Jump to content

Monumenta vetera (Auctores varii PL008)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Monumenta vetera
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


AucVar.MonVet 8 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ANNO CHRISTI CCCIII.

Origo schismatis donatiani.

Primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores schismatis disce. In Africa duo mala et pessima admissa esse constat: unum in traditione, alterum in schismate; sed utraque mala et uno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa. Debes ergo, frater Parmeniane, discere, quod intelligeris ignorare. Nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit, per totam Africam persecutionis est divagata tempestas; quae alios fecerit martyres, alios confessores; nonnullos funesta prostravit in morte, latentes dimisit illaesos. Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae vitae, istius incertae lucis moras brevissimas compararent, instrumenta divinae legis impie tradiderunt. Ex quibus erant Donatus Masculitanus, Victor Rusiccadensis, Marinus ab Aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis, et homicida Purpurius Limatensis qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est, dicens: Et occidi, et occido, non eos solos, sed et quicumque contra me fecerit. Et Menalus, qui ne thurificasse a suis civibus probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidavit. Hi et caeteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem (quia basilicae necdum fuerant restitutae), in domum Urbani Carisi consederunt die 3 iduum maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur, et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. Harum namque plenitudinem in novissima parte istorum libellorum, ad implendam fidem adjunximus. Hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse se confessi sunt. Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: jam omnes erecti coeperant murmurare; quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam Deo servaret. Consulti sunt qui remanserant, id est Victor Garbiensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurion. Hi dixerunt talem causam Deo debere servari. Et dixit Secundus, Sedete omnes: tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias. Et sederunt. Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores thurificati, homicidae, Majorinum, cujus tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinaverunt, schisma facientes. Et quoniam traditionis reos principes vestros fuisse monstratum est, consequens erit ostendere eosdem fuisse et auctores schismatis. Quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manaverit. Dicendum est, unde, et ubi, et a quibus ortum constet hoc alterum malum; quae convenerint causae, quae fuerint operatae personae, qui auctores hujus mali, qui nutritores; a quibus sint inter partes de imperatore postulata judicia, qui sederint judices, ubi sit actum concilium, quae sint prolatae sententiae. De divisione agitur: et in Africa, sicut et in caeteris provinciis, una erat Ecclesia, antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini, cujus tu haereditariam cathedram sedes. Videndum est quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat; quis altare contra altare erexerit, quis ordinationem fecerit salvo altero ordinato; quis jaceat sub sententia Joannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: Quia non erant, inquit, nostri; nam si essent nostri, mansissent nobiscum (I Joan., II, 18, 19). Ergo qui in una manere cum fratribus noluit, haereticos secutus, quasi antichristus foras exivit. Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet nescio quam, feminam factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani ferre non posset, quae ante spiritualem cibum et potum, os, nescio cujus martyris, si tamen martyris, libare dicebatur: et cum praeponeret calici salutari os nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione discessit irata. Irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, succurrit subito persecutionis innata tempestas. Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam de tyranno imperatore tunc factam epistolam, appellatus est, periculum timens apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est. Rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non leves patiebatur angustias. Erant enim Ecclesiae ex auro et argento plurima ornamenta, quae nec defodere terrae, nec secum portare poterat. Quae quasi fidelibus senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur: ita ut ipse non rediret, reddita pace christianis, anicula illa illi redderet, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus causam dixit, jussus est reverti, ad Carthaginem pervenire non potuit. Tempestas persecutionis peracta et definita est: jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio libertas christianis est restituta. Botrus et Celesius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio totius populi Caecilianus eligitur, et manus ei imponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. Botrus et Celesius de spe sua dejecti sunt. Tunc brevis auri et argenti sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiae commendatam ebiberant praedam: cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem. Non minus et ambitores, quibus ordinari non contigit: necnon et Lucilla, quae jam dudum ferre non potuit disciplinam, cum omnibus suis, potens et factiosa femina, communioni misceri noluit. Sic tribus convenientibus causis et personis factum est ut malignitas haberet effectum. Schisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitio nutrivit, avaritia roboravit. Ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitiosa ejus ordinatio diceretur. Ad Secundum Tigisitanum missum est, ut Carthaginem veniretur. Proficiscuntur omnes supra memorati traditores: suscepti hospitio ab avaris, ab ambitoribus, ab iratis, non a catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. Interea ad basilicam, ubi cum Caeciliano tota civica frequentia fuerat, nullus de supra dictis accessit. Tunc a Caeciliano mandatum est: Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. Illo tempore a tot inimicis nihil in illum potuit confingi: sed de ordinatore suo, quod ab iis falso traditor diceretur, meruit infamari. Iterum a Caeciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tamquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum. Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis ejus esset, sic ait: Exeat huc quasi ut imponatur illi manus in episcopatu, et quassetur illi caput de paenitentia. His rebus compertis tota Ecclesia Caecilianum tenuit, ne se latronibus tradidisset. Illo tempore aut reus debuit expelli, aut communicari debuit innocenti. Conferta erat Ecclesia populis: plena erat cathedra episcopalis: erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporibus obtulerunt, Cyprianus, Carpophorus, Lucianus et caeteri. Sic exitum est foras, et altare contra altare erectum est: et ordinatio illicita celebrata est; et Majorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiae, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt, et indulgentiam sibi invicem tribuerunt. Manifestum est ergo exisse de Ecclesia et ordinatores qui tradiderunt, et Majorinum qui ordinatus est. Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos e multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Caeciliani derivandum esse putaverunt: providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset, ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras, livore dictante conscriptas, quas inter caeteros actus habemus in posterum. Adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistolis suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos. Et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt. Frequenter solet erubesci de crimine, sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia praeter paucos catholicos peccaverant universi; et quasi imago fuerat innocentiae, inter multos nefas admissum. Parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et caeteros supra dictos constabat admissum: etiam ingens flagitium schismatis traditioni junxerunt. Vides ergo, Parmeniane, haec duo crimina, tam mala, tam gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere.

Episcoporum partis Majorini preces ad Constantinum. Rogamus te, o Constantine optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus pater inter caeteros imperatores persecutionem non exercuit; et ab hoc facinore immunis est Gallia: nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt: petimus ut de Gallia nobis judices dari praecipiat Pietas tua. Datae a Luciano, Digno, Nassutio, Capitone, Fidentio, et caeteris episcopis partis Donati.

TENOR EDICTI IN CHRISTIANOS A DIOCLETIANO ET MAXIMIANO LATI ET PROMULGATI. ( Vide lib. de Morte persecut. Lactantii, t. VII, cap. 12 et 13, col. 213 et 214 , et notas Baluzii in eadem capita col. 316 et 317 ejusdem tomi. )

TENOR EJUSDEM EDICTI.( E x Eusebio, lib. VIII Hist. eccles. cap. 2.) De ecclesiarum eversione. Haec omnia nostris temporibus completa sunt, tunc cum aedes sacras solo aequari ac funditus subverti; sacros divinarum Scripturarum libros in medio foro concremari, oculis nostris vidimus: Et ecclesiarum pastores, alios quidem turpiter modo hic modo illic sese occultantes: alios vero ignominiose comprehensos, et inimicorum ludibrio expositos conspeximus. Tunc cum prout alius sermo propheticus praenotaverat, effusus est contemptus super principes eorum: et errare fecit eos in invio, non autem in via (Psal. CVI). Verum nefas mihi esse duco, tristes calamitates quae ad extremum illis acciderunt, oratione explicare: quippe cum nec dissensiones et injurias quibus ante persecutionem mutuo inter se certarunt commemorare nobis decorum sit. Quamobrem ea dumtaxat de illis tradere nobis propositum est, ex quibus aequitatem divini judicii perspicere possimus. Proinde neque eorum qui in persecutione concussi sunt, nec eorum qui salutis suae prorsus naufragium fecerunt, et sua sponte in profundum aquarum gurgitem demersi sunt, mentionem facere constitui: sed ea sola in hanc universalem historiam deinceps conjiciam, quae primum quidem mihi ipsi, deinde vero et posteris usui esse possint. Abhinc ergo eorum qui divinae religionis testes extiterunt, sacra certamina describere ordiamur. Nonusdecimus agebatur annus imperii Diocletiani, cum mense dystro quem Romani martium vocant, appetente die festo Dominicae passionis, proposita sunt ubique imperialia edicta, quibus ecclesiae quidem ad solum usque dirui; sacri vero codices flammis absumi jubebantur: utque honorati quidem infamia notarentur: plebeii vero libertate spoliarentur, si in christianae fidei proposito permansissent. Et primum quidem contra nos edictum hujusmodi fuit. Sed non multo post aliae rursus litterae supervenerunt, quibus mandabatur ut omnes ubicumque ecclesiarum antistites, primum quidem conjicerentur in vincula; deinde vero diis sacrificare, omnibus modis cogerentur.

Συντετέλεσται δῆτα καθ' ἡμᾶς ἅπαντα, ὁπηνίκα τῶν μὲν προσευκτηρίων τοὺς οἴκους ἐξ ὕψους εἰς ἔδαφος αὐτοῖς θεμελίοις καταῤῥιπτουμένους, τὰς δὲ ἐνθέους καὶ ἱερας Γραφὰς κατὰ μέσας ἀγορὰς πυρὶ παραδιδομένας αὐτοῖς ἐπείδομεν ὀφθαλμοῖς· τούς τε τῶν ἐκκλησιῶν ποιμένας αἰσχρῶς ὦδε κᾀκεῖσε κρυπταζομένους· τοὺς δὲ ἀσχημόνως ἁλισκομένους, καὶ πρὸς τῶν ἐχθρῶν καταπαιζομένους· ὅτε καὶ κατ' ἄλλον προφητικὸν λόγον, ἐξεχύθη ἐξουδένωσις ἐπ' ἄρχοντας αὐτῶν· καὶ ἐπλάνησεν αὐτούς ἐν ἀβάτῳ καὶ οὐχ ὁδῷ ἀλλὰ τούτων μὲν οὐχ ἠμέτερον διαγράφειν τὰς ἐπὶ τέλει σκυθρωπὰς συμφοράς· ἐπεὶ καὶ τὰς πρόσθεν τοῦ διωγμοῦ διαστάσεις τε αὐτῶν εἰς ἀλλήλους καὶ ἀτοπίας, οὐχ ἠμῖν οἰκεῖον μνήμῃ παραδιδόναι· διὸ καὶ πλέον οὐδὲν ἱστωρῆσαι περὶ αυτῶν ἔγνωμεν, ἢ δι' ὧ ἂν τὴν θείαν δικαιώσαιμεν κρίσιν. οὐκοῦν οὐδὲ τῶν πρὸς τοῦ διωγμοῦ πεπειραμένων, ἢ τῶν εἰς ἅπαν τῆς σωτηρίας νεναυαγηκότων, αὐῇ τε γνώμῃ τοῖς τοῦ κλύδωνος ἐναποῤῥιφέντων βυθοῖς, μνήμην ποιήσασθαι προήχθημεν· μόνα δὲ ἐκεῖνα τῇ καθόλου προσθήσομεν ἱστορία, ἃ πρώτοις μὲν ἡμῖν αὐτοῖς· ἔπειτα δὲ καὶ τοῖς μεθ' ἡμᾶς γένοιτ' ἂν πρὸς ὠφελίας· ἵωμεν οὖν ἐντεῦθεν ἤδη τοὺς ἱεροὺς ἀγῶνας τῶν τοῦ θείου λόγου μαρτύρων ἐν ἐπιτομῇ διαγράψοντες. ἔτος τοῦτο ἦν ἐννεακαιδέκατον τῆς Διοκλητιανοῦ βασιλείας· Δύστρος μέν· λέγοιτο δ' ἂν οὖτος μάρτιος κατὰ Ῥωμαίους, ἐν ᾧ τῆς τοῦ Σωτηρίου πάθους ἑορτῆς εἰσελαυνούσης, ἥπλωτο πανταχόσε βασιλικὰ γράμματα, τὰς μὲν ἐκκλησίας εἰς ἔδαφος φέρειν, τὰς δὲ γραφὰς ἀφανεῖς πυρὶ γενέσθαι προστάττοντα· καὶ τοὺς μὲν τιμῆς ἐπειλημμένους, ἀτίμους. τοὺς δὲ ἐν οἰκετίαις, εἰ ἐπιμένοιεν ἐν τῇ τοῦ χριστιανισμοῦ προθέσει, ἐλευθερίας στερεῖσθαι προαγορεύοντα, καὶ ἡ μὲν πρώτη καθ' ἡμῶν γραφὴ, τοιαύτη τις ἦν. μετ' οὐ πολὺ δὲ ἑτέρων ἐπιφοιτησάντων γραμμὰτων, προσετάττετο τοὺς τῶν ἐκκλησιῶν προέδρους πάντας τοὺς κατὰ πάντα τόπον, πρῶτα μὲν δεσμοῖς παραδίδοσθαι. εἶθ' ὕστερον πάσῃ μηχανῇ θύειν ἐξαναγκάζεσθαι.

ANNO DOMINI CCCIV.

EXECUTIO EDICTI PRAECEDENTIS IN AFRICA.

ACTA SANCTI FELICIS EPISCOPI.( Ex Baluzio t. Misc. II, p. 77.) MONITUM BALUZII AD ACTA S. FELICIS EPISCOPI TUBYZACENSIS.

Primus, haec acta edidit Surius, sed valde mendosa et mutila. Postea integriora nobis in tomo duodecimo sui Spicilegii dedit vir clarissimus Lucas Dacherius, ex schedis, ut ipse praefatur, viri item clarissimi Petri Francisci Chiffletii. Nos illa diligenter contulimus cum quatuor antiquis et optimis codicibus manuscriptis bibliothecae Colbertinae, et vel ob eam rationem hic addidimus. Praeterea cum hinc, sicut ex historia passionis sanctorum Saturnini et Dativi, et ex actis purgationis Felicis episcopi Aptungitani et Caeciliani Carthaginensis, intelligamus originem traditorum, quo nomine nihil aut vulgatius, aut contumeliosius fuit in Ecclesia Africana, peti ex initio persecutionis quam describit Lactantius, officii nostri esse arbitrati sumus cum ille conjungere vetera illius aevi monumenta sincera quae reperiri possent, emendata ex fide veterum exemplarium.

Incipit Passio sancti Felicis episcopi Tubyzacensis, qui propter legem Domini decollatus est 18 kalendas februarii. In diebus illis, Diocletiano octies et Maximiano septies coss. Augustis, exivit edictum eorumdem Caesarum vel imperatorum super omnem faciem terrae, et propositum est per colonias et civitates principibus et magistratibus, suo cuique loco, ut libros deificos extorquerent de manibus episcoporum et presbyterorum. Tunc programma positum est in civitate Tubyzacense die nonarum januariarum. Tunc Magnilianus curator ipsius civitatis jussit ad se perduci presbyteros, quia Felix episcopus Carthaginem erat profectus, Januarium presbyterum, Fortunatium et Septiminum lectores jussit ad se perduci. Quibus Magnilianus curator dixit: Episcopum habetis? Januarius presbyter respondit: Habemus. Magnilianus curator dixit: Ubi est? Januarius presbyter respondit: Nescio. Magnilianus dixit: Libros deificos habetis? Januarius respondit: Habemus. Magnilianus dixit: Date illos igni aduri. Januarius presbyter, Fortunatius et Septiminus lectores dixerunt: Episcopus noster apud se illos habet. Magnilianus curator dixit: Eritis ergo sub officio donec Anulino proconsuli rationem reddatis. Postera autem die Felix episcopus a Carthagine venit Tubyza. Cumque ejus adventum Magnilianus comperisset, statim eum sibi per officium praesentari constituit. Qui cum dicto citius advenisset, Magnilianus curator dixit ad eum: Tu es Felix episcopus hujus civitatis? Felix episcopus dixit: Ego. Magnilianus curator dixit: Da libros vel membranas qualescumque penes te habes. Felix episcopus dixit: Habeo; sed non trado legem Domini Dei mei quem ego colo. Magnilianus dixit: Ergo major est Deus tuus a diis nostris? Felix episcopus dixit: Grandis et metuendus est Deus noster, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Nam dii vestri lapides sunt, manu hominum facti, de quibus scriptum est: Oculos habent et non videbunt, aures habent et non audient, os habent et non loquentur. Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Magnilianus curator dixit: Primum est quod imperatores jusserunt, quia nihil est quod loqueris. Quapropter trade libros omnes quos habes, ut possint, sicut constitutum est, igni aduri. Felix episcopus dixit: Melius est ut corpus meum tradam igni quam Scripturae dominicae per me videantur aduri: quia bonum est Deo obedire perpetuo regi et immortali quam imperatori hujus saeculi iniqua jubenti. Magnilianus dixit: Jam dixi tibi quia primum est quod imperatores jusserunt quam ea quae loqueris. Felix episcopus dixit: Primum est praeceptum Dei custodire quam hominibus obedire. Magnilianus curator dixit: Interim in hoc triduum recogita tecum; quia si in hac propria civitate ea quae praecepta sunt implere neglexeris, ad proconsulem ibis, et ea quae nunc loqueris, apud ejus acta prosequeris. Post diem autem tertium Magnilianus curator jussit sibi sanctum Felicem episcopum praesentari. Ad quem cum Felix episcopus fuisset adductus, idem Magnilianus dixit: Deliberasti tecum quidnam melioris consilii videaris assequi? Felix dixit: Sermo meus unus est: in quo coepit, in hoc etiam Deo praesule finiet. Quae enim primo locutus sum, haec et nunc eadem loquor, et ante proconsulem aliud penitus non sum dicturus. Magnilianus curator dixit: Ibis ergo jam nunc ad proconsulem, et ibi redditurus es in examine rationem. Tunc viros suos his allocutus est verbis: Quoniam Felix episcopus juxta imperatorum decreta ea quae nobis mandare dignati sunt facere nullo modo maturavit, vobis comitantibus Carthaginem perducatur. Felix episcopus dixit: Deo gratias. Tunc designatus est illi ductor Vincentius nomine decurio civitatis Tubyzacensis. Profectus est autem Felix episcopus Carthaginem. Ubi cum venisset, oblatus est legato proconsulis. Cui idem legatus dixit: Quare Scripturas non tradis supervacuas? Felix episcopus dixit: Habeo quidem, sed non do. Scripturae quae a nobis habentur, supervacuae non sunt, nec tradi a nobis ullo modo possunt. Tunc jussit eum legatus in ima carceris mitti. Ubi cum Felix episcopus fuisset ingressus, Dominum Deum suum deprecatus est dicens: Domine Deus, omnium creator et conditor, Domine Jesu Christe, ne me derelinquas, quia propter te et propter testamentum tuum haec patior. Miserere mei, et recipe spiritum meum, et derelinque in hoc saeculo corpus mortale, ut a te, Domine, sicut promittere dignatus es, tecum merear suscipere immortale. In te enim semper, Domine, vivens, numquam adversus me habebit mors potestatem. Post dies autem sedecim, hora noctis quarta, de carcere productus Felix episcopus Anulini proconsulis illico est praesentatus aspectibus. Cui Anulinus proconsul dixit: Quod tibi nomen est? Felix episcopus dixit: Christianus sum. Anulinus proconsul dixit: Non te de vocabulo quaesivi professionis, sed percunctatus sum quo nomine nuncuperis. Felix episcopus dixit: Sicut tibi jam dixi, hoc nunc et iterum dico, quia Christianus sum et episcopus. Tunc iratus Anulinus proconsul quod ei nomen suum dicere noluisset, ait illi: Habes Scripturas supervacuas? Felix episcopus dixit: Habeo Scripturas; sed non sunt, ut asseris, supervacuae: quas cognosce a me nequaquam esse tradendas. Tunc Anulinus proconsul transmisit eum Romae ad praefectum praetorii. Cumque Felix episcopus ibidem advenisset, et eidem praefecto oblatus fuisset, jussit eum in carcere recipi et majoribus vinculis alligari. Post dies autem duodecim jussit eum praefectus praetorii post imperatores navigare. Tunc Felix episcopus navem conscendit catenarum duris nexibus colligatus, et fuit in subsanio navis quatuor diebus et quatuor noctibus jacens sub pedibus equorum, panem non comedens, nec aquae quippiam bibens. Jejunus autem venit Nolam. Tunc cognitor ejusdem civitatis venientem Felicem episcopum sibi praesentari constituit vinculis gravioribus innodatum. Cui idem cognitor sic ait: Felix, quomodo huc venisti? Felix episcopus dixit: Quomodo Deus voluit. Cognitor dixit: Si in tua propria civitate vel apud Carthaginem Scripturas deificas tradidisses, ad me huc usque minime advenisses. Felix episcopus dixit: Habeo quidem Scripturas divinas; sed, sicut diversis inquirentibus me respondisse non nescis, hoc etiam tibi praesens modo certissime manifesto, quia eas nullo modo trado. Cognitor dixit: Si Scripturas deificas tradere nolueris, capite plecteris. Felix episcopus dixit: Plus paratus sum plecti capite quam libros dominicos sacrilegio tradere. Tunc memoratus cognitor jussit ut sacra imperatorum recitarentur. Cumque a Vincentio scriba quae constituta fuerant legerentur, cognitor dixit: Quoniam iste homo tantum in eadem confessione duravit, secundum praeceptum hunc eumdem Felicem episcopum gladio animadverti constituo. Felix episcopus elevans oculos ad coelum dixit: « Deus, gratias tibi ago, qui per quinquaginta et sex annos in isto saeculo virginitatem meam in me custodire dignatus es. Domine Deus coeli et terrae, Domini nostri Jesu Christi Pater, propter te et propter legem tuam et pro timore tuo hoc patior, et cervicem meam flecto ad victimam. Accipe spiritum meum de hoc mortali saeculo. Solus enim es Deus vivens atque invictus et permanens gloriosus in sempiterna saecula saeculorum. Amen. » Completa hac oratione, ductus a militibus, ibidem, id est, in Nola, decollatus est die octavo decimo kalendas februarii, ibique in Nola corpus ejus positum est, et reliquiae ejus ad almam Carthaginem per religiosos Dei servos et matris Ecclesiae filios perlatae sunt et positae in via quae dicitur Scillitanorum. In eodem autem venerabili loco multa mirabilia fiunt, et languores universi curantur in nomine Domini nostri Jesu Christi, cui est cum Deo Patre honor et laus et gloria in Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

EADEM ACTA Ex veteri editione Suriana collata ad editiones Mombritii, Baronii, Cotelerii, Baluzii et Acherii: atque ad mss. Cod. Ursicampi I, S. Cornelii Compendiensis I, S. Victoris Parisiensis I, Coelestinorum Parisiensium I, S. Mariani Antisiodorensis I, Prout edita est ab eruditissimo Theodorico Ruinart, presbytero et monacho Benedictino congregationis S. Mauri, inter acta sincera et selecta primorum martyrum, p. 374 et seq. Admonitio Theodorici Ruinart in acta sancti Felicis Episcopi et Martyris. 1. Cum animadverterent christianae religionis hostes plurimum ad fidelium animos in suo proposito confirmandos valere divinarum Scripturarum lectiones, codicibus sacris bellum indixere, mandantes ut ubique terrarum flammis absumerentur. Hoc edictum per omnes imperii Romani provincias promulgatum, multos Ecclesiae martyres peperit, praecipueque in Africa, ubi complures hac occasione mortem pertulere: alii vero qui poenarum metu perterriti prodiderunt sacros codices, famoso Traditorum nomini originem praebuerunt. Cumque nomen istud Caeciliano episcopo Carthaginensi caeterisque catholicis Donatistae attribuissent, multis tumultibus ecclesia Africana agitata fuit. Inter alios autem qui pro sacrorum librorum defensione martyrium in Africa pertulerunt, primus recensetur Felix episcopus, cujus Acta quae a variis referuntur, ex veteri Suriana editione mutuati sumus, propterea quod ibi sinceriora et puriora haberi videantur: tametsi inficiari nolim aliquot loca aliarum editionum ac codd. mss. ope restitui aut saltem illustrari debere; quae singillatim expendenda sunt. 2. Primo inquirendum est cuinam civitati Felix episcopus praefuerit. Ex quatuor codd. mss. bibliothecae Colbertinae, ad quos hujus martyris Actorum editionem adornavit eruditus Baluzius, tom. II Miscellaneorum, duo Felicis sedem appellant Tubizacensem: quibus consentiunt alii codd. mss., unus scilicet bibliothecae sancti Victoris Parisiensis, alter RR. PP. coelestinorum ejusdem urbis, ac tertius sancti Melanii Redonensis, ut discimus ex aliquot schedis ante istius bibliothecae incendium descriptis, quae penes nos sunt. Alii vero 2 codd. Colbertini et unus sancti Cornelii Compendiensis, cum Mombritio et editione Acheriana Spicilegii tom. XII, Tubizocensem seu Tubzocensem aut Tubzuzensem praeferunt: quibus consentiunt aliquot vetera martyrologia. At Tibiurensem appellat vetus editio Suriana, pro quo nomine Thibarensem reposuit cardinalis Baronius, ad annum 302, num. 118; quod nomen in novae editionis Surianae Acta invectum est. Quae vero ex his lectio praeferenda sit, incertum: cum nulla urbs sub istis nominibus in ullis Africae notitiis habeatur. Civitas quidem Thibarensis aut Tibarensis nota est, ad cujus urbis plebem Cyprianus epistolam 58 novae editionis, alias 56, scripsit; et inter Patres concilii Carthaginensis de Baptismo, Vincentius a Thibari sententiam dixit. At Thibaris nomen ex conjectura Baronius reposuit: nullum enim laudat ms. codicem ad id probandum: nec constat an fuerit provinciae proconsularis. Ad Zeugitanam quidem esse referendam censet Oxoniensis editor in notis ad laudatam epistolam, quamvis antea dixerit in notis ad Concil. Carthag. de baptismo, hanc sibi videri esse Taboram in Mauritania Caesariensi. Unde non magis certum est Felicem Thibaritanum episcopum fuisse, quam Tubursicensem, ut suspicatur clariss. Baluzius, aut Tuburbitanum, ut ad marginem suae editionis noster Acherius annotavit. Id tamen est incommodi in priori illa opinione, quod Tubursicum urbs Numidiae fuerit: cum Felix provinciae proconsularis fuisse videatur, utpote qui a curatore civitatis ad proconsulem missus fuerit: quin et ejus sedes non longe a Carthagine distitisse dicenda est, si Actis Surianis fides adhibeatur, in quibus una die Felix Carthaginem profectus dicitur, et postera dic ad sedem suam reversus fuisse. 3. Alterum caput in quo Suriana Acta ab aliis discrepant, Felicis clericos respicit. Hos Surius Aprum presbyterum, Cyrum et Victorem lectores appellat: quos aliae editiones cum mss. Januarium presbyterum, Fortunatum seu Fortunatianum et Septiminum lectores vocant. His consentiunt vetera martyrologia quae Felici Audactum et Januarium presbyteros, Fortunatianum et Septimium lectores, socios adjungunt. Sed eadem Martyrologia Surio favent in loci designatione. Unanimi quippe consensu referunt Felicem Venusiae in Apulia martyrium consummasse; quamvis editiones Baluziana et Acheriana cum omnibus mss. quos videre licuit, eumdem Nolae passum commemorent. 4. Non minus inter se dissentiunt Acta edita in assignando tempore, quo idem sanctus Felix martyrium pertulit. Id die 18 kalendas februarii contigisse cum mss. codd. referunt editiones Acheriana et Baluziana: quod ad 3 kalendas septembris revocat editio Suriana, quam postremam sententiam alteri praeferendam censemus. Cum enim edictum de comburendis libris anno 303 Nicomediae mense martio promulgatum fuerit; vix quisquam sibi persuadeat ipsum nonnisi anno sequenti in Africam pervenisse: quod tamen dicere debent qui primam sententiam amplectuntur. Certum quippe est ex Actis Felicem apprehensum fuisse, statim atque edictum istud in Africa promulgatum fuit. Surianae editioni favet etiam ipse Actorum contextus, Diocletiano octies . . . exivit edictum, etc. Tunc programma propositum est, etc. In altera enim opinione haec verba, Tunc programma, de anno qui his verbis Diocletiano octies, etc. designatur, intelligi non potest. Haec vero omnia optime congruunt cum Suriana seu Baroniana lectione. Nam Diocletiano octies et Maximiano septies Coss., id est anno 303, mense martio, primum edictum adversus christianos de libris comburendis, etc., Nicomediae latum est: quod quidem edictum ad diversas imperii Romani provincias transmissum, mense junio in Africam pervenit: eoque in civitate, cui Felix episcopus praeerat, promulgato, cum ipse sacros libros tradere constanter renueret, ad diversa tribunalia, etiam trans mare perductus, tandem die 30 augusti apud Venusium Apuliae urbem gladio percussus martyrium complevit. Ejus tamen festivitatem mense octobri celebrant martyrologia Usuardi, Adonis, Romana Rosweydi, Galesinii et Baronii: at die praecedenti recolitur in Flori et Notkeri martyrologiis. Sed his omnibus praeferri debet sinceri martyrologii Bedae auctoritas, cujus verba, quae Surianam lectionem egregie confirmant, hic describo: 3 kal. sept., in Venusiana civitate Apuliae natale SS. Felicis episcopi Tubzocensis, et Audacti, et Januarii presbyteri, et Fortunatiani et Septimini lectorum, qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magneliano curatore, inde multis diu vinculis et carceribus macerati et in Africa et in Sicilia; tandem in occisione gladii consummati sunt. Felix quinquaginta sex annorum virgo obiit. Sunt autem inter Carthaginem et Tibzocam (mss. in margine Tibiucam, an Tibiuram) millia passuum triginta quinque. Eadem usque ad haec verba, sunt autem, etc., habentur in vetustissimo cod. ms. Christinae Reginae Sueciae apud Florentinium, et apud Lucam Holstenium in animadversis ad martyrologium Romanum ad diem 30 augusti: nisi quod Januarius inter Felicis socios non recensetur: sed exprimitur dies quo tenti sunt, 18 kalendas julii. Porro nostri Felicis memoria apud Graecos etiam celebris est, qui ejus festum die 16 aprilis commemorant. ACTA SANCTI FELICIS EPISCOPI ET MARTYRIS, Ex codd. mss. et editis. I. Diocletiano octies et Maximiano septies consulibus, Augustis, exivit edictum imperatorum et Caesarum, super omnem faciem terrae; et propositum est per colonias et civitates principibus et magistratibus, suo cuique loco, ut libros deificos peterent de manu episcoporum et presbyterorum. Tunc programma positum est in civitate Tibiurensi, die nonarum juniarum. Tunc Magnilianus (al. Magnellianus) jussit ad se perduci seniores plebis. Eadem die Felix episcopus Carthaginem fuerat profectus. Aprum vero presbyterum ad se jussit perduci, et Gyrum (Bar. Cyrum) et Vitalem lectores. Quibus Magnilianus curator dixit: Libros deificos habetis? Aper dixit: Habemus. Magnilianus curator dixit: Date illos igni aduri. Tunc Aper: Episcopus noster apud se illos habet. Magnilianus curator dixit: Ubi est? Aper dixit: Nescio. Magnilianus curator dixit: Eritis ergo sub officio, donec Anulino proconsuli rationem reddatis. II. Postera autem die Felix episcopus venit Carthagine Tibiuram. Tunc Magnilianus curator jussit Felicem episcopum ad se perduci per officialem. Cui Magnilianus curator dixit: Felix episcope, da libros vel membranas quascumque habes. Felix episcopus dixit: Habeo, sed non do. Magnilianus curator dixit: Prius est quod imperatores jusserunt, quam quod tu loqueris. Da libros, ut possint igni aduri. Felix episcopus dixit: Melius est me igne aduri, quam Scripturas deificas: quia bonum est, obedire Deo magis quam hominibus. Magnilianus curator dixit: Prius est quod imperatores jusserunt, quam id quod tu loqueris. Felix episcopus dixit: Prius est praeceptum Domini quam hominum. Magnilianus dixit: Recogita tecum. III. Post tertium autem diem jussit curator Felicem episcopum ad se perduci, et dixit ei: Recogitasti tecum? Felix episcopus dixit: Quae prius locutus sum, et modo loquor, et ante proconsulem ea sum dicturus. Magnilianus curator dixit: Ibis ergo ad proconsulem, et ibi rationem reddes. Tunc assignatus est illi Vincentius Celsinus decurio civitatis Tibiurensium. IV. Tunc profectus est Felix a Tibiura, octavo kalendas julias ligatus deductus est; ligatum vero jussit in carcerem trudi. Alia autem die productus est Felix episcopus ante lucem: cui dixit proconsul: Quare scripturas supervacuas non reddis? Felix episcopus dixit: Habeo, sed non dabo. Tunc jussit eum alligatum in ima carceris mitti. Post sexdecim autem dies Felix episcopus productus est de carcere in vinculis, hora noctis quarta, ad Anulinum proconsulem: cui dixit Anulinus: Quare scripturas supervacuas non reddis? Felix episcopus respondit: Non sum eas daturus. Tunc jussit illum Anulinus proconsul ad praefectum praetorio mitti, idibus julii. Tunc praefectus jussit eum suo carcere recipi, et majoribus vinculis ligari. Post dies autem novem jussit eum praefectus ad imperatores navigare. V. Tunc Felix episcopus ascendit navim cum vinculis magnis, et fuit in capsa navis diebus quatuor. Volutatus sub pedibus equorum panem et aquam non gustavit: jejunus in portum pervenit, et in civitate Agrigento exceptus est a fratribus cum summo honore. Inde venerunt in civitatem nomine Catanam: ibi similiter sunt excepti. Inde Messanam venerunt. Inde Taurominium: ibi similiter sunt excepti. Postea fretum navigarunt in partes Lucaniae civitatem, nomine Rulo. Inde profecti sunt Venusium, quae est civitas regionis Apuliae. Tunc praefectus jussit Felicem de vinculis eripi, et dixit: Felix, quare scripturas dominicas non das? aut forsitan non habes? Cui respondit: Habeo quidem, sed non do. Praefectus dixit: Felicem gladio interficite. Felix episcopus dixit voce clara: Gratias tibi, Domine, qui me dignatus es liberare. VI. Et ductus est ad passionis locum (cum etiam ipsa luna in sanguinem conversa est) die tertio kalendas septembris. Felix episcopus elevans oculos in coelum, clara voce dixit: Deus, gratias tibi. Quinquaginta et sex annos habeo in hoc saeculo. Virginitatem custodivi, evangelia servavi, fidem et veritatem praedicavi. Domine Deus coeli et terrae, Jesu Christe, tibi cervicem meam ad victimam flecto, qui permanes in aeternum; cui est claritas et magnificentia in saecula saeculorum. Amen. ACTA MARTYRUM SATURNINI PRESBYTERI, FELICIS, DATIVI, AMPELII ET ALIORUM, Ex Baluzio, Miscell. t. II, p. 56, ex ms. cod. Bibl. Colbert. MONITUM BALUZII ad acta sanctorum Saturnini, Dativi et sociorum. Addidimus hunc titulum ex codice 930 bibliothecae Colbertinae. Deerat enim in editionibus Surii et Henschenii. Cum autem ille sit vetus, et in eo quaedam, quae ad historiam sanctorum martyrum pertinent, contineantur quae in actis ipsis non habentur, visum est alicujus momenti eum dare qualem invenimus in veteri codice. Scripta sane sunt ista, quod negari non potest, ab aliquo Donatista, sed docto et erudito; dignaque mihi visa sunt quae cum Lactantio conjungerentur, cum ob similitudinem argumenti, tum ob elegantiam sermonis. Quamquam enim ea non sint ipsamet acta martyrum quae in collatione Carthaginensi laudata sunt, ut apparet ex sancto Augustino, opus est tamen antiqui scriptoris, et qui non admodum remotus fuit ab aevo Diocletiani. Falluntur ergo vehementer qui auctoritate Augustini abutuntur ut probent ea esse ipsa proconsularia gesta excepta a notariis, cum e contra ex testimonio Augustini colligatur non extare hodie ea gesta, sed tantum historiam quam Donatista ille ex iisdem gestis concinnavit. Nam Augustinus in Breviculo diei tertiae cap. 17, docet gesta martyrum notata fuisse Diocletiano IX et Maximiano VIII consulibus, pridie idus februarii, cum in hoc libro scriptum simpliciter sit, absque ulla temporis nota, bellum ex quo orti sunt traditores commotum fuisse temporibus Diocletiani et Maximiani. Praeterea quae in capite 16 et sequentibus dicuntur de Mensurio et Caeciliano, ea profecto non pertinent ad gesta proconsularia, et lecta in collatione Carthaginensi non fuisse recte observatum est a Baronio.

