Jump to content

Moldaviae quae olim Daciae pars chorographia

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Moldaviae quae olim Daciae pars chorographia
excusum Viennae Pannoniae per Ioannem Singrenium
1541
editio: incognita
fons: [1],[2]

Dedicationes

[recensere]


INCLYTISSIMO
ET POTENTISSIMO PRINCIPI ET DOMINO DOMINO FERDINANDO,
Romanorum Pannoniae, Bohoemiaeque Regi &c. Domino suo Clementissimo.


Multas & eas quidem longinquas legationes, Quas FERDINANDE Caesar Inuictissime, Rex potentissime, Sacra Maiestas tua mihi iniunxit, prompto alacrique animo suscepi, et pro mea virili strenue ac sedulo peregi. Quarum proxima fuit, qua sacrae Maiestatis tuae iussu, Moldauiam perlustraui, atque ipsis oculis, quibus maior fidei auctoritas esse solet. Eius tcrrae, Montes, Flumina, Syluas, Vrbes, Oppida, Pagos, quam diligentissime solertissimeque consideraui, vt veraci, minimeque dubio amimo, ad omnia sacrae Maiestatis tuae interrogata respondere paratus, instructusque redirem. Cum itaque annis superioribus Lyncij ad sacram Maiestatem tuam de rebus omnibus in Regno Moldauiae visis gestisque, retulissem, memoria teneo, Maiestatem tuam mihi negotium dedisse vt terrae illius Moldauiae situm descriptionemque, quantum iudicio meo assequi possem, litteris mandarem. Quod equidem pro debito officio, quo magis imperio legationis meae satisfacerem, executus. Ne autem haec nobilissima Moldauiae Regio, Maiestati tuae, a situ & locorum suorum amaenitate, diuersarumque gentium & nationum ritu & consuetudine, diutius incognita esse videretur, cum nemo veterum scriptorum ac ne recentium quidem eam fortasse provintiam, calamo, antea sit prosecutus, intermittere non potui, Quin tandem in publicum emitterem pluribus exemplaribus excusum opusculum, maiore a me fide quam elegantia conscriptum. Quod sacrae Maiestati tuae denuo offerendum ac dedicandum duxi, vt admonerem Moldauiam minime contemnendam Regni Hungaiae quasi Ramum non infimum, Insidijs callidissimi atrocissimique Tyranni nuper a totius Christianae Repu. & regni veluti corpora auulsam, omnibus viribus conatibusque vindicandam, terram sane omnium rerum copia affluentem, vtinde aditus sit hosti industrio & aliena appetentissimo, expeditissimus ad reliqua Christiani nominis regna inuadenda occupandaque, ardet sane nobis nimium vicinus, vel noster potius paries ardet. Nisi vnanimiconsensu concordes Christiani Principes confestim accurrerint ad restinguendum tam atrox incendium, Vereor ne longe latéque grassata flamma, Quod dij procul preforibus nostris auertant, simul omnium opes hauriat Quod meum quamuis tenue officium, ab optimo tamen dediditissimoque animo profectum. Sacra Maiestas tua boni vt consulat, supplex rogo, meque humillimum clientulum lum suum commendatum habeat.

E Sacrae Maiestatis tuae.

Humillimus seruitor

Georgius Reicherstorffes Secretarius indignus.


REVERENDISSIMO DOMINO


domino NICOLAO de Gereud,Transiluanens. Episcopo, Sacrae Romanorum, Hungariae & Bohmoemiaeque &c. Regiae Maiestatis, intimo Consiliario, Domino & Patrono primario, & obseruantissimo &c. GEORGIVS Reicherstorffer Eiusdem Maiestatis Regiae, Secretarius & Consiliariusus, foelicitatem omnem precatur.

