericis. Quo ad eternam continuo vocatus hereditatem: exemplo Domini tenendam suis pacem discipulis commendaret. Hujus ergo viri suffragiis: pelle a nobis Deus quicquid dividit unitatem: et dona ut (0903A)eidem consortes simus in premio: cujus hic dilectionis edocemur exemplo.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: vere equum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: in depositione anniversarie commemorationis Sancti Martini Episcopi et Confessoris tui: Quem pro pietate tua et servitute sua: tam beatum labore quam munere inter Sanctorum omnium florentissimas legiones: ac felicissimos Martyrum choros et inlustres: et eminentium seniorum cathedras: dextri ordinis locum tenere confidimus. Quia bona arbor bonos fructus facit: et bonus homo de bono thesauro cordis sui bona profert. Cumque in eodem Evangelio ipse docueris: ex fructibus (0903B)eorum cognoscetis eos. Hunc ergo inter justos juste numerandum testantur facta per seculum: signa post transitum: opera dum vixit: mirabilia post recessum. Cum presertim ad unum sanctitatis culmen diversus mittat ascensus. Non una est virtutum via: que glorie tue ducit ad regnum. Quid enim minus est crucem ferre per tempora: quam mortem subire per vulnera? Quid inferius est mundum vincere: quam gladium non timere? Cum plus luctaminis habeat diuturnitas crucifixi: quam sceleritas interempti. Quid supereminet affectus martyrii consummatus: quam diutius custoditus? Non distat propter te mortificatus a mortuo: cum in utroque sit gloriosum et abuti velle quod placeat. Pugnam sustinere sine defectu: an coronam rapere sine metu? Propositum (0903C)non mutare sub spacio: an implere desiderium sub momento? Par est ut credimus inlecebris non cedere per dolorem: ubi equalis in dilectione animus. Percussor deest: fidei non Confessor. Voluit triumphare dum militat: qui militare non destitit dum consummat. Inter carnales pugnas et spiritales insidias: laboriosius est hostem occultum superare: quam publicum. Quia non fit levius sperare semper quem caveas: quam non formidare quem videas. Jugiter in procinctu providere cautelam: quam fortiter in congressu servare constantiam. Non interest in angustia vivere serviturus: aut in pena devicere feriendum. Quotidie declinare quod decipiat: aut cum compendio ambire quod finiat. Postremo in agone Martyrum et extruendam fidem: hoc semper proponitur (0903D)quod horreat: hic etiam quod delectat. Ibi tormenta terrori: hic etiam blandimenta discrimini. Ibi homo nititur expugnare per amara: hic diabolus inlaqueare per dulcia. Ibi mors securitatem prestat: hic (0904A)securitas mortem facit: ibi aliene ire impietas: hic proprie nature mobilitas inimica est. Sed in his omnibus nihil sibi sine adjutorio tuo arroget humana fragilitas: tuis muneribus debet unusquisque deputare quod vicit. Qui tuis viribus portavit: uterque quod pertulit. Horum tu verus arbitror Deus: quos propter nos supplices quesumus: ut sicut illi tibi accepti: ita nos illis mereamur esse suscepti. De quibus hoc nobis sufficit credere: quod una amoris tui causa per diversa merita: discreto vel fine vel tempore: feliciter afflicti: veraciter probati: potenter prediti: clementer assumpti: et equaliter sint beati. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0904B)404 Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui solus servientium sibi et primordia consecrat: et fines glorificantes exornat. Qui illorum commendat exitum finis: quorum vitam ambitio exornaverit sanctitatis. Quique hujus Confessoris sui ita est glorificatus in opere: ut non pateretur eum confundi inimicis in porta loquentem. Hic quippe vir cujus mundo vita in testimonium: discipulis extitit in exemplum vidit eminus sevientem consistere adversarium: quem et apertis oculis exprobravit: quo se continuo in sinu Abrae recipi veridica inspiratione prescivit. Hunc tunc Deus summe coram te pro nostris facinoribus intercessorem statue: quem dono gratie tue et vita inlustrem: et mortis interminatione (0904C)constituisti insignem. Per te Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Placeat tibi Domine quod offerimus: et sanctifica que tibi sanctificanda litamus: ut hoc die quo beatissimus Presul Martinus gloriosus transmigrationis evocatus est obitu: donetur a te nobis omnibus indulgentia peccatorum. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam. Deus qui animam viri Sancti: ac Confessoris tui Martini soluta carnali compage: celesti collocasti in requie: ut tuorum consors existeret Angelorum: qui vita calcaverat mundum: essetque paradisi possessor: qui eremi extiterat habitator: haberetque celestis gloriam vite: qui increpato diabolo triumpharet in morte: tu nos predicti (0904D)viri obitus memoriam celebrantes: actu placabiles: cogitatione facito esse felices. Quo nec opere nec cogitatione sordentes: et corde: et lingua proclamemus ad te ita dicentes. Pater noster qui es in celis.
(0905A)Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus qui per Confessorem suum Martinum: pacem discordanti restauravit Ecclesie: faciat vos eodem intercedente; omni peccato carere. R\. Amen. Quique illum exprobantem Zabulum: ammirabili glorificavit in transitu: justificet vos proprie vocationis in exitu. R\. Amen. Ut in ejus sinu post obitum receptos; vos gaudeatis: quo idem se recipi patulis predixit oraculis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
(0905B)Com. Refecti Christi corpore et sanguine; te laudamus Domine: alleluja; alleluja: alleluja.
Oratio. Deus perennis salus: beatitudo inextimabilis: da queso: ut qui ineffabili munere tuo sancta (0906A)ac beata sumpserunt; sancti, ac beati esse mereantur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Emiliani Abbatis:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
In festo Sancti Bricii Episcopi et Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis. fol. ut supra.
Clementini et Theodori Mart.:
Omnia dicantur plurimorum Mart. fol. 430.
In festo Sancti Eugenii Archiepiscopi Toletani:
Omnia dicantur unius Martyris Pontificis. fol. 422.
(0906B)In festo Sancti Sperati: et ejus comitum. Ad Missam. Officium.
Dabo Sanctis meis. Require in festo Apostolorum Petri et Pauli. fol. 334.
(0907A)Oratio. Laudamus te Domine. Require in Omnium Offerentium. fol. 221.
Prophetia. Justi in perpetuum vivent et apud Dominum. (0908A)Quere in communi plurimorum Martyrum fol. 430.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0909A)Psallendo. Sancti tui Domine sicut palma florebunt. Plantati in domo tua Domine. V\. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo altissime. P. Plantati.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II, cap. I).
Fratres. Nolumus vos ignorare de tribulatione nostra: que facta est in Asia. Quoniam supra modum gravati sumus 405 supra virtutem: ita ut tederet fios etiam vivere. Sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis: sed in Domino qui suscitat mortuos. Qui de tantis periculis eripuit nos: et eruit: in quem speravimus quod et adhuc eripiet: adjuvantibus et vobis (0909B)in oratione pro nobis; ut ex multarum personis facierum ejus que in nobis est donationis; per multos gratie agantur pro nobis. Nam gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Quod in simplicitate et sinceritate Dei: et non in sapientia carnali: sed in gratia Dei conversati sumus in mundo: abundantius autem ad vos. Non enim alia scribimus vobis: quam que legistis; et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis; sicut et cognovistis nos ex parte. Quia gloria vestra sumus; sicut et vos nostra in die Domini nostri Jesu Christi. R\. Amen.
Evangelium. Videns turbas ascendit in montem. Quere in festo omnium Sanctorum. fol. 400.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0909C)Lauda. Alleluja. V\. Gaudete justi in Domino.
Sacrificium. Mirabilis Deus in.
Require in festo omnium Sanctorum. fol. ut supra.
Missa. Generalibus Sanctorum exemplis: ac beatorum Martyrum Sperati vel comitum ejus magisteriis eruditi: eterno Regi Domino fratres charissimi supplicemus: ut nobis quoque fidei calore concesso prestet etiam semper de inimicis nostris ferre triumphum. Eorumque nos quesumus tu Deus Pater omnipotens imitatores efficias quibus et victorie palmas: (0910A)et immortalitatis eterne dedisti coronas. R\. Amen.
Alia Oratio. Dignanter ad te Domine repetitas preces revolute supplicationis ammittis: in hac quesumus Sanctorum Martyrum tuorum Sperati vel comitum ejus celebritate benignus indulge. Ac presta precamur omnipotens Deus: ut quicquid totius orbis Dominus palmo mensus amplecteris: excelso etiam virtutis tue brachio propicius tuearis. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Martyrum tuorum Domine virtutibus congaudentes: per eorum te gloriosa merita precamur acclives: ut offerentium vota vel munera dignanter acceptes: et peccantibus omnibus remissione concessa: spiritus etiam defunctorum in pace refrigeres. R\. Chorus. Amen.
Ad pacem. Oratio. Quoties in tuis laudibus Domine (0910B)Martyrum tuorum Sperati: vel comitum ejus: passionum deferuntur insignia: humanis toties occurrunt votis te miserante subsidia. Petimus ergo: ut eisdem intercedentibus pacem tuam nobis dones in terris: quam illi se gaudent te largiente possidere in celis. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Domine: nos in tuis laudibus jugiter exultare: tibique semper gratias agere. Qui tantum fidei robur Martyribus: Confessoribus: Virginibusque tuis largitus es: ut impressis flammis corporibus non cederent: virili animo penarum ergastula vincerent: et inde ultricia abdicarent tormenta: unde tibi preoptatam jam cernebant victoriam. Tantus est amor nominis tui Domine: ut nihil ille mortis prevaluerit apparatus: (0910C)nec cesserit inlata pena tortoribus. Non laceratum ferro corpus animos fidelium inclinavit: non scissum sulcis latus: fidem professam virtutis exclusit: nec illis sanguine fluxus ungularum stridore provocatus: vocem supplicantis exegit. Hec est tuorum Martyrum Virginumque corona: et virtutum celestium palma: quoniam fortiora sunt vulnera militum tuorum: quam carnificum. Precamur ergo Domine Deus noster: ut qui eorum virtutibus triumphum glorie prestitisti: nostris semper precibus placatus (0911A)occurras. Ut nos quoque te laudemus in terris: sicut illi jugiter laudant in celis; ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: semper et benedictus tu Domine Deus omnipotens: quem previdebant Sanctus Speratus: et socii ejus in suo conspectu: qui a dextris eis fuisti: ne unquam commoverentur: te laudat indesinenter omnis exercitus Angelorum. Deum Dominum ac redemptorem eternum.
406 Post pridie. Oratio. Mirabilem te in Sanctis tuis Domine confitentes: ac resurrectionis Domini nostri Jesu Christi gloriam predicantes: per eorum te deprecamur piissimas preces: quos in agone certaminis reddidisti victores: ut de illo invisibili ac profluo fonte: quo illi vitam eternam potare non (0911B)cessant: spiritum sanctificationis emittas: qui oblatum hoc sacrificium celesti rore pinguescere faciat. Quod dum a te Domine sumpserimus sanctificatum: tuoque munere fuerit visceribus nostris infusum: omni nos benedictione refectos: atque ab omni onere peccatorum absolutos: nos semper sentiamus et liberos. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Peccatorum nostrorum conscii fratres charissimi: suffragia Sanctorum Martyrum Sperati vel comitum ejus instanter queramus. Et qui divino pro nostris meritis videmur egere auxilio: omnes pariter clamemus atque dicamus. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0911C)Benedictio. Benedictio vos Domini comitetur semper in terris: que suorum Martyrum Sperati vel comitum ejus animas assumpsit in celis. R\. Amen. Quod ex ore nostro in officium benedictionis egreditur: Sanctorum meritis in vos divinitus compleatur. R\. Amen. Quique ad hanc solennitatem hodie devotissime convenistis: optata vobiscum gaudia reportetis. R\. Amen. Quod ipse prestare dignetur: cujus regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. (0912A)R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicas Chorus. Gustate. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Propitiare Domine supplicationibus nostris: et exemplo Martyrum tuorum Sperati vel comitum ejus flammam in nobis accende claritatis. Et quorum nos jubes esse imitatores: ita presta esse participes. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis: et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
In festo Sancti Aciscli et Victorie Martyrum: (0912B)Ad Missam. Officium:
Et omnia alia dicantur plurimorum Martyrum excepta Missa.
Missa. Beatissimi Aciscli magnam solennitatem fratres charissimi celebrantes: divine omnipotentie maximas exsolvamus laudes: post triumphum sui Martyris grates: et pro nostro certamine feliciter consummando pari affectu fundamus humillimas preces. Ejusque largissimam bonitatem suppliciter obsecremus: ut sicut ei non solum contulit meriti dignitatem: verum etiam martyrii incommutabilem tribuit charitatem: ita etiam nos quos adoptionis sue gratissimo munere decoravit: justicia indutos faciat ejus assequi dignitatem. Et peracto luctamine mundi: indulgentie beneficio: concedat nitorem (0912C)charitatis perpetue adipiscere. Atque sicut ejus muneris: ut vite hujus ille premia contemneret: dum future perennem gloriam affectaret: ita ipsius sit gratie: ut temporales corde fixo inlecebras respuamus: et sempiterna gaudia feliciter expectemus: ut hujus Martyris apud Deum suffragiis muniamur: ex cujus festivitate gloriosum incarnationis divine inchoamus celebrare adventum. R\. Chorus. Amen.
Alia Oratio. Sempiterne atque in Sanctis gloriose (0913A)et ammirabilis Deus: respice quesumus hujus fidelis populi tui religiosissimum conventum: in recordationem tui Martyris Aciscli: ad laudandum te unanimiter congregatum. Et cunctorum qui prospicis votum: placidum accommoda paterne pietatis affectum. Reple singulorum corda dono spiritus principalis: et a cunctis expelle vicium infructuosi timoris. Ut pro veritate discamus indubitanter animas ponere: et ad celestem gloriam obtinendam totis viribus festinare. Hec vero pura libamina sacrificii salutaris sereno obtutu respiciens: ita nostris oramus precibus semper adesse digneris: quo et pro obsequiis 407 Martyris tui Aciscli largus nobis remunerator existas: et in die adventus tuï faciem tuam nobis placatus ostendas. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. O quam admirabilis es hodie (0913B)Domine: in oculis plebis tue Martyris tui Aciscli palma triumphalis victorie. Dum gloriosus hic dies festivitatis ejus: et adventus tui laudabilis exornatur: et passionis ipsius titulis inlustratur. Pro quo quesumus Domine clementiam tuam: ut effusus ejus cruor tam offerentibus: quam defunctis obtineat criminum veniam: et adventus glorie tue inlustret pectora nostra. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Pax Domine quesumus servetur in famulis: que olim est habita plenissime in electis. Ut sicut per eam Sanctus Martyr tuus Acisclus: et dilectione adventus tui flagrabat: et passionis inlate verbera sustinebat: ita quoque nos per eam et carnalium viciorum inlecebras evincamus: et adventum incarnationis tue devotis mentibus celebremus. (0913C)R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Equum et justum est: dignum: et pulcrum est: nos tibi semper gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui sancto suo geminam Acisclo coronam donavit: dum in eo et meriti honorem: et martyrii dignitatem mirabiliter consummavit. Qui secutus est ingressu impigro Dominum Salvatorem: et impios contempsit furore sacrilego sevientes. Currebat enim alacer per metas seculi blandientis: ut apprehenderet bravium perpetue claritatis. Toleravit exilia. Sustinuit obprobria: tantum ne fraudaretur celesti victoria. O beata passio sancti Martyris: qui caput calcavit tortuosi serpentis: et hostiam obtulit sui (0913D)beatissimi sanguinis. Elegit caput mortalibus membris infixum abscisioni subjicere: quo posset capiti sempiterno suum caput infigere: et cum ceteris Sanctis sanctam Domino gloriam decantare. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus.
(0914A)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus et ammirabilis: Dominus noster Jesus Christus Filius tuus. Qui beatum Martyrem suum Acisclum: et virtutum floribus exornavit: et passionis gloria extulit. Quesumus igitur Deus Pater: ut eo suffragante detur nobis perseverantia bone vite: ex cujus festivitate moris nostri est adventus filii tui gloriam in laudibus inchoare. Per ipsum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Oblatum tibi hoc sacrificium: inlustratione quesumus adventus tui omnipotens Deus sanctificetur. Quo mereamur omnes qui hunc diem Martyris tui Aciscli annua celebritate excolimus: nostrorum criminum veniam eo suffragante percipere: et horum perceptione libaminum mundati a crimine: (0914B)regnum tuum ammirabiliter prestolare.
R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Omnes nos: qui terribilem adventum tuum Domine expectamus: refoveat et confortet ille veritatis spiritus: quo Martyr tuus Acisclus ad subeunde passionis certamen est roboratus. Ut sicut idem Martyr tuus eodem spiritu in se permanente: post consummatum supplicium meruit consortium beatorum: ita nobis eodem nunc pro nobis interpellante: mereamur nostrorum obtinere veniam delictorum: cum his quibus nos docuisti verbis exclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0914C)Benedictio. Omnes qui beati Martyris Aciscli festum excolitis: et divine incarnationis mysteria ammodo celebranda in laudibus inchoatis: benedicamini dono spiritus principalis. R\. Amen. Amor adventus Dei emaculet vos ab omni delicto: quo possitis post transitum Martyris sui Aciscli adunari consortio. R\. Amen. Ut celebritas adventus Domini vos exuat a crimine: et obsequium Martyris eternam vobis preparet mansionem. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei etc. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et.
Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine 408 te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
(0914D)Oratio plurimorum Mart. fol. 426.
In octava Sancti Martini:
Omnia dicantur ut in festo ipsius. fol. 402.
In Sancti Romani Martyris: Ad Missam. Officium.
Sanguinem justorum requiram ego: dicit Dominus: (0915A)et habitabo cum eis in regno meo: alleluja: alleluja. V\. Justi autem in perpetuum vivent: et apud (0916A)Dominum est merces eorum. P. Et habitabo. V\ Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: (0917A)in secula seculorum: amen. P. Et habitabo.
Oratio. Laus tua Domine in Ecclesiis Sanctorum personet: et fidelium pectora in te semper exultent. Ut dum pro debito exultant: merito sancti letentur in gaudio fideles populi. Quique vero laudem in tuo honore depromimus: cum Sanctis tuis promissa gaudia impetremus. R\. Amen. Per misericordiam. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Vos omnes Sancti Dei vocabimini ministri Dei nostri. Quere in festo Sancti Cosme et Damiani. fol. 385.
Psallendo. Transivimus per ignem et aquam: et induxisti nos in refrigerium. V\. Probasti nos Deus. sicut probatur argentum: posuisti tribulationes in dorso nostro. P. Et induxisti.
(0917B)Epistola. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus. Quere in festo Sancti Christofori et comitum. fol. 349.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. VI, XXIII).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus elevatis oculis in discipulos suos: dicebat. Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati qui nunc fletis: quia ridebitis. Beati eritis cum vos oderint homines: et cum separaverint vos: et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis. Gaudete in illa die: et exultate: ecce enim merces vestra multa est in (0918A)celis. Secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus multis. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum: ut edatis et bibatis super mensam meam in regno: et sedeatis super thronos judicantes: duodecim tribus Israel. R\. Amen.
Lauda. Alleluja. V\. Beati qui habitant in domo tua Domine: in secula seculorum laudabunt te. P. Alleluja.
Sacrificium. Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo Sanctorum: alleluja. V\. Consurget Michael princeps magnus: et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus: et qui ad justiciam erudiunt multos: fulgebunt quasi stelle in (0918B)perpetuas eternitates: pertransibunt plurimi: et multiplex erit scientia. P. Populo.
Missa. Annua celebritatis recursio hunc diem nobis fratres charissimi representat: et lachrymis sacrandum et hostiis libandum. In quo olim beatissimus Martyr Romanus: et miraculis claruit: et suppliciis triumphavit. Ipse quippe fores domus Dei fortiter obserans: ad victricia martyrii bella incitavit fidelium populorum catervas. Quo et in fide Domini viriliter permanerent: et inimicum fidei limen domus Dei ingredi non sinerent. Unde in honorem tanti Martyris: summi redemptoris clementiam flagitemus: et pia ei vota reddamus. Nam idem qui dedit in Martyre Romano repugnandi fiduciam: (0919A)quo non permitteret hostem Domini intrare in aulam: dabit in nobis Spiritus Sancti virtutem invictam: quo et adversarium nostre anime superemus: et eum in nostri cordis hospitio introire minime permittamus. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui beatissimi Martyris tui Romani precibus ita adfuisti: ut paratum ad supplicium suum ignem sic celestium extingueres pluviarum ex gurgite: ne locus flamme ullo modo videretur accense: tu in nos eo apud te suffragante petulantie divinis flatibus incentiva extingue: ut super nos ita stillent gutte tui amoris: quo mereamur fructum capere eterne felicitatis. R\. Amen
(0920A)Post nomina. Oratio. Rex noster et Domine qui ex ore Theodoli infantuli Martyris tui fecisti laudem: dum linguam ejus concessisti esse disertam per donum gratie: qui adhuc plene fari non poterat per etatem: da in ore nostro 409 et sapientie canticum: et petitionis effectum. Ut qui in hoc die Martyris tui Romani has tibi hostias immolamus: tam viventibus quam defunctis indulgentiam criminum impetremus. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Fac nos eterne Deus ea pace tibi conjungi: qua Sanctus Romanus Martyr tuus accensus: hostem fores Ecclesie tue minime intrare permisit. Ut sicut ille per eam evicit temporale (0921A)supplicium: ita quoque nos ea in nobis permanente: et mundi inlecebras respuamus: et devicto hoste eterna gaudia prestolemur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui est admirabilis in Sanctis: et fidelis in verbis suis. Predixit quippe ille hos posse linguis eloqui nobis: qui signati in eum credidissent stigmate crucis. Quo celestium dono verborum claruisse videmus etiam Martyrem suum hunc Romanum. Qui recissis meatibus lingue: nobis adorsibus Dominum meruit conlaudare. Furor namque sacrilegi persecutoris horrendus: volens in Martyre Christi extinguere fidem: radicitus desecavit loquacis (0921B)ejus organum lingue. Putans quod illius non posset remanere fides in corde: cujus confessionis prolata non fuisset ex voce. Sed non abegit ab ore Martyris adorsum: qui a corde ejus non potuit dirimere ex parte perditum verbum. Ipse quippe verborum dator loquebatur in Martyre: in quo vivunt omnia rationis conditione. Namque linguis ori nunquam deest organum vocibus: si tamen habitet in eo cognitio veritatis. Ille etenim si precipit mutata nature lege tota membra omnisque humana artus possent repercussos sonos formare verborum: qui fecit ut sola in homine lingua loquatur. Unde Romanus hic Martyr de amissione lingue non doluit: cum in se Dominum loquentem audivit. Sed protinus medico (0922A)desecanti linguam: ab intus protulit et in sacrificio eam Domino litandam: offerre curavit. Ut hec que erat prenuncia sensuum: expertrix secretorum: et totius corporis beneficium: prima Deo in laudis hostia offerretur: et sic reliqua subjecta membra corporis sequerentur. Proinde te sancte Pater exposcimus: ut ipse per os nostrum semper loquaris: et corda nostra repleas spiritualibus documentis. Ut quicquid nunc coram te in confessione peccatorum nostrorum deposcimus: tu accipias: et dona future gratie que speramus impertias. Crea quoque in nobis cor rectum: spiritum novum: noveque laudationis preconium: ut tam corde quam voce te cum omnibus Sanctis tuis conlaudemus: atque ita dicamus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0922B)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus in Sanctis tuis: vere inestimabiliter gloriosus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Ob cujus fidem fortissimus athleta Romanus animam posuit: et puerulus Theodolus furenti gladio lactantis infantie collum subjecit. Pro quo te Deus Pater soli tibi debetur honor virtutis: et eterne gloria potestatis: quem et elinguis Romanus voce concelebrat: et infantulus Theodolus adorandum piis documentis insinuat. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Christe redemptor nostre mortalitatis: qui celestibus aquis emissis Romanum tuum olim liberasti a flammis: immitte nunc super (0923A)hoc sacrificium imbres tue benedictionis: ut qui ex eo libaverint: et peccatis careant: et virtutum spiritualium copiam adipiscantur. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam. Memores dilectissimi fratres Romani beatissimi interritam fidem: et inconcusse spei soliditatem: qua se predixit paratum sibi incendium nullis modis esse visurum; cor nostrum armis spiritualibus perarmemus: et ea que a Deo postulaverimus: posse nos promereri credamus. Nam idem qui tunc propicius adfuit sui Martyris (0924A)voto: et erit procul dubio nostre confessionis acceptor. Ut qui illi tribuit martyrii palmam: non rejiciat nostram in honore tanti Martyris obsequelam. Extendamus ergo cum palmis ad ethera vocem: et ea que nos ipse instituit orare: proclamemus e terris cum summa mentis intentione. Pater noster. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
410 Benedictio. Redemptor noster ac Dominus: qui elinguem Romanum fecit insigniter eloqui: (0925A)ipse ora vestra faciat dignis virtutum predicamentis attolli. R\. Amen. Quique imbre celesti extinxit incendium Martyris: ipse ardentes in vos extinguat omnis appetitus carnis titillationes. R\. Amen. Ut eo duce inlesi mereamini exire de mundo: quo beatissimus Romanus promeruit de consummato triumphare martyrio. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate.
Com. Refecti Christi corpore. Quere in Festo Corporis Christi. fol. 267.
Post communio. Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc (0925B)oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem Sancti tui Romani tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. (0926A)Amen. Concedente divinitate tua Deus noster: qui es vita vivorum: et corona Sanctorum in eterna secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
In Sancti Crispini Confessoris.
Officium et omnia alia ut in communi unius Confessoris. Quere fol. 432. Preter Orationem
Mirabilis in Sanctis tuis Domine virtutum exaudi supplices tuos: et peccatoribus nobis beatissimi Confessoris tui Crispini patrocinia largiri charitatis perpetue ubertatem adtribue. Ille coronam virtutis meruit: nos ejus suffragiis te donante veniam criminum: et pacem perpetue charitatis consequi mereamur. (0926B)R\. Amen.
In Sancte Cecilie Virginis. Ad Missam. Officium.
Loquebar de testimoniis tuis: alleluja: in conspectu Regum: et non confundebar: alleluja: (0927A)alleluja. V\. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. P. Et non confundebar. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum amen. P. Et non confundebar.
Oratio. Christe Domine qui sacre Virgini tue Cecilie tantam tribuis fortitudinem: ut seculum vincentem: et carnem pro te mori festinet: intercessu ejus flammam in nos tue charitatis accende. Ut nec titillamenta nos carnis inliciant: nec seculi blandimenta decipiant. R\. Amen. Per misericordiam tuam etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Longe Dominus.
Psallendo. Specie tua. Quere in communi unius Virginis. fol. 436.
(0927B)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Colossenses ( Cap. I).
Deo gratias.
Fratres. Gratias ago Deo Patri: quia dignos fecit vos in partem sortis Sanctorum: in lumine quia eripuit nos de potestate tenebrarum: et transtulit in regnum filii dilectionis sue: in quo habemus redemptionem peccatorum: qui est imago Dei invisibilis: primogenitus omnis creature. Quia in ipso condita sunt universa in celis et in terra: visibilia et invisibilia. Sive Throni: sive Dominationes: sive Principatus: sive Potestates. Omnia per ipsum: et in ipso creata sunt. Et ipse est ante omnes: et (0928A)in illo constant omnia. Et ipse est caput corporis Ecclesie: qui est principium: primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporaliter: et per eum reconciliare omnia in ipsum: et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu et in operibus malis: nunc autem reconciliavit vos in corpore carnis ejus per mortem: exhibere vos sanctos: et immaculatos et inreprehensibiles coram ipso. Cui est honor et gloria in secula seculorum. R\. Amen.
Evangelium. Simile est regnum celorum thesauro abscondito. Quere in Sancta Eulalia. fol. 29.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum.
(0928B)Lauda. Alleluja. V\. Lauda filia Syon: letare et exulta filia Hierusalem. P. Alleluja.
Sacrificium. Sicut turris David edificata es: et reprehensio non est in te. Quam speciosa 411 et decora facta es in ornamento tuo: et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata: alleluja. V\. Sicut columbe sedentes super abundantia aquarum: et sicut fiale aromatum gignentes unguentoria. Et sicut lilia distillantia mirrham: et sicut ornatilia aurea plena Tharsis: et sicut Libanus electus. Et sicut cedrus. Et sicut columne marmoree posite super bases aureas formose. P. Quam speciosa.
(0929A)Missa. venerabilem hunc diem passionis triumphatricis Cecilie: cum summa dedicemus dilectissimi fratres devotione. In quo eadem Virgo et castitate fecunda: et effusione sanguinis martyrio est consecrata. Illa denique procul dubio poterit apud Deum veniam nostris impetrare offensis: que suam tegens cilicio carnem: multorum animas convertit ad fidem. Cum et sponsi carnalis connubii copulam repulit: et sibi eundem cum cetera Sanctorum multitudine passionis gloria sociavit. Precemur ergo eos omni cordis devotione: per quos libido devicta: per quos etiam hostis insani est persecutio superata. Ut sint apud Christum: pro quo passi sunt: interventores pro nobis: sint refugium peregrinis. Absolutio vinculatis. Relevatio oppressis. (0929B)Reditus peregrinis. Suffragium absolutis. Reparatio infirmis. Subsidium viduis. Ac defensio quotidiana populis. Non igitur apud Deum sua in aliquo confundantur in prece: qui pro eo animas suas posuerunt usque ad mortem. R\. Amen.
