Migne Patrologia Latina Tomus 11
AucVar.MoVeAdH 11 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ANNO DOMINI 362.
I. RESCRIPTUM JULIANI IMPERATORIS IN GRATIAM DONATISTARUM.( Ex Augustino l. II contr. litt. Petil. cap. XCVII. )
Hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano et caeteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis quae adversus eos sine rescripto perperam gesta sunt in antiquum statum cuncta revocentur.
In libello supplici cujus auctor Pontius aiebant Juliano, quod apud eum sola justitia locum haberet.
202 ANNO DOMINI 373. II. VALENTINIANI SENIORIS IN REBAPTIZANTES CONSTITUTIO.( Ex Cod. Theod. lib. XVI, Tit. VI. Ne sanctum baptisma iteretur. L. I.) Imp. Valentinianus et Valens AA. ad Julianum Proc. Africae.
Antistitem, qui sanctitatem baptismi illicita usurpatione geminaverit, et contra instituta omnium eam gratiam iterando contaminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. Dat. X Kal. Mart. Trev. Valentiniano et Valente IV AA. Coss.
203 ANNO DOMINI 377. III. IMPERATORIS GRATIANI CONSTITUTIO IN REBAPTIZANTES.( Ex Cod. Theod. Lib. XVI, Tit. VI. Ne sanctum baptisma iteretur. L. 2.) Impp. VALENS, GRATIANUS et VALENTINIANUS AAA. ad Flavianum Vicarium Africae.
Eorum condemnamus errorem qui apostolorum praecepa calcantes, Christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. Eos igitur auctoritas tua erroribus miseris jubebit absistere, Ecclesiis quas contra fidem retinent, restitutis Catholicae. Eorum quippe institutiones sequendae sunt, qui Apostolicam fidem sine intermutatione baptismatis probaverunt. Nihil enim aliud praecipi volumus, quam quod Evangeliorum et apostolorum fides et traditio incorrupta servavit: sicut et lege divali parentum nostrorum, Constantini, Constantii, Valentiniani, decreta sunt. Sed plerique expulsi de Ecclesiis, occulto tamen furore grassantur, loca magna domorum seu fundorum illicite frequentantes: quos fiscalis publicatio comprehendet, si piaculari doctrinae secreta praebuerint: nihil ut ab eo tenore sanctio nostra diminuat, qui dato dudum ad Nitentium praecepto fuerat constitutus. Quod si errorem suum diligunt, suis malis domesticoque secreto, soli tamen, foveant viros impiae disciplinae. Dat. XVI kal. Nov. CP. Gratiano A. IV et Merobaude Coss.
ANNO DOMINI 393. IV. DECRETUM HIPPONENSIS CONCILII DE DONATISTIS CLERICIS IN NUMERO LAICORUM RECIPIENDIS,
Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397.
Placuit etiam, ut quia in praecedentibus conciliis statutum est, ne quis Donatistarum cum honore suo recipiatur a nobis, sed in numero laicorum, propter salutem quae nulli deneganda est (tantum autem inopiae clericorum ordinandorum in Africa patiuntur Ecclesiae, ut quaedam loca omnino deserta sint), servetur quidem in istis, quod jam antea creditum (al. traditum) est: sed exceptis his, quos aut non rebaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem Catholicam transire voluerint. Sic enim scriptum est, quod duobus si convenerit Christianis, quidquid petierint impetrabunt (Matth. XVIII). Non oportet dubitari, quod remoto scandalo dissensionis universae plebis, invitatae pacis compensatione et sacrificio charitatis aboleantur, quae majorum suorum auctoritatem sequentes, repetitione baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari priusquam exinde transmarina Ecclesia consulatur.
205 ANNO DOMINI 393. V. EPISTOLA CABARSUSSITANI CONCILII A DONATISTIS MAXIMIANENSIBUS HABITI Contra Primianum Donatistam Carthaginensem.( Edita ex Augustino in Psalm. XXXVI.)
Sanctissimis Fratribus atque Collegis, per universam Africam, hoc est, per Provinciam Proconsularem, Numidiam, Mauritaniam, Byzacenam et Tripolin constitutis, sed et Presbyteris, diaconis, et universis plebibus, in veritate Evangelii nobiscum militantibus, Victorinus, Fortunatus, et Victorianus, Migginus, Saturninus, Constantius, Candorius, Innocentius, Cresconius, Florentius, Salvius, alius Salvius, Donatus, Geminius, Praetextatus (Assuritanus episcopus), Maximianus, Theodorus, Annastasius, Donatianus, Donatus, alter Donatus, Pomponius, Pancratius, Januarius, Secundinus, Paschasius, Cresconius, Rogatianus, alius Maximianus, Benenatus, Gaianus, Victorinus, Guntasius, Quintasius, Felicianus, Salvius, Migginus, Proculus, Latinus et caeteri qui in Concilio apud Cabarsussi fuimus, in Domino aeternam salutem.
Nemo est qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus Domini, non propriae voluntatis, sed divinae legis impulsu, tam in reos sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, jure ab eis ac merito submovere. Non levi enim periculo subjacebit, quisquis aut reo pepercerit, aut innocentem conficere pertentarit: maxime cum scriptum sit: innocentem et justum non occides: et purgatione non purgabis reum.
Hoc igitur edicto legis admoniti, necesse nos fuerat Primiani causam, quem plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae episcopum fuerat in ovile Dei sortita, seniorum litteris ejusdem Ecclesiae postulantibus, audire atque discutere sub eo, ut explanatis omnibus aut innocentem, quod optabile fuerat purgaremus, aut nocentem certe ostenderemus suis meritis esse damnatum. Optatissimum enim nobis fuit, ut plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae, eo se laeteretur episcopo sublimatam, qui in omnia sanctus, et in nullo reprehensibilis haberetur. Propterea utique talem esse oportet Domini sacerdotem, ut quod populus pro se apud Deum non valuerit, ipse pro populo mereatur quod poposcerit impetrare: quia scriptum est: si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos: si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo?
Scandala igitur Primiani, et ipsius nequitia singularis, sic in se coeleste judicium provocavit, ut horum criminum auctorem necesse esset penitus amputare: qui recens ordinatus, presbyteros supradictae plebis ad conjurationem impiae conspirationis impellens, hoc ab eis velut precario jure postulavit, ut ad damnandos quatuor diaconos, viros egregios, ac singularibus meritis approbatos, Maximianum scilicet, Rogatianum, Donatum, itemque Salgamium, consentirent, et incunctanter ei promitterent accommodare consensum.
Cujus illi mala praesumptione stupefacti cum rem silentio refellissent, per se cogitatum scelus non dubitavit implere, usque adeo ut in Maximianum diaconum, virum, sicut omnibus notum est, innocentem, sine causa, sine accusatore, sine teste, absentem ac lecto cubantem, sententiam putaret esse promendam: qui jampridem clericos non dissimili furore damnarat.
