Jump to content

Mureti excerpta

Checked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Mureti excerpta
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: librum vide


e libro qui Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus nuncupatur

EXTRACTS FROM MURETUS.

I. Perge, ut facis, mi Alexander, amare litteras, eis te oblectare, in eis omnia et seria et joca tua collocare. Non magnus labor magno tibi olim honori futurus est. Ista via, quam tu nunc ingrederis, multi humili et obscuro loco orti ad amplissimas dignitates pervenerunt. Atque etiamsi nulla ejusmodi praemia litteris proposita essent : ipsa tamen doctrina amanda esset per se : neque quidquam in homine ingenuo turpius est ignoratione earum rerum, quarum scientia sine litteris comparari non potest. Voluptas, quae ex turpibus capitur, celeriter transit, dolorem autem in animo diuturnum relinquit : at labor in rebus honestis collocatus, ipse quidem effugit ; memoriam autem sui in animo relinquit plenam honestissimae et solidissimae voluptatis. Haec cogita, et vale. Postrid. Id. Jul. Tibure.

II. Nemo est omnium, ad quem libentius, quam ad te, scribam. Sum enim animo ac voluntate erga te plane paterna. Sed vix credas, quam sim in hoc secessu occupatus ; quem tamen plerique omnes esse plenum otii putant. Et quotidie quinas aut senas ab amicis litteras accipio, ad quas si respondere omnes velim, nil aliud agendum sit. Gratum est mihi, quod applicuisti te ad consuetudinem P. Æmilii, et Horatii Macarani. Eorum enim uterque te et doctrinâ et exemplo efficere meliorem potest. Tales sectare. Qui autem alio ingenio sunt, eorum consuetudinem quasi pestem aliquam vita. Ætati tuae nihil diligentius providendum est, quam quibus sodalitatibus utare. Neque ego severum esse te ac tetricum, omnique generi voluptatum inimicum volo. Hoc tantum moneo, non eas amicitias esse quaerendas, quae dulcissimae videantur, sed inducendum animum, ut quæ honestissimae sunt, easdem etiam dulcissimas esse ac suavissimas putes. Mi Alexander, etiam atque etiam vale. Tibure. v. Id. August. MDLXX.


III. Vide, quam te amem. Cum a multis hodie litteras acceperim, nihil mihi prius faciendum esse duxi, quam ut ad te potissimum rescriberem. Cave putes, mi Alexander, ipsi te patri tuo chariorem esse, quam mihi. Ac si quæras, quæ causa sit hujus erga te tanti amoris mei, ne vivam, si aliam adferre possum, quam quod videor mihi animadvertisse in te ingenium excellens, et, si tu volueris, ad omnia summa natum. Sed tu hoc facito tecum cogites : multas res esse suapte quidem naturâ bonas, sed quaæ culpâ eorum, qui illas possident, interdum pessimæ ac perniciosissimæ fiant. Bonæ sunt opes ; sed si quis non recte utatur, malae. Bonum forma ; sed id bonum multis exitio fuit. Ex eodem genere est ingenium. Si recte utaris, nullum prope hominum generi dari potest majus, aut praestabilius donum : sed si ad bonum ingenium mala mens accesserit, itidem erit, ut gladius in manu furiosi. Quo erit melior et acutior, eo plus adferet mali. Ego autem te, Alexander, amo nunc, quia ingenio bono es ; amare desinam, si tu bono ingenio male uti cceperis. Sed id spero non fore, teque bono ingenio bene usurum esse confido, vel tuapte sponte, quia videris mihi valde amare amorem erga te meum : quem tueri ac conservare aliâ ratione nullâ potes. Vale, et, si me amas, virtutem ac litteras ama. Nulla in humanis rebus majora bona sunt. Iterum vale. Tibure. VIII. Kalend. Sept. MDLXX.