Indignum detestabileque apud omnes nationes facinus est, Antistes Reuerendissime erranti, palantique viam non ostendere, maiore tamen ille errantem deuinxerit beneficio, qui compendiosam rectaque eo quo cupit deferentem demonstrauerit.Quamobrem magno mihi in honore pretioque habendi esse celentur hij qui perlustrata,cognitaque tota ista mundi Machina, & compage in breuissimo quasi charte spatio tot regna, regiones, gentes,nationes.varia diuersaque populorum instituta, ac mores, quasi primis lineis coloribusque deliniarunt. Maiore tamen illi videntur laude esse digni, qui rudem hanc materiam copiosiore deinde stilo, veluti suis viuisque coloribus illulstrarunt. Nam licet illi κἂν δόλον per vniuersum totius mundi ambitum, suis quasi cancellis circum scripsissent omnibus coeli regionibus, suas nationes, suaque subjecissent domicilia. Nihilominus tamen multum illis, aut presenti cognitione, experientiaque contentis, aut alia tanquam exilia aspernantibus ad particularium locorum stus, moresque describendos defuit. Quod etiam inde apparet multa Erathosfeni, Straboni, Ptolemeo, atque adeo ipsi Vesputio incognita fuisse, quae nostra memoria e tenebris in lucem prodeunt. Ita sane etiam de Moldauia dici potest, quae hactenus non aliter, quam solo nomine cognita fuit, & fortasse si eius regionis situm, fortitudinem, & quasi reipub. Christianae propugnaculum scriptores relata dignissima in literas retulissent, maiore cum Christianorum Principum vtilitate, minoreque iactura, ac quasi vt ita dicam ignominia non ita impurissimis religionis nostrae hostibus praedae nuper cesisset. Quam obrem cum superioribus annis iussu potentissimi serenissimi Romanorum &c. Regis sane durissimam legationis prouintiam ad Moldauiae Dynastam, quem ipsi waywodam appellant, obirem, capta occasione ex varia totius istius prouinciae assiduaque dum Principem illum assectabamur, perlustratione, decrevi non in commodum nostris hominibus, huiusque aetatis memoria, atque adeo R.D.T. cognitiore dignum fore, si omnem tractum sane munitissimum, omneque rerum copia vbertim affluentem, quam breuiteter & veluti in tabella exhiberem. Hoc aut de me citra inuidiam ingenue fateri possum, me nihil aeque, ac veritatem, quae historiae quam ab infpectione dictam volunt. Caput ac fundamentum est spectare voluisse, orationis enim florem, ac exoticum decus non minus a vera rerum narratione abesse decet, quam ab honestae matronae facie cerussam, ac purpurissum, atque id genus fucos. Proinde recte prudenterque mihi Tragicus ille Philosophus dixisse videtur, veritatis orationem simplicem esse, neque multis Rhetoricis exornamentis, ac phaleris. Quae Lectorem magis delectatum demittunt, quam cognitione implent. Debet vero hoc maxime nostram hanc foeturam, vel opellam commendare. Quod omnium earum rerum quas memonae prodimus ipsimet spectatores, non tam interfuimus quam nomine Serenissimi domini Principis nostri interdum praefuerimus Quid enim ad prodendam rei veritatem praestabilius? Quid ad omnem posteritatis memoriam illustrius? quam res a se perspectas cognitasque. Si non admodum magnifica dicendi ratione, saltem mediocri stilo perscribere, tardius enim irritant animos dimissa per aures, quam quae sunt oculis commissa fidelibus. Proinde etiam veteres maxime eos historicos laude & cognitione dignos esse censuerunt, qui earum rerum quas scripsissent ipsimet inspectores, & vt ipfi appellant ἀύτοπ γαι fuissent. Quorum in numero quanti fiat Thucidides, Polybiusque, tua Reuerendisima D. quae tam Graecorum, quam Latinorum monimenta plurima percurrisse, diversasque regiones & prouintias perlustrasse perspectissimum sumum est, haud ignorat. Nulla igitur laudis spe aut ea expectatione, quam affectare in tam paruo opusculo ineptum & penitus absurdum foret, adductus. Sed solo vtilitatis publicae studio quam in minima etiam re uelle promouere, viri boni est officium. Hoc sano subinde consilio fretus & quasi animosior factus, hanc nostram perfunctoriam descriptionem in publicum edere constitui. Arbitratus in eo cuiuis peregrinanti. Si modo a vera istius terrae Moldauiae descriptione prorsus non aberrarim, haud ingratum me praestaturum obsequium. Itaque Reuerendissima D. tua, hunc meum laborem & studium aequo iudicio metiri, meque (vt solet) pristino amore complecti non cesset. Quam Deus Opt. Max. ad annos Nestoreos foelicissime conseruet. Datum Posonij. Calen. Febru. Anno post Christum natum supra Millesimum Quingentesimum Quadragesimo primo.