Incipiunt confessiones et actus martyrum Saturnini presbyteri, Felicis, Dativi, Ampelii caeterorumque infra scriptorum, qui propter collectas et scripturas dominicas sub Anulino tunc proconsule Africae die pridie idus februarii Carthagine Dominum confessi, diversis locis temporibusque discretis beatissimum sanguinem profuderunt. I. Qui religionis sanctissimae fide exultat et gloriatur in Christo, quique dominica veritate gaudet, errore damnato, ut Ecclesiam catholicam teneat, sanctamque communionem a profana discernat, acta martyrum legat, quae necessario in archivo memoriae conscripta sunt, ne saeculis transeuntibus obsolesceret gloria martyrum et damnatio traditorum. Aggredior itaque coelestes pugnas novaque certamina gesta per fortissimos milites Christi, bellatores invictos, martyres gloriosos, aggredior, inquam, ex actis publicis scribere, non tam ingenio praeditus, quam civili quo illis sum amore conjunctus, consultu quidem hoc faciens, duplici scilicet modo, ut et imitatoribus eorum ad martyrium animos praeparemus, et quos vivere in perpetuum atque cum Domino Christo regnare confidimus, etiam confessionis ipsorum pugnas atque victorias, cum in litteris digerimus, aeternae memoriae conferamus. Sed non invenio, fratres dilectissimi, quibus utar exordiis, quove principio laudis aggrediar sanctissimorum martyrum felicissimam confessionem. Magnis enim rebus magnisque virtutibus rapior; et quidquid est quod in ipsis aspicio, hoc totum divinum atque coeleste admiror, in devotione fidem, in vita sanctitatem, in confessione constantiam, in passione victoriam. Quae res quanto solae in suis virtutibus fulgent, tanto sunt omnes in singulis martyribus clariores. Placet igitur in principio causam ipsius belli tractare totiusque mundi discrimen necessario breviter omni celeritate discurrere; ut agnita veritate, et praemia Martyrum et poenas quis noverit traditorum.

II. Temporibus namque Diocletiani et Maximiani bellum diabolus Christianis indixit isto modo ut sacrosancta Domini testamenta Scripturasque divinas ad exurendum peteret, basilicas dominicas subverteret, et ritus sacros coetusque sanctissimos celebrari Domino prohiberet. Sed non tulit exercitus Domini Dei immane praeceptum, sacrilegamque jussionem perhorruit; et mox fidei arma corripuit, descendit in praelium, non tam contra homines quam contra diabolum pugnaturus. Et quamvis tradendo gentilibus Scripturas dominicas atque testamenta divina profanis ignibus comburenda, a fidei cardine cecidere nonnulli, conservando tamen eas, et pro ipsis libenter suum sanguinem effundendo, fortiter fecere quamplurimi, quique pleni Deo, devicto atque prostrato diabolo, victricem palmam in passione gestantes, sententiam in traditores atque in eorum consortes, qua illos ab Ecclesiae communione rejecerant, cuncti martyres proprio sanguine consignabant. Fas enim non fuerat ut in Ecclesia Dei simul essent martyres et traditores. Advolabant igitur undique versum ad certaminis campum immensa agmina confessorum: et ubi quisque hostem repererat, castra illic dominica collocabat. Namque in civitate Alutinensi in domo Occani Felicis, cum bellica caneret tuba, dominica signa gloriosi martyres erexerunt; ubique celebrantes ex more dominica sacramenta, a coloniae magistratibus atque ab ipso stationario milite apprehenduntur, Saturninus presbyter cum filiis quatuor, id est, Saturnino juniore et Felice lectoribus, Maria sanctimoniali, Hilarione infante, itemque Dativus, qui et senator, Felix, alius Felix, Emeritus, Ampelius, Rogatianus, Quintus, Maximianus, Thelica, Rogatianus, Rogatus, Januarius, Cassianus, Victorianus, Vincentius, Caecilianus, Restituta, Prima, Eva, Rogatianus, Guinalius, Rogatus, Pomponia, Secunda, Januaria, Saturnina, Martinus, Elautus, Felix, Margareta major, Honorata, Regiola, Victorianus, Pelusius, Faustus, Dacianus, Matrona, Caecilia, Victoria, Herectina, secunda Matrona, Januaria. III. Qui apprehensi producebantur alacres ad forum. Adhuc in primum certaminis campum prior Dativus ibat, quem sancti parentes candidum senatorem coelesti curiae genuerunt. Ibat etiam presbyter Saturninus numerosa vallatus propagine liberorum: cujus partus partem sibi sociam martyrio destinavit, partem sui nominis pignus Ecclesiae relinquebat. Hos agmen dominicum sequebatur, in quo fulgebat coelestium splendor armorum, scutum fidei, lorica justitiae, salvationis galea, et gladius bifrons sermo Dei: quorum praesidio fulti, spem victoriae fratribus promittebant. Sed jam ad supradictae civitatis pervenerunt forum. Ibi primum congressi, confessionis palmam magistratus elogio sustulerunt. In isto namque foro jam pro scripturis dominicis dimicaverat coelum, cum Fundanus civitatis quondam episcopus scripturas dominicas traderet exurendas: quas cum magistratus sacrilegus igni apponeret, subito imber sereno coelo diffunditur, ignis scripturis sanctis admotus extinguitur, grandines adhibentur, omnisque ipsa regio pro scripturis dominicis, elementis furentibus, devastabatur. De hac igitur civitate martyres Christi exoptata prima vincula susceperunt; directique ad Carthaginem, alacres ac laeti per totum iter hymnos Domino canticaque psallebant. Qui cum ad officium Anulini tunc proconsulis pervenirent, starentque in acie constanter ac fortiter, saevientis impetus diaboli dominica constantia retundebant. Sed cum non contra omnes simul milites Christi diabolica rabies praevaleret, singulos in certamina postulavit. Quorum certaminum pugnas non tam meis exequar quam martyrum dictis; ut et saevientis hostis audacia in tormentis atque in ipsa sacrilega invectione noscatur, et Christi Domini praepotentis virtus in tolerantia martyrum atque in ipsa confessione laudetur. IV. Cum igitur ab officio proconsuli offerrentur, suggerereturque quod a magistratibus Alutinensium transmissi essent Christiani qui contra interdictum Imperatorum et Caesarum collectam dominicam celebrassent, primum proconsul Dativum interrogat cujus esset conditionis et utrum collectam fecisset: qui cum se christianum et in collecta fuisse profiteretur, auctor ab ipso collectionis sanctissimae postulatur, statimque jubetur officium eumdem in equuleum sublevare extensumque ungulis praeparare. Sed cum carnifices jussa crudelia atroci velocitate complerent, starentque saevientes in dictis, et denudatis ad vulnera martyris lateribus, erectis ungulis imminerent, subito sese per medium Thelica fortissimus martyr tormentis subjecit et clamavit, Quia christiani sumus nos, Nos, inquit, collegimus. Statimque proconsulis furor exarsit, et ingemiscens, spiritali gladio graviter vulneratus, martyrem Christi gravissimis ictibus tutudit, in equuleum suspensum extendit, ungulis perstridentibus laniavit. At contra gloriosissimus Thelica martyr media de ipsa carnificum rabie hujusmodi preces Domino cum gratiarum actione effundebat: Deo gratias. In nomine tuo, Christe Dei Filius, libera servos tuos. Talia precanti proconsul, Quis est, inquit, auctor tecum congregationis vestrae? Qui crudelius saevienti carnifici clara voce respondit: Saturninus presbyter et omnes. O martyrem primatum omnibus dantem. Non enim presbyterum fratribus praetulit, sed presbytero fratres confessionis consortio copulavit. Quaerente igitur proconsule Saturninum, ostendit non quod illum prodiderit, quem secum adversus diabolum pariter dimicare cernebat, sed ut illi panderet integre se celebrasse collectam, quando cum ipsis etiam presbyter fuerat. Manabat igitur cum voce sanguis Dominum deprecantis, et praeceptorum Evangelii memor, inimicis suis veniam martyr in ipsa corporis sui laniamenta poscebat. Inter ipsos namque vulnerum gravissimos cruciatus, tortores pariter et proconsulem his vocibus exprobrabat. Injuste facitis, infelices, contra Deum facitis. Deus altissime, noli illis consentire ad haec peccata. Peccatis, infelices, adversus Deum facitis. Custodimus praecepta Dei altissimi. Injuste agitis, infelices; innocentes laniatis. Non sumus homicidae, non fraudem fecimus. Deus, miserere. Gratias tibi ago. Pro nomine tuo, Domine, da sufferentiam. Libera servos tuos de captivitate hujus saeculi. Gratias tibi ago, nec sufficio tibi gratias agere. Et cum ictibus ungularum concussa fortius latera sulcarentur, profluensque sanguinis unda violentis tractibus emanaret, proconsulem sibi dicentem audivit: Incipies sentire quae vos pati oporteat. Et adjecit: Ad gloriam. Gratias ago Deo regnorum. Apparet regnum aeternum, regnum incorruptum. Domine Jesu Christe, Christiani sumus, tibi servimus; tu es spes nostra, tu es spes Christianorum. Deus sanctissime, Deus altissime, Deus omnipotens, tibi laudes pro nomine tuo agimus. Cui talia oranti cum a diabolo per judicem diceretur, custodire te oportuit jussionem Imperatorum et Caesarum, defatigato jam corpore, forti atque constanti sermone victor animo proclamavit: Non curo nisi legem Dei, quam didici. Ipsam custodio, pro ipsa moriar, in ipsa consumor, praeter quam non est aliud. Talibus itaque dictis gloriosissimi martyris in suis tormentis magis ipse Anulinus torquebatur: cujus tandem rabies ferocitate saginata, postea reclusum in carcere, passione condignum martyrem destinavit.

V. Post hunc Dativus a Domino in certamine erigitur, qui Thelicae ad fortissimum praelium de proximo conjunctus est: qui cum pendendo in equuleo extensus, se voce saepius repetita christianum esse et collectam fecisse fortiter proclamaret, emersit sanctissimae Victoriae martyris frater, vir sane togatus, sed a religionis christianae sanctissimo cultu ipsis temporibus alienus; qui suspensum in equuleo martyrem profanis vocibus hactenus arguebat: Hic est, ait, Domine, qui per absentiam patris nostri, nobis hic studentibus, sororem nostram Victoriam seducens, hinc de splendidissima Carthaginis civitate una cum Secunda et Restituta ad Alutinensem coloniam secum usque perduxit, quique numquam domum nostram ingressus est nisi tunc quando quibusdam persuasionibus puellares animos illiciebat. Sed non tulit Victoria clarissima martyr Domini collegam et commartyrem suum falso appeti Senatorem, statimque christiana libertate prorumpens, Nullius, inquit, persuasione profecta sum, nec cum ipso ad Alutinensem coloniam veni. Hoc possum per cives probare. Omnia mea sponte atque voluntate perfeci. Nam et in collecta fui, et dominicum cum fratribus celebravi, quia christiana sum. Tunc impudens advocatus maledicta exaggerabat in martyrem. Et contra martyr gloriosus de equuleo cuncta vera responsione solvebat. VI. Inter haec Anulinus ardescens, premi ungulas in martyrem jubet. Statim carnifices nuda praeparataque ictibus latera cruentis vulneribus invenerunt. Advolabant truces in manus jussis velocibus, secretaque pectoris, diruptis cutibus visceribusque divulsis, nefandis aspectibus profanorum annixa crudelitate pandebant. Inter haec martyris mens immobilis; et licet membra rumpantur, divellantur viscera, latera dissipentur, animus tamen martyris integer inconcussusque perdurat. Denique dignitatis suae memor Dativus, qui et Senator, tali voce preces Domino sub carnifice rabiente fundebat: O Christe Domine, non confundar. His dictis, beatissimus martyr quod a Domino poposcerat, tam facile meruit quam breviter postulavit. Denique mox proconsul mente concussa, lingua volente parcere prosilivit. Cessavere carnifices. Fas enim non erat martyrem Christi in commartyris suae Victoriae causa torqueri. Namque cum contra eum etiam Pompeianus suspicionis indignae saevus aecusator accederet, calumniosamque conjungeret actionem, despectus a martyre est et percussus. Quid agis hoc in loco, diabole? Quid contra martyres Christi adhuc usque conaris? A Senatore Domini ac martyre et potestas simul et forensis rabies superata est. Sed clarissimus martyr etiam pro Christo tortus, cum interrogatus utrum in collecta fuisset, profiteretur constanter et diceret cum collecta fuisset se supervenisse et dominicum cum fratribus congrua religionis devotione celebrasse auctoremque ejusdem collectionis sanctissimae unum fuisse, in sese rursus proconsulem acrius excitavit; cujus recrudescente saevitia, geminata martyris dignitas iterato ungulis sulcantibus exaratur. At martyr ad vulnerum cruciatus saevissimos pristinam suam repetens orationem, Rogo, ait, Christe, non confundar. Quid feci? Saturninus est presbyter noster. VII. Hujus cum latera, duri trucisque carnificis magistra crudelitate monstrante, aduncis ungulis raderentur, Saturninus presbyter ad praelium postulatur: qui coelestis regni contemplatione considerans parva admodum ac levia suos commartyres sustinere, congredi etiam ipse taliter coepit. Nam dicente proconsule, Tu contra jussionem imperatorum et Caesarum fecisti, ut hos omnes colligeres, respondit presbyter Saturninus, Domini Spiritu suggerente securus: Dominicum celebravimus. Proconsul ait: Quare? Respondit: Quia non potest intermitti dominicum. Qui mox ut haec dixit, contra Dativum statim jubet aptari. Spectabat interea Dativus laniamenta corporis sui potiusquam dolebat, et cujus ad Dominum mens animusque pendebat, nihil dolorem corporis aestimabat; sed tantum Dominum precabatur dicens: Subveni, rogo, Christe, habe pietatem, serva animam meam, custodi spiritum meum, non confundar. Rogo, Christe, da sufferentiam. Cui cum a proconsule diceretur, Ex hac splendidissima civitate magis debueras alios ad bonam mentem vocare, et non contra praecepta imperatorum et Caesarum facere, fortius atque constantius acclamabat: Christianus sum. Qua voce diabolus superatus, Parce, inquit. Simulque illum in carcerem tradens, passioni condignae martyrem reservavit. VIII. At vero presbyter Saturninus recenti martyrum sanguine delibutus, cum penderet in equuleo, admonebatur in eorum fide persistere in quorum cruore perstabat. Hic cum interrogaretur utrum auctor ipse esset et omnes ipse adunasset, et diceret; Etiam, ego praesens in collecta fui, Emeritus lector ad certamen exiliens, congrediente presbytero: Ego sum auctor, inquit, in cujus domo collecta facta fuit. At proconsul qui jam totiens victus fuerat, impetus Emeriti perhorrebat; et tamen in presbyterum versus, Quare contra praeceptum, inquit, faciebas, Saturnine? Cui Saturninus: Intermitti dominicum non potest, ait. Lex sic jubet. Tunc proconsul: Non tamen debuisti prohibita contemnere, sed observare potius, et non rem facere contra praeceptum imperatorum. Et meditata jamdiu in martyribus voce, terrorem suae irae commovit; cui non pigro paretur obsequio. Nam carnifices in senile corpus presbyteri ruunt, et grassante rabie, rupta nervorum connexione, discerpunt. Ingemiscenda supplicia et novi generis in sacerdotem Dei exquisita tormenta videres, quasi in pabulo vulnerum famis rabie saevire carnifices, apertisque visceribus, ad horrorem videntium inter ruborem sanguinis, ossa nudata pallere, et nec inter moras torquentium, exclusam animam corpus supplicio pendente deserere. At tali voce Dominum presbyter precabatur: Rogo te, Christe, exaudi. Gratias tibi ago, Deus: Jube me decollari. Rogo, Christe, miserere. Fili Dei, subveni. Cui proconsul: Quare contra praeceptum facis? Et presbyter: Lex sic jubet, lex sic docet, inquit. O admiranda satis ac praedicanda presbyteri doctoris divina responsio! Legem sanctissimam etiam in tormentis presbyter praedicat, pro qua libenter supplicia sustinebat. Legis denique voce deterritus Anulinus: Parcam, inquit, eumque in custodiam carceris redigens, exoptato supplicio destinavit. IX. At vero Emerito applicito, in tua, inquit proconsul, domo collectae factae sunt contra praecepta imperatorum? Cui Emeritus sancto Spiritu inundatus: in domo mea, inquit, egimus dominicum. At ille: Quare permittebas, ait, illos ingredi? Respondit: Quoniam fratres mei sunt, et non poteram illos prohibere. Sed prohibere, inquit, illos debuisti. At ille: Non potui, ait, quoniam sine dominico non possumus. Statim etiam ipse in equuleo jubetur extendi extensusque vexari. Qui cum validos ictus innovato carnifice pateretur: Rogo, ait, Christe, subveni. Contra praeceptum Dei facitis, o infelices. Et interloquenti proconsuli: Non oportuerat te eos suscipere, respondit: Non potueram quin susciperem fratres meos. At proconsul sacrilegus: Sed prior, inquit, erat jussio imperatorum et Caesarum. Contra religiosissimus martyr, Deus, inquit, major est quam imperatores. Rogo, Christe, tibi laudes. Christe Domine, da sufferentiam. Cui talia precanti haec proconsul injecit: Habes ergo scripturam aliquam in domo tua? Et respondit: Habeo, sed in corde meo. Et proconsul: In domo, inquit, tua habes, an non? Emeritus martyr ait: In corde meo illas habeo. Rogo, Christe, tibi laudes. Libera me, Christe, in nomine tuo. Breviter patior, libenter patior. Christe, non confundar. O martyrem apostoli memorem, qui legem Domini conscriptam habuit, non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. O martyrem legis sacrae idoneum diligentemque custodem, qui traditorum facinus perhorrescens, scripturas dominicas, ne perderet, inter secreta sui pectoris collocavit. Quo cognito, proconsul: Parce, inquit. Ejusque confessionem in memoriam una cum caeterorum confessionibus redigens: Pro vestris meritis omnes, inquit, secundum confessionem vestram poenas meritas persolvetis. X. Sed jam ferina rabies ore cruento tormentis martyrum saginata languebat. Sed cum Felix nomine et passione processisset in praelium, aciesque Domini omnis incorrupta invictaque perstaret, tyrannus mente prostratus, voce demissus, anima et corpore dissolutus: Spero vos, inquit, hanc partem potius eligere, qua possitis vivere, ut jussiones conservetis. Contra quae confessores Domini, invicti martyres Christi, tanquam ex uno ore dixerunt: Christiani sumus, non possumus nisi Domini legem sanctam usque ad effusionem sanguinis custodire. Qua voce percussus inimicus Felici dicebat: Non quaero utrum christianus sis, sed an collectam feceris, vel scripturas aliquas habeas. O stulta judicis et ridenda interrogatio! Christianus, inquit, utrum sis tace. Et addidit: Si in collecta fuisti? Respondit: Quasi christianus sine dominico possit, aut dominicum sine christiano celebrari. An nescis, Satanas, in dominico christianum et in christiano dominicum constitutum, ut nec alterum sine altero valeat esse? Cum nomen audieris, frequentiam Domini disce; et cum collectam audieris, nomen agnosce. Denique cognosceris a martyre et rideris, tali responsione confunderis. Collectam, inquit, gloriosissime celebravimus, ad scripturas dominicas legendas in dominicum convenimus semper. Qua confessione confusus graviter Anulinus, fustibus caesum, exanimem, coelesti concilio martyrem properantem ad siderea tribunalia, expleta passione, consociat. XI. Sed Felicem sequitur alius Felix nomine pariter, et confessione atque ipsa passione consimilis. Pari etenim virtute congressus, etiam ipse fustium laesione quassatus, animam in tormenta carceris ponens, superioris Felicis est martyrio copulatus. Post hos suscepit certamen Ampelius custos legis, scripturarum divinarum fidelissimus conservator. Hic quaerente proconsule an in collecta fuisset, hilaris atque securus alacri voce respondit: Cum fratribus, inquit, feci collectam, dominicum celebravi; et scripturas dominicas habeo mecum, sed in corde meo conscriptas. Christe, tibi laudes refero. Exaudi, Christe. Qui cum haec dixisset, cervicibus contusis, quasi jam in tabernaculum dominicum laetus cum fratribus relegatur. Hunc sequitur Rogatianus: qui confessus Domini nomen, supradictis fratribus jungebatur illaesus. Quintus vero Applicitus, egregie nomen Domini magnificeque confessus, caesus fustibus in carcerem truditur, condigno martyrio reservatus. Hunc sequebatur et Maximianus, in confessione par, in congressione consimilis, in victoriae triumphis aequalis. Post quem junior Felix spem salutemque Christianorum dominicum esse proclamans, cum similiter etiam ipse fustibus caederetur: Ego, inquit, devota mente celebravi dominicum, collectam cum fratribus feci, quia christianus sum. Qua confessione supradictis fratribus meruit etiam ipse sociari. XII. At junior Saturninus, martyris Saturnini presbyteri progenies, in certamen optatum festinus accessit, approperans patris virtutibus gloriosissimis adaequari. Cui cum proconsul furibundus diabolo suggerente dixisset: Et tu, Saturnine, interfuisti? Respondit Saturninus, Christianus sum. Non a te quaero hoc, ait, sed utrum egeris dominicum. Cui Saturninus respondit: Egi dominicum, quia Salvator est Christus. Quo nomine Salvatoris audito, Anulinus exarsit, et in filium patrium instaurat equuleum. Extensoque Saturnino: Quid, inquit, Saturnine, profiteris? Vides ubi positus sis. Habes aliquas scripturas? Respondit: Christianus sum. Proconsul vero ait: Ego quaero an conveneris et an scripturas habeas. Respondit: Christianus sum. Aliud non est nomen quod post Christum oporteat nos sanctum observare. Qua confessione diabolus inflammatus: Quoniam permanes, inquit, in obstinatione tua, etiam te oportet tormentis affici. Dic an aliquas scripturas habeas. Et ad officium dixit: Vexa illum. Ibant in adolescentis latera paternis vulneribus lassati tortores, et adhuc humectantem in ungulis patrium sanguinem cognato filii cruori miscebant. Videres per hiantium vulnerum sulcos de lateribus antea genitoris sanguinem fluere, et cruorem filii paterno permixtum ungulis rorantibus emanare. At juvenis gemini sanguinis admixtione recreatus, medelam potius quam tormenta sentiebat, et recepta in tormentis fortitudine, fortissimis vocibus exclamabat: Scripturas dominicas habeo, sed in corde meo. Rogo, Christe, da sufferentiam. Spes est vitae. Anulinus inquit: Quare contra praeceptum faciebas? Respondit: Quia christianus sum. Quo audito: Parce, inquit. Et statim cessante tormento in patrium consortium relegatur. XIII. Interea mergebat in noctem horis labentibus dies, et consumptis cum sole tormentis, defecit atra tortorum rabies, et cum sui judicis crudelitate languebat. Sed legiones dominicae, in quibus Christus, perpetuum lumen, armorum coelestium corusco splendore fulgebat, fortius atque constantius in certamina prosilibant. Cum vero adversarius Domini tot martyrum praeliis gloriosissimis victus, tantisque ac talibus congressionibus superatus, desertus a die, comprehensus a nocte, deficiente jam carnificum rabie, profligaturus cum singulis congredi ulterius non valeret, totius exercitus Domini animos percontatur, devotasque sanctorum mentes tali interrogatione propulsat: Vidistis, inquit, eos qui perseveraverunt, quid sustinuerunt, vel quid in sua confessione perstantes adhuc habeant sustinere. Et ideo qui vult ex vobis ad indulgentiam pervenire, ut salvus esse possit, profiteatur. Ad haec confessores Domini, gloriosi martyres Christi, laeti ac triumphantes simul, non ex proconsulis dictis, sed ex victoria passionis Spiritu sancto ferventes, fortius clariusque tamquam ex uno ore dixerunt: Christiani sumus. Qua voce prostratus est diabolus, et concussus Anulinus confususque, omnes sanctos in carcerem trudens, illos martyrio destinavit. XIV. Et ne devotissimus feminarum sexus florentissimusque sacrarum virginum chorus certaminis tanti gloria privaretur, omnes feminae, Christo Domino auxiliante in Victoria congressae sunt et coronatae. Etenim Victoria sanctissima feminarum, flos virginum, decus et dignitas confessorum, honesta natalibus, religione sanctissima, moribus temperata, in qua naturae bonum candida pudicitia relucebat, respondebatque pulchritudini corporis fides pulchrior mentis et integritas sanctitatis, ad secundam palmam restitutam se in Domini martyrio laetabatur. Huic namque ab infantia jam clara pudicitiae signa fulgebant, et rudibus adhuc annis, apparebat rigor castissimus mentis et quaedam dignitas futurae passionis. Denique postquam plena virginitas ultimum aetatis tempus explevit, cum puella nolens et reluctans in nuptias a parentibus cogeretur, invitamque tradere sponso praedo suggereret, clam se per praeceps puella dimittit, aurisque famulantibus supportata, incolumis gremio terrae suscipitur. Neque fuerat postmodum pro Christo Domino passura, si pro sola tunc pudicitia moreretur. Liberata igitur nuptialibus taedis, illusoque simul cum parentibus sponso media pene de ipsa nuptiarum frequentia prosiliens, ad aedem pudicitiae portumque pudoris Ecclesiam intacta virgo confugit, ibique consecrati Deo dicatique capitis in perpetuam virginitatem sacratissimum crinem inconcusso pudore servavit. Haec ergo ad martyrium properans, florentem pudicitiae palmam triumphali dextera praeferebat. Namque interroganti proconsuli quid profiteretur, clara voce respondit: Christiana sum. Et cum a Fortunatiano fratre togato ejusque defensore vanis argumentationibus mente capta esse diceretur, Victoria respondit: Mens mea est, inquit, numquam mutata sum. Ad haec proconsul: Vis, inquit, ire cum Fortunatiano fratre tuo? Respondit: Nolo, quia christiana sum; et illi sunt fratres mei qui Dei praecepta custodiunt. O puellam divinae legis auctoritate fundatam! O virginem gloriosam aeterno Regi merito consecratam! O beatissimam martyrem evangelica professione clarissimam quae dominica voce respondit! Hi sunt fratres mei qui Dei praecepta custodiunt. Quibus auditis, Anulinus deposita judicis auctoritate, ad persuasionem puellae descendit. Consule tibi, inquit. Vides enim fratrem tuum providere cupientem saluti tuae. Cui martyr Christi: Mens mea est, inquit, numquam mutata sum. Nam et in collecta fui, et dominicum cum fratribus celebravi, quia christiana sum. Mox cum haec Anulinus audisset, furiis agitatus exarsit, et puellam sacratissimam martyrem Christi in carcerem una cum caeteris relegans, passioni omnes reservavit. XV. Sed Hilarianus adhuc supererat, unus de natis presbyteri martyris Saturnini, qui aetatem suam parvulam ingenti devotione vincebat. Hic patris fratrumque triumphis approperans jungi, diras tyranni minas non tam exhorruit quam in nihilum duxit. Huic cum diceretur: Patrem tuum aut fratres tuos secutus es? subito brevi de corpore vox juvenilis auditur, et angustum pueri pectus ad confessionem Domini totum aperitur in voce respondentis: Christianus sum, et mea sponte atque voluntate cum patre meo et cum fratribus meis feci collectam. Audiebas patris Saturnini martyris vocem per dulcis filii meatus exire et confitentem Christum Dominum linguam de fratris exemplo secuturam. Sed proconsul stultus, non intelligens contra se non homines, sed Deum in martyribus dimicare, nec quia in puerilibus annis ingentes animos sentiebat, putabat puerum tormentis infantiae posse terreri. Denique amputabo, inquit, et comam tibi et nasum et auriculas, et sic te dimitto. Ad haec Hilarianus puer, patris fratrumque virtutibus gloriosus, qui jam didicerat a majoribus suis tormenta contemnere, clara voce respondit: Quidquid facere volueris, fac, quia christianus sum. Mox in carcerem recipi etiam ipse jubetur; ingentique cum gaudio vox Hilariani auditur dicentis: Deo gratias. Hic certaminis magni pugna perficitur, hic diabolus superatur et vincitur, hic martyres Christi de passionis futurae gloria aeterna congratulatione laetantur. APPENDIX AD ILLA ACTA QUIBUS CONTINETUR ACCUSATIO DONATISTARUM IN MENSURIUM ET CAECILIANUM. De qua Optatus lib. I, § 19 et 20, p. 18 et 19. Vide ibi notam 44. XVI. Verum quoniam nos, ut supra diximus, schismatis tempus admonuit confessionibus tantis ac talibus martyrum decreta conjungere constitutionesque sanctissimas amicorum Dei gestis superioribus catenare, necessario breviter cuncta quae martyres in carcere ex auctoritate legis divinae sanxerunt, servandaque posteris reliquerunt, discurram, nec lapsorum superbiam atque audaciam traditorum in hac ipsa mea festinatione praeteream. Coegit enim me transcendere nihil gestorum fides, amor legis, Ecclesiae status, salus publica, vita communis. His enim de rebus Ecclesia catholica quae sit poterit recognosci, si labes pestifera traditorum nefandis actibus suis sententiaque martyrum omnibus saeculis declaretur. Postquam igitur supradictos martyres Christi exoptatus carcer recepit, confessores qui priores illic detrusi fuerant, victricibus palmis triumphales dexteras venientibus adjungebant. Veniebant praeterea ad eumdem locum et ex diversis Provinciae partibus alii quoque quamplurimi confessores; inter quos erant episcopi, presbyteri, diaconi, caeterique clerici, qui legem Domini asserentes, collectam dominicumque constanter et fortiter celebrabant, quique scripturas dominicas divinaque testamenta de flamma atque de incendio conservantes, seipsos diris ignibus cruciatibusque diversis, Machabaeico more, pro divinis legibus obtulerunt. XVII. Ea igitur tempestate, cum horridus carcer crassaeque tenebrae intra se clausos retinerent testes fidelissimos Dei, et ingentia catenarum pondera devota membra vincirent, cum debilitaret fames, fatigaret sitis, frigus quateret, turba comprimeret, latera ipsa recenti ungularum laceratione disrupta ferverent, inter catenas et ferrum instrumentaque tormentorum ex auctoritate legis divinae, quod sibimet posterisque martyribus conservarent, celebrantes concilium, coelestia decreta condebant. Vere enim vivus ille Spiritus sanctus confessorum mentes aeternis aspirando et divinis colloquiis exercebat. Sed post crudelem tempestatem ac persecutionis horribiles minas, quibus christianam religionem tyrannica rabies infestaverat, quo iterum purior ac seronior christiani nominis pax aeterna lucesceret, nec defuit traditorum omnium callidissima fraus conspiratioque pestiferorum naufragorum diabolica arte composita, quae sub praetextu religionis religionem impugnaret, fidem everteret, legem divinaque jura turbaret; maxime cum etiam Mensurius Carthaginensis quondam episcopus recenti scripturarum traditione pollutus, sceleris sui amentiam pejore coepisset ferocia publicare: quippe qui combustorum veniam librorum a martyribus poscere atque implorare debuerat, ut delicta sua majoribus flagitiis cumularet, eo animo saeviebat in martyres quo divinas tradiderat leges. Etenim hic tyranno saevior, carnifice crudelior, idoneum sceleris sui ministrum diaconum suum elegit Caecilianum; idemque lora et flagra cum armatis ante fores carceris ponit, ut ab ingressu atque aditu cunctos qui victum potumque in carcerem martyribus afferebant, gravi affectos injuria propulsaret. Et caedebantur à Caeciliano passim qui ad alendos martyres veniebant, sitientibus intus in vinculis confessoribus pocula frangebantur ante carceris limina, cibi passim lacerandi canibus spargebantur, jacebant ante carceris fores martyrum patres matresque sanctissimae, et ab extremo conspectu liberorum excussi, graves nocte dieque vigilias ad ostium carceris exercebant. Erat fletus horribilis et acerba omnium qui aderant lamentatio, prohibere pios martyrum complexus, et divelli a pietatis officio christianos, Caeciliano saeviente tyranno et crudeli carnifice. XVIII. Interea martyres Christi non carceris squalor, non viscerum dolor, non denique ulla rerum penuria commovebat; sed meritis jam Domino et confessione vicini direxerunt in posteros salutem, quae communem christiani nominis progeniem ab omni recidiva communione traditorum secerneret, tali sub comminatione: Si quis traditoribus communicaverit, nobiscum partem in regnis coelestibus non habebit. Et hanc sententiam suam sancti Spiritus auctoritate conscriptam tali comparatione firmabant. Scriptum est, inquiunt, in Apocalypsi: Quicumque adjecerit ad librum istum apicem unum aut litteram unam, adjiciat illi Deus innumerabiles plagas; et quicumque deleverit, deleat partem ejus Dominus de libro vitae. Si ergo additus apex unus, aut littera una dempta de libro sancto radicitus amputat, et sacrilegum facit, et subvertit auctorem, necesse est omnes eos qui testamenta divina legesque venerandas omnipotentis Dei et Domini nostri Jesu Christi profanis ignibus tradiderunt exurendas, aeternis gehennae ardoribus atque inexstinguibili igne torqueri. Et ideo, ut supra diximus, si quis traditoribus communicaverit, nobiscum partem in regnis coelestibus non habebit. Haec communicantes singuli ad passionis gloriam festinabant, supremaque testatione unusquisque martyrum cruore proprio consignabat. Exinde Ecclesia sancta sequitur martyres, et detestatur execratae perfidiae traditores. XIX. Igitur cum haec ita sint, quisnam est divini juris peritia pollens, fide praeditus, devotione praeclarus, religione sanctus, qui judicis Dei memor veritatem ab errore discernat, a fide perfidiam disjungat, simulationemque fictam a certa et integra sanctitate recludat, separet a stante lapsum, ab integro vulneratum, a justo reum, ab innocente damnatum, a custode legis proditorem, a confessore Christi nominis negatorem, a martyre Domini persecutorem, et unum atque idem esse existimet et Ecclesiam martyrum et conventicula traditorum? Nemo scilicet, quoniam haec inter se ita repugnant contrariaque sibi sunt ut lux tenebris, vita morti, sanctus angelus diabolo, Christus antichristo, Paulo Apostolo dicente: Quasi filiis dico, dilatamini et vos, et nolite conjungi cum infidelibus. Quae est enim participatio justitiae ad iniquitatem, aut quae communicatio luminis ad tenebras, quae particula est fideli cum infideli, quae est autem conventio templi Dei cum simulacris? Vos autem templum Dei vivi estis. Dicit enim: Quia inhabitabo in eis et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum et separamini, dicit Deus omnipotens, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI). Quamobrem fugienda bonis et vitanda est semper religiosis conspiratio traditorum, hypocritarum domus, Pharisaeorumque sententia. Utinam adoptiones filiorum filiarumque Dei in sancta Ecclesia spiritaliter nati digne succedant, et non alienis facinoribus immersi, pro luce tenebras et pro vita mortem, interitum sibi pro salute acquirant. Talis est enim Ecclesia Domini, quae una semper singularisque contra sese et in partes duas dividi non potest, sed post teterrimam persecutionis noctem turbinesque pestiferos tyrannorum, ad deceptionem innocentium praedamque populorum diabolus versutia callidissimae fraudis adinvenit; ut quos aperta persecutionis clade transvorare non valuit, nec in sacrilego saeculo idolorum servitio mancipandos delictorum nexibus in perpetuam perniciem potuit retinere, eos pollutis traditionibus jungens sibi, sub praetextu sanctissimae religionis exstinguat. Denique illi falsi sacrorum ritus fictaque mysteria non tam in salutem quam in perniciem miserorum celebrantur, cum erigit altare sacrilegus, celebrat sacramenta profanus, baptizat reus, curat vulneratus, veneratur martyres persecutor, legit Evangelia traditor, haereditatem coeli promittit divinorum testamentorum exustor: quos Dominus increpat et objurgat in Evangelio dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam facere unum proselytum, et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae dupliciter plus quam estis vos. (Matth. XXV.) Et propheta polluta eorum sacrificia respuens ait: Sacrificia eorum tamquam pannus illotus. Omnis qui tetigerit illum, inquinabitur (Ose. IX). Sed et per Aggaeum clarissimum Prophetarum: Interroga, inquit Dominus, sacerdotes legem. Si acceperit homo carnem sanctam in summo vestimenti sui, et tetigerit summitas vestimenti ejus aliquam partem panis, vini, aut olei, si sanctificabitur? et dixerunt sacerdotes: Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit inquinatus in anima horum aliquid, si inquinabitur? Et dixerunt sacerdotes: Inquinabitur. Et dixit Aggaeus: Sic et populus hic: et gens haec coram me, dicit Dominus, et omnis quicumque accesserit illic, inquinabitur (Agg. II). XX. Fugienda est ergo et execranda pollutorum omnium congregatio vitiosa, et appetenda omnibus beatissimorum martyrum successio gloriosa, quae est Ecclesia sancta, una et vera catholica, ex qua martyres profecti sunt, et a quibus divina testamenta servata sunt. Haec enim sola persecutionis infestae impetum fregit, haec legem Domini usque ad effusionem sanguinis conservavit: in hac virtutes populi sancti Spiritus praesentia frequentantur, baptisma a Salvatore perficitur, vita perpetua reparatur. Semper enim illis propitius Deus adest, Dominus Christus collaetatur, et gaudet Spiritus sanctus, in confessoribus victor, in martyribus triumphator. Postremo cum nec Mensurius, nec minister ejus Caecilianus ab hac immani crudelitate cessare vellent, Anulino proconsule aliisque persecutoribus interim circa alia negotia occupatis, beati martyres isti, corporeis alimentis destituti, paulatim et per intervalla dierum naturali conditioni, famis atrocitate cogente, cesserunt et ad siderea regna cum palma martyrii migraverunt, praestante Domino nostro Jesu, qui cum Patre regnat in saecula saeculorum. Amen. EADEM ACTA EX EDITIONE THEODERICI RUINART. Ex mss. cod. S. Cornelii Compendiensis I, Monasterii B. Petri de Pratellis I, S. Benedicti Floriacensis I, RR. PP. Coelestinorum parisiensium I, RR. PP. Fuliensium I, et editionibus Baluziana et Bollandiana inter se collatis. ADMONITIO THEODERICI RUINART In acta ss. Saturnini et sociorum. I. Quamvis Saturnini aliorumque martyrum, de quibus hic agimus, nomina apud sanctum Augustinum expressa non habeantur; nemo tamen dubitat, quin ii ipsi sint, quorum acta a Donatistis producta, et a catholicis ut germana agnita et recepta fuerunt in collatione Carthaginensi, quae anno 411 inter episcopos catholicos et Donatistas habita est. His actis usi sunt catholici adversus Donatistas, ut ostenderent etiam tempore persecutionis concilium duodecim episcoporum congregari potuisse, quandoquidem tunc Christiani collectas et sacros conventus celebraverant. Id refert Augustinus in Breviculo collationis die 3, cap. 17: Catholici, inquit, respondebant multo facilius duodecim homines in domum convenire potuisse eo tempore, quo etiam congregationes plebium fieri solebant, quamvis persecutione saeviente, sicut ipsis gestis martyrum monstrabatur, qui confitebantur in passionibus suis se collectam et dominicum egisse.