IV. Versiculi, quos ad me misisti, ostendunt illi quidem te, si ad poëticam ingenium tuum contulisses, et bonos magistros nactus, in eo studio perstitisses, ad aliquam praestantiam pervenire potuisse. Nam et numerosi sunt, et sententias habent, neque inconcinnas, neque ineleganter collocatas : et ipsum dicendi genus non abhorret a recto. Planeque sperare posses, te aliquando bonum poëtam fore, si hoc agere velles. Sed majora tibi proposita sunt, quae, quantum potes, urgeas, censeo ; et subsecivis horis veterum poetarum scripta manibus teras, non tam ut imiteris, quam ut eis te oblectes ; simulque aliquid ex eis assidue, quod tibi usui sit, colligas. In scribendis versibus tempus a te collocari, verum ut fatear, nolim. Malos versus facere, turpe est : mediocres, inglorium ; bonos difficilius, quam ut praestari possit ab iis, quibus aliud agendum est. Quid in tuis limâ egeat, praesens praesentem monere possem : per litteras non aeque facile possum. Recteque ac vere mihi videtur Ovidius dixisse, emendandi laborem majorem esse, quam scribendi. Mihi hoc credas velim, me hodie non difficilius ad saltandum, quam ad faciendos versus adduci posse. Si quid erit serium, in quo meam operam desideres, non deero : in his levioribus, si quando de me cogitabis, peto a te, illud quoque cogites, non multo juniorem esse me, quam erat Horatius, cum ilia de se scriberet : Nunc itaque et versus, et cetera ludicra pono. Vale. Romae. Id. Febr. MDLXVIII.

V. In hac commutatione consilii de instituenda ratione studiorum tui, nihil me magis sollicitum habet, quam quod nescio, quos progressus in Graecis litteris feceris. Quarum sine mediocri saltem cognitione cave putes ad ullam doctrinæ praestantiam perveniri. Eis si ita imbutus es, ut possis Aristotelem suapte linguâ loquentem intelligere, ejusque etiam interpretes Graecos, sine cujusquam interpretation Latinâ consulere, non invitus patiar te ad studia philosophiæ gradum facere ; etsi, ut verum fatear, Demostheni, Thucydidi, Herodoto, Xenophonti, et hujus generis scriptoribus, praetereaque poetis Graecis annum adhuc unum dari maluissem. Volo equidem, quicquid ages, prospere tibi ac feliciter evenire : sed tamen non committam, ut, si absque illo instrumento te ad philosophiam contuleris, dicere unquam possis, Muretum tibi ejus consilii auctorem fuisse. Neque haec a me ita disputantur, quasi tibi in iis litteris, quae humaniores dicuntur, consenes- cendum arbitrer. Longe semper ab eâ sententiâ meus abfuit animus : sed tu et eâ aetate es, ut properare non debeas, et eo ingenio, ut, si firma ac solida doctrinæ fundamenta jeceris, ad summa omnia facile perventurus esse videaris. Nam quod ais, sine eloquentiâ multos ad summam amplitudinem perve- nisse, sine sapientiâ neminem : verius dixisses, et sine sapientiâ, et sine eloquentiâ, et sine ullo vero bono multos ea, quae vulgo habentur amplissima, et olim consecutos esse, et quotidie consequi. De quibus constitueram hoc loco pluribus disserere : sed avocor. Mi Rosci, ignosce occupationibus meis, et vale. Tibure. III. Non. Octobr. MDLXX.