GEORGIVS LOGVS SILESIVS

Huc etiam serpsere male contagia pestis
    Quae sensim nostrum perdit vbique genus.
Nam quod nos fatum, quae mentem insania versat
    Seditio nobis hoc dedit omne malum.
Et porro grauiora dabit,concordibus armis
    Atque animis nisi nos iunxerit ante deus.
Dormitum satis est, magnum nos foecimus illum
    Qui tantum nostras debilitauit opes.
Carpendo & sensim, nunc hos, nunc proterit illos,
    Deleat vt tandem, Christigenum omne genus.
Sic nuper nobis Moldauia fortis adempta est
    Libera per quam nunc ianua aperta sibi est.
Vt quocunque velit, possit per plana vagari.
    Atque illud totum inuadere quod super est.
Immanes sibi & ille Schytas nunc iunxit & istis.
    Auctior est multum viribus ille modo.
Nos tamen o facinus vltro accersiuimus illum.
    Et liqu'dis apros fontibus intulimus.
Aduersum sic forsan oues propriasque capellas.
    Commoueas rabidos papastor inepete lupos
Mox quibus absumptis stertentes forte Molossos
    Dilanient & te mox quoque stulte petant.
Sed quod praesidium, quantumcunque amisimus, iste hoc
    In libro vere que sibi visa docet.
Noscere quam saluam, quam propugnare decebat
    Cognita sit saltem nunc ubi capta tibi.

IOANNIS ALEXANDRI BRASSICANI.

Nota fuit paucis Moldauia magna GEORGI
    Nunc facta est vere nobilis ingenio.

Debuit esse magis somno vinoque sepultis
    Cognita, qui Thurcas somnia vana putant.

Interea dum tempora perdimus, impius hostis
    Deuorat & Reges, deuorat & populos.

EPIGRAMMA AD LECTOREM.

Ex aliorum alij scripserunt plurima dictis
    Et temere auditis sepe habuere fidem

Hic vrbes quas ipse adijt, quae flumina vidit
    Prudens veraci tradidit historia.

Cum plerique diuersarum terrarum nationum, gentium & prouintiarum situm, ac regiones, ipsaque adeo clymata absque vera & integra perspectaque locorum cognitione suo saltem priuato studio aut opinione potius quo caeteris etiam longe peritioribus sese illa sua minus indagata descriptione, ingenio tamen, praestare, cupiunt describere soleant, atque inde citra veram ipsorum experientiam, non parui quandoque errores committantur, quae non mediocria proficiscentibus viarum discrimina adferunt, adeo vt alias multarum rerum sane peritis, in eiusmodi exacyssimis annotationibus fides certa non multum adhibeatur. Ego igitur cum superioribus annis, in regno Moldauiae diuersis & arduis sacrae Maiestatis regiae legationibus versatus & perfunctus sim, totamque hanc regionem satis diligenter & vsque ad vltimos eius prouintiae terminos perlustrauerim. Constitui quantum vel per ingenij mei tenuitatem aut temporis angustiam liceat (nisi me mea fallat opinio) terrae illius situm & ambitum breui quodam compendio recta Geographicaque methodo ita depingere et conscribere, vt nihil prorsus ab integra, & exquisita cum locorum, tum fluminum omnium cognitione & descriptione, intermissum fuisse videatur. Quo tandem quiuis eiusmodi itinera suscipiens ampliore sane iudicio, certioreque cum ratione istius regionis Moldauiae situm & ambitum, necnon circumiacentia regna vndequaque magis perspecta & cognita habere, hancque meam vel minus bene politam, aut non satis omnibus apperobatem descriptionem cognoscere & iudicare queat facilius.


