XVII DECEMBRIS MDCCCLX.
SS. DOMINI NOSTRI PII IX
ALLOCUTIO
IN CONSISTORIO SECRETO 17 DECEMBRIS 1860 HABITA
Venerabiles Fratres,
Multis gravibusque vel ab ipso sui exordio jactata procellis Ecclesia miserrima hac nostra aetate tot tantisque hostium aggressionibus petita est, ut conceptum jampridem ab ipsis odium omnisque furoris maturitas in Nostri Pontificatus tempus erupisse videatur. Neque vero persequamur singula necesse est, Venerabiles Fratres, quae haud ita longo annorum intervallo acerba et gravia contigerunt, quorum memoria Noslrum aeque vestrumque animum non levi moerore perfundat. Illud vero dissimulare non possumus, pro arcano Dei judicio, nullum adhuc fuisse impositum tam multis calamitatibus modum; novas quippe dolemus ingruere tum ex fautoribus perversae doctrinae, quae a funestissim Reformationis principiis orta publici veluti juris robur alicubi obtinuit, tum ex impiorum hominum pravitate qui Catholicae Ecclesiae se filios praedicant, appellandi vero sunt filii tenebrarum, tum denique ex ethnicorum furore qui per Orientis regiones in caedem exitiumque fidelium vehementius efferbuit.
Et sane maxime est deplorandum, in quampluribus Europae partibus de Ecclesiae potestate ac juribus perniciosissimos errores invaluisse ; hinc adhibitum assidue studium ad vim omnem abjudicandam initis cum Apostolica Sede de re sacra conventionibus, hinc omnis impensa cura, ut ne conventiones aliae contrabantur in posterum ad componenda Ecclesiae negotia, utque iis componendis moderandisque civilis dumtaxat accedat auctoritas. Quod quidem non sine gravi animi Nostri molestia experti nuper sumus, Venerabiles Fratres. Pro Apostolici enim muneris officio ad relevandas in magno Badarum ducatu Catholicae Ecclesiae res , et extinguenda illic exorta cum civili potestate dissidia, superiore, ut scitis, anno cum celsissimo illo duce conventionem inivimus, quae quum rata fuisset habita, et vero etiam in vulgus emissa, ejusdem executionem, ut par erat, praestolabamur. Verumtamen, refragante huic rei publico illius ditionis consilio, a magno duce decretum fuit editum, quo conventioni vis omuis adimitur, in ejusque locum rogata lex est Ecclesiae libertati vel maxime adversa. Id porro ex falsa protestantium doctrina derivatum intelligimus, qui autumant Ecclesiam in civili imperio quoddam veluti collegium existere, nullisque proinde pollere juribus, prreter ea quae concessa illi sint atque attributa a civili potestate. Id autem quantopere abhorreat a veritate ecquis non intelligat ? Ecclesia nempe ut vera et perfecta societas a divino Auctore suo fuit instituta, quse nullis circumscripta regionum
finibus, nulli etiam civili subtlatur imperio, suamque potestatem ac jura ubique terrarum in hominum salutem libere exerceat. Nec sane aliter inclicant
solemnia illa Christi Domini, ad Apostolos verba : « Data est mihi onmis potestas in ccelo et in terra, ite, docete omnes gentes... docentes eas servare
omnia qu.Tcumque mandavi vobis. » Quibus excitati vocibus Evangelii praecones Apostoli, repugnantibus et regibus et principibus, nullisque seu minis seu
suppliciis deterriti demandatum sibi ministerium alacriter sunt executi. Nos
itaque salutaribus Ecclesia juribus tutandis vehementer soliiciti, vix dum cogitari atque agi audivimus de eadem conventionc infirmanda, Nostras continuo magno duci dedimus litteras ad malum hoc avertendum, atque adeo per
Cardinalem publicis negotiis prapositum apud Gubernium illud instandum
curavimus, ut debita executioni conventio mandaretur : sed enim quum impensa omnia studia curaque in irritum cesserint, quod nostri officii est, abrogatam conlra omnes justitiae regulas sine alterius partis consensu solemnem
conventionem vestro in coetu, Venerabiles Fratres, palam conquerimur, et
Catholica Ecclesia Sanctaque Sedi jura violata pessumdata vehementiori quo
possumus studio reclamamus. Quae Nostra expostulationes ut ad Badense Gubernium transmittantur mandavimus , simulque declaretur Archiepiscopo
Friburgensi agendi ratio tantis in difficultatibus adhibenda ; cujus praclari
Antistitis ejusque etiam Cleri commendare satis non possumus in Ecclesiae
libertate tuenda constantiam, a qua nunquam ipsos vel in summo rerum discrimine discessuros plane confidimus.