VI. Bene facis, quod te Latine scribendo quotidie exerces, conatumque omnem adhibes, ut praestantiam in eo genere aliquam consequaris. Non enim dubito, quin et cetera vita, et istud tuum studium eo, quo debet, id est, ad propagandam gloriam Christi, et ad ecclesiam pro tuâ virili parte ab insultibus improborum defendendam dirigatur. Sed quid te usque huc deterruerit, ne ad me scriberes, dispicere equidem non queo. Nam neque eâ auctoritate sum, ut quisquam judicium meum vereri debeat : et si essem, summa tamen mea erga totam sodalitatem vestram voluntas omnem istum metum tibi facile adimere poterat : cum tu praesertim ita scribas, ut ŀaudem potius exspectare ab omnibus debeas, quam cujusquam fastidium extimescere. Cave igitur posthac, difficile tibi quiddam atque arduum putes, ad Muretum scribere. Hanc modo mihi veniam dato, ut ad litteras tuas, quæ mihi quo crebriores, eo jucundiores futuræ sunt, solutius ac negligentius, id est, hoc familiari ac quotidiano sermonis genere, respondere liceat. Nihil enim invitius facio, quam ut in limandis ac poliendis epistolis otio abutar. Neqae mihi ullum praeceptorum, quæ tradita sunt a dicendi magistris, magis placet, quam illud, dandam esse operam, ut sponte fluere videatur oratio. Ego vero, ut magis videatur, sponte plane fluere eam sino, et ignaviae meae excusationem ab ipsis magistris peto. Tu quoque, si me amas, aut potius quoniam me amas, imitare, cum ad me scribes, hanc ipsam negligentiam meam : ne, si accuratius scripseris, mihi quoque accurate scribendi necessitatem imponere videaris. Deus et studia et totam vivendi rationem tuam ad gloriam suam perpetuo dirigat. Vale. Romæ. VI. Non. Martii, quo ipso die litteras accepi ; ne me ad eas serius respondere mireris.

VII. Magno mihi dolori fuit mors fratris tui, tum quia ipsum amabam, ut tuos omnes debeo, tum quia facile intellexi, pro tuâ humanitate et eximiâ caritate erga tuos, quam ea tibi gravis et molesta futura esset. Quanquam autem sera jam consolatio videri potest, facere tamen non possum, quin te moneam, id quod tibi notissimum esse scio ; sed interdum evenit, ut doloris acerbitas etiam ea, quae notissima sunt, ex animo excutiat ; ut memineris sequissimo animo ferendam esse hanc Dei quidem voluntatem, humanae autem naturae necessitatem. Si ars aliqua reperiri posset, qua fieret, ut in hac vitâ perpetuo maneremus, tamen eam repudiare et aversari oporteret, quae nobis aditum ad meliorem vitam intercluderet. Nunc ea nobis Dei voluntate imposita est necessitas, ut hinc aliquando exeamus : neque quicquam magis inter stultos et sapientes interest, quam quod illi indignantur, nunc suis evenire, quod sibi quoque eventurum est, nunc se eo pervenisse, quo perveniendum est omnibus : hi communem sortem et in suis placide ferunt, et in semetipsis placide expectant. Miramur, Sacrate, mori eos, quos amamus ? Ipsi nos quotidie morimur. Quota pars superest in nobis ejus, quod in adolescentibus fuit ? Mei quidem paulatim moriuntur oculi, quos quotidie minus ac minus perspicaces fieri sentio : moritur memoria : mortua sunt alia, quae utinam multis abhinc annis mortua fuissent. Mihi crede, Sacrate, senectus mea vix alio nomine mihi gratior est, quam quod mihi placidiorem ad moriendum viam sternere videtur. Itaque mortuis amicis bene precemur : ipsi nos ad bene moriendum quotidie praeparemus. De silentio tuo, neque cur te purges, causa ulla est ; neque ullus metus, ne mihi propterea minus carus sis. Vale. Prid. Non. Februar. MDLXXXIV.

VIII. Heri redeuntem me a Balneis Aponi, quo me partim animi, partim valetudinis causa contuleram, excepe- runt litterae tuse : quae, quam mihi gratae fuerint, noli quaerere. Habebant egregiam sane atque illustrem significationem veteris illius ac perpetui amoris erga me tui : de quo, etsi mihi nunquam, ut dubitarem, contigit : tamen fit, nescio quomodo, ut omnis illius expressio, pergvata mihi, perque jucunda sit. Ego, mi Manuti, cum de eo, quod mihi contigerat, retulissem ad medicos, meque illis omni ex parte indicassem, neque quidquam de tota mea ratione ac consuetudinem vivendi reticuissem : nihil aliud reperire potui, nisi id, quod ipse per me facile suspicabar : nocere mihi, quod tarn raro exirem domo ; quodque, ut me impetus ceperat, ita me, nulla habita ratione temporis, aut ad legendum, aut ad scri- bendum darem. Itaque de eorum consilio meditor paullo laxius ac solutius vivere ; et ante cibum ambulatiuncula mo- dici sudoris aliquid excitare ; praetereaque, cum videbitur, alienis et oculis legere, et manibus scribere : quem ad usum parare cogito amanuensem quempiam, cui epistolas inambu- H lans dictem. Antea enim solebam statim a prandio calamum in manum sumere, et horam unam atque alteram epistolarum scriptioni dare : quo, re ipsâ comperi, nihil esse perniciosius. Cavebo igitur, et, ut mones, parcam mihi, cum meâ causâ, tum mehercules etiam tuâ. Non enim levem, neque contemnendam jacturam faceres, si quid mihi contingeret. Φιλοῦ γὰρ οὐδὲν κτῆμα τιμιώτερον. Ego vero amicus tibi sum, et amicus ex animo : quales admodum paucos esse, non injuriâ querebatur Theognis. Quod scribam, aliud nihil occurrit. Etiam atque etiam vale, mi Manuti. a. d. IV. Kalend. April. Patavio.