Opus

[recensere]


MOLDAVIAE, QVAE OLIM DACIAE PARS, CHOROGRAPHIA

In primis igitur exordiendo a confinibus regni Poloniae dum scilicet ex eadem satis vasta regione, iter versus Moldauiam spectat, plana est terra atque rebus vsui, et victui necessarijs accommodatissima, Montibus & Alpibus minime impedita, donec per Russiam propemodum desertam, vsque ciuitatem Leopolim, Russiae Metropolim insignem, quae quinquaginta miliaribus ab vrbe Cracouia, distat, ad propiores Moldaulae metas acceditur. Subinde non ita procul duo sunt flumina haud ab simili latitudine & nauigabilia, & profundisima, quae quidem totam hanc regionem naturali suo fluxu ingentibus vndequaque ambiunt anfractibus, vtpote Nester, qui Boristhenes amnis dicitur, & Moldauus, a quo regnum istud primaeuum nomen accipit, illic ab eius Boristhenes fluminis portu. Arx quaedam sita est, Chotijna dicta, qui quidem fluuius primo statim in Moldauiam traijcitur aditu, atque in Mare album prope arcem Nester Feijerwar munitissimam continuo suo cursu influit. Tandemque non multo itineris interuallo quoddam oppidum Snatijna vocacum, quod videlicet Moldauos terminos a finitimis Russiae metis prope seiungit, attingitur, Istic Moldauiae limices prjma fronte apparent. Inde recto tramite, totius regni Moldaugae ambitus in longinudine certo miliarium spatio ad calculum reuocato vsque ad alpesTranssyluanos, vbi illius terrae Moldauiae extrema meta est, ad sexaginta & quatuor miliaria satis longa protenditur, & terminatur, hinc per praedictas alpes, & asperam admodum & saxosam angustamque viam, qua vix commode currus vnicus progredi potest, per vnum & alterum diem non multo negotio ad ciuitatem Brassouiensem per Ciculiae metas finitimas in terram Bartza deflectitur. Quae quidem ciuitas Brassouiensis circumquaque contiguis cincta est montibus, atque satis firmata moegnijs praedictis alpibus a Transsyluana regione, proxima Moldauosque seiungens vicinos terminos, peruenitur in Transsyluaniam. Huic regioni vera Septentrionali plaga ipsa Valachia, quae alio nomine Transalpina dicitur, & Bulgaria Ponto contermina sunt, inter Istrum & Thyram flumina.

VALAchia autem longe lateque diffusa, & patens regio aripis Danubij Thurcis [Turcis] finitima. Quae olim Hungariae regibus obnoxia fuerat, & tributaria. Nunc vero (proch dolor) simul cum Moldauia Thurcarum Tyrannidi magna cum Christianorum iactura subiecta est.

Fuit & olim Waywoda Moldauus, Hungariae Regibus, iuramento astrictus. Eius enim Prouintia quasi regno Hungariae addicta, ingruentibus bellis contra hostes publicos, in defensionem & conseruationem illius praesidia a Regibus Hungariae obtinuit necessaria.

IPSA autem Vala chia Transalpini nominis origenem ex re sortita alpibus enim et montibus continuis, et his quidem altissimis ab Hungaria et eius potissima Transsyluaniae parte, nemorosis passim amoenisque interuenientibus syluis diuiditur, & conterminatur.

PRAETErea Valachia appellatur a Flaccis quiritum gente, Romani enim Gethis superatis et deletis. Flacci cuiusdam dictu eos Coloniam traduxere, vnde primum Flaccia, deninde corrupta voce Valachia dicta, adstipulatur huic opinioni Romanus sermo, qui adhuc in ea gente durat, verum adeo ex omni parte corruptus, vt vix ab homine Romano intelligatur. Igitur Valachi Italicum genus a veteribus (vt aiunt) Romanis deriuatum, praeter quod historijs traditur, in Coloniam Dacicam a Traiano Imperatore, deductos esse, qui plane in Getharum mores abierunt, atque nihil antiquae originis, suique monimenti retinent, praeter natiuam linguam quae admodum barbara & corrupta est.

