Moriendum esse pro Dei Filio

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Moriendum esse pro Dei Filio
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


LucCal.MoEsPrD 13 Lucifer Calaritanus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Moriendum esse pro Dei Filio

Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil jam tecum de divinis retractare scripturis, cum eo videlicet, quem veritatis compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ex actibus tuis te comprehenderimus esse, qui idcirco dicantur sibi sapientes, quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat, ut diximus, post tanta illa quae ingessimus, jam praebere silentium, maxime cum scriptum meminerimus: Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis fias illi (Prov. XXVI, 4). Et iterum: In aures imprudentis noli quicquam dicere, ne quando audierit, irrideat sensatos sermones tuos (Ib. XXIII, 9). Sed, quia adhuc de armorum tuorum potestate et vana imperii tui dominatione times, collegi plaudere, quod enim possis, quos ratione debueras in id quod censueras constituere, violare, in his omnibus, quibus te putas magnum, esse te miserum, contemnique omnem carnificinae tuae rabiem a servis Dei, volui isto praesertim libro notum sacrilegio funestatae facere menti tuae. Te enim cum temporali, caduco, fragili, corruptibili regno tuo transiturum, et ad aeternam poenam, nisi tibi, dum est locus, provideris, perventurum, Christianos vero ad aeternam venturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos, fixum manifestumque habere te volumus. An defendere tentabis, quod enim per hanc haeresim tuam comprehensurus sis regnum coelorum, tu, qui cum compestilentibus tuis Arianis timens, ne a nobis Christianis revictus manus dare aliquando clamante veritate ipsa cogereris, disceptatione rejecta, ad virtutem confugiendum fragilium Arianorum tuorum censueris? tamquam posses armis fragilibus immortalia dona consecuturos superare inimicus divinae religionis, religiosos servos Christi praecursor antichristi, milites Dei eos, quos ad aeternas divinitatis suae perfruendas amicitias unicus est Filius Dei invitare dignatus, dicens: Beati estis cum vos odio habuerint homines, et maledicentes persequentur, et exprobrabunt, et dicent adversum vos omne malum: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo: sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos. Hos tu in omnibus impotens de gradu putasti pellere, hos prosternere, quos videas idcirco esse paratos pro unico Dei interfici Filio, quod enim elegerint non vobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed coeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem censueras temet superaturos, qui Dei templa esse ipsa confessione fidei suae clarescunt. Ut enim vos Ariani negando Filium Dei domos esse immundi spiritus, vocibus prophetarum, apostolorum, atque sacrorum evangeliorum designamini, ita qui Filium Dei confitemur, templa Dei esse ostendimus nos. Milites Dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis atque sacrilega mens tua suggestionibus favens cohaereticorum tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse Deus sic: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (I Cor. VII, 16). Hos te vincere potuisse judicaveras, quos apostolus hortatur tollere Deum, et portare in corporibus suis; hos te armis futilibus regni tui subigere potuisse fueras quidem arbitratus: sed perspicis, in tuo palatio intra velum licet stans tulisti responsum a me ad conservandam salutem, omnes Dei servos, calcata frivola auctoritate tua, mente, voluntate, studio, virtute, voce consentire. Advertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra nos saevire dignatur, quod tanto ea judicetur esse infirma, contemptibilis, inanis, debilis et abjecta: furore etenim et scelere concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praevaluit, totiens nos crevisse, et magis atque magis victores exstitisse meminimus. Mactasti quamplurimos in Alexandria, laniasti certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi variis in locis; sed hi omnes, quod tu audire minime vis. martyres sunt: illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse qui credimus. Crede mihi quod a te statuerimus interfici, quia et melius esse viderimus in omnia aeva Deum habere amatorem, quam te cum Juda Scarioth Judaeorum imitatorem puniri. Hinc est denique, Constanti, quod frendores colubri per te illatos non timentes subire parati sumus omne exitium. Nunquam nos consiliorum nostrorum poenitere potest, si per te mactati, qui adhuc tuis crudelibus restitisse videmur manibus, fuerimus. Mors etenim, quam nobis tu minitaris inferre, omnibus est parata: tantam vero beatitudinem, quantam sancti sunt martyres adepti, nemo ut videmus est consecutus, nisi hi qui mortem propter unicum Dei Filium moriendo vicerunt. Dicatos Deo homines torques, interficis, exterminas; et cur haec geras, causas odiorum reddere non vales, quia tu erras. Etiam nobis irasceris cur veram teneamus viam, et cum nostra salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper crudelibus factis coacervas, dicatas Deo mentes evisceratis corporibus extorquens eorum, qui statuerimus Deo fidem usque ad extrema vitae servare curricula. Perspicis ita haec esse, et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non valere te advertis nos ab hac, quae sola est, religione deflectere, ab isto cursu, in quo ad bravium sursum vocationis tendimus, retrahere, non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas amicum. Videris etenim quod sit in te qui deceperit Evam; nam, cum Verbum tuum, per quod serpis ut cancer, falso fucato scientiae tumore componis, astruendo te omnibus flagitiis tuis maculato edicto tuo rescissore, messe omnium errorum, cum sis ipse totius erroris fons, affirmas te luminis portitorem, cum sis tenebris obsessus omnibus. Nullis ergo modis posse nos a via veritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen ex parte contemni te inspiciens potes tandem videre, Constanti imperator immanissime. Hoc enim fidei proprium esse negotium novimus Christiani, nec prosperis nec adversis de gradu demoveri, non a proposito semel vigore deduci: cernimus una hac voce religiosa, Christianus sum, nolo esse ut tu es, Constantius, apostata, omne crimen excludi: hac una voce tribui praesidium salutis, vinculum libertatis et honoris: conspicimus hac confessione tribui nobis protectionis clypeum, telum contra per te in nos saevientem diabolum; et tu inquis: Negate vos Christianos? Ut contra adversans discrimen duremus stabiles, nec saevitiam tuam torquentis horreamus, animemur magis quam doleamus, ista efficit conscientia, quae reminiscitur unicum Dei Filium ad protegendos victoresque efficiendos suos suae divinitatis praebere praesentiam: hinc efficitur, ut, qua nos credis exstingui poena, vivificemur. Id etenim nobis, qui eum propter quem patimur, esse nobiscum credimus, in augmentum virtutis assumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse, punitor: hinc est quod malis tuis quatientibus non frangamur, quantoque varie continua crudelitate vexamur, tanto firmiter roboremur. Est enim nobiscum ille, qui adolescentes Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ispe firmat nostras mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse divino incendit amore suo nostra corda, et ad tolerantiam sanctae passionis animat: unde et nemo nostrum mortem quam inferre minitaris cogitat, sed immortalitatem; nec temporariam per te illatam poenam, sed gloriam sempiternam. Tormentis namque martyres Dei consecrari, et ipsa passionis probatione coronari aperiunt ita sacrae scripturae: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 