Jump to content

Monumenta contemporanea

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Monumenta contemporanea
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


Monumenta contemporanea (Auctores varii), J. P. Migne

I. Concilium sub Alfrido rege Nordanhymbrorum, et Berthvaldo archiepiscopo Cantuariae habitum tempore Joannis VI papae, anno Christi DCCI in quo Wilfrido archiepiscopo Eboracensi novae struuntur machinationes. Ille denuo appellans ad Johannem papam, inimicos opprimit. (0045B)

Jam Egfridus in bello Pictorum occubuerat, jam Theodorus in mortem vergebat, qui de peccato in Wilfridum commisso sanciatus conscientiam, ipsum et Erkenwaldum episcopum evocavit Londoniam: ipsis omnia peccata confessus, illo se potissimum permoveri scrupulo dixit, quod in sanctum commisisset, passus eum contra regulas spoliari, vel aperta instantia, vel occulta patientia. Et quia, inquit, finis mihi futuro anno imminet, sicut Deo praenuntiante cognovi, et frequens aegritudo [ Al., aegritudo admonet], rogo te, sanctissime pontifex, ut benignus mihi commissum indulgeas, et sedem archiepiscopatus mei subeas: quippe qui sis omnium Anglorum in Romanis legibus peritissimus; ego Deo donante conabor, ut veteres offensas recenti officiorum sedulitate deleam, reges et auctoritate et precibus amicos facturus. Placide ad haec, et ut virum sanctum decebat, respondit Wilfridus: sed ut archiepiscopatum (0045C)sine majoris definitione concilii susciperet, non consentit [ Al., consensit]. Totis ergo viribus Theodorus exsurrexit, ut Wilfridus episcopatum reciperet, missis legatis et scriptis ad Alfridum regem Northumbrorum, qui Egfrido successerat, et sororem ejus Elfledam abbatissam de Streneshalh, ut simultatibus retropositis incunctanter charitatem ejus complecterentur. Cujus studii ut fervor patescat, epistolam, quam regi Merciorum Ethelredo direxit, hic ponam.

II.

Gloriosissimo et excellentissimo regi Merciorum Theodorus Dei gratia archiepiscopus in Domino perennem salutem.

Cognoscat, fili dilectissime, tua miranda sanctitas pacem me habere cum venerando episcopo Wilfrido, et ideo, charissime, te admoneo, et in Christi charitate (0045D)praecipio tibi, ut ejus sanctae devotioni, quantum vires suppetunt, patrocinium, sicut semper fecisti, quandiu vivas indulgeas, quia longo tempore propriis orbatus substantiis, multum inter paganos in Domino laboravit. Et idcirco ego Theodorus, humilis episcopus, decrepita aetate, hoc tuae beatitudini suggero, qui aapostolica, hoc, sicut scis, commendat auctoritas, et vir ille sanctissimus in patientia sua possedit animam suam, et injuriarum sibi irrogatarum, mitis et humilis, caput suum sequens, medicinam exspectavit; et, si inveni gratiam in conspectu tuo, licet tibi pro longinquitate itineris grave videatur, oculi (0046A)mei jucundam faciem tuam videant, et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Age ergo (fili mi) taliter de illo praefato sanctissimo, sicut te deprecatus sum. Quod si patri tuo non longe de hoc saeculo recessuro obedieris, multum tibi proficiet ad salutem. (0046B)Vale.

Venienti ergo ad reges cum epistolis archiepiscopi Wilfrido, salutatio impertita, indultus favor. Alfridus, qui eum quondam probe nosset, ad se sponte invitato prius coenobium Heugsteldeim, hinc definitione concilii Eboracensem episcopatum, et Ripis monasterium liberaliter indulsit. Stetit haec amicitia inter eos vix annis quinque, quoad virosa consilia, in finibus quorumdam confota, eruperunt in publicum; quibus praeventus rex Alfridus, monasterium Ripense possessionibus propriis mutilans episcopatum ibi constituere meditabatur, asserens decretis Theodori archiepiscopi consentiendum non primo et ultimo tempore prolatis; sed illis quae mediis diebus (0046C)edicta discordia agitare noscuntur. Quibus infensus Wilfridus, ad regem Merciorum Ethelredum amicum suum discessit. Sub eo plurimo conversatus tempore, Sexwulfo Licetfeldensi episcopo defuncto, episcopatum illum rexit, omnibus provincialibus amandus juxta et reverendus: plurima machinamenta rege Alfrido et Berthwaldo archiepiscopo, qui Theodoro successerat, in Wilfridum struentibus et deterentibus.