DE RITIBVS ET MORIBVS MOLDAVIAE GENTIS. POPVLVS itaque Moldauicus conformi feré vestitu maiorum veterum more et instituto incedens, non dissimilibus Humgarorum armis vtitur, vtpote hastis militaribus & Clypeis, tamen illis parum succinctioribus, & his quoque modo ensibus, ac frameis ad vsum belli deseruientibus, non multum discrepantes. Quique ad militarem industriam satis apti sunt & expeditissimi.

Praeterea gens ista Moldauica ferox est, & admodum barbara rebus tamen militarabus & bellicis, vt paedictum est, suo more eximie instructa. Christum & diuos Apostolos agnoscit, ac S.Pauli, vt ipsi volunt religonem hactenus iam inde ab initio non sine summa veneratione, & pietate coluit, istic diuersae sectae, & diuersa quoque religio num & nationum genera habentur, vtpote Ruthenorum, Sarmatarum, Rascianorum, Armeniorum Bulgerorum & Tatharorum, non minor denique pars Saxonum Transsyluanorum, hanc terram passim inhabitantes. Imperio Moldaui wayuodae obnoxia varietate tamen ceremoniarum & dogmatum sine contentione vtuntur. & quaelibet secta, siue natio solitis suis ritibus et legibus pro suo fruitur libito. Eodem quoque modo & ordine, Monachi Christianam religionem illic profitentes, sacris suis ceremonijs, & officijs iuxta monasterij & ordinis sui consuetudinem siue regulam vtuntur. Postquam autem de Ruthenis supra mentionem fecimus, eos Moldauiae confines constituentes, par est, & alios finitimos ipsis populos, paucis calamo per stringere.

TARthari [Tartari] vero eam regionem incolentes, quingentas (quas vocant) sessiones proprias habent, ij pariter Waywodae ipsi sua fide astricti, atque in expeditione bellica, contra externos quoque Tartharos, a quibus ista prouincia non raras sentit incursiones, suis instructis copijs proficisci cognuntur. Gens admodum effera, quae carnibus eqinis quottidiano vescuntur cibo, reliqua obsonia etiam delicatissima minime curantes.

RVtheni olim prouintiae Narbonensis populi finitimi erant Auernis & Sanctonibus, vnde Caesar in commen. Et post eum Plinius lib.3.cap.4. Galliae populos esse tradidit. idem lib.4.cap.19. Aquitanis eos adnumerauit modo inter Moldauos, Polonos,Tarthatros, et Carpathiorum montium accolas habitant, eorum regio Russia vocatur, quam Sylua Hercinia mediam fere diuidid, rari apud eos Christiani sunt. Pauli sectam profitentes, sermonem a Polonico parum discrepantem proferunt.

PRVtheni vero vltimi Germaniae populi, quos Mela Herniones appellat, vltra Pomeraniam illis occiduam incolunt, ad Septentrionem littore maris Oceani, partim ad orientem Liuonia, partim vero Lithuania clauduntur. Meridianos locos Masonitae [Masouitae] ac Poloni tenent, eius regionis Metropolis, Dantiscum Littoralis ciuitas Emporio, ac mercibus extraneis clara, & insignis fistula [Fistula=Vistula] eam alluit, moxque Oceano absorbetur.