II. Verum haec acta, quae tunc temporis pura et genuina habebantur, paulo post a Donatistis, ut consulum nomina tollerent, aliquatenus depravata fuere, qui adjunctis initio praefatione brevi, ac in fine longiori appendice, multas calumnias adversus Mensurium Carthaginensem episcopum aliosque catholicos his inseruerunt. Remansere tamen integra ac intacta quae de quaestionibus publicis a notariis excepta fuerunt, aut saltem quae ibi collector refert, ex Actis publicis; quod ipsemet attestatur, desumpta sunt: quae cum, ut ait Baronius, inoffenso percurri possint pede, detractis Donatistarum additamentis, ea proferre visum est. Si quis vero plura cupit, eruditissimum Baluzium adeat, qui tomo II Miscellaneorum integram Donatistae auctoris collectionem exhibet. Porro hanc nostram editionem ad mss. codd. et editos simul inter se collatos adornavimus. III. Tempus quo isti martyres passi sunt, ex Augustino discimus loco superius laudato, ubi consulum nomina, quae nobis Donatistae inviderunt, his verbis refert: Gesta martyrum, quibus ostendebatur tempus persecutionis, consulibus facta sunt Diocletiano novies et Maximiano octies, pridie idus februarias, id est, anno 304, die 12 februarii, quo quidem die eorumdem martyrum memoriam celebrat Usuardus, quam martyrologium Romanum die praecedenti, nescio qua de causa, consignavit. Sed ibi quaestionis quidem, non vero consummati martyrii tempus designatur, ut ex actis patet. De eorum enim morte nihil scimus praeter ea quae ab auctore Donatista his verbis referuntur: Anulino proconsule aliisque persecutoribus interim circa alia negotia occupatis, beati martyres isti corporeis alimentis destituti, paulatim et per intervalla dierum naturali conditioni, famis atrocitate cogente cesserunt, et ad siderea regna cum palma martyrii migraverunt, praestante Domino nostro Jesu, qui cum Patre, etc. His conformis est actorum titulus in codd. mss. Colbertino I, Compendiensi et Pratellensi, quem ideo actis praemisimus. Et quidem in ipsis actis martyres in carcerem retrusi, passioni condignae reservati, seu destinati passim dicuntur. Favet etiam donatistae scriptori, quod hi sancti martyres non uno, sed diversis diebus, immo et mensibus in kalendario Carthaginensi celebrentur. Nam Rogatus . . . kal. julii annotatur; Felix, Eva et Regiola 3 kal. septembris; Ampelius pridie kal. ejusdem mensis. Januarius . . . kal. octobris, et tandem Victoria . . . kal. novembris. Dubitari tamen potest an Januarius hic memoratus sit ex horum martyrum, de quibus nunc agimus, numero. Videtur enim esse Januarius Beneventanus episcopus, qui cum Sosio, cujus festum in eodem kalendario die sequenti celebratur, Puteolis prope Neapolim passus est. Sic et Victoriae plures in Africa passae sunt, ex quibus unam Augustinus laudat inter viginti martyres qui Hippone celeberrimam basilicam habebant, eamque cum Valeriana et Fidentio episcopo enumerat serm. 325, qui de iisdem 20 martyribus, inscriptus est. IV. Porro plures etiam martyres in Numidia occasione sacrorum librorum occubuisse discimus ex rescriptis Secundi Tigisitani episcopi ad Mensurium Carthaginensem, ubi, teste sancto Augustino in Breviculo collationis die 3, cap. 13. Secundus narrat in Numidia persecutores quae egerint, et qui comprehensi, et Scripturas sanctas tradere nolentes, et multa mala passi, et gravissimis suppliciis excruciati et occisi sunt. Haec sub Floro contigere, quem Numidiae persecutorem appellat Optatus lib. III ad Parmenianum. ACTA SANCTORUM SATURNINI, DATIVI ET ALIORUM PLURIMORUM MARTYRUM IN AFRICA. Ex codd. mss. et editis inter se collatis. Incipiunt confessiones et actus martyrum Saturnini presbyteri, Felicis, Dativi, Ampelii, caeterorumque infra scriptorum, qui propter collectas et scripturas dominicas sub Anulino tunc proconsule Africae die pridie idus februarii Carthagine Dominum confessi diversis locis temporibusque discretis beatissimum sanguinem profuderunt. I. Temporibus Diocletiani et Maximiani bellum diabolus Christianis indixit isto modo ut sacrosancta Domini testamenta (Colb. sacramenta) scripturasque divinas ad exurendum peteret, basilicas dominicas subverteret, et ritus sacros coetusque sanctissimos celebrari Domino prohiberet. Sed non tulit exercitus Domini Dei tam immane praeceptum, sacrilegamque jussionem perhorruit; et mox fidei arma arripuit, descendit in praelium, non tam contra homines quam contra diabolum pugnaturus. Et quamvis tradendo gentilibus scripturas dominicas atque testamenta divina profanis ignibus comburenda, a fidei cardine cecidere nonnulli, conservando tamen eas, et pro ipsis libenter suum sanguinem effundendo, fortiter finiere (Ed. fecere) quamplurimi quique pleni Deo, devicto atque prostrato diabolo, victricem palmam in passione gestantes, sententiam in traditores atque in eorum consortes, qua illos ab Ecclesiae communione rejecerant (Pratel. rejicerent) cuncti martyres proprio sanguine consignabant. Fas enim non fuerat ut in Ecclesia Dei simul essent martyres et traditores.

II. Advolabant igitur undique versum ad certaminis campum immensa agmina confessorum; et ubi quisque hostem reperiebat, castra illic dominica collocabat. Namque in civitate Abitinensi in domo Octavi Felicis, cum bellica caneret tuba, dominica signa gloriosi martyres erexerunt; ubique celebrantes ex more dominicum, a coloniae magistratibus atque ab ipso stationario milite apprehenduntur, Saturninus presbyter cum filiis quatuor, id est, Saturnino juniore et Felice lectoribus, Maria, Sanctimoniali, Hilarione (Boll. Hilariano) infante, itemque Dativus, qui et Senator, Felix, alius Felix, Emeritus, Ampelius, Rogatianus, Quintus, Maximianus, Thelica, Rogatianus, Rogatus, Januarius, Cassianus, Victorianus, Vincentius, Caecilianus, Restituta, Prima, Eva, Rogatianus, Givalius (al. Guinalius), Rogatus, Pomponia, Secunda, Januaria, Saturnina, Martinus, Dantus, Felix, Margarita, Major, Honorata, Regiola (Boll. Regula), Victorinus, Pelusius, Faustus, Dacianus, Matrona, Caecilia, Victoria, Herectina, Secunda, item Matrona, Januaria: qui apprehensi producebantur alacres ad forum. III. Ad hoc in primum certaminis campum prior Dativus ibat, quem sancti parentes candidum (Baron. candidatum) senatorem coelesti curiae genuerunt. Ibat etiam Saturninus presbyter numerosa vallatus propagine liberorum; cujus partus partem sibi sociam martyrio destinavit, partem sui nominis pignus Ecclesiae relinquebat. Hos agmen dominicum sequebatur, in quo fulgebat coelestium splendor armorum, scutum fidei, lorica justitiae, salvationis galea, et gladius bifrons (al. vibrans) sermo Dei: quorum praesidio fulti, spem victoriae fratribus promittebant. Sed jam ad supradictae civitatis pervenerunt forum. Ibi primum congressi, confessionis palmam magistratus elogio sustulerunt. In isto namque foro jam pro dominicis scripturis dimicaverat coelum, cum Fundanus ipsius civitatis quondam episcopus scripturas dominicas traderet exurendas: quas cum Magistratus sacrilegus igni apponeret, subito imber sereno coelo diffunditur, ignis scripturis sanctis admotus extinguitur, grandines adhibentur, omnisque ipsa regio pro scripturis dominicis, elementis furentibus, devastatur. IV. De hac igitur civitate martyres Christi exoptata prima vincula susceperunt, directique ad Carthaginem, alacres ac laeti per totum iter hymnos Domino canticaque psallebant. Qui cum ad officium Anulini tunc proconsulis pervenirent, starentque in acie constanter ac fortiter, saevientis impetus diaboli dominica constantia retundebant. Sed cum non contra omnes simul milites Christi diabolica rabies praevaleret. singulos in certamina postulavit. Quorum certaminum pugnas non tam meis exequar quam martyrum dictis; ut et saevientis hostis audacia in tormentis atque in ipsa sacrilega invectione noscatur, et Christi Domini praepotentis virtus in tolerantia martyrum atque in ipsa confessione laudetur. V. Cum igitur ab officio proconsuli offeruntur, suggeriturque quod a magistratibus Abitinensium transmissi essent Christiani qui contra interdictum imperatorum et Caesarum collectam et dominicum celebrassent, primum proconsul Dativum interrogat cujus esset conditionis et utrum collectam fecisset: qui cum se christianum et in collecta fuisse profiteretur, auctor ab ipso collectionis sanctissimae postulatur; statimque jubetur officium eumdem in equuleum sublevare extensumque ungulis praecidi. Sed cum carnifices jussa crudelia atroci velocitate complerent, starentque saevientes in dictis (Comp. in diguitis) et denudatis ad vulnera martyris lateribus, erectis ungulis imminerent, subito sese per medium Thelica fortissimus martyr tormentis objecit (al. subjecit), et clamavit: Christiani sumus nos, Nos, inquit, collegimus. Statimque proconsulis furor exarsit, et ingemiscens, spiritali gladio graviter vulneratus, martyrem Christi gravissimis ictibus tutudit, in equuleum suspensum extendit, ungulis perstridentibus laniavit. At contra gloriosissimus Thelica martyr media de ipsa carnificum rabie hujusmodi preces Domino cum gratiarum actione effundebat: Deo gratias. In nomine tuo, Christe Dei Fili, libera servos tuos. VI. Talia precanti proconsul, Quis est, inquit, auctor tecum congregationis vestrae? Qui crudelius saeviente carnifice clara voce respondit: Saturninus presbyter et omnes. O martyrem primatum omnibus dantem! Non enim presbyterum fratribus praetulit, sed presbytero fratres confessionis consortio copulavit. Quaerente igitur proconsule Saturninum, ostendit, non quod illum prodiderit, quem secum adversus diabolum pariter dimicare cernebat, sed ut illi panderet integre se celebrasse collectam, quando cum ipsis etiam presbyter fuerat. Manabat igitur cum voce sanguis Dominum deprecantis, et praeceptorum Evangelii memor, inimicis suis veniam martyr inter ipsa corporis sui laniamenta poscebat. Inter ipsos namque vulnerum gravissimos cruciatus, tortores pariter et proconsulem his vocibus exprobrabat. Injuste facitis, infelices, contra Deum facitis. Deus altissime, noli illis consentire ad haec peccata. Peccatis infelices, adversus Deum facitis. Custodite praecepta Dei altissimi. Injuste agitis, infelices, innocentes laniatis. Non sumus homicidae, non fraudem fecimus. Deus, miserere. Gratias tibi ago. Pro nomine tuo, Domine, da sufferentiam. Libera servos tuos de (al. in) captivitate hujus saeculi. Gratias tibi ago, nec sufficio tibi gratias agere. Et cum ictibus ungularum concussa fortius latera sulcarentur, profluensque sanguinis unda violentis tractibus emanaret, proconsulem sibi dicentem audivit: Incipies sentire quae vos pati oporteat. Et adjecit: Ad gloriam. Gratias ago Deo regnorum. Apparet regnum aeternum, regnum incorruptum. Domine Jesu Christe, christiani sumus, tibi servimus; tu es spes nostra, tu es spes christianorum. Deus sanctissime, Deus altissime, Deus omnipotens, tibi laudes pro nomine tuo reddimus, Domine Deus omnipotens. Cui talia oranti cum a diabolo per judicem diceretur, custodire te oportuit jussionem imperatorum et Caesarum, defatigato jam corpore, forti atque constanti sermone victor animo proclamavit. Non curo nisi legem Dei, quam didici. Ipsam custodio, pro ipsa moriar, in ipsa consummor, praeter quam non est alia. Talibus itaque dictis gloriosissimi martyris in suis tormentis magis ipse Anulinus torquebatur: cujus tandem rabies ferocitate saginata, Parce, inquit, reclusumque in carcerem passioni condignae martyrem destinavit. VII. Post hunc Dativus a Domino in certamine erigitur, qui Thelicae fortissimum praelium de proximo cominus cum penderet equuleo spectaverat extensus: idemque cum se voce saepius repetita christianum esse, et collectam fecisse fortiter proclamaret, emersit Fortunatianus sanctissimae martyris Victoriae frater, vir sane togatus, sed a religionis christianae sanctissimo cultu ipsis temporibus alienus; qui suspensum in equuleo martyrem profanis vocibus hactenus arguebat: Hic est, ait, o Domine, qui per absentiam Patris nostri, nobis hic studentibus, sororem nostram Victoriam seducens, hinc de splendidissima Carthaginis civitate una cum Secunda et Restituta ad Abitinensem coloniam secum usque perduxit, quique numquam domum nostram ingressus est nisi tunc quando quibusdam persuasionibus puellares animos illiciebat. Sed non tulit Victoria clarissima martyr Domini collegam et commartyrem suum falso appeti senatorem, statimque christiana libertate prorumpens, Nullius, inquit, persuasione profecta sum, nec cum ipso ad Abitinas veni. Hoc possum per cives probare. Omnia mea sponte atque voluntate perfeci. Nam et in collecta fui, et dominicum cum fratribus celebravi, quia christiana sum. Tunc impudens advocatus maledicta exaggerabat in martyrem. Et contra martyr gloriosus de equuleo cuncta vera responsione solvebat. Inter haec Anulinus ardescens premi ungulas in martyrem jubet. Statim carnifices nuda praeparataque ictibus latera cruentis vulneribus invenerunt. Advolabant truces manus jussis velocibus leviores, secretaque pectoris, disruptis cutibus visceribusque divulsis, nefandis aspectibus profanorum annixa crudelitate pandebant. Inter haec martyris mens immobilis perstat; et licet membra rumpantur, divellantur viscera, latera dissipentur, animus tamen martyris integer inconcussusque perdurat. Denique dignitatis suae memor Dativus, qui et senator, tali voce preces Domino sub carnifice rabiente fundebat: O Christe Domine, non confundar. His dictis, beatissimus martyr quod a Domino poposcerat, tam facile meruit quam breviter postulavit. VIII. Denique mox proconsulis mente concussa, lingua, Parce, prosilivit (id est dixit). Cessavere carnifices. Fas enim non erat martyrem Christi in commartyris suae Victoriae causa torqueri. Namque cum contra eum etiam Pompeianus suspicionis indignae saevus accusator accederet, calumniosamque conjungeret actionem, despectus a martyre est et retusus (al. codd. percussus). Quid agis hoc in loco, diabole? Quid contra martyres Christi adhuc usque conaris? A Senatore Domini ac martyre et potestas simul et forensis rabies superata est. Sed quoniam debuerat clarissimus martyr etiam pro Christo torqueri, cum interrogatus utrum in collecta fuisset, profiteretur constanter et diceret cum collecta fuisset se supervenisse et dominicum cum fratribus congrua religionis devotione celebrasse auctoremque ejusdem collectionis sanctissimae non (in al. deest non) unum fuisse, in sese proconsulem rursus acrius excitavit; cujus recrudescente saevitia, geminata martyris dignitas iterato ungulis sulcantibus exaratur. At martyr inter vulnerum cruciatus saevissimos pristinam suam repetens orationem, Rogo, ait, Christe, non confundar. Quid feci? Saturninus est presbyter noster. IX. Ejus cum latera, duri trucisque carnificis magistra crudelitate monstrante, aduncis ungulis raderent, Saturninus presbyter ad praelium postulatur: quique coelestis regni contemplatione considerans parva admodum ac levia suos commartyres sustinere, congredi etiam ipse taliter coepit. Nam dicente proconsule: Tu contra jussionem imperatorum et Caesarum fecisti, ut hos omnes colligeres, respondit presbyter Saturninus, Domini Spiritu suggerente: Securi Dominicum celebravimus. Proconsul ait: Quare? Respondit: Quia non potest intermitti dominicum. Qui mox ut haec dixit, contra Dativum statim jubetur aptari. Spectabat interea Dativus lanienam corporis sui potius quam dolebat; et cujus ad Dominum mens animusque pendebat, nihil dolorem corporis aestimabat; sed tantum ad Dominum precabatur dicens: Subveni, rogo, Christe, habe pietatem, serva animam meam, custodi spiritum meum ut non confundar. Rogo, Christe, da sufferentiam. Cui cum a proconsule diceretur: Ex hac splendidissima civitate magis debueras alios ad bonam mentem vocare, et non contra praeceptum imperatorum et Caesarum facere, fortius atque constantius acclamabat: Christianus sum. Qua voce diabolus superatus, Parce, inquit. Simulque illum in carcerem trudens, passioni condignae martyrem reservavit.