Alia Oratio. Omnipotens unigenite Dei fili Patris: qui ad corroborandam fidem Martyrum tuorum Valeriani: Tiburcii: atque Cecilie: splendificos aspectus Angelicos destinasti ad terras: per quos illis concretas liliorum ac rosarum floribus destinasti coronas. Tu nos eisdem apud te intervenientibus: et vinculis piaculorum absolve: et donis spiritalibus reple. Ut sicut illi te tua gratia precedente martyrium ambiendo: secuti sunt: ita nos eodem precedente: atque subsequente: et hic adipiscamur (0929C)penitentie fructum: et post consortium beatorum. Ut sine intermissione indulgeas miseris: cum nihil excusas beatis. Ut justifices penitentes: cum pro peccatoribus exaudieris Martyres exorantes. Ut illorum consortio adjuvemur in celis: quorum nos hic obsequimur patrociniis. Quo possit nobis tunc cum eisdem socia esse leticia: cum eos viderimus in gloria sempiterna. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus eterne: te quesumus et rogamus: ut famula tua Cecilia apud te exaudiri mereatur pro cetu omnium Christianorum: que suo exaudita est pro sponso. Ut per eam tam vivi quam defuncti levamen obtineant indulgentie: per quam sponsus ejus fidei tue meruit cognoscere veritatem. R\. Amen.
(0929D)Ad pacem. Oratio. Christe Dei fili: qui per Angelum (0930A)tuum destinato munere coronarum Valeriani: Tiburcii: atque Cecilie corda corroboras ad credendum: ut hoc illis esset castimonie signum: et tue dulcedinis incrementum. Rogamus te: ut ad instar illorum: ita pax tua in nobis semper inhabitet: qua et feculente carnis valeamus pellere incentiva: et dulcedinis tue renovari ubertate omnimoda. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui in se credentes efficit validos: et in se confitentes facit esse plena felicitate robustos. In quo omnis qui credit: non confunditur: cum uterque sexus in eo valentissime roboratur. In (0930B)quo est et viris refugium: et feminis victorie triumphale tropheum. Qui tantam in beatissima Cecilia sua Virgine donum Sancti Spiritus contulit: quo dum se in sanctis operibus perfectum exhiberet in virum: virili animo: et sponsum suum Christi subderet ad fidem: et cognati duritiem divinarum legum affectionibus emolliret. Ac ne hoc etiam parum esset in tantum egit verbo cum illis: ut ardentes eos efficeret ad suscipiendam gloriam passionis: quod factum evidentia eorundem Sanctorum gesta declarant. In quibus et eos pro Christo Domino gladio desectos comperimus: et gloriosam Virginem Ceciliam die integro et nocte tota 412 termis inclusam: nec ullo modo lesam fuisse fatemur. Servari quippe meruit in balnei calore: que (0930C)gestabat Christum in pectore. Due quippe ignium divise faces ardebant: una in Virginis corde: altera sub Virginis pede. Una combustioni parata: altera refrigerio debita. Una minabatur supplicium: pollicebatur altera regnum. Una morituris corporibus necem: altera vivituro spiritui futuram preparans libertatem. Una qua extinguitur vita: altera qua pervenitur ad vitam. In una refrigerabatur Christus: in altera exardescebat persecutor horrendus. Sed cum vicit ignis concrematus divinitus: cessit qui fuerat exaggeratus humanitus. Sic quippe divine potentie cessere persecutiones humane. Sed quia erutam eam flammis: cruore sui sanguinis consecratam ad te in pace accessiri jussisti: precamur (0930D)sancte Deus: ut per eam tribuas Sacerdotibus concordiam: ministris perseverantiam: omnique clero (0931A)parcimonie disciplinam: Regibus Christianis vitam: principibus modestiam: virginibus castimoniam: viduis continentiam: pudicitiam nuptis: atque omnibus in commune delictorum veniam largioris: per ipsum quem conlaudant omnes Angeli: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Pro quo predicti Martyres viriliter certando animas posuerunt: et nunc celestis glorie participatione letantur. Qui tanto se dulcedinis amore effudit in Cecilie Virginis corde: ut funditus ab illa extirparet omnem carnee titillationis ardorem. Quo carnalem sponsi concubitum respuendo: illi soli se exhiberet intactam: qui per illam emollivit carnalis sponsi ejus (0931B)duritiem. Sit gloria et gratiarum actio Deo et Salvatori nostro: qui hanc Virginem suam illo implevit amore: quo nec divortium seminatur: et spiritualis plenitudo charitatis augetur. Quia ipse est Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Excelse celorum Deus ac Domine qui Martyris tui Valeriani voluntatem per Angelum sciscitare dignatus es: ut per eundem quam voluisset insinuaret petitionem: effectumque capere mereretur ex fide: quod et obtinere promeruit enittendo pro fratris salvatione: per eandem tui Angeli precem quesumus: ut nostris petitionibus placabilem accommodes aurem. Et per quem visitasti illorum jam credula pectora: per eum corda nostra jubeas mederi infirma. Et per quem illorum suscepisti (0931C)precamina: per eum jubeas nostra sanctificare oblata. Ut qui e celis directus illorum presentatus est oculis: nunc a te dirigatur benedicturus hic sacrificiis notris. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Attendite dilectissimi fratres quid Sanctorum oratio valeat. Quidve pro impiis opposite justorum intercessiones obtineant: cum orante Urbano: et Virginis Cecilie vota implentur: et Valeriani atque Tiburcii fides aucta: martyrii gloria decoratur. Proinde extensis ad celum palmis: petamus nobis auxilium de superno invocantes eum ex pietate Patrem: quem terribilem venturum expavescimus judicem. Profecto etenim erit per illum nobis vita eterna: per quem Virgo Cecilia non fuit in ardoribus concremata. (0931D)Qui enim illos in martyrii certamine positos exaudivit: exaudiet nos: cum ad eum fuderimus clamorem gemitus nostri: proclamantes atque dicentes. Pater noster qui.
(0932A)Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Deus qui inter Valerianum atque Ceciliam spirituale sanxit esse connubium: ipse in vos celestis concordie tribuat incrementum. R\. Amen. Quique Tiburcium fratris prece perduxit ad fidem: ipse per vos accendat plurimos ad diligendam eterne glorie mansionem. R\. Amen. Ut horum semper foveamini presidiis: quorum nunc patula exultatione letamini de triumphis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
413 Post communio. Oratio. Domine Deus omnipotens: (0932B)qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum: in honorem Sancte Cecilie Virginis et Martyris tue tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus: ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen. Concedente divinitate tua Deus noster: qui es vita vivorum: et corona Sanctorum in eterna secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
(0932C)In Sancti Chrisogoni Martyris:
Omnia dicantur de uno justo. fol. 430.
Catharine Virginis et Martyris:
Omnia dicantur unius Virginis precipue. folio 436.
In festo Sanctorum Vitalis: et Agricole: Facundi: et Primitivi:
Omnia dicantur plurimorum Martyrum. fol. 430.
Eligii Episcopi et Confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
Barbare Virginis et Martyris:
Omnia dicantur unius Virginis precipue. folio 436.
Nicolai Episcopi et confessoris:
Omnia dicantur unius Confessoris. fol. 432.
Octava Sancti Andree:
Omnia dicantur sicut in die. fol. 26.
IN CONCEPTIONE BEATE VIRGINIS MARIE. (0932D)Ad Missam. Officium.
Speciosa facta es: alleluja: et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata: alleluja. alleluja. V\. Conceptio tua Dei Genitrix Virgo gaudium annunciavit (0933A)universo mundo. P. Super omnia aromata. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Super omnia aromata.
Dicat Presb. Per omnia secula seculorum. R\. Chorus. Amen.
Dicat Presb. Gloria in excelsis.
Oratio. Tibi semper Domine gloria omnipotens Jesu Christe: cujus in celo et in terra laudis confessio permanet: dum tibi gloria in excelsis decantatur: et in terra pax hominibus nunciatur. Bonam quesumus voluntatem nobis famulis tuis et populis supplicantibus tribue: ut ab omnibus nos mundes peccatis: et pacem tuam perpetuam nobis propicius: et omni populo largiaris. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et (0933B)vivis et omnia regis in secula seculorum.
Prophetia. Lectio libri Sapientie Proverbiorum Salomonis ( Cap. VIII).
R\. Deo gratias.
Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quicquam faceret a principio: uncta sum a seculo antequam terram faceret. Nec dum erant abyssi: et ego jam concepta eram. Nec dum fontes aquarum eruperant: nec dum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat: et flumina: et cardines orbis terre. Quando preparabat celos: aderam: quando certa lege et giro vallabat abyssos. Quando ethera firmabat sursum: et librabat fontes aquarum. Quando circumdabat mari terminum suum: et legem ponebat (0933C)aquis: ne transirent fines suos. Quando appendebat fundamenta terre: cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies: ludens coram eo in orbe terrarum: et delicie mee esse cum filiis hominum. Nunc ergo filii audite me. Beati qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam: et estote sapientes: et nolite abjicere eam. R\. Amen.
Psallendo. Specie tua et pulchritudine tua intende: prospere proceda et regna. V\. Propter veritatem et mansuetudinem et justiciam: deducet te mirabiliter dextera Dei. P. Et regna.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Lectio libri Ecclesiastici Salomonis ( Cap. XXIII).
R\. Deo gratias.
(0933D)In omnibus requiem quesivi: et in hereditate Domini (0934A)morabor. Tunc precepit: et dixit mihi creator omnium: et 414 qui creavit me: requievit in tabernaculo meo. Et dixit mihi. In Jacob inhabita: et in Israel hereditare: et in electis meis mitte radices. Et sic in Syon firmata sum: et in civitate sanctificata similiter requievi: et in Hierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato: et in parte Dei mei hereditas illius: et in plenitudine sanctorum detentio mea. Quasi cedrus exaltata sum in Libano: et quasi cypressus in monte Syon. Quasi palma exaltata sum in Cades: et quasi plantatio rose in Hierico. Quasi oliva speciosa in campis: et quasi platanus exaltata sum juxta aquas. In plateis sicut cinamomum et balsamum aromatizans odorem dedi. Quasi mirrha electa dedi suavitatem odoris. R\. Amen.
(0934B)Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XI).
Illo in tempore. Loquente Domino Jesu ad turbas: extollens vocem quedam mulier de turba: dixit illi. Beatus venter qui te portavit: et ubera que suxisti. At ille dixit. Quinimmo beati qui audiunt verbum Dei: et custodiunt illud. R\. Amen.
Lauda. Alleluja. V\. Conceptio tua Dei Genitrix Virgo gaudium annunciabit in universo mundo. P. Alleluja.
Sacrificium. Alleluja. V\. Magna facta est et preclara filia Syon in universa terra: alleluja. V\. Alleluja. Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob. Tu gloria Hierusalem: honorificentia populi tui. P. In universa.
(0934C)Missa. Exurge gloria nostra Deus: et eripe ab hoste captivos: atque pro quibus magnificatus es usque ad celos: hos in te confidentes intuere placatus. Et ipse da in tribulatione auxilium: qui nostre salutis es complementum. Conceptionis gloriose Virginis Marie sic nos tuere subsidio: ne nostro exigente merito tradamur inferno. Sicque remuneremur premio: ut confitentes producas in seculo. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui etc.
Alia Oratio. Deus qui navem Ecclesie tue per mundi istius pericula fluctuantem: optimus nauta gubernas: et ne infidelitatis procella obruatur: vigilantissimus custos solicitas: omnibus ejus lavacro renatis tribue per intercessum Conceptionis gloriose (0934D)Virginis Marie: persecutionum tempestates in tui (0935A)nominis confessione devincere: et tibi placitum sacrificium nosmetipsos offerre. Quique mirabiliter projiciuntur in profundum: remigio dextere tue perducantur in celum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Domine Jesu Christe laudabilis nimis et magne: te implorantes exquirimus: et querentes exposcimus interventu Conceptionis gloriose Virginis Marie fac nobiscum misericordiam propter nomen tuum: et in quibus a te peccando recessimus: per confessionem humilem redeamus. Et pietate qua redemisti captivos: et misericordia adjuvasti oppressos: ipsa nunc que gessimus dilue: atque in partem dextere tue: quos redemisti: statue. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Domine qui es magnus et gloriosus: (0935B)da nobis famulis tuis indignis illam pacem: quam tu dedisti discipulis tuis: ut dum operum tuorum magnitudinem admiramur: magnificentiam tuam debita confessione laudemus. Atque per intercessionem Conceptionis gloriose Virginis Marie tue matris: tribue nobis perfectum intelligentie decus: timoris obedientiam agere: et mandata tua fidelia omni custodia cordis diligenter explere. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra et charitas indisrupta: vivens tecum et regnans cum Spiritu Sancto unus Deus in secula seculorum. R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est; omnipotens Pater: tibi in honorem Conceptionis gloriose Virginis Marie gratias agere: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum: merito quidem et gloriosior Virgo (0935C)Maria celi petivit intimum: dum celi et terre sola visceribus sacris portavit Deum et Dominum. O ineffabilis castitas: o immaculata virginitas: que novo ineffabili modo: adsummi in superna meruit sede: visura cum Angelis ibidem perpetim Deum: cujus Verbi in terra sacrum effecta 415 est templum. Cui nullo modo ibidem incomprehensibilis frustratur sedes: sicuti incomprehensibilis partus non denegatur in terris. Talium est enim divinitus ascendisse: qualium in novo Virginis partu hic similem non invenisse. Quid vero verius datur intelligi: hanc Christus elegit a qua natus est: hic sic illam voluit mansisse. Merito diuque merito ibidem gloriosior fore pre cunctis: dum merito longeque digno dignior invisceratur ex ea Salvator. Hoc te Domine cooperante: (0935D)qui omnia que velis: facis: et de nullo nusquam ventilaris. Quem quoque tremunt Potestates: celicoleque ammirantur cives. Cui multiplex celica illa Angelorum legio catervaque Sanctorum: omnium (0936A)Virginum: Martyrumque concio: sive terrestris beatorum multitudo: in hoc Conceptionis gloriose Virginis festo: non cessant clamare: ita dicentes R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus eterne omnipotens Deus: misericors et pie: qui decore virtutis glorificas justos: et sine opere justificas peccatores. Qui confitentes in mundo beatificas et confessores in celo glorificas: tribue nobis interventu Conceptionis tue: cujus solennia celebrantur: tibi Domino confiteri pio cordis affectu. Ut propria pandentes piacula: inherere mereamur Christo Domino ac redemptori eterno.
Post pridie. Virgo Dei Genitrix Maria: cujus hodie (0936B)veram Conceptionem celebramus: quesumus indigni et peccatores: ubi est novi miraculi gloria: beatiores quandoque mereamur attolli: preceque tua ditati. Roget quesumus ibidem pro nobis dignitas tui pudoris: que te de terris ineffabiliter sumpsit in celos: et post somnum quietis et cursum consumatum vite temporalis: adsit rogamus ibidem pro nobis indignis plebs tua semper suffragatrix. Quatenus hic per eam abluti ab omnibus facinorum contagiis: mereamur Angelorum compotes esse in celestibus regnis. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Domine Jesu Christe: qui sic Virginem matrem honorificasti: quousque Conceptionis ejus gratia eam coram te suffragatricem incomparabilem invenimus (0936C)indigni: quesumus divinitatis tue clementiam: quatenus per obtentum illius beatissime Genitricis: emundati ab universis contagiis: audeamus exclamare et dicere e terris. Pater noster qui es in celis. R\. Amen.
Benedictio. Exoratu Virginis sacre Marie: vestra sint merita radicitus coram Christo: et abolita piacula. R\. Amen. Et sicut illa conletatur in sede superna cum Angelis sanctis: sic vos gaudeatis adquisisse paradisum eterne felicitatis. R\. Amen. Quo anima simul et corpore sani et integri: hinc exeuntes ad illam feliciter et digne perveniatis sedem: qua ipso miserante ab eo divelli nullatenus possitis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Dicat Chorus. Gustate et videte.
(0936D)Post communio. Oratio. Beata Dei Genitrix Virgo Maria: cujus Conceptionem hodie celebramus: que in Syon gloriosa consistit: quam ipse se dilexisse testatur: et ex quo tibi non recessuram ultra misericordiam (0937A)pollicetur: da nobis meritis tuis: ut amore divino flagrantes in futuro judicio inveniamur indemnes. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
IN SANCTE LEOCADIE VIRGINIS ET MARTYRIS. Ad Missam. Officium.
In omni opere suo dedit confessionem sanctam: alleluja. P. Verbum glorie: et in corde suo: hymnum dixit: alleluja. V\. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. P. (0937B)Verbum. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum. Amen. P. Verbum.
Oratio. Deus qui scelera nostra figmentis operta denudas: qui incerta dubiis: et occulta cognitis: consulta pietate traducis: ut noxietate prodita: adspergas nos rore misericordie: et velut nivem dealbes: da vie correptionem: averte quesumus faciem tuam a peccatis nostris: et omnes iniquitates nostras delens: innova viscera nostra Spiritus tui Sancti infusione. Quo tali habitatore gaudentes aperiamus jugiter labia nostra ad annunciandam laudem tuam. R\. Amen. Per misericordiam. 416 Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Hieremie Prophete ( Cap. XXXI).
(0937C)R\. Deo gratias.
(0938A)Hec dicit Dominus. Invenit gratiam in deserto: populus qui remanserat gladio: vadet ad requiem suam Israel. Longe Dominus apparuit mihi: et in charitate perpetua dilexite. Ideo attraxi te miserans: rursumque edificabo te: et edificaberis Virgo Israel. Adhuc ornaberis tympanis tuis: et egredieris in choro psallentium. Adhuc plantabis vineas in monte Samarie. Plantabunt plantantes; et donec tempus veniat: non vindemiabunt: quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Effraym. Surgite; ascendamus in Syon ad Dominum Deum nostrum. Quia hec dicit Dominus. Exultate in leticia Jacob: et hinnite contra caput gentium. Personate: canite: et dicite: salva Domine populum tuum: reliquias Israel. R\. Amen.
(0938B)Psallendo. Confitebor tibi Domine in vasis psalmorum: veritatem tuam psallam tibi in cithara Deus sancte Israel. V\. Sed et lingua mea annunciabit justiciam tuam: tota die laudem tuam. P. Psallam tibi.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. X).
R\. Deo gratias.
Charissimi. Hoc est verbum fidei: quod predicamus: quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum: et in corde tuo credideris: quod Deus illum suscitavit a mortuis: salvus eris. Corde enim creditur ad justiciam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: omnis qui crediderit in eo: non confundetur. Non enim est distinctio Judei et Greci. (0938C)Nam idem Dominus omnium: dives in omnibus: (0939A)qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini: salvus erit. R\. Amen.
Evangelium. Cum esset in Bethania in domo Symonis leprosi. Quere in communi unius Virginis. fo. 436.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Deus meus es tu et confitebor tibi. Deus meus es tu et exaltabo te. P. Alleluja.
Sacrificium. Munera accepta erunt super altare tuum: et domus orationis mee honorabitur: alleluja. V\. Letetur anima mea in domino: induit enim me veste salutari: et tunica jocunditatis tanquam sponso imposuit mihi mitram: et ut sponsam decoravit me ornamento: sicut terra que producit flores (0939B)suos: et sicut paradisus germina sua. P. Et domus.
Missa. Deus: qui se invicem diligentibus: neque malum pro malo reddentibus: sed pro suis inimicis orantibus: et amandus adproprias et videndus: precamur ut hodierni sacrificii clementer intendas libamina; quibus rite mundati: secularium tentationum valeamus vitare discrimina. Talem glorie coronam misericorditer accepturi: qualem in professione famule tue Leocadie fideliter prestitisti: postulamus igitur omnipotens Deus: ut orationem ejus pro nobis exaudias: et leticiam generalem tuis famulis in hac quesumus celebritate concedas. R\. Amen.
Alia Oratio. Predicetur Domine credentibus populis: beate Confessoris tue Leocadie fidelis patientia: (0939C)cujus prius est persequentibus inimicis predicata justicia. Gloriemur omnes fideliter triumphare ejus natalicium celebrantes; ut similiter efficiamur inter tribulationum temporalium tentamenta gaudentes. Auge singulis plenissimam fidem: dona constantiam: tribue charitatem. Atque ita quod corde credimus: ore confiteamur: ut cum tua confessor Leocadia coronam justicie fiducialiter expectemus. R\. Amen. Concedente divinitate tua Deus noster: qui es vita vivorum: et corona Sanctorum in eterna secula seculorum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Hilares Domine celebramus festa solennia confessoris tue Leocadie: cujus fiducialis oratio superbum conterruit inimicum. Ob hoc namque in sede letatur eterna: et gaudet felix in (0939D)patria gloriosa. Ipsius meritis concede fiducialiter quesumus Domine nobis eternam celestis patrie sedem: et hanc de nostris manibus suscipe placatus oblationem. Ut facta patrum: fratrum: charorumque nostrum commemoratione: eos in eterna digneris beatitudine conlocare. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Omnipotens et immense Deus: qui Leocadie Virginis tue placatus confessione: ad te animam ejus accerssiri jussisti: in pace tu nos et (0940A)pia peccatorum 417 confessione salva: et fraterne dilectionis unanimitate justifica. Quo per hanc Virginem et confessionis dono: a vitiis emundemur: et pacis unitate tue visionis solacio potiamur. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Pater tibi in honorem confessoris tue Leocadie gratias agere: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum: cujus nec fides necessitate sexus variatur: nec virtus teneritudine muliebrium artuum enervata dissolvitur. Invictum enim Ecclesie Catholice caput: ita suis membris subrogavit virtutis augmentum: ut non solum viros sui nominis testes: in certamine victores per patientiam redderet: verum etiam feminis triumphalem coronam per tolerantiam condonaret. Implacabilis quippe carnificis furor exquisita (0940B)supplicia membris muliebribus admovebat: sed virilis in feminis virtus inlata cruciamenta temnebat. Nec enim debuit fremitum viri formidare tortoris: que intimo palacio mentis presenti fruebatur presidio Salvatoris: et quoniam invicti Regis auxilio utebatur in corde: cruciatus fortiter vincebat in corpore. Sed in his omnibus Christus Dominus unigenitus tuus continuis laudibus est glorificandus: qui est ubique laudabilis: ubique mirabilis: qui et Mariam matrem inlibatam ab omni corruptione servavit: et Leocadiam famulam sui nominis fidelissimam testem in oratione suscepit. Et sicut Mariam fecit Virginem permanere post partum: ita Leocadiam victricem fecit esse post transitum. Quem conlaudant (0940C)omnes Angeli et Archangeli: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post sanctus. Vere sanctus: et vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: quem conlaudat omnis conventus Martyrum: et adtollunt humilium preconia confessorum. Qui Virginem suam Leocadiam carcerali vinculo trusam: atque in oratione constitutam: in confessione sui nominis spiritum emittentem suscepit ad se: in gloriam sempiternam: Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Precibus confessoris tue Leocadie: omnipotens Deus: hoc tibi oblatum a nobis sacrificium suscipe: et tue benedictionis perlustra (0940D)sanctificatione. Ut dum ex his sumpserimus: quicquid in confessione poposcerit lingua: prelargiri dignetur tua miseratio consueta. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Accipe Deus nostrorum confessionem labiorum: omniumque ligamenta solve facinorum. Quo hujus Virginis tue Leocadie prece: et vitiis careamus: et muneribus ampliemur: cum ad te proclamaverimus e terris. Pater noster.
(0941A)Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dei filius: qui in confessione sui nominis spiritum suscepit Leocadie: vestram accipiat fidelem remuneraturus devotionem. R\. Amen. Quique confessoris hujus festum in canticis confessionum attollitis: donis a Deo remuneremini sempiternis. R\. Amen. Ut illic remuneratura perveniat devotio vestra: quo beatissime Leocadie confessio perducta est muneranda. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit: et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Hic dicat Chorus. Gustate.
(0941B)Post communio. Oratio. Domine Deus omnipotens: qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum: in honorem Sancte Virginis Leocadie tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\ Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
418 IN SANCTE EUGENIE VIRGINIS ET MARTYRIS. (0941C) Ad Missam. Officium.
Loquebar de testimonis. Quere in Sancta Cecilia. fo. 410.
(0942A)Omnia alia unius Virginis preter Missam cum subsequentibus. fol. 436.
Missa. Sicque desiderio compuncta psallentium festinavit mutare viam: ut sequeretur viam qua perveniret ad vitam. Viam utique seculi relinquendo: perducta est ad viam: que virginis processit ex utero. Vnde quia eadem virgo sic deinceps assecuta est Christum: ut nusquam repedaret ad seculum: sed magis fuso sanguinis sui cruore dignum pro Christo Domino dignoscitur suscepisse martyrium. Oportet nos in tanti diei veneranda festivitate: singulari placationis hostia Christum Dominum exorare. Ut qui eam fecit triumphare de mundo: ejus precibus nos efficiat heredes in celo.
R\. Amen.
(0942B)Alia. Domine Jesu Christe pro cujus amore beatissima Eugenia: et affectum parentum: et copias oblita est facultatum. Cum relictis domo parentibus fratribus atque familiis: aufugiens: crinibus detonsis te sequendo adjungitur Christianis: tuis suscipiens sua colla subjugare preceptis: tu Ecclesie tue precibus adesto mitis atque placabilis: ut ad instar hujus martyris tue relinquamus seculum: contemnamus vanarum inlecebras voluptatum: affectus parentum: atque curas rerum periturarum. Ut ad te diligendum: te sequendum: teque fruendum nullis obicibus impediti: ita libentissime presentis seculi evincamus mala: sicut hec virgo fallentis Melancie valuit separare commenta. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Domine offerentium vota: (0942C)et peccaminum sana discrimina. Ac presta nobis: ut sicut nomen sexusque Eugenie Virginis cognitionem tui perspicui Eleni non latuit Sacerdotis: ita nomina nostra ex occultis judiciis tuis: eternis jam adnotentur in paginis. Quo in hujus Virginis ac (0943A)Martyris tui solennitate: et vivis solacia: et quiescentibus prestetur requies sempiterna.
R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Vox testimoniorum tuorum Domine: que Eugeniam Virginem ad tuum provexit amorem: cum Christianorum cantu dignosceret: omnes Deos gentium demonia esse: te autem solum Dominum celos fecisse: inflectat corda nostra ad penitentiam: et corpora in divina servitute constringat: Pellat quoque a nobis simultatum scandala: et alterne societatis enutriat incrementa. Quo ammonitionem legis tue celesti ab invicem potiamur dulcedine: per quam hec virgo compuncta Sancte Trinitatis promeruit cognoscere unitatem.
R\. Amen.
(0943B)Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus. Qui ita Martyrem tuam Eugeniam amore castitatis armasti: ut sericas vestes et paternas infulas crederet esse timendas. O sanctus Christi amor accensus: per quem et secularis pompe ornatus et parentum extitit exclusus affectus. Elegit quoque gloriosa virgo abjectam in seculo gerere vitam: illo Davidico carmine docta: Elegi abjectus esse in domo Domini: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quam cum ille antiquissimus serpens viriliter pro corone premio cerneret: agonizantem solitam: suam per Melanciam ad instar Eve: voluit erga eam exercere maliciam. Perfecta quidem deceptrix invenitur ad suadendam Evam: sed novissimus (0943C)noster Adam victor in Virginis mente perfectior invenitur. Ducitur quoque ad supplicium cum suis venerabilis Virgo comitibus: cujus certamen Christus letus expectaret sponsus. Introducuntur falsi accusatores: sicut in Stephani Martyris necem. Claruit concinnata falsitas: quia immaculata inventa est sancta virginitas. Ingens facta est parentum leticia: quia de triumpho Virginis exultat celestis militia. Gloriose enim Virgini ad hoc concessa sunt temporum spacia: ut ipsa multos secum provocaret ad celestia regna: quorum pariter castissimas tibi Domine animas in sacrificia consecrarentur munda. Quem in unitate Trinitatis adorant Angeli: benedicunt Archangeli: et universe metuunt potestates: consona voce incessabiliter clamantes atque (0943D)dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
419 Post Sanctus. Vere sanctus: vere gloriosus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui est custos virginitatis: et virginalis decus immensi pudoris. Qui et in matre Maria virginitatem servavit: et in Martyre Eugenia integritatem virgineam contulit. (0944A)Cum et illam Virginem: ipsa sui nativitate adsignat: et istam per deceptricis accusantis Melancie verba: Virginem manifestat. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Domine Jesu Christe fili Dei vivi: qui tantam gratiam in Virgine tua Eugenia contulisti: ut sicut evidentia ejus gesta declarant: quemcumque in dolore positum visitasset: et languoris ab eo pestis recederet: et optatam ad eum sanitatem revocaret. Tuum hoc sacrificium tibi appositum: ita tue visitationis benedictione sanctifica: ut ex eo sumentibus: et criminum prestetur indulgentia: et perpetue salutis prelargiatur medela. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Videte: videte dilectissimi fratres mirabilia operum (0944B)Dei: qualiter Eugenia Virgo pro nomine Jesu martyrium sustinendo: nec undis subjicitur: neque ardoribus concrematur. Hec sana fides augebat: pro qua Dominus noster predixit: quod in ea se rogantibus nihil difficile sit. Unde hac fide: que per dilectionem operatur: rogemus pii Patris clementiam: ut nostras recipiat lachrimas: diluat culpas: imperciat gratiam: et arceat queque nobis videntur esse adversa. Si enim rogaverimus eum fiducialiter: spes nobis est: quod exaudiat vocem nostri clamoris: cum ad eum ea que Domino Jesu Christo edocente didicimus: proclamaverimus e terris. Pater noster.