Hoc tandem sedit, ut cum spe pacis praetenta vocarent ad concilium, ibi vel blandimentis ad libitum suum inflecterent, vel, si non consentiret, opprimerent. Ille doli nescius, et alios ex rectitudine animi sui metiens, ad concilium perrexit: sed longe aliud, quam speraverat, expertus est. Siquidem cum eum (0046D)conviciis et falsis objectionibus criminum diu fatigassent, ad ultimum eum interrogarunt, si Theodori archiepiscopi decretis obedire vellet. Quorum ille nequitiam persentiens, callido responso frustratus est, dicens se libenter illis Theodori definitionibus obediturum, quae sanctis canonibus consonarent. Deinde longa disputatione in ipsos invectus, acriter et vere quod jam per viginti duos annos praeceptis trium apostolorum, Agathonis, Benedicti, Sergii, increduli, Theodori archiepiscopi decreta per dissensionem acta diligerent, quievit, et jam Alfrido surgebant cristae, adeo ut archiepiscopo diceret: Si praecipis, (0047A)pater, opprimam eum per violentiam. Quod cum etiam inimicis displicuisset, ut tanti nominis vir, et qui eorum fiducia captus ad concilium venisset, sustinere oppressionis praejudicium, alio itinere gradiendum putarunt. Itaque quasi pacifice suadere adorsi sunt, ut quia frequentissime dissensiones in Ecclesia Dei ejus causa pullulabant, ipse voluntate sua possessionibus et episcopatu cederet, et hanc renuntiationem scripto firmaret; hoc ejus commendaret famam, hoc accumularet gloriam si privatus mallet sub quiete degere, quam pro suo pontificatu, vel per se vel per alios procellas seditionum movere.

Sensit pater in his minis [ Al., nimis] implicitum negotium, et respondit, nihil aeque ad cumulum infamiae homini valere, quam si se sua damnaret voce. (0047B)Se primum fuisse, qui verum Pascha in Northanimbria Scotis ejectis docuerit, qui cantus ecclesiasticos antiphonatim instituerit, qui sanctissimi Benedicti regulam a monachis observari jusserit, pro quibus omnibus nunc senem et septuaginta fere annorum pontificem hoc in munere recipere, ut cogatur seipsum scripto damnare. Nossent ergo se illud non facturum, quod esset sibi dedecus, calamitas subjectis, incommodum cunctis: quin potius, sedem apostolicam appellare, et si quis eorum ecclesiasticum conflictum praesumeret, ea revocare.

Jam ergo septuagenarius iterum labores, iterum Romam meditatur, nec diu moratus mare transiit, viamque permensus Urbem introiit, sustinuitque (0047C)aliquantis diebus accusatores dum venirent; qui, cum venissent, illi causam suam epistolis, ipse quod ad se attinebat, hoc allegavit modo.

III.

Domino beatissimo universali papae Joanni Wilfridus supplex et humilis servus servorum Dei episcopus.