15). Et: Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est: et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit eos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta hostia accepit eos, in tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum (Sap. III, 4, 8). Qui igitur tantam felicitatem consecuturos se de Dei praesumunt magnitudine et exsultant, necesse est, et futura cogitantes gaudia, praesentia tua mala calcent. Unici Dei Filii divina vox est: Qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam; et qui odit animam suam propter me, in vitam aeternam conservabit eam (Joann. XII, 25). Quo divino haerentes Christiani praecepto, licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula recurrat in vulnera, stamus stabimusque immobiles, te atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi revolventes, quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit utilis ad gloriam sempiternam. A barbaris saepe parcitur victis, et est locus inter arma clementiae, et utique apud eos qui ferali ritu sint vitam ducentes. Hoc vero inenarrabile est quod fit adversum nos a te, qui tibi bene voluimus, atque ut contingat desiderantes sumus, Deumque jugiter obsecrantes non desinimus: spolias, proscribis, mactas gladio, varie punis, nec corpora quae laniare sanxisti, sepeliri permittis, eleemosynam fieri prohibes, omnia metalla, omniaque loca, exsilia vocari quae putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium replesti numero; relegando insontes, fame, siti, nuditate vexando non desistis. His illa ingeris mala, qui aeternam cupimus consequi beatitudinem. Et tamen, imperator crudelissime, quicquid saevitia tua nobis intulit atque irrogatura erit, adverte quod mendacium sit; si quidem nec mors sanctis qui nos praecesserunt martyribus per te illata mors sit, nec jactura, neque damnum, sed fidei feneratio. Semper Christiani vobis tyrannis in persecutione perversa quaestione torquemur. Quo enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos compellimur modo ad Christum unicum verissimum Filium Dei negandum. Sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos, quia Dei Filium non negamus, coronamur, quibus victoria est a te illata damnatio: auferimur a te e medio, quibus coram non audeas blasphemare. Prosternitur etenim una voce Christi militis ille, qui contra nostram confessionem religiosam in te manet; loquitur ille, qui per te nostrum sitit sanguinem; ille, qui tuam obsedit mentem, contremiscit praesentiam cultorum Dei, atque ferre non valet, cum dissentimus a te, qui dicas esse ex nihilo Filium Dei, cum contra stamus minas tuas, omnemque crudelitatem carnificinae tuae potentia ejus juvati protectique calcamus. Castigari te profecto sentis ejus servorum constantia atque tolerantia, qui dicit: Nolite metuere eum, qui potest occidere corpus; magis autem metuite eum, qui potest et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28). Pauli etiam beatissimi ejus apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium tyrannum hortamentis animamur: Sumus filii Dei. Si autem filii Dei, et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, siquidem compatimur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 16). Et iterum: Existimo non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Ibid. 18). Cujus claritatis gloriam cogitantes pressuras omnes et persecutiones non solum per te illatas a diabolo, sed et per omnes ejus homines nos tolerare servos Christi convenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus illis liberamur, qui Filium Dei verum esse Filium credimus: et cum duas esse personas Patrem et Filium meminerimus, tamen unam divinitatem Patri et ejus unico Filio vindicemus. Has nostras justas invictasque audiens allegationes, quia sustinere veritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat tuum ferinum animum, ut nos quam acerrime vexes, exquisitis poenarum generibus excrucies, cur nolumus iter deserere salutare. Hinc est quod nimia tua crudelitas nostris illudit corporibus, cur magni aestimemus fidem, cultoresque Dei nos esse non abnegemus: totis in nos incumbis carnificinae tuae viribus, arbitratus nociturum te nobis, ignorans probationis nostrae nos gaudere occasionibus; hi videlicet qui felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in hoc justitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro Dei jugulari Filio, stabiles contra tuam religiosa mente perstamus insaniam, vincente scilicet in nobis eo, pro quo patimur, quicquid sub persona nostra injuriae ipsius divinae majestatis, tu profane jactitas sermone vacuo, et inani colloquio, voluntate prava; quae cuncta dura mens tua et obstinata pectoris feritas in necem suae gignit salutis: dum a religione Dei dissentis ducente dementia, furore rapiente, omni denique te immanitate vexante, qua instigaris pariter ac feris, eo quem negas protegente contra tuam, bellua, immanitatem, ut vel verso solent mari moles oppositae, reluctamur. Feriant licet per te diabolici fluctus, et pulsent late vagantes mundi turbines, magis magisque immobilis, ut est, erit virtus, nec undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus operti, sed contra omnia erimus semper erecti pericula: siquidem non sit Christianus animus abjectus qui sternatur et jactetur ad vitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis, ut contra omnia tentamenta immobilis victorque permaneat. Non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis vitae dulcedine perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem. Joannis apostoli beati, ut terrena spernentes, coelestia sequi desideremus, hortantis religiosa vox est: Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joann. II, 17). Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus tuis praestigiis ac fraudibus, cumque vastissima saevitiae tuae crudelitate, jacere te subter pedes Dei servorum, omnem gloriam tuae vanae dominationis duci a nobis atque haberi pro nihilo, nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni vigore atque auctoritate imperii tui, quam inanem aurulam. Jactare nos haec quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. Non retines, Constanti, dixisse me judicibus, te velo misso audiente, quod licet totum militem tuum in nos decrevisses jacere regni tui tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae, ut in sacrilegi tui decreti contemptores, omnia sua colliderent arma, nec si tamen quod possemus a proposito recedere? Sed tu pro tua illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos censuisti, Christianos vero sanxisti Dei oportuisse exsistere negatores. Et utique tui sentiunt dolorem vulnerum, dolent se periisse, dolent hanc amittere lucem; nos vero primo sentire poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur, in quibus Christus aeternam salutem operatur: deinde, quia praesentia pro nihilo ducamus, et lumine in illo perenni semper futuri sumus, qui fieri potest, ut non pro Christo Dei Filio vitae aeternae tributore sacrilegio funestatis manibus tuis maluimus interfici? qui aliter nos Deo Patri placere non posse cernamus, nisi conventi a te ad negandum unicum Dei Filium ejus per mortem etiam ipsam verum esse illum Filium Dei confessi fuerimus? Detestabilis mens tua indigne fert, quia dicamus Christum Dei Filium Dei esse verbum, Dei sapientiam, Dei virtutem, Deum verum de Deo vero, natum de Patre, id est de substantia Patris, lumen de lumine, natum non factum, unius substantiae illum esse cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, per quem omnia sunt facta, sine quo numquam fuerit Pater. Indigne fers, Arii vermis, cur defendamus, quod claritas, potestas, magnitudo, aeternitas, divinitas, quae