Benedictio. Deus summus atque eternus: in cujus servitium Eugenia virili habitu detonsis crinibus se obtulit servituram: faciat vos defectis atque recisis (0944C)curis seculi: apprehendere vitam immaculatam. R\. Amen. Quique ejus virginitatem Melanciam fallentem manifestam efficit cuneis populorum: ostendat in vobis divitias misericordiarum suarum. R\. Amen. Atque cum illa post transitum mereamini partem habere: que pro Christo Domino suo meruit laureari cruore. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus: et vivit: et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Hic dicat Chorus. Gustate
Post Communio. Oratio. Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem quesumus: ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum: et sanitatem mentium. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster (0944D)etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
In Sancte Columbe Virginis et Martyris.
Omnia dicantur unius Virginis. Excepta Missa. fol. 436.
(0945A)Omnis unitas Ecclesie sancte que significata est in columba de qua dictum est. Una est columba mea: perfecta mea. Una est matris sue: manibus plaude: jubilo cane: exulta in omni corde. Quoniam pulsantis dilecti vocem mox ut hec Columba Virgo et Martyr: dicentem sibi audire promeruit. Aperi mihi soror mea: amica mea: columba mea: illico surrexit aperire dilecto. Inquiens: pulcher es dilecte mi et decorus: lectus noster floridus ac jocundus. Cujus in accubitu dum dilectus consisteret: nardus virginis dedit odorem. Cum interrogata imperiali ex voce: quem coleret: Christum se testata est credidisse: cum jam vulnerata fuerat charitate. In hujus ergo Virginis festum dilectissimi fratres: et vota pandamus cum gaudiis: et crimina cum lamentis. Ut hec (0945B)Virgo suis sanctam semper precibus tueatur Ecclesiam: que Jesu Christo Domino effecta est ex virginitate sponsa. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus Pater omnipotens: super baptizatum unigenitum tuum in aquis Jordanis Spiritum Sanctum in columbe specie ostendisti: atque per ipsius Sancti Spiritus donum cor Martyris ac Virginis tue Columbe tanto ardore tue dulcedinis inflammasti: ut usque ad consummationem meruerit pervenire martyrii. Effice nos quesumus columbarum simplicitate puros: malicia parvulos: et prudentia serpentium circumspectos. Quo sicut hec Virgo: et simplicitate candida: et virginitate munda: 420 ac prudentia circumspecta: columba sine macula merito fuit: sic nos ejus intercessione purificati: ac ejusdem (0945C)Martyris palma accincti mereamur ad te pervenire: qui es redemptor eternus. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Auditis nominibus offerentium: pietatis Dominum deprecemur: ut per interventum beatissime Martyris et Virginis sue Columbe: nobis dignetur ornatus assistere: adesse quesitus aperire pulsatus. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Impetret quesumus Domine fidelibus tuis auxilium: oratio juste Martyris et Virginis tue Columbe: ut in cujus hodie celebritate devoti sunt: in ejus fiant pace participes. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum et justum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui beatissimam Martyrem et (0945D)Virginem suam Columbam diversis certaminibus dimicantem: celestibus muneribus cumulavit. Arguitur (0946A)quidem multis tormentis: et corona ipsius diversis margaritis ornatur in celum. Prestat enim divinus amor audaciam: qua ipsa victrix existit in pugna. In confessorem Dei sententia mutatur: et devicto seculo cum Patre: et Filio: et Spiritui Sancto in perpetuum gloriatur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere in altissimis gloriosus: Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui certatricem pro nomine suo Columbam: inter suprema supplicia: emissa de celis voce ad se vocat: veni quippe ait columba: aperti sunt tibi celi. Ecce vox fit ad Virginem similis: que super baptizatum Dominum extiterat singularis. Singularis plane vox (0946B)illa: que illum dilectum Dei filium nunciabat: communis vel similis: que ex ipso celi climate processerat: que preciosam mortem Virginis populis commendabat. Hinc igitur quia nostris non debentur meritis talia: te Deus quesumus ut vox: quam audivimus ab initio: in nobis permaneat. Ut dum apparueris: habeamus fiduciam: et non confundamur in ea: cum manifestata cunctis fuerit gloria tua Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Excellentissimam tue majestatis imploramus potentiam sancte Deus: qui Virginem tuam Columbam et in amphiteatro bestia obsequente glorificas: et post in consummatione passionis emissa de celis voce confirmas. Ut has tibi jubeas propicius oblatas hostias intueri: atque celestis (0946C)benedictionis sanctifices largitate. Ac prestes: ut omnes pro quibus hec offertur oblatio: et lucrum tui sanguinis simus; et pretium nostre redemptionis: plenissima devotione sumamus. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Deus pater omnipotens: qui in expiatione parturientium: duos tibi offerri pullos precipis columbarum: tu precibus Columbe Martyris tue: ab omni nos lava sorde pollutionum. Ut hujus Virginis suffragio: ad te culparum possimus veniam promereri: cum nunc orationem coram te deprompserimus filii tui: proclamantes atque ita dicentes. Pater noster.
Benedictio. Unigenitus Dei filius: qui Virginem Columbam inlesam servavit a flammis: ab omnium vitiorum vos immunes reddat inlecebris. R\. Amen. (0946D)Precibus quoque hujus Columbe Virginis, et columbarum innocentiam retentetis: et zelo Sancti Spiritus (0947A)ardeatis. R\. Amen. Quo intra sinum unius Columbe: et sine offensione permaneatis in seculum: et cum fructu bonorum operum perveniatis ad Christum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus: et vivit: et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Hic dicat Chorus. Gustate et videte.
(0948A)Oratio. Refecti Christi corpore et sanguine: pariterque sanctificati: Deo Patri omnipotenti gratias referamus: ut vos in eadem refectione et sanctificatione habeatis hic: et in futuro seculo gloriam percipiatis. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
INCIPIT COMMUNE. 421 IN PRIMIS OFFICIUM UNIUS MARTYRIS. (0947A) Ad Missam. Officium.
Gloriam et magnum decorem impones super eum: (0948A)alleluja: et dabis eum in benedictione: in seculum seculi: alleluja: alleluja. V\. Vitam petiit ad te: tribuisti ei longitudinem dierum in eternum. P. In seculum seculi: alleluja. V\. Gloria et honor Patri: (0949A)et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. In seculum seculi: alleluja: alleluja.
Dicat Presbiter. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.
Gloria in excelsis.
In tempore Quadragesime. Officium.
Famulo tuo prestitisti honorem magnum dicit Dominus: et omnes inimicos ejus humiliavit: et coronam dedit ei. V\. Prevenisti eum Domine in benedictione dulcedinis. Posuisti in capite ejus coronam de lapide precioso. P. Et omnes inimicos. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Et omnes inimicos.
Oratio. Deus qui sanctam nobis hujus diei solennitatem beatissimi Martyris tui N. passione fecisti: (0949B)adesto familie tue precibus: ut cujus hodie festa celebramus: ejus meritis intercessione: ad ea que imitare cupimus: applicemur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis: et omnia regis in secula seculorum: amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Ecclesiastici Salomonis ( Cap. XIV, XV).
R\. Deo gratias.
Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo: et non est stimulatus in tristicia delicti. Felix qui non habuit animo suo tristiciam: et non excidit ab spe sua. Beatus vir qui in sapientia morabitur: et qui in justicia meditabitur: et in sensu suo cogitabit circumspectionem Dei. Qui timet Dominum: faciet bona: et qui continens est justicie: apprehendet (0949C)illam. Et obviavit illi quasi mater honorificata: et quasi mulier a virginitate suscipiet illam. Cibavit illum pane vite: et intellectus: et aqua sapientie salutaris potavit illum. Et firmabitur in illo: et non flectetur. Et continebit illum apud proximos: et in medio Ecclesie aperuit os ejus. Ac implevit illum (0950A)spiritu sapientie et intellectus: et stola glorie vestiet illum. Jocunditatem et exultationem thesaurizavit super eum: et nomine eterno hereditavit illum. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Posuisti super caput ejus coronam de lapide precioso. V\. Super salutare tuum Domine exultabit vehementer: desiderium anime ejus dedisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. P. Coronam de lapide.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Galathas ( Cap. VI).
R\. Deo gratias.
(0950B)Fratres. Bonum facientes: non deficiamus. Tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus: operemur bonum: ad omnes homines: maxime autem ad domesticos fidei. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Quicumque volunt placere in carne: hi cogunt vos circumcidi: tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur: legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi: ut in vestra carne glorientur. Mihi autem absit gloriari: nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est: et ego mundo. In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet: neque preputium: sed nova creatura. Et quicumque hanc regulam prosecuti fuerint: pax super illos: et (0950C)misericordia super Israel Dei. De cetero nemo mihi molestus sit. Ego autem stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. R\. Amen.
Evangelium. Si quis vult post me venire abneget. Quere in natali sancti Andree. fol. 27.
(0951A)Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Beatus homo quem tu erudisti Domine: et de lege tua docuisti eum. P. Alleluja.
Sacrificium. Fulgebit justus sicut splendor firmamenti. Sicut stelle celi dantes claritatem lucis: ita et justus splendebit: in perpetua eternitate: alleluja. V\. Fulgebunt: et tanquam scintille in arundineto discurrent: judicabunt nationes: et dominabuntur populis: et regnabunt cum Domino. P. In perpetua.
422 Missa. Largitorem eterni muneris Deum fratres charissimi supplices imploremus: ut sacrificium quod offerimus hodie in honorem Martyris sui (0951B)N. propicius acceptare dignetur: ac sic preces omnium clementer accipiat: ut omnibus peccata dimittat. Et qui prestare dignatus est eidem martyrio suo Deus Pater omnipotens olim victorie palmam: nunc quesumus universis postulata concedat: et eterne vite premia dignanter attribuat.
R\. Amen.
Alia Oratio. In honorem beatissimi Martyris tui N. cujus hodie natalem glorie celebramus: his majestati tue omnipotens Deus laudibus servientes: solennia festa concinimus: supplices te deprecantes: ut cujus meritis obsequimur: ejus te propicio ac donante: apud clementiam tuam semper precibus adjuvemur. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Pietatem tuam petimus: (0951C)sempiterna Trinitas Deus: et sancti tui. N. venerantes agonem: supplices imploramus: ut preces omnium clementer accipias: et omnibus peccata dimittas. Atque ita tibi sit offerentium devotio placita: ut defunctis etiam requies prestetur eterna. R\. Amen
Ad pacem. Oratio. Reple nos Domine tue pacis et dulcedinis dono: ut qui in hoc die amabiliter Martyris tui. N. veneramur triumphum: martyriali perficiamus affectu. Et qui eidem Sancto tuo impendimus obsequele honorem: ejus precibus per te fructificemus in charitate.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum et salutare est: te inconfusa Trinitas: et unius essentie indivisa (0952A)majestas Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: fontem beatitudinis eterne laudare: quem scimus nullius servitutis obsequiis indigere. Per quem beatissimus Martyr tuus. N. errores seculi sapientia vicit: terrores patientia superavit: et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe agnum: leonem vicit. Quando persecutor seviebat: leo fremebat. Sed quia agnus sursum adtendebatur: leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur qui mortem morte destruxit: in ligno pependit: sanguinem fudit: mundum redemit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: et vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui hodierno (0952B)die animam sui testis. N. devicto mundo evexit in celum: ut que fuerat afflicta suppliciis: gaudiis frueretur eternis. Et que dominice imitatrix extiterat passionis: celestis esset particeps regni. Hujus proinde meritis Deus summe terminum pone delictis: et finem scandalis. Ut qui Martyris tui. N. veneratores existimus: remotis adversitatibus effici mereamur. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Hec tibi Domine tua servantes precepta: in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus: et in commemorationem sancti tui. N. suscepta populi tui per has oblationes: te jubente vota deferimus: non nostris meritis: sed obsequio suscepti officii. Rogantes profusissimam tue misericordie (0952C)pietatem omnipotens Deus: ut eodem spiritu: quo te in carne virginitas incorrupta concepit: has hostias Trinitas indivisa sanctificet. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Cum in ecclesia tua Domine noverimus in memoria eterna esse justum: non pro illius: sed pro nostri commendatione: hoc tibi offerimus holocaustum. Petentes: ut qui ejus animam fecisti in passione victricem: nostrum votum efficias in confessione victorem. Quo eodem suffragante clamorem nostre accipias vocis: quo jubente dicimus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Christus Dominus: qui Martyri suo N. patiendi contulit votum: patientiam vobis tribuat (0953A)contra omnes inlecebras viciorum. R\. Amen. Et qui illi donavit peracta passione coronam: vobis conferat peracto luctamine mundi gaudia repromissa. R\. Amen. Ut qui in hoc die tanti Martyris ovantes solennia celebratis: 423 cum eodem post transitum conlocati in celestibus sedibus gaudeatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate. Require in festo Corporis Christi. fo. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Fac nos Domine beatissimi Martyris tui N. sequipedes: ut ejus muniti suffragio: respuamus fallacias demonum: cujus instructi patrocinio: videamus (0953B)bona Domini in regione vivorum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. Deo gratias.
INCIPIT MISSA UNIUS MARTYRIS PONTIFICIS: VEL SIMPLICIS. Officium.
Hec dicit Dominus: Ego tuli te: et fui tecum: alleluja: et interfeci omnes inimicos tuos: alleluja. P. Fecique tibi nomen: alleluja: alleluja. V\. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus cupit nimis. P. Fecique. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum. Amen. P. Fecique.
(0953C)Dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Gloria in excelsis.
Iterum dicat Presb. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.
Oratio. Domine Deus presta propicius: ut beatissimus Martyr tuus atque Pontifex N. qui pro te viriliter dimicavit et tuo munere vicit: ita nobis jugiter in tuo nomine adsit: ut victores eculeo victo existant peccati: quotidianis abluat culpas: qui tot tantasque supergressus est penas. Ut qui pro Domino mirificus extitit triumphator: pro servis existat magnificus intercessor. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Tetigit justum tentatio. Require in Translatione (0953D)Sancti Jacobi fratris Domini. fo. 50.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Beatus vir qui non abiit in consilium impiorum: sed in lege Domini fuit voluntas ejus. V\. Et erit tanquam lignum: quod plantatum est secus decursus aquarum: et omnia quecunque fecerit prosperabuntur. P. Sed in lege Domini.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
(0954A)Epistola. Confortare in gratia. Et Evangelium. Una dierum. Quere in festo sancti Clementis. fo. 21.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. Exultabit justus in gloria: et gaudebit in leticia sempiterna. P. Alleluja
Sacrificium. Ego servus tuus et filius ancille tue: dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo sacrificium laudis: alleluja. V\. Preciosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus: alleluja.
Missa. Beatissimi Martyris tui atque Pontificis. N. agonem: divina virtute perfectum: votis solennibus dilectissimi fratres celebremus. Ut qui triumphalem palmam per fidei munimenta Christo opitulante promeruit obtinere: patrocinii sui nobis intercessionem (0954B)apud eum cujus presentia gratulatur: dignetur impendere. Ut ipse nobis peccatorum tribuat veniam: qui eidem contulit immortalitatis coronam. R\. Amen.
Alia Oratio. Iteratis precibus te Dominum Deum nostrum suppliciter deposcimus; cujus honor sanctitas est: quem diligere salus est: quem amare perfectio est. Concede in omnem Ecclesiam tuam Sancti Martyris atque Pontificis N. lucerne vestigia; ut te regente omnium gressus: ea nos via perducat ad vitam: que Martyrem tuum extulit ad coronam. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus qui Sancto ac beatissimo Martyri tuo atque Pontifici N. id muneris contulisti: ut qui propter te peregit inlate passionis libenter cursum: hujus multitudinis mereretur occursum. (0954C)Presta nobis: ut ejus suffragio offerentium vota suscipias: et requiem defunctis impercias. Donans omnibus nobis ita tui Martyris imitari virtutem: ut consimilem a te post transitum mereamur invenire mercedem. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Dona nobis omnipotens Deus Martyris tui atque Pontificis N. celebrantibus festum: sincere pacis et charitatis affectum. Ut qui in honorem ejus tibi sacrificium deferimus laudis: nobis a te impetremus 424 donaria charitatis. R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Deus: ut pro virtutibus Martyris tui atque Pontificis. N. tibi laudes dicamus: et honoremus nomen sanctum tuum studiis animorum. Qui tantum fidei robur tuo militi (0954D)prestitisti: ut corpori flamma cederet; ferrum stuperet in pectore: et suis vincerentur tela vulneribus. Tantus enim in eo extitit amor nominis tui: ut non avidi morsus ferarum: non rabies ursorum: leonum insatiabilis furor eidem metum mortis incusserit. Non laceratum terro corpus animos inclinavit: non scissum sulcis latus fidem professe virtutis exclusit: nec ille sanguinis fluxus ungularum stridore revocatus: vocem supplicationis exegit. Hec est corona (0955A)Martyris tui atque Pontificis. N. Hec est celestis pompa virtutum. Fortiora sunt vulnera Martyris: quam tela carnificis. Rogamus ergo te Domine: ut sicut ejus virtutibus victorie prestitisti triumphum: ita nobis favorem auxilii tui perpetuum largiaris; et prestes nobis hunc in solacium: quem prebere dignatus es in exemplum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui Martyri suo atque Pontifici. N. et dimicandi virtutem: et regnandi tribuit potestatem. Quo illi esset consors in regno: pro quo animam tradidisset supplicio. Haberetque eum in munere: quem consortem habuisset (0955B)in passione. Vere solus ipse est Dominus et Salvator noster Christus Jesus: qui et Sanctis confert premium: et penitentibus fructum. Ipse Dominus ac redemptor sempiternus.
Post pridie. Oratio. Oblatas tibi omnipotens Deus ob honorem Martyris tui atque Pontificis. N. victimas propiciatus attende: ut qui justi tui memoriam facientes: votivum sacrificium exhibemus: nostrorum criminum a te indulgentiam consequi mereamur. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Beatissimi Martyris tui atque Pontificis. N. natalicia honore debito venerantes: dextere tue opem exquirimus: et gravati delictorum nostrorum pondere divinam potentiam tuam exposcere non metuimus. (0955C)Quantoque fragilitas nostra vitiorum obice verberetur: perpendere non valemus: qui recedendo a te et per abrupta gradiendo: facinorum cecitatem: et peccatum incurrimus: et te qui verum justicie lumen es contemnendo caruimus. Adsiste quesumus: nunc Trinitas incommutabilis Deus familie tue precibus exoratus. Cunctorum in hac solennitate suscipe vota: cunctorumque pius crimina laxa. Ut omnium facinorum labe detersa: celestis patrie cunctis premia tribue repromissa. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Petitiones vestra superna divinitas suppleat: et desideria vestra Martyris sui atque (0955D)Pontificis. N. intercessione perficiat. R\. Amen. Omnium preces clemens auditor assistat: et cunctorum piacula bonitate propicia abluat. R\. Amen. Sensus vestros nunc in bonis sibi adherere faciat: et in futuro suorum vos gaudiis jungat. R\. Amen. Per misericordiam ipsius etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum
(0956A)Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Presta nobis omnipotens Deus beatissimi testis tui atque Pontificis. N. assiduum patrocinium. ut ejus quoque preclarum adsequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem: sequamur fortissime preliantem. R\. Amen. Per misericordiam tuam etc. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace R\. Deo gratias.
In Missa unius Martyris simplicis. Officium.
Dabis eum Domine in benedictione in seculum seculi: alleluja. Letificabis eum in gaudio cum vultu tuo: (0956B)alleluja: alleluja: alleluja. V\. Quoniam Rex sperat in Domino: et in misericordia Altissimi non commovebitur. P. Letificabis. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. P. Letificabis.
425 Oratio. Deus qui es virtus indefessa: et Sanctorum inexpugnabile robur: tuam in Martyribus tuis constantiam prefer: inter quos et Sanctus Martyr tuus. N. patientia victrici nitescit: tu ergo in ejus agonibus laudantem Ecclesiam amplia felicitate perpetua: ut que fideli devotione honorat Martyrem: parilem cum eo te largiente obtineat sanctitatem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0956C)Prophetia. Justus si morte preoccupatus. Require in festo Sancti Clementis. fol. 21.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. In memoria eterna erit justus. P. Ab auditu malo non timebit. V\. Paratum est cor ejus sperare in Domino: confirmatum est: donec videat inimicos suos. P. Ab auditu.
Epistola. Fratres bonum facientes. Quere in unius Martyris precipui fol. 421.
Evangelium. Siquis vult post me venire. Quere in festo Sancti Andree. fol. 27
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Ecce servus meus: suscipiam (0956D)eum: electus meus: complacuit sibi in illo anima mea: alleluja.
Sacrificium. Justiciam tuam Domine non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. V\. Non celavi misericordiam tuam: et veritatem tuam a congregatione multa: alleluja.
Dominum Deum nostrum fratres charissimi: concordi (0957A)prece et humiliatione poscamus: ut festivitatem nostram: quam in honorem Sancti ac beatissimi Martyris sui N. devotissime celebramus: inlustret. Ut nos Sancti ejus meritis consortes effectos: propositum nostrum vitamque consumet. Et cujus sumus hic nostra devotione fautores: esse mereamur donante Christo participes.
Alia Oratio. Deus qui in Sancti ac beatissimi Martyris tui N. certamine gaudens: ejus victoriam usque ad martyrii gloriam sustulisti: ut inter supplicia constitutus: persecutores suos: te vocante despiceret. Exaudi Domine preces nostras per hujus merita: ut nos qui persecutionibus hujus seculi ventilamur: ad superandas earum tentationum molestias Sancti Spiritus tui principali virtute confirmes. R\. (0957B)Amen.
Post nomina. Oratio. Offerentibus nobis ob honorem Sancti Martyris tui N. par illius dedicatur oblatio. Ille suis persecutoribus obtulit corpus: nos Deo judici probata corda vovemus. Ut cum fuerit in nobis humilitatis proba devotio: sicut hostia illius profuit ad coronam: ita nostrum sacrificium prosit ad veniam. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui dissidentes ad concordiam clementer invitas: et pacificorum mentes inhabitas. Pacem tuam nobis supplicantibus presta: ac nos in ejus confessione confirma. Ut eam intercessione Sancti Martyris tui N. et veraciter habeamus: et invicem nobis fideliter demus.
Inlatio. Dignum et justum est: equum et salutare (0957C)et pulchrum est. Quere in prima Missa unius Martyris. fol. 422.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus. Require retro in festo unius Martyris. fol. 422.
Post pridie. Oratio. Inlabere Domine his sacrificiis ob honorem Martyris tui N. oblatis. donans nobis: ut illius apud tuam clementiam commendemur suffragio: cujus hodierno die attollimur de triumpho. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Deus qui in Sancti tui N. corde flammam accendisti dilectionis tue: da mentibus nostris eadem fide et charitate fervere: ut cujus gaudemus de triumphis: ejus provocemur exemplis: quoniam ad te (0957D)proclamamus e terris. Pater noster qui es in celis.
(0958A)Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Precibus justi. N. vos Dominus ab omni reatu sanctificet. R\. Amen. Illius quoque vos efficiat imitari virtutem: ad cujus dedicandam solennitatem vestram excitavit devotionem. R\. Amen. Et participes vos ei in illa eternitate reddat in munere: cujus amabiliter vos hic prespicit celebrare solenitatem. R\. Amen. Per 426 misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
(0958B)Oratio. Domine Deus omnipotens: qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem Sancti Martyris tui N. tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
Incipit Officium plurimorum Martyrum sex capparum vel quatuor.
(0958C)Ad Missam. Officium.
Dabo Sanctis meis primam sessionem: alleluja: in resurrectione eterna: et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis: alleluja. Et eternitas temporum preparata est: alleluja: alleluja. V\. Benedicti vos a Domino: qui fecit celum et terram. P. Et lux. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Et lux.
Dicat Presbiter. Per omnia secula seculorum. Gloria in ecelsis Deo.
Oratio. Beatissimorum Martyrum tuorum N. et N. presidiis animati: fida ad Dominum nostrum pergat oratio. Ut quorum in hoc seculo gloriosum celebramus (0958D)triumphum: eorum in eternum precibus adiuvemur. (0959A)R\, Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Lectio libri Sapientie Salomonis ( Cap. XI).
R\. Deo gratias.
Sancti iter fecerunt per deserta: que non habitabantur: et in locis secretis fixerunt castra. Steterunt contra hostes: et de inimicis se vindicaverunt. Sitierunt et invocaverunt te: et data est illis aqua de petra altissima: et requies sitis de lapide duro. Et reddidit justis mercedem laborum suorum: et deduxit illos in via mirabili. Et fuit illis in velamento diei: et in luce stellarum tota nocte. Transtulit illos per mare rubrum: et transtulit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum dimersit in (0959B)mare: et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum: et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum: et victricem manum tuam laudaverunt pariter. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Sancti tui Domine sicut palma florebunt: plantati in domo tua Domine. V\. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime. P. Plantati.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( Cap. V) .
R\. Deo gratias.
Fratres. Si terrestris domus nostra hujus habitationis (0959C)dissolvatur: quam edificationem habemus ex Deo: domum non manufactam sed eternam in celis. Nam et hoc ingemescimus habitationem nostram que de celo est: superindui cupientes: si tamen vestiti: et non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo ingemescimus gravati: eo quod nolumus exspoliari: sed supervestiri; et absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum: igitur et scientes quoniam dum sumus in hoc corpore: peregrinamur a Domino. Per fidem autem ambulemus: et non per speciem. Audemus autem et bonam voluntatem habemus: magis peregrinari a corpore: et presentes esse ad Deum. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. X).
(0959D)Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis: dicens. Ecce ego mitto (0960A)vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes: et simplices sicut columbe. Cavete ergo ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis: et in sinagogis suis flagellabunt vos: et ad presides et reges ducemini propter me in testimonium illis: et gentibus. 427 Cum autem tradent vos: nolite cogitare: quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora: quid loquamini. Non enim vos estis: qui loquimini: sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem: et pater filium: et insurgent filii in parentes: et morte eos afficient: et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem: hic salvus erit. R\. Amen.
(0960B)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Ambulabunt sancti gaudentes: velut agni pleni pascue: alleluja.
Sacrificium. Venite benedicti Patris mei: percipite regnum: quod vobis paratum est ab origine mundi: alleluja. V\. Cum venerit filius hominis in majestate sua: et omnes Angeli cum eo: tunc fulgebunt justi sicut Sol in regno Dei: alleluja. P. Quod vobis paratum.
Missa. Deum: qui immortales gloriosissimorum Martyrum N. N. palmas triumphali cruore perfudit: et beatam diei hujus solennitatem suis pro se vincentibus dedicavit: fratres charissimi suppliciter exoramus. Ut qui dedit nobis diei hujus solennem (0960C)excursum: det plenum solennitatis effectum. Quique contulit quod cultus festivitatem amplectitur: donet votum: quod patientia Martyrum imitemur. Ut quicquid Sancti sui hodierno die perceperunt in munere: nobis proficiat ad salutem. R\. Amen.
Alia Oratio. Laudes tuas sancte omnipotens Deus ob gloriosissimas Martyrum passiones: sacris titulis ampliatas: solenni tibi cum devotione persolvimus: quas triumphum glorie tue passionis evexit: resurrectionis eternitas consecravit. Qui premium immortalitatis auxiliante te: suscipientes: et nobis dederunt viam vite: et sibi paraverunt palmam victorie. Horum nobis Domine obauditione det victoriam. Sit nobis eorum apud te patrona oratio: quorum expectante te judice: felicibus Sanctorum choris coronata (0960D)meruit esse confessio. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus: cui acceptissima ac jocundissima (0961A)sanctorum Martyrum tuorum N. et N. fides est: atque devotio: adesto familie tue supplici per Sanctorum tuorum te suffragia postulantium: offerentium vota amplifica: defunctis requiem dona: et da: ut qui te peccatorum suorum errore leserunt: placere tibi tuorum mereantur intercessione Sanctorum. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus: In quo est omnium Sanctorum requies: et pax certa Sanctorum Martyrum tuorum N. et N. da nobis quesumus: in tua firmiter charitate letari. Ut perfectionem pacis: qua tui jam Sancti fruuntur in celis: hanc nos jugiter meditemur in terris. R\. Amen.
Inlatio. Equum et justum est: nos tibi gratias agere Deus Angelorum: Deus Martyrum: inestimabili (0961B)gaudio predicare passiones: servorum tuorum triumphum: felicium leticiam Angelorum. Quis enim hujus altitudinis digne possit enarrare misterium: ubi de supplicio beatitudo nascitur: de dedecore gloria procreatur: et de morte vita perficitur? O mysticum religionis arcanum: ubi interfici laus est: et interfecisse damnatio. O sacratissimum bellum: in quo alii videntur occidi: et alter occiditur. O speciale certamen: in quo se percussor vulneratorum morte prosternit. Diabolus percutientem sevicie furore succendit. Christus autem percutiendis patientie virtute succurrit: cum percussore diabolus punitur: cum percussis Christus exultat. Diabolus ministrum suum secum precipitat in gehennam: Christus autem Martyres suos ad regna perducit celestia. (0961C)Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: et pius Domine Deus noster: qui tam justus es ad retribuendum: quam misericors ad donandum. Dum vis impendere pro meritis premia: merita facis esse pro premiis: et nobis digneris deputare quod tribuis: dum invenire desideras: que coronas. Christe Domine ac redemptor eterne.