Nam cum incestos, contra legem decretaque omnium sacerdotum, communioni sanctae adjungeret: cumque obsistente maxima parte plebis, etiam seniorum nobilissimorum litteris conveniretur, ut per se corrigeret quod admiserat; sua temeritate possessus, emendare contempsit. His itaque permoti seniores Ecclesiae supradictae, ad universum chorum litteras legatosque miserunt, quibus non sine lacrymis deprecati sunt, ut ad se ferventius veniremus; quo perpenso libramine intentationibus exploratis, existimatio Ecclesiae purgaretur.
Ad hanc proinde, cum secundum memoratorum litteras veniremus; nota sua ille ratione fervescens, adventum nostrum penitus declinavit. Qui usquequaque rebelli animo recalcitrans in malo permansit, ut, conducta multitudine perditorum, atque impetratis officialibus, basilicarum januas obsedissent, qui ingrediendi nobis atque agendi solemnia interdicerent facultatem. Haec si episcopum convenit facere, si Christianis licet admittere, si hoc Evangelia protestantur; probet aut judicet quisquis amator aut assertor est veritatis. Hoc enim nobis inflixit frater aliquando proprius, quod nunquam faceret alienus.
Decrevimus omnes sacerdotes Dei, praesente Spiritu sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super vivos episcopos, alios subrogarit: quod incestos cum sanctorum communione miscuerit: quod presbyteros ad conjurationem ineundam constringere pertentarit: quod Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum aegrotantibus baptismo succurrisset: quod communionem Demetrio presbytero denegarit, ut cogeret filium abdicare: quod idem presbyter objurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset: quod supradictus Primianus multitudinem miserit, quae Christianorum domos everteret: quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et postea ab ejus satellitibus lapidati: quod in basilica eaesi sint seniores, quod indigne ferrent Claudianistas ad communionem admitti: quod innocentes clericos putaverit esse condemnandos: quod se 206 nobis audiendum noluerit exhibere, cum basilicarum fores ne ingrederemur, multitudine et officio intercluserit: quod legatos a nobis ad se missos injuriose rejecerit: quod loca multa vi primo, dehinc auctoritate judiciaria usurpaverit: praeter alia illicita ejus admissa, quae pro honestate styli nostri siluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse damnatum: ne eo palpato, Dei Ecclesia aut contagione, aut aliquo crimine maculetur. Quod id ipsum Paulus apostolus exhortatur et admonet: Praecepimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut discedatis ab omni fratre inordinate ambulante: atque adeo non immemores puritatis Ecclesiae, conducibile existimavimus, omnes sanctos consacerdotes et omnes clericos, et omnes populos qui se Christianos meminerunt, hac nostra tractoria commonere, ut omnes ejus communionem, utpote damnati, diligenti cura horreant. Ipse enim de suo interitu rationem reddet, qui hoc nostrum decretum non audiendo tentaverit violare.
Placuit sane nobis et Spiritui sancto, quod tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ut quicumque consacerdotum vel clericorum suae salutis immemores, a die damnationis supradicti Primiani, id est a die VIII kalendarum Juliarum, usque ad diem VIII kalendarum Januariarum, minus a Primiani damnati communione recesserint, tali sententia constringantur. Laici quoque nisi se a supra dicto die damnationis illius, intra diem Paschae futurae ab ejus consortio separaverint, non posse quemquam nisi per poenitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiae reformari.
Victorinus Munacianensis episcopus subscripsi. Fortunatus Dionysianensis episcopus subscripsi. Victorianus Carcabianensis episcopus subscripsi. Florentius ab Adrumeto episcopus subscripsi. Migginus ab Elephantaria episcopus subscripsi. Innocentius Thebaltensis episcopus subscripsi. Miggin pro collega meo Salvio Membressitano episcope subscripsi. Salvius Ausafensis episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus subscripsi. Gemelius a Tambeis episcopus subscripsi. Praetextatus Assuritanus episcopus subscripsi. Maximianus Stabatensis episcopus subscripsi. Datianus Camicetensis episcopus subscripsi. Donatus Fiscianensis episcopus subscripsi. Theodorus Usulensis episcopus subscripsi. Victorianus jubente collega Agnosio episcopo subscripsi. Donatus Cebrisetanus episcopus subscripsi. Natalicus Thelensis episcopus subscripsi, Pomponius Macrianensis episcopus subscripsi, Pancratius Balianensis episcopus subscripsi. Januarius Aquenensis episcopus subscripsi. Secundus Jocundianensis episcopus subscripsi. Pascasius a Vico Augusti episcopus subscripsi. Cresconius Tacianensis episcopus subscripsi. Rogatianus episcopus subscripsi. Maximianus Erumminensis episcopus subscripsi. Benenatus Tugutianensis episcopus subscripsi. Ritanus episcopus subscripsi. Gaianus Tigualensis episcopus subscripsi. Victorinus Leptimagnensis episcopus subscripsi. Guntasius Benefensis episcopus subscripsi. Quintasius Capsensis episcopus subscripsi. Felicianus Mustitanus episcopus subcripsi. Victorianus ex delegatione Miggini episcopi subscripsi. Latinus Mugiensis episcopus subscripsi. Proculus Girbitanus episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus pro fratre et collega meo Marratio subscripsi. Proculus Girbitanus pro collega meo Galliono subscripsi. Secundianus Prisianensis episcopus subscripsi. Helpidius Tusdritanus episcopus subscripsi. Donatus Samurdatensis episcopus subscripsi. Getulicus Victorianensis episcopus subscripsi. Annibonius Rabautensis episcopus subscripsi. Item Annibonius petitus a collega meo Augendo Arensi episcopo subscripsi. Tertullus Abitensis episcopus subscripsi. Primulianus episcopus subscripsi. Secundianus Aurisilianensis episcopus subscripsi. Maximus Pitanensis episcopus subscripsi. Crescentianus Murrensis episcopus subscripsi. Donatus Beliniensis episcopus subscripsi. Perseverantius Tevestinus episcopus subscripsi. Faustinus Binensis episcopus subscripsi. Victor Altiburitanus episcopus subscripsi. Omnes numero quinquaginta tres.
ANNO DOMINI 394. VI. SENTENTIA CONCILII BAGAIENSIS A DONATISTIS EPISCOPIS CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronuntiata.( Ex variis Augustini locis collecta. )
Cum omnipotentis Dei et Christi ejus Salvatoris nostri voluntate, ex universis provinciis Africae venientes. in Ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Januarius, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et caeteri, numero trecenti et decem: Placuit Spiritui sancto, qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega (Lib. IV contr. Crescon. cap. 10).
Optata quidem pacis et concordiae est juncta germanitas, sicut scriptum est: Justitia et pax osculatae sunt invicem (Ibid. cap. 16).
