Jump to content

Mites corda

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Mites corda
1929

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. XXI (1929), n. 10, pp. 485-488

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

MITES CORDE*

VENERABILIS DEI SERVUS FRANCISCUS MARIA A CAMPORUBEO, LAICUS PROFESSUS ORDINIS MINORUM S. FRANCISCI CAPUCCINORUM, BEATUS RENUNTIATUR.

Ad perpetuam rei memoriam. — Mites corde et pauperes spiritu in Evangelio beati nuncupantur; ipsorum est enim regnum caelorum; quod ad adipiscendum humilitate, mansuetudine, paupertate, in Ecclesia Christi coetus quoque hominum peculiares seu Ordines aliquando constituuntur; qui ab incunabulis suis ad nostra usque tempora viris fulsere continenter, qui spectatissimas easdem virtutes ad exemplum coluere. Quos inter coetus vere memorandus est Capuccinorum Ordo, qui, quamvis sextodecimo tantum saeculo exortus, tot tantisque tamen suis potest gloriari sectatoribus, quos, cum praesertim animi candore et simplicitate enituerint, in virorum Evangelii numerum, qui mites sunt corde et pauperes spiritu, referre debemus. Hisce vero Franciscus Maria a Camporubeo, laicus professus praelandati Ordinis Minorum Sancti Francisci Capuccinorum, temporibus nostris est quoque adiungendus, qui, vitam adhuc mortalem agens, quamvis iugiter frater operarius, Patris sancti nomen merito sibi comparavit. Ventimiliensis dioecesis intra fines in parvo vico, quem vocant a Camporubeo, Dei Servus die vicesima septima Decembris anno millesimo octingentesimo quarto natus est; eiusque parentes, agricolae honesta vita spectati, illum ad sacrum fontem Ioannem nuncuparunt. A teneris unguiculis puer ad pietatis opera se maxime proclivem ostendit, ac spiritualibus parochi curis, cui instituendus a parentibus traditus fuerat, plane respondit.

Adulescens, pascendo gregi paterno addictus, pie Sacrificio Missae cotidie adstabat; in iuvenilibus vero solaciis fastidiens, vel ad orandum incumbebat vel aetate aequales christianam catechesim docebat. Postea perfectioris vitae christianae institutum aggrediens, biennium Sexti in coenobio Fratrum Conventualium mansit; sed ad austeriorem vitam Dei gratia vocatus, primum Vulturii apud Capulatos humili tertiarii condicione fuit, dein Ianuam missus ut in Sancti Barnabae conventu tyrocinium expleret, ibi, sumpto religioso Francisci Mariae nomine, mense Decembri anni millesimi octingentesimi vicesimi sexti sollemnia vota nuncupavit. Haud multo post a moderatoribus translatus est in alterum sub titulo Virginis Immaculatae Ianuensem conventum, in quo usque ad obitum suum vixit. In eadem autem domo, iuvenis adhuc, per septennium humillimo animo ac libentissimo muneribus functus est, quae iuxta Ordinis consuetudines fratribus operariis imponi solent; in eisdemque peragendis, sereno atque hilari vultu iugiter procedens, absoluta moderatorum suorum etiam arduis et perdifficilibus mandatis obedientia, continenti rigidoque silentio, nitida regularum observantia in exemplum enituit. Pari vero sollertia ac diligentia officium postea sibi commissum quaeritandi stipem pro conventu conventusque valetudinario explevit.

Sed tunc humile huiusmodi atque obscurum munus Dei Servus mirabiliter ad dignitatem atque efficaciam evexit veri apostolatus, quem tum in viis, tum in plateis, in officinis aliquando, in tabernis quoque cotidie exercuit. Cum enim Dei Servus, sui muneris caussa, inter populares plebeosque ianuenses assidue versaretur, magnam habuit miseriae omne genus et calamitatum notitiam, quibus praesertim vulgus affligitur ac debilitatum proptereaque eximia commotos in proximum caritate, ex quacumque causa rationeque opportunitatem arripiens, toto animo in pauperes indigentesque adiuvandos, ad eorundem salutem aeternam intentus, consiliis quoque hortationibusque incumbebat; afflictationesque animorum reficiens, iniurias quandoque sibi inlatas serena fronte sustinens, necessaria pro Christi amore sibi denegans; continenter prudens in rebus agendis, iugiter erga moderatores maioresque obsequens; humilis, benignus usque ad obitum perfectum fratris quaesitoris exemplum se omnibus praebuit. Castitatis autem ac paupertatis amore flagrabat, pietate in Deum ac singulari devotione in Deiparam atque in patronos suos Franciscum Asisiatem et Antonium Patavinum enitebat. Christianis profecto virtutibus omnibus praeter communem modum ornatus, donisque supernaturalibus etiam praeditus, a piis pariter atque ab impiis, a viris dignitate ac scientia praestantibus aeque ac a vulgo uti sanctus, habebatur.