428 Post pridie. Oratio. Audi Deus Pater omnipotens preces nostras: et sacrificiis a te institutis totus inlabere ac presta: ut interventus Martyrum tuorum N. et N. ad defensionem sit nobis: extemporalis vita pacis bone fecunda. Sit mors confessione (0961D)potissima: et resurrectio cum Sanctis omnibus gloriosa. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Deus bonorum omnium delectatio: et claritas gloriosa Sanctorum: misericordiam tuam quesumus: ut nobis affectum dilectionis infundas. Atque interventu Martyrum superno munere conquisito: voluntati tue semper acceptos efficias. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0962A)Benedictio. Sanctorum meritis tribuat vobis Dominus benedictionem semper: virtutem: et pacem. R\. Amen. Gratia: que illos deduxit ad gloriam: vobis preveniat ad peccatorum omnium indulgentiam. R\. Amen. Qui dedit eis de superato hoste victoriam: ipse vobis tribuat carnalia vitia: et mundi superare concupiscentiam. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Require in festo Corporis Christi. folio. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Domine Deus omnipotens: qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus (0962B)verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem Sanctorum Martyrum tuorum tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus: ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus: et vivis etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
INCIPIT MISSA PLURIMORUM MARTYRUM QUATUOR CAPPARUM. Ad Missam. Officium. Dabo vos nominatos in (0962C)gloria: alleluja. P. In omnibus diebus vite vestre: alleluja: alleluja. V\. Benedicti vos a Domino: qui fecit celum et terram. P. In omnibus. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. In omnibus diebus.
Oratio. Gaudium nostrum et salus nostra: virtus atque justicia Domine Deus omnipotens: fac nos quesumus placita tibi Sanctorum Martyrum tuorum N. et N. sorte gaudere: et illic laudes tuas rectorum munere perpetim decantare. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri sapientie Solomonis ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
Justorum anime in manu Dei sunt: et non tanget (0962D)illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori: et extimata est afflictio exitus illorum. Et ab itinere justo abierunt in exterminium: et quod a nobis est iter exterminii: illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt: spes illorum immortalitate plena est. Et in paucis vexati: et in multis bene disponentur. Quoniam Deus tentavit illos: et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos: et quasi holocausti hostiam accepit illos: et in tempore erit respectus illorum. (0963A)Fulgebunt justi: et tanquam scintille in arundineto discurrent: judicabunt nationes: et dominabuntur populis: et regnabit illorum Dominus in perpetuum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Psallendo. Transibimus per ignem et aquam. R\. Et induxisti nos in refrigerio. R\. Probasti nos Deus sicut probatur argentum: posuisti tribulationes in dorso nostro. P. Et induxisti.
429 Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. VIII).
R\. Deo gratias.
Fratres. Debitores sumus non carni: ut secundum (0963B)carnem vivamus. Si autem secundum carnem vixeritis: moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis: vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur: hi filii Dei sunt. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei. In quo clamamus: abba Pater. Ipse spiritus testimonium reddidit Spiritui Sancto: quod sumus filii Dei. Si autem filii: et heredes. Heredes quidem Dei: coheredes autem Christi. Si autem compatimur: ut et glorificemur. Existimo enim quod non sunt condigne passiones hujus temporis ad futuram gloriam: que revelabitur in nobis. Nam expectatio creature revelationem filiorum Dei expectat. Vanitati autem creatura subjecta est non volens: sed propter eum qui subjecit (0963C)omnia in spem. Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. X).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Nihil opertum quod non revelabitur: et occultum quod non sciatur. Quod dico vobis in tenebris: dicite in lumine. Et quod in aure auditis: predicate super tectum. Et nolite timere eos: qui occidunt corpus: animam autem occidere non possunt. Sed potius eum timete: qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres esse veneunt: et unum ex illis non cadet super terram sine voluntate patris vestri. (0963D)Vestri autem capilli capitis omnes dinumerati sunt. Nolite timere: multis passeribus meliores estis vos. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo: ibi sum in medio eorum. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Lauda. Alleluja. V\. Gaudete justi in Domino: rectos decet collaudatio. P. Alleluja.
Sacrificium. Mirabilis Deus in Sanctis: Deus (0964A)Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi sue. Benedictus Deus: alleluja: alleluja. V\. Montem Dei montem uberem: mons coagulatus mons uber: ut quid suspicamini montes coagulatos: montem in quo placuit Deo habitare in eo. P. Benedictus Deus.
Missa. Eterne tue virtutis nomen omnipotens Deus rogamus: ut horum Martyrum tuorum N. et N. et omnium Sanctorum meritis socios fide: pares devotione: strenuos passione: similes in resurrectione felicium nos facias coequari. R\. Amen.
Alia Oratio. Inlares Domine celebramus solennia Martyrum tuorum N. et N. quorum fiducia fidei superbum conterruit hostem. Ideo nunc in sede letantur eterna: et gaudent felices in patria gloriosa. R\. Amen.
(0964B)Post nomina. Oratio. Post Martyrum preconia: post offerentium ministeria: post quiescentium memoriam: pacem tuam Domine poscimus: pacem impetrari benignius. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Pacem tuam Apostolis tuis dedisti servandam. Presta Domine: ut pacem: quam in tuo nomine labiis propinamus: fixam in cordibus nostris in perpetuum teneamus. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Quem omnes Martyres omnesque Confessores serenis vultibus intuentur. Pro cujus nominis confessione offerunt colla manibus impiorum: ut juvent in eternum in congregatione Sanctorum. Vapulant: sed exultant: sciunt pro quo patiuntur: sed pro quo (0964C)patiuntur Deo adjuvante non sentiunt. Torquentur in terris: sed gaudent in celis. Unde merito cuncti illi Angelice congregationis exercitus in hac Martyrum tuorum. N. et N. confessione: tuam Domine diebus ac noctibus virtutem magnificare non desinunt: 430 ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere Dominus. Quia pleni sunt celi et terra gloria majetatis tue: osanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini: Christus Dominus ac redemptor sempiternus.
Post priate. Oratio. Famuli ergo tui exigui Sacerdotes hanc salutiferam hostiam tuis coram proponent altaribus. Rogamus: ut de tuis celestibus (0964D)thronis benignus inspicias placabiles: pius suscipias. Sanctus sanctifices: benedictus benedicenda respicias: sanctificataque nobis famulis tuis attribuas.
R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Divino magisterio edocti: et salutaribus moniti institutis audeamus et dicere e terris. Pater noster qui es in celis.
(0965A)Benedictio. Omnipotens Deus in cordibus vestris studium sue dilectionis operetur. R\. Amen. Sensusque vestros sibi in veritate jubeat adherere. R\. Amen. Ut remoti ab omni labe vitiorum: sanctarum nobis tribuat incrementa virtutum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Alia Missa duarum capparum vel novem lectionum. Ad Missam. Officium.
Dignos eos fecit Deus in parte sortis Sanctorum: qui eripuit eos de potestate tenebrarum: et transtulit in regnum filii dilectionis sue. V\. Benedicti vos a Domino: qui fecit celum et terram. P. Et transtulit. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. (0965B)Et transtulit.
Oratio. Deus qui es in Sanctorum Martyrum tuorum N. et N. in firmitate mirabilis: impende misericordiam tuam famulis tuis: et quia humilitas servientium tibi semper est tentationum objecta certamini: eorum meritis premuniti oramus: ut nobis infirmis indulgentiam largiaris. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri sapientie Salomonis ( Cap. V).
R\. Deo gratias.
Justi in perpetuum vivent: et apud Dominum est merces eorum: et cogitatio illorum apud altissimum. Ideo accipient regnum decoris: et diadema speciei de manu Domini. Quoniam dextera sua teget (0965C)eos: et brachio suo defendet illos. Tunc stabunt in magna constantia adversus eos qui se augustiaverunt: et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur terrore horribili: et mirabuntur in subitatione insperate salutis. Dicent inter se penitentiam agentes: et pre angustia spiritus gementes. Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum: et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum extimabamus insaniam: et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei: et inter sanctos sors illorum inventa est. R\. Amen.
Hic dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Mirabilis Deus in Sanctis suis. V\. (0965D)Manda Deus virtutem tuam: confirma Deus quod operatus es. P. In Sanctis suis.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Ephesios ( Cap. I).
R\. Deo gratias.
Fratres. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro: et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus: et Pater Domini nostri Jesu Christi: qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in celestibus in Christo: (0966A)sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem: ut essemus sancti: et immaculati in conspectu ejus. In charitate predestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum. In ipso secundum propositum voluntatis sue in laudem glorie gratie sue. In qua gratificavit nos in dilecto filio suo. In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus: in remissionem peccatorum secundum divitias gratie ejus: que superabundavit in nobis. In omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis sue: secundum beneplacitum ejus: quod proposuit in eo 431 dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo: que in celis et que in terra sunt in ipso. In quo etiam sorte vocati sumus: predestinati secundum propositum (0966B)ejus: qui omnia operatur secundum consilium voluntatis sue: ut simus in laudem glorie ejus: qui ante speravimus in Christo. In quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestre: in quo et credentes signati estis spiritu promissionis sancto. Qui est pignus hereditatis nostre: in redemptionem adquisitionis: in laudem glorie ipsius. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secundum Lucam ( Ca. IX).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus convocatis duodecim Apostolis dedit illis virtutem: et potestatem super omnia demonia: et ut languores curarent. Et misit illos predicare regnum Dei: et sanare infirmos. Et ait ad illos: nihil tuleritis in via: neque virgam: neque peram: neque panem: neque (0966C)pecuniam: neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis: ibi manete: et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Egressi autem circumibant per castella evangelizantes: et curantes ubique. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Justi confitebuntur nomini tuo Deus: et habitabunt recti cum facie tua. P. Alleluja.
Sacrificium. Vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei: et martyrium suum: et magno (0966D)clamore dicebant: salus Deo nostro: alleluja: alleluja. V\. Dignus es Domine Deus noster accipere claritatem et honorem et omnem creaturam: que est in celo: et in terra: et in mari: omnes audivi dicentes. P. Salus Deo nostro.
Missa. Preces nostras quesumus Domine propiciatus adtende: et ut digne famulemur altario: Sanctorum Martyrum tuorum N. et N. quesumus nos intercessione custodire digneris. R\. Amen.
Alia Oratio. Propiciare Domine supplicationibus (0967A)nostris: et suffragantibus Sanctorum martyrum tuorum N. et N. meritis: ac qui nos evangelicis preceptis instruis: implere concede. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus: apud quem perfecta sunt sacrificia fidelium: pia vota et pure mentis obsequia. Tu ad preces familie tue placatus intende: atque in sensus eorum per inspirationem tui amoris inlabere. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus charitatis origo atque concordie: te per intercessionem Martyrum tuorum. N. et N. petimus atque supplices deprecamur: ut sicut illis triumphum glorie prestitisti: ita in nobis glorie ignem tui amoris et sinceritatem cordis ipsis suffragantibus largiaris. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: vere equum et salutare (0967B)est: nos tibi semper hic et ubique gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Per quem gratia tua revelante cognoscimus: quantum apud te tuorum vita preclara sit Martyrum: quorum etiam nos mors preciosa letificat et tuetur. Et ideo cum Angelis et Archangelis proclamamus: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: et vere benedictus Domine Deus noster. Qui es corona Martyrum: et perpetua claritas Angelorum: Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Deus qui Sanctos tuos. N. et N. placita tibi devotione ascicis: dum eis pro te (0967C)moriendi ardorem adtribuis: in oblatis tibi sacrificiis respice et Sanctorum tuorum solennia excolentibus propiciatus indulge. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Supplices te omnipotens Domine deprecamur: et Sanctorum Martyrum tuorum. N. et N. precibus nos protege: et ab omni malo custodire digneris. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Benedic Domine hos famulos tuos Sanctorum Martyrum tuorum N. et N. passione letantes. R\. Amen. Tribue eis 432 Domine benedictionem: quibus donare dignatus es legem. R\. Amen. Ut tibi (0967D)offerant sacrificium laudis: et sibi reddant officia charitatis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte
(0968A)Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Domine Deus omnipotens qui. Quere in I. Missa plurimorum Martyrum sex capparum fo. 426.
ITEM OFFICIUM UNIUS CONFESSORIS PONTIFICIS: ET NON PONTIFICIS. Ad Missam. Officium.
In omni opere suo dedit confessionem sanctam: alleluja. P. Verbum glorie: et in corde suo hymnum dixit: alleluja. V\. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. P. Verbum glorie. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum. Amen. P. Verbum glorie.
Dicat Presbiter. Per omnia semper secula seculorum. (0968B)R\. Amen. Gloria in excelsis.
In tempore Quadragesime. Officium. Confessio et magnificentia opus ejus: et justicia ejus manet in seculum seculi. V\. Confitebor tibi. ut supra.
Oratio. Confessoris tui beatissimi N. annua recursione Domine memoriam solenniter recolentes: superne gratie adspersione locupleta. Ut qui nunc festa devoto prosequuntur adnisu: ejus quoque perpetim clementi regantur: et protegantur intuitu. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Esaye Prophete ( Cap. XLII)
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Ecce servus meus suscipiam eum: electus meus: complacuit sibi in illo anima (0968C)mea. Dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus profert. Non clamabit: neque accipiet personam: neque audietur foris vox ejus. Calamum quassatum non conteret: et lignum fumigans non extinguet. In veritate educet judicium: non erit tristis: neque turbulentus: donec ponat in terra judicium: et legem ejus insule expectabunt. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Psallendo. Confitebor tibi Domine in vasis psalmorum veritatem tuam: psallam tibi: in cithara Deus sancte Israel. V\. Sed et lingua mea annunciabit justiciam tuam: tota die laudem tuam: P. Psallam tibi.
(0968D)In tempore quadragesime psallendo. Factus est in pace locus ejus: et habitatio ejus in Syon. V\. Notus in Judea Deus: in Israel magnum nomen ejus. P. Et habitatio.
(0969A)Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Timotheum ( Cap. VI) .
R\. Deo gratias.
Charissime. Nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium: quia nec ferre quid possumus. Habentes autem alimenta: et quibus tegamur: his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri: incidunt in tentationem et laqueum diaboli: et desideria multa inutilia et nociva; que mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est cupiditas. Quam quidam appetentes: erraverunt a fide: et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem homo Dei hec fuge. Sectare vero justitiam: pietatem: fidem: charitatem: patientiam: mansuetudinem. (0969B)Certa bonum certamen fidei. Apprehende vitam eternam: in qua vocatus es: et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. Precipio tibi coram Deo: qui vivificat omnia in Christo Jesu: qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem: ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. X).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Omnis qui confitebitur me coram hominibus: confitebor et ego eum coram Patre meo: qui est in celis: qui autem negaverit me coram hominibus: negabo et ego eum coram Patre meo: qui est in celis. Nolite arbitrari: quia (0969C)veni mittere pacem in terram. Non veni pacem mittere: sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum: et filiam adversus matrem suam: et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis domestici ejus: qui 433 amat patrem aut matrem plusquam me: non est me dignus. Et qui amat filium aut filiam super me: non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam: et sequitur me: non est me dignus. Qui invenit animam suam: perdet eam. Et qui perdiderit animam suam propter me: in vitam eternam inveniet eam. Qui recipit vos: me recipit. Et qui me recipit: recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophete: mercedem prophete accipiet. Et qui recipit justum in nomine justi: mercedem justi accipiet. Et quicunque (0969D)potum dederit uni ex minimis istis: calicem aque frigide tantum: in nomine discipuli: amen dico vobis: non perdet mercedem suam.
(0970A)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Deus meus es tu: confitebor tibi. Deus meus es tu: exaltabo te. Alleluja. V\. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: in consilio justorum: et congregatione: alleluja.
Sacrificium. Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus dicit Dominus: confitebor eum coram Patre meo: alleluja. V\. Et quicunque perdiderit animam suam propter me: in vitam eternam inveniet eam. P. Coram Patre.
Missa. Diem hunc charissimi fratres omnibus nobis veneratione dignissimum: in quo beatissimus Confessor. N. quod corde credidit: ore professus: ad eternam gloriam vocatus est: debitis laudibus (0970B)honoremus. Omnipotentis Dei clementiam postulantes: ut qui eum se confitentem hodie intulit in celis: nos credentes ac confitentes se justificet a delictis. Ut qui hodierna die Confessoris veneramur solennia: ad confessionis mereamur pervenire coronam. R\. Amen.
Alia oratio. Deus qui Confessorum remuneras fidem: et confitendi tibi preparas voluntatem: oblatas tibi in hoc festo Confessoris tui. N. hostias intuere. Ut qui ejus memoriam facientes: nostra tibi confitemur delicta: Confessoris tui obtentu perducamur ad veniam. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Christe Dei fili: qui non victima pasceris: sed pure mentis confessione placaris: offerentium fac tibi acceptabile votum: et (0970C)defunctis dona consortium beatorum. Quo in hujus Confessoris tui. N. commemoratione: et confessiones a te acceptentur viventium: et requies concedatur spiritibus sepultorum. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui confitentium es corona: dissidentium perinte jurgia. Dans omnibus nobis ita pacis tue repleri ex munere: sicut Confessor tuus. N. confessionis claruit dignitate. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui est corona justicie: arbor vite: palma victorie. A quo Confessorum directa fides non discreta martyrio: (0970D)sed una martyriali promeretur decorari victoria. Cum etsi non sint adepti fuso sanguine martyrii necem: non tamen discreti sunt a Martyribus (0971A)in virtute. Dum hostem: quem illi patula dimicatione exuperant: isti interius calcant. Et quem illi exterius per vulnera aperta devincunt: hunc isti introrsus specialiter perimunt. Resistentes et conluctantes adversus principem tenebrarum: et inlecebras aerearum potestatum. Ut temporali tribulatione purgati: quod Martyres sanguine: hoc isti muneris ex confessione mereantur accipere. Quod etiam hunc virum vere beatum plenissima egisse devotione credimus et fatemur: te dilexit in vita: tenuit in conscientia: predicavit doctrina. Confessorum retinens gradum: confessionis pervenit ad triumphum: labiorum suorum confessione: laudando potentiam tui unigeniti filii tui: quem non erubuit in corpore coram hominibus confiteri: ipsum Dominum (0971B)et Salvatorem nostrum: quem conlaudant Angeli et Archangeli ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus
Post Sanctus. Vere sanctus: pius: et admirabilis es Domine Deus noter. Qui hodierna die et Confessoris tui N. Episcopi innovas 434 gloriam: et confitentium excitas vota. Ut cum eidem qui tibi confessione placuit confitentes obsequimur: nostrum potius excitemus affectum. Dum quicquid illi impendimus laudis: nostre sit causa salutis. Has ergo hostias in tanti viri commemorationem offerentes: precamur: ut qui ejus hodie animam in confessione tui nominis suscepisti: nobis tribuas voluntatem te veraciter confitendi. Christe Domine ac redemptor eterne.
(0971C)Post pridie. Oratio. Confessoris tui Domine memoriam facientes: qui te inter adversa confiteri non destitit: actu placuit: oratione quesivit: perfectione invenit. Te quesumus: et rogamus: ut in his victimis tibi in honorem ejus oblatis: clementer inlabi jubeas: et ex his sumentibus peccata dimittas; atque confessionis gratia glorificandos attollas. R\. Amen.
Ad Orationem Dominicam.
Christe Deus: qui per Apostolum tuum oris confessionem prodesse dixisti: Confessoris tui N. Episcopi precibus: consule nostre saluti: ut cum ea que corde credimus: ore professi fuerimus: ad te exaudiri ocius mereamur: quo jubente dicimus. (0971D)Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus (0972A)sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Dominus Jesus Christus: qui est Confessorum remuneratio: Confessoris sui N. Episcopi suffragio vos sancte confessionis munificet dono. R\. Amen. Detque vobis se confitendi votum: qui eidem confessionis contulit premium. R\. Amen. Ut tanti Confessoris sui N. veraciter imitando exemplum: ad celeste mereamini pervenire promissum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Quere fol. 267,
Com. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Tuam clementissime Pater supplices exoramus (0972B)clementiam: ut hodierna solennia: que pro beatissimi Confessoris tui N. veneratione suscepimus: ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sancte perfectionis tribuisti: ita nobis ejus intercessione omnium delictorum veniam: et indulgentiam: largiaris. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Incipit Missa plurimorum Confessorum.
Officium. Dabo Sanctis meis. Quere in plurimorum Martyrum folio. 426.
Dicat Presbyter. Per omnia semper secula seculorum. (0972C)R\. Amen. Gloria in excelsis.
Oratio. Deus qui nos Sanctorum Confessorum tuorum N. et N. confessionibus gloriosis circumdas et protegis: da nobis et eorum imitatione proficere: et intercessione gaudere. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Justorum anime. Quere in plurimorum Martyrum quatuor capparum. fol. 427.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Sacerdotes ejus induam salutari: et Sancti ejus exultatione exultabunt. V\. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo. (0972D)P. Et Sancti ejus.
Dicat Presb. Silentium facite.
(0973A)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Hebreos ( C. VII).
R\. Deo gratias.
Fratres. Plures facti sunt Sacerdotes secundum legem: idcirco quod morte prohiberentur permanere. Jesus autem: eo quod maneat in eternum: sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest. Accedens per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat ut nobis esset Pontifex: sanctus: innocens: impollutus: segregatus a peccatoribus: et excelsior celis factus: qui non habet quotidie necessitatem quemadmodum Sacerdotes: prius pro suis delictis hostias offerre: deinde pro populo. Hec enim fecit semel se offerendo. Dominus noster Jesus Christus. R\. Amen.
(0973B)Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Cap. XII).
R\. Deo gratias.
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Sint lumbi vestri precincti: et lucerne ardentes 435 in manibus vestris. Et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum: quando revertatur a nuptiis: ut cum venerit et pulsaverit: confestim aperiant ei. Beati servi illi: quos cum venerit Dominus: invenerit vigilantes. Amen dico vobis: quod precinget se: et faciet illos discumbere: et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia: et si in tertia vigilia venerit: et ita invenerit: beati sunt servi illi. Hoc autem scitote: quoniam si sciret paterfamilias: qua hora fur veniret: vigilaret utique: et non (0973C)sineret perfodi domum suam. Ideoque et vos estote parati: quia qua hora non putatis: filius hominis veniet. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Sacerdotes tui induantur justicia: et Sancti tui exultent. P. Alleluja.
Sacrificium. Exultabunt Sancti in gloria: letabuntur in cubilibus suis: exaltationes Dei in faucibus eorum.
Missa. Sacra Confessorum Deoque placentia fratres dilectissimi solennia celebrantes: omnipotenti Deo vota solvamus. Precantes ut hos: quos sui nominis esse voluit Confessores: propicius apud se interventores placatus accipiat. Quo eorum preces (0973D)nos peccatorum solvant a nexibus: quorum lingue sunt in veritate confesse. R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui laus es Confessorum: et corona certantium: prebe nobis quicquid te nostrorum postulaverit confessio labiorum. Ut lingua nostra: et Confessorum prepolleat laude: et confessionis sancte fructificet opere. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Confessorum offerentium: vel quiescientium recitatis vocabulis: te Deum immense exposcimus pietatis: ut Confessorum exoratus (0974A)suffragiis: et gratiam vivis: et refrigerium jubeas largiri defunctis. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Ineffabilis bonitas auctor et Domine: qui Confessorum tuorum linguam imples confessione: et cor tua remuneras charitate. Dona nobis eorum meritis: ut tuum confitentes nomen in terris: pacem habeamus in diebus nostris. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui verbum caro factum est: ut habitaret in nobis. Ille quippe cum verbum sit Dei Patris: linguam nostre admovens carnis: ad confessionem sui nominis verba format in nobis. Nam sicut ex illo datur Martyribus dimicandi fiducia: ita per illum Confessoribus (0974B)confessionis conceditur gratia. Ut qui non subeunt ex sanguinis effusione victoriam: habeant statim ex confessione coronam. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui es Martyrum vita: et Confessorum corona. Confessionis conlator: et Confessorum remunerator. Quique eorum animas in sui nominis confessione suscepit: quos ante constitutionem mundi ad eternam gloriam predestinavit: Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Singularis victime oblatione te Deus: ut placeris: exposcimus: quem Confessorum remuneratorem ore fatemur. Ut eorum obtentu hec (0974C)oblata sanctifices: quorum lingua te in veritate confessa est. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Omnipotens Deus: qui diversitates gratiarum in Ecclesia tua distribuens: alios martyriali excellentia consecras: alios gratia confessionis exornas. Dona nobis: ut qui Confessorum tuorum hodie solennia celebramus: tibi placere ex confessione nostrorum actuum mereamur. Ut rogaturi ea que filio tuo docento didicimus: exaudiamur: cum clamaverimus. Pater noster qui es in celis.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus qui justificatorum (0974D)decore: et penitentium confessione induitur: Confessorum suorum concedat vobis: 436 ita per confessionem male gesta deflere: ut justificationis fulgeatis decore. R\. Amen. Quique se confitentem justificat: vos per penitentiam provehat ad coronam. R\. Amen. Ut qui nunc in Confessorum recordatione: et vota promittitis: et lamenta in tribulatione: cum eis gaudia obtineatis perpetua. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0975A)Dicat Presbyter Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Domine Deus omnipotens: qui es vita et salus fidelium: quem venturum judicem credimus verum: esto nobis propicius. Et qui hanc oblationem: pro nostra nostrorumque salute: vel pro expiatione nostrorum peccatorum: in honorem Sanctorum Confessorum tuorum N. et N. tibi obtulimus: misericordie tue opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui jam refecti sumus ad mense tue convivium: dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. (0975B)Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi: perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
Incipit Missa Unius Virginis.
Ad Missam. Officium. Inter medios cleros penne columbe deargentate: alleluja. P. Et supra scapulas suas in viriditate auri: alleluja: alleluja: alleluja. V\. Specie tua et pulchritudine tua intende: prospere procede: et regna. P. Et supra. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Et supra.
Dicat Presbiter. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.
Gloria in excelsis.
(0975C)Oratio. Domine Jesu Christe: qui castimoniam diligis et virginitatem amplecteris: Sancta Virgine tua N. intercedente pro nobis nostris ignosce piaculis. Et nobis ita in presenti bonum tribue castitatis: ut letemur in futuro cum Angelis sanctis. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Hieremie Prophete ( Cap. XXXI).
R\. Deo gratias.
Longe Dominus apparuit mihi: et dixit. In charitate perpetua dilexi te: ideo adtraxi te miserans: rursumque edificabo te: et edificaberis virgo Israel. Adhuc ornaberis timpanis tuis: et egredieris in choro psallentium. Adhuc plantabis vineam in montibus (0975D)Samarie: plantabunt plantantes: et donec tempus veniat non vindemiabunt. Quia erit dies: in qua clamabunt custodes in monte Effraim: surgite ascendamus in Syon ad Dominum Deum nostrum. Quia hec dicit Dominus. Exultate in leticia Jacob: et (0976A)inite contra caput gentium. Personate: canite: et dicite. Salva Domine populum tuum reliquias Israel.
R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Specie tua et pulchritudine tua. Intende: prospere procede: et regna. V\. Propter veritatem et mansuetudinem et justiciam: et deducet te mirabiliter dextera tua. P. Intende.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( Cap. VII).
R\. Deo gratias.
Fratres. Qui statuit in corde suo firmus: non habens necessitatem: potestatem autem habens sue (0976B)voluntatis: et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam: benefacit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam: benefacit. Et qui non jungit: melius facit. Mulier alligata est quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus: liberata est a lege viri. Cui vult nubat: tantum in Domino. Beatior enim erit: si sic permanserit secundum meum consilium. Cogito autem quod ego spiritum Dei habeam: qui est in Christo Jesu Domino nostro. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Marcum ( Cap. XIV).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus cum esset Bethanie in domo Symonis leprosi: et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi. 437 Et fracto alabastro effudit super caput ejus. Erant autem quidam indigne (0976C)ferentes intra semetipsos: et dicentes. Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud vendi plusquam trecentis denariis: et dari pauperibus? Et fremebant in eam. Jesus autem dixit. Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habebitis vobiscum: et cum volueritis potestis illis benefacere: me autem non semper habebitis. Quod habuit: hec fecit: prevenit ungere corpus meum in sepulturam. Amen dico vobis. Ubicumque predicatum fuerit hoc evangelium in universum mundum: et quod fecit hec: narrabitur in memoriam ejus. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
(0976D)Lauda. Alleluja. V\. Lauda filia Hierusalem. P. Alleluja.
Sacrificium. Sicut turris David edificata es: et reprehensio non est in te: quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo: et odor unguentorum tuorum (0977A)sicut odor Libani: super omnia aromata: alleluja.
Incipit Missa. Deus qui Sanctam Virginem tuam. N. igne succensam lumen prebere omnibus nationibus oblatione proprii corporis voluisti: concede quesumus nobis: ut devictis viciorum criminibus: perfecta cordium puritate tibi semper placere mereamur: R\. Amen.
Alia Oratio. Deus qui salutem tuis tribuis Sanctis: presta: ut qui Martyris et Virginis tue N. celebramus solennia festa: ejus quesumus interventu liberemur ab omnibus malis. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Auditis nominibus offerentium: pietatis Dominum deprecemur: ut per interventum beatissime Martyris et Virginis sue N. nobis dignetur oratus assistere: adesse quesitus: aperire (0977B)pulsantibus. R\. Chorus. Amen.
