Monasterii sancti

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Monasterii sancti
1929
editio: incognita
fons: incognitus

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

MONASTERII SANCTI*

SACRA AEDES S. GODEFRIDI CONFESSORIS, IN OPPIDO ILBENSTADT DIOECESIS MOGUNTINAE INTRA FINES, O. S. B., HONORIBUS BASILICAE MINORIS AUGETUR.

Ad perpetuam rei memoriam. — Monasterii Sancti Benedicti in loco quem Ilbenstadt nuncupant, intra Moguntinae dioecesis fines, Prior ad Nos refert asceterium Ilbenstadiense suum, quod iam erat Praemonstratensium Ordinis, decimo secundo saeculo originem habuisse atque ecclesiam coenobio adiectam anno MCLIX ab Archiepiscopo, qui tunc temporis praeerat Moguntinae dioecesi, consecratam esse. Templum idem vetustate renidet, atque structura praenobili ad instar basilicarum fulget, operibusque artis perspicuis exornatur. Ipsa sacra in aede, quae pretiosis paramentis supellectilibusque locupletatur, cultus divini functiones omni cum cura digneque peraguntur a Monachis Ordinis Sancti Benedicti Congregationis a primaeva observantia Cassanensis, qui in adnexo monasterio vitam religiosam ducunt, atque in animorum ministerium sollerter incumbunt, cum templo coenobioque eisdem paroecia quoque civitatis Ilbenstadiensis adiungatur. Coetus propterea christifidelium et confraternitates eadem in ecclesia florent cum haud parvo animorum emolumento; civitatisque incolae peculiares indulgentias eodem in templo lucrari queunt; huc denique, peregrinorum more, Sanctum Godefridum, primi monasterii fundatorem ibique sepultum, veneraturi ex tota non modo Moguntina dioecesi sed eviciniore quoque regione numero conspicui veniunt fideles, qui sanctas festivitates ipsa in sacra aede Ilbenstadiensi studiose celebrant. Rem igitur opportunam Nos facturos existimavimus si Prioris Ilbenstadiensis monasterii optatis concederemus; quod eo libentius facimus, cum id etiam toti Ordini Sancti Benedicti, tam de Ecclesia bene merito, gratum fore putaverimus; reique tam venerabilis frater Noster Antonius S. R. E. Cardinalis Vico, Episcopus Portuensis et S. Rufinae nec non Sacrorum Rituum Congregationis Praefectus, quam venerabilis frater Moguntinus Episcopus amplissime sint suffragati. Itaque apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum vi, praefatam ecclesiam Deo optimo Maximo sacram in honorem Sancti Godefridi Confessoris, monasterio Ilbenstadiensi Ordinis S. Benedicti adiectam, intra fines Moguntinae dioecesis, titulo ac dignitate Basilicae minoris perpetuum in modum augemus, illique omnia et singula iura privilegiaque conferimus, quae iuxta morem ac decreta Sacrorum Rituum Congregationis ecclesiis hoc titulo auctis competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac fore, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illique, ad quam spectant, libenstadiensi ecclesiae, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quoquam, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 591-592