De lege quadam Persarum humanitatis plena.

IX. Multæ olim apud Persas leges fuisse traduntur, ex quibus facile intelligi potest, singularem quandam ejus gentis sapientiam fuisse. Atque earum in unam nuper cum inciderim, quae neque multis, nisi me fallit animus, cognita est, et dignissima quae cognoscatur ab omnibus : judicavi non ingratum fore iis qui haec legent, si eam hoc loco proponerem. Erat igitur apud eos ita constitutum, ut cum quis in judicio argueretur aliquid fecisse contra leges, etiam si liquido constaret, eum culpæ affinem esse, non tamen statim condemnaretur ; sed prius inquireretur diligentissime in omnem illius vitam, inireturque ratio, plurane turpiter et flagitiose, an bene laudabiliterque gessisset, tum si vincebat turpium numerus, condemnabatur ; sin praeponderabantur honestis turpia, absolvebatur. Cogitabant enim, humanarum virium non esse, rectum cursum perpetuo tenere : habendos pro bonis viris eos, non qui nunquam peccarent ; sed qui saepius honeste agerent.

Hanc ipsam legem ego ab iis quoque, quorum in manus hi libri venient, observari summopere cupio : ut ne statim eos rejiciant ac condemnent, si quid in eis a me peccatum deprehenderint : nam si, ratione fideliter inita, major τῶν ἐσφαλμένων, ἢ τῶν κατωρθωμένων, numerus fuerit : tum equidem, quin rejiciantur, et sordeant, non recuso.
Poëtarum et apum comparatio.

X. Libenter ac saepe faciunt poetae, ut se quidem apibus, studium autem suum mellificio cuidam comparent, neque, si quis diligcnter inspiciat, parum multa utrisque inter se similia reperientur. Apes in struendis operibus suis naturam tantum magistram sequuntur : artem non adhibent. Sic et poëtae naturâ tantum valent : arte si qui se poëtarum nomen tueri posse confidunt, eos gravissimus auctor Plato pronunciat, nihil unquam egregium ac memorabile effecturos. Itaque Pindarus eo se gloriatur adversariis suis, Bacehylide nimirum et Simonide, esse superiorem, quod ipse naturâ poëta sit, illi autem didicerint a magistris : in quo tantum esse vult, ut eo potissimum nomine se aquilæ, illos corvorum similes esse dicat. Apes, nisi irritentur, innocuæ sunt : irritatæ figunt aculeis eos a quibus læsæ sunt, et acerbissimos eis dolores infligunt. Idem poetis ingenium ; nulla, ubi non læduntur, innocentior hominum natio : lacessiti, ita se ulciscuntur, ut interdum eos quibus offensi erant, ad mortem adegisse narrentur. Quocirca Plato in Minoe praecipit iis qui bonæ famæ studiosi sunt, ut diligenter caveant, ne cum poetis inimicitias suscipiant. Apes e variis floribus succum exprimentes, opus dulcissimum conficiunt. Poetae quoque vagantes per hortos illos Gratiarum et Veneris, de quibus est apud Pindarum, et ex iis bellissimum quodque carpentes, ea concinnant earmina, quibus ne mel quidem ipsum mellitius videri potest.