X. At vero presbyter Saturninus recenti martyrum sanguine delibutus (al. delibuto), cum penderet in equuleo, admonebatur in eorum fide persistere in quorum cruore perstabat. Hic cum interrogaretur utrum auctor ipse esset et omnes ipse adunasset, et diceret, Etiam, ego praesens in collecta fui, Emeritus lector ad certamen exiliens, congrediente presbytero, Ego sum auctor, inquit, in cujus domo collectae factae sunt. At proconsul qui jam toties victus fuerat, impetus Emeriti perhorrebat; et tamen in presbyterum versus, Quare contra praeceptum faciebas, inquit, Saturnine? Cui Saturninus, Intermitti dominicum non potest, ait. Lex sic jubet. Tunc proconsul: Non tamen debuisti prohibita contemnere, sed observare potius, et non rem facere contra praeceptum imperatorum. Et meditata jamdiu in martyribus voce, tortorem saevire commonuit; cui non pigro paretur obsequio. Nam carnifices in senile corpus presbyteri ruunt, et grassante rabie, rupta nervorum connexione, discerpunt illud in gemiscenda supplicia et novi generis in sacerdotem Dei exquisita tormenta. Videres quasi in pabulum vulnerum fame rabida saevire carnifices, apertisque visceribus, ad horrorem videntium inter ruborem sanguinis, ossa nudata pallere, et ne inter moras torquentium, exclusa anima corpus supplicio pendente desereret, tali voce Dominum presbyter precabatur: Rogo, Christe, exaudi me. Gratias tibi ago, Deus: Jube me decollari. Rogo, Christe, miserere. Dei Fili subveni. Cui proconsul: Quare contra praeceptum faciebas? Et presbyter, Lex sic jubet, lex sic docet, inquit. O admiranda satis ac praedicandi presbyteri doctoris divina responsio! Legem sanctissimam etiam in tormentis presbyter praedicat, pro qua libenter supplicia sustinebat. Legis denique voce deterritus Anulinus, Parce, inquit; eumque in custodiam carceris redigens, exoptato supplicio destinavit. XI. At vero Emerito applicito: In tua, inquit proconsul, domo collectae factae sunt contra praecepta imperatorum? Cui Emeritus sancto Spiritu inundatus: In domo mea, inquit, egimus dominicum. At ille: Quare permittebas, ait, illos ingredi? Respondit: Quoniam fratres mei sunt, et non poteram illos prohibere. Sed prohibere, inquit, illos debuisti. At ille: Non poteram (al. potui), quoniam sine dominico non possumus. Statim etiam ipse in equuleo jubetur extendi, extensusque vexari. Qui cum validos ictus innovato carnifice pateretur: Rogo, ait, Christe, subveni mihi. Contra praeceptum Dei facitis, o infelices! Et interloquendo proconsul, Non oportuerat te, inquit, eos suscipere. Respondit: Non poteram nisi susciperem fratres meos. At proconsul sacrilegus, Sed prior, inquit, erat jussio imperatorum et Caesarum. Contra religiosissimus martyr, Deus, inquit, major est, non imperatores. Rogo, Christe, tibi laudes refero. Christe Domine, da sufferentiam. Cui talia precanti haec proconsul injecit: Habes ergo scripturas aliquas in domo tua? Et respondit: Habeo, sed in corde meo. Et proconsul, In domo tua, inquit, habes, an non? Emeritus martyr ait: In corde meo illas habeo. Rogo, Christe, tibi laudes. Libera me, Christe, patior in nomine tuo. Breviter patior, libenter patior. Christe Domine, non confundar. O martyrem Apostoli memorem, qui legem Domini conscriptam habuit, non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. O martyrem legis sacrae idoneum diligentissimumque custodem, qui traditorum facinus perhorrescens, scripturas dominicas, ne perderet, intra secreta sui pectoris collocavit. Quo cognito, proconsul: Parce, inquit. Ejusque professionem in memoriam una cum caeterorum confessionibus redigens, Pro meritis vestris omnes, inquit, secundum confessionem vestram poenas meritas persolvetis. XII. Sed jam ferina rabies ore cruento tormentis martyrum saginata languebat. Sed cum Felix nomine et passione processisset in praelium, aciesque Domini omnis incorrupta invictaque perstaret, tyrannus mente prostratus, voce demissus, anima et corpore dissolutus, Spero vos, inquit, hanc partem potius eligere, qua possitis vivere, ut jussiones conservetis. Contra quae confessores Domini, invicti martyres Christi, tamquam ex uno ore dixerunt: Christiani sumus, non possumus nisi Domini legem sanctam usque que ad effusionem sanguinis custodire. Qua voce percussus inimicus Felici dicebat: Non quaero utrum christianus sis, sed an collectam feceris, vel scripturas aliquas habeas. O stulta judicis et ridenda interrogatio! Christianus, inquit, utrum sis tace. Et addidit: Si in collecta fuisti? Responde: Quasi christianus sine dominico esse possit, aut dominicum sine christiano celebrari. An nescis, Satanas, in dominico christianum et in christiano dominicum constitutum, ut nec alterum sine altero valeat esse? Cum nomen audieris, frequentiam Domini disce; et cum collectam audieris, nomen agnosce. Denique cognosceris a martyre et rideris, tali responsione confunderis. Collectam, inquit, gloriosissime celebravimus, ad scripturas dominicas legendas in dominicum convenimus semper. Qua confessione confusus graviter Anulinus, fustibus caesum exanimem, coelesti concilio, martyrem properantem ad siderea tribunalia, expleta passione, consociat. Sed felicem alius sequitur Felix nomine pariter et confessione atque ipsa passione consimilis. Pari etenim virtute congressus, etiam ipse fustium illisione quassatus, animam in tormenta carceris ponens, superioris Felicis est martyrio copulatus. XIII. Post hos suscepit certamen Ampelius custos legis, scripturarumque divinarum fidelissimus conservator. Hic quaerenti proconsuli an in collecta fuisset, hilaris atque securus alacri voce respondit: Cum fratribus feci collectam, dominicum celebravi; et scripturas dominicas habeo mecum, sed in corde meo conscriptas. Christe, tibi laudes refero. Exaudi, Christe. Qui cum haec dixisset, cervicibus contusus, in carcerem quasi jam in dominicium tabernaculum laetus cum fratribus relegatur (al. religatur). Hunc sequitur Rogatianus: qui confessus Domini nomen, supradictis fratribus jungebatur illaesus. Quintus vero applicitus, nomen Domini egregie magnificeque confessus, caesus fustibus in carcerem truditur, condigno martyrio reservatus. Hunc sequebatur et Maximianus, in confessione par, in congressione consimilis, in victoriae triumphis aequalis. Post quem junior Felix spem salutemque christianorum dominicum esse proclamans, cum similiter etiam ipse fustibus caederetur, Ego, inquit, devota mente celebravi dominicum, collectam cum fratribus feci, quia christianus sum. Qua confessione supradictis fratribus meruit etiam ipse sociari. XIV. At junior Saturninus, martyris Saturnini presbyteri sancta progenies, in certamen optatum festinus accessit, approperans patris virtutibus gloriosissimis adaequari. Cui cum proconsul furibundus diabolo suggerente dixisset: Et tu, Saturnine, interfuisti? Respondit Saturninus: Christianus sum. Non a te quaero hoc, ait, sed utrum egeris dominicum. Cui respondit Saturninus: Egi dominicum, quia Salvator est Christus. Quo nomine Salvatoris audito, Anulinus exarsit, et in filium patrium instaurat equuleum. Extensoque Saturnino: Quid, inquit, Saturnine, profiteris? Vides ubi positus sis. Habes scripturas aliquas? Respondit, Christianus sum. Proconsul vero ait: Ego quaero an conveneris, et an scripturas habeas? Respondit, Christianus sum. Aliud non est nomen quod post Christum oporteat nos sanctum observare. Qua confessione diabolus inflammatus: Quoniam permanes, inquit, in obstinatione tua, etiam tormentis oportet te affici. Dic an aliquas Scripturas habeas? Et ad officium dixit: Vexa illum. Ibant in adolescentis latera paternis vulneribus lassati tortores, et adhuc humectantem in ungulis patrium sanguinem cognato filii cruori miscebant. Videres per hiantium vulnerum sulcos de lateribus nati, antea genitoris sanguinem fluere, et cruorem filii paterno permixtum ungulis rorantibus emanare. At juvenis genuini (Ed. gemini) sanguinis admixtione recreatus, medelam potius quam tormenta sentiebat et, recepta in tormentis fortitudine, fortissimis vocibus exclamabat: Scripturas dominicas habeo, sed in corde meo. Rogo, Christe, da sufferentiam. Spes est in te. (Ed. vitae) Anulinus inquit: Quare contra praeceptum faciebas? Respondit: Quia christianus sum. Quo audito, parce, inquit. Et statim cessante tormento, in patrium consortium relegatur. XV. Interea mergebat (f. vergebat) in noctem horis labentibus dies, et consumptis cum sole tormentis, defecit atra (Boll. defatigata) tortorum rabies, et cum sui judicis crudelitate languebat. Sed legiones dominicae, in quibus Christus, perpetuum lumen, annorum coelestium corusco splendore fulgebat, fortius atque constantius in certamina prosiliebant. Cum vero adversarius Domini tot martyrum praeliis gloriosissimis victus, tantisque ac talibus congressionibus superatus, desertus a die, comprehensus a nocte, deficiente jam carnificum rabie, profligatus cum singulis congredi ulterius non valeret, totius exercitus Domini animos percontatur, devotasque confessorum mentes tali interrogatione propulsat: Vidistis, inquit, eos qui perseveraverunt, quid sustinuerunt, vel quid in sua confessione perstantes adhuc habeant sustinere. Et ideo qui vult vestrum ad indulgentiam pervenire, ut salvus esse possit, profiteatur. Ad haec confessores Domini, gloriosi martyres Christi, laeti ac triumphantes simul, non ex proconsulis dictis, sed ex victoria passionis Spiritu sancto ferventes, fortius clariusque tamquam uno ex ore dixerunt: Christiani sumus. Qua voce prostratus est diabolus, et concussus (al. concidit). Anulinus confususque, omnes in carcerem trudens, sanctos illos martyrio destinavit. XVI. Et ne devotissimus feminarum sexus florentissimusque sacrarum virginum chorus certaminis tanti gloria privaretur, omnes feminae, Christo Domino auxiliante, in Victoria congressae sunt et coronatae. Etenim Victoria sanctissima feminarum, flos virginum, decus et dignitas confessorum, honesta natalibus, religione sanctissima, moribus temperata, in qua naturae bonum candida pudicitia relucebat, respondebatque pulchritudini corporis fides pulchrior mentis et integritas sanctitatis, ad secundam palmam restitutam se in Domini martyrio laetabatur. Huic namque ab infantia jam clara pudicitiae signa fulgebant, et in rudibus jam annis apparebat rigor castissimus mentis, et quaedam dignitas futurae passionis. Denique postquam plena virginitas adultum aetatis tempus explevit, cum puella nolens et reluctans in nuptias a parentibus cogeretur, invitaeque sibi traderent sponsum parentes, ut praedonem fugeret, clam sese per praeceps puella dimittit, aurisque famulantibus supportata, incolumis gremio terrae suscipitur. Neque fuerat postmodum etiam pro Christo Domino passura, si pro sola tunc pudicitia moreretur. Liberata igitur nuptialibus taedis, illusoque simul cum parentibus sponso, media pene de ipsa nuptiarum frequentia prosiliens, ad aedem pudicitiae portumque pudoris Ecclesiam intacta virgo confugit, ibique consecrati Deo dicatique capitis in perpetua virginitate sacratissimum crinem inconcusso pudore servavit. Haec ergo ad martyrium properans, florem pudicitiae palmam triumphali dextera praeferebat. Namque interroganti proconsuli quid profiteretur, clara voce respondit: Christiana sum. Et cum a Fortunatiano fratre togato ejusque defensore vanis argumentationibus mente capta esse diceretur, Victoria respondit: Mens mea est, numquam mutata sum. Ad haec proconsul: Vis ire, inquit, cum Fortunatiano fratre tuo? Respondit: Nolo, quia christiana sum; et illi sunt fratres mei qui praecepta Dei custodiunt. O puellam divinae legis auctoritate fundatam! O virginem gloriosam aeterno Regi merito consecratam! O beatissimam martyrem evangelica professione clarissimam, quae dominica voce respondit: Hi sunt fratres mei qui praecepta Dei custodiunt. Quibus auditis, Anulinus deposita judicis auctoritate, ad puellae persuasionem descendit. Consule tibi, inquit. Vides enim fratrem tuum providere cupientem saluti tuae. Cui martyr Christi: Mens mea est, inquit, numquam mutata sum. Nam et in collecta fui, et dominicum cum fratribus celebravi, quia christiana sum. Mox cum haec Anulinus audisset, furiis agitatus exarsit, et puellam sacratissimam, martyrem Christi in carcerem una cum caeteris relegans, passioni omnes dominicae reservavit. XVII. Sed Hilarianus adhuc supererat, unus de natis presbyteri martyris Saturnini, qui aetatem suam parvulam ingenti devotione vincebat. Hic patris fratrumque triumphis approperans jungi, diras tyranni minas non tam exhorruit quam in nihilum duxit. Huic cum diceretur: Patrem tuum aut fratres tuos secutus es? subito brevi de corpore vox juvenilis auditur et angustum pueri pectus ad confessionem Domini totum aperitur in voce respondentis: Christianus sum, et mea sponte atque voluntate cum patre meo et cum fratribus feci collectam. Audiebas patris Saturnini martyris vocem per dulcis filii meatus exire, et confitentem Christum Dominum linguam de fratris exemplo securam (al. ed. et mss. secuturam). Sed proconsul stultus, non intelligens contra se non homines, sed Deum in martyribus dimicare, nec quia in puerilibus annis ingentes animos sentiebat, putabat puerum tormentis infantiae posse terreri. Denique amputabo, inquit, et comam tibi et nasum et auriculas, et sic te dimitto. Ad haec Hilarianus puer, patris fratrumque virtutibus gloriosus, qui jam didicerat a majoribus suis tormenta contemnere, clara voce respondebat: Quidquid facere volueris, fac, quia christianus sum. Mox in carcerem recipi etiam ipse jubetur; ingentique cum gaudio vox Hilariani auditur dicentis: Deo gratias. Hic certaminis magni pugna perficitur, hic diabolus superatur et vincitur, hic martyres Christi de passionibus futurae gloriae aeterna congratulatione laetantur. ANNO DOMINI 314. GESTA PURGATIONIS FELICIS EPISCOPI APTUNGITANI, QUI ORDINAVIT CAECILIANUM EPISCOPUM CARTHAGINENSEM, HABITA CARTHAGINI APUD AELIANUM PROCONSULEM AFRICAE, VOLUSIANO ET ANNIANO COSS. Edita a Papirio Massono necnon ad finem Optati et a Baluzio Miscell., t. II, p. 81, ex veteri ms. olim Bibl. Thuanae, nunc Colbertinae. MONITUM BALUZII AD ACTA PURGATIONIS FELICIS EPISCOPI, ETC. Unicum exemplar vetus istorum actorum habuimus ex bibliotheca Thuana, illud ipsum nimirum ex quo collationem Carthaginensem et haec gesta superiori saeculo desinente edidit Papirius Massonus. Et ille quidem ea postposuerat actis purgationis Caeciliani, ordinem fidemque ejusdem veteris exemplaris secutus. Sed et tempus repugnat, et auctoritas sancti Augustini, qui cum in eumdem errorem incidisset, docuit postea lib. II Retractat. cap. 27 absolutionem Felicis praecedere debere. « Absolutionem, inquit, Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani non hoc ordine posuimus quo postea nobis claruit Consulibus diligenter inspectis, sed tamquam post Caecilianum fuerit absolutus, cum ante sit factum. » Quo loco respicere eum ad haec gesta Felicis et Caeciliani satis constat. Item idem Augustinus in Breviculo diei tertiae cap. 24: « Inveniet posterius ab imperatore Constantino absolutum esse Caecilianum quam Felicis causam ab Aeliano proconsule discussam atque purgatam. » Sed id tamen intelligendum est de secunda ac tertia Caeciliani absolutione, non autem de prima, qua Caecilianus absolutus est in concilio Romano, ut recte notat Henricus Valesius in dissertatione de schismate Donatistarum cap. 11. Nam ita docet nos ipse Augustinus in epistola 152, nomine concilii Cirtensis scripta ad Donatistas: « Nam et ordinem Consulum et dierum qui expressus est si quis nunc diligenter advertat, inveniet primo Caecilianum episcopali judicio fuisse purgatum. Deinde non multo post Felicis Aptungensis causa ab Aeliano Proconsule examinata est, ubi eum constitit innocentem, in qua causa ad comitatum mitti jussus est Ingentius. Et longe postea ipse Imperator causam inter partes cognovit atque finivit. » Vide eumdem in libro de unico baptismo contra Petilianum cap. 16, et in libro ad Donatistas post collationem cap. 33. Recte praeterea observat idem Valesius maximam partem horum gestorum proconsularium temporis injuria periisse, priorem videlicet, in qua acta municipalia et interrogationes ac professiones curatorum ac stationarii continebantur. Haec autem ab imperatore Constantino ita fieri jussa sunt, ut omnis criminandi occasio adimeretur Donatistis, qui de synodo Romana sive de Melchiadis Papae judicio frequentissime apud Constantinum conquesti, affirmabant non omnem causam ab episcopis illic auditam fuisse. Nam Melchiades silentio transmiserat Felicem episcopum Aptungitanum et reliquos ordinatores Caeciliani, quos Donatistae dicebant reos esse traditionis. Itaque imperator volens, ut dixi, omnem criminandi ansam ipsis adimere, mandavit Vero, ut vocatur apud sanctum Augustinum, seu potius Lucrino Verino agenti vicariam praefecturam per Africam ut de crimine traditionis, quod Felici objiciebatur, diligenter inquireret. Cum vero ille jussionem principis exequi coepisset, incommoda valetudine tentus, ut ad Probianum scribit Constantinus, necessario postea abstinuit a cognitione ejusdem negotii. Quare Aelianus proconsul Africae partibus ejus functus, id negotium ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandum, ut ait Constantinus. Ex quibus verbis colligitur Aelianum partes vicarii non suscepisse mandato principis, ut putavit Valesius, sed propria sponte, ob repentinum videlicet Vicarii morbum: quamquam sententia viri clarissimi juvari posset ex libro primo Optati, ubi scriptum est Constantinum ad Aelianum proconsulem scripsisse ut remotis necessitatibus publicis de vita Felicis Aptungitani publice quaereretur, et ex Augustini epistola CLXII, in qua scriptum est Felicem Aptungitanum ad ejusdem Principis jussionem proconsularibus gestis fuisse purgatum. Verum haec verba sic accipienda sunt ut quoniam Constantinus ad Verinum Vicarium scripserat de inquisition criminum quae Felici objiciebantur, et is morbo impeditus est sacrae jussioni parere, Aelianus proconsul, qui partibus ejus functus, cognitionem et judicium istius causae suscepit, ad ejusdem principis jussionem fecisse dicatur, quia rem fecit quam princeps jusserat, tamenetsi specialia ad eum rescripta non emanassent. Nam quomodo fieri potest ut sat cito post morbum Verini, quem evenisse postremis diebus mensis Januarii aut sub initium Februarii colligi non absurde potest ex lege primi codicis Theodos. De curatoribus Kalendarii, quomodo, inquam, fieri potest ut sat cito de hoc morbo admoneri potuerit Constantinus ut novum ejus rescriptum ex Gallia ad Aelianum pervenire potuerit ante diem 15 kalendas Martias? Itaque necesse est, ut dixi, verba Optati et Augustini benigne interpretari, ita nimirum ut Aelianus de causa Felicis cognoverit auctoritate rescripti dati ad Verinum Vicarium, cujus partibus pro necessitate temporis functus est. Caeterum postea Donatistae id reprehenderunt in causa Felicis, quod episcopus cum esset, proconsulari judicio, non vero ecclesiastico, purgatus fuit, quam criminationem graviter refellit Augustinus in eadem epistola. Iidem ei vitio verterunt (ut docet Augustinus in Breviculo diei tertiae cap. 24) quod abfuerit cum Aelianus de causa ejus inquireret, et dixerunt eum praesentem debuisse purgari, ut legitur in collatione tertia Carthaginensi cap. 571. Contra catholici cap. 574 reposuerunt majoris esse innocentiae documentum quod absens purgatus est Felix.

GESTA PURGATIONIS FELICIS. Desunt plurima.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . in municipio Autumnitanorum Gallienus duumvir dixit: Quoniam praesens es, Caeciliane, audi litteras domini mei Aelii Paulini, viri spectabilis agentis vicariam praefecturam, quid jubere sit dignatus secundum epistolam ad nos datam, quae declarare te compellit, et scribam quem habuisti tuac temporis administrationis tuae, et tabularium. Sed quoniam tabularius ejus temporis vita functus est, et omnes actus administrationis tuae, secundum fidem litterarum ejusdem mei domini, tecum perferre debebis, et ad Coloniam Carthaginensem cum scriba tuo proficisci necesse est; praesens est curator, sub cujus praesentiam vos compellimus: quid ad hoc respondes? Caecilianus dixit: Mox ad me epistolam Aelii Paulini viri spectabilis agentis vicariam praefecturam pertulistis, statim ad scribam Miccium misi, ut veniret, ut acta ipsius temporis confecta mihi obtulisset, et usque adhuc inquirit, quoniam non modicum tempus est, ex quo duumviratum administravi: anni sunt undecim. Itaque cum invenerit, parebo tanto praecepto. Gallienus duumvir dixit: Tua interest jussioni parere, vides enim jussionem esse sacram. Caecilianus dixit: Devotus sum tanto praecepto. Item, cum paulo post scriba Miccius supervenisset, Fuscius duumvir dixit: Audisti et tu, Micci, quod et tu una cum Caeciliano necessarius es ire ad officium viri spectabilis vicarii, instructionem ejus temporis ut vobiscum perferatis. Ad haec quid dicis? Miccius respondit: Magistratus suppleto anno omnes actus suos domum suam tulit: si mei in cera possint inveniri inquiro. Et cum quaereret, Quintus Sisenna duumvir dixit: Quod cognovit officium, respondit. Apronianus dixit: Si omnes actus suos tulerat magistratus, unde acta, quae tunc emissa erant, vel confecta tanto tempore? Et cum diceret, Aelianus proconsul dixit: Et mea interrogatio, et singularum personarum responsio actis continetur. Agesilaus dixit: Sunt praeterea et aliae epistolae huic rei necessariae: interest ut legantur: Aelianus proconsul dixit: Lege Caeciliano audiente, ut agnoscat an ipse dictaverit. Agesilaus recitavit. Volusiano et Anniano consulibus, 14 kalend. Septembris, in jure apud Aurelium, Didymum, Speretium sacerdotem Jovis Optimi Maximi duumvirum recitavit. Splendidae coloniae Carthaginensium Maximus dixit: Loquor nomine seniorum christiani populi catholicae legis. Apud maximos imperatores, causa agenda erit contra Caecilianum et Felicem, qui principatum ejusdem legis omnia conatur invadere. Contra ipsos documenta criminum ejus conquiruntur. Nam cum persecutio esset indicta Christianis, id est, ut sacrificarent, aut quascumque Scripturas haberent, incendio traderent; Felix qui tunc episcopus fuit Autumnis, consensum attulerat, ut de manu Galatii Scripturae traderentur, ut igni concremari possent, et erat tunc temporis magistratus Alfius Caecilianus, quem praesentem videre dignaris. Et quoniam ejus temporis officium incumbebat; ut ex jussione proconsulari omnes sacrificarent, et si quas Scripturas haberent, offerrent secundum sacram legem, quaeso, secundum sens est, et senem vides, et non potest ad comitatum sacrum pergere: apud acta deponat, utrumne jam de pactione secundum ab eodem habita litteras dederit, et utrum ea quae in litteris contulerit vera sint, ut horum actus et fides in judicio sacro detegi possit. Astanti Caeciliano Speretius duumvir dixit: Audis quae apud acta sint deposita. Alfius Caecilianus dixit: Zamae eram propter lineas comparandas cum Saturnino. Et cum veniremus illo, mittunt ad me in praetorio ipsi Christiani, ut dicerent: Sacrum praeceptum ad te pervenit? Ego dixi: Non, sed vidi jam exempla. Et Zamae et Furnis dirui basilicas, et uri Scripturas vidi. Itaque proferte, si quas Scripturas habetis, ut jussioni sacrae pareatur. Tunc mittunt in domum episcopi Felicis, ut tollerent inde Scripturas, ut exuri possent secundum sacrum praeceptum. Sic Galatius nobiscum perrexit ad locum, ubi orationes celebrare consueti fuerant. Inde cathedram tulimus, et epistolas salutatorias, et ostia omnia combusta sunt secundum sacrum praeceptum. Et cum ad domum ejusdem Felicis episcopi mitteremus, renuntiaverunt officiales publici illum absentem esse. Nam cum posteriori tempore adveniret Ingentius scriba Augentii, cum quo aedilitatem administravi, dictavi epistolam eidem collegae, quam feci ad eumdem episcopum Felicem. Maximus dixit: Praesens est, eadem epistola ei offeratur, ut eamdem recognoscat. Respondit: Ipsa est. Maximus dixit: Quoniam recognovit epistolam suam, hanc lego, et oro plena actis inseratur. Et recitavit: Caecilianus parenti Felici salutem. Cum Ingentius collegam meum Augentium amicum suum conveniret, et inquisisset anno duoviratus mei, an aliquae Scripturae legis vestrae secundum sacram legem adustae sint . . . . . quam Galatius unus ex lege vestra publice epistolas salutatorias de basilica protulerit. Opto te bene valere. Hoc signum quod deprecatorium ad me miserant Christiani, et ipse cujus est precatorium: et dixisti, Tolle clavem, et quos inveneris in cathedra libros, et super lapide codices, tolle illos: sane vide officiales ne tollant oleum et triticum. Et ego dixi tibi: Tu nescis quia ubi Scripturae inveniuntur, ipsa domus diruitur? Et dixisti: Quid ergo faciemus? Et dixi ego vobis. Tollat aliquis de vestris in area ubi orationes facitis, et illic ponantur; et ego venio cum officialibus, et tollo. Et nos illo venimus, et omnia tulimus, secundum sacrum praeceptum. Maximus dixit: Quoniam ejus epistolae lectio apud acta recitata est, quam ipse agnovit se misisse, quae dixit, quaesumus actis haereant. Speretius duumvir dixit: Quae dixisti scripta sunt. Agesilaus dixit: Ad praesentem epistolam recognovit; residuam partem, quam nunc legit, falsam esse dicit. Caecilianus dixit: Domine, usque ad hoc dictavi usquequo habet, Opto te, parens charissime, bene valere. Apronianus dixit: Semper sic falsum, per terrorem, per scenam, per irreligiosam mentem actum est ab his qui catholicae Ecclesiae consentire noluerunt. Nam Paulino hic administrante vices praefectorum, subornatus est quidam privatus homo, qui modum cursoris haberet, qui ad Catholicae unitatem veniret, atque eos induceret et terreret. Detecta igitur factio est. Nam componebatur Felici religiosissimo episcopo per mendacium, ut videretur Scripturas prodidisse et exussisse. Ingentius quidem, cum hoc totum quidquid agebat, obesset sanctitati et religioni Caecillani, subornatus est ut veniret cum litteris veluti Felicis episcopi ad Caecilianum duumvirum, et ei confingeret a Felice se esse mandatum. Dicat ipsa verba quibus hoc est confictum. Aelianus proconsul dixit: Dic. Apronianus dixit: Dic, inquit, amico meo Caeciliano, quod codices accepi pretiosos deificos undecim, quiaque me nunc convenit ut illos restituam, die quod anno magistratus tui eos exusseris, ne reddam illos. Qua de re igitur de Ingentio quaerendum est, quatenus haec machinata sint ac fabricata, et quatenus voluerit circumscribere magistrum ad mendacium, ut Felicem aspergeret infamia: dicat a quo missus sit, verumtamen machinationem istam in conscientiam Felicis, quo Caeciliani pudori et initio derogaret. Est enim quidam qui per Mauritaniam et Numidiam legatus missus sit ex adversa parte. Et astante Ingentio Aelianus proconsul dixit: Cujus praecepto ea suscepisti agenda, quae tibi objiciuntur? Ingentius dixit: Ubi? Aelianus proconsul dixit: Quoniam fingis te non intelligere quod interrogaris, dicam apertius: Quis te ad magistratum Caecilianum misit? Ingentius dixit: Nemo me misit. Aelianus proconsul dixit: Quomodo ergo venisti ad magistratum Caecilianum? Ingentius dixit: Cum venissemus, et ageretur causa Mauri ab Utica episcopi, qui episcopatum sibi redemit, ad urbem ascendit Autumnitanus episcopus Felix, ut tractaret, et dixit, Nemo communicet, quia falsum admisit. Et dixi illi ego e contra: Nec tibi, nec illi, qui traditor es. Dolui enim causam Mauri hospitis mei, quia communicaveram cum illo in peregre, quia evasi persecutionem. Exinde ivi in patriam ipsius Felicis, duxi mecum tres seniores, ut viderent an verum tradidisset, an non. Apronianus dixit: Non ita venit ad Caecilianum quaerere de Caeciliano. Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Quomodo ad te venit Ingentius? Caecilianus respondit: Domi ad me venit: prandebam cum operariis; venit illuc; stetit in janua. Caecilianus ubi est? dixit. Respondi: Hic. Ego dico ei: Quid est? Omnia recte? Omnia, dicit. Respondi illi: Si non fastidis prandere, veni, prande. Dicit mihi: Revertor huc. Venit illuc solus, Dicere mihi coepit: Ecce sic mihi curare et inquirere an adusta fuerit Scriptura anno duumviratus mei. Dico illi ego: Molestus es mihi, tu homo immissus es: laxa hinc te a me. Et sprevi illum a me. Et venit illo iterato cum collega meo, cum quo fui aedilis. Ait mihi collega meus: Felix noster episcopus misit huc hominem, ut facias illi litteras, quia accepit codices pretiosos, et noluit revocare illos: scribas illo, quod anno duumviratus tui combusti sunt. Et dixi ego: Haec est fides Christianorum? Ingentius dixit: Domine, veniat et Augentius. Et ego honorificus sum, et honor meus pereat, et hujus latera habemus. Aelianus proconsul Ingentio dixit: Revinceris alio titulo. Aelianus proconsul dixit ad Officium: Apta illum. Cumque aptaretur, Aelianus proconsul dixit: Suspendatur. Cumque suspenderetur, Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Quomodo ad te Ingentius venit? Respondit: Misit huc me Felix, dixit, noster, ut scribas illo, quia est unus perditus nescio qui, habens penes me codices pretiosos, et nolo illos restituere. Itaque fac litteras, quia adusti sunt, ne revocem illos. Et ego dixi: Christiani fides haec est? Et coepi illum corripere. Et ait collega meus: Scribe illo, Felici nostro. Et sic ego epistolam dictavi, quae paret usquequo dictavi. Aelianus proconsul dixit: Audi sine metu recitationem epistolae tuae. Recognosce quousque dictaveris. Agesilaus recitavit: Opto te, parens charissime, multos annos bene valere. Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Huc usque dictasti? Respondit: Huc usque; reliquum falsum est. Agesilaus recitavit: Hoc signo, quod deprecatorium ad me misisti, nisi ego et tu et cujus est precatorium: et dixisti, Tolle clavem, et quos invenies in cathedra libros, et super lapide codices, tolle illos: sane vide, officiales ne tollant oleum et triticum. Et ego dixi tibi: Tu nescis quia ubi Scripturae inveniuntur, ipsa domus diruitur? Et dixisti: Quid ergo faciemus? Et dixi ego vobis: Tollat aliquis de vobis in areis ubi orationes facitis, et illic ponantur; et ego venio cum officialibus, et tollo. Et nos illo venimus et omnia tulimus secundum placitum, et a dussimus secundum sacrum praeceptum. Maximus dixit: Quoniam ejus epistolae tenor etiam apud acta recitatus est, quam ipse agnovisse ac misisse dixit, quaesumus hoc actis tuis haereat. Speretius dixit: Quae dixistis scripta sunt. Caecilianus respondit, Cillo est falsum, quousque est epistola mea, quousque dixit, Bene vale, parens charissime. Aelianus proconsul dixit: Quem dicis addidisse ad epistolam? Caecilianus dixit: Ingentium. Aelianus proconsul dixit: Professio tua actis haeret, Aelianus proconsul Ingentio dixit: Torqueris, ne mentiaris. Ingentius dixit: Erravi, huic epistolae ego addidi, dolens causa Mauri hospitis mei. Aelianus proconsul dixit: Constantinus Maximus semper Augustus et Licinius Caesares, ita pietatem Christianis exhibere dignantur, ut disciplinam corrumpi nolint, sed potius observari religionem istam, et coli velint. Noli itaque tibi blandiri, quod mihi dicas, decurionem te esse, ac propterea non possis torqueri. Torqueris, ne mentiaris, quod alienum Christianis esse videtur. Et ideo dic simpliciter, ne torquearis. Ingentius dixit: Jam confessus sum sine tormento, Apronianus dixit: Dignare de eo quaerere, qua auctoritate, quo dolo, qua insania circuierit Mauritanias omnes, Numidias etiam, qua ratione seditionem commoverit catholicae Ecclesiae. Aelianus proconsul dixit: Ad Numidias fuisti? Respondit: Non, domine: sit qui probet. Aelianus proconsul dixit: Nec in Mauritania? Respondit: Negotiari illo fui. Apronianus dixit: Et in hoc mentitur, domine (nam ad Mauritaniae situm nonnisi per Numidias pergitur), quatenus dicit se in Mauritania fuisse, non fuisse in Numidia. Aelianus proconsul Ingentio dixit: Cujus conditionis es? Ingentius respondit: Decurio sum Ziquensium. Aelianus proconsul dixit ad officium: Submitte illum. Quo submisso, Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Falsa dicis quae dixisti? Caecilianus respondit: Non, domine. Is qui scripsit epistolam, jube veniat. Amicus ipsius est. Ipse dicet, quousque dictavi epistolam. Aelianus proconsul dixit: Quis est ille, quem venire desideras? Caecilianus dixit: Augentium, cum quo fui aedilis. Non possum probare nisi per ipsum Augentium, qui scripsit epistolam, quousque dictavi illi: ipse dicere potest. Aelianus proconsul dixit: Constat ergo falsam esse epistolam? Caecilianus respondit: Constat, domine, non mentior in sanguine meo. Aelianus proconsul dixit: Cum duumviratum egeris in patria tua, oportet fidem verbis tuis habere. Apronianus dixit: Nec novum est illis hoc facere. Caeterum et actis addiderunt quod voluerunt. Jam artificium est illis. Aelianus proconsul dixit: Ex professione Caeciliani, qui acta falsata esse dicit, atque epistolae plurima addita, manifestum est qua voluntate haec gesserit Ingentius: et ideo recipiatur in carcerem. Est enim arctiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosissimas Scripturas tradiderit vel exusserit. Omnium enim interrogatio suprascripta manifesta est, nullas Scripturas deificas vel inventas, vel corruptas, vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus, illis temporibus, neque praesens fuerit, neque conscientiam accommodaverit, neque tale aliquid fieri jusserit. Agesilaus dixit: De his qui ad potestatem vestram instruendam venerunt, quid jubet Potestas tua? Aelianus proconsul dixit: Revertantur ad sedes suas. Expliciunt gesta purgationis Felicis episcopi Autumnitati ordinatoris Caeciliani Carthaginis.

GESTA PURGATIONIS CAECILIANI. PROEMIUM AD ACTA PURGATIONIS CAECILIANI. Actorum istorum vetus exemplar, ex quo edita sunt a Massono, extat in bibliotheca Thuana, sed depravatissimum et contaminatissimum, ut ante me observavit illustrissimus cardinalis Baronius. Meminit autem illorum Optatus Milevitanus in libro primo, ubi etiam admonet se ea subjunxisse operi suo. Harum namque plenitudinem rerum, inquit, in novissima parte istorum libellorum ad implendam fidem adjunximus. Certe in veteri libro verba quae sequuntur scripta sunt post collectionem istorum et aliorum quorumdam actorum. Expliciunt sancti Optati episcopi libri numero VII, vel gesta purgationis Caeciliani episcopi et Felicis ordinatoris ejusdem. Meminit eorumdem Augustinus epist. CLXII, ubi adnotat ea lecta non fuisse in collatione Carthaginensi, quia tempus non fuit. Vide etiam epistolam 165, et lib. III contra Cresconium cap. 29, ubi fragmenta quaedam istorum actorum describuntur.

