Multa quidem gravia

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Multa quidem gravia
Saeculo XIX
editio: incognita
fons: Annales ecclesiae ruthenae

Sanctissimi Domini Nostri Gregorii Divina Providentia Papae XVI Allocutio habita in Consistorio Secreto X. Kal. Decembr. MDCCCXXXIX Romae. Ex Typographia Rev. Cam. " Apost. 1839.

Venerabiles Fralres

Multa quidem graria et acerba inde ab inito Apostolici officii munere coacti fuimus diuturna temporum adversitate ex hoc ipso loco nuntiare. At quod in hodierno Coetu Vestro moerorem inter ac luctum Ecclesiae universae sumus nuntia turi, ejusmodi p'ofecto est, ut malorum , quae alias ingemu imus, longe superet acerbitatem . Nemo Vestrum ignorat, Rathenos Episcopos, omnemque inclytam nationem illam , quae post susceptam cum Christiana · Fide Catholicam unitatem misere ab ea defecerat, et proprii sermonis usu Graecoque ritu retento, luctuosum Graecorum schisma sequebatur, de firmo ac sincero ad Romanam Eccle siam reditu non semel , divina excitante gratia, cogitasse. Hinc primum in Oecumenica Florentina Synodo una cum Graecis Archiepiscopus Kioviensis totius Russiae Metropolita celebratissimo unionis decreto subscripsit. Licet autem res in 911 irritum mox cesserit per obortas turbas, et hostiles eorum co natus, qui lumini rebelles schismati pertinacius adhaerebant; numquam tamen Episcoporum praesertim consilia et studia in id ipsum destiterunt: illuxitque tandem dies auspicatissimus, quo , faciente Deo misericordias suas, Ruthenorum genti da tum erat ad desertae Matris sinum reverti , sanctamque illam rursus ingredi Civitatem, ab Alțismo fundatam , in qua unice fas est salutem invenire. Qui enim saeculo decimo sexto exe unte piissimi Sigismundi III , Poloniae et Sveciae Regis ac Magni Lithuaniae Ducis civili dominationi suberant Rutheni Antistites, cam memoria repeterent concordiam, quae inter Orientalem et Occidentalem Ecclesiam antea viguerat, quam que majores sui sub Apostolicae Sedis regimine impense fo verant; non vi coacti aut artibus decepti, non animi vel in genii levitate ducti, non temporalis commodi illecebris allecti, sed sola supernae lucis claritate perfusi, solą demum salutis suae et comissarum sibi ovium cupidine incensi , post habitam in communi conventu de tanto negotio deliberationem , per binos Collegas ad hanc Beati Petri Cathedram totius Cleri ac Populi nomine legatos, Schismaticorum erroribus penitus ejuratis, Romanae Ecclesiae rursus consociari, pristinaeque cum illa unitati restitui postularunt. Quo tunc caritatis studio Cle mens VIII sa. me. Praedecessor Noster eos inter Catholici Or bis plausus exceperit, qua deinde sollicitudine Sancta haec Sedes ipsos constanter fuerit prosequuta , qua indulgentiae sa gacitate tractaverit, quod quantisque modis juverit, apertissime testantur complures Apostolicae Constitutiones, quibus tum peculiares gratiae et maxima beneficia in gentem illam colla ta sunt, tum servati ipsius Clero, quatenus Catholicae unitati non officerent, såcri ritus ab orientalis Ecclesiae consuetudi ne profecti, tum erecta pluribus in locis, ac praesertim Vil nae, vel annuo censu ditata Collegia ad . Rathenae nationis Clericos in sanctitate fidei morumque instituendos. Molestis 116 912 simum equidem fuit, instauratam adeo feliciter cum Romana Ecclesia Ruthenorum conjunctionem adversis vicibus fuisse progressu temporis obnoxiam . Illud tamen snpererat omnino laetandum , quod ingens illorum pars , sacrorum . inprimis Pra esulum constantia praecunte, tam firmiter Apostolicae Se di devota, atque ab hoc unitatis centro indivulsa permanserit , ut, serpentibus licet elapso saeculo per suas regiones inanis philophiae fallaciis, pravisque opinium commentis, a Catho licae doctrinae fideique integritate nullomodo