SARmatia Europae extrema regio, hanc Mela Germaniae partem esse tradidit, recentiores contra, nam ille fistulam [Fistulam] hij Oderam Germamiae terminum esse scripserunt, quae Poloniam a Silesijs determinat. Iul.capitol. in Proculo, centum ex Sarmatia virgines coepit. Ptolo.lib.3. Duas esse Sarmatias tradit, alteram In Europa, quam nostra aetas Poloniam appellat, haec a septentrione Oceano, ab occasu Germania, a meridie Iazigibus, Methanastis, ac Carpathijs montibus terminatur, in ea sunt olim Olijba, modo Russia et Tartharia, altera vero Sarmatia Schijticae [Scythicae] Asiae pars est, vltra Tanaim, in qua & Caucasi montes prominent. Hinc Sarmatae populi modo Poloni, olim Herniones, vt Pliniusus, et Mela, vel Omeones, vt Ptolo. Tacitus Germanis annumerat. vtpote qui contra Sueuos, Vannio Sueuorum Rege ab eis expulso opem tulissent. Nos aliter sentimus. Nam Sarmatae quondam, quemadmodum & hodie carne equina more Tartharorum vescuntur. Inde Mar. Venit & epoto Sarmata pastus equo. Claudia. Tua Sarmata discors sacramenta petit. Tranquil in Domician. Expedinones partim sponte suscepit, partim necessario, vnam in Sarmatas legionem, cum Legato simul Caesar. Caeterum auri, argentique maximarum rerum ignari, vice rerum commertia exercent, vide reliqua, apud Mel.lib.2. Graeci Sauromatas vocant. Ideo quod Lacertis consimiles oculos habeant. Plin.lib. 4. Sauromatas gentes Schytarum graeci appellant, quas Sarmatas Romani dicunt.

INSIGniora autem aliquot loca. Arces nempe & oppida nominatim quoque perstringere libet, Ea sunt, Swczowa, Chotijna, Nempczs [Nempzs], Romaniwijwar [Romaniwiwar], Bahloijazwar Wazlo, Zorwca [Zoruca], & Orhe, Item Hwztwaras [Huztwaras], Tartharos [Tataros], Barlat, ac Romanwasar, & plaeraque alia oppida & Castella quae breuitatis studio, non ex ordine recensere aut describere voluimus.

PRINceps vero istius regionis, quem Waywodam Moldauum appellant pro Aulae suae splendore, tria millia equitum, quottidiano suo alit stipendio. Qui quidem in armis semper praesto, & parati sunt, Eundemque Waywodam cum instructis copijs suis comitantur vndique. Poterit autem ipse Waywoda, dum belli necessitas ita postulauerit, non magno negotio, & labore in regno suo generali habito delectu, ad sexaginta millia equitum & peditum exercitum conscribere.

EAdem quoque regio Moldauica, alit insignes equos Thurcicos, Valachios. Item asturcones optimos , aliosque in magna copia, Illos tamen raro ob Waymode aedictum ex ea regione, nec nisi nunctijs, & Oratoribus publicis educere libere permittitur.

EIVS generis equos nobilissimos et strennuissimos numero quingentos & deinde trecentos quoque insignes Falcones ipse Moldauus praeses, Thurcarum Caesari, quo ab illius inuasione, sua sit pacatior prouintia, quottannis in tributum pandere solet. Et quoniam hystoria non debet non esse verissima, licebit & illud adijcere, quod legittimi simul & illegittimi indiscriminatim regno succedunt. Verum quamprimum illius terrae haeres aut Princeps nascitur, eius corpori stygma quoddam ignito imprimitur ferro. Vt de vero demum stemmate natus princeps, ad virilem euectus aetatem certo dinoscatur intersignio.

ASSVEuit namque haec propago ob imperandi libidinem & futurum capessenum imperium, after afteri necem machinari praematuram, omnesque mortis struere insidias. Ideo plerunque inter fratres, obtinendi imperij causa, suboriuntur bella quam perniciosissima.

EST & haec regio, ob id praecipue commendabilis, multisque ferenda laudibus. Etenim Princeps ipse in facinorosos, summa animaduertit seueritate, atque adeo vt varijs scelerum generibus, varia itidem. inferuntur supplicia. Cuius rei specimen videre est, in tanta coecorum catherua, qui ob patrata exoculantur facinora, quique indies eleemosinae [=eleemosynae] ac victus gratia, suis iam orbati luminibus, Principis sectantur curiam. Quos et si flagitia designarint, nihilominus Waywoda ipse, pro sua liberalitate & pietate, fovet benigneque sustentat.