Incipiunt gesta ubi constat traditorem Silvanum, qui cum caeteris ordinavit Majorinum, cui Donatus successit. Constantino Maximo Augusto et Constantino juniore nobilissimo Caesare conss., idibus decembribus, Sexto Thamugadiensi inducto, et applicito Victore grammatico, adsistente etiam Nundinario diacono, Zenophilus vir clarissimus consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Victor. Zenophilus v. c. consularis dixit: Cujus conditionis es? Victor dixit: Professor sum romanarum litterarum, grammaticus latinus. Zenophilus v. c. consularis dixit: Cujus dignitatis es? Victor dixit: Patre decurione Constantiniensium, avo milite, in comitatu militaverat. Nam origo nostra de sanguine Mauro descendit. Zenophilus v. c. consularis dixit: Memor fidei et honestatis tuae simpliciter designa quae causa fuerit dissensionis inter Christianos. Victor dixit: Ego dissensionis originem nescio: unus sum de populo Christianorum. Siquidem cum essem apud Carthaginem, Secundus episcopus cum Carthaginem tandem aliquando venisset, dicuntur invenisse Caecilianum episcopum nescio quibus non recte constitutum, illi contra alium instituerunt. Inde illic apud Carthaginem coepta dissensio est; et inde originem scire dissensionis plene non possum, quoniam semper civitas nostra unam Ecclesiam habet, et si habuit dissensionem, nescimus omnino. Zenophilus v. c. consularis dixit: Silvano communicas. Victor respondit: Ipsi. Zenophilus v. c. consularis dixit: Cur ergo intermisso eo cujus innocentia purgata est? Et adjecit: Asseveratur praeterea te aliud certissime scire, quod Silvanus traditor sit, de eo confitere. Victor respondit: Hoc nescio. Zenophilus v. c. consularis Nundinario diacono dixit: Negat se Victor scire quod Silvanus traditor sit. Nundinarius diaconus dixit: Scit ipse num tradidit codices. Victor respondit: Fugeram hanc tempestatem; et, si mentior, peream. Cum incursum pateremur repentinae persecutionis, fugivimus in montem Bellonae. Ego sedebam cum Marte diacono; et Victor presbyter, cum ab eodem Marte quaererentur omnes codices, negavit se habere. Tunc Victor dedit nomina omnium lectorum. Ventum est ad domum meam. Cum absens essem, ascensum est a magistratibus, et sublati sunt codices mei. Cum ego venissem, inveni codices sublatos. Nundinarius diaconus dixit: Tu ergo respondisti apud acta, quoniam dedisti codices. Quare negantur haec quae prodi possunt? Zenophilus v. c. consularis Victori dixit: simpliciter confitere, ne strictius interrogeris. Nundinarius diaconus dixit: Legantur acta. Zenophilus v. c. consularis dixit: Legantur. Et dedit Nundinarius, et exceptor recitavit. Diocletiano VIII, et Maximiano VII consulib. 14 kalendas junias, ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris coloniae Cirtensium. Cum ventum esset ad domum in qua Christiani conveniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: Proferte scripturas legis, et si quid aliud hic habetis, ut praecepto et jussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus, damus. Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: ostende lectores, aut mitte ad illos. Paulus episcopus dixit: Omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator reipublicae dixit: Non eos novimus. Paulus episcopus dixit: novit eos officium publicum, id est, Edusius et Junius exceptores. Felix flamen perpetuus curator reipublicae dixit: Manente ratione de lectoribus, quos demonstrabit officium, vos quod habetis date. Sedente Paulo episcopo, Montano, et Victore, Deusatelio, et Memorio presbyteris, adstant Marte cum Helio et Marte diacones, Marcuclio, Catullino, Silvano, et Caroso subdiacones, Januario, Meraclo, Fructuoso, Miggine, Saturnino, Victore Samsurici, et caeteris fossoribus, contra scribente Victore Aufidii, in brevi sic: Calices duo aurei, item calices sex argentei, urceola sex argentea, cuccumellum argenteum, lucernas argenteas septem, cereofala duo, candelas breves aeneas cum lucernis suis septem, item lucernas aeneas undecim cum catenis suis, tunicas muliebres 82, mafortea 38, tunicas viriles 16, caligas viriles paria 13, caligas muliebres paria 47, coplas rusticanas 19. Felix flamen perpetuus curator reipublicae Marcuclio, Silvano, et Caroso fossoribus dixit: Proferte hoc quod habetis. Silvanus et Carosus dixerunt: Quod hic fuit, totum hoc ejecimus. Felix flamen perpetuus curator reipublicae Marcuclio, Silvano, et Caroso dixit: Responsio vestra actis haeret, Posteaquam in bibliothecis inventa sunt ibi armaria inania. Ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post orcam eas invenisse. Victor Aufidii Silvano dixit: Mortuus fueras, si non illas invenisses. Felix flamen perpetuus curator reipublicae Silvano dixit: Quaere diligentius, ne quid hic remanserit. Silvanus dixit: Nihil remansit, totum hoc ejecimus. Et cum apertum esset triclinium, inventa sunt ibi dolia IV et orcas sex. Felix flamen perpetuus curator reipublicae dixit: Proferte scripturas quas habetis, ut praeceptis imperatorum et jussioni parere possitis. Catulinus protulit codicem unum pernimium majorem. Felix flamen perpetuus curator reipublicae Marcuclio et Silvano dixit: Quare unum tantummodo codicem dedistis? Proferte scripturas quas habetis. Catulinus et Marcuclius dixerunt: plus non habemus, quia subdiacones sumus: sed lectores habent codices. Felix flamen perpetuus Curator reipublicae Marcuclio et Catulino dixit: Demonstrate nobis lectores. Marcuclius et Catulinus dixerunt: Non scimus ubi maneant. Felix flamen perpetuus curator reipublicae Catulino et Marcuclio dixit: Si ubi manent non nostis, nomina eorum dicite. Catulinus et Marcuclius dixerunt: Nos non sumus proditores. Ecce sumus, jube nos occidi. Felix flamen perpetuus curator reipublicae dixit: Recipiantur. Et cum ventum esset ad domum Eugenii, Felix flamen perpetuus curator reipublicae dixit Eugenio: Profer scripturas quas habes, ut praecepto parere possis, et protulit codices quatuor. Felix flamen perpetuus curator reipublicae Silvano et Caroso dixit: Demonstrate caeteros lectores. Silvanus et Carosus dixerunt: Jam dixit episcopus quia Edusius et Junius exceptores omnes noverunt. Ipsi tibi demonstrent ad domus eorum. Edusius et Junius exceptores dixerunt: Nos eos demonstramus, Domine. Et dum ventum fuisset ad domum Felicis sarsoris, protulit codices quinque. Et cum ventum esset ad domum Victorini, protulit codices octo. Et cum ventum fuisset ad domum Projecti, protulit codices quinque majores et minores duos. Et cum ad grammatici domum ventum fuisset, Felix flamen perpetuus curator Victori grammatico dixit: Profer scripturas quas habes, ut praecepto parere possis. Victor grammaticus obtulit codices II et quiniones quatuor. Felix flamen perpetuus curator Victori dixit: Profer scripturas, plus habes. Victor Grammaticus dixit: Si plus habuissem, dedissem. Et cum ventum fuisset ad domum Euticii Caesarianensis, Felix flamen perpetuus curator Euticio dixit: Profer scripturas quas habes, ut praecepto parere possis. Euticius dixit: Non habeo. Felix flamen perpetuus curator Euticio dixit: professio tua actis haeret. Et cum ventum fuisset ad domum Coddeonis, protulit uxor ejus codices sex. Felix flamen perpetuus curator reipublicae dixit: Quaere, ne plus habeatis, profer. Mulier respondit: Non habeo. Felix flamen perpetus curator reipublicae Bovi servo publico dixit: Intra, et quaere, ne plus habeat. Servus publicus dixit: Quaesivi, et non inveni. Felix flamen perpetuus curator reipublicae Victorino, Silvano et Caroso dixit: Si quid minus factum fuerit, vos contingit periculum. Quibus lectis, Zenophilus v. c. consularis Victori dixit: confitere simpliciter. Victor respondit: Non fui praesens. Nundinarius diaconus dixit: legimus epistolas episcoporum factas a Forte, et legit exemplar libelli traditi episcopis a Nundinario diacono. Testis est Christus et angeli ejus quoniam tradiderunt quibus communicastis, id est, Silvanus a Cirta traditor est et fur rerum pauperum. Quod omnes vos episcopi, presbyteri, diacones, seniores scitis de quadringentis follibus Lucillae, clarissimae foeminae, pro quo vobis conjurastis ut fieret Majorinus episcopus: et inde factum est schisma. Nam et Victor fullo vestri praesentia et populi dedit folles viginti ut factus esset presbyter, quod scit Christus et angeli ejus. Et recitatum est exemplum epistolae. Purpurius episcopus Silvano coepiscopo in Domino salutem. Venit ad me Nundinarius diaconus filius noster, et petiit has litteras deprecatorias a me ad te, sanctissime, dirigerem, ut si fieri posset, pax inter te et ipsum sit. Hoc enim volo fieri, ut nemo sciat quid inter nos agatur. Si volueris, scripto tuo (agatur) ut et ego solus ibi in re praesenti veniam, et dissensionem ipsam de inter vos amputem. Manu sua enim mihi tradidit libellum rei gestae, pro qua causa tuo praecepto fuerit lapidatus. Non est verum ut pater castiget filium contra veritatem, et scio quia vera sunt quae in libello mihi tradito sunt conscripta. Quaere remedium quomodo poterit ibi malignitas ista extingui antequam flamma exsurgat, quae post demum extingui non poterit sine sanguine spiritali. Adhibete conclericos et seniores plebis ecclesiasticos viros, et inquirant diligenter quae sunt istae dissensiones, ut ea quae fiunt secundum fidei praecepta fiant. Non declinabis ad dextram vel ad sinistram. Libenter autem aurem commodare nolis malis instructoribus, qui nolunt pacem. Omnes nos occiditis, et alia manu, Vale. Item et exemplum epistolae. Purpurius episcopus clericis et Senioribus Cirtensium in Domino aeternam salutem. Clamat Moyses ad omnem senatum filiorum Israel, dixitque illis, quae Dominus jubeat fieri sine consilio seniorum nihil agebatur. Itaque et vos, carissimi, quos scio omnem sapientiam coelestem et spiritalem habere, omni vestra virtute cognoscite quae sit dissensio haec et perducite ad pacem. Dicit enim Nundinarius diaconus quod nihil vos lateat unde haec dissensio est inter carissimum nostrum Silvanum et ipsum. Tradidit enim mihi libellum in quo omnia sunt conscripta. Dixit enim et vos non latere. Ego scio quia auris non est. Bonum quaerite remedium quomodo extinguatur haec res sine periculo animae vestrae; ne subito cum personam accipitis, in judicio veniatis. Justum judicium inter partes judicate secundum gravitatem vestram et justitiam. Cavete vobis ne declinetis in dexteram neque in sinistram. Dei res agitur, qui scrutatur cogitationes singulorum. Elaborate nemo sciat quae sit conjuratio haec. Vera sunt quae libello continentur, non est bonum. Dicit enim Dominus: Ex ore tuo condemnaberis, et ex ore tuo justificaberis (Matth. XII). Item alia recitata. Silvano fratri carissimo Fortis in Domino aeternam salutem. Venit ad me filius noster Nundinarius diaconus, et retulit ea quae inter te et illum contigerunt per malivoli intercessum, qui vult animas justorum a via veritatis avertere. Cum haec audirem, mente defectus sum, quod talis dissensio inter vos venit. Dei enim sacerdos ut ad hoc veniat quod non nobis expediat fiat. Nunc ergo petite eum ut, quod potest, cum ipso pax Domini salvatoris Christi sit. Non ad publicum veniamus et a gentibus damnemur. Scriptum est enim: Videte ne dum mordetis, et causamini in invicem, ab invicem consumamini (Gal. V). Ergo peto Dominum ut tollatur de medio nostrum hoc scandalum, ut possit res Dei cum gratiarum actione celebrari, Domino dicente: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Quae pax poterit esse ubi dissensio est, aemulationes sunt? Nam cum ego a milites essem ass. separatus et in illo venissem, cum injuria tali, Deo commendavi animam meam, et remisi tibi, quia Deus videt mentes hominum et eorum, sive a te ad illos perductus sum, sed Deus nos liberavit, et tecum servimus. Ergo, sicuti dimissum est nobis, et vos reconciliamini paci, ut in nomine Christi possimus cum gaudio pascha celebrare. Nemo sciat. Fratribus et filiis, clero et senioribus, Fortis in Domino aeternam salutem. Venit ad me filius meus Nundinarius diaconus vester, et retulit de ea quae contra vos sunt gesta, necnon utique a vobis debuit componi, ne ventum esset ut talem insaniam passi, a quibus lapidarentur pro veritate, quod et vos et nos scimus, sicuti nobis retulistis et scriptum est: Non est sapiens quisquam inter vos qui possit judicare inter fratres? sed frater cum fratre judicatur, sed apud infideles (I Cor. VI). Sicuti vos cum in judicio non intenditis, sic ad hoc exilitum est ut gentibus demus tale exemplum, ut qui per nos Deo credebant, ipsi nobis maledicant, cum ad publicum pervenimus? Ergo, ne ad hoc veniatur, vos, qui spiritales estis, facite ut nemo sciat, ut cum pace Pascha celebremus, et hortemini eos paci reconciliari, et dissensio non sit, ne cum ad publicum ventum fuerit, incipiatis et vos periclitari si hoc factum fuerit, et postea vobis imputetis. Dabitis quam plurime, tu possessor Donati presbyter, singuli Valeri et Victor, qui omnia scitis actum, date operam ut pax sit vobiscum. Item alia recitata. Fratri Silvano Sabinus in Domino aeternam salutem. Pervenit ad nos Nundinarius filius tuus, non tantum ad me, sed et ad fratrem nostrum Fortem, fortem et gravem querelam referens. Miror gravitati tuae, sic te egisse cum filium tuum, quem tu nutristi et ordinasti. Si enim aedificium terrae structum sit, non additur quid coeleste, quod per manum sacerdotis aedificatur. Sed non est tibi mirandum, Scriptura dicente: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I). Et iterum dicit: Potius dilexerunt homines tenebras magis quam lucem (Joan. III). Sicuti et tu facis. Sufficiat vobis omnia scire, super quod et frater noster Fortis tibi scripsit. Nunc petierim de charitate tua, frater benignissime, ut suppleas dictum Esaiae prophetae: Expellite malignitatem de animis vestris, et venite, disputemus, dicit Dominus (Isa. I). Et iterum: Projicite malum de medio vestrum. Sic et tu fac. Subjuga et averte seditionem, quae noluerunt esse pacem inter te et filium tuum. Sed filius tuus Nundinarius in pace tecum Pascha celebret, ne res ad publicum veniat praeterea jam omnibus nobis nota. Rogaverim te, frater benignissime, mediocritatis meae compleas petitionem. Nemo sciat. Item alia recitata. Fratri Forti Sabinus in Domino aeternam salutem. Quae sit charitas juxta omnes collegas, certus sum peculiariter, tamen secundum Dei voluntatem qui dixit: Quosdam diligo super animam meam. Silvanum te coluisse certus sum. Quare non dubitavi haec scripta ad te dare, quia scripta tua ad eum facta dari feci propter nomen Nundinarii: et qui impigre agit, semper res Dei impetu procedit. Ne praetendas excusationem. Occupatio namque nos diebus istis stringit, et incunctanter commovet circa haec usque ante diem solemnissimum Paschae, ut per te fiat pinguissima pax, ut digni cohaeredes Christi inveniamur, qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Et iterum. Peto ut facias. Et alia manu. Opto te in Domino bene valere et nostri memorem esse. Vale. Sed rogo te, nemo sciat. Quibus lectis Zenophilus v. c. consularis dixit: Et actis et litteris quae recitatae sunt traditorem constat esse Silvanum; et Victori dixit: Simpliciter confitere utrum scias eum aliquid tradidisse. Victor dixit: Tradidit, sed non me praesente. Zenophilus v. c. consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta est persecutio, et Silvanus subdiaconus fuit. Nundinarius diaconus respondit: Quando ventum est illic, ait, ut factus esset episcopus, respondit populus: Alius fiat, exaudi, Deus. Zenophilus v. c. consularis Victori dixit: Dictum est a populo, Silvanus traditor? Victor dixit: Ego ipse luctatus sum episcopus. Zenophilus v. c. consularis Victori dixit: Ergo sciebas traditorem? De hoc confitere. Victor respondit: Traditor fuit. Nundinarius diaconus dixit: Vos seniores clamabatis: Exaudi, Deus, civem nostrum volumus, ille traditor est. Zenophilus v. c. consularis Victori dixit: Clamasti ergo cum populo quod traditor esset Silvanus, et non deberet fieri episcopus? Victor dixit: Clamavi et ego et populus. Nos enim civem nostrum petebamus integrum virum. Zenophilus v. c. consularis dixit: Qua causa putabatis eum non mereri? Victor dixit: Integrum petebamus, et civem nostrum. Sciebam enim causam imperatorum (f. ante imperatores) ad hoc nos esse venturos, dum enim talibus committitur. Item inductis et applicitis Victore Samsurici et Saturnino fossoribus, Zenophilus v. c. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Saturninus. Zenophilus v. c. dixit: Cujus conditionis es? Saturninus respondit: Fossor. Zenophilus v. c. consularis dixit: Silvanum scis esse traditorem? Saturninus dixit: Scio lucernam tradidisse argenteam. Zenophilus v. c. consularis Saturnino dixit: Quid aliud? Saturninus respondit: Aliud nescio, nisi quia de post orcam eam ejecit. Et remoto Saturnino, Zenophilus v. c. consularis dixit adstanti: Et tu, quis vocaris? Respondit: Victor Samsurici. Zenophilus v. c. consularis dixit: Cujus conditionis es? Victor dixit: Artifex sum. Zenophilus v. c. dixit: Tabulam argenteam quis tradidit? Victor respondit: Non vidi. quod scio, hoc dico. Zenophilus v. c. consularis dixit Victori: Licet jam constiterit ex responsione eorum qui supra sunt interrogati, tamen tu confitere utrum Silvanus traditor sit. Victor dixit: Secundo petito quomodo hoc dimisit ut duceremur ad Carthaginem, ore ipsius episcopi audivi. Data est mihi lucerna argentea, et capitulata argentea, et has tradidi. Zenophilus v. c. Victori Samsurici dixit: A quo audisti? Victor dixit: A Silvano episcopo. Zenophilus v. c. consularis Victori dixit: Ab ipso audisti quod tradidisset? Victor dixit: Ab ipso audivi quod suis manibus tradidisset illas. Zenophilus v. c. dixit: Ubi audisti? Victor dixit: In basilica. Zenophilus v. c. consularis dixit: Apud Constantinam? Victor dixit: Ibi coepit alloqui populum dicens: De quo dicunt me traditorem esse, de lucerna et capitulata? Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: Quid aliud putas ex his esse quaerendum? Nundinarius dixit: De cupis fisci, quis illas tulit? Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: Quas cupas? Nundinarius dixit: In templo Sarapis fuerunt, et tulit illas Purpurius episcopus; acetum quod habuerunt, tulit illum Silvanus episcopus, Dontius presbyter, et Lucianus. Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: Sciunt id factum qui assistunt? Nundinarius respondit: Sciunt. Diaconus Saturninus dixit: Dicebant majores nostri quia sublatae sunt. Zenophilus v. c. consularis dixit: A quo sublatae dicuntur? Saturninus dixit: A Purpurio episcopo, et acetum a Silvano et Dontio et Superio presbyteris et Luciano diacono. Nundinarius dixit: Viginti folles dedit, et factus est presbyter Victor? Saturninus dixit. Et cum diceret, Zenophilus v. c. consularis Saturnino dixit: Cui dedit? Saturninus dixit: Silvano episcopo. Zenophilus v. c. consularis Saturnino dixit: Ergo, ut fieret presbyter, Silvano episcopo viginti folles praemium dedit? Saturninus dixit: Dedit. Zenophilus v. c. consularis Saturnino dixit: Ante Silvanum positum est? Saturninus dixit: Ante cathedram episcoporum. Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: A quo pecunia sublata est? Nundinarius dixit: Ipsi episcopi diviserunt eam inter se. Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: Donatum desideras exhiberi? Nundinarius dixit: Utique veniat, de quo clamavit populus biduo post pare: Exaudi, Deus, civem nostrum volumus. Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: Certe clamavit hoc populus? Respondit: Clamavit. Zenophilus v. c. consularis Saturnino dixit: Traditorem clamavit Silvanum? Saturninus dixit: Utique. Nundinarius dixit: Quando factus est episcopus, non illi communicavimus, quia dicebatur traditor esse. Saturninus dixit: Quod dicit, verum est. Nundinarius dixit: Vidi quia Mutus harenarius tulit eum in collo. Zenophilus v. c. consularis Saturnino dixit: Sic factum est? Saturninus dixit: Sic. Zenophilus v. c. consularis dixit: Vera sunt omnia quae dicit Nundinarius, quia ab harenariis factus est episcopus Silvanus? Saturninus dixit: Vera Nundinarius dixit: prostibulae illic fuerint. Zenophilus v. c. consularis Saturnino dixit: Harenarii illum gestaverunt? Saturninus dixit: Ipsi eum tulerunt, et populus. Nam cives in area martyrum fuerunt inclusi. Nundinarius diaconus dixit: Numquid populus Dei ibi fuit? Saturninus dixit: In casa majore fuit inclusus. Zenophilus v. c. consularis dixit: Certa omnia quae dicit Nundinarius, vera sunt? Saturninus dixit: Vera. Zenophilus v. c. consularis dixit: Tu quid dicis? Victor dixit: Vera sunt omnia, Domine. Nundinarius dixit: Purpurius episcopus tulit centum folles. Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: De quadringentis follibus quos putas interrogandos? Nundinarius dixit: Lucianus diaconus exhibeatur, quia ipse totum scit. Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: line sciunt? Nundinarius dixit: Non sciunt. Zenophilus v. c. consularis dixit: Exhibeatur Lucianus. Nundinarius dixit: Sciunt isti acceptos esse quadringentos folles; sed quia episcopi cos diviserunt, nesciunt. Zenophilus v. c. consularis Nundinario et Victori dixit: Scitis acceptos esse folles a Lucilla? Saturninus et Victor dixerunt: Scimus, Zenophilus v. c. consularis dixit: Pauperes non acceperunt? dixerunt: Nemo nihil accepit. Zenophilus v. c. consularis Saturnino et Victori dixit: Nihil de fano Sarapis sublatum est? Saturninus et Victor dixerunt: Purpurius tulit cupas, et Silvanus episcopus, et Dontius et Superius presbyteri, et Lucianus diaconus tulerunt acetum. Zenophilus v. c. consularis dixit: Responsione Victoris grammatici et Victoris Samsurici et Saturnini claruit vera esse omnia quae suggessit Nundinarius. Submoveantur et exeant. Zenophilus v. c. consularis dixit: Quos alios putas interrogandos? Nundinarius dixit: Castum diaconum, ut dicat si non est traditor. Ipse illum ordinavit. Et inducto et applicito Casto diacone, Zenophilus v. c. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Castus. Zenophilus v. c. consularis Casto dixit: Cujus conditionis es? Castus dixit: Nullam dignitatem habeo. Zenophilus v. c. consularis Casto dixit; Licet nunc per Victorem grammaticum quam etiam per Victorem Samsurici et Saturninum venerunt in confessionem quae Nundinarius obicit, tamen etiam tu confitere utrum traditor sit Silvanus. Castus respondit: Dicebat quod invenerit lucernam post orcam. Zenophilus v. c. consularis dixit Casto: Etiam de cupis de fano Serapis sublatis et aceto confitere. Castus respondit: Purpurius episcopus tulit cupas. Zenophilus v. c. consularis dixit: Acetum quis? Respondit Castus quod tulerunt inde acetum Silvanus episcopus, Dontius et Superius presbyteri. Zenophilus v. c. consularis Casto dixit: Confitere quot folles dedit Victor ut presbyter fieret? Castus dixit: Obtulit, Domine, sacellum, et quid habuerit, nescio. Zenophilus v. c. consularis Casto dixit: Cui datum est sacellum? Castus dixit: Illo tulit eum in casa majore. Zenophilus v. c. consularis Casto dixit: Populo non est divisa pecunia? Castus respondit: Non est data, nec vidi. Zenophilus v. c. consularis Casto dixit: De follibus quos Lucilla dedit, populus minutus nihil accepit? Castus dixit: Non vidi accipere neminem. Zenophilus v. c. consularis Casto dixit: Quo ergo pervenerunt? Castus dixit: Nescio. Nundinarius dixit: Utique vel audisti vel vidisti si dictum est pauperibus: Dat et vobis de re sua Lucilla. Castus dixit: Non vidi aliquem accipere. Zenophilus v. c. consularis dixit: Manifesta est Casti confessio quod folles quos Lucilla donavit, populo divisos esse nesciret, et ideo amoveatur. Et applicito Crescentiano subdiacono, Zenophilus v. c. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Crescentianus. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: Simpliciter sicut et caeteri confitere utrum scias traditorem Silvanum. Crescentianus dixit: Priores qui fuerunt clerici, ipsi retulerunt singula. Zenophilus vir clarissimus consularis Crescentiano dixit: Quid retulerunt? Crescentianus dixit: Referebant quod traditor esset. Zenophilus vir clar. consularis Crescentiano dixit: Dixerunt illum traditorem? Et adjecit: Qui dicebant? Crescentianus dixit: Qui cum illo conversabantur in plebe, dixerunt quod aliquando tradidisset. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: De Silvano dicebant? Crescentianus dixit: Utique. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: cum factus fuisset episcopus, praesto fuisti? Crescentianus dixit: Praesens cum populo fui, inclusus in casa majore. Nundinarius diaconus dixit: Campenses et harenarii fecerunt illum episcopum. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: Mutus harenarius certe eum sustulit? Dixit: Manifeste. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: Cupas de fano Sarapis scis esse sublatas? Crescentianus dixit: Plures dicebant quod Purpurius episcopus ipse sustulerit cupas et acetum, quod ad senem nostrum Silvanum pervenenisset, et filii Aelionis dicebant. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: Quid audisti? Crescentianus dixit: Acetum sublatum a sene Silvano et Dontio et Superio presbyteris et Luciano diacono. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: Ex quadringentis follibus quos Lucilla donavit, populus aliquid accepit? Crescentianus dixit: Nihil inde nemo accepit, nescio, nec quis illos erogaverit. Nundinarius dixit: Aniculae numquam inde aliquid acceperunt? Crescentianus dixit: Nihil. Zenophilus v. c. consularis dixit: Certe quotiens aliquid tale donatur, omnes inde populares publice accipiunt. Crescentianus dixit: Non audivi vel vidi dedisse illum aliquos. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: Nihil ergo datum est de quadringentis follibus populo? Crescentianus dixit: Nihil. Utique pervenisset aliqua partiuncula ad nos. Zenophilus v. c. consularis dixit: Quo ergo sublati sunt? Crescentianus dixit: Nescio. Nemo nihil accepit. Nundinarius dixit: Victor quot folles dedit ut fieret presbyter? Crescentianus dixit: Vidi allatos cophinos cum pecunia. Zenophilus v. c. consularis Crescentiano dixit: Cui dati sunt cophini? Crescentianus dixit: Episcopo Silvano. Zenophilus v. c. consularis dixit: Silvano dati sunt? Crescentianus dixit: Silvano. Zenophilus v. c. consularis dixit: Populo nihil datum est? Respondit: Nihil. Necesse est ut et nos aliquid acciperemus, si distribuerentur sicut solet. Zenophilus v. c. consularis Nundinario dixit: Quid aliud de Crescentiano putas esse requirendum? Nundinarius dixit: Ipsud est. Zenophilus v. clar. consularis dixit: Quoniam de omnibus Crescentianus subdiaconus simpliciter confessus est, submoveatur. Item inducto et applicito Januario subdiacono, Zenophilus v. clar. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit . . . . . Caetera desunt.

ANNO DOMINI 304. TENOR EPISTOLARUM MENSURII AD SECUNDUM TIGISITANUM, ET SECUNDI AD MENSURIUM, DE TRADITIONE MENSURII.( Ex Augustino in Breviculo Collat. diei 3, cap. 13, n. 25, t. IX, col. 638.) Tunc Donastistae aliquantum praelocuti sunt, quod Mensurius qui fuerat ante Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopus, tempore persecutionis tradiderit persecutoribus sanctas scripturas. Et hoc ut probarent, legerunt ejus epistolam ad Secundum Tigisitanum datam, qui tunc habebat primatum episcoporum Numidiae. In qua epistola videbatur Mensurius velut de suo crimine confiteri: qui tamen non scripserat se sanctos codices tradidisse, sed potius ne a persecutoribus invenirentur abstulisse atque servasse; dimisisse autem in basilica novorum quaecumque reproba scripta haereticorum, quae cum invenissent persecutores et abstulissent, nihil ab illo amplius postulasse. Verumtamen quosdam Carthaginensis ordinis viros postea suggessisse proconsuli, quod illusi fuerant qui missi erant ad Christianorum scripturas auferendas et incendendas, quia non invenerant nisi nescio quae ad eos non pertinentia; ipsas autem in domo episcopi custodiri, unde deberent proferri et incendi: proconsulem vero ad hoc eis consentire noluisse. In eisdem etiam litteris lectum est, eos qui se offerrent persecutionibus non comprehensi, et ultro dicerent se habere scripturas, quas non traderent, a quibus hoc nemo quaesierat, displicuisse Mensurio, et ab eis honorandis eum prohibuisse Christianos. Quidam etiam in eadem epistola facinorosi arguebantur et fisci debitores, qui occasione persecutionis vel carere vellent onerosa multis debitis vita, vel purgare se putarent, et quasi abluere facinora sua, vel certe acquirere pecuniam, et in custodia deliciis perfrui de obsequio Christianorum. Crimen tamen Donatistae non ingerebant Mensurio, nisi de codicibus traditis: mentitum eum quippe dicebant, quod illi non fuerint codices sancti, et peccatum suum tegere voluisse, quamvis et ipsam fictionem criminarentur. Recitarunt etiam rescripta Secundi Tigisitani ad eumdem Mensurium pacifice data, ubi et ipse narravit, in Numidia persecutores quae egerint: et qui comprehensi et scripturas sanctas tradere nolentes, et multa mala passi et gravissimis suppliciis excruciati et occisi sunt: eosque honorandos pro martyrii sui merito commendavit, laudans eos non tradidisse scripturas sanctas, illius mulieris exemplo, quae duos exploratores in Jericho (Josue II), in quibus figurarentur duo testamenta, vetus et novum, tradere persecutoribus noluit. Quod quidem exemplum si sub hac figura est intelligendum, Mensurium potius adjuvabat. In suis enim litteris Mensurius reprehendebat eos qui scripturas sanctas, quamvis eas non traderent, se tamen habere faterentur; quod mulier illa non fecit. Neque enim eos exploratores qui quaerebantur, apud se esse confessa est, sed negavit. Scripsit etiam Secundus, et ad se ipsum missos a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, qui peterent divinos codices exurendos, eisque respondisse, Christianus sum et episcopus, non traditor. Et cum ab eo vellent aliqua Ecbola, aut quodcumque accipere, neque hoc eis dedisse, exemplo Eleazari Macchabaei (II Mac. VI, 24), qui nec fingere voluit suillam carnem se manducare, ne aliis praeberet praevaricationis exemplum. Hae litterae Mensurii et Secundi donec legendo terminarentur, Catholici patienter audierunt; quamvis testati fuerint eas esse familiares, nec ad causam Ecclesiae pertinere.

Et n. 27. Hoc autem quod ei objecit Purpurius, detentum eum fuisse a curatore et ordine ut scripturas daret, idem Secundus in litteris quas Mensurio rescripserat, pene confessus est, ubi ait missum ad se fuisse a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, et a se scripturas petitas, vel quaelibet ecbola; quae quidem se non tradidisse dixit: sed cum ipse illic commemoraverit tot martyres, qui cum tradere noluissent, excruciati et occisi sunt; quomodo ipse detentus et convictus et nolens aliquid tradere, nihil pati et dimitti potuerit, nec Mensurio scripsit, nec Purpurio respondit. Non enim centurioni et beneficiario dixit se scripturas non habere, sed respondit se omnino non tradere. Quod illi auditum quomodo illo dimisso renuntiare potuerint sine suo exitio, non apparet; praesertim quia idem Secundus non quoslibet infimos, sed etiam patresfamilias, cum hoc idem persecutoribus respondissent, crudelissimis mortibus dixit occisos.

IDEM EX EODEM.( Lib. I contra Gaudentium, cap. 37, n. 47, col 735.) Hoc autem Secundus etiam in litteris suis ad Mensurium datis, quas vos ipsi protulistis atque recitastis, sine ambiguitate confessus est, quod non tradiderit, sed quod ad eum pervenerint a curatore et ordine missi persecutores; quos ei Purpurius Limatensis objecit, ut scripturas traderet: quas cum ab illo peterent, se respondisse, Christianus sum et episcopus, non traditor, eisque nihil omnino tradere voluisse. Quod ei vultis ut credamus, cum et vos ipsi quam sit incredibile videatis, fervente illa persecutione detentum episcopum sive conventum ut scripturas dominicas traderet, nullis traditis fuisse dimissum. Nempe contendebatis non potuisse episcopos ad ordinandum episcopum ad civitatem Cirtensem persecutionis tempore convenire. Quomodo ergo persecutio illa fervebat, si potuit episcopus propter scripturas tradendas teneri, nullisque traditis impune dimitti?

ANNO 305. ACTA CONCILII CIRTENSIS Quae commemorantur ab Optato, lib. I, § 14, p. 14.( Ex Augustino, lib. III contra Cresconium cap. 27, n. 30, tom. IX, col. 510) . Diocletiano octies, et Maximiano septies consulibus, quarto nonas martii, Cirtae, cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit: Probemus nos primo, et sic poterimus hic ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Scis quantum me quaesivit Florus ut thurificarem, et non tradidit me Deus in manibus ejus, frater: sed quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo. Secundus dixit: Quid ergo facturi sumus de martyribus? Quia non tradiderunt, ideo et coronati sunt. Donatus dixit: Mitte me ad Deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: Accede una parte. Secundus Marino ab Aquis Tibilitanis dixit: Dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: Dedi Pollo chartulas, nam codices mei salvi sunt. Secundus dixit: Transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Dedi codices medicinales. Secundus dixit: Transi una parte. Et alio loco: Secundus Victori a Rusiccade dixit: Dicitur te tradidisse quatuor Evangelia. Victor respondit: Valentianus curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. Sciebam illa deletitia fuisse. Hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi et Deus. Secundus dixit: Transi una parte. Et alio loco: Secundus Purpurio a Limata dixit: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: Putas me terreri a te, sicut et alteri? Tu quid egisti, qui tentus es a curatore et Ordine ut Scripturas dares? Quomodote liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut jussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt. Ideo noli me provocare ut plus dicam. Scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: Audis quae dicat in te? Paratus est recedere, et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis, quos scio quia dimittere te habent, et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus. Ideo quid ad te pertinet, quis quid egit? Deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria centurioni et Victori a Garbe dixit: Quid vobis videtur? Responderunt: Habent Deum, cui reddant rationem. Secundus dixit: Vos scitis et Deus. Sedete. Et omnes responderunt: Deo gratias.

ANNO DOMINI 311. SUMMA ACTORUM CONCILII CARTHAGINENSIS EPISCORUM 70 NUMIDARUM, QUI CAECILIANUM DAMNAVERUNT ET MAJORINUM ORDINARUNT. De quo Optatus lib. I, § 19, p. 18.( Ex Augustino in Breviculo Collat. diei 3, cap 14, n. 26, t. IX, col. 639) . Et recitatum est a Donatistis concilium ferme septuaginta episcoporum contra Caecilianum apud Carthaginem factum, ubi eum absentem damnaverunt, quod ad eos venire noluerit, tamquam a traditoribus ordinatus, et quia cum esset diaconus, victum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. Nominati sunt etiam quidam collegae Caeciliani, qui traditores asserebantur publicis gestis, quae tamen gesta non legebantur. Inter hos autem maxime Felix Abtugnensis acerbius accusatus est, ita ut fons malorum omnium diceretur. Deinde sententiae a singulis dictae sunt, primitus a Secundo Tigisitano, qui corum Princeps fuit; deinde a caeteris, quibus expresserunt se Caeciliano et collegis ejus non communicare.

SENTENTIA MARCIANI UNIUS EX EPISCOPIS Qui huic Concilio Carthaginensi aderant. ( Ex Auctore Libri contra Fulgentium Donatistam Augustino perperam ascripti, cap. 26, in Appendice, t. IX Aug., col. 774 . Marcianus vester inter caeteros talem sententiam protulit dicens, quam utique septuaginta qui aderant non improbabant. In Evangelio suo, inquit, Dominus ait: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola; omnem palmitem in me non afferentem fructum, excidet et projiciet, et omnem manentem in me et fructum ferentem purgat illum. Sicut ergo palmites infructuosi amputati projiciuntur; ita thurificati, traditores, et qui in schismate a traditoribus ordinantur, manere in Ecclesia Dei non possunt, nisi cognito ululatu suo per poenitentiam reconcilientur. Unde Caeciliano in schismate a traditoribus ordinato non communicare oportet.

ANNO DOMINI 312. EPISTOLA CONSTANTINI AD ANULINUM AFRICAE PROCONSULEM Ut restituantur Ecclesiae Catholicae quae ad eam pertinebant (Vide supra, col. 479) .

EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS AD ANULINUM PROCONSULEM AFRICAE. De immunitate Clericorum Ecclesiae Catholicae, cui Caecilianus praest. (Vide supra, col. 481) .

EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS AD CAECILIANUM Qua pecunias Ecclesiis donat et eos reprehendit qui in Africa Catholicam Ecclesiam impugnabant. (Vide supra, col. 481) .

RELATIO ANULINI PROCONSULIS AD IMPERATOREM CONSTANTINUM, Cum libello donatistarum imperatori oblata. (Vid. supra, ' col. 479.)

Episcoporum partis Majorini preces ad Constantinum.

Rogamus te, o Constantine optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus pater inter caeteros imperatores persecutionem non exercuit; et ab hoc facinore immunis est Gallia: nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt: petimus ut de Gallia nobis judices dari praecipiat Pietas tua. Datae a Luciano, Digno, Nassutio, Capitone, Fidentio, et caeteris episcopis partis Donati.

ANNO DOMINI 313. EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS Qua concilium Romae fieri jubet ad judicandam causam Caeciliani. (Vide supra, col. 478.)