Jam vero quum ob turbatas iterum in magno Badarum ducatu sacras res,
expositamque illic novis jactationibus Ecclesiam doleremus, alia Nobis accessit molestiae causa ex nequissimo libello nuper Parisiis edito, in quem tam
multa prorsus a veritate aliena, tam multa etiam absurda atque inter se pugnantia auctor congessit, ut respuendus potius atque aspernandus, quam refutandus videatur. Illud tamen non est ferendum, quod eo audaciae atque impietatis devenerit, ut posteaquam sacrum civilemque Ecclesia Romanae principatum impetere non sit veritus, peculiarem quamdam novique generis sibi
fingat Ecclesiam in Galliarum imperio exillius sententia excitandam, quae ab
auctoritate Romani Pontificis subducta sit planeque divisa. Id porro quid est
aliud, quam distrahere, ac proscindere Catholicae Ecclesia unitatem? Dequa
quidem necessaria unitate ita Christus Dominus ad Patrem : « Non pro eis
rogo tantum, sed pro eis etiam, qui credituri sunt per verbum eorum in
me, ut onmes unum sint, sicut tu Pater in me es et ego in te. » Atqui hujus
unitatis vis et ratio omnino postulat, ut tanquam membra cum capite, sic
universi per orbem fideles cum Romano Pontifice, qui Christi in terris Vicarius est, conjungantur et coalescant. Quamobrem ad Praedecessorem Nostrum
sanctae memoria? Damasum scribebat Ecclesia doctor Hieronymus : « Beatitudini Tuse hoc est Petri Cathedrae communione consocior, supra illam Petram
adificatam Ecclesiam scio , quicumque extra hanc domum agnum comederit profanus est. » Quantam vero memorati libelli auctor infert injuriam
perillustri Galliarum genti ; utpote quam Catholicae unitatis retinentissimam
schismaticis putat erroribus posse implicari ! Quanta ilhus temeritas est, quod ab obsequio ac fide erga Apostolicam Sedem abstraliendum fore confidat Clerum illum et spectatissimos praesertim Antistites, qui prandecessores inter suos Irenacum recenseant Lugdunensis Ecelesiae Pastorempraeclara ista scribentem : Ad Romanam Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam , hoc est eos, qui sunt undique fideles » : qui nullo fracti metu, nullo retardati periculo, tum voce tumscriptis Nostra Sanctaeque Sedis jura vindicare certaverint, Nobisque exhibere nunquam intermiserint certissima devotionis argumenta ! Quorum Nos, aliorumque per orhem Antistitum dum meritis ornamus pra^coniis pastoralem curam,vigilantiam, firmitatem, ipsos licet sponte sua incensos erectosque ad Catholicae fidei defensionem, hortari tamen atque excitare pro hac temporum iniquitate non praetermittimus, ut quo validiores quotidie hostiles impetus fiant, eo firmiori animo sustinendos ac frangendos curent, atque adeo commissos suae curae fideles de fallaciis insidiisque admonere non desinant, quibus avellere ipsos a Matris Ecclesiae gremio vaferrimi homines connitantur. Jam vero ex damnando illo libello, quaenam tandem sint auctoris et ceterorum onmium consilia qui civilem Sanctae Sedi principatum extorquere conantur, detracta veluti larva manifeste deprehendimus. Scilicet nihil aliud intendunt ac moliuntur, quam ut sanctissimae Religionis fundamenta subvertant. Id per provincias a civili Nostra dominatione injuste subreptas, id per reliquas Italiae regiones perfidissimis quibusque artibus studiose curari et videmus et ingemiscimus. Huc spectant disseminatae quaquaversus perversae sacrorum librorum interpretationes ad fidem corrumpendam, diffusa ad contaminandos juventutis mores turpissimorum libellorum colluvies, mvecta quocumque effraenis vivendi licentia, despecta, proculcata Ecclesiae potestas, sacra immunitas