Licet enim viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit: et concepti sceleris uda coagula, in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus, evanescente umbraculo, occultari non potuit: nam etsi sero, publicum tamen facinus et parricidium suum, foeta scelerum vota pepererunt. Quod ante praedictum est: Parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Sed quoniam serenum jam fulget e nubilo nec est confusa criminum sylva, cum ad poenam designata sunt nomina. Indulgentiae enim ante hac fuerat: dum clementiae dimittimus lineam, invenit causa quos puniat (Lib. de Gest. cum Emer. 207 et lib. IV contr. Cresc. cap. 31, lib. II contr. Parmen. cap. 3).
Sed veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra, et Aegyptiorum ad modum exemplo, pereuntium funeribus plena sunt littora: quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniant sepulturam (Lib. IV contr. Crescon. cap. 16).
Loquamur, charissimi fratres, schismatis causas: quia jam non possumus tacere personas. MAXIMIANUM fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathan, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non absorbuit, ad majus supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit foenoris, cum mortuis interest vivus (l. de Gest. cum Emer.).
Nec solum hunc sceleris sui mors justa condemnat. Trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum. Nollemus quidem quemquam e proprii corporis junctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis quam in remissione medicaminis; inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus (eod. lib.).
Famosi ergo criminis reos, Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beïanum Baïanensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membressitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere, perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt (l. III contr. Cresc. cap. 53): sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt illicito, incestui praebuerunt lenocinium, Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico, damnatos esse cognoscite. Eos autem quos sacrilegii surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite, proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus (l. de Gest. cum Emer.).
Placuit tamen decreto concilii, dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur (l. IV contr. Cresc. cap. 34). Quantum enim de reorum morte purgamur, tantum de innocentium reditu gratulamur (Eodem l. c. 35).
Ac ne angustum redeuntibus tempus, spem salutis arctatae diei pressura subducat; agnoscentibus quibuslibet longe manentibus praecedentibus statutis, universis usque ad diem octavum kalendarum Januarii proxime futurarum, agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta: quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitie; sciat sibi ad omnes veniales aditus, sua voluntate viam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia, et post praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia (l. IV contr. Cresc. cap. 4).
Data Bagaï in Numidia VIII kalendas Maias post consulatum Theodosii Augusti III, consulatu Augustorum Arcadii III et Honorii iterum (l. III contra Cresc. cap. 56, et l. IV c. 39).
Interfuerunt Episcopi 310.
ANNO DOMINI 395. VII. SUPPLEX LIBELLUS PEREGRINI PRESBYTERI ET SENIORUM ECCLESIAE MUSTITANAE REGIONIS PRIMIANISTARUM Adversus Maximianistas.( Ex Augustino, lib. IV contra Cresconium cap. 4.)
Post consulatum dominorum Arcadii III et Honorii iterum Augustorum, sexto nonas Martias, Carthagine in secretario praetorii Titianus dixit: « Peregrinus presbyter et seniores Ecclesiae Mustitanae regionis tale desiderium prosequuntur. Cum Ecclesiae catholicae sanctitatem vir memoriae venerabilis ab errore perfidiae Donatus assereret; in ejus nomen et cultum, mundi pene totius observantia nutrita coaluit. Sed cum ejus religionis laudandum mirandumque propositum, Maximiani cujusdam venena polluerent; multorum coetus antistitum in unum Deo conspirante collectus, hominem vel potius pestem, quae supernae displicuit majestati, etiam purae mentis propria coercitione damnavit.
« Eos quoque, quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito poenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem praestitutum, pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur, et semetipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem.
« Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus, depravationis hujus attaminatione fuscatus, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, et Ecclesiam venerandam quasi quadam obsidione credidit retinendam.
« Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, jussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu, sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus Ecclesias vindicatas oportere restitui » (l. III contr. Crescon. 56).
208 ANNO DOMINI 397. VIII. DECRETUM CARTHAGINENSIS CONCILII DE PARVULIS A DONATISTIS BAPTIZATIS. CAN. XLVIII.
De Donatistis placuit, ut consulamus fratres et consacerdotes nostros Siricium (romanum Episcopum) et Simplicianum (Mediolanensem), de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem, ne quod suo non fecerunt judicio, cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito fuerint conversi, parentum illos error impediat, ne promoveantur sacri altaris ministri.
ANNO DOMINI 398. IX. IN HAERETICOS THEODOSII MAJORIS CONSTITUTIO, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis pertinere, Arcadii et Honorii rescripto postea declaratum fuit ( ex lib. III contra Cresconium, n. 51; et epist. 185, n. 25). Impp. THEODOSIUS et ARCADIUS AA. Tatiano PF. P.
In haereticis erroribus quoscumque constiterit, vel ordinasse clericos, vel suscepisse officium cleriricorum, denis libris auri viritim mulctandos esse censemus. Locum sane in quo vetita tentantur, si conniventia domini patuerit, fisci nostri viribus aggregari. Quod si id possessorem (quippe clanculum gestum) ignorasse constiterit, conductorem ejus fundi, si ingenuus est, decem auri libras fisco nostro inferre praecipimus; si servili faece descendens, paupertate sui poenam damni ac vilitate contemnit, caesus fustibus deportatione damnabitur. Tum illud specialiter praecavemus, ut si villa dominica fuerit, seu cujuslibet publici juris, et conductor et procurator licentiam dederit colligendi, denis libris auri proposita condemnatione mulctentur. Verum si quos talibus repertos obsecundare mysteriis, ac sibi usurpare nomina clericorum jam nunc proditum fuerit, denas libras auri exigi singulos et inferre praecipimus. Dat. XVII kal. Jul. Constantinop. Arcad. III et Rufino Coss.
ANNO DOMINI 398. X. LEX HONORII ADVERSUS IRRUENTES IN ECCLESIAS.( Ex Cod. Theod. Lib. XVI, Tit. II, de Episcopis, ecclesiis et clericis, l. 31.) Impp. ARCAD. et HONORIUS AA. Theodoro PF. P.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet injuriae, quod geritur, litteris ordinum, magistratuum et curatorum, et notoriis apparitorum, quos Stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum qui agnosci potuerint, declarentur: et, si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur. Atque ita provinciae moderator, sacerdotum, et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius, et divini cultus injuriam, capitali in convictos, sive confessos, reos sententia noverit vindicandum. Nec exspectet ut episcopus injuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam dereliquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed et laudabile, factas atroces sacerdotibus, aut ministris injurias, veluti publicum crimen, persequi, ac de talibus reis ultionem mereri. Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis, aut locorum difficultate tueatur, judices Africani armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem Africae litteris, praelato legis istius tenore, deposcant, ut rei talium criminum non evadant. Dat. VII kal. Maii, Med. Honorio III et Eutychiano Coss.