Historia de Pindaro poeta, multato a suis, ornato ab Atheniensihus.

XI. Pausanias in Atticis narrat, Athenienses, quod a Pindaro in quodam asmate laudati essent, tanti fecisse ampli lllius ac grandiloqui poetae testimonium, ut et dona ei plurima ob id miserint, et statuam in civitate sua statuerint. Non igitur mirum est, si illis temporibus multi ac praestantes poëtæ fuerunt ; eum qui eâ facultate excellebant, et maximis muneribus honestarentur, et honoribus amplissimis mactarentur : ætate nostrâ vocalis ille olim Musarum chorus conticuit ; quæque avaritia marsupia potentium clusit, eadem venas Heliconii liquoris obstruxit. Sed quod de Pindaro perstringit Pausanias, id fusius edisserit in quadam epistola Æschines. Ait enim illum, cum Atheniensium urbem commendasset his verbis, αἵτε λιπαραὶ καὶ ἀοίδιμοι Ἑλλάδος ἔρεισμ᾽Ἁθᾶναι, multatum esse a civibus suis, segre ferentibus, alienis eum potius, quam suis, illam tantam laudem dedisse. Quod ubi rescivere Athenienses, confestim miserunt ei duplum ejus pecuniæ, quam multæ nomine erat exactus : ipsumque aeneâ statuâ ornarunt. Ea statua visebatur Æschinis aetate ante regiam porticum : sedens Pindarus cum pallio, et diademate, lyram tenens : et supra genua apertum librum.


Sententiam illam, Patria est, ubicunque bene est, acute a Lysia reprehensam.

XII. Quod in vetere tragœdiâ Telamonis filius Teucer dixisse traditur, Patriam esse cuique, ubicunque cuique esset bene ; id etsi pulchre ac sapienter dictum videtur, profectumque ab animo excelso, et despiciente omnes acerbitates, quas homini objicere fortuna posset : graviter tamen et vere reprehensum est ab oratore prudentissimo et acutissimo, Lysia : demonstratumque, eam sententiam hominis esse de suis tantum commodis solliciti, neque ad civilem communionem apti : non enim valde laborabit, quid patria sua fiat, quicunque eo erit animo, ut illius caritatem opportunitatibus suis metiatur. Solum ipsum, cui primum institit, et cœlum ipsum, unde primum spiritum duxit, diligat oportet, qui se bonum civem perhiberi vult. Itaque Ulyxes, ut est in fabulis, cum apud Calypsonem posset in omnibus deliciis vivere, tamen illam asperam et lapidosam patriam suam anteposuit etiam immortalitati : non ita facturus, si illam, quam diximus, sententiam approbasset. Igitur dictum illud Teucri, bonum quidem virum aliquando fortasse non dedeceat : bonum certe civem non decet.


Narratio super ambiguitae voculæ cujusdam.