una sit Patris et unici ejus Filii. Non esse novum quod nos legati asseverabamus in tuo palatio, et firmando non desumus semper sic fuisse et esse creditum a Christianis, sicuti apud Nicaeam contra haeresim tuam Arianam et omnes errores videtur esse sacra fides conscripta, si tandem oculos serpentis morsibus confossos cordis tui aperias, invenies, quod hanc habet, hanc defendit ecclesia fidem, quam sibi traditam cognoscit per beatos apostolos. Omnes momento peragrare si posses gentes, invenisses, stolidissime imperator, ubique Christianos sicuti nos credere, in hac defensione nostra perstantes pro Dei Filio ut nos mori cupere. At tua novella praedicatio et recens religio, sub praetextu fidei blasphemia in perniciem salutis tuae per te prolata, non solum adhuc limitem Romanum peragrare non valuit, et utique te satis agente, sed, et ubi radices figere tentaverat, aruit, recedentibus scilicet omnibus Dei famulis a te, atque paucis tuis, quos lolium esse super frumentum seminatos Dominus praedixerit, tecum manentibus: quae omnia tibi praestitit atque est praestans artifex fraudis ac mortis, qui per te plurimos blanditiis obliquis illicit ac decipit, qui, cum sit reus totius sceleris, suggerit cordi illi tuo amarissimo, ut nos tamquam reos alicujus criminis punias. Sed prospice tandem, aperi cordis oculos, in quibus tibi nihil luminis est, sed omnis caligo et ingentes tenebrae versantur, et invenies quod mors tua fragili illata potestate integriorem reparet vitam, quod haec magis nos deducat ad gloriam per ignes, per gladios, per catenas ac feras, per quicquid denique rabies tua piissimi imperatoris in nostram censuerit ingerere necem. Tutante Deo non modo non exstinguimur, sed magis atque magis vivificamur, qui meminerimus nil esse super nos praeter Deum; unde erubescit animus devotus atque mancipatus Deo tibi per tuam mortuo blasphemiam, cani latranti contra veritatem, vermibus Arii scatenti succumbere. Servorum Christi animae quoties vim diligenter veram examinant tormentorum, considerant nullum majus esse tormentum quam a te adversarii nostri servo servum vinci Christi. Recordamur Dominum dixisse: Si quis vult post me venire, abneget se sibi, et tollat [crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem animae suae (Matth. XVI, 24)? Martyrii cogit dignitas ut vitam Christiani morte contemnamus, siquidem novum salutis genus per Dei Filium fuerit tributum; interire ne peream. Novimus hanc esse nobis traditam divinitus disciplinam, ut sine ullo terrore militiae vim tueamur tanti nominis, quippe quos jam pridem aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius lucis, quosque ad calcanda omnia terrena Christi societas segregarit. Crescit, Constanti, crudelitatis tuae pugna: sed crescere adverte et Christi militibus gloriam, nec retardamur denique ab acie tormentorum metu, sed ipsis magis tuis tormentis ad aciem provocamur. Haec ita esse negare non poteris, quando conspicias pari et simili calore virtutis Christianos toto in orbe ad gerendum certamen animatos, quando videas, militem Christi, incorruptam fidei firmitatem quod non detestandae tuae blanditiae decipiant, non minae furoris tui terreant, non cruciatus tuae carnificinae ac tormenta crudelitatis devincant, illo videlicet in nobis manente, et nobiscum semper constituto, qui ad beatos apostolos dixerit: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Est ubique praesens, quia omnipotens sit, Filius totum potens, cui cum Patre una sit aeternitas atque potestas divina. Sed te quanta caligo obsederit incredulitatis, quantaque tenebrarum et errorum nubes tuum pectus obduxerit, dici non potest, qui cum te Christianum fingas, Christianum tamen nomen e medio auferre nitaris. Inter haec daturos legentes veniam conspicere debes, quod pro merito impietatis tuae facundia mediocris ingenii mei ad exsecrandum te describere non valuerit; dedisse me etenim videbant formam universis Deum timentibus, praebuisseque materiam tractaturis, quo te ordine possent sine vitae aeternae radicibus positum secare. Nec te maledicis vocibus dicas a nobis objurgari, si quae dignus es a rusticis, licet tamen Christianis, audis. Novimus non maledicendum, sed magis propter inimicos rogandum: Filius etenim Dei, rerum cum sit Dominus, tamen cum malediceretur, non remaledicebat. Caeterum, si rerum malediceret Dominus, tantae utique majestatis impetu universa conciderent. Dicis utique ad haec: Dominus te mitem esse voluit quippe antistitem suum, et tu te pervicacem me circa praebes. Prophetae, apostoli, et chorus evangeliorum non occidendum docent, tu contra Deo dignaris interficere dicatos. Christiani ad placandum quem colimus his rebus opus esse novimus, quibus illum delectari ac gaudere scimus. Si igitur placere censendum est posse Deo quod facis, omnes nos oportet homicidas esse, sacrilegos ac blasphemos. O Constanti, quam ingentis sis dementiae, videris: conspicitur veterator ille subtilis, circumscriptor innocentium in tua mente sedem sibi collocasse, et arbitraris non te adhuc publicatum? adhuc in ovem, cum sis lupus, perfrigescis tu, qui a sanctissimis prophetis bestia nominaris, a beatissimis apostolis canis ac lupus rapax, subornatus, cum sis operarius iniquitatis, tamquam minister justitiae: et te esse hominem censes, cum nihil hominis nisi lineamenta ac summam figuram geras? Doles te immanem bestiam dici, nihil te hominis nisi lineamenta ac summam gerere figuram. Dic, quaeso, an possis, innocentium interemptor, merito dici Christianus, et non potius insanus, hebes, vecorsque, hostis quippe Dei religionis, in qua pietas, humanitas, omnisque justitia versatur, in qua nec malum pro malo discitur reddere, in qua non occidere, sed occidi propter Dei Filium docemur? Tu sacrilego conatu tuo, contemptam vanam dominationem tuam considerans, tormenta admoves; sed est protector fidei, gubernator salutis, rector animarum, quem nos impellis negare semper, nobiscum semper adest certamini nostro, quia praeliatores atque assertores divini sui nominis erigat. Hinc est quod servientibus injustitiae tuae ac ministris, hoc est concarnificibus tuis torquentibus, stemus fortiores, inanimamur ut tuam ungulam artus nostri pulsati ac laniati superent. Quomodo etenim inexpugnabilem fidem superare poterit saeviens diu plaga repetita, cum omnis miles Christi sciat ipsum, pro quo patitur, secum esse praesentem, gaudentemque de suorum tolerantia servorum? Stamus utique famuli Christi ejus majestate firmati, voce libera, mente incorrupta, telis quidem fragilibus tuis, nudi, sed illa induti arma, quae nos ut indueremus est deprecatus beatus apostolus dicens: De caetero confirmamini in Domino et in potentia virtutis ejus (Eph. VI, 10). Et: Induite arma Dei, ut possitis stare adversus remedia diaboli, quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra hujus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare, praecincti lumbos vestros in veritate, induentes loricam justitiae, et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis; in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissime candentia exstinguere, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in illum vigilantes (Eph. VI, 11). Igitur quia taliter armatos, tanta potentia munitos, superare non possit tua patrisque tui crudelitas, ut saepe dictum est, stetimus et stamus, et quoad usque consumas corpora nostra, staturi sumus salutari Christi clypeo muniti, lorica pietatis ejus circumdati, sancto Spiritu gubernati, immobiles, et magis magisque in omnibus auctores, pellentes omnem vocem servitutis. Certi etenim et fidentes sumus nullis nos tuis insidiis, nulla tua calliditate, nulla cavillatione, nullis tuis fraudibus posse a proposito