ANNO DOMINI 400. XI. LEX HONORII DE RESCRIPTO QUOD DONATISTAE A JULIANO IMPETRARANT.( Ex Cod. Theod. L. XVI, Tit. V, De Haereticis, L. 37.) Impp. ARCAD. et HONORIUS AA. Hadriano PF. P. Rescriptum, quod Donatistae a Juliano tunc Principe impetrasse dicuntur, proposito programmate celeberrimis in locis volumus anteferri, et gesta, quibus est hujuscemodi allegatio inserta, subnecti: quo omnibus innotescat, et catholicae confidentiae stabilita constantia et Donatistarum desperatio fucata perfidia. Dat. V kal. Mart., Rav. Stilichone et Aureliano Coss.
210 ANNO DOMINI 401. XII. CONCILII CARTHAGINENSIS LEGATIO AD CONSULENDUM ANASTASIUM ET VENERIUM DE PARVULIS APUD DONATISTAS BAPTIZATIS, Ut in catholica Ecclesia clerici ordinari valeant.
Post consulatum Flavii Stilichonis viri clarissimi XIV (vel XVI) kal. Julias, Carthagine in secretario Basilicae Restitutae, cum Aurelius episcopus una cum episcopis suis consedisset, adstantibus diaconibus, Aurelius episcopus dixit: « Ecclesiarum Dei per Africam constitutarum necessitates mecum optime novit charitas vestra, sanctissimi fratres. Et quoniam praestitit Dominus, ut ex aliqua parte sancti coetus vestri esset congregata sententia, videtur mihi, ut has easdem necessitates, quas pro sollicitudine nostra indagare potuimus, in medium proferamus: quas cum approbaverit vestra sinceritas, sit consequens, eligendum esse unum e nostro numero consacerdotem, qui auxiliante Domino, orationibus vestris, et has ipsas necessitates suscipere possit et gnaviter peragendas implere, perrecturus ad transmarinas Italiae partes, ut tam sanctis fratribus et consacerdotibus nostris, venerabili sancto fratri Anastasio sedis apostolicae episcopo, quam etiam sancto fratri Venerio sacerdoti Mediolanensis Ecclesiae, necessitatem ipsam ac dolorem atque inopiam nostram valeat intimare (ex his enim sedibus hoc fuerat prohibitum); quo noverint communi periculo providendum: maxime quia tanta indigentia Clericorum est, multaeque Ecclesiae ita desertae sunt, ut ne unum quidem diaconum vel illiteratum habere reperiantur. Nam de caeteris superioribus gradibus et officiis tacendum arbitror: quia, ut dixi, si ministerium diaconi facile non invenitur, multo magis superiorum honorum inveniri non posse certissimum est. Et quotidianos planctus diversarum pene emortuarum plebium jam non sustinemus: quibus nisi fuerit aliquando subventum, gravis nobis et inexcusabilis innumerabilium animarum pereuntium causa apud Deum mansura est.
« Unde quoniam superiori concilio (Conc. Afric. can. 24 Cod. can. Eccles. Afr. can. 57) statutum esse meeum recognoscit unanimitas vestra, ut hi qui apud Donatistas parvuli baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et postea quam ad aetatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate falsitatem eorum abhorrentes ad Ecclesiam Dei catholicam per universum mundum diffusam, ordine antiquo per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris, cum veram Ecclesiam illorum putaverint ad fidem accedendo, et ibi Christo crediderint, et Trinitatis sacramenta perceperint; quae omnia vera, et sancta, atque divina esse certissimum est, et in his omnem animae spem constitutam. Quamquam et haereticorum praesumpta audacia veritatis nomine palliata, haec tradere audeat, quae quoniam simplicia sunt, ut praemonet beatus apostolus dicendo, unus Deus, una fides, unum baptisma, et iterari non liceat, quod semel dari oportet, anathematizato nomine erroris recipiantur per manus impositionem in unam Ecclesiam, columbam, ut dictum est, et unam matrem omnium Christianorum, ubi omnia illa sacramenta salubriter, et aeterna, et vitaliter accipiuntur: quae perseverantibus in haeresi magnam damnationis poenam conquirunt, ut quod eis in veritate ad aeternam vitam consequendam esset luminosius, hoc in errore sit tenebrosius atque damnosius. Quod fugientes nonnulli, et matris Ecclesiae ubera cognoscentes, qui illa omnia sancta mysteria amore veritatis crediderunt, atque perceperunt, quibus Sacramentorum rebus cum vitae bonae probitas accesserit, sine dubio ad officium clericatus tales esse applicandos, et maxime in tanta rerum necessitate, nullus est qui non concedat. Quamquam nonnulli ejusdem sectae clerici cum plebibus atque honoribus suis ad nos transire desiderent, qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed hoc majori fratrum supradictorum considerationi dimittendum censeo, ut prudentiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum perpenderint, quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur. Tantum de his qui infantes baptizati sunt, satagimus, ut nostrae, si placet, in iisdem ordinandis consentiant voluntati. Omnia ergo, quae superius comprehendimus, apud sanctos episcopos agenda esse mecum honorabilis fraternitas vestra perpendat. »
211 XIII. CARTHAGINENSE CONCILIUM AFRICAE UNIVERSALE, DE RECONCILIANDIS DONATISTIS.
Vincentio et Flavito viris clarissimis consulibus, idibus Septembris Carthagine in secretario Basilicae Restitutae, cum in concilio congregati in Ecclesia Carthaginensi consedissemus ex Africanis omnibus provinciis episcopi; id est, Aurelius ejusdem sedis episcopus cum collegis suis, quos eorum subscriptio manifestat: recitatis epistolis beatissimi fratris et consacerdotis nostri Anastasii Ecclesiae Romanae episcopi, quibus nos paternae et fraternae charitatis sollicitudine ac sinceritate adhortatus est, ut de haereticorum et schismaticorum Donatistarum insidiis et improbitatibus, quibus Africanam Ecclesiam catholicam graviter vexant, nullo modo dissimulemus: gratias agimus Domino nostro, quod illi optimo ac sancto antistiti suo, tam piam curam pro membris Christi, quamvis in diversitate terrarum, sed in una compage corporis constitutis inspirare dignatus est.
Deinde pertractatis et consideratis omnibus, quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente Spiritu Dei, eligimus cum memoratis hominibus, quamvis de Dominici corporis unitate inquieta dissensione praecisis, leniter et pacifice agere (Conc. Afric. can. 33; Cod. Can. Eccl. Afr. can. 66): ut quantum in nobis est, omnibus qui eorum communione et societate irretiti sunt, per universas provincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili errore devincti sunt: ne forte, sicut dicit Apostolus (II Tim. II), nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso ad ipsius voluntatem.