DE ROMANO CONCILIO SUB MLTIIADE. Dati sunt judices, Maternus ex Agrippina civitate, Rheticius ab Augustoduno civitate, Marinus Arelatensis. Ad urbem Romam ventum est ab iis tribus Gallis, et ab aliis quindecim Italis. Convenerunt in domum Faustae in Laterano, Constantino ter et Licinio ter Coss. sexto nonas octobres die sexta feria. Cum consedissent Miltiades episcopus urbis Romae, et Rheticius et Maternus et Marinus episcopi Gallicani, et Merocles a Mediolano, Florianus a Caesana, Zoticus a Quintiano, Stemnius ab Arimino, Felix a Florentia Tuscorum, Gaudentius a Pisis, Constantius a Faventia, Proterius a Capua, Theophilus a Benevento, Savinus a Terracina, Secundus a Praeneste, Felix a Tribus Tabernis, Maximus ab Ostia, Evandrus ab Ursino, Donatianus a Foro Claudii: his decem et novem consedentibus episcopis, causa Donati et Caeciliani in medium missa est. A singulis in Donatum dictae sunt sententiae: Quod confessus sit se rebaptizasse, et episcopis lapsis manum imposuisse, quod ab Ecclesia alienum est. Testes inducti a Donato, confessi sunt se non habere in Caecilianum quod dicerent. Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus, etiam Miltiadis sententia, qua judicium clausum est his etiam verbis: Cum constiterit Caecilianum ab iis qui cum Donato venerunt, juxta professionem suam non accusari, nec a Donato convictum esse in aliqua parte constiterit, suae communioni ecclesiasticae integro statu retinendum merito esse censeo. Sufficit ergo et Donatum tot sententiis percussum esse, et Caecilianum tanto judicio esse purgatum. Et tamen Donatus appellandum esse ab episcopis credidit. Ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit: O rabida furoris audacia! Sicut in causis Gentilium fieri assolet, appellationem interposuerunt.

Eunomius et Olympius episcopi in Africam missi, Carthaginensibus contra partem Donati declarant ubi sit Catholica, et sententiam a concilio Romano pro Caeciliano dictam corroborant.

Eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reverti licuisset, et nec ad Cathaginem accederet. Tunc a Filumino suffragatore ejus Imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixiae retineretur; et factum est. Tunc duo episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius et Olympius. Venerunt, et apud Carthaginem fuerunt per dies quadraginta, ut pronuntiarent ubi esset Catholica. Hoc seditiosa par Donati fieri passa non est. De studio partium strepitus quotidiani sunt habiti. Novissima sententia eorumdem episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur, ut dicerent illam esse Catholicam, quae esset in toto terrarum orbe diffusa; et sententiam decem et novem episcoporum jamdudum datam dissolvi non posse. Sic communicaverunt clero Caeciliani, et reversi sunt. De his rebus habemus volumina actorum. Quod si quis voluerit, in novissimis partibus legat. Inter haec Donatus ultro prior ad Carthaginem rediit. Quo audito Caecilianus ad suam plebem properavit. Hoc modo iterum renovellatae sunt partes. Constat tamen et Donatum tot sententiis esse percussum et Caecilianum innocentem totidem sententiis pronuntiatum.

ANNO DOMINI 314. EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS AD ABLAVIUM, Qua Caecilianum et alios episcopos Afros ad oppidum Arelatense milli jubet. (Vid. supra, col. 483.)

EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS, Qua Chrestum ad concilium in Arelatensem civitatem convenire jubet. (Vide supra, col. 485) .

EPISTOLA ARELATENSIS SYNODI AD SILVESTRUM PAPAM, (Vid. infra, col. 815.)

EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS AD EPISCOPOS Post Synodum Arelatensem Scripta. (Vide supra.)

ANNO DOMINI 321. RESCRIPTUM CONSTANTINI AD VALERIUM seu VERINUM. In indice collationis 3, cap. 549. Recitatur epistola Constantini ad Vicarium Verinum destinata, qua libertatem agendi tribuit Donatistis.

Ibid. c. 550. Prosecutio Catholicorum, quae dicit pro se magis epistolam facere Constantini, quia non de Caeciliano aliquid judicatum est, sed furori suo ipsi permissi sunt.

Augustinus in lib. post Collat. cap. 33, testatur has ad Valerium seu Verinum Vicarium de illorum exilio soluto, et corum furore Deo vindici dimittendo litteras datas Crispo et Constantino iterum consulibus tertio Nonas Maias, id est, post quartum annum et mensem fere sextum, elapsum a tempore rescripti Eumalio directi. Confer Breviculum Collat. 3, c. 22, et epist. 141, n. 9, tom. II, op. Aug.

ANNO DOMINI 330. EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS AD DONATISTAS, Qua episcopos partis Donati ad finiendam causam Caeciliani adesse jubet. (Vid. supra, col. 489.)

EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS AD CELSUM, Qua promittit Constantinus ad Africum se venturum, ut inter Caecilianum et Donatum de Schismate in Africa facto judicet. (Vid. supra, col. 489.)

EPISTOLA CONSTANTINI AD EPISCOPOS NUMIDAS, Ubi haeretici tulerunt basilicas a Catholicis ut ad aliam basilicam faciendam sibi locum vel domum eis dent. (Vid. suppra, col. 551.)

EPISTOLA CAECILIANI AD FELICEM. CAECILIANUS PARENTI FELICI SALUTEM.

Cum ingentius collega meus Augentianum amicum suum conveniret, et inquisisset anno duoviratus mei, an aliquae scripturae legis vestrae secundum sacram legem adustae sunt, quam Galatius unus ex lege vestra publice epistolas salutatorias de basilica protulerit. Opto te, parens charissime, bene valere.

PETRONIUS, ANNIANUS et JULIANUS, DOMITIO CELSO vicario Africae. Quoniam Lucianum, Capitonem, Fidentium et Nasutium episcopos, et Mammarium presbyterum, qui secundum coeleste praeceptum Domini Constantini Maximi invicti semper Augusti ad Gallias cum aliis legis ejus hominibus venerant, dignitas ejus ad lares proprios venire praecepit; angarialem his cum annonaria competentia usque ad Arelatensem portum secundum imperatum aeternitatis ejusdem clementissimi principis dedimus, frater, qua inde Africam navigent. Quod solertiam tuam litteris nostris scire conveniat. Optamus te, frater, felicissimum bene valere. Hilarius princeps obtulit IV Kalendas Maias. Triberis.

De Constantini judicio apud Mediolanum habito, ubi rursum absolutus est Caecilianus. In indice Collationis Carthag. 3, cap. 516, legitur, Recitatio judicii Constantini, quo apud se quoque Caecilianum fuisse purgatum post Arelatense concilium significat Imperator. Ibid., cap. 521. Interlocutio quod inter partes sententiam tulerit Imperator. Ibid., cap. 523: Interlocutio hoc ipsum significans ex rescripto Principis superius recitato. Rescriptum istud ad Eumalium vicarium Africae, laudat Augustinus in Breviculo Collat. III, n. 37; et lib. post Collationem, n. 56, ubi datum dicit Sabino et Ruffino consulibus, quarto idus novembres. Ipsam quoque Constantini sententiam secundum Caecilianum dictam ex eodem rescripto affert in lib. III contra Crescon., n. 82: Insero adhuc, ait, et verba Constantini ex litteris ejus ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse, et innocentem Caecilianum comperisse testatur. Cum enim narrasset in his quae supra locutus est, quemadmodum ad judicium ejus post episcopalia judicia partes perductae fuerint: In quo pervidi, inquit, Caecilianum virum omni innocentia praeditum, ac debita religionis suae officia servantem, eique ita ut oportuit servientem; nec ullum in eo crimen reperiri potuisse evidenter apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum. Confer. epist. 43, n. 20, t. 2.

Aliquanto post illud judicium, legem contra partem Donati dedit severissimam, ut testatur Augustinus in epistola 105, n. 9. Primus adversus eorum errorem multa constituit, et eis basilicas jussit auferri. ex lib. II contra Litteras Petiliani, n. 205: praecepitque ut loca congregationum ipsorum fisco vindicarentur ex ejusdem Augustini epist. 88, n. 3. Legis Constantini contra Donatistas mentio fit a Gratiano in l. II cod. Theod., tit. Ne sanctum Baptismo iteretur.

EPISTOLA CONSTANTINI IMPERATORIS AD CATHOLICAM. (Vid supra, col. 491.)

ANNO DOMINI 340. DONATISTAE CUJUSDAM SERMO DE VEXATIONE DONATISTARUM TEMPORIBUS LEONTII ET URSATII. Nunc primum editus ex Codice ms. Bibliothecae Illustriss. et Reverend. episcopi Catalaunensis, quingentorum circiter annorum, opus vetusti admodum auctoris. IN SEQUENTEM SERMONEM ADMONITIO. Etsi subsequens instrumentum, quod nondum editum fuerat, non paucas in Catholicos calumnias contineat, haud debuit tamen a nobis omitti; cum magnam lucem tum Optati dictis, tum Donatistarum historiae afferat. Sermo est habitus 4 Idus Martii in solemni et anniversaria commemoratione quorumdam Donatistarum qui apud suos pro martyribus habebantur. Inscribitur in manuscripto: De passione sanctorum Donati et Advocati. At in ipso sermone neutrius nomen habetur: fit tantum ibi mentio Honorati episcopi Scilibensis aut potius Sicilibensis in provincia proconsulari, qui ex Abvocatensi oppido Carthaginem venerat. Unde non Donati, neque Advocati, sed Honorati potius Passio dici deberet. Describitur autem illic militaris executio adversus aliquot Donatistas Carthagini gesta: in qua erepta est eis basilica. De tempore nihil constat; nisi quod dicitur ibi, Caeciliano Eudinepiso tunc instante res gesta, assentiente Leontio, Duce Ursatio, Marcellino tunc Tribuno. Caecilianus Eudinepisus non alius est a Carthaginensi Episcopo. Nam et postea persecutio ista vocatur Caecilianensis, erectique dicuntur in memoriam martyrum tituli, ne alios quandoque postmodum episcopatus nomine gestae rei expertes deceperit parricida. Quibus verbis Caecilianum Carthaginensem designari perspicuum est. Cum ergo is Sardicensis concilii tempore, hoc est anno 347, e vivis sublatus fuerit, et Gratus ejus successor huic Concilio interfuerit, necesse est ea quae hic narrantur, ante hunc annum contigisse. Leontii et Ursatii velut operariorum unitatis in Donatistas saevientium non uno in loco fit mentio. Apud Optatum nostrum libro III § 1, p. 50 et 51: Ab operariis unitatis multa quidem aspere gesta sunt, sed ea quid imputatis Leontio, Macario, vel Taurino? et eodem in libro § X, p. 66 et 67: Displicent vobis tempora, nescio cujus, Leontii, Ursatii, Macarii et caeterorum . . . . . Fuit primo tempestas sub Ursatio . . . . . secuta est pluvia sub Gregorio . . . . . post pluviam secuti sunt lapides sub Operariis unitatis, Cresconius apud Augustinum dicit Silvanum Cirtensem communicare noluisse Ursatio et Zenophilo persequentibus, et ideo actum esse in exilium. Petilianus quoque Donatista commemorans eos comites qui Donatistis infensi fuerant, Ursatium inter eos commemorat: Periit, inquit, Macarius: periit Ursatius, cunctique comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt, Ursatium namque barbarica pugna prostratum saevis unguibus alites, canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. In Actis Collationis Carthaginensis diei 3, cap. 258, refertur epistola Januariani aliorumque episcoporum Donatistarum, in qua persecutores Donatistarum ita enumerant: Nam ut omittamus quantus sanguis christianus effusus sit, per Leontium, Ursatium, Macarium, Paulum, Taurinum, Romanum, caeterosque executores, quos in sanctorum necem a principibus saeculi meruerunt; quando plurimi venerabiles sacerdotes occisi, alii in exilium relegati, christinianitas late vexata, sacra stuprata virginitas, proscripti divites, spoliati pauperes, ablatae basilicae, atque acti in fugam profugi sacerdotes, quibus consimiles sunt eae calumniae quae in praesenti recitantur instrumento. De Marcellino tribuno in Africa nihil habemus: nam is profecto diversus est ab eo qui collationi Carthaginensi praefuit. Constat enim haec contigisse Constantis imperatoris tempore, etiam antequam Paulus et Macarius in Africam mitterentur. Quippe in omnibus locis modo citatis Leontius et Ursatius Macario et Paulo ac Taurino praemittuntur: et aperte Optatus Ursatium aliis priorem fuisse ostendit: Leontium vero qui semper Macario praeponitur, ejusdem aetatis cum Ursatio fuisse constat ex praesenti instrumento, in quo eodem tempore Leontius comes, et Ursatius dux fuisse perhibentur. Ursatium autem jam a temporibus Silvani Cirtensis et Zenophili pro Catholica pugnasse constat. Qui Zenophilus, anno 320, de causa Silvani cognovit, ut constat ex actis supra relatis. Videntur itaque, quae hic referuntur contigisse circa annum 340, aut paulo post, certe antequam Macarius mitteretur in Africam circa annum 348. Donatus autem ille, cujus fit mentio in titulo, videtur esse idem cum Donato Bagaiensi qui cum Marculo passus est; de quo Optatus lib. III, § 4, p. 63, cujus etiam mentio fit martyrologio in Usuardi ad diem 1 Martii, ubi dicitur passus sub Ursatio duce et Marcellino tribuno, quod cum actis nostris concinit. Sed Donatus ille ex Augustino, Homilia XI in Joannem, in puteum missus dicitur, quod nulli e martyribus cujus fit hic mentio, convenire potest: cum omnes in basilica a militibus caesi fuerint. Ergo alienus est titulus ab ipso sermone, uti jam observatum est. Caeterum opus istud est Afri cujusdam scriptoris non infantis, et licet in Ecclesiam catholicam egregie maledici, attamen haud indocti et imperiti: imo hominis est in sacris litteris et in christianae doctrinae praeceptis non mediocriter versati, qui multa praeclara profert, utinam in meliori causa. Antiquum esse scriptorem stylus aperte convincit, patetque, sermonem habitum eo tempore quo Donastistarum secta vigebat in Africa. Nomen scriptoris ignotum.

4. Idus Martii Sermo de Passione SS. Donati et Advocati. I. Si manifesta persecutionum gesta non otiose conscripta sint, nec inconsulte in honorem martyrum et aedificationem credentium anniversaria solemnitate leguntur: cur non magis subdolae fraudes et blandae deceptionis insidiae conscribantur pariter et legantur, quae sub obtentu religionis animas fraudulenta circumventione subvertunt. Magis enim necessaria instructio illic est, ubi professa hostilitas non est, quia hostilis societas ad decipiendum facilis et proxima est, et inimici, inquit, hominis domestici ejus (Math. X, 36). Ideo alienum ab officio religionis et pietatis erit non solum martyrum glorias invida quodammodo taciturnitate comprimere, sed eo patrocinante silentio deceptoria subtilitate celare quod salutare est. Quid enim tam periculose tacetur a prudentibus, quam inutiliter a simplicibus ignoratur. Quoniam quidem, ut facile est, incautos appellatione nominis Christi a fallacibus decipi, ita necesse est fugere hoc nomen ministros Antichristi. Proditione ergo luporum latentium sub vestitu ovium aut liberabuntur instructi, qui imperitia fallebantur, aut contumaces vitio suo perient sine culpa et periculo praedicantium Christianorum ergo causa repetendi quae gesta sunt, et utilitatis et justitiae plena sunt, quia fideles commemorando corroborantur, et rudes quosque ad tolerantiam tentationum instigant, et inimicos detegendo condemnant. Praedicet ergo patientissimam filiorum suorum fidem pia mater Ecclesia. Recognoscat et fructum operis sui latronum crudelissimorum spelunca. Ergo jam veniamus ad causas.

II. Res apud Carthaginem gesta est Caeciliano Eudinepiso tunc instante, assentiente Leontio comite, duce Ursatio, Marcellino tunc tribuno, Diabolo tamen omnium istorum consiliatore existente. Primo et enim ut inveterato draconi mos est insitus, quasi non ipse jamdudum persecutione manifesta christiani nominis impugnator exstiterit, eos quos aperta persecutione superare non potuit, callida fraude circumvenire molitus est, ut eo facilius deceptio proderet, quo deceptionis auctor latuisset. Sed quibus praecepta divina semper sunt arma victricia, tam blandientis intellexerunt insidias quam minis saevientis tunc territi non sunt. At ubi ergo non blandiendo cautos vigilantesque fefellit, sciens invidus artifex illos quos jamdudum publica strage dejecerat, ad eum quem negaverunt reverti per poenitentiam posse, ipsumque Dominum ad suscipiendam dolentium exomologesim promptum utpote non volentem mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat, mentes quas in praelio tormentorum metu subegit, blandimentis adversus tempora pacis erexit, ablata humilitate, qua sola posset ira Dei indignantis mitigari, insinua at que superbia qua certissime scivit Deum gravius offendi, posse tenere lapsos illicite rursus ecclesiasticos honores insinuans, quos tunc tenuerant sacramentorum coelestium desertores. Tantumdem horum falsa proditione nunc laetus, quam imbecillitate fidei nuper gavisus. Imo securior modo cum quasi episcopi vel Christiani dicuntur, quam tunc cum nominis negatione ruerunt: tantum inimicos habens ibi nomine nuncupari suos, dummodo tali fraude tutius, ut jam diximus, teneat, quos falsa appellatione ludificat: non solum oblectans inani gloria miseros, sed et regali amicitia muneribusque terrenis circumscribens avaros. III. Tamen insatiabilis praedo moleste ferens quod non omnes hac arte possederit, subtilius argumentum ad violandum fidei sinceritatem invenit salutis inimicus. Christus, inquit, amator unitatis est, unitas igitur fiat: ante plebem nimis sibi semper obsecutam, ideoque a Deo desertam, Catholicam vocans ut de praejudicio nominis, qui communicare noluerunt, haeretici dicerentur. Mittit pecunias quibus vel fidem caperet, vel professione legis occasionem faceret avaritiae. Sed cum his omnibus illecebrantibus tentamentis rigidus atque inflexibilis tenor justitiae devotius obsisteret, jubentur intervenire judices, coguntur ut cogant saeculi potestates, circumdantur vexillationibus domus, proscriptionum minae protenduntur divitibus, profanantur sacramenta, superinducta gentilitatis caterva, conventicula sacra fiunt, luculenta convivia. IV. Jam quae dicta vel gesta sunt, illic inter epulas lascivientium juvenum et ubi praesto fuerint aspernamenta foeminarum scelus est edicere fidelissimi fratres. Quanta repente rerum mutatio! Basilica in popinam, ne turpius dicam, conversa est. Qui dolor videre in domo Dei tantum piaculum, locum illum castis precibus et votis assuetum, incestis operibus, et spuriis vocibus profanari! Quis, oro, hominum cujuslibet extremae conditionis intra suos parietes id fieri pateretur? Nemo hoc vellet, nisi qui et facere posset. Quis talia vel filiis diaboli auctoribus gesta negat, vel facti auctores christianos appellat, nisi qui aut ipsum diabolum excusatum velit, aut de Christo Domino aliter sentit? Quanta serpentis industria! Quanta his malis expediendis incubuit, ut tam sua familia divino nomine titulata se celaret ex nomine, quam nomen suis operibus infamaret! O veneranda divinae patientiae virtus! quae tantum se extendente mali nequitia sustinens patitur, ut facta subdoli hostis sibi vel suo nomini reputet. Ne quisquam aestimet leve, quid accidere quotiens schismata et haereses oriuntur, quarum utique ministerio profano et opere adulterino Deum et Christum infamat Satanae transfiguratio. V. Sed ne a propositis longius evagemur, sacrarum virginum stupra praetereamus, ab illis sacerdotum Dei dissimulo caedes, contumelias, praedas et spolia taceo, ut etiam ipsi intelligant pauca nos de multo consulto decerpere, et ea breviter ac verecunde proferre, utpote qui non vindictam de inimicis studeamus exigere, sed miserorum animas de lupi rapacis faucibus et de ipso jam pene draconis ore liberare. Poterat igitur disciplinae salutaris eversor castitatem fidei unitatis vocabulo violare, id est, unitatem ipsam sibi non Deo cogere. Quod neque rectores hujus mundi, et harum tenebrarum fieri praecipiebant, ut id quod jubebatur quale fuisset persona praecipientis indicaret. Quae et quanta inter haec edita Ecclesiae Dei et Christi gloriosa exempla? quae Christianae professionis signa? exilia quae? verae fidei et integrae devotionis indicia publicata, quibus palam factis nullum potuit veritas latuisse, nisi qui contra suam conscientiam secundum Prophetae sententiam, spem suam in mendacio ponere destinasset. VI. Ad ultima veniamus illa quae deficientibus fallaciis et fatigatis insidiarum machinamentis in apertas minas, manifestasque furias eruperunt. Erat tunc videre militum manus traditorum furiis ministrantes, quae ad perpetrandum tanti facinoris opus memoratorum mercede conductae sunt: circumstabant denique diligentissima curiositate, inspicientes ne quid illic mitius gerere crudelitati mercenariae licuisset, quae illam tam curiosi spectaculi intentionem non tam defensio pravae assertionis, quam exactionem locati sanguinis profitebatur. At vero populus Dei ante, licet opinionem futurae caedis et audierit et ex ipsa dispositione cognoverit, non solum fugatus non est imminentis exitiosae mortis metu, quin potius ad orationis domum voto passionis animosius convolavit, ubi cum fides sacris lectionibus pascitur et imperata jejunia continuis precibus saginantur, cumque ipsa prece in manu Dei commendantur animae iniquorum manibus propinatae, ex castris ecce ad instar dominicae passionis cohors militum progreditur ad Christianorum necem a Pharisaeis neotericis procurata. Manus contra innocuas ad Dominum extensas armantur fustibus dexterae, quasi minus martyrium dicerent, qui non gladiis, sed impia caede fustibus trucidabantur.

VII. Quamquam Honoratum sanctissimi Scilibensis episcopi jugulum tribuni gladius etsi non penetravit, tamen compunxit, atque ita et illic tam ministros diaboli furor detexit, quam gloriosi antistitis patientia Christi Ecclesiam manifestavit: quia nec alius ostendebatur Christi Domini servus, quam ille qui haec eadem patiebatur, quae et ipse passus est Dominus: Non est, inquit, servus major domino suo; si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20). Quare caesi hi servi Dei sunt qui a saeculo diliguntur, ostendant ipsum Dominum a saeculo fuisse dilectum. Si autem saeculum nonnisi eos qui sui sunt diligit, necesse est eos odio habeat quos de saeculo Dominus Jesus elegit. Si de saeculo essetis, inquit, saeculum quod suum esset, amaret; sed quia de saeculo non estis, sed ego elegi vos de saeculo, propterea odit vos saeculum (Ibid. XV, 19). VIII. Denique hujus odii semper exitus effusione sanguinis signatus est sicut et nunc pactum conventionemque sceleris non aliter quam consignatione sanguinis transegerunt, cum omnis aetas et sexus clausis admodum oculis caesa in media basilica necaretur. Basilica, inquam, intra cujus parietes et occisa et sepulta sunt corpora numerosa, et illic ex titulationibus nominum persecutionis etiam Caecilianensis usque in finem memoria prorogatur: ne alios quandoque post modum Episcopatus nomine gestae rei expertes deceperit parricida. IX. Nam et anniversalis dies religiosa devotione non immerito celebratur: est enim honorandus dies iste, in quo et omnis Ecclesia Dei confessa, et post ejus Christi Domini aeterni judicis dextera coronata est. Viderit enim cur non omnes permiserit summa pietas trucidari, tamen corda conspiciens omnium martyrum praemio muneravit, quos tota devotione pati voluisse prospexit qui non sanguinem sed fidem credentium quaerit. Illum autem sanguinis omnium necesse est teneri reum quem totam interficiendam locasse plebem non est incertum. X. Adhuc autem quod dementiae majoris fuit, etiam post tam nefarium factum eamdem basilicam possidendam homicida putavit, quasi amore loci succumberet. Caeteri qui evaserunt Christiani a quibus videbat vitam ipsam seculi praesentis contemni, illis opinor se placiturum putavit post sanguinis maculam, quorum sanguinem appetivit, post traditionis ruinam, quos ideo persequebatur, quia communionis ejus contagium declinabant, ipsos communicaturos sibi post perpetratum homicidium promittebat. O imprudentia vanitati dementiaeque permixta! qua obcaecatus latro deterrimus, id consilium statuendum putaret quo sua ipsa dispositione nescius impediretur. XI. Jam violentiam ipsius potestatis ante oculos proponendam quod tunc visum est, nunc animo revolvendum. Cum Dei sacerdos ante aram sacri nominis mactaretur, cum catechumenus puer expers disciplinae sacramentorum pene exanimis gratiam lavacri salutaris sitientissime postularet: Subvenite, ait, catechumeno mihi: anima jam Deo scilicet proxima, hoc sibi magnum voluisse contingere ultima voce signabat, si ad instar dominicae passionis aqua sanguini jungeretur. XII. At vero memoratus episcopus ex Advocatensi oppido Carthaginem hospes adveniens tanta catholicae istius humanitate hospitalitatis exceptus est, ut non ante post itineris tanti laborem vel aquae modicum sumeret, quam sui sanguinis poculo traditorum fauces avidissimas satiasset. Unde quaerendum puto qualis esse possit apostasia, si digne talis appellatur catholica. Nam et hoc ad injuriam magnopere procuravit nominis inimicus, ut eam vulgo dici fecisset catholicam, ubi impune committitur quicquid publico jure damnatur. XIII. Interea cum traditorum votis tribunus obsequi paravisset, cumque ardorem saevitiae sanguinis copia satiasset, basilicam rursus aliqui fratres ingressi qualia pro tempore poterant obsequia martyribus exhibebant. Quae tunc animorum perturbatio! qui profluvii lacrymarum! qui lamentationum gemitus! quae inter cadavera trucidatorum discurrens pietas uniuscujusque jacentis faciem dignoscere properavit! Ubi cum filii parentum, filiorum parentes prostrata corpora reperirent, videres alios suorum amplexibus inhaerentes, alios repentino visu percussos consedisse semianimes, nonnullos colligendis corporibus pias manus accommodantes; dum diversi sexus corpora aliter quam decebat jacentia, contegunt, dum membra saevis ictibus comminuta, etiamsi non officiis, locis tamen suis reddunt. Vespertinum jamjamque tempus diei illius lucem tentabat excludere, atque ita e diversis locis corpora numerosa statim festinanterque gesta sunt, ita tamen religiose laborantes ditabat Spiritus, ut ubi pastor percussus jacebat, illo et ovium grex de passione colligeretur, quod divinitus factum ipsa res protestata est; ut qui Deo sacrificium semet obtulerant aram Dei circum per ambitum coronent, ut Episcopus cui obsequia exhibebantur a populo sacerdotium administranti, etiam martyrio promotus comitatu et obsequio suorum commartyrum frueretur. XIV. O vere divinum et longe diversum a sapientia humana, sicut ipse Dominus ait per prophetam: Non sunt, inquit, cogitationes meae sicut vestrae, neque vestrae sicut meae; sicut enim distat coelum a terra, ita distant viae meae a viis vestris, et cogitationes vestroe a sensu meo (Is. LV, 9). In acie denique nationum adversarium interfecisse victoria est: in nostro certamine occidi ab inimico triumphus est. Valde enim misere vincit, qui homicida post victoriam vivit. Gaude et exulta pia mater Ecclesia, quae disciplinis erudita coelestibus, inaccusabili atque illibata conflictatione luctaris. Si enim resistendum est, mente non armis resistis, si non manu sed fide congrederis. Haec te pugnarum diversitas probat in saeculo, coronat in coelo, commendat Domino Christo. Sic vincit qui post victoriam vinci nescit: sic triumphat cujus non finitur triumphus. Tibi soli licet pie congredi, beneficium alieno maleficio consequi, pura et virgine conscientia coronari per Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. ANNO DOMINI 348. PASSIO MARCULI SACERDOTIS DONATISTAE, QUI SUB MACARIO INTERFECTUS A DONATISTIS PRO MARTYRE HABEBATUR.( Ex Analectorum Mabillonii tom. IV, p. 105, Collata ad codicem ms. Corbeiensem quingentorum circiter annorum ) . Annotatio Mabillonii in passionem Marculi. Ut suos Ecclesia catholica martyres, sic Donatistae et suos se habere gloriabantur. Hos inter insigniores fuerunt Donatus Bagaiensis episcopus, et Marculus presbyter, quem a Macarianis, seu traditoribus (sic illi catholicos appellabant) ex abrupti montis supercilio actum in praeceps, necatumque jactabant. Res ita se habet. Constans imperator super deploratissimo Africanae ecclesiae statu a Grato Carthaginensi episcopo pulsatus, Paulum et Macarium primitus non ad faciendam unitatem misit, teste Optato Milevitano lib. III, sed cum eleemosynis, quibus sublevata per ecclesias singulas posset respirare, vestiri, pasci, gaudere paupertas. Hi duo dum munere suo egregie fungerentur, et pauperes ubique dispungerent, et ad unitatem singulos hortarentur: restitere in primis Donati duo, alter Carthaginensis, Bagaiensis alter, Donatistarum factionis antistites. Et ille quidem ipsi imperatori contumelias ingessit: hic Agonisticos (quos vocabat) seu Circumcelliones adversus Paulum et Macarium armavit. Legati vero a Taurino comite militem armatum, qui eorum furorem comprimeret, impetrarunt. Occisi plurimi, detruncati multi, quos pro martyribus Donatistae habuerunt. Ex his unus est Marculus, de quo Dativus episcopus Novapetrensis Donatista in collatione Carthaginensi, cap. 188: Adversarium non habeo, inquit, quia illic est dominus Marculus, cujus sanguinem Deus exiget in die judicii.

Catholici apud Augustinum sub finem tractatus II in Joannem negant Marculum a se praecipitatum, sed se ipsum praecipitem egisse dicunt: « Proferunt Donatistae nobis nescio quos in persecutione suos martyres. Ecce Marculus de petra praecipitatus est: ecce Donatus Bagaiensis in puteum missus est. Quando potestates Romanae talia supplicia decreverunt, ut praecipitarentur homines? Quid autem respondent nostri? Quid gestum sit nescio. Tamen quid tradunt nostri? Quia ipsi se praecipitaverunt, et potestates infamaverunt . . . . . Sed illi qui se mortuos coli voluerunt, famosiorem mortem non invenerunt. » Optatus in lib. III, id ipsum significare videtur his verbis: « Sic invenit Donatus Bagaiensis unde contra Macarium furiosam conduceret turbam: ex ipso genere fuerunt qui sibi percussores sub cupiditate falsi martyrii in suam perniciem conducebant. Inde etiam illi, qui ex altorum montium cacuminibus viles animas projicientes, se praecipites dabant: » quibus verbis Marculum indicare videtur Optatus. Attamen in consequentibus idem auctor, non inficiatur, Marculum et Donatum a militibus Macarianis occisos. « Invitus cogor hoc loco etiam illorum, quorum nolo, hominum facere mentionem, quos vos inter martyres ponitis: per quos, tamquam per unicam religionem, vestrae communionis homines jurant: quos quidem vellem silentio praeterire, sed ratio veritatis se sileri non patitur. Et ex ipsis nominibus contra unitatem inconsiderate latrat invidia, et aspernantes aliqui accusandam aut fugiendam aestimant unitatem, quod Marculus et Donatus dicantur occisi et mortui. Quasi omnino in vindictam Dei nullus mereatur occidi, etc. » Denique idem martyris titulum praedictis abrogat, quod Christianornm nullum senserint bellum: quod non amaverint pacem, in qua prima sunt fundamenta martyrii: quod nullam habuerint charitatem, sine qua inane est martyrium.

Nihilominus cum haec acta in bibliotheca sancti Galli reperissemus, ea in lucem dare amicorum consilio statuimus ad illustrandam antiquitatem. Alium codicem, in quo eadem acta continentur, nobis pro sua benevolentia utendum commodavit vir doctrina et eruditione clarus, idemque antiquitatis ecclesiasticae, maxime Africanae, studiosissimus Antonius Faurus, doctor Sorbonicus: qui codex ab Adelelmo episcopo Ecclesiae Laudunensi concessus est anno 921. In eodem codice exstat Macrobii epistolae fragmentum de Isaac et Maximiano martyribus Donatistis, his actis mox subjiciendum. Caeterum Marculi acta legerat Rabanus, qui Martyrologio suo eum adscribit ad diem 7 kal. decembris cum horum actorum brevi compendio. Variat dies in codicibus mss. Sancti Gallensis habet 3 kal. Laudunensis 8 kal. ejusdem mensis. Annum 348 his Macarianis turbis Baronius assignat.

In additionibus Molani ad Usuardum ex notho Bedae Martyrologio, fit mentio de quodam Marculo ad 6 kal. decembris his verbis: In Nicomedia beati Verculi sacerdotis et martyris, qui temporibus Constantis tyranni persecutiones maximas pertulit: ad extremum ab alta rupe praecipitatus est. Idem auctor in appendice Usuardi secundo editi suspicatur, hunc esse Marculum pseudomartyrem Donatistam. Baronius id negat in notis ad martyrologium Romanum, in quo ad eumdem diem haec leguntur. Nicomediae sancti Marcelli presbyteri, qui Constantii tempore ab Arianis e rupe praecipitatus martyr occubuit. Quidam vir doctus Molani conjecturae favens opinatur, pro Nicomediae legendum, in Numidia; deinde Marculi nomen retinendum: et pro ab Arianis, scribendum, a Macarianis, quod veri simillimum est. Attamen in additionibus ad Bedae Martyrologium apud Bollandi socios, fit mentio non semel de Marcello martyre in Nicomedia ad 5 kal. decembris. Primum quidem ex duobus codicibus in haec verba: In Nicomedia Marcelli, Petri, Serenae, Victorini. Deinde ex duobus aliis, Nicomedia natale sanctorum Petri, Marcelli, et Sereni, quomrum alter pro fide Christi crucifixus, alter fuit capite plexus: ubi in uno e duobus mss. deest Marcelli, nomen. At in duobus aliis tres omnino leguntur his verbis: Nicomedia Petri, Marcellini et Sereni. Verisimile est, Marcellum quemdam Nicomediae passum esse. Sed cum Marculum Donatistam eodem fere die necatum quidam legerent, eumdem cum Marcello esse putaverunt: adeoque Marculi genus mortis Marcello tribuerunt.