Ad pacem. Oratio. Impetret quesumus Domine fidelibus tuis auxilium oratio juste Martyris et Virginis tue N. ut in cujus hodie celebritate devoti sunt: in ejus fiant pace participes. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum et justum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui beatissimam Martyrem: et Virginem suam N. diversis certaminibus dimicantem celestibus muneribus cumulavit. Arguitur quidem multis tormentis: et corona ipsius diversis margaritis ornatur in celum. Prestat enim divinus amor audaciam: qua ipsa victrix existit in pugna: in Confessorem Dei sententia mutatur: et devicto (0977C)seculo cum Patre: et Filio: et Spiritu Sancto in perpetuum gloriatur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus in excelsis: tu Domine Deus noster. Qui Sancte tue N. archana possidens ei: et Virginitatis pudorem: et passionis tribuisti roborem. Dum et pudica in secreto: et invicta in foro: et illic manet ut te promereatur: et hic vicit: ut a te coronetur: annue precibus ejus: atque conscientiam nostram pudor possideat: nec deserat fortitudo: Christe Domine ac Redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Rogamus te omnipotens Deus per intercessum beatissime Martyris et Virginis tue (0977D)N. ut his sacrificiis oblatis: tue benedictionis infundas gratiam: plebi quoque tue benignus tribuas opulentiam. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Non agnoscentes Domine meritum: sed preceptum: audemus dicere: te jubente e terris. Pater noster.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0978A)Benedictio. Dominus Jesus Christus: qui Martyrem suam N. coronavit post flammam: ipse in vobis male cupiditatis extinguat incendia. R\. Amen. Et qui ejus corpusculum nivei candoris velavit amictu: ipse vos purificet a delictis. R\. Amen. Quique spiritum celesti locuta in regno: premium 438 vobis tribuat sempiternum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Repleti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Deus largitor divitiarum celestium: et mirabilis parator munerum eternorum: qui beatissimam. (0978B)N. in seculo pauperem elegisti: sed pro te certando eternis operibus sublimasti: paupertatem spiritus nos sequi semper attribue: qua possimus tue majestati per omnia complacere. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Incipit officium plurimarum Virginum.
Ad Missam. Officium. Afferentur Regi virgines post eam: proxime ejus afferentur in leticia: et exultatione. P. Adducentur in templum Regi Domino. V\. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. P. Adducentur. V\. Gloria et honor (0978C)Patri: et Filio: et Spiritui Sancto in secula seculorum: amen. P. Adducentur.
Dicat Presbiter. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen. Gloria in excelsis Deo.
Oratio. Deus qui virginalem pudicitiam et titulo sacre passionis et vexillo beatas Virgines et Martyres tuas. N. et N. glorificasti: da nobis sic sacre castitatis floribus exornari: ut cum fructu bonorum: superno beatitudinis consortium attingamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Aliud officium. Dabo vos nominatos in gloria: alleluja. In omnibus diebus vite vestre: alleluja. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. In omnibus diebus. R\. Gloria et honor (0978D)Patri etc. P. In omnibus.
Lectio libri Ecclesiastici ( Cap. XXXIX).
R\. Deo gratias.
Audite me divini fructus: et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. Quasi Libanus odorem suavitatis habete: florete flores quasi lilium: date odorem et frondete in gratia: et conlaudate canticum: et benedicite Dominum in operibus suis (0979A)Date nomini ejus magnificentiam: et confitemini illi in voce labiorum vestrorum. In canticis labiorum et citharis: et sic dicetis in confessione. Opera Domini universa bona valde. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Laus tua Deus in fines terre. Justicia plena est dextera tua. V\. Letetur mons Syon: et exultent filie Jude propter judicia tua Domine. P. Justicia.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios ( I, cap. VII).
R\. Deo gratias.
Fratres. De virginibus preceptum Domini non habeo: (0979B)consilium autem do. Tanquam misericordiam consecutus a Domino: ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem. Quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori: noli querere solutionem. Solutus es ab uxore: noli querere uxorem. Si autem acceperis uxorem: non peccasti. Et si nupserit virgo: non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico fratres: tempus breve est: reliquum est: ut qui habent uxores: tanquam non habentes sint. Et qui flent: tanquam non flentes. Et qui gaudent: tanquam non gaudentes. Et qui emunt: tanquam non possidentes. Et qui utuntur hoc mundo: tanquam non utantur. Preterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos (0979C)sine solicitudine esse. Qui sine uxore est: solicitus est: que Domini sunt: quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est: solicitus est que sunt mundi: quomodo placeat uxori: et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat: que Domini sunt: ut sit sancta corpore et spiritu. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XXV).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis in parabolis dicens. Simile erit regnum celorum 439 decem virginibus: que accipientes lampades suas: exierunt obviam sponso et sponse. Quinque autem ex eis erant fatue: et quinque prudentes. Sed quinque fatue acceptis lampadibus: non sumpserunt oleum secum. Prudentes (0979D)vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso: dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: ecce sponsus venit: exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines ille: et ornaverunt lampales suas. Fatue autem sapientibus dixerunt. Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostre extinguuntur. Responderunt prudentes dicentes. Ne forte non sufficiat nobis et vobis: ite potius ad vendentes: et emite vobis. Dum irent emere venit sponsus: et (0980A)que parate erant: intraverunt cum eo ad nuptias: et clausa est janua. Novissime veniunt relique virgines dicentes. Domine: Domine: aperi nobis. At ille respondens ait. Amen dico vobis: nescio vos. Vigilate itaque et orate: nescitis diem neque horam. Quia filius hominis veniet in majestate sua.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Letentur filie Syon: et exultent filie Hierusalem: P. Alleluja.
Sacrificium. Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui. Secundum nomen tuum Deus: ita et laus tua in finibus terre: alleluja: alleluja. V\. Justitia plena est dextera tua: letetur (0980B)mons Syon et exultent filie Jude: alleluja: alleluja.
Missa. Inter beatissimorum Martyrum gloriosas et ammirabiles passiones: maximum tenere locum sacras Virgines Dei. N. et N. fratres dilectissimi gaudeamus: ob honorem nominis Christi veneremur: excolamus: atque laudemus: que fragili sexu inimici potentiam superantes: confessionis et virginitatis: geminam rapuere coronam. Dum non minus hostem pudicitie: quam etiam perfidie superantes: summum apud Deum: et virginitatis donum obtinuerunt: et certaminis premium. Unde nunc hodierna die in earum festivitate exultantes supplices deprecamur: ut his pro nobis suffragantibus petitioni nostre: et fidei adhibeant meritum. Quo et (0980C)fidem exemplis erigant: et petitionem beneficiis suppleant. Ut non immemores in Ecclesia Dei quid fuerint: specialem obtineant virginibus sanctimoniam: conjugatis castimoniam: viduis perseverantiam: atque omni fideli populo generalem savorem impertiant: dum pro omnibus Christo Domino acceptabiles preces offerre non cessant. R\. Amen.
Alia Oratio. Omnipotens unigenite Christe fili Dei Patris: qui tam viris quam feminis tropheo das triumphari certaminis. Cum et in illis virile robur in certamine adjuvas: et in his minus valentem corporis fragilitatem exaltas. Ut hoc per te validus sexus valeat: quod infirmus. Presta nobis humillimis servis tuis: ut he virgines que sibi apud te obtinuerunt (0980D)victorie palmam: delictorum nobis impetrent veniam. Ut que jam suo sunt canditate martyrio: delinquentes muniant niveo castitatis umbraculo. Et que tuo sunt indissolubiliter copulate amori: indisrupta soliditate nos tibi copulent fidei. Ut qui earum passionis diem integra devotione suscepimus: ipsarum obtentu: inter mundi hujus procellosas turbines gubernemur. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Jesu redemptor noster et Domine: qui virgo ex virgine natus: virginitatem in virginibus remuneras incorruptis: in hoc festo tuarum (0981A)Virginum: acceptabile tibi facito quod offertur. Acceptansque viventium vota: defunctos in pace refrigera. Ut qui tuarum Virginum obsequimur patrociniis: earum nos sentiamus adjuvari suffragiis. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus: qui virginitatem diligis: ut tamen virginitatem oderis: in qua non fuerit integritas charitatis. Da nobis sic obtinere mundiciam carnis: ut repleri possimus abundantia pacis. Quo tuarum virginum obtentu: et pax in nobis vera permaneat: et castitatis mundicia convalescat. R\. Amen.
440 Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi semper laudes et gratias (0981B)agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum filium tuum. Cujus munere postquam virgo de virgine prodiit: sexus fragilis fit virilis: fragilis: efficitur fortis. Ut in quo fuit peccandi facilitas: in eo sit vincendi felicitas. Et sumat coronam: que meruit penam: sumat nempe in progenie: quod perdidit in radice: ut captiva serpentis conterat nunc serpentem. Et nunc victrix triumphet: que dudum vita succubuit: dum sexum imbecillem inimicus non superat bellicosus: dum fragile corpusculum quod non tormentis cederet: sed magis vinceret gemit: seseque toties victum: victor antiquissimus obstupescit. Ob hoc Domine dum elatum adversarium ita prosternis: redemptum populum consolaris. Cum (0981C)inter numerosas sacratissimas Virgines has: etiam Virgines et Martyres tuas N. et N. de quarum triumpho gaudet Ecclesia: apud te habeamus in omnibus assertrices: quas de diabolo pariter et seculo voluisti esse victrices. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus et Rex Regum est Dominus Jesus Christus filius tuus: cui oblate Virgines placent de pudoris integritate: de operis consummatione: de passionis certamine: de dilectionis integritate. Ille quippe et virginitatis conlator: et Virginum remunerator est. Qui Virgo de Maria semper Virgine natus: et Virginum integritatem remunerat: et corruptorum vulnera crucis sue (0981D)vulnere sanat. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Sacrarum Virginum excolentes solennia: hec tibi Domine offerimus holocausta: tuam postulantes clementiam. Ut qui septus Virginum choris: inter lilia pasceris: per hec libamina: spiritum tue dirigas sanctitatis. Ut quod a nobis ob honorem Virginum tuarum N. et N. acceperis: hoc nobis sumendum ad nostrorum criminum indulgentiam largiaris.
R\. Amen.
(0982A)Ad orationem Dominicam.
Deus qui virginum agmine septus: quocumque ieris ab eisdem solis prosequeris conlaudandus: que te illo virginitatis cantico laudant: quo dilecti ceteri audire queunt: te votis supplicibus imploramus: ut sic per ea que nos te exorare docuisti emundes: ut cantici ipsius canentis numerositati adsocies. Ut per compunctionem hic deflendo quod gessimus: per dilectionem quoque te Patrem invocemus: atque dicamus. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus qui Martyres suas N. et N. casto cibi desponsavit amore: indissolubiliter vos sibi per suam charitatem adsociet. R\. (0982B)Amen. Quique in illis virginitatis contulit donum: conferat in vobis sue gratie complementum. Respond. Amen. Ut qui virginitatis decore nunc claretis ex meritis: Virginum suarum intercessu potiamini gaudiis. R\. Amen. Quo etsi sint vobis discrete mansiones per meritum: una tamen vos habeat beatitudo post transitum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Deus: qui omnem Virginum gloriam filiarum utique Regis intrinsecus esse vis: ut testimonium (0982C)aliene laudis non appetant: quas virtus interna letificat: annue nobis harum Virginum precibus: et humanas laudes fugere: et boni operis intra nos testimonium reportare. Quo et virgines persistamus in fide: et incorruptam ex hoc capiamus hereditatem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Chorus. Deo gratias.
Incipit Missa votiva omnimoda.
441 In primis faciat confessionem: et facta accedat ad altare et dicat. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo. Et postea dicat chorus.
Ad Missam. Officium.
(0982D)Miserere nobis Domine: alleluja: miserere nobis: alleluja: alleluja. V\. Ad te levamus oculos nostros: qui habitas in celis. P. Miserere nobis. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum. amen. P. Miserere.
In Quadragesima dicat Officium ut supra sine alleluja.
Oratio. Miserere nobis Domine: miserere nobis: et quia tu inspiras bonum quod petimus: tribue propicius misericordiam: quam a te semper rogamus. (0983A)R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Esaje Prophete ( Cap. XXXIII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Oravit Esayas Dominum dicens: Domine miserere nostri: te enim expectavimus. Esto brachium nostrum in mane: et salus nostra in tempore tribulationis. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Convertere aliquantulum. P. Domine. R\. Et repropiciare super servos tuos. P. Domine.
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. XV).
(0983B)R\. Deo gratias.
Fratres. Deus spei repleat vos omni gaudio: et pace in se credendo: ut abundetis in spe: et virtute Spiritus Sancti. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. VII).
Illo in tempore. Dominus Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Petite: et dabitur vobis. Querite: et invenietis. Pulsate: et aperietur vobis. Omnis enim qui petit: accipit: et qui querit: invenit: et pulsanti aperietur. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0983C)Lauda. Alleluja. V\. Domine exaudi orationem nostram: et clamor meus ad te perveniat.
In Quadragesima. Laudabo nomen Dei mei cum cantico: magnificabo eum in laude.
Sacrificium. Elevavit Sacerdos munera super altare dicens: suscipe Deus sacrificium pro populo tuo. Sanctifica hereditatem tuam: alleluja.
In Quadragesima. Sacrificium. Offerte Domino: mundum sacrificium. V\. Offerte Domino gloriam: et honorem. V\. Gloria: et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Mundum.
Dicat Presbiter. Kyrieleyson.
Et Chorus respondeat. Christeleyson. Kyrieleyson.
Post hec flectet genua Sacerdos: et dicit.
(0983D)Missa. Omnipotens sempiterne Deus: tue glorie (0984A)majestati supplici devotione deposco: ut omnium malorum meorum vincula solvas: cunctisque meis criminibus clementer ignoscas. Et quia me indignum et peccatorem ad ministerium tuum vocare dignatus es: sic me idoneum tibi ministrum efficias: ut sacrificium de manibus meis placide ac benigne suscipias. Electorumque Sacerdotum tuorum me participem facias: et de preceptis tuis in nullo me oberrare permittas. R\. Amen.
Alia Oratio. Attende Domine propicius mee servitutis obsequium: et miserere viventium famulorum tuorum: vel omnium Christianorum: ut cunctis eorum sceleribus amputatis ita sint tue miserationis defensione protecti: ut in observatione mandatorum tuorum mereantur esse perfecti. Quatenus et in hac (0984B)vita universo facinore careant: et in conspectum glorie tue quandoque sine confusione perveniant.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus tuorum supplicum vota: et nomina: que tuo coram altario conspicis recensere: in eterne vite libro conscribe. Miserere etiam indigno mihi et peccatori Domine: vel omnibus pro quibus te supplex expostulo: perpetuamque requiem tribue defunctis famulis tuis N. ut in Abrae gremio conlocati: et nunc penas evadant inferorum: et resurrectionis tue tempore cetibus 442 eos sociari jubeas Angelorum. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui charitatis es auctor: et pure pacis et dilectionis amator. Suscipe offerentium oblationes et infirmorum omnium fidelium sana (0984C)languores. Quo te medicante: et plenitudinem salutis recipiant: et tuis semper sani jussionibus pareant: denique obnixius queso: ut omnes metu territos: inopia afflictos: tribulatione vexatos: morbis obrutos: itineribus constitutos: suppliciis deditos: debitis obligatos: vel quolibet merore contritos: cunctos indulgentia tue pietatis absolvat: morum emendatio relevet: et miseratio quotidiana confoveat. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere: et salutare est: nos tibi gratias agere omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Verum Pontificem: et solum sine peccati macula Sacerdotem. Qui lavit nos a peccatis nostris: et (0984D)fecit nos regnum: et Sacerdotes tibi Deo Patri suo: (0985A)ut justificati in sanguine ejus salvi simus ali ira per ipsum. Qui peccata nostra portavit in corpore suo super lignum: ut a malis omnibus separati: cum justicia vivamus: cujus sacro vulnere sanati sumus. Quique pacificavit omnia per sanguinem crucis sue: sive que in celis: sive que in terris sunt: ut in nomine ejus omne genu flectatur celestium: terrestrium: et infernorum: et omnis lingua confiteatur: quia ipse est in gloria Dei Patris. Per quem te eterne Pater: et Domine omnimoda intentione deposco: per ipsum qui pependit in ligno propter salutem nostram: qui factus est mediator tuus et noster: ut nos ad te perduceret. Quique nos reconciliavit tibi per sanguinem crucis sue: imo qui nobis hanc fiduciam dedit: ut omne quod petierimus a te (0985B)Patre in nomine suo: des nobis. In ipsius dilecti filii tui comparis tibi per omnia: et coeterni Domini nostri Jesu Christi nomine: te invoco: ut omnibus malis meis innocens: cunctas maculas criminum meorum abstergens: finem delictis meis omnibus hodie ponens: ab omnibus tentationibus sordidissimis: vanis libidinibus: et blasfemiis cor meum eluens: atque spiritualibus donis replens: et hanc oblationem quam tibi offero: ego indignus propter remedia animarum fidelium et pro conversione infidelium: atque pro Ecclesia tua Sancta Catholica: que est in oriente usque in occidentem: Septemtrione et meridie: per universum orbem terrarum in pace diffusa: benigne suscipias. Jam tandem Domine exaudi eam clementer: sustenta eam in periculis: protege in (0985C)adversis: et moderare in prosperis. Ut nihil contra eam prevaleat noxium: dum in cunctis te meruit habere propicium. Itinerantium famulorum tuorum N. vel omnium Christianorum adoptata desideria gressus perducere jubeas. Egrotantibus famulis tuis N. vel omnibus fidelibus Christianis infirmis medelam sanitatis impercias. Locum lucis ac refrigerii animabus famulorum tuorum N. vel omnium fidelium Christianorum defunctorum requiem tribuas. Nostrumque omnium humilitatem placatus intendas: et ubique nos te protegente custodias. Ut eruti ab adversitatibus mundi: et hic et in eternum sanctificati: te incessabiliter cum Angelis et Archangelis conlaudemus: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(0985D)Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es tu fili Dei vivi: quia multum es incomparabiliter pius: et inestimabiliter gloriosus. Et ideo tue pietatis gloriam imploramus: et hanc tibi placationis hostiam immolamus. Ut nostras nunc orationes exaudias: crimina laxes: et peccata dimittas. Vel (0986A)quicquid a te secundum tuam voluntatem exposcimus: velociter et clementer impercias. Quantenus nos a malis omnibus eruas: et bonis repleri concedas Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Credimus te Domine Jesu Christe: nostram esse salutem: nostramque redemptionem. Oramus te piissime Pater: ut hanc oblationem acceptes: atque sanctifices: eamque apud tuam clementiam exposcimus digneris concedere: et sumentium corda pietate solida a malis omnibus placatus emunda. Aufer a nobis Domine cuncta que gessimus mala: et concede nobis tempora quieta et pacifica. Bella omnia reprime; et famem averte: clades et omnes egritudines populo tuo suspende. Mentes letifica: captivos revoca: confractos 443 (0986B)reintegra. Navigantes omnes ne pereant salva. Itinerantes in prosperitatem et salutem dirigere dignare: frugum abundantiam tribue: aerem prosperum concede: et iram tuam: ob id quod nobis in alimoniam tribuisti: ut pius pater procul efficere jube. Ut in unum omnes scientes beneficia tua: et agnoscentes mirabilia tua: impavido animo conlaudare possimus gloriam tuam. Quo mereamur hic tibi Domine incessabiliter sine offensione servire: et vite eterne hereditatem percipere sine fine. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Suscipiatur Domine sacrificium nostrum in conspectu tuo: ut placeat tibi sicut speravimus in te.
Ad Orationem Dominicam.
Ignosce Domine: qui dum pro aliis rogare te compellor: (0986C)et per immunda labia mea tuam sanctam communionem adsume. Miserere mihi Domine mysterii tui secreta tractanti: nec indignum me misericordia tua judices: dum pro aliis interpellare permittis: ut absolutus a meis delictis: et viventium famulorum tuorum. N. vel omnium fidelium Christianorum in bonis tribuere digneris. Pater noster.
Postea dicat Presb. Erue. Libera. Protege. Muni. Salva. Ac defende nos ab operibus malis: stabilire fac in cunctis bonis. Da finem peccatis nostris: et requiem omnibus fidelibus defunctis: medelam infirmis: sanitatem egrotis: pacem et securitatem omnibus fidelibus Christianis in hac die: vel in omni tempore. Quia tuum est imperium et regnum: qui vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
(0986D)Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Benedicat vos Dominus noster Jesus Christus: qui cunctorum est auctor mirificus. R\. Amen. Precibus vestris occurrat placatus: et bona que poscitis: de sede majestatis sue conferat (0987A)pius. R\. Amen. Vobis vel famulis suis: qui vivitis: veniam tribuat: in vestris et in eorum peccatis: et defunctis fidelibus impertire dignetur locum lucis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
In Quadrag. V\. Qui venit ad me.
Com. Repletum est. fol. 88.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi: quod accepimus: et sanctus sanguis: quem potavimus: adhereat visceribus nostris eterne omnipotens Deus. Ut non nobis veniat ad judicium neque ad condemnationem: (0987B)sed proficiat ad salutem: et ad remedium animarum nostrarum in vitam eternam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Item Missam pro se ipso sacerdote.
Officium. Respice in me Deus: et miserere mei: alleluja: alleluja. V\. Da potestatem puero tuo: et salvum fac filium ancille tue. P. Et miserere. V\. Gloria et honor Patri. P. Et miserere.
Oratio. Veniat super me Domine donum misericordie tue: et ne in me ira tua deseviat: habeam te in remedium salvatorem: quem pro piaculis meis metuo (0987C)habere judicem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
In Quadragesima. Officium. Inclina Domine aurem tuam: et exaudi verba mea: accelera ut eripias me. V\. Esto mihi in Deum protectorem: et in domum refugii: ut salvum me facias. P. Et exaudi. V\. Gloria et honor. P. Et. Oratio ut supra.
Lectio libri Thobie ( Cap. III).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Oravit Thobias Dominum dicens. Justus es Domine: et omnia judicia tua justa sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et judicium. Et nunc Domine memor esto mei: ne vindictam sumas de peccatis meis: neque reminiscaris delicta mea: (0987D)aut parentum meorum. Quoniam non obedivimus preceptis tuis: et traditi sumus in direptionem et mortem: et improperium omnibus nationibus. Magna judicia tua. Quia non egimus secundum precepta tua: et non ambulavimus sinceriter coram te. Et nunc Domine 444 secundum volutatem tuam fac (0988A)mecum: et precipe in pace recipere spiritum meum. Quia cum iratus fueris: misericordiam facis. Et in tempore tribulationis: his: qui invocant te: peccata dimittis. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Delicta juventutis mee Deus: et ignorantias: ne memineris Domine. V\. Secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei Domine. P. Et ignorantias.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. XV).
R\. Deo gratias.
Fratres. Obsecro vos per Dominum nostrum Jesum (0988B)Christum. Et per charitatem Spiritus Sancti: ut adjuvetis me in orationibus pro me ad Deum: ut liberer ab infidelibus: qui sunt in Judea: et obsequii mei oblatio accepta fiat Hierosolimis sanctis. Et ut veniam ad vos cum gaudio per voluntatem Dei: et refrigerer vobiscum. Deus autem pacis sit vobiscum: et cum omnibus vobis. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XV).
Illo in tempore Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis: dicens. Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum: tollet eum: et omnem qui (0988C)fert fructum: purgabit eum: ut fructum plus afferat. Jam vos mundi estis propter sermonem: quem locutus sum vobis: manete in me: et ego in vobis. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Miserere mei Domine: miserere mei: quoniam in te confidit anima mea: alleluja.
In Quadragesima. Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude.
Sacrificium. Quid dignum offeram Domino? curva genua Deo excelso: alleluja.
In Quadragesima. Sacrificium. Sacrificium Deo (0988D)spiritus contribulatus: cor contritum: et humiliatum ne despicias Deus.
Missa. Ad tuum altare concurre eterne omnipotens Deus: et prece qua valeo: tuam misericordiam pro me: ac pro populo tuo salutem exposco: offerens hoc sacrificium majestati tue: quod gratanter digneris ipse suscipere: cujus interventu: quia pius es: (0989A)petitioni mee effectum concede. Da mihi Domine peccatori confessionem: que tibi sit placita. Parturiat in corde meo inenarrabiles gemitus: qui aures possint pulsare tuas. Da mentis intentionem: quo suscipiam profundam bonitatem tuam. Da sic petere pro populo: ut tuo se gratuletur muneris presidio. Da mihi lachrymas ex tuo affectu: internasque peccatorum exsolvere vincula: et adquirere gratiam postulatam. R\. Amen.
Alia Oratio. Audi Deus meus: audi lumen oculorum meorum: audi que peto: et da que petam: ut audias. Audi me precantem pro populo tuo: et hoc munus oblatum suscipere dignare placido vultu. Concede mihi: et pro quibus te peto N. remedium flagitatum. Nam si despicis: pereo: si respexeris: (0989B)vivo. Si justiciam meam intenderis: mortuos fateor. Si misericordiam respexeris: fetentem me suscitas de sepulchro. Suscipe ergo precem quam tibi defero: et tribue remedium: quod a te expeto. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Precanti mihi aurem adpone tuam omnipotens Deus: et sacrificium accepta muneris hujus. Corripe me in misericordia: et non in ira. Quod odis in me: procul fac a me: et in tua voluntate intende in me. Hostem libidinis repelle a me: et castitatis spiritum insere in me. Omne vicium mortifica in me: et animam meam vivifica in te. Hoc da populo tuo petere: ut petitio implacita nunquam sit apud te. Hoc presta quod semper ipse custodias. Offerentium munera sint oculis tuis placita: eorumque vota ipse gratanter accepta: defunctis (0989C)famulis tuis. N. requiem tribue: ut judicii tempore alacres ad conspectum glorie tue valeant pervenire. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui es pacis auctor: et charitatis magnificus dispensator: intende cor meum: cunctique populi: igne charitatis et pacis: qua cunctos vepres peccatorum exurat. Non exardescat cor meum in me: sed refrigeretur in te. Totum tolle quod nocet: ipsum presta quod docet. Tolle nocentia 445 cuncta: doce perseverantia bona. Salus esto infirmitati mee: et verus suscitator anime mee. Ut ditatus dono tuo: merear sociari electorum tuorum consortio. R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere omnipotens Deus. Qui cum Domino nostro Jesu Christo: (0989D)Sanctoque Spiritu verus in Trinitate permanes unus. Qui humanas mentes ita igne tui amoris accendis: ut fideliter a cunctis queraris. Doce me Domine patientiam: ad sustinendum cuncta adversa. Doce me Domine scientiam scripturarum: ut sic loquar: ne superbiam: sic taceam: ne torpescam. Sic contine: ut non cadam. Sic constringe: ut nunquam dimittas. Placita tibi sunt hec sacrificia: eaque manu Angeli tui: ipse sanctifica. Populum (0990A)tuum Deus ut bonus pastor guberna: et famulorum tuorum. N. requiem dona: et peccatorum vincula resolve gratia tua. Atque erutum a sordibus peccatorum: collegio fac coheredem: Cui merito omnes Angeli et Archangeli: non cessant clamare ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es tu Domine Jesu Christe: qui et justos eternitatis premio ditas: et peccatores ne pereant per penitentiam salvas. Gemitus mei precem placatus intende: et postulantibus remedium benignus concede. Precipitem me esse non sinas: sed freno discipline tue prestringe me. Quod anime est obvium repelle a me: et prosperam misericordie bonitatem largire in me. Ipsud vita mea te habeat sufficientem. (0990B)Ipsud est sanitas mea: te habeat medicinam. Vulnera mea patent tibi: medicinam tuam ne deneges mihi. Infusione Sancti Spiritus tui repleantur munera hujus sacrificii. Tu es Deus meus salvator: et redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Hec hostia panis ac vini: que a me indigno tuo sunt imposita altario: regalibus sedibus tuis eterne omnipotens Deus intuere vultu placabili: et benedic per manus Angeli gloriosi. Accipe conversionem fletus in sacrificio acceptabili tuo: et contritum fac cor: ut suspiret in vulnere suo. Medicinam qua sanetur infunde: et non deseratur vulnere. Sicque jugis peticio te medicum flagitat verissimum: in quo nulla ambiguitas de suscepto: quos suscipis: cura quos curas: sic (0990C)contine ne dimittas. Ad exorandum clamor meus invalidus est: sic eum suscita: quod perveniat ad te. Crassam nubem sine de pectore ineo: et sereno intuitu: hominis nubilum rumpe: adversum me. Ut sanatus per gratiam tuam merear tibi laudes persolvere placitas. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antifona. Domine ne ponas mala mea coram oculis tuis. Quia gravia sunt onera mea: precor te Domine miserere mei.
Ad Orationem Dominicam.
Agnoscens omnipotens Deus flagitia que gessi: vulnera tibi ostendo cordis contriti. Si mala mea respexeris: thartharea vix tormenta sufficiunt. Si pietate intenderis solita: poteris me commutare in melius. Quid non mali ego corruptibilis creatura: (0990D)et quid non boni tu creator et creature fortissimus innovator? Cecidi de manu tua vitio meo: potens es artifex: tibi iterum placitum figurare in melius. Queso omnipotens Deus: dignum me ex indigno tibi efficere a mei peccati crimine: ut merear tibi cum fideli populo tuo e terris clamare libera voce. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0991A)Benedictio. Dominus Jesus Christus qui est omnium consolator: ipse nos benedictionis sue repleat dono. R\. Amen. Et qui peccantes reducit ad viam salutis: ipse nobis concedat gratiam: quam ab eo postulamus. R\. Amen. Quique nos subformavit opificio: ipse nos purget a crimine post multa annorum curricula: suo nos adtrahat in regno superno. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte.