deflexerit . At o miseram et infelicem rerum conversionem ! O du rissimam et nunquam satis lamentandam Ruthenae gentis ca. lamitatatem ! Quos namque patres ac pastores proximis tem poribus acceperat, quosque idcirco duces ac magistros expe riri debuisset, ut arctiori usque nexu corpori Christi , quod est Ecclesia, juncta servaretur ; eos nuper in extremain suam perniciem sensit novae defectionis auctores. Hoc porro est, Venerabiles Fratres, quod Nos anxios vehementer et sollicitos habet : hoc ad ingruentes undique amaritudines accessit la . crymis potius quam verbis commemorandum . Fatemur quidem , Nos initio adduci nequaquam potuisse, ut fidem iis omnibus adhiberemus, quae hac tristi de re fuerant rumore perlata ; inspecta praesertim · summa locorum distantia, et gravi , qua angimur difficultate cum Catholicis passim ibi degentibus communicandi. Atque id causae fuit , cur hactenus distuleri mus clamores questisque Nostros pro mali magnitudine attol lere. At certis subinde nuntiis acceptis, l'eque per publicas ephemeridas jam palam evulgata , sicuti altissime dolendum ita minime dubitandum, plures ex Ruthenis Unitis Episcopos in Lithuania et Alba Russia cum Cleri ac l'opuli sibi credi . ti parte, relicta miserabiliter communione Romanae Ecclesiae, unde unitas sacerdotalis exorta est, ad Schismaticorum castra transiisse. Ea autem fuit iniqui ipsorum consilii ratio, ut in . 913 ductis primum fraudulenter in Sacri celebratione libris , quos a Graeco - Russis receperant, omnem propemodum divini cul tus peragendi formam ad horum usus retulerint ; quo nempe ignara plebs ex rituum similitudine sensim invalescente in schisma vel invita traduceretur. Dein mandato illorum convocati pluries Parochi, et literae indentidem ad eos datae sunt, quibus inter impudentes fallacias indicebatur, , ut quisque adhaesionem suam Ecclesiae Graeco - Russia cae juxta propositam in id formulam profiteretur; monitis una simul l'eunentibus de paroeciali munere illico amittendo, deque certa accusatione ad superiorem auctoritatem contra ipsos ceterosque Presbyteros eorum exemplo similiter detrec tantes. Tandem post alias adhibitas machinationes eo perversita tis devenerunt, ut publice declarare non erubuerint suam ad praedictam Ecclesiam accedendi voluntatem , et preces insu per subjecti quoque gregis nomine adjicere, ad Imperialem ea de re veniam impetrandam . Nec defuit eorum votis effec tus. Omnibus quippe per schismaticam Synodum Petropoli manentem instructis, ac sanctione firmatis, Ruthenorum Prae sulum Clerique ac Populi hactenus Romanae. Ecclesiae unito rum in Ecclesiam graeco - Russiacam aggregatio decreta et concelebrata solemniter est. Taedet hic recolere, quae infan dum ejusmodi eventum jamdiu portenderent, quibusque de mum incitamentis adducti degeneres isti Pastores in tantum nequitiae ac perditionis barathrum se ipsos demerserint. Re spicientes potius ad miserrimum eorum casum juvat sacri eloquii verbis exclamare : Judicia Dei abyssus ' multa ! Ceterum ex tam atroci Catholicae Ecclesiae inflicto vulnere probe perspicitis, Venerabiles Fratres, quo tandem animo simus, quaque intrinsecus aegritudine conficiamur. Dolemus atque imo ex corde ingemiscimus redactas in aeter nae salutis discrimen tot animas, quas Christus suo sanguine redemerat; dolemus violatam turpiter per desertores Episco pos fidem illam, quam Romanae Ecclesiae primum despon derant; dolemus despectum pessime ab iis characterem sa cratissimum, quo ex hujus Apostolicae Sedis auctoritate fue rant insigniti . Sed ingens etiam Nos tenet sollicitudo de carissimis ex ea gente filiis, qui nec artibus illusi , nec minis perterriti, nec exempli pravitate seducti firmiter in Catholicae communionis vinculo perstiterunt. Neque enim latet quam gravia