violata, subducta ab auctoritate et vigilantia Episcoporum publica juventutis institutio omnisque doctrinae morumque disciplina, praepositi docendo homines de religione prave sentientes, evulgatum in Umbria decretum de cunctis ferme religiosis familiis e claustro exturbandis, de extinguendis collegiatis Capitulis, delendisque simplicibus cujusvis generis beneficiis, piisque Sodalitiis eorumque bonis per summam injuriam occupandis ; huc spcctant conjecti in vincula ecclesiastici viri, ipsique sacri Antistites, quos inter Venerabilis Frater Archiepiscopus Urbinas nuper septusarmis in custodiam traditus, et Cardinalitia etiam dignitate fulgens Venerabilis Frater Firmanus Antistesper vim abreptus a Sede sua, alioque relegatus, et ab omni commissi gregis curatione prohibitus, ac plures etiam Antistites et Sacerdotes e Regno Neapolitano vel in carcerem missi, vel ad fugam coacti ; huc spectant (nec sine acerbissimo doloris sensu memoramus) patefacta per nonnullas Italiae civitates protestantibus templa, et publicae etiam scholae institutae, ubi in perniciem Catholicae Religionis quaelibet impune tradatur doctrinae perversitas denique promulgatum in Umbria decretum quo matrimonium nuncupatum ab Apostolo magnum Sacramentum peculiaribus civilibus disciplinis illigatur, ac ferme subtrahitur ab Ecclesia' potestate, eo fortasse consilio ut postea civilibus dumtaxat subdatur legibus, eaque ratione, quod Deus avertat, legalis invehatur concubinatus cum extremo animarum detrimento. Atque hic, uti Apostolici Nostri muneris ratio postulat, quidquid contra Ecclesiae jura et patrimonium, contra
religiosas personas earumque bona actum hucusqueest, vel peragatur in posterum, damnamus, reprobamus, ac nullius vis et roboris, ac prorsus irritum palam edicimus. Quanta vero ubique sit rerum omnium tum publicarum tum privatarum perturbatio, quantus in Europa motus, quantis dissidiis flagret Italia ecquis non videat , ac Nobiscum non maxime doleat ? Tam multa tamque gravia rei sacrse et civili inflictavulnera considerantes, exclamare cum Propheta : « Infecta est terra ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. » Hac autem malorum congeries ab iis maxime repetenda, qui ut suam per ItaliaE fines ditionem extendant humana quaeque jura ac divina audacter pervertunt, qui publicae seu felicitatis auctores jactant ac pradicant, quocumque tamen pervaserint, ibidem saevissimae veluti tempestates impressa relinquunt furoris excidiique vestigia. Utinam aliquando redeant insipientes ad cor, nimirum intelligant, Religione sublata, nullum humanse societati superesse praesidium tum ad stabilitatem tum ad quietem : utinam sibi aliquando persuadeant unam esse Catholicam Religionemveritatis magistram, virtutum omnium altricem, in qua civitatum, regnorum incolumitas salusque nitatur : meminerint aliquando, Apostolicam hanc Sedem nedum adversatam nunquam fuisse verae ac solidae populorum felicitati, quin etiam quovis tempore de universo hominum genere fuisse egregie promeritam; per illam namque traductre ad humanitatem barbarae gentes, veraque religionis praceptis instituta, sedati bellorum tumultus, provecta modis omnibus bona' artes ac disciplina?, calamitosis aegrisque recreandis publica charitatis excitata domiciiia, asserta promulgata et principibus et populis vel in maximis perturbationibus justitiae atque honestatis principia. Haec atque alia quamplura per Apostolicam Sedem in bonum humanae societatis provide sapienterque peracta, multis eximiisque testata monumentis, ad omnis pradicationem temporis celebrabit historia.