INCIPIT PASSIO BENEDICTI MARTYRIS MARCULI. 8 (al. die 3) kal. decembris. Quoniam multorum martyrum passiones et gloriae in sublimem memoriam eximi olim sermone digestae ad magnam utilitatem proficiunt populorum, dum ad incentivum virtutis et laudis Ecclesiae semper auribus recitantur; idcirco me quoque et honor martyris tanti, et communis omnium devotionis profectus accendit, ut passionem MARCULI gloriosi, sacerdotali etiam honore fulgentem ( al. fulgentis), traditorum nuper scelere consummatam (in Corb. consummatum), indigna (in Corb. indiga) licet, sed plena amoris oratione decurrerem. Justum enim ac satis dignum est, ut antiquorum testium laudibus recentium (in Corb. praecedentium) quoque martyrum virtus adjuncta glutinetur. Sicut enim (Deest in Corb. enim) illos gentilis saevitia diabolo parens destinavit ad regnum; sic et hos traditorum rabies Antichristo serviens misit ad coelum. Et quia praetermittendus non est superioris vitae memorabilis cursus; de virtutibus Marculi gloriosi ( al. gloriosis), etsi propter multitudinem nequeunt omnia, propter testimonium; tamen vel pauca dicenda sunt.

Ille namque olim praeelectus et praedestinatus a Domino, mox ubi primum beatae fidei rudimenta suscepit, statim mundanas litteras respuens, forense exercitium et falsam saecularis scientiae dignitatem suspensa ad coelum mente calcavit, et a calumniosis tribunalium septis ad sanctissimam Ecclesiae transiens scholam, dum verum magistrum elegit Christum, sic inter principales Christi discipulos meruit honorari. Quae vero in illo fuerit probitas conscientiae, quae illustrium morum innata verecundia, quae gratia spiritalis in vultu; non arbitror diu multumque laborandum, cum superiorem ejus vitam illa res probet, quod (in Corb. quae) meruit sacerdotium. Sacerdotium vero qualiter gesserit inde fit (in Corb. sit) clarum, cui pro praemio Dominus dignatus est praestare martyrium.

Igitur dum in his officiis coelestium praeceptorum laudabiliter conversatur (in Corb., conversatus), dum summus pontifex constitutus cum caeteris sanctis bono et sacerdotio suo fruitur; ecce subito de Constantis regis tyrannica domo et de palatii ejus arce pollutum Macarianae persecutionis murmur increpuit: et duabus bestiis ad Africam missis, eodem (deest in Corb. eodem) scilicet Macario et Paulo, execrandum prorsus ac dirum Ecclesiae certamen indictum est; ut populus christianus ad unionem (in Corb. unitatem) cum traditoribus faciendam nudatis militum gladiis, et draconum praesentibus signis, et turbarum vocibus cogeretur. Sed Macarius qui ex his duabus bestiis tetrior fuit, cum hoc negotium sanguinis in reliquis provinciis per subtilitatem diu attentasset (in Corb. jam tentasset), in Numidia tamen, et erga Marculum gloriosum aperta crudelitatis barbarae et inauditae feritatis indicia publicavit. Nam cum ad eum antiquissimorum patrum sanctissimus chorus, et adunatum concilium sacerdotum decem a numero suo probatos Episcopos legationis causa misisset (in Corb. misissent), qui eum salutaribus monitis aut a tanto scelere revocarent, aut certe (quod contigit) priores ipsi ad devotissimi certaminis campum et ad fidei aciem prosilirent; sic divinitus gubernata est nobilium cura pastorum, ut quaecumque (in Corb., quocumque) illa erat crudelitas quae ovibus impendebat, ante ipsorum membra laniaret.

Inter hos igitur et sanctissimus Marculus venit: qui cum eum in quadam possessione reperissent, cui Vegeselae nomen est, statim hac ejus qui sacrilegae unitati praeerat humanitate suscepti sunt, ut ad columnas singulas vincti, nudatis publice sacerdotalibus membris, acerbis fustium ( al. funium) ictibus caederentur. Hic jam constantiam Marculi gloriosi quis enarrare sufficiat? quis eloquentiae viribus explicare praevaleat, aut inauditam persecutoris insaniam, aut Christi Domini circa martyrem suum praesentem stupendamque tutelam? Inde enim contra eum acriori saevitia immitis feritas concitata est, quod et diabolum futuri jam martyris invidia stimularet, et Spiritum sanctum praecursoris Antichristi nequitia non lateret. Qui cum animum divina constantia roboratum sustinere non posset, fragilitati corporis certamen doloris indixit. Circumdant igitur Christi fortissimum bellatorem cruentae latronum manus, et barbarae militum classes in carnifices repente mutatae. Cumque eum ad columnam duris nexibus conarentur astringere; prompte ille continuo occasionem tantam ostentandae Dei virtutis arripuit: nam in columnam ipsam ita ultro vinculis brachiorum et digitorum nodis instrinxit, ut eum inde nulla valeret poena divellere, nulla posset crudelitas separare. Quo facto intelligere potuit persecutor, Dei servum pro ejus nomine exoptare potius quam timere tormenta; nec dolorem corporis posse sentire quorum Spiritus complectitur Christum, et spes jam possidet regnum.

Saeviebat itaque contra unum multiplex carnificum numerus, et sacratos conficiens artus dura fustium poena laniabat, ac reciprocante tormento, in quantum supplicii ictus infligebat a tergo, in tantum pectus columnae duritia retundebat. Pulsabat corpus ex omni parte crudelitas, nec quicquam, nisi Dei laudem, illustris lingua proferebat. Anhelabat rabies: jam lassitudine tortorum, et perseverantia patientis feritas victa languebat. Tale denique illic tunc miraculum Christus martyris sui membris indutus ostendit, ut ad eum non solum dolorem adire non sineret; verum etiam ab ejus corpore universas saevitiae notas atque omnia carnificinae signa detergeret. Quo praelio victus ac subactus inimicus, nulla jam poenarum crudelitate( al. carnificii)contentus, atrocissimae, quantum sibi videbatur, sententiae et passioni eum manifestissimae destinavit. Tunc eum secum per aliquas Numidiae civitates quasi quoddam crudelitatis suae spectaculum ducens, nesciens feritas et gentilibus ( al. gentibus) stuporem, et Christi hostibus confusionem, et fidelibus Dei servis incentivum gloriosi certaminis exhibebat.

At vero postquam exquisitum atque truculentum genus mortis invenit, statim eum secum ad castellum Novae-Petrae, quod ardui montis praecipitio et nomine et vicinitate conjunctum est, sub arctissima militum prosecutione perduxit. Quo in loco tantam martyri suo Dominus laetitiam praestitit, tantum gaudium de vicina passione concessit, ut quatriduum illud, quo illic a corona impendente dilatus est, jam non inter aerumnas saecularium pressurarum, sed inter triumphos regnorum coelestium debeat numerari. Quantum enim exultare poterat, qui post laboriosam peregrinationem carnis et mundi ad videndum Deum et Christum completo itinere festinabat, qui proficiscens ad angelorum consortium, sanctorum quoque complexum pene jam paradisi limen intrabat?

Erat illi assidua ac jugis oratio, erat contiuua de devotione meditatio; habebat in sermone Evangelium, in cogitatione ( al. contradictione) martyrium; et tam voce quam sensu divinis virtutibus deditus, hoc proferebat ore quod inclusum gestabat in pectore. Adhuc etiam spiritalem justitiam sitiens, et promerendo Deo totus inserviens, ultimum quatridui illius diem jejunio terminavit, scilicet ut illucescente Dominico, in quo erat et ipsius passio consummanda, ad offerendum geminum sacrificium acceptior Deo fieret devota anima sacerdotis: ut summus Pontifex non solum ab illecebris saeculi, verum etiam a cibis ejus alienus, ad imponendas Christi altaribus hostias tam purus accederet, ut fieri pro Christo hostia ipse mereretur. Denique tantum apud Dominum illo jejunio potuit, tantum purificatione illa Christi in se praesentiam provocavit, ut ei revelatione coelesti ante passionem suam praemium fuerit passionis ostensum. Nam ubi majora noctis spatia exacta sunt, et vicinum luci tempus advenit, cujus opportunitas inde semper orationibus atque omnibus divinis rebus accepta est, quod (in Corb., quo) jam et nascenti adscribitur diei, tamen adhuc humana opera et negotia conquiescunt. In hoc igitur tempore ad celebranda sacramenta sacerdos exsurgens, non tam a somno expergefactus, quam (in Corb. est) ad orandum Deum gaudio recentis visionis incensus, prius tamen quam ad ipsa mysteria veniretur, quid ei divinitus esset ostensum, in gaudium praesentium fratrum fideli sermone patefecit. Videbam, inquit, tria haec mihi munera de aeternis thesauris Domini largientis oblata, ex nitidissimo argento poculum factum, et coronam auro rutilo refulgentem, et sublimissimam palmam, quae plena laetitia antecedentium numerum triumphorum (in Corb. munerum triumphos) expleret. Magnam, fratres, martyri suo Dominus imminentis gloriae fiduciam praestitit, magnam veritatem futurae circa ipsum suae dignationis expressit. Neque enim aliquid est quod obscurum, aut ambiguum in hac revelatione videatur, in qua accepit calicem, quem fuerat in passione bibiturus; in qua sumpsit coronam, quae ei peracto martyrio debebatur; in qua meruit et palmam, per quam victoriam sperans, esset jam de congressione securus.

Post haec peractis ex more solemniis, dum adhuc aliqua noctis momenta (in Corb. somnia) superessent, subito cum Macarii feralibus jussis pervigil ( ita in Corb. al. pervigilis) nequitiae nuntius supervenit, qui crudelissimae mortis manifestam sententiam gestans, et innumeras martyris glorias, et execrandum persecutorum facinus consummaret. Cui cum clausas adhuc fores custodum cura reserasset, agnovissetque quid ejus tam immaturus pertulisset adventus, continuo in planctum eorum corda conversa sunt. O quanta fuit illius viri gratia! quam generalis circa ipsum amor omnium! quam commune desiderium, ut in passione ejus ad pias lacrymas etiam custodum immanitas et militaris duritia flecteretur. In quo quidem fletu ac perturbatione cunctorum solus ipse perseverabat intrepidus, qui consummationis suae horam appropinquasse gaudebat. Neque enim vel conturbatus poterat esse vel tristis, quem gaudentem fides, et pacatum fecerat divina revelatio.

Illic tunc unus ex ipsorum militum numero teterrimus carnifex et qui timentibus caeteris ad perficiendam illustris viri mortem solus esset a diabolo praeparatus, factum suum sermone praecurrens, enarrare martyrium audientibus cunctis (in Corb. omnibus) coepit, cujusmodi somnium (in Corb. quemadmodum omnia) etiam ipse vidisset. Cum nocturna, inquit, quiete detinerer, videbam subito apparuisse te mihi durissimis veluti nexibus vinctum, ac gravibus omnino (in Corb. admodum) vincul is oneratum, atque eadem postmodum vincula mea manu esse resoluta, propter quod spera veniam et indulgentiam secuturam. Non incongrua igitur visione absurdum somnium quod carnifex vidit, nec sine causa utique quod viderat retulit, Caiphae scilicet sacrilegi secutus exemplum; ut qui ipse interfecturus fuerat Dominum, ipse de ejus passione prophetaret. Nam alligatum recte viderat martyrem eum, qui adhuc in habitatione corporea constitutus, et gemino carcere mundi et carnis inclusus, temporalis vitae angustiis stringebatur. Ille enim corporis vinculum, ille mundi carcerem sentit, qui ejus tentationibus agitatur. Resolutum quoque a se esse non irrationabiliter somniaverat, cujus crudelibus manibus oportebat eum interventu mortis a corpore separari; qui ei post gravissimos nexus saecularium pressurarum ad regnorum coelestium libertatem iter fuerat in passione facturus. Magnis enim nos vinculis relaxari, cum liberati de hoc mundo ad Dominum properamus, Apostolus probat dicens: Dissolvi et cum Christo esse multo melius est. Quod simili ratione etiam Simeon ille justissimus demonstravit, qui securitate vicinae mortis accensus, evasurum se vitae hujus molestias laetabatur: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Qui numquam utique dimittendum se cum omni gaudio testaretur, nisi qui (in Corb. quia) conditione corporis, quasi quibusdam vinculis tenebatur.

Nulla denique mora, nullum spatium temporis intercessit, quin statim crudelissimus carnifex ante lucano latrocinio aggrederetur implere quod viderat. Nam continuo infestus urgebat, ut productus de custodia Dei testis, ad praeruptam naturalis petrae celsitudinem atque asperrimae rupis praecipitium duceretur. Hoc enim immitissimum genus mortis elegerat et cruentus ac barbarus profanae unitatis exactor, et detestanda omnibus saeculis saevitia traditorum. Egrediebatur itaque de domo Marculus gloriosus, custodum excubiis ac militum classe circumdatus, atque ab ipsis persequentibus honoratus. Egrediebatur constantia christiani vigoris erectus, hospitia jam humana derelinquens, et ad mansiones properans angelorum. Egrediebatur vultu laetus, festinus incessu, non tam praesentem poenam, quam futuram cogitans gloriam. Iter quoque ipsum quo ad supplicium ducebatur, tale illi fuerat procuratum, ut extructis undique versum terrae molibus, ac paulatim in altum aggeribus elevatis, ad passionis suae insigne fastigium perveniret, ipsa montis famulante natura: ut primo humilia collis juga, dehinc arduos vertices calcans velut per gradus quosdam in sublime conscendens, etiam cum ipso corpore coelo ac sideribus propinquaret: ut adhuc in mundo positus esset celsior mundo; et quicquid pretiosum, quicquid elatum videtur in saeculo, sub plantis suis jacere gauderet. Mox ubi vero ad ipsum petrae culmen ascensum est, inde universi milites partim metu, partim dolore secedentes, tam inaudito facinori etsi conscientia intererant, vel opere interesse noluerunt.

Tunc immanissimus carnifex qui duplici crudelitate, et praecipitio armatus et ferro, geminam mortem gestabat in manibus, crudeli dextera in praeceps impulit martyrem, et eum in tetrum chaos demersisse credidit, cui coelorum sublimitas debebatur. Sed enim sacrosanctum corpus terrae soliditate subducta a celsitudine ad ima descendens, per vacua liquidi a eris spatia ferebatur, neque quicquam offensionis in illa inanitate reperiens, velocitatem sui cursus ipso impetu duplicabat. Qua pernicitate itineris spatio vertigo nutrita est inter commoti aëris concitos strepitus tanta divinitus moderatio procurata est, ut immunia (in Corb. immunita) cunctis asperitatibus membra supra ipsam saxorum duritiam, velut super mollissimos thoros (in Corb. mollissimum stratum) ac sinus placidissimos ponerentur. Tunc victrix anima naturali cursu velocius coelum, petit, quam descenderat Corpus ad terram; ut scilicet passione perfecta utraque substantia antiquissimis originis suae principiis redderetur omnipotentis Dei manibus, circa totum martyrem suum clementer operantibus: qui et spiritum ejus adjuvantibus Angelis ad aeternas sedes jussit imponi, et corpus intactum auris blandientibus cinctum, a famulantibus ventis leniter supportatum, in media petrarum crepidine collocari.

Confusa sunt igitur virtutibus Christi persecutorum exquisita ingenia, et traditorum iniqua consilia, qui ad hoc tale supplicium cogitaverant, ne umquam in testimonium eorum a populis Dei memoria martyris posset honorari. [Putaverant enim in illo praecipitio corpus per frustra discerpi, et acutis cautibus laniari, ut cui ademerant vitam, nec sepultura superesset]. Putaverant nihil pervenire usque ad terram posse, quod collectum pia fraternitas sepeliret. Cum per illa montis ardui confragosa singulae rupes singula sibi membra tenuissent, vel certe cum semel integrum corpus inter fissuras petrarum aut rimosas latebras scopulorum hiatu aliquo fuisset absorptum: ecce consecratis artubus dura saxa et rupes asperae pepercerunt; et quem traditores occidere non timuerunt, montes laedere timuerunt. Exceptis enim ipsis, Creatorem suum omnis creatura veneratur; nec in hac causa ad promerendum Deum deesse poterat montibus sensus, quibus ad ejus laudem etiam vocem scriptura concessit.

Interea Marculum gloriosum beatam certaminis sui perfecisse victoriam intra solas militum conscientias celebatur. Ita enim nocturno silentio furtivum consummaverant scelus, ut nec vel (in Corb. id) in castello, in quo fuerat asservatus, tam de extraneis quam de fratribus sciri (in Corb. nemo scire) potuisset, nisi rem gestam divinae virtutes (in Corb. divina virtus) et coelestia signa prodidissent. Nam ubi primum diei albescentis ingressus pallorem globi noctis infudit, et discolorem coeli faciem tenebrarum ac lucis discordia variavit, continuo sub ejusdem montis gremio splendida nubes apparuit, quae interdum fulgore (Ita in Corb. In al. fulgure) promicante consciam (in Corb. contestantem) se de martyris corpore blando lumine testabatur. Neque enim illa matutinis roribus gravida fusco tegmine vividos (al. subitos) obumbraverat colles; sed candido vellere tota praefulgens sic membra felicia contegebat, ut cessantibus paulisper humanis officiis amictum quodammodo sepulturae ipsa interim exhibere videretur; quae ad hoc (in Corb. huc) interdum tremulo (al. tumulo) fine discissa, per flexuosos hiatus corusco igne vibrabat, ut aut tantae passionis ignaros stupendis magnalibus admoneret, aut quia adhuc erat aliqua de vicinitate noctis obscuritas, inveniendi corporis viam devote quaerentibus demonstraret.

His igitur admirabilibus Dei admonitus fraternitatis fervor (al. ardor) exarsit, totusque ille subito locus exultanti elamore completus est, ac religioso discursu vota invicem communia nuntiaverunt. Tunc derelictis domibus raptim omnis sexus atque aetas egressa ad montem pariter ac nubem desiderio martyris convolabat: nec ullam illic animam poterat aut senectutis debilitas, aut pueritiae infirmitas, aut sexus fragilitas retardare. Omnes enim unius fidei ardor accenderat. Cum vero ad illa loca quae praecipitio subjacebant, festinans turba venisset; quos conglobatos fecerat intentio una currendi; mox per totum montem quaerendi corporis cura dispersit. Erat illic cernere divisa per singulos officia pietatis. Alii enim condensos duris stirpibus sentes manu celeri pertractabant, alii tortuosis petrarum dehiscentium foveis testes oculos inserebant: alii, ne forte festinatio esset illusa, sollicitis luminibus etiam quae jam respexerant saxa lustrabant. Postremo, quia et hoc sine Domino esse non poterat, desideratum ab omnibus locum quae ad hoc missa fuerant fulgura prodiderunt, et exoptatum fratribus corpus index nubis candor ostendit. Qui tunc illic fuit omnium mixtus cum gaudiis fletus, qui circa illustria membra complexus? Vix denique a cunctis satietate percepta, suprema ingenti obsequia fratrum laetitia celebrata sunt, et religiosus (al. gloriosus) sepulturae honor cum triumphis maximis restitutus est. Totum enim in gloriam nominis sui repraesentaverat Dominus, quidquid fraudare tentaverat inimicus. O memorabile beati Marculi atque insigne martyrium! o appetendum devotis omnibus inconcussae virtutis exemplum! o necessarium universis ecclesiasticis gradibus documentum, quo ejus laudabilis vitae meritum pervenit ad palmam, in primordiis fidei renuntians mundo, in tirociniis dignam se exhibens sacerdotio, in sacerdotio munera honorata martyrii, in martyrio divinarum virtutum testimonium! Cui est honor et gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Explicit.

PASSIO MAXIMIANI ET ISAAC DONATISTARUM AUCTORE MACROBIO. Cujus pars edita fuerat a Reverendo admodum Patre Joanne Mabillonio Analectorum tome IV, p. 119, nunc autem integra prodit et emendatior ex codice ms. Corbeiensi. Incipit Passio SS. Martyrum Isaac et Maximiani, quae est 7 kal. septembris.

Opportunus me, fratres, et laetus scribendi ad vos gloriosae exhortationis ardor accendit, et illustris occasio, quoniam testium Christi testis indignus has litteras feci, ut qui minus idoneus sum Domino perhibere martyrium, vel martyribus ejus admitterer dicere testimonium. Et hoc quoque prorsus ad tales extremum scripto proferre de talibus non auderem, nisi per alium vobis talia nuntiarem, aemulatione inculpabili devoti pectoris inviderem. Scio enim quicquam plenius aliquem referre non posse, nisi qui potuit pati et ipse vel facere. Is vero qui neutrum meruit, solam culpam non congrue referendo commisit: sed aliam et non saepius revelat causam, nisi quod impune gerunt quicquid ad laudes Christi audacter gesserint gaudia. Congruit igitur, fratres, credo vobis procuratum repentinae virtutis exemplum, ut geminos martyres Ecclesiae Carthagine Isaac et Maximianum, seu Maximinianum pariter et Isaac Dominus rapuisset ad coelum, quorum triumphos exsequi quemquam per ordinem posse tam credo difficile, quam quicquid fecerit Christus, non modo terrena praeconia, verum etiam coelestia non valent numerare. Quippe cum sic raptum subito totius agonis percurrerint gesta, ut nesciam quae sint prima vel secunda, seu tertia, et sic immensam semel omnes glorias praepropera celeritate confuderint, ut ante compleverint pene quam coeperint, aut, ut verius dixerim, semel utrumque in illis innati sint. Unde igitur incipiam, unde limen tantae laudis ingrediar, unde rursum ejusdem liminis exitum claudam. Aperire conturbor, et claudere fatigor. Si vitae totius memorare mores incipiam, revertenti martyrio facere videbor injuriam; si ad praedicationem martyrii dirigam gressus, tantae vitae contemptor tenebor adstrictus. Premor cuncta percurrere, et scio me cuncta nequire. Undique mihi onus devoti laboris accedit, sed contra unum levamen sententia Evangelii recordata succurrit, ut martyrii securus jam monumento conetur exponere quando Dominum Jesum Christum finem vitae cernerit laudasse. Siluerat hic apud Carthaginem persecutionis immanitas, ut longioris temporis cessatione nutriret pejores insidias, et ubique hoste grassante, hic solum tacebant formidines atque terrores, ut nihil jam moturas ipsas saeculi diceres potestates. Nulli jam prima terribiles aures et pectora quatiebat, sola de vobis martyribus infinitis Numidiae opinionis consolatio fratrum animos exigebat, frequentabatur apud omnes gloriarum vestrarum velut propria gratulatio, sicut et vos hodie collaetamini quasi de vestro martyrio, cum repente diabolus iterum fremens sopitas furoris flammas in poenis accendit, et insana, suae grassationis arma commovit. Quibus idcirco reor diutius illum cessasse, quia cunctos exercitus Christi putaverat sibi mancipasse. At ubi cognovit Ecclesiam Domini fortioribus cunctis quotidiana exercitatione valere, sensit protinus spei suae se fraudibus irridere, et atrocioribus stimulis concitatus requirebat cujus aptum sibi diligeret judicis pectus, sed nec segnior et Proconsule desideriis ejus parem se ipse subjecit, et feralis edictis proposito sacrilegae unitatis iterum foedus celebrari constitutis cruciatibus imperavit, legem scilicet addens insuper traditorum, ut perenni quos Christus pro se mandat recipi ab omnibus pellerentur, nec quasi contra unitatis foedera molirentur, nec moras proinde triumphorum suorum sustinens Christus, segnes dividere hoste provocante proprios non permisit exercitus. Sed elegit statim robustum de viris fortibus militem Maximianum, quem de tali certamine faceret gloriosum. Non quod caeteri impares essent; sed ut de uno totum bellum singulari dimicatione prosterneretur, quem jam bene sciens de prima confessione magnanimum, cumulata virtute produxit armatum, ut non esset illud vacuum vel inane, quod illi dignatus est Dominus ante diem passionis ostendere. Nam fuerat ei pridie cum quibusdam fratribus in domo laudabilis viri de sobrietate Christiana convivium, qui cum calicem potaturus acciperet, necnon subinde miscuisset, ecce protinus se corona descendens intra calicis oras infudit, et intus inclusa cohaerens utrobique lateribus mixta et ipsum conclusit, sic splendido sanguineoque colore diffulgens, ut instar passionis in sanguine et splendore pariter futurae in coelo proderet dignitatis. Hoc illi miraculum gaudebundus cunctis praesentibus demonstrabat, et omnes ut secum exinde computassent dilectionis animo conrogabat, et volebat esse commune quodcumque contigerat. At postquam et ipse coepit ebibere, nullo modo coronae ambitus rumpebatur, sed commixti modo semetipsa sensim subtrahendo debrevians, immo vel colligens, cum potus quantitate subducte bibi nitebatur, ut interius ad quem venerat animum faceret coronatum. Denique ille continuo de tali securitate jam fretus in posterum diem ebrietatem pridiani calicis eructabat, et intra medullas inclusa magnanimitate foecundi pectoris, videbatur sperare victoriam. Sed quid pluribus callidae mentis celeritate nec pedum protinus fore certamen ultro provocaturus ascendit, et funestos apices tamquam diaboli ibi membra discerperet, manu rapida dissipavit. Inde confestim raptus ad tribunal, in fundum sine ulla dilatatione Proconsulis jussu vallatus est et fera caterva tortorum. Ex hinc igitur referre quis possit Christi virtutem, aut laniantium feritatem, carnificum poenas, aut Christi victorias; diuturnam furoris insaniam, aut Christianae tolerantiae pertinaciam? Surgebant in ictus expressos plumbatorum vim suis conatibus geminantes tortores horrendi, et iram judicis gestantes in manibus decertabant saeviendo, quis possit fortior inveniri? Sed contra aderat Christus, qui militis sui membris indutus retundebat deintus quidquid impendebat foris carnifex furiosus. Agebant illi acriori pene tormenta, indignantes frustra se tantam irrogasse saevitiam, necnon reparatam fortius augebat et Dominus sua fortitudine sustinentiam. Mutabant illi recentiores insaniae crudeliores se carnifices, et ad unum de innocente homicidium faciendum tot demutatae parum fuerunt classes immites, nec ex alia parte Dominus desinebat perseverantiae suae in melius demutare constantiam. Non deficeret vis ponderosi supplicii, nisi virgarum jeberetur et postmodum laniatione disrumpi, ut quod vehemens illa contusio miserat in tumorem, posteriores plagae discissis artubus aperirent: quae sic totum corpus fecerant laniatum, ut unum vulnus fecissent tota laniamenta membrorum. Nec his tamen cessit, qui velut alienus sui corporis de omnibus triumphavit. Sic illic bellum gestum est inter corpus et poenas, inter sacrilegos et devotum, inter animi vires et laniantes, inter militem Christi et milites diaboli, inter patientem et judicem, et unus sufficit afflictus contra tantam dimicare suppliciorum hostiumque gloriosius multitudinem, ut in uno certamine non unam victoriam reportasset. Posset illic adipisci supremi cruciatus examen (in Corb. examine) qui cum triumpho mittit (in Corb. mitteretur) ad mortem, sed oportebat ut interim retardasset ad eum quem Christus illi delegarat comitem. Nam tunc illic illustris Isaac de luctamine sui socii non retinens gaudium, inter fraternos populos publica exultatione sancti Spiritus ferebatur, qui plenus coelesti constantia liberius proclamabat: Traditores (in Corb. traditoribus), venite, salvate vestrae unitatis insaniam (in Corb. satiate vestrae crudelitatis insaniam). Cujus ad vocem Proconsul furibundus auctorem clamoris instanter officium conturbabat inquirere.

Sed non deerant traditores qui milites praecessissent: ex quibus statim ministri ipsi sacrilegi de uno minime satiati, et alterum tradiderunt propriis manibus similiter victimari; ut patrum illorum mensura super (in Corb. per) illos manifestius posset (in Corb. possit) impleri. Continuo judex vehementer incensus, remoto illo, quem paulo ante torquebat, in hunc contorsit acrius quod furebat: quasi qui unam necdum digesserat, et alteram conciperet iracundiam. Repetebant iterum furiariam defatigati tortores, quorum lassa jam brachia faciebat sola crudelitas fortiora. Liciebat idemtidem classis illa carnivorum violentiam plumbatorum, et totas vires imponderans egestis nisibus gementi rabie grassabatur, quasi ipsa quod irrogaverat pateretur. Qualis fuerat sustinentia patientis, ubi gemebat grassatio saevientis! Sed nec in secundo permissus est diabolus superare, quia victoriam Christi quae fervebat fas non erat in aliquo posse succumbere. Denique sic rursus postquam plumbatis nihil valuere tormenta, similiter virgas admovit immanitas furiosa, ut in nullo dispari genere tolerantiae discreparent coelestes armigeri, et in nullo videretur hostis leniori supplicio mitigari.

Laniabatur Isaac, nomen scilicet victimae, virgis rumpentibus, patientiam sui nominis imitatus, et caesoribus iterum atque iterum repetitis, inconcussa permanebat devotio confitentis. Patuerant omnes compagines ruptis conjunctionibus madidatae; et quasi per tot vulnera exitum reperiret, vox illa videbatur confessionis praeconia resonare. Nemo enim putet pro levi castigatione plagas tunc fuisse virgarum, quae pro certo lanienam vicerant ungularum: adeo ab ipso judice ungulae fastiditae sunt. Jam non erant vulnera, sed secreta corporis denudata; nec ab ullo dici poterat caesus, qui madentibus frustis fuerat enervatus. Jam virgarum cesserant fasces, obtunderentur pene si tantos comminuerent bipennes aut falces. Jam truces ministri aegris ictibus victae feritatis hiatus languidos anhelabant, et adhuc esurientia membra mandendis ac devorandis poenis omnibus inhiabant. Tunc illic insultavit cruciatibus corpus, mens laeta saevientibus tot torquentibus unus et tortus ac judici judicatus nulla protinus mora sententiam retardavit, sed ambos judex pari sorte conjungens ad exilium religavit: quibus in carcerem trusis, Isaac statim martyrii consummavit effectum; et, quod plus est, semel omnes carceres et corpus dimisit et mundum, ne in aliquo visionis ejus revelatio falleretur. Sic enim cuncta per ordinem percurrit (in Corb. praecucurrit), ut et in ipsa revelatione propemodum quod passus ejus (in Corb. passurus) fuerat ante jam passus sit. Nam cum quietis sopore paululum teneretur, videbatur sibimet cum ministris imperatoris habere certamen, non aliunde scilicet, quam unde sustinuit passionem. Et hoc plane non fuerat aliud nisi devotionis indicium, ut quod vigilans desiderio retractabat etiam dormiens pateretur: ut quod Propheta de se professus est in eodem compleretur. Ego, inquit, dormio, et cor meum vigilat.

Vigilabat ergo devotio illa jam conamina virtutis exercens, et ministros (in Corb. conamine virtutes exercens, et ministris, etc.) nequitiae cum jussionibus regis constantius repellebat audacius repugnantes. Quos cum diuturno certamine superaret, ipsum quoque imperatorem respexit subito venientem: qui cum ad complendam jussionem ab eodem cogeretur, fortior refutabat sacrilegae jussionis imperium, et minantis (in Corb. minanti) saeva supplicia. Ipse quoque oculum se illi pariter eruturum frequenti comminatione terribilis promittebat. Cum his diu certationibus inter semetipsos ferocius dimicarent, non passus est tantum se differri victorem: sed injecta fortiter manu moram suae comminationis irrupit, et oculum violenter eliciens, viduata facie (in Corb. facies) sedem luminis evacuavit. De cujus victoria protinus juvenis mirae claritudinis visus est triumphare, et coronam subinde radiatam capiti ejus imponere: quibus radiis multae fratrum atque sororum facies ejus videbantur infixae, quam cum illi pro praemio traderet (in Corb. tradere) gaudens, adversarium quoque magnis exprobrationibus ludificabat irridens. Tunc hostis vehementi dolore compulsus jussit eum poenis saevientibus laniari, ut quasi poenam suam posset ulcisci. Sed ille jam victor cernebat se gestantium manibus ad superiora subduci, et volantem celerius ad coelorum sublimia sublevari: quo cum laetus ascenderet, senis cujusdam vociferantis audiebat vocem desuper dicentem: Vae tibi saeculum quia peristi. Hoc clamore ter iterato, visionis pervenit ad metam, et iteravit postmodum faciendo quod viderat.