Itaque placuit, ut ex concilio nostro litterae darentur ad judices Africanos, a quibus hoc peti congruum videretur, ut in hoc adjuvent communem matrem Ecclesiam catholicam, in quo Episcopalis auctoritas communiri (al. contemni) in civitatibus potest; id est, ut judiciaria potestate atque diligentia ex fide Christiana, quid gestum sit in omnibus locis, in quibus Maximianistae basilicas obtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt, inquirant: et gestis publicis propter firmam notitiam omnibus necessariam, faciant inhaerere (Conc. Afr. can. 34; Cod. Can. Eccl. Afr. can. 67).
Deinde placuit ut litterae mittantur ad fratres et coepiscopos nostros, et maxime ad sedem apostolicam (Conc. Afr. can. 35. Cod. Cap. Eccl. Afr. can. 68), in qua praesidet memoratus venerabilis frater et collega noster Anastasius, quo noverit habere Africam magnam necessitatem, propter Ecclesiae pacem et utilitatem, ut ex ipsis Donatistis quicumque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur; sicut (V. August. Epist. 43, n. 16, et Epist. 185, n. 44 et 47) prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est: quod multarum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, in quibus talis error exortus est, exempla testantur. Non ut concilium (V. eamdem Epist. 185, n. 45) quod in transmarinis partibus de hac re factum est dissolvatur: sed ut illud maneat circa eos qui sic transire ad catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio (al. concisio) procuretur. Per quos autem vel omnimodo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis in quibus degunt, visa fuerit; non eis obsit quod contra honores eorum (quamvis salus nulli interclusa sit) in transmarino concilio statutum est, id est, ut ordinati in parte Donati, si ad catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis secundum transmarinum concilium, sed exceptis his per quos catholicae unitati consulitur.
Deinde placuit, ut his peractis (Conc. Afr. can. 36; Cod. Can. Eccl. Afr. can. 69), legati etiam praedicandae pacis atque unitatis, sine qua salus Christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, sive quos habent episcopos, sive ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant, quod adversus Ecclesiam catholicam juste possint dicere: maxime ut manifestum fiat omnibus per gesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem, quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint. Ubi eis divinitus demonstratur, si adtendere velint, tam inique tunc illos ab Ecclesiae unitate praecisos, quam inique nunc clamant a se Maximianistas schisma fecisse: ex quorum tamen numero quos jam plenarii concilii (Bagaiensis) sui auctoritate damnaverant, in suis honoribus denuo receperunt, baptismum quem damnati et exclusi dederant, acceptaverunt: ut videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae, cum ista faciant pro parte Donati; neque se istorum, quos ita receperunt, communione propter intuitum pacis contaminari dicant, et nos contendant ( al. condemnent, vel contemnant), id est, Ecclesiam catholicam etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam, quos tunc accusantes convincere nequiverunt.
212 ANNO DOMINI. 402. XIV. CONCILII MILEVITANI UNIVERSALIS AFRICAE ARCADIO ET HONORIO AA. V. COSS. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano episcopo Bagaiensi.
De Maximiano autem Bagaiensi, et ad eum, et ad ipsam plebem placuit de concilio litteras dari ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant (Cod. Can. Eccl. Afr. can. 88).
ANNO DOMINI 403. XV. CARTHAGINENSIS CONCILII EX TOTA AFRICA HABITI THEODOSIO AUGUSTO ET RUMORIDO V. C. COSS. VIII Kal. Septembr. Decretum de conveniendis Donatistis.
Aurelius episcopus dixit: « Quod in tractatum venit charitatis vestrae, puto hoc Ecclesiasticis gestis esse firmandum. Professio enim vestrum omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitate sua per se convenire Donatistarum praepositos, aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis, per magistratus vel seniores locorum conveniant. Hoc si omnibus placet, edicatur. » Ab universis episcopis dictum est: « Omnibus placet, et omnes hoc subscriptione nostra firmavimus. Petimus etiam, ut epistolis ad judices de concilio mittendis pro omnibus subscribat sanctitas tua. » Aurelius episcopus dixit: « Si videtur charitati vestrae, forma conventionis eorum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si placuerit, teneamus. » Ab 213 universis episcopis dictum est: Recitetur. Laetus notarius recitavit.
Forma Conventionis Donatistarum.
Ille episcopus Ecclesiae dixit: « Quid de auctoritate illius amplissimae sedis impetraverimus, petimus gravitatem vestram recitari, et gestis innecti; atqui in effectum deduci jubeatis. Recitata autem jussione, atque actis innexa, dicat ille episcopus Ecclesiae Catholicae: Mandatum ad Donatistas per vestram gravitatem perferendum audire, et actis inserere, et ad eos perferre dignemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. Convenimus vos ex concilii nostri catholici auctoritate missi, de vestra correctione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V): et admonuit per prophetam, etiam his qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere: Fratres nostri estis (Isai. LXVI, sec. LXX). Hanc ergo pacificam ex charitate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis, ut si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere; id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus causam assertionis vestrae committatis; ut nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur qui cum eis quos delegeritis, constituto loco et tempore, quidquid quaestionis est, quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant; et tandem aliquando adjuvante Domino Deo nostro finem veternosus error accipiat, ne propter animositatem hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega dissensione dispereant. Si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile dilucescet: si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile innotescet. » Cumque recitata esset, ab universis episcopis dictum est: « Satis placet, hoc fiat, » et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
ANNO DOMINI 403. XVI. LIBELLUS, AB EODEM CARTHAGINENSI TOTIUS AFRICAE CONCILIO DATUS SEPTIMINO PROCONSULI.
Aequitatem tuam petimus, Septimine vir clarissime, proconsulum summe sublimis. Multa contra divinas humanasque leges ab haereticis de parte Donati Ecclesia Catholica sustinet, quae si vel anterioribus vel recentioribus imperialibus jussis prohibenda et tollenda postulanda vellemus, nequaquam audere deberent de nostris actionibus conqueri, scientes se, cum nulla tali lege adjuvarentur, schismaticos tamen suos Maximianistas per judicum jussa locis ac sedibus eorum pellendos exturbandosque curasse. Verumtamen nos saluti eorum et nostrae existimationi pacifice consulentes, propter charitatem qua Christiani sumus, leniter eos volumus admonere, ut errorem suum cogitando et agnoscendo non negligant: aut si putant se habere aliquid veritatis, non eam furiosis Circumcellionum violentiis contra publicam quietem, sed tranquilla rationis redditione defendant. Unde petimus sublimitatem tuam, ut cum eos de hac re per magistratus sive in civitatibus, sive in pertinentibus territoriis admonere voluerimus, copiam nobis praeberi gestorum et eos ex allegatione nostra honeste conveniri praecipias: quod consecuti agamus excellentiae tuae apud Deum uberes gratias. Dat. ab universis episcopis Catholicis ex concilio Carthaginensi D. N. Theodosio PP. Augusto et Rumorido V. C. coss. idibus Septembris, Carthagine.