Cognoscat sanctitas vestra, quod perturbationibus nuper in Britannia ortis ex parte eorum qui, contra decreta beatissimi Agathonis papae illiusque successorum venerabilium Patrum, sibimet episcopatum, et monasteria, terrasque cum omnibus facultatibus meis usurpabant, compulsus hanc sacrosanctam apostolicam sedem appellavi, contestans eos per omnipotentem Dominum, et beatum Petrum apostolum, ut si quis aliquam accusationem contra me haberet, ad vestram praesentiam veniret, sicut beatissimi (0047D)Sergii praedecessoris vestri scripta decernebant: et ideo petitionem humilitatis meae gloriosae praesentiae vestrae offerendam curavi, ut vos largiflua pietatis benevolentia confirmare dignemini, quae a beatissimis antecessoribus vestris erga meam parvitatem decreta sunt; et si quis contra me accusator advenerit, per vestram jussionem productus in medium, quod voluerit objiciat: et si quidlibet vel minimum objectum non probabiliter cassavero, paratus sum severitatem canonum experiri. Deinde rogo, ut litteras commendatorias de vestra celsitudine ad Ethelredum regem Merciorum adipiscar, ut omnia monasteria mea, quae in ejus sunt provincia, quietem habeant ad Alfridum [ Al., Alfrithum] regem Northanimbrorum (0048A)epistolam habeam, ut omnia mea mihi reddat. Quod si forte sibi grave videbitur, ut episcopatum Eboracensem habeam, praevideat apostolica sedes, quis ibi habeatur episcopus: ego tamen monasteria duo in ea provincia posita Ripis et Hagustaldelae, quae fundavi, non amittam. In fine quoque spondeo me omnibus decretis Brethwaldi [Berthwaldi] archiepiscopi pariturum, quae contra praedecessorum vestrorum fundatissima decreta erga meam parvitatem non fuerint. His cum accusatores a Berthwaldo archiepiscopo missi respondere jussi essent, hoc primum dixerunt: Esse crimen capitale, quod in concilio in Britannia congregato decretis Britowaldi archiepiscopi se non obediturum Wilfridus contumaciter dixisset. De hoc stans in medio pontifex se expurgavit, (0048B)ut diceret se sic non indefinite respondisse, sed his tantummodo pariturum, quae contra canonum decreta non essent: esse autem contra regulas, ut ipse se sine ullo criminis objectu adjudicaret.

Haec tam probabilis et facilis responsio cum laetum plausum Romanis excitasset, jussi sunt accusatores domum redire, dicentibus episcopis, quod quamvis canonibus cautum esset, ut accusator primo accusationis capitulo decidens, ulterius ad aliorum tentamentum non assurgeret, se tamen pro reverentia Brithwaldi archiepiscopi non defuturos, quin omnia per ordinem discuterent; factumque est ut quatuor mensibus septuaginta conciliabula coacta, vel propter hoc solum, vel hoc praecipuum, finem gloriosum Wilfrido, ignominiosum accusatoribus habuerint, (0048C)Romanis maxima impensa mirantibus illorum impudentiam, illius eloquentiam, dum quidquid accusationum objecissent, ille nullo excogitato responso, sed Dei et veritatis fultus auxilio, quasi casses aranearum primo motu labiorum discuteret et subrueret; hoc pronius episcopi mirabantur causidicorum audaciam, quomodo ecclesiasticorum graduum immunes (nisi quod unus eorum diaconus esset) praesumerent accusare venerandum senem septuaginta annorum pontificem, torrentem eloquentiae: inter se ergo multum diuque graecizantes, tandem ad nostra verba conversi, damnarunt missos dignos carcere, missorem arguerunt stultitiae, Wilfridum pronuntiarunt exsortem ab omni crimine.

Hic subjicerem quantum emolumenti causae illius (0048D)attulerit synodus Agathonis papae lecta, sed et illud, quod in Meldis civitate Franciae ab oriente Parisii posita, cum domum rediret infirmitate pressus, visione sanatus sit angelica, nisi Beda Venerabilis historicus dignus pro se sermonum sobrietate credi, narrationem praevertisset. Nos ab ipso omissa scripturae perstricte inserimus. Quamvis igitur antistes rem obtinuisset, ambiebat tamen Romae remanere, senilem spiritum sub dominorum apostolicorum pedibus effusurus. Restitit pio voto pontificis Joannis ratio, qua diceret eum Angliae necessarium, ideoque jussit, ut quod supererat aevi, non in peregrinis auris [oris] consumeret, sed patriae commodis impenderet, etc.

IV. Joannis papae VII Epistola ad Ethelredum regem. (0049A) (Vide infra.)

V. Joannis papae VII Epistola ad archiepiscopos, presbyteros et diaconos et universos clericos per Anglorum patriam constitutos. (Vide infra.)