PER totam hanc regionem vertere saltem moneta Hugarica, item asperis argenteis, & florenis tam Hungaricis, quam Thurcicis vtuntur, neque aliam quamcunque monetam ipsis incognitam admittumt.

IPSI autem Principes illius terrae Moldauiae, quadam Tyrannide in suos subditos, magna cum seueritate & crudelitate continuo exercere, illosque pro minimo etiam delicto, vt paulo ante praedictum est, quam acriter punire solent. Indiesque in publico omnium conspectu quo magis in eos suam foerocitatem ostendant, extremis afficiuntur supplicijs. Hinc summa in Principem subditorum & obseruantia & obedientia.

RARISSIME vero hij Waywodae ob eorundem subditorum ocultas plaerunque conspirationes, & insidias, quibus vt plurimum suos Principes adeo seueros, & ferocientes clam insectantur, diuturno imperio perfrui possunt. Nec dum etiam ab incursione hostium, tam scilicet Tartharorum, quam Thurcarum, a quibus admodum frequenter infestantur, in regno suo satis tuti sunt,nisi cum illis quandoque confoederationem, & inducias suscipiant.

PRAEterea cum ex Moldauica illa regione per Russiam inferiorem, quae proximis regni Poloniae metis, & finibus iungitur, a Podolia, iter ad Hungariam versus Marmarusium, Munkacz, & Beregh sumitur, passim amoeni, ac spaciosi sunt campi, nullo amne nauigabili intersepti, tantum fluuio Brwth vocato, qui Moldauiae Poloniaeque fines dirimit, qui etiam humidis quandoque temporibus traijcitur. Hinc tandem continuis & quidem altissimis montibus, & alpibus per arctissimam ac multo diffcillimam viam, qua haud satis commode equus vnicus lento quidem passu progredi queat, ad praescripta loca peruenitur in Hungariam.

EST autem illa prouintia Moldauica satis amoena tam planitiae quam vallibus, oppidis etiam & varijs possessionibus vndecunque refertissima, nullis tamen arcibus aut ciuitatibus industria, . aut arte munitis, excepta arce Nempczs, quae in altissimo monte sita, cincta est moenijs alias solum, fluminibus, quasi a natura adhibitis, munita praesidijs.

SVNT & praeterea duae Arces Validis exstructae muris vt pote. Romaniwijwar, quam planicies quaedam ad flumen Zered, quod in danubium [Danubium] flectitur sustinet. Alteri vero Romaniwasar nomen est, haec vt vtrinque duo occupant latera, Sic vtrasque danubius ipse secat atque incerfluit bifaria vtrinque dominia discernens, Altera etenim Moldauiam, A1tera Transalpinam suis contuentur prospectibus, habet & is Danubij decursus duo vtrinque a portu fluminis sita oppida, videlicet Barilla & Galaczs, quae pari ipsius Danubij interluuio, amoeno quodam naturae beneficio, elegantique seiungit ordine.

IN qua quidem regione nil deesse comperitur quod vsui humano conferre possit. Ad haec diues, auri, argentique ac salium fodinis. Item agrorum, vinearum, pecorum, piscinarumque & stagnorum, ac sellectorum [selectorum] piscium genere, longe omnium locupletissima, adeo vt rerum omnium copia vbertim affluat, alioqui etiam aeris clementia victus commoditate, ipsaque politia sane quam nobilis.

HACTENVS REX SERENISSIME viuis veluti coloribus Moldauiam regionem longé omnium praestanntissimam, quantum attinet non tantum ad insigniora loca, Flumina, Oppida,montesque, verum etiam minimos Pagos Castellaque perstrinximus, gratum quidem Maiestati tuae (nisi nos concepta spes fallat) in eo praestaturi officium. Multum igitur tuam Maiestatem, caeterosque Christianos Principes, breuissima haec Moldauia descriptio admonere debet, quantum hac amissa regione periculi omnium Christianorum ceruicibus immineat, siquidem humanum vitium est, accepto iam malo tum primum consilia velle capessere.