Septiminus vir clarissimus proconsul dixit: « In quolibet loco antistitibus legis venerabilis ob quietis imperium gestorum conficiendorum tribuitur facultas: hoc etiam tenore hujus praeceptionis limitato, ut intelligant se deviae plebis magistris ( f. magistri, id est, Donatistarum episcopi petentibus Catholicis, etc.) salubriter petentibus propriae persuasionis ratiocinia persolvere, ut rebus in medio prolatis amica legis moderatio servetur, superstitione supplosa. »
214 ANNO DOMINI 404. XVII. CONCILII CARTHAGINENSIS, ADVERSUS DONATISTAS AD HONORIUM IMPERATOREM LEGATIO ET COMMONITORIUM LEGATIS DATUM.
Gloriosissimo imperatore Honorio Augusto VI consule, XVI kal. Julias, Carthagine in basilica regionis secundae. In hoc concilio legationem susceperunt Theasius et Evodius contra Donatistas: in quo concilio insertum est commonitorium, quod ita se continet:
Commonitorium fratribus Theasio et Evodio, legatis ex Carthaginensi concilio, ad gloriosissimos, religiosissimosque principes missis. Cum Domini auxilio piissimos imperatores adierint, ut eis insinuent, quemadmodum plena fiducia secundum superioris anni concilium, Donatistarum praepositi actis municipalibus sunt conventi, ut si confiderint de assertionibus suis, electis ex suo numero aliquibus idoneis, nobiscum pacifice conferrent, et mansuetudine christiana, si quid veritatis tenerent, non ambigerent demonstrare: quo ita sinceritas Catholica, quae jam pridem superioribus temporibus claruit, nunc quoque per imperitiam, vel pertinaciam resistentibus innotesceret; sed quia diffidentia premebantur, nihil pene ausi sunt respondere. Unde quia impletum est erga eos episcopale ac pacificum officium, et illi qui veritati respondere nequiverunt, ad immanes violentias sunt conversi: ita ut multos episcopos multosque clericos (ut de laicis taceamus) insidiis oppresserint, Ecclesias etiam aliquas invaserint, aliquas invadere pertentaverint, ipsorum jam clementiae est consulere, ut Ecclesia catholica, quae eos religioso utero in Christo genuit, et fidei firmitate nutrivit, eorum etiam prospectione muniatur, ne temerarii homines religiosis temporibus infirmos populos terrendo praevaleant: quoniam seducendo depravare non possunt. Nota est enim, et saepe legibus conclamata Circumcellionum, qua furiunt, detestabilis manus, quae etiam ipsorum religiosissimorum supra principum frequentibus sanctionibus condemnata est, adversus quorum furorem possemus non insolita, nec a Scripturis sanctis aliena impetrare praesidia, quando Apostolus Paulus (Act. XXIII), sicut in Apostolorum Actibus fidelibus notum est, factiosorum conspirationem militari etiam submovit auxilio. Sed nos illud poscimus, ut Catholicis Ecclesiarum ordinibus ( al. Ecclesiis ordinum), per civitates singulas, et vicinorum quorumque possessorum per diversa loca sine ulla dissimulatione tuitio praebeatur. Simul etiam petendum, ut illam legem, quae a religiosae memoriae eorum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores, vel ordinatos haereticos, seu etiam in possessores, ubi eorum congregatio deprehenditur, promulgata est, ita deinceps confirmari praecipiant: ut in eos valeat, contra quos propter eorum insidias Catholici provocati contestationem deposuerint, ut hoc saltem terrore a schismatica vel haeretica pravitate desciscant, qui consideratione aeterni supplicii emendari corrigique dissimulant. Petendum etiam, ut lex, quae haereticis vel ex donationibus, vel ex testamentis aliquid capiendi, vel relinquendi delegat facultatem, ab eorum quoque pietate hactenus repetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciae furore caecati, in Donatistarum errore perseverare voluerint. Caeterum illis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, absque interdicto hujus legis capiendae haereditatis aditus pateat, si adhuc in errore haeretico constitutis aliquid ante donationis, vel haereditatis obvenit, his sane exceptis, qui lite pulsati putaverint ad Catholicam transeundum, quia de talibus credibile est, non metu coelestis judicii potius, quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam praeoptasse. Ad haec autem omnia, praesidio opus est potestatum suarum quarumcumque provinciarum, sane pro utilitatibus Ecclesiae, quidquid intellexerint prodesse, agendi et imperandi liberam decernimus legationem. Illud praeterea cunctis nobis placuit: ut litterae de coetu nostro ad gloriosissimos imperatores, et eminentissimas potestates dirigantur: quibus instruantur nostro omnium consensu ad beatissimum comitatum legatos a nobis esse directos. Sed quia iisdem litteris ab omnibus subscribi tardissimum est, ne singulorum subscriptionibus eaedem epistolae onerentur, petimus, frater Aureli, ut iisdem tua charitas nostro omnium nomine subscribere dignetur. Et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, huic decreto consensi, et subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt. Litterae etiam ad judices mittendae sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitiones per ordines civitatum, et possessiones praediorum Ecclesiae catholicae impertiant. Adjungendum etiam de Equitio, ut improbitas ejus, qua sibi jus sacerdotum improbissime vindicat, ab Hipponensi Diarrhytorum dioecesi secundum statuta imperatorum repellatur. Litterae etiam ad Episcopum Romanae Ecclesiae commendatione legatorum mittendae sunt, vel ad alios, ubi fuerit imperator. Et subscripserunt. Item Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praefecto subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
215 ANNO DOMINI 405. XVIII. HONORII LEX IN REBAPTIZANTES. Ex Cod. Theod., lib. XVI, titulus 5, de Haereticis, lib. 38. Impp. Arcad. Honor. et Theod. AAA.
Nemo Manichaeum, nemo Donatistam, qui praecipue (ut comperimus) furere non desistunt, in memoriam revocet: una sit Catholica veneratio: una salus sit: Trinitatis, par, sibi congruens, sanctitas expetatur. Quod si quis audeat interdictis sese inlicitisque miscere, et praeteritarum innumerabilium constitutionum, et legis, nuper a mansuetudine nostra prolatae, laqueos non evadat: et si turbae forte convenerint, seditionis concitatos, aculeos acrioris commotionis non dubitet exerendos. Dat. prid. idus Febr. Raven. Stilichone II et Anthemio Coss.
216 ANNO DOMINI 405. XIX. EJUSDEM IMPERATORIS LEX ALTERA IN REBAPTIZANTES Ex Cod. Theod., lib. XVI, titul. VI, Ne sanctum baptisma iteretur, l. 3. Impp. Arcad. Honor. et Theod. AAA. Rebaptizantium non patimur devios errores, etc. Dat. prid. idus Febr. Raven. Stilichone II et Anthemio Coss.