in eos damna ex aliorum defectione fuerint consequu ta , quantaqué ådhuc ipsos oporteat ob suam in sancta uni tate constantiam tolerare. Atque ntinam liceret illos paterna hortatione cominus solari, et aliquid gratiae spiritualis ad eos confirmandos impertiri ! Interea memores officii, quod gerimus, Nobisque, uti olim Prophetae, indictum desuper ar bitrantes : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, annuntia populo meo scelera eorum , et domui Jacob peccata eorum ; ex hoc supremi Apostolatiis fastigio, in conspectu totius Christiani Orbis, Ruthenorum et maxime Episcoporum defectionem incessanter querimur, iisque illatam Catholicae Ecclesiae tali facinore injuriam gravissime exprobramus. Verum, cum Illius vice fungamur in terris, qui dives est in misericordia, cogitat consilia pacis, et non afflictionis, immo etiam venit quaerere et salvum facere, quod perierat ; quin Apostolicam in ipsos caritatem penitus exuamus, unumquem que illorum studiosissime admonemus, ut animo reputent, unde exciderint, et in quas formidabiles poenas juxta sacros Canones fuerint prolapsi; videant quo aeternam sui salutem obliti temere pergant ; pareant Principem Pastorum sangui nem deperditarum ovium ex ipsorum manibus requisitarum : ac terribilis expectatione judicii salubriter perculsi in viam justitiae et veritatis , a qua procul aberrarunt, sese disper sumque misere gregem reducant. Post haec dissimulare minime possumus, Venerabiles Fratres, latius patere causam doloris Nostri de rei catholicae 915 in vastissimis Russiaci Imperii finibus conditione. Novimus enim, quantis illic Religio nostra sanctissima jamdium prema tur angustiis. His ' sane levandis omnem pastoralis esollicitu dinis operam impendere non praetermisimus; nullisque in po sterum parcemus curis apud potentissimum Imperatorem , adhuc sperantes, ipsum pro sua aequitate, ac excelso quo est animo, postulationes et vota Nostra benevole accepturum , Quem in finem communibus precibus adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis unanimiter obsecrantes, ut in haereditatem suam benignus respiciat, Ecclesiam sponsam suam filiorum jactu rám acerbissime plorantem opportuno auxilio soletar, opta tamque diu in tot adversis serenitatem clementissime lar giatur. Sabjicimus omni attentioni sequentia verba hujus allo . cutiopis : „ Molestissimum equidem fuit, instauratam a deo feliciter cum Romana Ecclesia Rathenorum conjunctionem adversis vicibus fuisse progressu temporis obnoxiam .“ Itaque distinguenda est procedendi ratio Polonorum cum Ruthenis a procedendi ratione s . Sedis Romanae cum iisdem Ruthenis. S. Sedes Romanae damnat procedendi rationem Polonorum cum Ruthenis, siquidem eadem revera aliter procedebat cum Ruthenis quam Poloni , desiderans juxta ballam „ Allatae sunt conservationem diversarum nationum erientalium, et abhorrens destructionem earum ritus graeci . Distinguimus porro inter unionem fidei et Ecclesiae et inter media obtinendi eandem unionem. Quoad unionem fidei et Ecclesiae erat cansa op tima, quod neque Orientales negaré possunt; aliter autem res se babet quoad media : bona, optima causa male tractata fuit, et quidem eo pejus, quod Poloni sacra miscerent suis profanis in damnam Polonorum et Rathenorum , qui jam aliter tractari volunt et quidem a Polonis et Magho-Rastie. Ailavtatio IV . Antiqua Hierarchia · ruthena unita, ex novem Eppatibus constans : Kijoviensi, Polocensi, Leopliensi, Luceoriensi, Vladimiriensi, Chelmensi, Brestensi, Pinscensi et Premisliensi, cum aliis eis unitis, complectebatur 13,000 pa pochiales Ecclesias, et 200 monasteria Basilianorum . Quispam numerus fuerit fidelis populi rutheni graeco - catholici et dis uniti , ex eo conjici potest, quod una dioecesis rutliena Pre misliensis circa an. 1660, 