VI. S. Aldhelmi Schireburnensis episcopi Epistola ad Clerum Wilfridi. (Vide infra.)

VII. S. Aldhelmi Schireburnensis episcopi Epistola ad Wilfridum. (Vide infra.)

VIII. Concilium Romanum auctoritate Joannis papae VII, ad instantiam Justiniani imperatoris, pro canonibus sextae synodi confirmandis vel reprobandis, indictum, anno redemptoris DCCV, tempore Joannis VII. (0049B)

Qua occasione haec synodus Romae coacta fuerit indicat Anastasius supra in Vita Joannis VII, nimirum quia per epistolas et legationem ab imperatore Justiniano petitum est, ut sancitos Constantinopoli canones Joannes papa congregato concilio examinaret, et quos catholicae disciplinae consentientes reperisset, rejectis caeteris, probaret et confirmaret. Indecenti postulato nihil pontifex detulit, et recte: nam inconveniens est et valde indecorum, vel minimum approbare eorum quae in pseudosynodo constituta fuerint. Vide quae dixi supra in Vita Joannis, verbo Concilium. Hac eadem synodo Wilfridus, Eboracensis episcopus, postquam jam ante sub Agathone papa semel injuste accusatus, in Romano concilio sub eodem Agathone Romae absolutus fuisset, ab Aldfrido rege secundo accusatus, secundo synodali judicio Romae absolutus fuit. Haec, teste Beda, acciderunt (0049C)anno quarto ante obitum Wilfridi, adeoque anno Christi 705, tempore Joannis papae VII. Nam cum testetur eumdem post hanc synodum quadriennio vixisse, anno redemptoris nostri 709, post obitum Osredi regis quarto, episcopatus sui anno 45 diem suum obiisse, negari non potest hanc synodum praedicto tempore celebratam fuisse. Scribit enim Beda, lib. V, cap. 20, eumdem Wilfridum annis 45 episcopatum tenuisse; et rursum lib. III, cap. 26, affirmat primum annum sedis illius cum anno Domini 664 coincidisse; unde necessario infertur quod (0050A)ultimus sedis Wilfridi inciderit in annum Domini 709, qui est quintus post illam synodum finitam, qua illum a calumniis adversariorum absolutum fuisse Beda lib. V, cap. 20, refert his verbis:

« Post quinque annos, inquit, denuo accusatus ab eodem ipso rege, Aldfrido scilicet, et plurimis episcopis, praesulatu pulsus est: veniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico papa Joanne, omnium judicio probatum est, accusatores ejus nonnulla in parte falsas contra eum esse machinatos calumnias. Scriptumque est a praefato papa regibus Anglorum Edilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum suum (eo quod injuste fuerit condemnatus) facerent recipi. Juvit autem causam absolutionis ejus lectio synodi beatae memoriae papae Agathonis quae quondam ipso praesente in urbe atque in eodem concilio inter episcopos residente (ut praediximus) acta est. Cum ergo, causa exigente, synodus (0050B)eadem coram nobilibus et frequentia populi, jubente apostolico papa, diebus aliquot legeretur, ventum est ad locum ubi scriptum erat: Wilfridus Deo amabilis episcopus Eboracensis civitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, etc., quae supra posuimus. Quod ubi lectum est, stupor apprehendit audientes: et silente lectore, coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille Wilfridus episcopus. Tum Bonifacius consiliarius apostolici papae, et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papae ibi viderunt, dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede judicandus, advenerat.

« Qui jamdudum, inquiunt, aeque accusatus huc adveniens, mox audita et dijudicata causa et controversia utriusque partis, a beatae memoriae papa Agathone probatus est contra fas a suo episcopatu repulsus: et tanto apud eum habitus est honore, ut ipsum in concilio quod congregarat episcoporum (0050C)quasi virum incorruptae fidei et animi probi residere praeciperet. Quibus auditis, dicebant omnes una cum ipso pontifice, virum tantae auctoritatis, qui per quadraginta prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum absolutum in patriam cum honore reverti. »

IX. Concilium ad fluvium Nidde in Northumbria, ab Osredo ibidem rege, et Berthwaldo archiepiscopo Cantuariae, monitu Joannis papae VII anno Christi DCCV celebratum; in quo accepta Joannis papae epistola, Wilfridus demum in archiepiscopatu suo Eboracensi confirmatur. (0051A)