XIII. Interpretabar nuper publice librum Senecae, quo sanctus ille philosophus quaerit, quare mala bonis viris accidant, cum sit Providentia. Cumque ventum esset ad eam partem in quâ ipse graviter insectatur luxum temporum suorum, accidit, ut ego quoque in eo loco tractando enumerarem multa genera peregrinarum avium quas Romani e remotissimis totius orbis partibus petitas mensis inferre soliti essent. Venit ad me triduo post unus eorum qui tum interfuerant, homo et suo judicio eruditissimus, et meo non ineruditus. Isque cum aliquot e familiaribus meis mecum una esse vidisset, dissimulanter quidem, sed ita tamen ut artificium appareret, cœpit operam dare, ut sermo noster, aliis de rebus susceptus, in mentionem ejus disputationis quae triduo ante a me habita erat, sensim delaberetur. Tum quasi occasionem nactus ostendandæ eruditionis suæ, Nollem, inquit, a te tum praetermissam unius avis mentionem, ex qua una inexplebilis veterum libido in exquisitis dapibus conquirendis vel maxime cognosci poterat. Quam, quaeso ? inquam. Phœnicem, inquit ille. Obsecro te, etiam phœnicem illi esitabant ? Certe, inquit. Neque multi, inquam, neque saepe id facere poterant, aiunt enim eam avem unicam toto orbe reperiri, et vivere annos, opinor, sexcentos sexaginta, et cum ipsa sibi rogum construxerit, funusque fecerit, tum eodem illo ex rogo renasci. Sed ego figmenta esse illa poetarum putabam. Tu vero, quem, ut illos rarae inventu dapes, ita omnia instudiis rara et exquisita delectant, ede nobis nomen gulonis illius, qui tanti putaverit palato gratificari, ut tam pulchram avem in perpetuum sustulerit : certe enim, cum unica toto orbe sit, neque nisi ex se renascatur, interfecta una, totum genus extinctum est. Atque ea fortassis causa est, cur nullus jampridem phoenixreperiatur. Ludis tu quidem, inquit ille, et solita illâ tuâ dissimulatione uteris : sed si tum inspexisses librum Plutarchi de valetudine tuendâ, didicisses ex eo, istius avis, quam tu nullam esse putas, cerebrum dulce quidem esse, sed dolorem capitis inducere : quod tam gravis auctor numquam prodidisset, nisi saltem ab iis qui id gustassent, audiisset. Istud vero, inquam, magis etiam mirum fuerit, qui semel eum cibum gustassent, neque enim potuere saepius, tam cito, et tam distincte naturam illius percipere potuisse. De isto, inquit, tu videris : mihi satis erit, si tibi Plutarchi locum ostendero. Simulque librum e sinu protulit, in quo cum aliis quibusdam erant et ὑγιεινὰ Plutarchi, Erasmo, ut puto, interprete : nomen enim ita deletum erat, ut tamen ex ductibus litterarum agnosceretur. In eo autem ita plane scriptum legebatur : Nam phœnicis cerebrum cum sit admodum dulce, tamen aiunt capitis dolorem parere. Homo igitur qui eam unam ob causam venisset, atque id unum operis habuisset, cum dicto, vix salutatis nobis, causatus sibi nescio quid negotii esse, discessit. Eo digresso, visum est iis qui aderant, etiam Xylandri interpretationem inspicere. Is autem ita locum ilium reddiderat : Cerebrum phœnicis dulce admodum est, sed dolores capitis inducere fertur. Tum ego, Una, inquam, Graeca vox paulo negligentius expressa, videte, quantum errorem et sodali illi nostro, qui modo discessit, et fortasse etiam aliis objecerit. Φοίνιξ enim Graece palma est, cujus arboris non tantum fructus esui sunt, sed etiam medulla, quam et Graeci ἐγκέφαλον, et Latini cerebrum vocant. De illâ autem loquitur Plutarchus, non de phœnicis commenticiae avis cerebro.