vigore deduci, quandoquidem sciamus quod enim finis delictorum mors sit, deinde sequitur vita, quae semper sit; amplectamurque beati consilia apostoli ejus, ejusque imitatores atque participes desideremus inveniri, qui astruit, quod (II Cor. IV, 16) cum vetus homo noster corrumpitur, qui intus est innovetur. Et (Ibid. V, 1) si terrestris domus nostri corporis dissolvitur, coelestis aedificetur; et quod (Ibid. 6,) positi in corpore, peregrinamur a Domino; cum quo apostolo in regnis coelestibus uberes laudes referre non poterimus Deo, nisi prius morte expurgata ad immortalia sumenda praemia venerimus. Igitur cum per te dissipata atque penitus dissoluta fuerint corpora nostra, tunc nos integerrimos esse praesumamus; cum per te mors fuerit illata, tunc nos magis vivere posse credimus. Quomodo adhuc praesumis, Constanti, interea imperator semper insulsissime, ea ingerere, quae te exstinguant, nos contra vivificent? Ad exstinguendos nos malo pravoque consilio erigeris, actus es velox ad effundendum Dei unici Filii servorum cruorem, ignorans quod sanguine nostro patefiat coelum, sanguine nostro gehennae exstinguatur ardor. Te saecularis ambitio, nos coelestis admonet magnitudo, qui salutem timemus aeternam amittere. Scimus nos pro Deo mori debere; ut enim te, nisi e castris diaboli ad exercitum in coelestibus castris constitutum feceris transitum, in perpetuum detinebit ignis apud tartarum, sic nos, si tuas minas tormentaque tua spernentes propter Dei jugulari Filium per te saevissimam feram immanemque belluam maluerimus, in coelo erimus gaudentes. Beati enim (Matt. V, 10) qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et non dixit: Beati qui persecutionem faciunt. Christiani scimus ad hoc nos Christi factos milites, ut injusto a te indicto belli campo ducem nostrum confessi, quo possimus victoriarum triumpho potiri, moriamur armati: hinc nobis quanto saevis, tanto et clementior videris, cum interficere Christianum se confitentem dignaris. In hoc vero sceleratissimus judicaris, quod sub specie dilectionis, et consulere cupientis, ad nos blandiaris dejiciendos, tamquam utile sit nobis a te de gradu pulsos reservari, a Deo vero damnari. Novimus quod sis metuens, ne in omnibus his poenis, tua detestabilitate inventis, in hac perseverantia fidei moriamur, et tamen admoves varios durosque cruciatus. Sic nos, quos tam infeste persequeris, varie excarnificari cupis, et quidem momentis omnibus; interficiendos vero non esse statuisti, tamquam mors tantummodo beatos milites Christi faciat, ac non etiam tormenta quanto fuerint graviora, tanto majorem virtutis gloriam pariant. Etenim, qui novimus justitiae copiosiorem esse vitam ac prolixiorem, in isto belli campo non terga vertimus, non ad castra tua Dei hostis transitum facimus, sed magis inter haec a te illata exitia positi Dei ovili, unde te raptum possidet diabolus, repraesentari cupimus: et tamen eo haec dico, non ut nobis parcas. Invenies etenim Christianos nos esse, ut jam, quos interfecisti, invenisti in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores per illum scilicet qui confes ores suos non deserit, cujus nos milites agnoscentes, ut advertis, congredimur fortiter, dimicamus constanter. Scimus enim magnam esse claritatem, immensam sublimitatem, ac singularem sanctitatem, vitam salutis aeternae honestate passionis ornare, maximam esse nobilitatem potestatis tuae tormenta contemnere, nec horrere calcare te, nec tuam rabiem pertimescere, qui in innocentes tam rabide saevis, qui, cum sis blasphemiae, et injustitiae, et totius crudelitatis doctor, tamen Christianum te pium, prudentem, atque justum videri posse censeas, caecus et hebes, et veritatis ignarus. Adverte, vorator innocentium, quod, in quo Christus vigilet, vinci tuis tormentis non possit, famem vincat, sitim spernat, squalorem carceris et receptaculi, poenarum horrorem, roboris sui vigore subigat, omnem calcet poenam, cunctos conterat cruciatus, nec mortem, quam tu magno nisu minitaris inferre, metuat. Superare te existimas illum, qui meminerit scriptum: (Ps. CXV, 12) Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ibid. 15). Et (Rom. VIII, 35): Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio an angustia? an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te morte afficimur, tota die aestimati sumus ut oves occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Quid nos tuum possit ab his auferre salutaribus praeceptis, prorsus videre non valeo. Nam et licet eos qui tuae pravitati consentiunt ad nos illiciendos levando omni officio tuo non desinas impio, ut Epictetum et caeteros, quos ex Dei servis tuos esse ac patris tui satellites fecisti, tamen absit a nobis haec amentia, ut falsum vero anteponamus, aut aliqua nos oblata per te felicitas illiciat regni tui: inanem gloriam tibimet serva, omnemque stolidissimi cordis tui prudentiam tibimet retine et comparibus tuis, quibus te morum conjunxit similitudo: relinque nobis stultitiam nostram, cum nos Christum Dei Filium verum esse Filium confitemur, cum eumdem unius esse substantiae cum Patre defendimus, cum nos propter eum, ne ejus divinitatem negemus, interfici cupere profitemur: relinque nobis hujusmodi stultitiam. Quid ut hanc amittamus das operam? quid impugnandam putas posse a te veritatem, ignorans quod vi sua valeat? unde etenim contra fremitus atroces, asperosque tuos cruciatus invicta virtute populum Dei conspicis resistentem? nisi quia haec sit, quam defendimus, apostolica atque evangelica fides. Hi resistunt tuae crudelitati, hi tuam calcant rabiem, quorum spes aeternae immortalitatis, et vita coelestis est, quorumque ardor in cupidinem perpetuae lucis accenditur, et salus de promissa laetatur beatitudine. Adeo namque securi ad aeternam nos perfruendam vitam perventuros scientes omnia gratanter perpetimur, quando non tormenta propria cogitare nos profiteamur, sed tua tortoris supplicia; damna corporum lucris animae Christiani repensamus, coronam in vulneribus computamus, de tormentis et doloribus illatis per te laetissimi in Christo triumphamus. Recordare, Constanti, de scelerum tuorum memoria recenti, quam tibi in civitate Alexandrinorum inussisti, quantos per abrupta una tincta subscriptionis tuae dejecerit, quantos gladio demeti fecerit, quantos fame sitique exedi, vel carceribus necari, quantos intercepto effecerit spiritu strangulari; et tamen his omnibus crudelitatibus in sanctos martyres, quos tuus interfecit gladiatorius animus, cum saevieris in nos, crudelius saevis dum retines gladium, dum das operam, ne in remedium velocius exitus succurrat mortis. Dilacerari toto corpore, urique nos patimur, probantes nihil congruere sapientium gravitati atque constantiae, quam nullis terroribus de sententia et proposito depelli, sed esse utilissimum pro Deo cruciari, et emori non posse Deo mancipatos, perpetua vinci tormenta, sed te magis prosterni atque deduci ad nihilum. Accipe in vicesimo sexto psalmo positum (Psal. XXVI, 1): Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversus me praelium, in hoc ego sperabo. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Dei per omnes dies vitae meae. Igitur, cum justitiae virtus in his perficiatur passionibus, cum, quia Christus in nobis patitur, nec sentiamus supplicium, propterea quod, ubi deest culpa, nec poena sit, quomodo his te rebus vincere Deo dicatos devotosque potuisse arbitratus es, quibus augmenta virtutis invicta praebeat fides? Credo equidem, nec me veritas fallit, quod, licet adhuc totis tuis eo incumbas carnificinae viribus, ut membra divellas, artusque laniatos in sanguinem nostrum saeviens diu tortor vexares, quod vincere tamen numquam Dei possis familiam, numquam exercitum Christi superare valeas, non doloribus subjicere, non poenis angentibus poteris flectere. Christiani nullos cruciatus, nullamve mortem recusamus; non tyrannicas tuas jussiones, non judicum tuorum gladios tremere possumus, quia gladio Dei armati tibi resistamus. Beatus apostolus, De caetero, dicit Ephesiis (Eph. VI, 10): Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite arma Dei, ut possitis stare adversus remedia diaboli, quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra hujus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae. Arma indutos Dei tu, per quem omnes in nostram necem saeviunt daemones, superare quia non potes, hortamur tandem te nobis tradas, ne cum istis, quos describit apostolus, in cuncta torquearis aeva. Sic non in tenebras carceris tui filii possint vinci lucis a tenebrarum filio, tamquam tenebras sentire possint hi, in quibus inhabitare dignatur ille, qui sit lucis conditor. Perferat virtus necesse est, quod ferendum natura mortalis edocuit; si enim ignibus consumere nostros artus tentaveris, te magis in nostra corpora sentiemus exuri quam nos, qui cum libenter ac prompte curramus ad mortem pro fide, non nos amittere vitam posse, sed magis conquirere, et quidem post fragilem aeternam praesumamus. Stat semper nempe gladii tui acies exstricta, parata Christianorum neci, et tamen omni plumbo curvior esse nobis videtur iste mucro gladii tui, sicut et acies animae tuae. Toleramus omnia in passione securi, veluti ingeramus supplicia quae patimur, quoniam qui per te in nos saevit, nostra fide prosternitur. Non enim morte in perpetuam malignitatem illam deleri nos posse novimus, qui in Christum vitae aeternae tributorem unicum Dei Filium crediderimus; sed credentes sumus et bene praesumentes, quod ad lucem vitamque perennem etiam corpora sint resurrectura, quae tu nunc uris, torques, ac lanias. Si enim, posteaquam per te interficimur, nihil nos esse futuros sciremus, profecto stultissimi essemus non huic vitae consulentes, ut esset quam diutina, et commodis omnibus plena; quod contingere nobis poterat, si tibi magis quam Dei decretis temperandum censuissemus; ac nunc cum per te si vita praesens auferatur, immortalis sumatur, hanc praesentem vitam propter Dei Filium cum bonis suis contemnere servos ejus necesse est, siquidem omnis hujusmodi jactura immortalitate pensetur. Quanta virtus, quantum robur animi, qualis fuerit firmitas fidei eorum, quos interfecisti, et sit horum qui adhuc tuo sacrilegio resistunt, adverte, Constanti, stetisse aut illos beatos martyres, quos jam Dei potentia in coelestibus regnis esse constitutos cernimus, aut hos quos adhuc interficere non valuisti, contra te immanem feram, qui fanda atque infanda nobis comminando non desinas, cum multis tolerabilius audere semper desiderans fueris, ac sis, adversum te aemulos surgere principes, quam Christum Dei Filium confitentes exsistere victores. Placuerat enim tenebris omnium errorum obsesso cordi tuo, et profunda caligine caecato animo, nos omnes per tuam haeresim a Deo convertens primo tuos clientes efficere, deinde consatellites. Sed vicit te et ipsum in te, ista qui fuerit machinare molitus, veritas; valet enim vi sua. Exspectantes denique sumus momentis omnibus super ista, quae jam intulisti tormenta, adhuc addas constituendo saeviores carnifices, ferociores ultores, qui devotos Deo milites adversus edicta feralia tua resistentes, quo minas et cruciatus et tormenta fidei vigore per Dei misericordiam calcemus, possint vel gladio invadere, vel crucifigere, vel igni torrere, vel quolibet inaudito genere poenarum viscera nostra ac membra laniare; ut stamus nunc usque per Dominum immobiles staturi semper, si quidem non nos simus qui tuos frendores vincamus, sed ipse in nobis, cujus auxilio regimur, cujus virtute servamur. Quantus enim tu es, aut qualis, qui possis spoliare nos his bonis, quae sunt in nos collata divinitus? rapis nos, negas, egenos facis, damnas, vincis, uris, miseris etiam modis necas, et tamen vincere Christianorum invictam fidem non vales. Per quod intelligere debuisti factum, quia et tu erroris crudelitatisque tuae sis recepturus supplicia; et contra nos, quod per hanc propositam difficultatem angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublimiter ducat, non poterimus cedere tuae crudelitati, qui novimus quod sit martyrium dominicae fortitudinis singularis imitatio. Laboris quidem et difficultatis plena satis et ardua martyrum adeo via est, ut non quis humanis implere valeat viribus; sed nos, qui auxilio divinae suffragationis juvamur, calcemus te semper, ut nunc calcamus, necesse est. Hinc est quod libitum sit nobis, non solum non te timere Dei religionis adversarium, sed et ultro provocare. Provocaris, cum semper, ut non miserearis immisericors, sed ut interficias exspectaris: hinc est quod non possit capere divisionem felicitas nostra, quia, et cum occidimur pro Dei Filio, ipse dilectione vivat in nobis, ipse, qui est in pressura et excitatio, in persecutionum praeliis fortitudo. Quibus etenim velis te modis exseras adversus Dei cultores, numquam tamen poteris evacuare signatam virtutem, quippe cum mundana non invitent, non terreant tormenta. Cum haec ita sint, te Dei domus persecutorem quid aliud dicam quam miserum, qui praedonum tuorum daemonum instigationibus pareas, quorum stimulis actus haec fueris perpetrare machinatus, per quos inhaerente cordi tuo persuasione tua sacrilega libenter erras. Faveas stultitiae tuae tibi ignotae; atque utinam cum solis Arianis comblasphemis tuis errare ac desipere velis! nos etiam in consortium malorum tuorum rapere conaris, proscribis, exspolias; sed novimus maximae felicitatis genus esse propter Christum quaesitam paupertatem. Infers, carnifex, mortem ad nos; non solum non cervicem subducimus, sed et damus, ut propter Dei unicum Filium jugulemur. Quorsum haec retuli? ut scires poenas tuas nullas habere contra Christi servos vires, et quod expavescere non possumus id, quod venturum semper exspectemus. Indigne fers cur dicaris haereticus, et audes tamen dicere non comparari posse, vel exaequari Patri Filium; nos, qui unam deitatem Patri et Filio defendimus, Filium aequalem dicimus Patri. Credimus, ut credidit beatus Paulus apostolus, qui dicit de Filio (Phil. II, 6): Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo. Quid est, qui cum in forma Dei esset? nisi quod sit Filius, ut est Deus Pater, incommutabilis, inconvertibilis, inaestimabilis, inenarrabilis, aeternus, perfectus. Quid est, qui cum in forma Dei esset? nisi quod ipsam inaccessibilem lucem habitet Filius, quam et Pater; nisi quia una sit divina sublimitas Patris et Filii. Sanctus Spiritus, in beato manens apostolo, corda vestra omnia haereticorum jam tunc conspiciens addidit interpretationem, quid sit in forma Dei esse Filium: (Ibid.) Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo. Apostolus beatus aequalem Filium Patri dicit, unam deitatem manifestans Patris et Filii; et tu audes cum sacrilegae audaciae tuae satellitibus atque sacrilegii tui comparticibus dicere: Non enim nos possumus aequare aut comparare Filium Patri? Aut cur Dominum dixisse arbitraris, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); Et, Ego et Pater unum sumus (Ibid. X, 30)? nisi quod una sit potentia Patris et Filii. Tu dicis, quod habet Filius initium; at nos dicimus sine initio esse: si quidem omne, quod habet initium, et finem possit habere necesse est. Igitur, cum credamus unicum Dei Filium aeternum esse, hoc est coaeternum Patri, et vos hostes Dei negetis, nonne rectissime dementes et omni vecordia saginatos filios pestilentiae vos nuncupamus? de quibus clamat beatus apostolus, ut tunc de Judaeis (Rom. I, 28): Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia; tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea, quae non conveniant. Et ad Philippenses: Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quod saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 17). Et ad Timotheum de te, Constanti, ac tibi dilectissimis comperditis tuis (I Tim. IV, 1): Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquentium, cauteriatam habentium conscientiam suam. Vos adhuc percutit atque interficit Spiritus Sanctus ore ejusdem beati apostoli: In novissimis diebus advenient tempora periculosa. Erunt homines se ipsos amantes, cupidi, superbi, fastidiosi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine fide, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, inflati, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis, veritatem autem ipsius negantes; et hos devita (II Tim. III, 1). Et infra: Quemadmodum autem Jamnes et Mambres resisterunt Moysi, sic et hi resistent veritati, homines corrupti mente, et reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; insipientia eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit (Ibid., 8). Et infra: Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes aures et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (Ib. IV, 3). Deserens apostolicam fidem, conversus ad fabulas, ut cancer ita sermo tuus quod serpere possit, cum praedixerit ore apostoli Spiritus sanctus, catholicos dicis erraticos, et paulo post, ipsam quam catholicam dicebas, quamque suscipere cogebas, dicis esse blasphemiam. Item post paululum, quam nunc astruxeras apud Antiochenos contra Adoxium faciens fuisse blasphemiam, ipsam iterum nunc firmas catholicam; unde et Adoxium Constantinopoli esse censueris, quod enim ipsum probaveris catholicum. Scias utique ex hoc ipso quantum intersit inter verum atque falsum, quando ipse cum sis, ut tibi videtur, peritus, habeasque dictatorum designatum numerum, tamen persuadere nulli, nisi eis, qui carnificinam tuam timuerunt, te potuisse advertamus. Nos vero, quibus ad loquendum natura sufficit, alieni ab omni scientia, et hinc alieni litterarum, ad omnem destruendam haeresim valemus, quia res ipsa ac veritas loquitur. Tu ac tui adjutores litterarum et hinc aliam plenam auxistis artem; nos sumus tantum sacras scientes litteras; noster sermo est communis, contra vester politus, ornatus, qui etiam dici mereatur disertus; et tamen suadere dulcis per artem quaesitus sermo vester nulli potest christianorum, nisi ei, qui non sit, sed tantum dicatur, ut tu, qui cum sis lupus unus esse de ovibus ab insciis judiceris. Quis tam excors est, nisi qui ut tu omnem hauseris amentiam? quis est Dei famulorum, qui nolit devotionis obsequio morte honestari? quis est qui cruorem sanguinis sui pro Christo non sit desiderans fundere? cum hujusmodi mors integriorem faciat vitam, aeternam inveniat gloriam. Stamus, ut advertis, virtute Dei protecti, praeceptis Evangelii calciati, fixo immobiles gradu, ne possint per te praecipiti labe rapi vestigia. Stamus scutum fidei tenentes, ut in totum non possint per te jacta fumantia hostis concrescere jacula, quippe quae semper in te repercutiantur. Munita sunt nostra capita casside salutis, est in ore verbum Domini, ut hostis in te collocatus gladio elidatur spiritali, sternatur pariterque dissipetur; esse advertes sanctam fidem, quam nos abjicere cogebas, animae nostrae clypeum, et fortem et impenetrabilem et contextam loricam, quam nulla diaboli possint tela per te perforare illata. Tantam perseverantiam cernens christianorum, Defendendum est, inquis, et a me semel susceptum Arianum dogma; dicis talia honesta voluntate errans. Sentis enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius, eamque summa vi oportere defendi: defendis gladio; at nos defendendam novimus religionem non occidendo, sed moriendo pro Deo, universaque mala haec quae tu ingeris sustinendo. Tali genere defendentes religionem quae tua crudelitas poterit vincere? Si enim quilibet militum tuorum in hac fragili imperii tui militia tibi mortali mortalis fidem servaverit in aliquo egregio facinore, et acceptior fit, et carior; si perierit apud te inanem hominem, summam consequitur gloriam, quod pro te duce suo morte occubuerit: quanto magis Deo aeterno imperatori fides est servanda a nobis clementiae ejus militibus! Cum haec nos agere susceptum cogat officium devotionis, tu, quia caecus sis Christum verum Deum veri Dei Filium esse non credendo, quia sis simpliciter infelix, quod aeternae mortis tenebras minime evaseris, volueras et nos redire ad veterem caecitatem, ut tam non simpliciter, sed detestabiliter cum lumine videremus amisisse prudentiam. Nam et cum cognoscamus unam mortis damnationem esse tibi, quia credere nolis, et geminatum malum esse nobis, si rejecta nostra credulitate ad interitum redire maluerimus, quomodo nos posse tuis praesumpseras aut falsis obsequiis, quae magis, dum illiciunt, interficiunt, aut omnibus tormentorum crudelitatis generibus a Dei charitate separari? Quis tantam sibi oblatam felicitatem respuat, nisi qui sit te infelicior, cum videat confessione vocis unius, Christianus sum, adversa succumbere, laeta provenire, patefieri regna, aeterna parari imperia? Dicis: Negate Dei Filium, aut interficiet vos virtus regni mei. Quam melius est ab hoste Christi interfici, quam a Christo! quam est optimum a te antichristi amico mactari, et a Christo vivificari! Quis nolit particeps ac socius patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, cunctorumque justorum inveniri, quam Judae, cujus tu exstitisti imitator? In carcere per Herodem compestilentem tuum punitus est Baptista Joannes; Jacobum saevitia Herodis interfecit; in insulam relegatus apostolus Joannes; crucifixus est beatus Petrus; alligatus est beatus apostolus Paulus, reclusus est carceribus, flagellatus est, et saepe lapidatus, interfectus est postremo. Sed, hi cuncti illa gratissime sustinendo quod amici Dei fuerint facti, qui advertimus, et ipsi crudeli manu tua mactari malumus, quam tuae cedere carnificinae. Cur nos exosos habes, cur tanta saevitia persequeris? nempe quia nos christianos fateamur: et illi beati, quorum fecimus mentionem, pro unico sunt interfecti a contyrannis tuis Dei Filio, cur se ejus servos dixerint. Dicit ore religiosi David Spiritus sanctus ex nostri persona populi: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, nonne Deus requirit ista? Ipse enim novit abscondita cordis: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Ps. XLIII, 21); et tu Constantius Arianae idololatriae mancipatus interea imperator, Metuite, inquis, frendores recrudescentis in vestram necem insaniae meae, et estote mecum apostatae. Haec audiens non vulneribus tuis mederi vis, sed magis pergis caeco et irrationabili furore illorum instinctu, qui insinuant se menti tuae, et instigant nescium furere his spiritibus, quibus tu, quod Dei unicum Filium neges, sacrificare dignosceris; qui, quia per se nocere nobis nihil possunt, protegimur enim magnitudine Dei, per te nos satellitem suum persequuntur, quos sibi inimicos esse infestissimos sentiunt, exercentque per te amatorem suum saevitiam quam violentissime possunt, existimantes interventu tuo carnificis se nostram violaturos fidem. Doctrina cunctarum est sacrarum scripturarum, in Dei Filium credere primam et consummatam esse justitiam. Hinc est quod te victo quaestionario illi daemones in te vincantur, quia victoriam non nostrorum fragilium nobis praestat corporum virtus, sed illius clementia ille sufficit vires, ut inter omne carnificinae tuae instrumentum duremus immobiles, ut non doloribus vulnerum, non ictibus quaestionum frangamur, sed potius erigamur; hinc verus est Dei cultus, in