Quid igitur hac visione manifestius? quid agi per diem posset expressius, quando in actibus digestus est visus? Nunc oppugnasse se contra ministros regis sic in nocte sibi soli conspexit, sicut per diem nobis postmodum demonstravit: sic lumen imperatori eruisse, sic eum habebat vincendo caecasse, sic praemia coronae sortitus est, sic et publice coronatus est; sic coronae radiis plurimos inhaerere viderat vultus, sicut passioni ejus universus populus fuerat excubaturus: sic volavit ad coelum, sicut propere meruit adipisci martyrium. Hoc solum plane de dictis ejus adhuc usque restitisse cognoscitur, quod mundo prophetavit interitum, quod cum, omnes siquidem scimus non fuisse mentitum, aliquis fortasse de fratribus expavescat, et Maximianum imparem dicat, quia prior confessus, superstes est modico tempore reservatus. Absit fratres ut dividantur, quia aequali praelio pugnaverunt; nam si per diversas horas venientes ad vineam Dominus de pacto mercedis aequavit, quomodo dispares judicat quos uno tempore laborantes invenit? Sed quod Isaac prior videtur excedere, inde magis eos dico Dominum comparasse: ut sicut ille huic confessionis incitamentum suggesserat, sic eum et hic provocaret pariter ad coronam. Ambos voluit Dominus sibimetipsos esse doctores, ut de vicissitudine documenti fecisset aequales; ne unus in omnibus antecederet, et unus in omnibus videretur se ipse sequentem. Nunc vero ambo se invicem praecesserunt, et ambo se invicem consecuti sunt.

Sed reclusis interim custodia carceris, navis scilicet ad exilium praeparatur. quod non humano consilio credo fuisse dispositum, quia claruit superna dignatione provisum. Ad hoc enim sic voluit eos Dominus sibimet unius diei dilatione concludi, ut secundum visum martyris sui faceret populorum excubationibus honorari, nam consummato Isaac perfecti martyrii notius cunctorum aures impleverat. Ad cujus corpus universa continuo fraternitas laetis cursibus properaverat, quibus cum sepultura corporis a carnificibus negaretur, excubias omnes, ne inhumatum corpus abjiceretur, cum magna exultatione tenuerunt, illic tota die cum nocte populi triumphantes, psalmis, hymnis, canticis in testimonium cunctis gloriose decantabant: et omnis aetas ac sexus interesse tantis gratulationibus ardenti cupiditate gaudebat. Quale fuit illud, fratres, quod Dominus suis martyribus ad honorem dignatus est procurare, ut XVIII kal. Sept. die sabbato ad instar Paschae permitteretur populus vigilias celebrare. Sic ergo peractus est dies, et nox ita consumpta est. Mox ubi dies alter exortus est, et exspectabatur proconsul qui de corporis humatione jussisset, quid forsitan concederet miser, quod negasse nec homicidis nec adulteris ullus judicum solet, nisi e contra traditorum saeva pernicies ad crudelitatis capienda consilia vigilaret! quorum suggestione proconsul tunc coactus populos a carcere jussit expelli, et vivum pariter cum defuncto, marinis fluctibus mergi, ne quasi permitteret eos dignitatem martyrum venerari.

Quam stulta crudelitas, quae corpora voluit nostris manibus abnegare, quasi venerationem nobis de mente posset auferre: aut si illi non sepelirentur in terra, non possent aliter regna intrare coelestia? Sed accessit illis ad felicitatis argumentum, ut et defuncti post terrena supplicia pro Christo marinis quoque vexationibus quaterentur, ne ullus locus remaneret in mundo, ubi non irriserant inimicum. Hoc illis ad cumulos triumphorum providerat Dominus, ut et in majori odio saeculi laborassent, et in defunctis corporibus posset sicut et in vivis exhibere virtutem. Veniunt ergo ad carcerem milites et triarii fustibus onerati, et via caedis populos repellentes, cunctos pene fecerant vulneratos. Tantum enim debuit martyrum dignitati concedi, ut pro sepultura eorum mererentur et alteri confiteri. Postea quam vix valuerunt universos excludere defunctum pariter et superstitem, ex utroque latere non par militum numerus deducebat. Delusit se nesciens immanitas vana, ut ipsa illis praebuisset obsequia, quibus negavit aliena. Jam littus accesserant maris, jam navis acceptos martyres vehebat ut mergeret. Ast ubi profundi aequoris altitudinem perniciter introivit, non segnius satellites Satanae celerabant jussa complere, devinctos scilicet funibus, et binas orcas arena confertas singulorum cervicibus pedibusque nectentes, intervallo non modico ab invicem separatos demergente pondere dimiserunt (in Corb. demerserunt). Quos sinu (in Corb. ut in se) pelagus projectos ut agnovit, continuo quasi flammis totum coelestibus ureretur, sacrosanctos artus tenere non potuit: sed convolutis deorsum desuper fluctibus, ad ejicienda corpora detrusas arenas funditus abradebat, et ab imo fundo ad superiora terga subvertens undis resilientibus removebat. Mergebantur scrutantes fluctus de summis cumulis ad inferiora rapienda vasto impetu descendentes ad fundum, et tempestivum mare de inferioribus repulsum cgesto potiori iterum citabatur parturiens membra sanctorum, donec impulsibus rapidis undarum turbo depressos artus excussit, et immensum pondus eliciens, corporibus raptis victor tandem fluctus evasit. Erigebantur proinde violentius cumuli solidatis aquarum montibus elevati, ut congeries conglobata securius onerosa membra subveheret, ne victa iterum laborassent, et sub adunatis undique molibus pelagi facta testudine pugnabat unda cum pondere, ne oneri violento valida maris terram contingeret aperire.

Sed adhuc restabat alterius laboris opus scilicet et conamen, ut intervallo infinito discretos, in unum celeri congregatione colligeret, ne alienum sacrilegium ejus negligentiae remaneret. Ducebant hinc aquae, hinc geminis cornibus volumina sinuantia, et pari sibimet coitione (in Corb. cohibitione), subvecta corpora cominus inhiabat (in Corb. communis inibat). Jam venientis occursus ex utraque cornuum breviare coeperat medium, et utraque per partes propinquante, conventu de intervalli longitudo decrescens venerat in angustum: cum semel utrique plenis spatiis exemptis tota intercapedo consumpta est, et redactis omnibus simul et undarum corporumque celebrata concordia est. Obsidebantur haec igitur a fratribus littora, quasi jam certius adventantes martyres ulla praecederet fama, et diebus noctihusque sollicite per momenta, defixis obtutibus sperabatur quod credebant quandoque de Dei solita virtute venturum. Cum subito post bis ternos dies templa Christi venire gandebant, et occurrentes cuncti, quomodo poterant, oculis exsultante alacritate pendebant (in Corb. pandebant): quorum extensis manibus optata membra eum tropaeis suis unda festinans velut in gaudium resonans tradidit, et compoti desiderio devota fraternitas cum amplexibus laetis accepit.

Sic beati martyres sepulturam debitam receperunt, et optatum reddiderunt fratribus obsequium, et frustrata Christus exhibuit consilia traditorum, ne aut insepulta tantorum corpora remanere permitteret, aut devotionem populi ex parte ulla fraudasset, aut nefandos vota crudelitatis implere (in Corb. nefandorum crudelitatem impleri) cum blasphemia sui nominis immotus aspiceret.

Lugeat nunc demensa saevitia perfidorum, quae dominicarum noluit recordari virtutum: non timuit eum posse de mari corpora liberare, quem novit ab inferis etiam animas posse eruere: aut si nihil aliud vel nec cetus qui evomisset acciperet, perdidit misera crudelitas quo credebat magnum se comperisse consilium, cui nec mare voluit ferre consensum. Male commendavit desideria sua, quae contra creatorem suum pelagus negare non potuit. Quid agit humana (in Corb. humiliando) jam rabies, ubi mare non persequitur martyres? quid agit sceleratorum feritas, saeva ubi maria revocant ad sepulturam? aut quales a persecutoribus judicantur, quos et ipsa elementa violare timuerunt? O beatae passionis memorabilis gloria, in qua dignatus est Christus tot exhibere magnalia! O felix exitus, qui talibus contigit, quem pro illorum meritis tantis virtutibus decoravit! in devotione constantia, in passione tolerantia, in morte victoria, miraculum in sepultura.

Ad vos nunc, fratres, cuncta jam redeunt, quae vos ad regna coelestia deduxerunt. Vos exempla ista compellunt, quae illos primo per vos ad has glorias compulerunt. Magistros vos illis confessionum frequentia crebris opinionibus fecerat, et ipsi nunc vobis de martyrio suggerunt. Similiter documenta vestra vos adhortantur quae alios adhortata sunt. Tendunt ad vos e coelo jam brachia, opperientes tempus quo vobis occurrant. Properate graviter, concurrite pertinaciter, exspectant vobiscum simul capere dignitatem. Eia agite, fratres, accelerate quantocius, ut et de vobis non aliter gaudeamus. Inveniat apud vos reditus noster unde glorietur, sicut et de his secessio nostra sortita est gaudia gloriarum. Sed euntes ad tropaea vestra veniamus: ut sicut vobis horum victorias nuntiavimus, sic postmodum vestras huc ad Carthaginem secuturis caeteris nuntiemus.

Explicit epistola beatissimi martyris Macrobi ad plebem Karthaginis de passione martyrum Isaac et Maximiani. Deo gratias, amen.

ANNO DOMINI 348 AUT 349. EX CONCILIO CARTHAGINENSI. Cum Gratus episcopus Carthaginensis in concilio una cum collegis suis consedisset, et qui ex diversis provinciis Africanis convenerunt . . . . . Idem Gratus episcopus dixit: Gratias Deo omnipotenti et Christo Jesu, qui dedit malis schismatibus finem, et respexit Ecclesiam suam, ut in ejus gremium erigeret universa membra dispersa, qui imperavit religiosissimo Constanti Imperatori, ut votum gereret unitatis, et mitteret ministros sancti operis famulos Dei Paulum et Macarium.

Ex Concilio Carthaginensi I. Gratus episcopus dixit: Gratias Deo omnipotenti et Christo Jesu, qui dedit malis schismatibus finem, et respexit Ecclesiam suam, ut in ejus gremium erigeret universa membra dispersa: qui imperavit religiosissimo Constanti imperatori, ut votum gereret unitatis, et mitteret ministros sancti operis famulos Dei Paulum et Macarium.

Ejusdem concilii sunt canones contra Donatistas duo: I, ut baptisma in Trinitate susceptum non iteretur; II, de martyrum sepulcris et honorificentia.

Ad Donatistas pertinent duo hujus concilii Canones sequentes. I.

Ergo, si vobis placet, consideremus primum titulum rebaptizationis. Unde sanctitatem vestram postulo, ut mentis vestrae placita producatis ad descendentem in aquam, et interrogatum in Trinitate secundum Evangelii fidem et Apostolorum doctrinam, et confessum bonam conscientiam in Deum, de resurrectione Jesu Christi, si liceat iterum interrogari in eadem fide, et in aqua iterum intingi. Universi episcopi dixerunt. Absit, absit. Illicitas esse sancimus rebaptizationes, et satis esse alienum a sincera fide et catholica disciplina. Gratus episcopus dixit: Magna beatitudo a Deo patre per Dominum Christum concessa est tempore nostro, ut liceat religiosis mentibus insinuare ecclesiasticam disciplinam, ut auditores percipientes regulam rectam et Deo placentem, praemia meritorum bonorum percipiant, ut in ipsis Deus in omnibus et pro omnibus honoretur. Discussus est titulus necessarius rebaptizationis, in quo plus schismatis rabies delitescebat, et habita moderatione, legis vigor et auctoritas fidei custodita est. Illud sane sapientissimis vestris sensibus insinuare contendo, licet vestra prudentia sit instructa et a Deo docta, et mereatur in pace et unitate consequi desuper munera larga; tamen et ego unus ex vobis, et qui parem vobiscum sollicitudinem gero, propter Ecclesiasticum ordinem illud insinuare curabo.

II.

Martyrum dignitatem nemo profanus infamet, neque ad passiva corpora, quae sepulturae tantum propter misericordiam ecclesiasticam, commendari mandatum est, redigat, ut aut insania praecipitatos, aut aliquo tali pacto, aut alia ratione peccati disjunctos, non ratione vel tempore competenti, quo martyria celebrentur, martyrum nomine appellet. At si quis ad injuriam martyrum, claritati eorum adjungat infamiam, placet eos, si laici sint, ad poenitentiam redigi: si autem sunt clerici, post commonitionem, et post cognitionem, honore privari. Universi dixerunt: Recte statuit sanctitas vestra. Hoc et singulis conciliis statutum est.

De indulgentia et arbitrii libertate Donatistis concessa a Constantino. In indice Collat. 3, cap. 544, legitur: Prosecutio Donatistarum, qua principi Constantino libellum asserunt proprios dedisse majores, et eo principem motum agendi eis dedisse licentiam. Ibid., c. 549: Recitatur epistola Constantini ad vicarium Verinum destinata, qua libertatem agendi tribuit Donatistis. Ibid., c. 550: Prosecutio catholicorum, quae dicit pro se magis epistolam facere Constantini, quia non de Caeciliano aliquid judicatum est, sed furori suo ipsi permissi sunt. Ibid., c. 552: Donatistae petunt ut judex (Marcellinus) de permissa sibi a Constantino arbitrii libertate pronuntiet. Augustinus in lib. post Collat., n. 56, testatur has ad Valerium seu Verinum vicarium de illorum exsilio soluto, et eorum furore Deo vindici dimittendo litteras datas Crispo et Constantino iterum consulibus, tertio nonas maias, id est, post quartum annum et mensem fere sextum, elapsum a tempore rescripti Eumalio directi. Confer Breviculum Collat. 3, n. 40, et epist. 141, n. 9.

De Pauli et Macarii persecutione quam injusta Donatistarum expostulatio. Ab operariis unitatis multa quidem aspere gesta sunt: sed ea quid imputatis Leontio, Macario, vel Taurino? Imputate majoribus vestris, etc., illis primo qui populum Dei diviserunt, et basilicas fecerunt non necessarias. Deinde, Donato Carthaginis, qui provocavit ut unitas proximo tempore fieri tentaretur. Tertio, Donato Bagaiensi, qui insanam collegerat multitudinem, a qua ne Macarius violentiam pateretur, ad se et ad ea quae ferebat tutanda, armati militis postulavit auxilium. Venerunt tunc cum pharetris armigeri; repleta est unaquaeque civitas vociferantium: nuntiata unitate fugistis omnes, etc. Fugerunt igitur omnes episcopi cum clericis suis, aliqui sunt mortui: qui fortiores erant, capti et longe relegati sunt. Et tamen horum omnium nihil actum est cum voto nostro, nihil cum consilio, nihil cum conscientia, nihil cum opere, etc.

Quis negare potest rem, cui tota Carthago principaliter testis est, imperatorem Constantem Paulum et Macarium primitus non ad faciendam unitatem misisse, sed cum eleemosynis, quibus sublevata per Ecclesias singulas posset respirare, vestiri, pasci, gaudere paupertas? Qui cum ad Donatum patrem tuum venirent, et quare venerant indicarent, ille solito furore succensus in haec verba prorupit: Quid est imperatori cum Ecclesia? Et de fonte levitatis suae multa maledicta effudit: non minus quam et in Gregorium aliquando, ad quem sic scribere minime dubitavit, Gregori, macula senalus, dedecus praefectorum, et caetera talia. Cui Donato Praefectus patientia episcopali rescripsit, etc. Miserat enim (Imperator) ornamenta domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, nihil Donato. Cur ergo insanivit? cur iratus est? cur quod missum fuerat repudiavit? Et cum illi qui missi fuerant dicerent se ire per provincias singulas, et accipere volentibus se daturos; ille dixit, ubique se litteras praemisisse, ne id quod allatum fuerat, pauperibus alicubi dispensaretur, etc.

Veniebant Paulus et Macarius, qui pauperes ubique dispungerent, et ad unitatem singulos hortarentur. Et cum ad Bagaiensem civitatem proximarent, tunc alter Donatus, ut supra diximus, ejusdem civitatis episcopus, impedimentum unitati et obicem venientibus supra memoratis opponere cupiens, praecones per vicina loca et per omnes nundinas misit, Circumcelliones Agonesticos nuncupans, ad praedictum locum ut concurrerent invitavit. Et eorum illo tempore concursus est flagitatus, quorum dementia paulo ante ab ipsis episcopis impie videbatur esse succensa. Nam cum hujusmodi hominum genus ante unitatem per loca singula vagaretur, cum Maxido et Fasir, ab ipsis insanientibus sanctorum duces appellarentur, nulli licuit securum esse in possessionibus suis: debitorum chirographa amiserant vires, nullus creditor illo tempore exigendi habuit potestatem. Terrebantur omnes litteris eorum, qui se sanctorum duces fuisse jactitabant, etc. Unde cum a vestrae partis episcopis invidia tunc fieret, Taurino illo tempore comiti scripsisse dicuntur, hujusmodi homines in Ecclesia corrigi non posse mandaverunt, ut a supra memorato comite acciperent disciplinam. Tunc Taurinus ad eorum epistolas ire militem jussit armatum per nundinas, ubi Circumcellionum furor vagari consueverat. In loco Octavensi occisi sunt plurimi, detruncati sunt multi. Quorum corpora usque in hodiernum per dealbatas aras aut mensas potuerunt numerari. Ex quorum numero cum aliqui in basilicis sepeliri coepissent, Clarius presbyter in loco Subbulensi ab episcopo suo coactus est ut insepultam faceret sepulturam. Unde proditum est, mandatum fuisse fieri quod factum est, quando nec sepultura in domo Dei exhiberi concessa est. Eorum postea convaluerat multitudo. Sic invenit Donatus Bagaiensis unde contra Macarium furiosam conduceret turbam. Ex ipso genere fuerunt, qui sibi percussores sub cupiditate falsi martyrii in suam perniciem conducebant: inde etiam illi qui ex altorum montium cacuminibus viles animas projicientes se praecipites dabant. Ecce quali ex numero sibi episcopus alter Donatus cohortes effecerat. Hoc metu deterriti illi qui thesauros ferebant, quos pauperibus erogarent, invenerunt in tanta necessitate consilium, ut a Silvestro comite armatum militem postularent; non per quem vim alicui facerent, sed ut vim a Donato supra memorato episcopo dispositam prohiberent, etc.

Querclam per ordinem deponitis, sub Leontio, sub Ursacio injuriatos esse quam plurimos, sub Paulo et Macario aliquos necatos, a sequentibus eorum nescio quos ad tempus esse proscriptos. Quid hoc ad nos? quid ad Ecclesiam catholicam? Quidquid objicitis, vos fecistis, qui pacem a Deo commendatam noluistis libenter excipere, etc. Aliqui accusandam aut fugiendam aestimant unitatem, quod Marculus et Donatus dicantur occisi vel mortui: quasi omnino in vindicta Dei nullus mereatur occidi, etc. Legimus enim in Ezechiele propheta parietem dealbatum, cui Deus comminatus est tempestatem, pluviam, et lapides petrobulos, et accusationes (Ezech. XIII, 13), etc. Et istae quatuor res non poterant uno tempore fieri. Fuit primo tempestas sub Ursacio: agitatus est paries, sed non cecidit, ut haberet pluvia ubi operaretur. Secuta est pluvia sub Gregorio: udatus est paries, sed non maduit, ut haberent lapides ubi operarentur. Post pluviam secuti sunt lapides sub operariis unitatis: dispersus est paries, sed fundamentis suis se iterum reparavit. Jam tria peracta sunt, etc.

FRAGMENTUM EPISTOLAE MACROBII DONATISTAE, De passione Maximiani et Isaac Donastitarum, ad plebem Carthaginensem. ( Ex Mabillon., Vetera Analecta, p. 185.) . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tamen cessit, qui velut alienus sui corporis de omnibus triumphavit. Sic illic bellum gestum est inter corpus et poenas, inter sacrilegos et devotum, inter animi vires et laniantes, inter militem Christi et militem diaboli, inter patientem et judicem, et unus sufficit afflictus contra tantam dimicare suppliciorum hostiumque gloriosius multitudinem, ut in uno certamine non unam victoriam reportasset. Posset illic adipisci supremi cruciatus examen qui cum triumpho mittit ad mortem, sed oportebat ut interim retardasset ad eum quem Christus illi delegarat comitem. Nam tunc illic illustris ISAAC de luctamine sui socii non retinens gaudium, inter fraternos populos publica exultatione sancti Spiritus ferebatur, qui plenus coelesti constantia liberius proclamabat: Traditores, Venite, salvate vestrae unitatis insaniam. Cujus ad vocem Proconsul furibundus auctorem clamoris instanter Officium conturbabat inquirere. Sed non deerant Traditores qui milites praecessissent: ex quibus statim ministri ipsi sacrilegi de uno minime satiati, et alterum tradiderunt propriis manibus similiter victimari; ut Patrum illorum mensura super illos manifestius posset impleri. Continuo judex vehementer incensus, remoto illo, quem paulo ante torquebat, in hunc contorsit acrius quod furebat, quasi qui unam necdum digesserat, et alteram conciperet iracundiam. Repetebant iterum furiariam defatigati tortores, quorum lassa jam brachia faciebat sola crudelitas fortiora. Liciebat idemtidem classis illa carnivorum violentiam plumbatarum, et totus vires imponderans egestis nisibus gementi rabie grassabatur, quasi ipsa quod inrogaverat pateretur. Qualis fuerat sustinentia patientis, ubi gemebat grassatio saevientis! Sed nec in secundo permissus est diabolus superare, quia victoriam Christi quae fervebat fas non erat in aliquo posse succumbere. Denique sic rursus postquam plumbatis nihil valuere, tormenta similiter admovit immanitas furiosa, ut in nullo dispari genere tolerantiae discreparent coelestes armigeri, et in nullo videretur hostis leniori supplicio mitigari.

Laniabatur Isaac, nomen scillcet victimae, virgis rumpentibus, patientiam sui nominis imitatus, et caesoribus iterum atque iterum repetitis, inconcussa permanebat devotio confitentis. Patuerant omnes compagines ruptis conjunctionibus madidatae; et quasi per tot vulnera exitum reperiret, vox illa videbatur confessionis praeconia resonare. Nemo enim putet pro levi castigatione plagas tunc fuisse virgarum, quae pro certo lanienam vicerant ungularum. adeo ab ipso judice ungulae fastiditae sunt. Jam non erant vulnera, sed secreta corporis denudata; nec ab ullo dici poterat caesus, qui madentibus frustis fuerat enervatus. Jam virgarum cesserant fasces, obtunderentur pene si tantos comminuerent bipennes aut falces. Jam truces ministri aegris ductibus victae feritatis hiatus languidos anhelabant, et adhuc esurientia membra mandendis ac devorandis poenis omnibus inhiabant. Tunc illic insultavit cruciatibus corpus, mens laeta saevientibus tot torquentibus unus et tortus ac judici judicatus nulla protinus mora sententiam retardavit, sed ambos judex pari sorte conjungens ad exilium religavit: quibus in carcerem trusis, Isaac statim martyrii consummavit effectum; et, quod plus est, semel omnes carceres et corpus dimisit et mundum, ne in aliquo visionis ejus revelatio falleretur. Sic enim cuncta per ordinem percucurrit, ut et in ipsa revelatione propemodum quod passus ejus fuerat ante jam passus sit. Nam cum quietis sopore paululum teneretur; videbatur sibimet cum ministris imperatoris habere certamen, non aliunde scilicet, quam unde sustinuit passionem. Et hoc plane non fuerat aliud nisi devotionis indicium, ut quod vigilans desiderio rectratabat etiam dormiens patoretur, ut quod propheta de se professus est in eodem compleretur. Ego, inquit, dormio, et cor meum vigilat.

Vigilabat ergo devotio illa jam conamina virtutis exercens, ministros nequitiae cum jussionibus regis constantius repellebat audacius repugnantes. Quos cum diuturno certamine superaret, ipsum quoque imperatorem respexit subito venientem: qui cum ad complendam jussionem ab eodem cogeretur, fortior refutabat sacrilegae jussionis imperium, et minantis saeva supplicia. Ipse quoque oculum se illi pariter eruturum frequenti comminatione terribilis promittebat. Cum his diu certationibus inter semetipsos ferocius dimicarent, non passus est tantum se differri victorem: sed injecta fortiter manu moram suae comminationis irrupit, et oculum violenter eliciens, viduata facie sedem luminis evacuavit. De cujus victoria protinus juvenis mirae claritudinis visus est triumphare, et coronam subinde radiatam capiti ejus imponere: quibus radiis multae fratrum atque sororum facies ejus videbantur infixae, quam cum illi pro praemio traderet gaudens, adversarium quoque magnis exprobrationibus ludificabat irridens. Tunc hostis vehementi dolore compulsus jussit eum poenis saevientibus laniari, ut quasi poenam suam posset ulcisci. Sed ille jam victor cernebat se gestantium manibus ad superiora subduci, et volantem celerius ad coelorum sublimia sublevari: quo cum laetus ascenderet, senis cujusdam vociferantis audiebat vocem desuper dicentem: Vae tibi, saecule, quia peristi. Hoc clamore ter iterato, visionis pervenit ad metam, et iteravit postmodum faciendo quod viderat.

Quid igitur hac visione manifestius? quid agi per dies posset expressius, quando in aclibus digestus est visus? Nunc oppugnasse se contra ministros Regis sic in nocte sibi soli conspexit, sicut per diem nobis postmodum demonstravit: sic lumen imperatoris eruisse, sic cum habebat vincendo caecasse, sic praemia coronae sortitus est, sic et publice coronatus est; sic coronae radiis plurimos inhaerere viderat vultus, sicut passioni ejus universus populus fuerat excubaturus: sic volavit ad coelum, sicut propere meruit adipisci martyrium. Hoc solum plane de dictis ejus adhuc usque restitisse cognoscitur, quod mundo prophetavit interitum, quod eum, omnes siquidem scimus non fuisse mentitum, aliquis fortasse de fratribus expavescat, et MAXIMIANUM imparem dicat, quia prior confessus, superstes est modico tempore reservatus. Absit fratres videantur, quia aequali praelio pugnaverunt, nam si per diversas horas venientes ad vineam Dominus de pacto mercedis aequavit, quomodo dispares judicat quas uno tempore laborantes invenit. Sed quod Isaac prior videtur excedere, inde magis eos dico Dominum comparasse: ut sicut ille huic confessionis incitamento suggesserat, sic eum et hic provocaret pariter ad coronam. Ambos voluit Dominus sibimetipsos esse Doctores, ut de vicissitudine documenti fecisset aequales; ne unus in omnibus antecederet, et unus in omnibus videretur se ipse sequentem. Nunc vero ambo se invicem praecesserunt, et ambo se invicem consecuti sunt.

Sed reclusis interim custodiis carceris, navis scilicet ad exilium praeparatur, quod non humano consilio credo fuisse dispositum, quia claruit superna dignatione provisum. Ad hoc enim si voluit eos Dominus sibimet unius diei dilatione concludi, ut secundum visum martyris sui faceret populorum excubationibus honorari, non consummato Isaac perfecti martyrii nuntius cunctorum aures impleverat. Ad cujus corpus universa continuo fraternitas laetis cursibus properaverat, quibus cum sepultura corporis a carnificibus negaretur, excubias omnes, ne inhumatum corpus abjiceretur, cum magna exultatione tenuerunt, illic tota die cum nocte populi triumphantes, psalmis, hymnis, canticis in testimonium cunctis gloriae Domini decantabant: et omnis aetas ac sexus interesse tantis gratulationibus ardenti cupiditate gaudebant. Quale fuit istud, fratres, quod Dominus suis martyribus ad honorem dignatus est procurare, ut XVIII Kalend. Septembris die sabbato ad instar Paschae permitteretur populus vigilias celebrare. Sic ergo peractus est dies, et nox ita consumpta est. Mox ubi dies alter exortus est, exspectabatur proconsul quid de corporis humatione jussisset, quid forsitan concederet miser, quod negasse nec homicidis nec adulteris ullus judicum solet, nisi e contra traditorum saeva pernicies ad crudelitatis capienda consilia vigilarent! quorum suggestione proconsul tunc coactus protinus a carcere jussit expelli vivum pariter cum defuncto, et marinis fluctibus mergi, ne quasi permitteret eos dignitatem Martyrum venerari.

Quam stulta crudelitas, quae corpora volvit nostris manibus abnegare, quasi venerationem nobis de mente posset auferre: aut si illi non sepelirentur in terra, non possent aliter regna intrare coelestia? Sed accessit illis ad felicitatis augmentum, ut et defuncti post terrena supplicia pro Christo marinis quoque vexationibus quaterentur, ne ullus locus remaneret in mundo, ubi non irriserant inimicum. Hoc illis ad cumulos triumphorum providerat Dominus, ut et in majori odio saeculi laborassent, et in defunctis corporibus posset sicut et in vivis exhibere virtutem. Venerant ergo ad carcerem militum cuncti et trivarii fustibus onerati, et via caedis populos repellentes, cunctos pene fecerant vulneratos. Tantum enim debuit Martyrum dignitati concedi, ut pro sepultura eorum mererentur et alteri confiteri. Postea quia vix valuerunt universos excludere defunctum pariter et superstitem, ex utroque latere non paris militum numerus deducebat. Delusit se nescius immanitas vana, ut ipsa illis praebuisset obsequia, quibus negavit aliena. Jam littus accesserat maris, jam navis acceptos martyres vehebat ut mergeret. Ast ubi profundi aequoris altitudinem perniciter introivit, non segnius satellites Satanae celerabant jussa complere, devinctos scilicet funibus, et binas orcas arena contectas singulorum cervicibus pedibusque nectentes, intervallo non modico ab invicem separatos demergente pondere dimiserunt. Quos sinu pelagus projectos ut agnovit, continuo quasi flammis totum coelestibus ureretur, sacrosanctos artus tenere non potuit: sed convolutis deorsum desuper fluctibus, ad ejicienda corpora detrusas arenas funditus abradebat, et ab imo fundo ad superiora terga subvertens undis resilientibus removebat. Mergebantur scrutantes fluctus de summis cumulis ad inferiora rapienda vasto impetu descendentes ad fundum, et tempestivum mare de inferioribus repulsum egesto potiori iterum citabatur parturiens membra sanctorum, donec impulsibus rapidis undarum turbo depressos artus excussit, et immensum pondus eliciens, corporibus raptis victor tandem fluctus evasit. Erigebantur proinde violentius cumuli solidatis aquarum montibus elevati, ut congeries conglobata securius onerosa membra subveheret, ne victa iterum laborassent, et sub adunatis undique molibus pelagi facta testudine pugnabat unda cum pondere; ne oneri violento valida maris terga contigere aperiret.

Sed adhuc restabat alterius laboris opus scilicet et conamen, ut intervallo infinito discretos, in quo quinquies unum celeri congregatione colligeret, ne alienum sacrilegium ejus negligentiae remaneret. Ducebant hinc aquae, hinc geminis cornibus volumina sinuantia, et pari sibimet coitione subvecta corpora quominus inhiabat. Jam venientis occursus ex utraque cornuum brevi aequiperant medium, et utraque per partes propinquante conventu intervalli longitudo decrescens venerat in angustum: cum semel utrique plenus spatiis exemptis tota intercapedo consumpta est, et redactis omnibus simul et undarum corporumque celebrata concordia est. Obsidebantur haec igitur a fratribus littora, quasi jam certius adventantes Martyres ulla praecederet fama, et diebus noctibusque sollicite praemonita, defixis oppantibus sperabatur quod credebant quandoque de Dei solita virtute venturum. Cum subito post bis ternos dies ad exemplum umere scilicet geminatum templa Christi venire gaudebant, et occurrentes cuncti, quomodo poterant, oculis exsultante alacritate pendebant: quorum extensis manibus optata membra cum tropaeis suis unda festinans velut in gaudium resonans tradidit, et compoti desiderio devota fraternitas cum amplexibus laetis accepit.

Sic beati Martyres sepulturam debitam receperunt, et optatum reddiderunt fratribus obsequium, et frustrata Christus exhibuit consilia Traditorum, ne aut insepulta tantorum corpora remanere permitteret, aut devotionem populi ex parte ulla fraudasset, aut nefandos vota crudelitatis implere cum blasphemia sui nominis immotus aspiceret.

Lugeat nunc demensa saevitia perfidorum, quae Dominicarum noluit recordari virtutum: non timuit eum posse de mare corpora liberare, quem novit ab inferis etiam animas posse eruere: aut si nihil aliud vel nec cetus qui se vomisset acciperet, perdidit misera crudelitas quo credebat magnum se comperisse consilium, cui nec mare voluit ferre consensum. Male commendavit desideria sua, quae contra creatorem suum pelagus negare non potuit. Quid agit humana jam rabies, ubi mare non persequitur mortes? Quid agit sceleratorum feritas, saeva ubi maria revocant ad sepulturam? aut quales a persecutoribus judicantur, quos et ipsa elementa violare timuerunt? o beatae passienis memorabilis gloria, in qua dignatus est Christus tot exhibere magnalia! o felix exitus, qui talibus contigit, quem pro illorum meritis tantis virtutibus decoravit! In devotione constantia, in passione tolerantia, in morte victoria, magnalibus in sepultura.

Ad vos nunc, fratres, cuncta jam redeunt, quae vos ad regna coelestia deduxerunt. Vos exempla ista compellunt, quae illos primo per vos ad has glorias compulerunt. Magistros vos illis confessionum frequentia crebris opinionibus fecerat, et ipsi nunc vobis de martyrio suggerunt. Similiter documenta vestra vos adhortantur quae alios adhortata sunt. Tendunt ad vos e coelo jam bracchia, operientes tempus quo vobis occurrant. Properate naviter, concurrite pertitinaciter: exspectant vobiscum simul capere dignitatem. Eia, agite, fratres, accelerate quantocius, ut et de vobis non aliter gaudeamus. Inveniat apud vos reditus noster unde glorietur, sicut et de his secessio nostra sortita est gaudia gloriarum. Sed euntes ad tropaea vestra veniamus: ut sicut vobis horum victorias nuntiavimus, sic postmodum vestras huc ad Carthaginem secuturis caeteris nuntiemus.

Explicit epistola beatissimi Martyris Macrobi ad plebem Carthaginis de passione Martyrum Isaac et Maximiani. Deo gratias, amen.