Require in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Repleti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
(0991B)In Quadragesima. Qui venit ad me.
Com. Repletum est gaudio os nostrum. Quere in primo Dominico Quadragesime. fol. 88.
Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi. Quere in prima Missa votiva omnimoda. fol. 444.
Item Missa votiva singularis.
446 Ad Missam. Officium. Miserere mihi Domine: alleluja. Miserere mihi: alleluja. V\. Respice in me Deus: et miserere mei. P. Miserere mihi. V\. Gloria et honor Patri etc. R\. Miserere.
In Quadragesima Officium. Veniat super me Domine misericordia tua: et salutare tuum secundum eloquium tuum. V\. Et omnia alia ut supra.
Oratio. Miserere mihi Domine: miserere mei: et (0991C)quia tibi soli peccavi: indulgentiam criminum: et remissionem peccatorum a te consequi merear. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Regum III ( Cap. VIII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: oravit Salomon Dominum dicens. Domine: omnis homo qui cognoverit plagam cordis sui: et expanserit manus suas in domo hac: tu exaudies in celo: loco habitationis tue. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(0991D)Psallendo. Disrumpe Domine vincula peccatorum meorum. V\. Colloca eum Domine in loco beatorum tuorum.
Dicat Presb. Silentium facite.
(0992A)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. XIII) .
R\. Deo gratias.
Fratres. Offeramus hostiam laudis semper Deo. id est fructum labiorum nostrorum confitentium nomini ejus. Beneficientie autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XV).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Si manseritis in me: et verba mea in vobis manserint: quodcumque petieritis Patrem in nomine meo: petite et fiet vobis. R\. Amen.
(0992B)Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et eum.
Lauda. Alleluja. V\. Miserere mei Domine: miserere mei: quoniam in te confidit anima mea.
In Quadragesima Lauda. Confitebor tibi nimis in ore meo: in medio multorum laudabo eum.
Sacrificium. Averte Domine faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
In Quadragesima Sacrificium. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum: et humiliatum non despicies Deus.
Missa. Aurem misericordie tue pande pulsanti famulo tuo N. eterne omnipotens Deus: et ejus precibus adesto propicius. Auge ei Domine fidem: atque ei omnia peccata dimitte. Accepta sint in (0992C)oculis tuis Domine vota hujus: et oblationem quam tibi offert inspice: et per intercessum Sanctorum tuorum N. imple peticiones ejus: et omnes ipsius exaudi orationes.
R\. Amen.
Alia Oratio. Pie Domine ad majestatis tue concurrimus thronum: preces fundimus supplicantes: ut deleantur scelera: atque universa peccata famuli tui N. per hanc votivam oblationem sentiat indulgentie tue donum: ut per intercessum Sanctorum tuorum: beneficium consequatur eternum.
R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Offerimus Domine hec munera famuli tui N. ut in tuo glorietur nomine: et ejus vota propicius suscipias: peccata dimittas: salutem (0992D)corporis et anime concedas: requiem defunctis tribuas: et celesti regno consortes efficias. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Domine Deus omnipotens: qui dixisti per Jesum Christum Dominum nostrum: pacem (0993A)meam do vobis: pacem meam commendo vobis. Petimus Domine Deus noster: ut pacem quam in tuo nomine propinamus: fixam in cordibus nostris in perpetuum teneamus. Et hanc votivam oblationem quam tibi offert famulus tuus N. suscipere digneris. Et propicius peccata dimitte: salutem concedas: ejus languores placatus semper abstergas.
R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere et laudes: sacrificia spiritualia celebrare: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum Dominum nostrum. Qui factus mundi sacrificium: expiavit effusione sanguinis sui peccata hominum. Ob hoc te deprecamur omnipotens Pater per ipsum: qui pependit (0993B)in ligno propter salutem nostram: ut hanc oblationem 447 que pro famulo tuo N. a nobis offertur sanctificare digneris. Ut sicut Sanctis pervenit ad coronam: ita ei occurrat ad veniam. Ut mereatur per hoc sacrificium a cunctis emundari sordibus peccatorum: et reconciliatum tibi per Jesum: sereno vultu respicias: atque ei omnia peccata dimittas. Severitatem judicii tui ab eo suspendas: et miserationis tue clementiam super eum infundas. Praesta Pater perpetue per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: quem conlaudant Angeli: atque Archangeli non cessant clamare quotidie: una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: unigenitus (0993C)tuus: primogenitus noster. Primogenitus in gratia: unigenitus in natura. Primogenitus: quia nemo ante ipsum. Unigenitus: quia nemo post ipsum. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Recolentes Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: preceptis tuis precamur inclitam tue clementie majestatem: et mysterium passionis Jesu Christi filii tui Domini nostri: ut hic panis: quem lignum crucis coxit: et hic calix: quem torcular passionis expressit: benedictionem tue divinitatis accipiant: veramque salutem sumentibus prestent: ut quicumque exinde sumpserimus: specialem gratiam consequi mereamur. R\. Amen.
(0994A)Ad confractionem panis. Ant. Patientiam habe in me Domine: quia tu fecisti me: posuisti mihi nomen novum: et dixisti mihi: vade et revertere velociter: quia pulvis es: et in pulverem reverteris.
Ad orationem Dominicam.
Exultent in te Domine anime nostre: et placabili pietate suscipiantur a te vota nostra: quesumus: resurrectio unigeniti tui gaudium mentibus nostris tribuat: et tristiciam de cordibus nostris expellat: ut cum jocunditate et voce exultationis obsequia deferamus in conspectu majestatis tue. Ut orationem: quam Dominus noster Jesu Christus filius tuus orare precepit: sic dicere mereamur e terris. Pater noster.
(0994B)Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Vota vestra atque sacrificia clementis Dei gratiam benigne suscipiant. R\. Amen. Orationes vestras exaudiat: vestra peccata dimittat. R\. Amen. Auferat a vobis omnia mala: que gessitis: et tribuat gratiam: quam ab eo deposcitis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: allel. allel.
In Quadragesima. Qui venit ad me.
Com. Repletum est gaudio. Quere in I. hebd. Quadragesime. (0994C)fol. 98.
Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi. Quere in prima Missa votiva omnimoda et omnia alia. fol. 444.
Item Missa de itinerantibus.
Ad Missam. Officium. Angelus Domini bonus comitetur tecum: alleluja: et omnia bona preparet itineri tuo: et iterum cum gaudio revertaris ad nos: alleluja. V\. Mittat tibi auxilium de sancto: et de Syon tueatur te. P. Et omnia. V\. Gloria et honor Patri etc. P. Et omnia.
Oratio. Viam iniquitatis amove a nobis Domine: et de lege tua miserere nobis; ut et peccandi a nobis consuetudinem tollas: et recte vivendi perseverantiam (0995A)tribuas. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Jone Prophete ( Cap. VI).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. State super vias: et videte: et interrogate de semitis antiquis que sit via bona: et ambulate in ea: invenietis requiem animabus vestris ait Dominus omnipotens. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Jacta in Domino cogitatum tuum: et ipse te enutriet. V\. Revela Domino viam tuam: spera in eum. P. Et ipse te.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
(0995B)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Ephesios ( Cap. V).
R\. Deo gratias.
Fratres. Eramus aliquando tenebre: nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate in dilectione: sicut et Christus 448 dilexit nos. Et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. VII).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis: dicens: Petite: et dabitur vobis: querite: et invenietis: pulsate: et aperietur vobis. Omnis enim qui petit: accipit: et qui querit invenit: et pulsanti aperietur. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et (0995C)cum.
Lauda. Alleluja. V\. Eduxit Dominus populum suum in exultatione: et electos suos in letitia. P. Alleluja.
Sacrificium. Deprecatus est populus faciem Dei: et exaudivit illum Dominus: et dedit ei salutem: et immolavit Sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis: alleluja.
Missa. Jesum Christum Dominum nostrum: qui directa itinerantium via: et commeantium salus est indefessa: fratres charissimi prece flagitemus continue: ut hunc famulum suum. N. qua egredietur via: et corporali salute pollentem: et spiritualibus consiliis efficiat fortiorem. Quo et divinis nutibus placeat: et adgressum iter cum prosperitate expediat. R\. Amen.
(0995D)Alia Oratio. Adesto Domine precibus nostris: et iter famulorum tuorum. N. in pace jube dirigere. Comitetur eis gratia tua: infirmitas illis non accedat propria: adversitas eis non impediat aliena. Sit eis (0996A)in comitatu visitatio Angelica: qui eos a delictis expiet: et ab adversis custodiat. Quo in omnibus tuo roborati auxilio: gratia a te instruantur: quid agant: per te acta perficiant: desiderata impleant: ad destinata perveniant: ad propria iterum cum prosperitate succedant. P. Amen.
Post nomina. Oratio. Propiciare supplicationibus nostris: et iter famulorum tuorum. N. precedat gratia tua: et subsequente tua pietate eis comitare. Ut de actu atque incolumitate sua misericordia tua pariter gaudeamus. Defunctorum spiritus et animas in locum refrigerii constitue: et nobis servis tuis. N. indulgentie fructus concede propicius. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Domine Deus patris nostri Abraam: deduc viam famulorum tuorum. N. in pace: (0996B)et illo charitatis divine eos igne incende quo pacifici ad destinata perveniant: per pacem cuncta disponant: et ad desiderata pacis tuo fulti animo pergant. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus; cujus habitatio in charitate: et locus in pace est: per quem nec corporali absentia: catena dilectionis his scinditur: nec sancti amoris quotidianus ardor dum deest: fraterne dilectionis extinguitur: sed potius in desiderio recordationis augetur. Pro quo te petimus et rogamus: ut in nobis maneat vera puraque indefessis dilectio: que fraterne dilectione memorie semper commendet absentes: et de corde non excludat longius abeuntes. (0996C)Dignare Domine prosperum facere iter famulorum tuorum. N. sicut prospere egit Thobias: cui deputasti Angelum Raphaelem. Custodi eos ac defende ab omnibus insidiis inimici: sicut Joseph a fraternis muscipulis eruens: in conspectu Regis gratiam tuitionis ei misericors condonasti. Per quem conlaudant te Domine Angeli atque Archangeli: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es Domine Deus noster: qui nec per spacia locorum: nec per intervalla temporum ab his quos tueris discedis. Adesto quesumus famulis tuis. N. in te ubique fidentibus: et per omnem quam ituri sunt viam: dux eis atque protector esse digneris. Nihil adversitatis eis noceat: cuncta eis sint prospera: ut sub opere (0996D)tue dextere: quod justo petierint desiderio: celeriter consequantur effectum. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Accipe Domine hec famulorum (0997A)tuorum N. votiva sacrificia: eos ubique protege manu tua: et quia tu es via: veritas: et vita: in veritate tua facito eos ambulare: et a via recta nullo modo declinare. Tribue eis mansionem: tribue et defensionem: effectum actionis: et profectum bone deliberationis. Ut nullis scandalis seculi impediantur: nullisque adversitatibus inimicorum fragantur: sed in incolumitate omni 449 manentes: perveniant ad locum quem desiderant: Angelo tuo sancto protegente et precedente. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antiph. Defensor juste defende nos, et libera nos de manu inimicorum nostrorum.
Ad Orationem Dominicam.
Adtende Domine nostram propicius precem, et (0997B)iter famulorum tuorum in prosperitate et salute jube dirigere. Quo et illis et nobis prospera impetremus: cum ad te nunc proclamaverimus dicentes e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dirigat Dominus viam famulorum suorum. N. nosque pro eis exaudiat supplicantes, ut habeant iter rectum: in Domino cor directum. R\. Amen. Desiderata bona cum prosperitate expleant: et ubicunque perrexerint: gratiosi existant. R\. Amen. Ut iter quod nunc adgrediuntur: et in humilitate inchoant: cum prosperitate miserante Domino perficiant. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et (0997C)cum. Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi. Et omnia alia require in I. Missa omnimoda. fol. 443.
Item Missa de tribulationibus.
Officium. A labiis iniquis et a lingua dolosa libera nos Domine: alleluja. V\. Memento congregationis tue: quam creasti ab initio. P. Et a lingua. V\. Gloria et honor Patri. P. Et a lingua.
Oratio. Libera nos Domine a labiis iniquis: et a lingua dolosa: et presta: ut nec peccatori adcusanti auditum prebeat: nec plebs tua ejus disciplinis adquiescat: nec iram tuam suggestio fallax (0997D)commoveat. Sed tua quesumus ipsum inimicum (0998A)humani generis callidum insidiatorem framea divina concide: et pro miseriis pauperum succurre inclita bonitate. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Hester ( Cap. XIV).
R\. Deo gratias.
In diebus illis: oravit Hester Dominum dicens. Memento Domine et ostende nobis in tempore tribulationis nostre. Et da mihi fiduciam Rex Deorum: et universe Domine potestatis. Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis: et transfer cor illius in odium hostis nostri. Nos autem libera a manu sua: et adjuva me: nullum alium habentem auxiliatorem nisi te Domine. R\. Amen.
(0998B)Dicat. Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Da nobis Deus auxilium in tribulatione. Quia vana est salus hominis. V\. In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. P. Quia vana est.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II, Cap. I).
R\. Deo gratias.
Fratres. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi: Pater misericordiarum. et Deus totius consolationis: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos: (0998C)qui in omni pressura sunt. Per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita per Jesum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione: que operatur in tolerantia earundem passionum: quas et nos patimur: et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii passionum estis: sic eritis et consolationis. Non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra: que facta est in Asia. Quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem: ita ut tederet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobis responsum mortis habuimus: sed in Deo qui suscitat mortuos: qui de tantis periculis eripuit nos: et eruet: in quem speramus. Quoniam et adhuc eripiet adjuvantibus vobis per (0998D)fidem: que est in Christo Jesu Domino nostro. R\. Amen.
(0999A)Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. XVI).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Amen amen dico vobis: tristicia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit tristiciam habet: quia venit hora ejus. Cum autem peperit puerum: jam non meminit pressure propter gaudium: quia natus est homo in mundum: et vos igitur nunc quidem tristiciam habetis: iterum autem videbo vos: et gaudebit cor vestrum: et 450 gaudium vestrum nemo tollet a vobis. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Converte Domine luctum (0999B)nostrum in gaudium: et dolores nostros in leticiam: alleluja.
Sacrificium. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicies.
Missa. Deum: qui contritorum non despicit gemitum: et merentium non aspernatur affectum: lachrymosis precibus fratres dilectissimi supplicemus: ut hanc singularis victime hostiam: quam pro tribulatis servis suis N. ad revelationem fidenter offerimus: dignetur acceptare propicius: tribuatque: ut quicquid contra eos diabolica: atque humana molivit adversitas: ad nihilum redigat: et consilio pietatis adlidat. Ut in nullo de adversis lesi: eidem mereantur inlesi offerre sacrificium. R\. Amen.
(0999C)Alia oratio. Domine Jesu Christe: qui nos per multas tribulationes perducis ad regnum tuum, erudiens nos adversitatum jaculis: adversantium acuens machinamentis: oblatam tibi hanc oblationem: quam tibi Ecclesia tua pro liberatione servorum tuorum N. offert: serenus accepta. Non eos fraus humana dejiciat. Non tua deitas ex judicio puniat. Non iniquitas propria: non adversitas arguat aliena: si quid tibi delinquunt: ignosce: siquid offendunt: omnibus tu dimitte: submove ab eis cruciatus mentis simul: egritudines cordis et corporis. Ut te compuncti corde requirant: et a te acti non doleant per te sustentati: adversa despiciant: et a te correcti diligenter exquirant. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Offerentium tibi de nominibus (0999D)recitatis: postulamus misericordiam pietatis tue: ut servis tuis N. in pressuris interesse digneris. Non quo eos vivendo damnes, sed quo eos patiendo salvifices: ut tuo roborati auxilio gratie, ab imminenti liberentur oppressione: hisque a nobis hostiis invocatus: et defunctis concedas requiem postulamus. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Charitas illa: que per Spiritum Sanctum nostris est diffusa visceribus: te Deus Pater (1000A)gemebunda lachrymatione exurat: ut famulos tuos N. ab omni periculo: cruciatu: vel necessitate exemptos: nobiscum facias in tranquillitate et pace semper manere statutos. R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos: qui in omni pressura sunt. De illo fidentes: et per illum in tentatione non deficientes. Ille nos armis justicie: ille galea salutis munit: atque circumdat. Ne adtollamur in prosperis: ne dejiciamur in adversis. Ne immundorum spirituum jaculis: ne adversantium nobis penetremur sagittis. Ut pressure seculi nos ad (1000B)eternam pertrahant gloriam: ut tribulationes mundi dona nobis exaptent celestia. Per quem te summe Deus rogamus: ut precem Ecclesie tue adtendere: et propitiabili dignatione ad hec munera respicere jubeas: que tibi pro visitatione et relevatione pressure servi tui N. offerimus. Jam jam Domine respice super eos vultu placabili: et misericordia singulari. Remove ab eis: quod sevicia majoris promittit: quod iniquorum pravitas intulit: quod pravorum in consiliis adversitas alligavit. Quod ex judicio imminet: quod ex sententia pendet. Quod conspiratione machinatum: quod accusatione convictum: quod propriis iniquitatibus gestum: quod alienis est fictionibus alligatum. Quod pressuris dejicitur: quod cruciatibus premitur: quod angustiis angustiatur. (1000C)Non justiciam tuam in injusticia ejus exerceas: sed potius pietatem tuam in ejus injusticia manifesta: non eos in persecutione dejicias. Non in flagello prosternas: non per murmurationem abjicias: non per tolerantiam perdas. Sed per tribulationem exerce: per pietatem adtolle: per misericordiam rege. Quod per te ab inimicorum jaculis tacti: hac presenti tribulatione exempti: Deum in trinitate consona voce proclamantes atque ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus: qui sic nos hic: tribulationum censura contundit: adversantium stimulis erudit: lacerantium adversitatibus frangit: ut post dolores veniamus 451 ad requiem: post labores: (1000D)inveniamus mercedem: hic tibi Pater omnipotens hec sacrificia: reddat: hic nostris precibus faveat: hic servos tuos N. pro quibus hec tibi offerimus dona: ab omnibus pressuris absolvat: ac redimat: et gratie tue eisdem quantotius multiplex solamen imperciat. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Deus qui tribulatos corde sanas: et mestificatos actu justificas: hanc propicius (1001A)hostiam dignanter accende: quam tibi pro servorum tuorum N. offerimus liberatione. Tu et hec benignus accepta: et illorum pro quibus offertur: sana discrimina. Tribulationum eorum attende miseriam: et angustiarum illorum submove pressuram: ut exuti ab omnibus quibus quatiuntur malis: in tuis semper delectentur exultare judiciis. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antiphona. Domine non ponas mala mea coram oculis tuis: quia gravia sunt onera mea: precor te Domine: miserere mei.
Ad Orationem Dominicam.
Dimitte Deus peccata nostra: et tribue nobis misericordiam tuam. Quo oris nostri alloquio deprecantium servorum tuorum N. humilitatem adtendas: vincula solvas: delicta deleas: tribulationem inspicias: (1001B)adversitatum pellas affectum: peticionis nostre largiaris effectum e celis: cum ad te nunc proclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Benedictio. Christus Dominus: qui vos precepto suo obedientes: pro servis suis liberationem coram se inspicit: gemere faciat: et vos inlatis tribulationibus non preire [ Forte perire]. R\. Amen. Frangat inimicorum vestrorum audaciam: et tribulatione atque adversitate: vobiscum eos perducat ad celestia regna. R\. Amen. Ut pressuris seculi cum illo carentes: et hic et in futuro mereamini esse felices. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(1001C)Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fo. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
In Quadragesima. Qui venit ad me.
Com. Repletum est gaudium. Quere in prima hebdomada Quadrag. fo. 88.
Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi. Quere in prima Missa votiva omnimoda: et similiter omnia alia. fo. 343.
Item Missa quam Sacerdos immolat pro alio Sacerdote fratre suo vivo.
Ad Missam officium: et omnia alia dicantur de Missa quam Sacerdos pro se dicit folio 444. excepta Missa.
(1001D)Missa. Divina ad te Domine fratres mei preceptione commoniti: ut invicem nos diligamus sicut proximos nostros: ut nos ipsos diligamus alternatim: famulum tuum N. Sacerdotem fratrem nostrum te Dominum prece postulare debemus: ut qui votivis (1002A)oblationibus eum tibi propiciari confidunt: nostris precibus in omnibus adjuvemur. R\. Amen.
Alia Oratio. Suscipe Deus supplicantem famulum tuum N. fratrem nostrum Sacerdotem: votivum tibi munus oblatum est: multiplici ob hoc eum locupleta fenore gratiarum. Ut qui te his honorat: in spontaneis votis te largiente ditetur premiis infinitis. R\. Chorus. Amen
Post nomina. Oratio. Fave Deus famuli tui N. pro fratre meo fidelissimo votis: et eum ab omnibus absterge peccatis. Quo hujus sacrificii oblatione placatus: et illius pro quo te poscimus vota acceptes: et defunctos fideles in pace refrigeres. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus qui votivis semper precibus delectaris: devotum famulum tuum Presbyterum (1002B)fratrem meum N. locupleta fenore pacis: ut per hoc id quod offert tibi sit acceptum: quod perpetue pacis fuerit vinculo premunitum. R\. Amen.
Inlatio. Dignum: et justum est: nos tibi omnipotenti Deo vota reddere: quo placeris inspiras: votiva nos inspiratione remuneras. Te ob hoc rogamus supplici prece: ob hanc servi tui N. pro fratre meo oblationem Domine dignanter intendas: et peccata deleas: orationes accipias. Ut liberatus ab omni adversitate: et hic et in eternum sit sanctificatus cum Angelis: qui te sine fine conlaudant: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
452 Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus es Domine Deus omnipotens: qui salubres inspiras res voti: acceptores sacrificii: Christus Dominus (1002C)ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Sanctifica Deus oblationem servi tui fratris mei. N. tibi hec sacrificia delibantis. Donans ei: ut remissionem suorum accipiens criminum: indesinenter tibi votis jugibus famuletur. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antiphona. Domine non ponas mala mea coram oculis tuis: quia gravia sunt onera mea: precor te Domine: miserere mei.
Ad Orationem Dominicam.
Orationem fratres charissimi dicturi dominicam: propter hec votiva primum nos postulare convenit sacrifia: ut divina bonitas oblatorem famulum suum: N. Presbyterum fratrem meum famulum suum oblatis preveniat in benedictione dulcedinis: nos quoque (1002D)sequenter exaudiat ad se proclamantes e terris. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Fideli sermone servi sui N. pro fratre (1003A)suo votum Dominus clementer acceptet: et ab omnibus suis peccatis justificet. R\. Amen. Vota ejus sacrificando multiplicet: et orationes ejus jubeat exaudire. R\. Amen. Quo cum universitate electorum: et pie sacrificium suum Domino reddat: et se in omnibus eidem placiturum exhibeat. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo Corporis Christi. fo. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja.
Oratio. Corpus Domini nostri. Quere in I. missa omnimoda et similiter omnia alia. fo. 443.
(1003B)Missa de uno infirmo. Officium.
Miserere mihi Domine: alleluja. V\. Quoniam infirmus sum. Sana me Domine: alleluja: alleluja. V\. Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo. P. Quoniam infirmus.
In Quadragesima. Officium. Miserere mihi Domine: miserere mihi. V\. Ecce tempus est: ut miserearis mihi.
Omnia alia ut supra.
Oratio. Miserere mihi Domine: miserere mihi: et ne me infirmitas afferat in mortem. Sana me Domine: ut anima turbata per culpam sit tranquilla per gratiam: effunde medicinam egroto: et veniam presta delictis. R\. Chorus. Amen.
Dicat Presbiter. Per misericordiam tuam Deus noster: (1003C)qui es benedictus: et vivis: et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Lectio libri Esaye Prophete (Cap. XXXVIII).
R\. Deo gratias.
In illis liebus. Egrotavit Ezechias Rex usque ad mortem: et introivit ad eum Esayas filius Amos prophete et dixit. Hec dicit Dominus Deus. Precipe domui tue: quia morieris enim: et non vives. Qui convertit faciem ad parietem: et oravit Dominum dicens. Obsecro Domine: memento mei: quomodo ambulaverim coram te in veritate: et corde perfecto: et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. Et antequam egrederetur Esayas mediam partem atrii: factus est sermo (1003D)Domini ad eum dicens. Revertere: et dic Ezechie duci populi mei: Hec dicit Dominus Deus David patris tui. Audivi orationem tuam: et vidi lachrymas tuas: et ecce sanavi te: et adjiciam super dies tuos quindecim annos et sanabo te: et de manu Assiriorum protegam te: dicit Dominus exercituum. R\. Amen.
(1004A)Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Psallendo. Exaltabo te Domine: quoniam suscepisti me. Nec delectasti inimicos meos super me. V\. Domine Deus meus clamavi ad te: et sanasti me: et eduxisti ab inferis animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum.
Dicat Presbit. Silentium facite.
Sequentia Epistole Jacobi Apostoli ad duodecim tribus ( Cap. V).
R\. Deo gratias.
Charissimi. Tristatur aliquis vestrum: oret equo animo: et psallat. Infirmatur quis in vobis: inducat Presbyteros Ecclesie: et orent super eum: ungentes eum oleo sancto in nomine Domini: et oratio fidei (1004B)salvabit infirmum: et allevabit eum Dominus. Et si in peccatis sit: remittentur ei. R\. Amen.
453 Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. VIII) .
Illo in tempore. Cum venisset Jesus in domum Petri: vidit socrum ejus jacentem: et febricitantem. Et tetigit manum ejus: et dimisit eam febris. Et surrexit: et ministrabat ei. Vespere autem facto obtulerunt ei multos demonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit. R\. Chorus. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Lauda. Alleluja. V\. Veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium (1004C)tuum. R\. Alleluja.
In Quadragesima. Lauda. Laudabo nomen Dei mei cum cantico: et magnificabo eum in laude.
Sacrificium. Deprecatus est populus faciem Dei: et exaudivit illum Dominus: et dedit ei salutem: et immolavit Sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis: alleluja.
In Quadragesima. Sacrificium. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.
Missa. Valde quidem pavescimus Domine: ne inlata nobis temporalis ad purgationem non expiet ultio: dum murmurare non pertimescimus in flagello. Sed quia peccatis ingruentibus obcecamur: tu corda nostra inradia afflatu intime visionis: quo (1004D)et juste nobis a te credamus penas infligi: et cruciatione inlati supplicii: ab omnibus mereamur criminibus expiari. Specialiter quoque te quesumus omnipotens Deus pro famulo tuo N. ut quia culpas atque errata sua ante altare tuum aperit: criminis beneficium sentiat corrigendi. R\. Amen.
(1005A)Alia Oratio. Jesu Salvator humani generis: qui corpus in te suscipiens nostre mortalitatis: alios ad purgationem feriendo castigas: alios ad damnationem flagellando reservas. Te suppliciter quesumus: et humili devotione precamur: ut famulum tuum N. quem egritudinis molestia quassat: pietatis tue miseratio resecatum absolvat. Da ei Domine: quicquid pietati tue deliquit in seculo: totum in eo puniat inlata correptio. Dolorum ejus ac febrium: ita sana discrimina: ut cum his etiam ejus aboleantur piacula. Non indurando pena coerceat reum: sed absolvat miseratio jam prostratum. Mitiga in eo Pater et Domine estus febrium: putredines ulcerum: contractiones nervorum: atque cunctarum cruciationes infirmitatum. Sit in eo quesumus ita respectus (1005B)pie parcentis: ut nec infirmitatum ulterius saucietur stimulis: nec penam post transitum sentiat de commissis. R\. Amen
Post nomina. Oratio. Deus in cujus libro sunt vocabula renotata mortalium: concede nobis omnibus veniam delictorum. Et presta nobis famulis tuis: ut famulum tuum N. quem immensus languor excruciat: miseratio tua reparet ad medelam. Et cui ambitio piaculi adduxit dolorem: adducat etiam confessio salutis optabilem sanitatem. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Pacem tuam quesumus Domine infunde visceribus nostris: qui eam discipulis tuis commendasti ascensurus in celos. Quo ita cor nostrum satietate tue abundet dulcedinis: ut charitate Sancti Spiritus affluentes: tolerabiliter sustineamus (1005C)in hoc corpore pro nostris criminibus inlata flagella: cum te recogitaverimus sustinuisse pro impiis crucis dura exitia. R\. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere: Domine sancte Pater omnipotens Deus: qui sic humanum genus et in hoc corpore tribulationis censura conteris: in edificio illo patrie celestis: nec securis habeat quod remordeat: nec ascia quod contundat. Non tribulatio quod exurat: non infirmitas quod excoquat. Non adtritio quod deprimat: non molestia quod consumat. Non periculum quod perimat. Non adversitas quod distendat. Non casus quod diruat: non coangustiatio quod obstrudat. Quod hic diversus est adversitatibus extra contusus: atque (1005D)expiatus homo erroribus: merito jam ibi purus: purum videat Deum. Quo ornamentis civitatis ipsius mereatur affigi post transitum: 454 habens locum sibi a Deo solius glorie preparatum. Pro quo te poscimus sancte Pater omnipotens Deus: ut famuli tui N. culparum nodositates expurges: et cunctas egrimoniorum molestias expies. Removeantur ab eo febres corporum ad salutem: et moriantur in eo voluntates proprie: ad libidinis evacuandam perniciem. Expelle ab eo ferocissimos corporum morbos: egrimoniorum virulenta pericula: contractiones febrium: atque universarum molestiarum perniciosa (1006A)discrimina. Sicque cum eo misericordia consiliis age: ut et hic illum infirmitas a lapsibus viciorum expurget: et reparatio visitationis tue quantotius corroboret ad salutem. Expolietur criminibus in atritione flagelli: et vestiatur virtutibus in expiatione delicti. Da ei Domine: ut quicquid temporaliter flagellatur in corpore: perpetuam ei proficiat ad salutem. Da ei tolerandi tuis in persecutionibus votum: ut tolerantie sue perficiat fructum. Sitque ei amabilius pro admissis criminibus: in carne sustinere penuriam: dum hoc sibi opitulari crediderit ad coronam. Ut feliciter peragens hujus vite excursum: ad te perveniat in ablutione peccaminum: sortemque capiat in terra viventium. Preconia tibi depromat laudum: cum omni milicia Angelorum ita proclamans: (1006B)atque dicens. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus: Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui ideo delinquentibus occasionem tribuit corrigendi: ut non sit in eis quod puniat censura judicii. Ob hoc te per ipsum pie Pater exposcimus: ut hoc accipias pro sacrificio laudis: quod famulus tuus N. adteritur virga correctionis. Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Sana quesumus Domine vulnera famuli tui N. egritudinem perime: peccata dimitte. Oblationem suscipe: et sic eum flagella in seculo: ut post transitum Sanctorum mereatur adjuvari consortio. R\. Amen.