quo mentes colentium seipsas Deo immaculatas victimas sistunt. Et arbitraris Dei esse cultorum quemquam tam segnem ac stolidum, ut non illum ardor tanti cupidinis excitet, et non armet, non instiget, non stimulet, non denique illis facibus amoris inflammet, quibus sunt sancti inflammati prophetae, apostoli, ac martyres? Quem, inquam, nostrorum non impingat animus inter manus tuas crudeles pro Christo interfici? quem ad martyrii gloriam et culmina non tantum per haec, quae tu ministras, sed etiam per crudeliora non pervenire urgeat? quippe cum facile superentur tua supplicia, si ipsorum suppliciorum ante oculos proponatur gloria. Nec enim id, quod lacerat, consideratur, ubi poenae merces tanta praestetur. Mercedibus incorruptibilibus tua, Constanti, tormenta vincuntur, et cruciatus obteritur, mors subigitur, quae cum inferatur, magis vita reparatur. Dolerent, imperator, vulnera per te inflicta, si statim non Dei amicos efficerent. Ac, cum tunc vere victuros nos praesumamus, si a te propter Dei plectamur Filium, tunc nihil salutis amissuros, quin fieri potest ut tuis inanibus cedamus frendoribus? Tuo nos potuisse ac posse vigore subigi es arbitratus, et credo adhuc frustra arbitreris. Quousque tandem abuteris Dei patientia, Constanti? Quinimmo hortor, haec pellens ex tenebrosis sentibus tuis illa insulsa mens tua recipiat meditationes, quae te possint in viam statuere, quae ducunt ad Dei regnum. Apprehende amoeniter quod te ducat ad convivium Abrahae, Isaac, et Jacob, Dei amicorum, tu qui ausus fueris homo totius injustitiae justum te aestimare, omnibus te praeponens Dei judicio sanctae Ecclesiae constitutis episcopis, fidemque sanctam, quam semper tenuit ac tenet Ecclesia, reprobans, fueris nisus blasphemiam consacrilegi tui Arii ore prolatam nunc per satellites tuos, nunc edicto tuo, nunc spiritibus immundis referto ore tuo praedicare, et juste perfectum cultorem Dei, et omnia sancte agentem vocitare, cum adhuc te neque crudelior, neque detestabilior, neque in blasphemis major, quam quisquam eorum regum, qui tyranni nuncupantur, fuisse reperiatur. Quae ita se habere in libro, qui titulatur de Regibus apostaticis, quia jam aperui tuae imprudentiae, nunc illud te scire volo, quia, nisi te mature converteris, nisi credideris, ut nos, unicum Filium Dei semper cum Patre regnasse, et numquam fuisse Patrem sine Filio, unum etiam esse regnum Patris et unici ejus Filii, unamque deitatem possidere Patrem et Filium, in aeternum te periturum: siquidem Arius magister tuus creaturam dixerit Dei Filium, et tu ejusdem ad coelum extuleris usque laudibus blasphemiam. Nos te urgemus, rogamus, impellimus Deo fieri amantissimum, et tute injuriam pati a nobis quereris: sic inanem dignitatis tuae tueris censuram, tamquam haec sit te a perpetuis ereptura cruciatibus; erigis super Domini sacerdotes superbum caput, non advertens scriptum: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, dicit de unico, quem in nos persequeris, Dei Filio, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in habitu inventus ut homo: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Ille, qui in forma Patris semper et fuit, et est, et futurus est, quippe verus Filius, quippe immutabilis et inconvertibilis, quia Deus sit totum potens Filius omnipotentis, propter nostram tamen salutem sese humiliare dignatus est, ut nos jacentes atque depressos, erectos exaltatosque efficeret; quae ejus sancta humilitas te canem rabidum fecerit latrare contra ejus divinam majestatem, sola videns de sacris scripturis, quae praeter susceptam humilitatem scripta sunt, praeteriens ea quae aeternam narrent ejus divinitatem. Quid ad haec respondes, Constanti? cui crebro sunt acclamantes Ariani dogmatis tui episcopi, episcopum te esse episcoporum: morientes propter Deum unicum Filium credis, an non credis regnum possessuros coelorum? Si credis, cur ad ejus aeternitatem nos impellis negandam? cur non desinis persequendo nos, qui sumus credentes in eum? cur nobis es perinquietus et semper infestus, praebens te persecutorem violentum, sub pacis vero titulo hostem subdolum? Doleo quod tanta tibimet acquisieris mala: lugeo te quod sis omni ex parte positus sine spe vitae aeternae. Caeterum, licet tu non gladiis tantum scindas nosmet, sed et dentibus tuis sis mandens, tamen, tuam rabiem quod a Deo protecti superaturi sumus, certum tene; nec in eo nos despicere digneris, quod videas corpora nostra fragilia; quod est enim potissimum, sapientiae recti ac muniti valemus, habentes ornatus ac munimenta in cordibus, ac sensibus nostris. Unde nunc nos ornatos videmus? unde munitos ac tutos esse sentimus? unde nos sapientes cognoscimus? nisi quia et blasphemiam tuam vitemus, et mortalia corpora nostra tuo ensi gratanter propter Dei Filium tradamus, scientes quod, cum terrenum nostrum domicilium interficere valueris, coeleste, quod habeamus, quia interficere non possis. Idcirco etenim bona nobis, malaque proposita esse novimus, ut vis omnis prudentiae nostrae in discernendis bonis malisque versaretur. Quid stultius nisi temet vere Deum negare? quid sapientius, quam nefandum tuum calcare caput et Deo propter hoc placere factum? Hinc est quod perspicis omnibus nostris viribus nos stare paratos in agone justitiae, fide integra, virtute devota, mente incorrupta ad aciem stare, quae per te indicta est, divini milites interritos. Fortiter etiam portatur a nobis scutum fidei, unde et protegente Deo quidquid manibus tuis diabolus jaculatur, exstinguitur, quia calciati sunt nostri evangelico magisterio, et armati pedes calcaribus. Tu licet sis augustus, et in te obteritur rugiens in nostram insontium necem serpens; siquidem mordere et supplantare per te carnificem suum non praevaleat: premi etenim nos per te vult Deus, non utique ad hoc, ut fidem iterque deseramus patriarcharum, apostolorum ac martyrum, sed ut coacti a te unicum negare Filium Dei mortem etiam subire non recusemus. Non sumus ut tu adeo stulti ac perversi, ut malimus salutaria excutere, mortalia vero suscipere; non sumus praesidium coelestis medicinae fugientes. Prospicimus, quod enim licet ferro medicus secet, cauterio urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat, tamen nec secari, inuri, exedi, morderique esse inimicum: quippe quod idcirco bonum sit, quia dolores inutiles auferat per adhibitos salutis causa dolores. Vult nos Deus mortem morte dissolvere, tormentis temporariis aeterna cruciamenta discutere, supplicia futura perpetua tuis suppliciis evacuare; hi videlicet, qui, cum vitam abstuleris a nobis, praesumamus magis posse conferri, et quidem propter temporariam aeternam, propter fragilem et caducam incorruptibilem et perpetuam. Non sufficere tibi censes confitentes se Christianos tantum gladio esse plectendos, nisi omnia genera suppliciorum eorum inflixeris corporibus. Nihil interest quo genere mortis nos punire digneris, dum per haec ad vitam perfruendam admittamur aeternam, dum per haec tua mortificetur rabies, nos contra vivificemur. Si enim miserum putas, quod malim quovis crudeli supplicio pro Dei interfici Filio, ut omittam aeternam beatorum martyrum gloriam, quocumque genere esse moriendum scio. Dabo denique tibi multos, qui in lectulis crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflavit, et nervorum secum luctantium dolore contraxit. Interest ex qua causa, non ex quo pendeam stipite. Quid dicis, rex stultissime? inique in ista supplicia, in hujusmodi poenam mittor a te, an juste? si inique, tua figentis erit crux, non mea quem fixeris: si juste, culpa mea me criminis mei, non poena tua torquere incipiet. Caeterum quantum ad exitum nihil interest, clavo per te an lancea moriar, restrictis post terga manibus an porrectis