3 milliones populi rutheni numera ret, et quod hodiedum 15 milliones animarum ruthenarum numerentur. Calamitates Ruthenorum in Polonia certe diminu ebant numerum eorum , notumque est, Polonos ex consilio ex posuisse oras ruthenas devastationi · Tatarorum et Turcarum , ut populus ruthenus depereat, et ut in oris ruthenis coloniae ex Masovia locentur, sicut etiam hae coloniae occuparunt oras ruthenas, praeprimis Masovis adjacentes oras , siqnidem cir culus Rzeszoviensis, olim a Ruthenis inhabítatus, nunc tantum aliquod pagos ruthenos comprehendit. Habentur expressa projecta Polonorum ex an. 1717 et 1786 pro extirpatione Ruthenorum non solum disunitorum sed etiam unitorum et consilium extirpandi Ruthenos invenitur jam circa ini tium saeculi XVII in opere Zimorowicz : „ historia urbis Leopolis “ – secundum hoc : Censco Ruthenos delendos esse, prout Romani censebant Carthaginem delendam esse, et sicuti exinde coepit Romae summa gloria, ita etiam deletis Ruthe nis Poloni ad gloriam pervenient, secus autem Poloni in di scrimine versantur. In primo projecto ratihabetur et propu gnatur locatio Judeorum in civitatibus et oppidis ruthenis, ut Ruthenos ex iisdem ad subditatum retrodant. Inde venit, quod in civitatibus et oppidis ruthenis Ecclesiae ruthenae inter Ju daeos reperiantur, et quod ibi, ubi antea Ecclesiae ruthenae parochiales (e. g. Leopoli in suburbio Cracoviensi sex) erant, nunc nullae habeantur, occupatis illis territoriis per Judaeos . 917 Inter alia media, extirpandi Ruthenos, in utroque projecto proposita est etiam hoc, traducendi eos ad ritum latinum, et in hoc ritu per scholas polonicas et per · clerum polonicum polonisandi. Quia autem decreta s . Sedis Romanae prohibe bant, ne Rutheni ad ritum latinum Polonorum traducantur, alterum projectum illudit haec decreta, et suadet eis oppone re inobedientiam , quia in potestate Poloniae est, decreta Ro mana non respicere. Quare ingens numerus Ruthenorum scho lis polonicis et aliis etiam mediis latinisatus est, et hi latinisati Rutheni polonisabautur, neque de Ruthenis latini ri tus est sermo. Etiam illud hucusque in usu est, quod clerus polonicus et officialistae polonici publice curant conscribere Ruthenos qua Poļonos ritus latini : Fit hoc secundum antiquum dictum Polonorum : ,, Rutheni debent fieri Poloni, ut sint Ca tholici,“ qua ratione ipsi Poloni non recognoscunt s. unionem Rathenorum , et catholicitatem adhibent qua medium poloni sandi Ruthenos. Quum vero Rutheni s. Unionem suam et ri tum suum graeco - catholicum defendunt, Poloni accusant eos. qua adversarios ritus latini , acsi hunc ritum odio habeant. Repetimus hic verba Metropolitae Ruthenorum unitorum Jo . sephi Velamini Rutski, qui propter Unionis zelum ab Urbano PP. VIII Atlas Unionis, Columna Ecclesiae, Athanasius Rus siae vocabatur, in cjus supra adducta relatioue ad Cong. de prop. fide : „ De omnibus his miseriis siluimus hactenus, tum ut paci et fraternae charitati consuleremus, tum ut committere mus tempori et circumstantiis optimo Magistro, ut emendet. Sed praecipuis amissis per transitum ad latinos, expoliati omnibus ornamentis coepimus advertere, omni humano auxilio nos de stitui, radices malorum pullulare et incrementum in dies acci pere. Unde veluti e somno expergefacti, sentimus, unde excidi mus, et praeteritum statum cum praesenti conditione compa rando, recordatione ipsa affligimur, et compellimur abviare, ne malum ulterius serpat.“ Poloni acerbissime clamant contra b 918 injurias sibi illatas : et tamen ipsi inferebant et inferunt Ru thenis summas injurias, ut eos vivos in tumulos et sepulchra reponant. En habes benevole lector civilisationem , justitiam et depraedicatam libertatem auream Polonorum ! En babes eorum mendacium, sophismata et alia peccata !