Ad confractionem panis Ant. Domine si vis: potes (1006C)me salvare.
Ad Orationem Dominicam.
Deus in cujus manu est correctionis judicium: et salvationis ac misericordie votum: quique flagellas peccatores. ut redeant: et occasionem admonendi tribuis ne recedant. Presta nobis quesumus supplicibus tuis: ut eo momento famulo tuo N. integritas salutis a te dirigatur e celis: qua fide: quo fomento nos proclamaverimus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Omnipotens Deus: qui fidelissimum famulum suum N. corporali corripit vulnere: ipse (1006D)vos et illum a corporis mentisque egritudinibus expiet. R\. Amen. Quique nostram in se suscepit infirmitatem: ipse vobis et illi tribuat tolerantie sine fine mercedem. R\. Amen. Sicque omnes in commune ejus pietas foveat: ut nec correptione nostra salus deseviat: nec desperatione infirmitas inlata succumbat. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate. Require in festo corporis Christi. fo. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus (1007A)Domine alleluja: alleluja: alleluja. In Quadragesima. Qui venit ad me.
Com. Repletum est gaudio. Quere in I. hebd. Quadragesime. fo. 98.
Oratio. Corpus Domini nostri. Quere in I. Missa omnimoda. Et similiter omnia alia. fo. 443.
Missa pro Infirmis. Officium.
Salvos nos faciat dextera tua: alleluja: et exaudi nos Domine Deus noster: alleluja: alleluja. V\. Ad te levamus oculos nostros: qui habitas in celis. P. Et exaudi nos. V\. Gloria et honor Patri. P. Et exaudi.
Oratio. Miserere nobis Domine: miserere nobis: et quia tibi soli peccavimus: indulgentiam criminum (1007B)et remissionem omnium peccatorum a te consequi mereamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Hieremie Prophete ( Ca. XXIX).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Ecce ego visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum bonum: et reducam vos ad locum istum. 455 Ego enim scio cogitationes: quas cogito super vos: ait Dominus. Cogitationes pacis: et non afflictionis: ut dem vobis fidem et patientiam: et invocabitis me: et timebitis me: et exaudiam vos. Querite me: et invenietis: cum quesieritis me in toto corde vestro: inveniar a vobis: ait Dominus omnipotens. R\. Chorus. Amen.
(1007C)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Chorus. Et cum.
Psallendo. Salva plebem tuam: et benedicito hereditatem tuam Domine. V\. Et rege eam: et extolle usque in eternum.
Dicat Presb. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum. ( Ca. V).
R\. Deo gratias.
In diebus illis: augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum: ita ut in plateis ejicerent infirmos: et imponerent in lectulis et grabatis: ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quempiam eorum. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum in Hierusalem afferentes egros et vexatos ab spiritibus immundis: qui (1007D)curabantur omnes. R\. Amen.
Lectio Sancti Evangelii secunaum Mattheum ( Ca. IV).
Illo in tempore: Dominus noster Jesus Christus circumibat civitates et omnia castella: docens in sinagogis eorum: et predicans Evangelium regni: (1008A)et curans omnem languorem: et omnem infirmitatem in populo. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. O Domine salvos nos fac: o Domine bene prosperare.
Sacrificium. Deprecatus est. Quere in Missa de uno infirmo. fo. 452.
Missa. Domine Jesu Christe: qui es verus medicus: et medicina celestis propiciare nobis: et fer opem nobis. Sana Domine omnem languorem: et omnem infirmitatem in populo. Aufer a nobis: et animarum et corporum morbos: pestes et valetudines universas absterge: causisque etiam vulnerum propiciatus occurre. Ut dum iniquitates avertis: (1008B)egritudines cures.
R\. Amen.
Alia Oratio. Corripe nos Domine in misericordia: et non in furore: qui et corripiendo parcis: et parcendo remittis: et miserando convertis. Ut et correctione tua corrigamur: et indulgentia consolemur: ut et disciplina erudiamur: et medicina sanemur. Ut et fervore castigemur: et pietate salvemur. Placeat ergo tibi Domine: liberare nos famulos tuos N. et parcendo corrigere: ac corripere: non perdere nos.
R\. Chorus. Amen.
Post nomina. Oratio. Recursis nominibus offerentium fratres dilectissimi: preces fundamus ad Dominum: ut oblatio: que offertur in sanctis: (1008C)proficiat ad salutem infirmis: baptismate recreatis. Tuam vero Domine clementiam exoramus: ut omnes metu territos: inopia afflictos: tribulatione vexatos: morbis obrutos: suppliciis deditos: debitis obligatos indulgentia tue pietatis absolvat.
R\. Chorus. Amen.
Ad pacem Oratio. Miserere nobis Domine: miserere nobis: dum non miseria miseros consumere: sed misericordia liberare festinas. Nec dum delicta absorbere: sed expiare peccatores intendas. Sentiamus Domine manum tuam medentem: potius quam percutientem. Foventem magis: quam ferientem: ut sic presentia adhibeas flagella: ut supplicia arceas sempiterna. Atque famulos tuos N. pietate paterna (1008D)corripias: non abjicias: erudias: non confundas. Tribuasque propicius cunctis: peccatorum ac temporum pacem: et egris integerrimam ac plenissimam sanitatem. R\. Chorus. Amen.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum Christum filium (1009A)tuum Dominum nostrum. Qui peccata nostra portavit in corpore suo super lignum: cujus vulnere sanati sumus. Cujus adtactu vis febrium mox recessit: cujus sermone confestim surdus audivit: cujus jussu mutus fari non distulit: claudus cucurrit: cecus vidit: egrotus relevatur: debilis stetit: surdus sincere audit: laxavit nervos aridus: aquosum alvum desiccavit idropicus: lectulum in quo jacebat detulit paraliticus: luridam cutem amisit leprosus: surrexit de sepulchro quatriduanus. Per ipsum te ergo Domine cum lachrymis postulamus: ut sacrificii hujus oblatione placatus acceptes: 456 et peccantibus veniam: et languentibus conferas medicinam. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus. (1009B)Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus: Dominus noster Jesus Christus filius tuus. Qui languores nostros ipse portavit: et medicamentum nobis ex crucis sue confixione adhibuit. Quique solus valet fovere languida: exhilarare tristia: et sanare infirma. Christus Dominus ac redemptor noster eternus.
Post pridie. Oratio. Credimus Jesu Christe: te esse omnium salvatorem. Ob hoc petimus: ut sacrificia nostra placatus accipias. Et egritudinum morbos propiciabili medicina repellas. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Ant. Virtus nostra Domine (1010A)esto firmamentum infirmis: esto refugium et liberator oppressis.
Ad Orationem Dominicam.
Christe Domine: qui es medicus salutaris: tribue languidis famulis tuis subsidium medicine celestis. Ut dum corde vel corpore valemus: incolumes cum fiducia tibi proclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Salutiferam vobis Dominus de regnis celestibus dirigat medicinam. R\. Amen. Precibus vestris optimus suffragator occurrat; vestraque desideria pius in bono suscipiat. R\. Amen. Omnia mala a vobis aufferat: et quecunque sunt bona: vobis vestrisque concedat. R\. Amen. Per misericordiam (1010B)ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate. Quere in festo corporis Christi. fol. 267.
Com. Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine: alleluja: alleluja: alleluja. In Quadragesima. Qui venit ad me.
Com. Repletum est gaudio. Quere in I. hebd. Quadragesime. fol. 98.
Com. Corpus Domini nostri. Quere in I. Missa votiva omnimoda. fol. 443.
Missa defunctorum et pro Episcopo.
Antequam dicat Chorus officium: faciat Presbiter (1011A)confessionem: et facta confessione ascendat ad Altare: et dicat alta voce in medium altaris. Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Et tunc incipit Chorus officium modo ut supra. Officium.
Tu es portio mea: Domine: alleluja. In terra viventium: alleluja. alleluja. V\. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. P. In terra. V\. Gloria et honor Patri. P. In terra.
In Quadragesima. Officium. Clamavi ad te Domine: et dixi: tu spes mea es: portio mea in terra viventium. V\. Educ de carcere animam meam ad (1012A)confitendum nomini tuo. P. Portio mea. V\. Gloria et honor Patri
Dicat Presbiter. Per omnia semper secula seculorum. R\. Amen.
Oratio. Consolare Domine animam famuli tui Episcopi N. patris nostri: pro cujus memoria obtulimus munera hujus sacrificii. Ut sicut Christo filio tuo Domino nostro militavit in carne: cum Sanctis omnibus resurgat in gloriam sempiternam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(1013A)Lectio Libri Job ( Cap. VII).
R\. Deo gratias.
In diebus illis. Locutus est Job dicens. Induta est caro mea putredine: et sordibus pulveris cutis mea aruit: et contracta est. Dies mei velocius transierunt: quam a texente tela succiditur: et consumpti sunt absque ulla spe. Memento quia ventus est vita mea: nec revertetur oculus meus ut videat bona: nec aspiciet me visus hominis. Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus: qui preteriri non poterunt. Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me: et abscondas me: donec pertranseat furor tuus: et constituas mihi tempus in quo recorderis mei: et erit requies mihi. R\. Amen.
(1013B)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Domine exaudi me in tua justicia. P. Et ne intres in judicio cum servo tuo. V\. Expandi manus meas ad te Domine: anima mea velut terra sine aqua: cito exaudi me Domine. P. Et ne intres.
Dicat Presb. Silentium facite.
Lectio Epistole Pauli Apostoli ad Thessalonicenses. ( Cap. IV).
R\. Deo gratias.
Fratres. Nolumus vos ignorare de dormientibus: ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. Si enim 457 credimus quod Jesus mortuus est: et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt (1013C)per Jesum: adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini: quia nos qui residui sumus in adventum Domini: non preveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de celo: et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus qui relinquimur: simul rapiemur cum illis obviam Christo in aera: et sic semper cum Domino erimus. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem. ( Ca. XI).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Amen amen dico vobis. Ego sum resurrectio et vita: qui vivit et credit (1014A)in me: etsi mortuus fuerit: vivet. Et omnis qui vivit et credit in me: non morietur in eternum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Animam quiescentem de inferno erue Deus: paradiso restitue: alleluja.
Sacrificium. Averte Domine faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele: alleluja.
In Quadragesima. Lauda. Laudabo nomen Dei mei cum cantico: magnificabo eum in laude.
Sacrificium. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum: et humiliatum Deus non despicies.
(1014B)Missa. Kyrieleison. Chorus respondeat. Christeleison. Kyrieleison. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Oratio. Omnipotens sempiterne Deus: tuam clementiam flagitamus propter animam famuli tui Episcopi N. qui catholicam tenuit fidem: et tibi ministravit: quem de hoc seculo ad eterna secula vocasti: ejus dimitte peccata: vicia solita: ut pietate tua ad immarcescibilem coronam inter Sanctos tuos jubeas eum collocare. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc.
Alia Oratio. Deus: in cujus potestate animas omnium esse credimus: deprecamur sanctam clementiam tuam: ut animam famuli tui Episcopi N. in locum Patriarcharum ac Sanctorum virorum adsocies: (1014C)et nos pro eo tuam majestatem humiliter exoramus: propitius exaudias: ut adjutus pietatis tue suffragio: tribuas ei requiem. Nobisque famulis tuis remissionem peccatorum cum eo concedas. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Ineffabilem clementissime Pater tuam deprecamur clementiam: et pietatem: ut animam famuli tui Episcopi N. pro quo hodierna die ante tuum venerabile altare exoramus: ut digneris eum in libris celestibus adscribere: et siqua sunt ab eo contracta vicia: ab oculis absterge: simulque nostrorum defunctorum animabus requiem tribue: et cum Sanctis omnibus dona capere permitte. Ut cum die illo clementissimus unigenitus filius tuus Dominus (1015A)noster Jesus Christus venerit: eum ab omni scelere criminum purificatum inveniat. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Te supplices deprecamur omnipotens Deus pro anima famuli tui Episcopi N. qui in dominica pace predecessit: ut anime de seculo cedenti lucida pax tribuatur. Beatis quoque cetibus Sacerdotum et gaudiis interesse mereatur continue: et cum illis videre Domini nostri Jesu Christi majestatem. R\. Amen.
Dicat. Presb. Quia tu es vera pax nostra: et charitas indisrupta: qui vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto unus Deus in secula seculorum. R\. Amen.
Hic Sacerdos ponat manus super calicem et dicat. Aures ad Dominum. Chorus respondeat. Habemus (1015B)ad Dominum. Elevet manus de super calice et dicat. Sursum corda. R\. Chorus. Levemus ad Dominum. Statim dicat. Deo ac Domino nostro Jesu Christo. modo ut scriptum est in omnium Offerentium. fol. 227.
Inlatio. Dignum et justum est omnipotens Deus: nos tibi gratias agere: spiritualiaque sacrificia celebrare in omni tempore: vel in hoc die: quod tibi offerimus pro anima famuli tui Episcopi N. qui es Sacerdos verus et Pontifex sempiternus. Qui auxilium fidei tribuis: et spei premium donas. Qui firmas dubios: et patefacis obscura. Qui per unigenitum tuum Dominum nostrum Jesum Christum hec omnia operaris: et ab inferno inferiori animas omnium ad lucem eternam adtrahis: 458 per ipsum (1015C)te obsecramus omnipotens Deus: ut Episcopus tuus N. habeat veniam delictorum: et dimitte crimina et ejus peccata: ut justicie induatur coronam. Ut mundatus ab omni crimine: diem judicii cum gaudio suscipere mereatur intrepidus. Presta Domine: quia te conlaudant Angeli: atque Archangeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(1016A)Post Sanctus dicat Presbiter alta voce.
Osanna in excelsis. Vere sanctus: vere benedictus: et gloriosus Dominus noster Jesus Christus. Qui promissionum suarum bonis: eternorum nobis gaudia patefacit: et vivere post obitum animas fidelium protestavit Christus Dominus ac redemptor eternus.
Dicat Presb. post pridie alta voce.
Oratio. Suscipe et sanctifica omnipotens hanc hostiam: quam pro anima Sacerdotis tui Episcopi N. tibi offerimus: ut sacrificii oblatio ad refrigerium anime ejus et gaudium: te miserante proveniat. R\. Amen.
Hic Presb. discooperiat calicem: et accipiat corpus Domini: et ponat super calicem: et dicat. Dominus (1016B)sit semper vobiscum. R\. Et cum. Et statim ostendat populo corpus Domini. Et chorus respondeat. R\. Scilicet. Requiem eternam.
Ad confractionem panis. R\. Requiem eternam det tibi Dominus: lux perpetua luceat tibi: et repleatur splendoribus anima tua: et ossa tua reviviscant de loco suo.
Ad Orationem Dominicam.
Precamur Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus pro famulo tuo Episcopo N. Sacerdote tuo defuncto: ut eum ab omnibus piaculis liberatum: in illa tibi placentium Sacerdotum numerositate adscribas: et eorum illic coram te societate letetur: quem hic paris cura regiminis habuit. Pater noster.
(1016C)Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Adsit misericordia tua precibus nostris: ut ex more solito Sacerdotis tui Episcopi N. exempti animam: pietate tua refrigerii rore perfundas. R\. Amen. Fruatur paradisi amenitate quietis opaca: atque amenis vegetatus in loca nemoribus (1017A)laureata. R\. Amen. Ut in illam te auxiliante veniat regionem: ubi exultans appareat cum exercitu Angelorum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Hic dicat Chorus. Qui venit ad me: non esuriet: qui credit in me: non sitiet unquam. V\. Ego sum lux mundi: et qui sequitur me: non ambulat in tenebris: sed habebit lucem vite. P. Qui venit ad me. V\. Qui manducat meam carnem: et bibit meum sanguinem: in me manet: et ego in illo. P. Qui venit ad me. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Qui vivit et credit in me non morietur in eternum.
Com. Repletum est gaudio os nostrum: et lingua (1017B)nostra in exultatione.
Oratio. Pietatis immense Pater: et Domine: presta supplicantibus nobis: ut famulus tuus Episcopus N. pater noster: cujus hodie in hoc sacrificio memoriam agimus: ab omni culpe nexu expiatus: indemnis accipiat gratiam premii: pro gratia sacramenti. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anima ejus per misericordiam Dei sine fine requiescat in pace. R\. Deo gratias.
Missa pro uno Sacerdote defuncto. Officium.
Tu es portio mea. Require retro in Missa de episcopo (1017C)fo. 456. Hic faciat Presb. ut dictum est retro in Missa pro Episcopo scilicet antequam dicat Chorus Officium.
Oratio. Deus eterne: quem in veritate fidei sunt anime nostre sitientes: velut terra: animam famuli tui Sacerdotis N. celestis roris perfusione refrigera: quo tristis loci habitatione mutata: superne regionis mereatur jocundari et letari in patria. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Job ( Cap. XIX).
R\. Deo gratias.
In illis diebus: locutus est Job dicens. Scio enim quod redemptor meus vivit: et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et rursus circundabor pelle (1017D)mea: et in carne mea videbo Dominum. Quem visurus sum ego ipse: et oculi mei conspecturi sunt: et non alius: reposita est hec spes mea in sinu meo: et hereditas mea in Deo meo. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
459 Psallendo. Domine exaudi me in tua justicia. P. Et ne intres in judicio cum servo tuo. V\. Expandi manus meas ad te Domine: anima mea velut (1018A)terra sine aqua: cito exaudi me Domine. P. Et ne intres.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( Cap. XIV).
R\. Deo gratias.
Fratres. Nemo vestrum sibi vivit: et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus: Domino vivimus. Sive enim morimur: Domino morimur. Sive enim vivimus: sive morimur: Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est: et resurrexit: ut vivorum et mortuorum dominetur.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. V).
(1018B)Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Amen amen dico vobis. Quia qui verbum meum audit: et credit ei qui me misit: habet vitam eternam: et in judicium non veniet: sed transiet de morte ad vitam. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Animam quiescentem.
Sacrificium. Averte Domine.
In Quadragesima. Lauda. Laudabo nomen Dei.
Quere retro in Missa de Episcopo. folio 456.
Hic Presbiter dicat. Kyrieleison.
Et Chorus respondeat. Christeleison. Kyrieleison. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Missa. Omnipotens sempiterne Deus: cui nunquam (1018C)sine spe sempiterne misericordie supplicatur: propiciare anime famuli tui Sacerdotis N. pro qua tibi supplicamus: ut eum qui de hac vita in tui nominis confessione decessit: Sanctorum tuorum numero facias adgregari. R\. Amen
Alia Oratio. Propiciare quesumus Domine anime famuli tui Sacerdotis N. pro qua tibi supplicamus: et hostias placationis offerimus. Et quia in hac luce fidei mansit catholice: ejus retributio condonetur in vita futura. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Deus vite dator et humanorum corporum: qui te a peccatoribus exorari voluisti: exaudi preces nostras: quas speciali devotione propter animam famuli tui Sacerdotis N. tibi lachrymabiliter fundimus. Ut liberare eam ab inferorum (1018D)cruciatibus: et conlocare inter agmina sanctorum tuorum digneris. Veste quoque celesti et stola immortalitatis indui: ac Paradisi tui amenitate: eum jubeas confoveri. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Obsecramus misericordiam tuam eterne omnipotens Deus: qui hominem ad imaginem tuam creare dignatus es: ut spiritum et animam famuli tui Sacerdotis N. quem rebus humanis exemptum: ad te accersiri jussisti: blande et misericorditer susceptum (1019A)in pacis regione jubeas conlocari. Quo omni labe purgatus peccaminum: beatorum perfruatur sine fine consortio. R\. Amen.
Hic faciat Presb. secundum quod dictum est in I. Missa de Episcopo. fol. 456.
Inlatio. Dignum et justum est omnipotens eterne Deus: in omnibus judiciis tuis exultare: teque in universis operibus conlaudare. Quamvis etenim humano generi mortis sit inlata conditio: pectora nostra animosque conturbet: clementie tue dono spe future immortalitatis erigimur: ac memores eterne salutis non timemus lucis hujus sustinere jacturam. Quoniam beneficio gratie tue: fidelibus vita non tollitur: sed mutatur. Et anime corporeo ergastulo liberate: horrent mortalia: dum immortalia consequuntur. (1019B)Unde quesumus: ut famulus tuus sacerdos N. in beatorum tabernaculis constitutus: evasisse carnales angustias glorietur: diemque judicii fiducia: voto glorificationis expectet: proclamans et dicens. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post sanctus: faciat Presbiter modo ut dictum est in prima missa de Episcopo. folio 458.
Sancte Deus cui omnia vivunt: et cui non pereunt moriendo corpora nostra: sed mutantur in melius. Te supplices deprecamur: ut in adventu unigeniti tui: cum geminam jusseris sistere plebem: jubeas famulum tuum sacerdotem N. a numero disgregare malorum: et evadere eterna cruciamina inferorum. Ut juste indeptus premia vite: semper inextinctam mereatur auram luminis possidere. Ac de 460 (1019C)ultione securus: placidis letetur in oris semper victurus: semperque in luce futurus. Per Christum Dominum ac redemptorem eternum.
Post pridie. Oratio. Tibi Domine commendamus animam famuli tui Sacerdotis N. ut defunctus seculo tibi vivat: et siqua per fragilitatem mundane conversationis peccata admisit: tu misericordiosissime Deus venia pietatis absterge. R\. Amen. R\. Ne recordaveris peccatum ejus Domine: quando veneris judicare seculum per ignem.
Ad Orationem Dominicam.
Hanc igitur oblationem: quam tibi pro requie famuli tui Sacerdotis N. offerimus Domine: quesumus: ut placatus accipias: et tua pietate concedas: ut mortalitatis nexibus absolutus in cathalogo electorum (1019D)resuscitari mereatur ad vitam. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Benedictio. Christus Dominus oblatam a vobis ob remedium famuli sui Sacerdotis N. suscipiat precem: et vobis post transitum eternam preparet mansionem. R\. Amen. Quique morte sua mortis destruxit imperium: secunde mortis ab eo aufferat dominatum. (1020A)R\. Amen. Ut in die judicii ab auditu malo salvatus: cum electis omnibus regnum adipiscere mereatur securus. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Qui venit ad me.
Com. Repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra in exultatione.
Oratio. Precamur te Deus omnipotens ut defuncti animam intercedentem: ac de tua pietate misericordiam sperantem: sic a delictis omnibus absolvas: ut nullam in eterna confusione ob noxam teneatur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. In nomine Domini nostri Jesu Christi: anima ejus (1020B)per misericordiam Dei sine fine requiescat in pace.
Dicat Chorus. Deo gratias.
Missa pro Diachono vel Subdiachono. Officium.
Hic dicat Sacerdos confessionem et omnia alia: antequam chorus incipiat officium: ut dictum est in Missa de Episcopo defuncto. folio 456.
Officium.
Tu es portio mea Domine: alleluja: in terra viventium: alleluja: alleluja. V\. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. P. In terra. V\. Gloria et honor Patri. P. In terra.
In Quadragesima. Officium. Clamavi ad te Domine: et dixi tu spes mea es: portio mea in terra viventium. V\. Educ de carcere. P. In terra.
(1020C)Oratio. Deus eterne.
Quere in Missa de uno Sacerdote defuncto. fol. 458. Lectio libri Job.
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Audi me Job: tu confortare in me semper: et non derelinquam te. Et dicit Job. Tu es Dominus Deus meus: et nomen tuum invocatum est super me. Expecto Domine: ne derelinquas me. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Domine exaudi.
Quere retro in Missa de Episcopo. folio 456.
Dicat Presb. Silentium facite.
(1020D)Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos.
R\. Deo gratias.
Fratres. Omnia autem in charitate fiant: et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Johannem ( Cap. V).
Illo in tempore. Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Amen: amen dico vobis. Quoniam qui audit verbum meum: et credit (1021A)ei: habet vitam eternam: et in judicium non veniet: sed transiet de morte ad vitam. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. Animam quiescentem de inferno erue: Deus paradiso restitue: alleluja.
Sacrificium. Quid dignum offeram Domino. Curva genua Deo excelso: alleluja.
In Quadragesima. Lauda. Laudabo nomen Dei mei cum cantico: et magnificabo eum in laude.
Sacrificium. Offerte Domino mundum sacrificium: offerte Domino gloriam et honorem. P. Mundum sacrificium. V\. Gloria 461 et honor Patri. P. Mundum sacrificium.
Dicat Presb. Kyrieleison.
(1021B)Chorus respondeat. Christeleison. Kyrieleison. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Missa. Deus vera pietas: et pia veritas: invicta clementia: et bonitas. Qui nos a morte volens eripere: Dominum nostrum Jesum Christum mortem fecisti subire: ut illius usque ad infernum descensus noster esset ad celum ascensus: te suppliciter postulamus: ut spiritum famuli tui N. quem de hujus seculi erumnis ac peregrinatione precepisti vocari: universa delictorum concessa remissione: in Abrahe gremio jubeas conlocare. R\. Amen.
Alia Oratio. Obsecramus piissime Pater: ut famulum tuum N. quem superni fontis genitalis abluit unda: edax non audeat contingere flamma. Et quem unigeniti tui cruor redemit effusus: non sinatur vermis (1021C)vorare perpetuus. Sed celici agminis deductione protectus: feralia ultricium penarum ergastula transgrediatur inlesus: et paradisi tui potiatur suavitate securus. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Offerentium muneribus recitatis: te Dominum summe poscimus pietatis: ut hec oblata nostra benigne suscipiens: et sincere pacis dulcedinem tribuere vivis: et requiem jubeas prestare defunctis. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Deus: qui es omnium spirituum requies: et pax preciosa Sanctorum: quesumus ineffabilem potentiam tuam: ut remissa famuli tui N. omni offensa noxarum: plenam pacis tue gratiam consequatur. R\. Amen.
Hic faciat Sacerdos ut in I. Missa de Episcopo. (1021D)fo. 456.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: omnipotens Deus receptor animarum et indultor omnium criminum: tibi in commemorationem famuli tui N. tibi gratias agere: hostiam laudis offerre. Unde tremendam majestatis tue: indeficientemque quesumus pietatem: ut famuli tui N. quorum hodie facimus commemorationem: non tartareas tenebras: aut triste chaos habitationem incurrat. Sed his tabernaculis conlocatus: quibus gratiarum (1022A)ubertas jocundo splendore inluminatur: eternam beatitudinem possideat: ac Sanctorum cetibus sociatus: futuri judicii diem cum voto gratulationis expectet: et cum omnibus Sanctis hymnum celesti modulatione personet: et dicat. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus alta voce. Osanna in excelsis. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus: qui mortem moriens superavit: et resurgendi nobis januam patefecit. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Te Jesu bone venisse jam credimus: te venturum quoque fideliter predicamus: unde petimus et rogamus: ut famulus tuus N. ob cujus memoriam hec sacrificia veneranda litamus: (1022B)quando superni examinis tempore angelicus clangor concusserit mundum: corpus quod corruptibile deposuit: perspiciat incorruptum: et quod mortalitate vestitum: glorificate carnis tropheum revebens: Domino venienti letus occurrat: et inter victricium turmarum triumphales catervas coronatus incedat: a dextris quoque famulus tuus misericordia inventurus adsistat: et Sanctorum tuorum N. consortio deputatus regnum celeste sine fine possideat. R\. Amen.
Hic Presb. faciat ut scriptum est in I. Missa de Episcopo. fo. 456. Et Chorus respondeat ad confractionem panis. R\. Ne recordaveris peccatum ejus Domine: quando veneris judicare seculum per ignem.
(1022C)Ad Orationem Dominicam.
Hostiam tibi Domine placationis pro famulo tuo N. offerimus: obsecrantes sacri hujus libaminis interventu: propicius locum ei lucis: et refrigerium beate quietis indulgeas: nos quoque ad te proclamantes exaudias. Pater noster.