Sed jam paternum animum Nostrum ad se revocat plurimis afflicta malis per Orientem Ecclesia, quos tamen cruentis martyrum palmis nobilitari ornarique non desinit. Loquimur nempe, Venerabiles Fratres, de regno Choreae, de Sinensium Imperio regnisque finitimis, ubi neque atrocissimis cruciatibus nec dirissimo quovis mortis geuere debilitata aut victa est Christianorum in fide constantia; loquimur de Conchinchinae ac Tonchini regionibus, in quibus ad extinctionem prorsus christiani nominis acerbissime recruduit ethnicorum immanitas. Quid enim memorabimus collegia, ccenobia, templa, publicas privatasque aedes vel solo eversas, vel flammis absumptas? quid Christifideles referemus cujusque atatis , conditionis, ordinis partim savissime exagitatos, nudatosque rebus omnibus hac illac errantes vitam trahere coactos quovis supplicio acerbiorem, partim in carcerem detrusos, omnique tormentorum geuere excruciatos ? qui tamen in ferendis pro Christo suppliciis ac morte
obeunda veterum Ecclesiae Martyrum fortitudinem retulerunt. Neque minus
Nos tangit ac movet miserrima Christianorum per Syriam conditio, qui licet
a crudelissima caedis perpessione quieverint, assicluo turbantur metu ne compressus tantisper militaribus Europae copiis infidelium impetus in rapinas iterum caedesque furentius erumpat. Illorum Nos relevandis infortuniis, sin minus paternis desideriis parem, aliquam tamen pro angustis Nostris rebus
pecuniae partem transmittendam curavimus, quani offerre Nobis nunquam
intermisit pia Catholicarum gentium liberalitas. Quarum etiam non sine laude
commemoratum volumus egregium charitatis exemplum in recreandis subsidiorum largitate afflictis per Syriam fidelibus, atque adeo maximopere laetamur, nunquam languescere in Ecclesia virtutem illam, quam divinus Reparator praecipuum esse signum voluit Christiana Religionis.
Hic, quem hactenus exposuimus, sacrarum rerum et publicarum status,
deplorandus quidem ac luctuosus, Nos vehementer angit alque perturbat, et
gravi etiam moerore complet, Venerabiles Fratres; vosque in partem vocatos
procurationis Nostrae in partem etiam doloris venire non dubitamus. Sed
tamen non concidamus animo, atque iteratis quotidie precibus levemus oculos
nostros in montem, unde in tantis rerum asperitatibus opportunum expectemus auxilium. Aderit Ecclesia sure Deus, aderit humilitati Nostra, Ejusque
Nos virtute roboratos ab officio et constantia Apostolici Ministerii nullus
plane periculimetus, nulla deterrebit adversitas. Innocens Christianorum sanguis, quo perfusa Orientalis terra est. in oclorem suavitatis ascendat ad Dominum, illoque salutari velut sacrificio placatus gravissimas, quibus premimur.
quaque impendent, calamitates propitius avertat ; atque accedente Sanctissimae Genitricis Dei ab origine immaculatae patrocinio, et beatissimis Apostolis
Petro et Paulo suffragantibus, concedat Ecclesia 1 sua 1 de acerbissimis inimicis
referre victoriam. Exsurgat aliquando in judicium Deus, hostesque sui nominis religionis excidium anhelantes, multa et nefaria in Ecclesiam mohentes in
fortitudine brachii sui disperdat et conterat, vel, quod potius et optamus et
poscimus, divina gratiae lumine collustratos in viam justitia et ventatis dives
in misericordia clementissime traducat.