XX. TERTIA HONORII LEX IN REBAPTIZANTES. Ex Cod. Theod., lib. XVI, titul. VI, Ne sanctum baptisma iteretur, l. 4. Impp. Arcad. Honor. et Theod. AAA. Hadriano PF. P.
Adversarios Catholicae fidei exstirpare hujus decreti auctoritate prospeximus. Ideoque intercidendam specialiter eam sectam nova constitutione censuimus, quae ne haeresis vocaretur, appellationem schismatis praeferebat. In tantum enim sceleris progressi dicuntur ii, quos Donatistas vocant, ut baptisma sacrosanctum, mysteriis recalcatis, temeritate noxia iterent, et homines semel, ut traditum est, munere divinitatis ablutos, contagione profanae repetitionis infecerint. Ita contigit, ut haeresis ex schismate nasceretur. Inde male credulas mentes ad spem secundae indulgentiae blandus error invitat. Facile est enim persuadere peccantibus, veniam prius praestitam denuo posse praestari; quae si concedi iterum eodem modo potest, non intelligimus cur tertio denegetur. Hi vero et servos vel homines juri proprio subditos, iterati baptismatis polluunt sacrilegio. Quare hac lege sancimus, ut quisquis posthac fuerit rebaptizasse detectus, judici, qui Provinciae praesidet, offeratur, ut facultatum omnium publicatione multatus, inopiae poenam, qua in perpetuum afficiatur, expendat. Ita ut filiis eorum, si a paternae societatis pravitate dissentiunt, ea quae fuerint paterna non pereant; ut si ipsos forsitan saevitas paternae depravitatis implicavit, ac reverti jam ad Catholicam religionem malunt, adipiscendorum his bonorum copia non negetur. Ea praeterea loca seu praedia, quae feralibus sacrilegiis deinceps constiterit praebuisse secretum, fisci viribus applicentur: si tamen dominus aut domina, aut praesens forte fuisse, aut consensum praestitisse probetur: quos quidem inusta etiam per sententiam notabit infamia. Si vero his nesciis per conductorem procuratoremve eorum in domo agitatum hujusmodi facinus comprobatur, praejudicio a praediorum publicatione suspenso, impliciti sceleris auctores coerciti plumbo, exsilium, in quo omni vitae 217 suae tempore afficiantur, accipient. Ac ne forsitan sit liberum conscientiam piacularis perpetrati intra domesticos parietes silentio celare secreto, his qui forsitan ad rebaptizandum cogentur, refugiendi ad Ecclesiam Catholicam sit facultas, ut ejus praesidio adversus hujus criminis et societatis auctores, adtributae libertatis praesidio defendantur, liceatque his sub hac conditione fidem tueri, quam extorquere ab invitis Domini tentaverint. Nec assertores dogmatis Catholici, ea qua caeteros qui in potestate sunt positi, oportet ad facinus lege constringi; et maxime convenit omnes homines sine ullo discrimine conditionis aut status infusae coelitus sanctitatis esse custodes. Sciant ii vero qui a supradictis iterare baptisma non timuerint, aut qui consentiendo hoc facinus propria hujus societatis permixtione damnaverint, non solum testandi sibi, verum adipiscendi aliquid sub specie donationis, vel agitandorum contractuum in perpetuum copiam denegatam, nisi pravae mentis errorem revertendo ad veram fidem consilii emendatione correxerint. Illos quoque par nihilominus poena constringat, qui memoratorum interdictis coetibus seu ministeriis praebuerint conniventiam: ita ut moderatores provinciarum, si in contemptum sanctionis hujusmodi consensum putaverint commodandum, sciant se viginti librarum auri poena esse multandos. Officia etiam sua simili condemnatione subjuganda. Principales vel defensores civitatum, nisi id quod praecipimus fuerint exsecuti, vel his praesentibus Ecclesiae catholicae vis fuerit illata, eadem multa se noverint adtinendos. Dat. prid. idus Febr. Raven. Stilichone II, et Anthemio Coss.
XXI. QUARTA LEX HONORII IN REBAPTIZANTES. Ex Cod. Theod. Lib. XVI, Tit. VI, Ne sanctum baptisma iteretur. L. 5. Impp. ARCAD. HONOR. ET THEOD. AAA. Hadriano PF. P.
Ne divinam gratiam, sub repetito baptismate pollutam, Donatistarum secreta violarent, et fallendi occasionem, severitate hujus praeceptionis abolemus, statuentes, ut caetera hujusmodi homines poena sequatur, legisque censuram experiantur ultricem qui in Catholicam religionem perverso dogmate commisissent. Jubemus igitur, Ut si qui posthac fuerit rebaptizare detectus, Judici qui Provinciae praesidet offeratur, ut facultatum omnium publicatione multatus, inopiae poenam expendat, etc. Dat. Prid. idus Feb. Ravennae. Stilichone et Anthemio Coss.
XXII. LEX HONORII DE EDICTO UNITATIS Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. XVI, Tit. II, De Religione, L. 2. Impp. ARCAD. HONOR. ET THEOD. AAA. Diotimio Proc. Africae.
Edictum, quod de Unitate per Africanas regiones clementia nostra direxit, per diversa proponi volumus, ut omnibus innotescat Dei omnipotentis unam et veram fidem Catholicam, quam recta credulitas confitetur, esse retinendam. Dat. III non. Mart. Rav. Stilichone II et Anthemio Coss.
219 XXIII. DECRETUM CONCILII HABITI STILICHONE ITERUM ET ANTHEMIO V. C. COSS. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae. Ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta est, dentur etiam litterae ad judices, ut et in aliis provinciis et civitatibus operam impendi jubeant unitati. Ut gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa, de exclusione Donatistarum, cum episcoporum litteris ad comitatum mittantur. Recitatae sunt litterae Papae Innocentii: ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant; quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur. Ut propter gratiarum actionem et exclusionem Donatistarum duo clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittantur. (Conc. Afr. can. 61; Cod. can. Eccl. Afr. can. 94).
XXIV. LEX HONORII QUA MULTA STATUITUR IN DONATISTAS. Ex Cod. Theod. Lib. XVI, Tit. V, De Haereticis, L. 39. Impp. ARCAD. HONOR. et THEOD. AAA. Diotimio suo Sal.
Donatistae superstitionis haereticos, quocumque loci, vel fatentes, vel convictos, legis tenore servato, poenam debitam absque dilatione persolvere decernimus. Dat. VI, idus Decembr. Raven., Stilichone II, et Anthemio Coss.
XXV. DECRETUM CONCILII HABITI HONORIO VII, ET THEODOSIO II, AUG. COSS. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesibus ex Donatistis conversis.