Postquam (quae retulimus) de concilio sub Alfrido rege, et Berthwaldo archiepiscopo, anno gratiae 701 perorasset Malmesburius, ad Niddense hoc concilium transiens, sic orditur: « Rediit igitur (Wilfridus) et apostolicas epistolas regi Merciorum jam monacho Ethelredo attulit. Humiliter ille et genu flexo dignationem salutationis apostolicae suscepit, et perlectis chartis. quod tenor earum jubebat, a Kenredo filio fratris Wlfarii, quem sibi regem suffecerat, compleri non gravate obtinuit. Erat enim et ille timore Dei plenus, sicut post quadriennium voluntaria regni abrenuntiatione mundo approbatum est: nec segnius Brithwaldus archiepiscopus pacem non aspernanter ambiens in unanimitatem fraternae concordiae accurrit. Exterritum minis apostolicae sedis aiunt, legatis damnationem (0051B)suam gravibus querimoniis aggerentibus, quamvis Wilfridus eos jam adjudicatos exemisset.

Solus Alfrithus rex Northanimbrorum obstinatioris animi sententiam [ Al., semitam] terens, pervicaciam tenuit. Nuntiis enim ad se ex parte Wilfridi directis serenum primo responsum retulit: sed depravatus (ut creditur) malevolorum consiliis, quibus extra suam dignitatem nimis indulgebat, redeuntes ad se die condicto tali sententia contristavit: se quidem legatorum personis, quod essent et vita graves, et aspectu honorabiles, honorem ut parentibus deferre: caeterum assensum legationi omnino abnuere, quod esset contra rationem homini jam bis a toto Anglorum concilio damnato propter quaelibet apostolica scripta communicare. Sed nec ipse multo post in hac vita moratus est tempore. Statim enim, illis abeuntibus, acerba correptus valetudine, ad mortem exercebatur. Amaritudo tormenti rationem olim in animo regali sopitam elicuit, et secundum prophetam, vexatio dedit intellectum auditui (0051C)(Isai. XL). Intelligens enim se merito inobedientiae plexum, promisit omnem emendationem facti Wilfrido exhibiturum, si sibi viventi adduci potuisset; nec cessavit, quantum ante praeclusam vocem loqui potuit, idem promittere, et si ipse voti effectu careret, haeredem suum ut faceret adjurare: et ille quidem mature defunctus, apostolicas litteras se sprevisse sero indoluit, quarum minas effugere non meruit: quas, quia crebro commemoravi, hic abbreviatas ponere fert animus, ut palam sit quanta miseria involvat mortales, quod illi viri, quos sanctissimos celebrat antiquitas, Theodorus, Berthwaldus, Joannes Bosa, nec non et Hilda abbatissa digladiabili odio impetierint Wilfridum Deo, ut ex ante dictis probatur, acceptissimum. »

Heddius in Vita S. Wilfridi, cap. 58, quem Malmesburiensis sequitur, longiore filo acta hujus synodi produxit, quem hic adjicere lubet.