Anno vero millesimo octingentesimo sexagesimo sexto cum pestifer morbus lanuensi in urbe grassaretur, Dei Famulus ut tantum a suorum civium capitibus arceretur exitium, misericordia motus, Deo suam generose vitam obtulit; oblatumque holocaustum sibi acceptum fuisse Deus significavit, cum brevi Frater Franciscus Mariae a Camporubeo in morbum ceciderit, ac die decima septima Septembris pie sancteque migraverit ad Dominum. Sed Famulo Dei demortuo, vis quoque furentis morbi cito deferbuit, ac penitus brevi tempore exstincta est. Venerabilis Famuli Dei corpus in coemeterio, quod Staglieno nuncupant, rite compositum ac pie reconditum, postea ianuensium pietate impensisque a communi sepulcro in monimentum marmoreum translatum est; ibique illud cives cuiusvis generis atque ordinis grati memoresque hodie adhuc invisunt. Increbrescente vero magis magisque in dies humilis laici professi ex Ordine Capuccinorum fama sanctitatis, ordinaria quoque inquisitione de hac re in curia Ianuensi expleta, penes Sacrorum Eituum Congregationem causa agitari coepta est de Beatorum caelitum honoribus ipsi Dei Servo tribuendis, ac rec. mem. Decessor Noster Leo Pp. X I I I die nona Augusti anno millesimo-octingentesimo nonagesimo sexto Introductionis Causae Commissionem signavit. Probationibus dein absolutis de heroicis virtutibus ipsius Dei Famuli, Nos, sollemni decreto, decimo sexto Kalendas Ianuarias anni millesimi nongentesimi vicesimi secundi edito, Venerabilis Dei Servi Francisci Mariae a Camporubeo virtutes heroicum attigisse fastigium pronunciavimus.

Agitata dein quaestione de duobus miraculis, quae a Deo patrata ferebantur per eiusdem Venerabilis Dei Famuli intercessionem, post duas congregationes, antepraeparatoriam scilicet die x i x mensis Iunii anno MDCCCCXXVIII habitam et praeparatoriam die xxvi mensis Februarii vertentis anni coactam, nec non aliam generalem congregationem, coram Nobis celebratam die septima praeteriti mensis Maii, rebus omnibus acerrimo iudicio investigatis, Nosmetipsi tertio decimo Calendas Iunii huius anni millesimi nongentesimi vicesimi noni duo proposita miracula constare sollemniter declaravimus, ulteriusque proinde in casu procedi posse. Cum autem esset de gradu heroico virtutum ac de miraculis prolatum consilium, illud tantum supererai discutiendum, num Venerabilis Dei Famulus inter Beatos coelites tuto foret recensendus. Hoc dubium propositum est a venerabili fratre Nostro Ianuario Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Pignatelli di Belmonte, Episcopo Albanensi, Causae Relatore, in Comitiis generalibus coram Nobis habitis die XXVIII mensis Maii nuper elapsi, omnesque qui aderant tam Cardinales quam Sacrorum Rituum Consultores ac Praelati unanimi consensu affirmative responderunt. Nos tamen in re tanti momenti Nostram mentem aperire distulimus donec enixis precibus a Patre luminum subsidium posceremus. Quod cum impense fecissemus, tandem die septima Iunii, in qua sollemne est actum festum Sacratissimi Cordis Iesu, divinis devotissime operati, accitisque dilecto filio Nostro Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Sacrorum Eituum Congregationi Praeposito, nec non venerabili fratre Nostro Ianuario S. R. E. Cardinali Pignatelli di Belmonte, Episcopo Albanensi, Causaeque Eelatore, una cum reverendus dominis Angelo Mariani Sacrorum Eituum Congregationis a Secretis, et Carolo Salotti, Sanctae Fidei Promotore generali, ad sollemnem Venerabilis Dei Famuli Francisci Mariae a Camporubeo beatificationem tuto procedi posse, auctoritate Nostra, ediximus.

Quae cum ita sint, universi Ordinis Minorum Sancti Francisci Capuccinorum vota implentes, auctoritate Apostolica Nostra, praesentium Litterarum tenore facultatem facimus ut Venerabilis Dei Servus Franciscus Maria a Camporubeo, laicus professus praelaudati Ordinis Capuccinorum, Beati nomine in posterum nuncupetur; atque eius corpus ac lipsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferenda, publicae fidelium venerationi proponantur; eiusdemque imagines radiis decorentur. Praeterea eadem Nostra Apostolica auctoritate largimur ut de illo quotannis recitetur Officium de Communi Confessorum non pontificum cum lectionibus propriis per Nos adprobatis, et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis, pariter per Nos adprobatis, celebretur, servatis servandis, sed tamen in dioecesi dumtaxat Ventimiliensi, in qua Dei Famulus natus est, atque in archidioecesi Ianuensi in qua idem Venerabilis Dei Servus ad Dominum migravit; itemque in templis ac sacellis ubique terrarum sitis, quibus utitur Ordo Minorum Sancti Francisci Capuccinorum, ab omnibus fidelibus, qui Horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad. Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam regularibus, qui ad ecclesias in quibus Beati festum agitur conveniant. Denique concedimus ut sollemnia beatificationis Venerabilis Dei Famuli Francisci Mariae a Camporubeo, servatis servandis, in dioecesibus supradictis celebrentur, nec non in templis sive sacellis memorati Ordinis Capuccinorum, diebus legitima auctoritate designandis intra annum postquam eadem sollemnia in sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana peracta fuerint. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis nec non decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuslibet. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Eituum Congregationis subscripta sint, et Sigillo Cardinalis Praefecti obsignata, eadem prorsus fides in disceptationibus, iudicialibus quoque, habeatur, quae voluntatis Nostrae significatione hisce Litteris ostensis, haberetur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iunii anno MDCCCOXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

A.A.S., vol. XXI (1929), n. 10, pp. 485-488