Dicat. Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Dominus Jesus Christus: qui a peccatoribus exorari precepit: ipse quod rogetur inspiret: et in hac specialius oblatione famulum suum N. ab inferorum cruciatibus liberet. R\. Amen. Illum paradisi amenitate confoveat: et vos morum probitate componat. R\. Amen. Illi post onera carnis locum beatitudinis conferat: et vobis in longevitate peregrinationis (1022D)indulgentiam tribuat criminis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
462 Com. Repletum est gaudio. Require retro in prima Missa de Episcopo. folio 458.
Oratio. Suscipe Domine animam famuli tui N. vestem celestem indue eam: et lava eam in fonte vite eterne. Ut inter gaudentes gaudeat: et inter sapientes sapiat: et inter Martyres sedeat: et inter Prophetas et Apostolos. Christus eum custodiat: et inter (1023A)Angelos et Archangelos claritatem Dei prevideat: et noticiam justorum agnoscat. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi anima ejus per misericordiam Dei sine fine requiescat in pace. R\, Deo gratias.
Incipit Missa de uno Defuncto.
Faciat Presbiter confessionem antequam Chorus incipiat officium: et postea ascendat in medium altaris: et dicat. Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Et statim Chorus incipiat officium.
Tu es portio mea. Require retro in Missa de Episcopo. fo. 456.
In Quadragesima. Officium. Veniat super nos Domine (1023B)misericordia tua: et salutare tuum: et eloquium tuum. V\. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. P. Secundum eloquium tuum. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Secundum.
Dicat Presb. Per omnia semper secuta etc.
Oratio. Suscipe propicius orationem nostram: qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis: quia tu solus es evocatus e celis: piissimum Patrem interpella pro nobis. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Prophetia. Locutus est Job dicens. Quere retro in Missa de uno Sacerdote defuncto. fo. 459. Dicat Presb. (1023C)Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Psallendo. Domine exaudi me. Require retro in Missa de uno Sacerdote defuncto. fo. 458.
Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Corinthios (II, cap. XV) .
R\. Deo gratias.
Fratres. Ecce misterium vobis dico. Omnes quidem resurgemus: sed non omnes immutabimur. In momento: in ictu oculi: in novissima tuba. Canet enim tuba: et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est. Absorpta est mors (1023D)in victoria: ubi est mors victoria tua? ubi est mors aculeus tuus? Aculeus enim mortis peccatum est. Virtus vero peccati lex. Gratias autem Deo: qui dedit nobis victoriam. Per Dominum nostrum Jesum Christum. R\. Amen.
Evangelium. Quoniam qui audit verbum meum. Quere in Missa de Diachono vel Subdiachono. fo. 460.
(1024A)Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda et Sacrificium. Quere in Missa de Episcopo. fo. 456. Hic dicat Presbiter. Kyrieleison. Chorus respondeat. Christeleison. Kyrieleison. Et Presbiter dicat. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Missa. Eternam Dei Patris omnipotentis misericordiam fratres charissimi mentis intentione deprecemur: pro spiritu et anima famuli vel e sui vel e: ut sicut in hujus carnis fragilitate insidiante diabolo peccavit: pietas Domini nostri resolvere et conlocare [ Forte condonare] dignetur: ut in locum lucis ac refrigerii eum vel am transire et conlocare precipiat. R\. Amen
(1024B)Alia Oratio. Domine Deus omnipotens tuam beatitudinem lamentabili: et humili prece poscimus: ut animam: et spiritum famuli vel e tui vel e: cujus hodie commemorationem facimus: in lege justicie tue pia majestate corrobores. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Offerentium nominibus recensitis: te Deum summe poscimus pietatis: ut hanc oblationem nostram benignus suscipias: et sincere pacis dulcedinem tribuere vivis: et requiem jubeas prestare defunctis. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Invocantes nomen sanctum tuum Domine deprecamur: ut animam famuli vel e tui vel e in pace conlocare digneris: cui soli licet augere merita: pacificare jurgia: 463 et donare peccata. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra etc.
(1024C)Hic faciat Presb. sicut scriptum est in I. Missa de Episcopo defuncto. fol. 456.
Inlatio. Equum et justum est: nos tibi semper gratias agere: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Per quem te petimus infinita trinitas Deus: ut animam famuli vel e tui vel e in pagina libri viventium adscribas. Non eum vel eam torqueat gehenne calamitas: non includat carcer horrificus inferorum. Sed ad vicem Abrae et Eleazari patriarcharum seniorum: receptus: cum ad judicandum veneris recepto corpore: obviam venienti Domino cum Sanctis omnibus gratuletur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
(1024D)Post Sanctus, dicat Presb. alta voce.
Osanna in excelsis. Vere sanctus: vere benedictus Dominus noster Jesus Christus: qui es rector animarum: et indultor omnium peccatorum: tibi enim in commemoratione famuli vel e tui vel e N. has offerimus hostias: ut adscribas in libro Sanctorum: (1025A)et sortem prime resurrectionis obtineat. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Obtemperantes talibus institutis: te poscimus omnipotens Pater: ut ad sanctificationem hujus hostie spiritualis Spiritum Sanctum: quem filius tuus repromisit: immittas: ut per eum sanctificati: unius divinitatis mereamur percipere trinitatem: ut cum justus advenerit judex: eos in nobis fructus: quibus gloria preparatur: inveniat. R\. Amen.
Hic faciat Presb. ut scriptum est in prima Missa de Episcopo. fol. 456. Et chorus cantet. R\. Deus plasmator animarum libera eum.
Ad Orationem Dominicam.
Te deprecamur omnipotens Deus: ut propicius (1025B)respicias vota oblationum nostrarum: et famulo vel e tuo vel e N. refrigerium miserationis infundas: per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: qui nos docuit orare: et dicere e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Summus excelsus Dominus: qui vitam et mortis potestatem dispensat: ipse et vivis conversationem corrigat: et defuncto vel e pro quo vel a eum supplicamus requiem tribuat. R\. Amen. Illis in carne contracta omnia peccata dimittat: illi autem inspiramine suo viam salutis aperiat. R\. Amen. Illis in resurrectione concedat gloriam: isti etiam suam sine confusione presentiam. R\. (1025C)Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat chorus. Qui venit ad me: non esuriet: et omnia alia. Require in Missa de Episcopo. fol. 458.
Com. Repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra in exultatione.
Oratio. Oramus te Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: pro spiritu et anima famuli vel e tui vel e N. ut ei tribuas requiem sempiternam. Ut cum dies ille resurrectionis ac remunerationis advenerit: per hanc sacrosanctam communionem: non cum impiis et peccatoribus: sed cum sanctis et electis tuis eum vel am adstare precipias. R\. Amen. Quia tuum est imperium: qui vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper (1025D)vobiscum. In nomine Domini nostri Jesu Christi: (1026A)anima ejus per misericordiam Dei sine fine requiescat in pace. R\. Deo gratias.
Item Missa parvulorum defunctorum.
Hic facit Presb. ut in prima Missa de Episcopo. fol. 356. Oratio prophetia et psallendo: et omnia alia dicantur de Omnium fidelium defunctorum. fol. 466. excepta Missa.
Missa. Omnipotens eterne Deus: et conditor omnium elementorum: et perpetua claritas Angelorum: adtende propicius: et respice miseratus: et nostras orationes exaudi placatus. Et hanc oblationem: quam tibi offerimus in commemorationem famulorum tuorum: quos post sacri 464 baptismatis undam a te innocentia sua mundos accersire jussisti: pius ac benignus accepta: nostraque (1026B)delens facinora: a malis actibus placatus munda. R\. Amen.
Alia Oratio. Tua sunt Domine omnia: qui animas amas: qui innocentia parvulos ad te vocas: et peccatores justificas. tuam ergo clementiam imploramus: ut eis qui tibi placuerunt: eorum nos consortes efficias. Ut animarum ad te viventium impetremus quietem; et nobis precantibus a te venia concedatur et gratia. R\. Chorus. Amen.
Post nomina. Oratio. Inlabere Domine his hostiis tibi oblatis: et susceptis fidelium votis: et requiem jube prerogare defunctis. R\. Chorus. Amen.
Ad pacem. Oratio. Pacem tuam Domine: quam tenendam tuis commendasti Apostolis: nobis concede servandam miseris servis tuis. Ut eorum nos (1026C)jungas consortiis: quos ad te accersiri jussisti: cum omnibus Sanctis illi glorientur in paradisi amenitate: et nos quandoque ad te mereamur pervenire in pace. R\. Amen.
Hic faciat Presb. ut dictum est retro in prima Missa de Episcopo.
Inlatio. Dignum et justum est: equum vere et salutare est: nos tibi semper gratias agere: Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus: per Jesum filium tuum Dominum nostrum. Qui nos sui sanguinis precio redemit: et ab antiqui hostis imperio liberavit. Qui volens salvum facere quod perierat: humanam non est dedignatus adsumere formam. Qui per sacri baptismatis undam generari: et dimitti omnia dixit peccata per penitentiam: ergo (1026D)mundari promisit ex proprio. Per ipsum ergo te (1027A)Pater invocamus omnipotens: ut nobis semper invocatus adsistas: et hoc sacrificium propiciatus acceptes. Sit in conspectu oratum quod a nobis indignis tibi conspicis esse oblatum. Animas quoque parvulorum tuorum: quas e seculo a te mundari et vocari jussisti: illorum Bethlemiticorum consortio junge: qui pro Jesu Christo filio tuo Domino nostro occisi: eum quocumque ierit sequuntur in albis. Ut cum nos tibi eorum spiritus commendamus: nostrorum criminum apud te veniam impetremus. Per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum: quem conlaudant Angeli atque Archangeli: et non cessant clamare ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus dicat Presbiter.
(1027B)Osanna in excelsis. Vere sanctus: et vere benedictus tu Deus: Pater omnipotens: et Jesus Christus filius tuus Dominus noster: qui nobis salutaris fons gratiam tribuit: et gloriam iterate nativitatis indulsit: atque a diaboli laqueis exemptos: innocentes suis conspectibus reddit. Christus Dominus ac redempor eternus.
Post pridie. Oratio. Facientes commemorationem passionis mortis et resurrectionis tue Christe o Domine redemptor omnipotens precamur: ut has hostias in commemorationem parvulorum defunctorum tuorum N. sanct: altario tuo impositas: intendas propicius sanctifices: et benedicas. Que et pro quibus offeruntur: impetremus quietem: et nobis proficiant ad salutem. R\. Amen.
(1027C)Hic faciat Presbiter ut scriptum est in prima Missa de Episcopo. fol. 456. Et Chorus respondeat. R\. Hierusalem civitas sancta suscipe: quia non nobis seculum obfuit: nec perpetravimus malum: de ventre matris nostre continuit nos obitus: ne videremus laborem et dolorem.
Ad Orationem Dominicam.
Oremus. Deus probator conversationis: et conditor: qui innocentes coronas: et peccatores justificas: (1028A)presta ut ab occultis nostris mundemur: et cum fiducia tibi proclamemus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et.
Benedictio. Ob recordationem diei fidelium parvulorum suorum N. benedicat vos omnipotens Dominus: et propicietur in omnibus. R\. Amen. Illos paradisi amenitate confoveat: et vos sua protectione custodiat. R\. Amen. Illis tribuat consortium beatorum: et vobis omnibus indulgentiam peccatorum. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Dicat Chorus. Qui venit ad me. folio. 98.
Com. Repletum est gaudio.
(1028B)Oratio. Oramus te Domine. Quere in Missa de Omnibus fidelibus defunctis. folio. 456.
465 Missa de omnibus Fidelibus Defunctis.
Hic faciat Sacerdos Confessionem: et postea ascendat medium altaris: et dicat alta voce. Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Et statim Chorus incipiat officium.
Officium.
Fac cum servis tuis Domine misericordiam: alleluja: alleluja. V\. Ad te levamus oculos nostros: qui habitas in celis. P. Misericordiam. V\. Gloria et honor etc. P. Misericordiam.
In Quadragesima. Officium. Veniat super nos Domine misericordia tua: salutare tuum et eloquium (1028C)tuum. V\. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. P. Salutare tuum. V\. Gloria et honor. P. Salutare.
Oratio. Fac quesumus Domine hanc cum servis tuis omnibus fidelibus defunctis misericordiam: ut factorum suorum in penis non recipiant vicem: qui tuam in votis tenuerunt fidei veritatem. Ut sicut hic vera fides eos adjunxit fidelium turmis: ita eos illuc tua miseratio adsociet Angelicis choris. R\. (1029A)Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio libri Esaye Prophete. ( Ca. LVIII).
R\. Deo gratias.
Hec dicit Dominus. Orietur in tenebris lumen vobis: et tenebre vestre erunt sicut meridies: et requiem dabit vobis Dominus semper. Et replebit splendoribus animas vestras: et ossa vestra liberabit. Et eritis quasi hortus irriguus: et sicut fons aquarum: cui non deficiunt aque. Ait Dominus omnipotens. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. V\. Et cum spiritu tuo.
Psallendo. Dona Domine requiem famulis tuis. V\. Conloca eos Domine in loca beatorum tuorum.
(1029B)Dicat Presb. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos ( XIII).
R\. Deo gratias.
Fratres. Nemo vestrum sibi vivit: et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus: Domino vivimus. Sive enim morimur: Domino morimur. Sive enim vivimus: sive morimur: Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit: ut vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem qui judicas fratrem tuum? aut quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim. Vivo ego dicit Dominus: quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. R\. Amen.
Evangelium. Dominus noster Iesus Christus loquebatur (1029C)discipulis suis. Quere in Missa de uno sacerdote defuncto. fo. 459.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluja. V\. animas quiescentes de inferno erue Deus: paradiso restitue: alleluja.
Sacrificium. Offerimus tibi Domine sacrificium pro peccatis eorum: qui cum pietate dormitionem acceperunt: ut optimam habeant repositam apud te gratiam: alleluja.
In tempore Quadr. Lauda. Laudate Dominum qui timetis eum: in medio Ecclesie laudabunt Dominum qui requirunt eum. P. In medio Ecclesie.
Sacrificium. Offerte Domino mundum sacrificium: offerte Domino gloriam et honorem. P. Mundum (1029D)sacrificium. V\. Gloria et honor Patri. P. Mundum.
Dicat Presbiter. Kyrieleison. Chorus R\. Christe eleison. Kyrieleison. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
(1030A)Missa. Domine Jesu Christe: qui pro reparatione humani generis in hunc mundum a Deo Patre venire dignatus es: deprecamur sanctam clementiam tuam: per hoc sanctum sacrificium quod tibi a nobis offerri docuisti: ut animas et spiritus famulorum tuorum N. et N. ut eos ab eterne pene interitu eruas commendamus. Et siqui in hoc corpore delictorum sunt lapsibus maculati: pietate solita eis indulgeas: et in requie electorum tuorum manere eos precipias: et omni populo tuo placatus veniam peccatorum concedas. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc.
Dicat Presb. Oremus. elevando manus. Et Chorus non respondeat. Agios: in ista Missa: nec in aliis Missis de Defunctis: sed statim dicat Presb. Ecclesiam sanctam catholicam etc.
(1030B)Alia Oratio. Omnipotentiam tuam Domine Jesu Christe: apud quem multe sunt mansiones: imploramus: ut animas et spiritus famulorum tuorum N. et N. ab estuantis ignis ardoribus eruas: atque in locum lucis et refrigerii post dimissa crimina heredes constituas. R\. Amen.
466 Post nomina. Oratio. Miserator et misericors Domine Jesu Christe: qui cum Deo Patre in sempiterna gloria permanes: gloriam tuam per hujus sacrificii interventum deposcimus: ut animas et spiritus famulorum tuorum N. et N. Sancti Spiritus consolatione reficias: et omnibus defunctis in pace tua quiescentibus requiem largiaris eternam. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Pax eterna Domine Deus noster: pacis nobis copiam placatus concede: atque fructum (1030C)leticie sempiterne inradia: ut famulis tuis N. N. et omnibus fidelibus defunctis: pro quibus hodie hanc tibi hostiam immolantes offerimus: consolationis tue beneficio conferas: nestrorumque omnium peccata deleas: et pacis concordiam nobis attribuas. R\. Amen.
Dicat Presb. Quia tu es vera pax nostra. Non detur pax: sed statim Presbiter elevet manus super calicem et dicat. Aures ad Dominum. Et omnia alia ut in I. Missa. folio. 441.
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere: et spiritualia sacrificia celebrare Domine Sancte Pater omnipotens Deus: per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui pietate summa humanitatem prestitit mundo: et morti extitit morsus: et multorum (1030D)animas eruit de inferno. Per ipsum te Pater omnipotens deprecamur: ut hoc sacrificium quod pro remedio famulorum tuorum N. et N. tibi offerimus: suscipere digneris propicius. Ut per intercessionem (1031A)Sancte Marie Virginis: et omnium Sanctorum tuorum: N. et N. constituere jubeas in dextere tue partem: et nos omnes qui te Deum unum confitemur in Trinitate: miserationis tue sentiamus opem: quia tibi omnes Angeli non cessant clamare: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus dicat Presb. Osanna in excelsis.
Vere sanctus: vere benedictus es Domine Jesu Christe. Qui vivis prestas salutem: et defunctos perducis ad requiem. Te ergo poscimus mentis intentione: ut hoc sacrificium acceptans digneris sanctificare: et famulorum tuorum N. et N. pro quibus tibi hoc holocaustum offerimus: locum lucis eterne tribuas possidere: nobis quoque te orantibus presentis temporis (1031B)concedas salutem: et defunctis fidelibus eterna fac perfrui luce. Christe Domine ac redemptor eterne.
Post pridie. Oratio. Credimus te Domine Jesu Christe omnium esse virtutum: rogamus te Deus piissime: ut precem nostram jubeas exaudiri propicius: et omnibus in te credentibus peccata jubeas dimitti: et hujus sacrificii munera per manus Angeli tui jubeas sanctificari. Defunctorum quoque famulorum tuorum N. et N. qui in te credentes ab hac discesserunt luce: locum tribue electorum in regione vivorum.
R\. Amen.
Hic dicat Presbiter ut dictum est in prima Missa de Episcopo. fo. 456. Et Chorus R\. Memento congregationis tue Domine: quam creasti ab inicio.
(1031C)Ad Orationem Dominicam.
Oremus. Deus: te scimus vitam esse viventium: et requiem fidelium defunctorum: preces nostras placatus suscipe: et cuncta nobis peccata dimitte: defunctis famulis tuis N. et N. requiem tribue: et nos ad te conlaudandum idoneos effice. Pater noster.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.
Benedictio. Benedicat nos Dominus noster Jesus Christus: qui cunctorum est auctor mirificus. V\. Amen. Precibus vestris occurrat placatus: et bona que poscitis de sede majestatis sue conferat pius. R\. Amen. Vobis vivis veniam tribuat pro vestris peccatis: et defunctis fidelibus impertiri dignetur locum perpetue (1031D)lucis. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc.
Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Dicat Chorus. Qui venit ad me.
(1032A)Com. Repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra in exultatione.
Oratio. Oramus te Domine Sancte Pater eterne omnipotens Deus: pro spiritibus et animabus famulorum tuorum N. et N. ut eis tribuas requiem sempiternam. Ut cum dies ille resurrectionis ac remunerationis advenerit per hanc sacrosanctam communionem 467 non cum impiis: et peccatoribus: sed cum Sanctis et electis tuis eos adstare precipias. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi: anime eorum et omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei sine fine requiescant in pace. R\. Deo gratias.
(1032B)Missa Beate Marie Virginis. Ad introitum.
Orate pro Alfonso Ortis Doctore: et Canonico Toletano.
Ave Virginum speciosa virgo. P. Inleso pudore Deum enixa. V\. Te Angelorum hominumque caterve Dei venerantur parentem et conlaudant. P. Inleso pudore Deum enixa. V\. Gloria et honor Patri: et Filio: et Spiritui Sancto: in secula seculorum: amen. P. Inleso pudore Deum enixa.
Oratio. Magnificent te Deus cuncte creature: quarum conditor tam insignem hominis fabricam: ejusdem carnis assumptione in alvo virgineo Beate Marie recumbens inlustrare dignatus es: ejus quesumus interventu nobis mentis et corporis tribue pudicitiam: qui ejus nivei pudoris claustra inlibata (1032C)servasti post partum. Qui cum Patre: et Spiritu Sancto vivis perenniter in secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lectio Esaye Prophete ( Cap. VII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Locutus est Dominus ad Achas dicens: pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni: sive in excelsum supra. Et dixit Achas: non petam: et non tentabo Dominum. Et dixit: audite ergo domus David: numquid parum vobis est: molestos esse hominibus: quia molesti estis Deo meo. Propter hoc dabit vobis Dominus ipse signum. Ecce virgo concipiet: et pariet filium: (1032D)et vocabitur nomen ejus Emanuel. Butirum et mel comedet: ut sciat reprobare malum: et eligere bonum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum
Psallendo. Intemerata viscera Marie digna celesti (1033A)consortio. P. Ex qua in terris Deus carnem induit. V\. Et in celis regiam aulam sibi Mariam fabricatus est. P. Ex qua in terris Deus carnem induit.
Dicat Presb. Silentium facite.
Lectio libri Actuum Apostolorum ( Cap. I).
Illis in diebus. Discipuli Domini nostri Jesu Christi reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti: qui est juxta Hierusalem sabbati habens iter. Et cum introissent in cenaculum: ascenderunt ubi manebat Petrus: et Johannes: et Jacobus: et Andreas: Philippus: et Thomas: Bartholomeus: et Mattheus: Jacobus Alphei: et Simon Zelotes: et Judas Jacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter (1033B)in oratione cum mulieribus: et Maria matre Jesu: et fratribus ejus. R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam (Cap. II).
Illo in tempore. Dixit Maria mater Domini ad Jesum: fili quid fecisti nobis? Ecce pater tuus: et ego dolentes querebamus te. Et ait ad illos. Quid est quod me querebatis? Nesciebatis: quia in his que Patris mei sunt: oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. Et ascendit cum illis: et venit Nazareth. Et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hec in corde suo. R\. Amen.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Concinat Dei genitricis laudes lingua pudica. (1033C)Que inviolabilis pudoris virgo peperit. V\. Virgo post partum Dei gratissima conjux: gaude cunctorum mater fidelium.
Sacrificium. Tibi sancte Pater omnipotens eterne Deus: hostias immolatus filii tui Domini nostri Jesu Christi: matris munera recolentes. Cujus intercessione placatus nostrorum ablue sordes delictorum: ut que immaculata concepit: virgoque peperit: fidelium reatus intemerata precibus emundet.
Missa. Tendamus ad omnipotentis Dei misericordiam supplices palmas. Qui Virginis Marie pudici decoris thalamum preelegit: qui unigenitum Filium suum mundi salutem pareret. Prestet beatissima Virgo et parens nobis protectionis auxilium. Ad cujus labia melliflua facile pius inclinat aures filius: (1033D)immense clementie auctor. O sponsa Dei Maria auditum pulsa clementem: Patris 468 ac gnati: ut nostras miseratus ruinas: pia lumina misericorditer flectat: quo piacula mundet: et crimina laxet: et culparum pondera relevet jacentium: penarumque sarcinas tollat. Eya pudoris almi Virgo fecunda funde preces ad filium: ut nobis prestet auxilium. Labimur sine te suffragante Maria: mergimur profunda scelerum abisso absque filii tui remigio salutari: porrige ergo pias lapsis manus. Confirma labantes: (1034A)languidos refove: ac tibi laudum vota reddentes propicius exaudire digneris. R\. Amen.
Alia Oratio. Omnipotens adorande tremendeque Deus: qui providentia ineffabili rerum dirigis cursum cunctarum: et pondere libras aquarum gurgites: elementaque locis aptas: quorum mixtione corpora subsistere jubes: ut mirabilium tuorum non modo in magnis: sed in parvis insignia ostendas. At majestati tue parum erat condidisse omnia: quibus leges imponeres: nisi hominis lapsum: cui servirent: reparando reformares. Quippe cecidisse Evam luctus nostri parentem: quid posteris miserius nobis? Verum gratie plenitudine te Domine obumbrasse Mariam quid felicius? Genuit illa flebiles et perituros: concepit ista Deum hominem (1034B)pristine ruine reparatorem. Cecidit homo infelicis culpe reus: suscepit ex Maria hominem qui nos redimeret Deus. Speciosa Dei Patris sponsa: atque filium Dei paritura a seculis preelecta: oret pro nobis pia interventrix: ut piaculis expiati Patrem cum Filio et Spiritu Sancto vocibus sinceris cum Maria laudemus: atque sine fine cernui unum in Trinitate Deum adoremus in secula seculorum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Te Deum filium Dei summis gratiarum muneribus excolimus: licet incarnationis tue sacratissime mysteria recensere dignis clamoribus non sufficimus: cum Virginis matris tue in alvo ad salutem humani generis federa sunt inita: ejus ergo interventu: nos celo dignos efficere digneris: (1034C)qui ejus claustrum pudicitia decorum subire non dedignatus hominem: commercium celestium spirituum consortium mirabili providentia inire fecisti: per cujus sanctissima merita te supplices postulamus: ut a contagiis terrene feditatis corda tuorum emacules: et gratia tua mentes nostras visitando refundas: quo pausantium animabus requiem: et vivis pacem largiaris. R\. Amen.
Ad pacem. Oratio. Miserere plebis tue Domine: miserere: qui eximie charitatis tue clementia nostre carnis mortalitatem sumere: atque crucis eculeum subire voluisti: quique Virginem matrem pro nostris reatibus pendens in ligno: Virgini discipulo commendasti: placare quesumus ob nostra facinora infensus: ut tue propiciationis abundantia pacis tue (1034D)commendatione: mereamur in hac peregrinatione: et adversa pati patienter: et secundis sobria pace gaudere: quia tu es vera pax Domine redemptor eterne. R\. Amen.
Inlatio. Vere dignum et equum est: summo immortalique Deo gratias immortales omni conatu agere: et Jesu Christo eterno filio suo ex Virgine gloriosa beata Maria Spiritus Sancti obumbratione concepto: atque denuo pro nostra salute nato: qui ex semine David secundum carnem: Virginem (1035A)mundissimam: de qua nasceretur: propheticis oraculis se prefatum nasciturum elegerat. Virgo nempe regia non alta sapiens: sed humilia respiciens: ab Angelo nunciante salutata: sed non corde exaltata: que ad laudes proprias turbata est: non gaudio effusa: que prior fide in mente genuit: quam in ventre Deum: quem natum adorat creatorem: quem Angelorum obsequia plusquam hominem testantur: qui palam fit pastoribus: quem sapientium obtusa corda non noverant: astrum jubaris insoliti Reges docet: et antecedit ducatum prebens ad Salvatorem: qui vagiens in presepe Regum sceptra curvavit: et qui matri non intulit fastidia ventris: ejus suffudit mirabili jubilo mentem. In partu Virginem se leta miratur: in Filio se matrem (1035B)Altissimi letatur: lactabat prolem Virgo: per quam pascitur homo. Te igitur 469 omnipotentem mirabilia opera exaltant: quia majora feceris redimendo: quam creando. Condidisti nos in sapientia: redemisti in misericordia: quem decet hymnus: quem merito Angelorum laudat exercitus: et unanimiter spiritus justorum laudantes adorant: ita dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere beatus Dominus noster Jesus Christus: qui matris sanctissime misertus: virginali ejus pudicitie virginem custodem destinavit: que in terris celebris hominibus: ab Angelis celebrior in celis colitur illa mysteriorum divinorum conscia parens: Apostolorum non ignara mali consolabatur erumnas: et filii archana fidelis: et mystica (1035C)discipulis revelabat. Cujus ex ore melle dulcior fluebat oratio: cooperante Domini matre filii ejus affluentia: qui vivit et omnia regit cum Patre et Spiritu Sancto.
Post pridie. Oratio. Inlustratione tua Christe Jesu mentium nostrarum tolle caliginem: nam Virginis matris tue meritis poscimus adjuvari: oramusque: ut ejus patrocinio: hec oblata sanctifices: (1036A)et sanctificata nostrorum tergant scelerum maculas: et ad tua promissa nos dirigere digneris. R\. Amen.
Ad orationem Dominicam.
Deus virtutum sponse tue Ecclesie indeficiens conservator: quam per gloriosissimam Virginem matrem tuam gratiarum donis vivificas: ejus quesumus pia intercessione: ad mandatorum tuorum observantiam nos dirigere digneris: et presta ut puro corde quod precipis oremus e terris. Pater noster.
Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Misericors Deus: per illam charitatem: quam habuit erga Virginem matrem suam: vobis (1036B)conferat auxilium ad vitam eternam. R\. Amen. Fons ille gratiarum inspiret vobis dona: que vos gratiores sibi reddat. R\. Amen. Donet et pacis dulcedinem: que vos concorditer foveat in gremio matris Ecclesie. R\. Amen. Per misericordiam Dei etc. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Dicat Chorus. Gustate et videte. Quere in festo Corporis Christi. fol. 267.
Oratio. Sumpsimus Domine tui corporis et sanguinis salutarem refectionem: quesumus: ut interventu gloriose Virginis Marie: adsit nobis mentis et corporis robur per hoc sacramentum: ut ad vitam eternam sit viaticum sempiternum: qui vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Perennitatis (1036C)nostre sumpsimus Verbi incarnati mysterium: quod in utero Virginis Marie nostre carnis commercium assumere dignatus est: ea igitur interveniente patrona: eterne in nobis vite gratiam operare bone Jesu. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus etc. In nomine Domini nostri Jesu Christi mysteria cum pace peracta sint: et votum vestrum ab eo acceptum sit. R\. Deo gratias.