sparsisque; utrum pronum, incurvum, an rectum et editum, nihil refert utrum quiescentem me in lectulo occidas, an cervicem mihi stanti incidas gladio, an securi caput auferas, an ad palum me, an ad crucem alliges, igne torreas, an vivum humo condas, saxo praecipites, an in maria mergas, labandagine magnis viribus conatus uno vastissimo ictu longe a me meum caput excutias, an omni subtilitate subtilior sagitta diutissime figens in meo corpore ludas; centum millia licet formas poenarum crudelitas tua faciat, ex his omnibus ad me sola per istam mortem illatam a te perveniet immortalitas. Non possum nisi gaudere cum talia ingesseris, quandoquidem per haec supplicia sciens sim, quod possit omne finiri supplicium. Nam et illa, quae extrinsecus sunt, et accidere posse per tuam saevitiam arbitror, nihil judico ad me pertinere; alitesne an canes meum corpus lanient, haereant corpori meo; ferae luminibus illis crudelibus te exspectante insiliant; jacens humi unguibus, dentibus ad ossa usque redigar, cum post haec omnia Deo salvus sim. Cum enim corpus meum talibus actis ferinae immanitatis tuae viribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum conditor, et quidem ex corrupto in aeternam incorruptibilitatem. Tibi vero injustissimo persecutori nostro venturum sine fine supplicium scire debes; nec te putes impune laturum, qui nomen unici Dei filii vestigiis tuis subjiciendum censueris, impie nefarieque calcandum. Beati apostoli vox est: Quod non sint condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom., VIII, 28), quam videlicet sumus possessuri, si per te interfici quam negare Dei elegerimus Filium. Quae revelatio ac claritas cum super omnes nos credentes fulserit, famuli ejus futuri beati semper in ejus collocati regno; tu contra, si durandum censueris in tua perfidia, futurus in tenebris exterioribus, desertor quippe militiae atque expugnator veritatis, voluntatem qui feceris diaboli, unde necesse sit te, nisi temet ab ejus extraxeris laqueis, cum ipso inexstinguibili igne torqueri, sicut scriptum est. Haec dicimus non quidquam ex nobis: de vobis enim praevaricatoribus, de vobis blasphemis, unicum Dei Filium verum illum esse Filium negantibus, et de omnibus in eum credere detrectantibus, legimus apud sanctissimum prophetam positum: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Is. LXVI, 24): futurus semper tu, si in hac manseris amentia, in inextricabiles tenebras. Ut enim qui Dei confitemur Filium immortalitatis consecuti praemia perenni luce potiemur, sic te ejus negatorem necesse est ad occasum et tenebras deferri aeternas; deduceris illam quam tenes viam, non, ut Ariani tibi mentiuntur, ad coelum, sed ad visam mundi arcem, ad laevam malorum, et ad impia tartara; est enim refugae illius, cujus omnem voluntatem tu satelles illius implere repereris; est, inquam, illius serpentis, qui te ab itinere vertit coelesti ad hanc tenendam injustitiae viam. Haec est illa lata et spatiosa, quam narrat Dominus in Evangelio dicens: Quam lata et spatiosa est via quae ducit ad interitum (Matth., VII, 13)! Si itaque tibi consulere nolueris, te esse inter illos dubitari non potest, quos beatus Joannes percutit dicens: Jam autem securis ad radicem arborum posita est: si quis non fecerit bonum fructum, excidetur, et in ignem mittetur (Luc., III, 9). Tu ergo et omnes comparticipes tui, quoniam estis amarissimae arbores fructus portantes mortis, quippe peccantes in Deum, nisi ad coeleste feceritis iter transitum, excidemini, et praecipitati venietis dicto citius in altitudinem profundam, unde visurus sine dubio tu eos quos nunc injuste persequeris, ut tunc ille vidit dives Lazarum in sinu Abrahae, Isaac et Jacob, amicorum Dei, et omnium prophetarum, apostolorum ac martyrum. Non eris, Constanti, illa evasurus supplicia, nisi primo in loco unicum Dei Filium verum esse Dei Filium credideris; deinde ut crebro dictum est, quod semper cum Patre regnaverit, ac sit regnans, hoc est sine initio ac fine, confessus fueris, atque te ad catholicam ecclesiam de nefando Arianorum coetu transtuleris, de morte scilicet ad vitam, et confessus fueris, ut nos confitemur catholici, Patrem et Filium et Spiritum sanctum perfectam esse trinitatem, et unam habere deitatem. Sic odis Christianos, et omnibus persequeris modis, tamquam possit malevolentia tua eos vincere, qui durum asperumque iter ingressi, contemptui licet, derisni, odioque apud te sint, tamen in omni vita praesenti pauperes, humiles, ignobiles, subjecti injuriis tuis esse velint, credentes, omnia, quae amara esse noscuntur, propter Deum perferentes, se venturos ad eximia praemia illa, quae apostolus narrat consequenda, illa, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se (I Cor. II, 9). Igitur, quia illa diligentibus se repraesentabit Deus, diligentes Deum cum tibi displicemus, cum plectimur a te, Deo nos placere praesumimus. Neque enim potest aliquam auctoritatem habere tua funesta sententia ad nos in aeternum puniendos, cum qui damnas damnandus sis, et quidem ad hoc ut tu perpetuas luas poenas. Caeterum nos, quos torquens lanias, interficis, aeterna suscipient gaudia, ingens habebit et immensa felicitas, perpetuaque accipiet beatitudo. Nobis igitur scias magis datam divinitus potestatem, ut te, dum damnare nos putas, damnemus dum punire nos posse praesumis, te Constantium sacrilegum puniamus. Siquidem ille, quem negas, dare nobis episcopis suis fuit dignatus auctoritatem, ut quaecumque ligaverimus in terris, sint ligata et in coelis. Sustinemus propter Deum temporalia mala, ut possimus consequi aeterna bona; fugimus temporalia, quae a te veluti bona offeruntur nobis, propterea quod illa bona tua aeterna mala subsequantur. Idcirco praesentia quae putas nobis nocibilia delegimus sustinere, ut, illustris confessio dum perseverat in nobis, aeterna et immortalia consequi mereamur bona, sicut et tu cum eis, qui te metuentes voluntati tuae inveniuntur paruisse, et mandata deseruisse Dei, quoniam quidem praesentia magis bona fuerint eligere dignati, et futura contemnere, immortalia sis incasurus mala. Desiderabilia enim super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendo illa retributio multa (Psal. XVIII, 11). Novimus hanc vitam, quam magnopere auferre laboras, esse brevissimam; novimus et bona istius vitae et mala esse brevia, illius vero vitae aeternae bona, quae consequi sumus desiderantes, quod sempiterna sint; novimus enim quod pro bonis his brevibus, quibus tu delectaris ac frueris, mala sint aeterna successura tibi, et nobis Christianis, quos despicis, quosque omnibus virtutibus imperii tui laniando non desistis, quod sint pro his malis brevibus bona aeterna successura. Haec ita se habere legisti in CXXV psalmo: Magnificavit Dominus facere cum illis (Psal. CXXV, 2). Et infra: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos (Ib. 5). Et in CXXVIII: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus: labores fructuum tuoruum manducabis; beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 1). Erit profecto in aeternum bene eis, qui non negaverunt Dei Filium, qui labore sanctae confessionis suae potientur: contra tibi, si in hac amentia, qua vivis nunc, semper censueris manendum, erit male perpetuo, illa percipiens quae nunc percipit Scarioth Judas: tunc te visuri nos supplicem, et tamen omnis lamentatio poenitentiae tuae futura inefficax, quoniam quidem hic aut acquiratur vita perpetua aut mors. Haec semper voluere corde nostro; haec diebus ac noctibus cogitare scire te volumus, tua supplicia perpetua, et praemia ac merita Dei servorum aeterna, quid neganti tibi persecutori nominis sui comminetur ad poenam; quid autem e contrario confitentibus polliceatur ad gloriam sempiternam.