Ut illae plebes, quae conversae sunt a Donatistis, et habuerunt episcopos, sine dubio, inconsulto concilio habere mereantur: quae autem plebes habuerunt episcopum, et eo defuncto voluerint non episcopum proprium habere, sed ad alicujus episcopi dioecesim pertinere, non eis esse denegandum. Nec non et illud suggestum est, quod plebes, ante legem imperatorum de unitate latam, quicumque converterunt episcopi ad Catholicam, ipsi eas obtinere debeant: verum a lege unitatis, et deinceps oporteat universas Ecclesias vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum, ad quos loca sub haereticis pertinebant vel conversorum ad Catholicam, vel non conversorum haereticorum, et dioeceses, et si qua forte sunt instrumenta Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia. Qui vero aliqua usurpaverunt, post legem usurpata conventi restituant. (Conc. Afr. can. 66; Cod. Can. Eccl. Afr. can. 99.)
XXVI. OCCASIO LEGUM SUBSEQUENTIUM.
In concilio Carthaginensi subsequentis anni 407, die 16 junii legationem iterum suscepit Fortunatianus episcopus contra Paganos et haereticos. In altero item concilio ejusdem anni 407, habito Carthagine die 13 octob. legationem contra Paganos et haereticos susceperunt Restitutus et Florentius episcopi, eo tempore quo Severus et Macarius occisi sunt: et propter eorum causam Evodius et Theasius et Victor episcopi caesi sunt.
Legationis causam discere licet ex Augustini ad Olympium epistola 96, n. 2, quo nimirum per novum Imperatoris edictum noverint inimici Ecclesiae, leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi constitutas: quo nesciente vel nolente factas, sive dolose jactant, sive libenter putant; atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, et (Catholicis) periculose ac vehementer infestos. Hinc vero subsequentium occasio legum.
221 ANNO DOMINI 408. XXVII. LEGES HONORII QUIBUS POENAS ADVERSUS DONATISTAS ALIOSQUE HAERETICOS LATAS RENOVAT. Ex Cod. Theod. l. XVI, tit. 5, De Haereticis, l. XLI. Impp. ARCAD. HONOR. et THEOD. AAA. Porfyrio Proc. Africae.
Licet crimina soleat poena purgare, nos tamen pravas hominum voluntates admonitione poenitentiae volum us emendare. Quicumque igitur haereticorum (sive Donatistae sint, sive Manichaei, vel cujuscumque alterius pravae opinionis, ac sectae), profanis ritibus adgregati, catholicam fidem et meritum (quae omnes homines cupimus observare) simplici confessione susceperint, licet adeo inveteratum malum longa ac diuturna meditatione nutriverint, ut etiam legibus ante latis videantur obnoxii; tamen hos, statim ut fuerint Deum simplici religione confessi, ab omni noxa absolvendos esse censemus: ut ad omnem reatum, seu ante contractus est, seu postea (quod nolumus) contrahitur, etiamsi maxime reos poena videatur urgere, sufficiat ad abolitionem, errorem proprio damnavisse judicio, et Dei omnipotentis nomen, inter ipsa quoque pericula requisitum, fuisse complexum: Quia nusquam debet in miseriis invocatum religionis deesse subsidium. Ut igitur priores, quas statuimus leges, in excidium sacrilegarum mentium omni exsecutionis urgeri jubemus effectu, ita hos, qui simplicis fide religionis, licet sera, confessionem maluerint, censemus datis legibus non teneri. Quae ideo sanximus, quo universi cognoscant, nec profanis hominum studiis deesse vindictam, et ad rectum redundare cultum, legum quoque adesse suffragium. Dat. XVII Kal. Dec. Rom. Honorio VII et Theod. II. AA. Coss.
XXVIII. IBID. L. XLIII. Idem AA. Curtio PF. P.
Omnia quae in Donatistas (qui et Montenses vocantur) Manichaeos, sive Priscillianistas, vel in Gentiles, a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in exsecutionem plenissimam effectumque deduci: ita ut aedificia quoque, vel horum, vel coelicolarum etiam, (quae nescio cujus dogmatis novi conventus habent) Ecclesiis vindicentur. Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui Donatistas se confessi fuerint, vel Catholicorum communionem refugerint saevae religionis obtentu, quamvis Christianos esse se simulent, etc. Dat. XVII kalend. Decemb. Romae Basso et Philippo Coss.
222 XXIX. IBID. L. XLIV. Idem AA. Habe Donate K. NB. Donatistarum haereticorum, Judaeorum nova atque inusitata detexit audacia, quod catholicae fidei velint sacramenta turbare. Quae pestis atque contagio ne latius emanet ac profluat. In eos igitur qui aliquid quod sit Catholicae sectae contrarium adversumque tentaverint, supplicium justae animadversionis expromi praecipimus. Dat. VIII kalend. Decemb. Rav. Basso et Philippo Coss.
223 XXX. IBID., L. XLV. Idem AA. Theodoro PF. P. II.
Defensorum Curialium, omniumque officiorum specula custodiat, ne quis intra aliquam civitatem, vel ulla territorii parte secreta, qui ab Ecclesiae catholicae sacerdote dissidet, inlicitae cohibitionis habeat facultatem. Ipsa etiam loca juri publico sociari, seclusa omni excusatione, censemus: et proscriptos eos in exsilium detrudi, qui audent disputare ea, et adserere, quae institutio divina condemnat. Dat. V Kalend. Decemb. Raven. Basso et Philippo Coss.
ANNO DOMINI 409. XXXI. IBID., L. XLVI. Idem AA. Theodoro PF. P. II. Post alia.
Ne Donatistae, vel caeterorum vanitas haereticorum, aliorumque error, quibus Catholicae communionis cultus non potest persuaderi, Judaei, atque Gentiles (quos vulgo Paganos appellant), arbitrentur, legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint Judices universi praeceptis eorum fideli devotione parendum: et inter praecipua, quidquid adversus eos decrevimus, non ambigant exsequendum. Quod si quisquam Judicum loco conhibentiae exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostrae clementiae subiturum. Officium quoque suum, quod saluti propriae contempta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus, condemnatione viginti librarum auri plectendum. Ordines quoque et Duumviri, si in propriis civitatibus, vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum, deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. Dat. XVII Kalend. Feb. Rav. Honor. VII, et Theod. III, AA. Coss.
ANNO DOMINI 410. 224 XXXII. IBID., L LI. QUA ABROGAT EDICTUM QUO HAERETICIS CONCESSA FUERAT LIBERTAS. Idem AA. Heracliano Com. Afric.
Oraculo penitus remoto, quo ad ritus suos haereticae superstitiones obrepserant, sciant omnes sanctae legis inimici, plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum, exsecranda sceleris sui temeritate tentaverint. Dat. VIII Kal. Sept. Varane V. C. Cons.