« In primo anno Osredi regis Berctwaldus, Cantuariorum (0051D)Ecclesiae et pene totius Britanniae archiepiscopus, de austro veniens, habens ex praecepto apostolicae sedis aquilonalium regem cum omnibus episcopis suis et abbatibus, et totius regni ejus principibus, ad synodalem locum de causa B. Wilfridi episcopi diligenter invitare; et ita factum est. Nam in unum locum juxta fluvium Nid ab oriente congregati, rex cum suis, et tres episcopi ejus cum abbatibus, nec non et beata Aelfleda abbatissa, semper totius provinciae consolatrix, optimique consiliatrix; Berctwaldus quoque archiepiscopus et Wilfridus episcopus simul in una die advenerunt. Deinde sedentibus rege et episcopis cum principibus eorum in loco synodali, tali modo archiepiscopus loqui incipiebat: Oremus Dominum Deum nostrum, ut pacis concordiam in cordibus nostris per Spiritum sanctum indulgeat. Habemus enim, ego et beatus Wilfridus episcopus, scripta apostolicae sedis parvitati meae per (0052A)nuntios directa, et per semetipsum similiter allata, ut ea in praesentia reverentiae vestrae recitentur humili prece deposcimus. Quibus venerabiles domini licentiam dederunt; et coram synodo, omnibus audientibus, utriusque libri a principio usque ad finem legebantur. Post lectionem autem, cunctis tacentibus, Berectfridus, secundus a rege princeps, ad archiepiscopum dixit: Nos qui interpretatione indigemus, quid apostolica auctoritas dicat audire delectat. Et respondit ei archiepiscopus dicens: Judicia apostolicae sedis longo circuitu et ambagibus verborum unum tamen intellectum de eadem utrique libri ostendunt, quorum brevi sermone sensum tantum explicabo. Apostolica namque potestas, quae primum Petro apostolo et principi apostolorum ligandi solvendique donata est, sua auctoritate de beato Wilfrido censuit, ut in praesentia mea, licet indignus, et omnis conventus, praesules Ecclesiarum hujus provinciae, antiquam inimicitiam pro salute animarum relinquentes, beato Wilfrido (0052B)episcopo in bono reconcilientur. Nam his coepiscopis meis e duobus ab apostolica sede judiciis optio datur; utrum voluerint, eligant, ut aut cum Wilfrido episcopo pacem plane perfecteque ineant, et partes Ecclesiarum, quas olim ipse regebat, sicut sapientes mecum judicaverint, restituant; aut si hoc optimum noluissent, omnes simul ad apostolicam sedem pergerent, ibique majori consilio dijudicentur. Si quis vero contemnens (quod absit) neutrum ex his duobus implere voluerit, sciat se, si rex sit aut laicus, a corpore et sanguine Christi excommunicatum; si vero episcopus aut presbyter (quod est exsecrabilius et dictu horrendum), ab omni gradu ecclesiasticae dignitatis degradari. Haec sunt judicia apostolicae sedis, brevi sermone exposita. Episcopi vero resistentes, dixerunt: Quod praedecessores nostri olim Theodorus archiepiscopus ab apostolica sede emissus, et Ecfridus rex censuerunt, et postea in campo qui Estrefeld dicitur, una nobiscum pene totius Britanniae episcopi, suaque archiepiscopali praesentia excellentissima (0052C)cum rege Alfrido judicavimus, quomodo immutare quis valeat? Interea autem beatissima Aelfleda abbatissa benedicto ore suo dixit: Vere in Christo dico testamentum Alfridi regis in ea infirmitate, qua vitam finivit, qui votum vovit Deo et sancto Petro dicens: « Si vixero, omnia judicia apostolicae sedis, quae antea renui audire, de beato episcopo Wilfrido, implebo. Si tamen diem obiero, dicite tamen haeredi meo in nomine Domini, ut pro remedio animae meae judicium de Wilfrido episcopo apostolicum repleat. » Haec ea loquente Berectfridus praefectus regis princeps respondens dixit: Haec est voluntas regis et principum ejus, ut mandatis apostolicae sedis, et praeceptis Alfridi regis in omnibus obediamus. Nam quando in urbe, quae Bebbamburg dicitur, obsessi, et undique circumcincti in hostili manu angustiaque rupis lapideae mansimus, inito consilio inter nos, si Deus nostro regali puero regnum patris sui concessisset, quae mandavit sancta apostolica auctoritas de S. Wilfrido episcopo adimplere Deo spopondimus: et statim post vota mutatis (0052D)animis inimicorum concito cursu omnes cum juramento in amicitiam nostram conversi sunt, apertis januis de angustia liberati sumus, fugatis inimicis nostris, regnum accepimus.

« Postquam haec verba finita sunt, episcopi sibi mutuo separati ab aliis inire consilium coeperunt; aliquando cum eis archiepiscopus, aliquando vero sapientissima virgo Aelfleda: et hujus sancti concilii talis finis exstitit, ut omnes episcopi et rex cum suis optimatibus purae pacis concordiam cum sancto Wilfrido episcopo inierint, quam inter se usque ad finem vitae conservaverunt, reddentes ei duo optima coenobia, quae in HRypis et in Hagustaldense cum omnibus reditibus suis. Et illa die omnes episcopi se invicem osculantes et amplexantes, panemque frangentes communicaverunt; et gratias agentes Deo omnis hujus beatitudinis, in pace Christi ad sua loca remearunt. »