XIV. Dicam hodierno die breviter et modice de moralis philosophiæ laudibus, deque fructibus, quos illa suis cultoribus pollicetur : sed philosophico magis, quam oratorio more ; non ut ei quidquam alieni affingam, aut quae ipsius propria sunt, amplificandi causâ in majus extollam : quorum alterutrum si coner, ipsa mihi Philosophia, tanquam Achilli Homerica Pallas, manum injiciat: sed ut nudo ac simplici orationis genere, quale veritatis proprium esse ait Euripides, ea, quæ ad rem facere videbuntur, exponam. Primum igitur non artium modo, sed omnium omnino humanarum rerum dignitatem atque proestantiam ex fine, ad quem earum quaeque dirigitur, pendi ac spectari arbitror oportere : ut, quanto cujusque finis praestantior ac divinior est, tanto ipsa ceteris excellere judicetur. Quo posito : est enim ita perspicuum, ut probationis non indigeat : quis unquam reperietur tanta vi praeditus ingenii, tantâ eloquentiæ copia instructus, qui se de Philosophiâ, pro ipsius dignitate, verba facere posse confidat ? Non enim ilia sibi opes ac copias, quæ et saepe possessoribus suis exitio sunt, et tam multis casibus eripi possunt : non honores et imperia, quæ, quod concupiverint, multi ; quod aspernatus sit, nemo unquam vituperatus est ; non quidquam denique proponit ejusmodi, quo et carere sine probro, et abundare sine gloria liceat : sed eam, ad quam omnes adspirant, quam sibi votis omnibus expetunt, ad quam omnes suas actiones, omniaque consilia referunt, felicitatem. Quanto igitur ceteris omnibus bonis antestat felicitas, tanto philosophia ceteris artibus antecellit. Quod si tanto studio coluntur artes quaedam, quae nihil sibi aliud, quam lucrum, et rei familiaris amplificationem tum incertam, tum laboris ac periculi plenam proponunt : quanto haec studio digna est, quâ parantur veræ illæ opes animi, quæ non furto eripi, non incendio absumi, non naufragio absorberi possunt : quæque certam rectamque viam commonstrant ad persequendum id bonum, quo cetera omnia continentur ? Si tanto in honore medicina est, quod habere levationem morborum, quibus tentatur corpus, bonæque valetudinis ac firmitatis tum effectrix esse, tum conservatrix ereditur : qui tandem honores excogitari poterunt eâ arte digni, quae se in animis idem effecturam esse profitetur ? Difficilior cum eis luctatio est, qui negant, sermonibus nostris quemquam ad virtutem incitari : idque ex eo colligunt, quod saepissime contingit, ut qui optime loquuntur pessime vivant. Nos vero si diceremus eam in disputationibus philosophicis inesse vim, ut ex audientium animis vitia radicitus evellere, virtutesque eisdem ingenerare possent, merito ut vani atque inepte gloriosi reprehenderemur. Multas magnasque mercedes, ut ait Theognis, ferrent philosophi, si, quemadmodum Circe herbis et cantibus suis homines statim convertebat in feras, ita ipsi suis sermonibus ex feris homines facerent ; id est, homines ferarum simillimos ad virtutem a vitio, ad rationem a furore, ad humanitatem ab immanitate revocarent. Et tamen aliquid se aliquando ejusmodi effecisse Philosophiae gloriari licet. Producet enim Polemonem, ab infami vitâ moribusque perditissimis ad bonam frugem et ad severitatem, unica Xenocratis disputatione revocatum. Sed ut non peræque in omnibus campis agricultura, ita non in omnibus animis philosophia idem efficit. Illud quidem certe negari non potest, aut nullam omnino esse artem, quae medeatur animis, quæ quanta sit in vitiis deformitas, quanta in virtute dignitas, doceat, quæ ab illis avertat, ad hanc incitet ; aut eum honorem philosophiae potissimum esse tribuendum. Quod autem objiciunt, plerosque philosophorum factis dogmata sua evertere, neque ignem aquae magis contrarium esse, quam eorum mores orationi : utinam tale esset, ut id nobis infitiari liceret. Est enim acerbissimum negare non posse, quod sit turpissimum confiteri. Sed quoniam iis, quae omnibus nota sunt, fidem abrogare velle dementiae est : non negabimus verum esse, quod objicitur; tantum deprecabimur, ne propter hominum vitia res ipsa in invidiam vocetur. XV. Veteres illi, quorum animi densissimis errorum tenebris involuti eâ, quae nobis divinitus affulsit, æternâ veritatis luce caruerunt, cum verum Deum ignorarent, in varias sententias distrahebantur, et, ut nullo firmo ac stabili fundamento subnixi, et commenta opinionum sequentes, huc illuc, tanquam incertis acti tempestatibus, fluctuabant. Interdum itaque cum in cælum oculos sustulerant, et illam admirabilem innumerabilium stellarum sine ulla erratione decurrentium varietatem notaverant, facile intelligebant, præpotens aliquod numen esse oportere, immensum, infinitum, æternum, quod illi tantæ moli præsideret, a quo hæc rerum universitas et a principio constituta esset, et ejus consilio ac voluntate regeretur. Rursus autem cum eorum, quæ infra lunæ orbem sunt, inconstantiam ac mutabilitatem viderent, eo prolabebantur impietatis, ut partim ex omnibus rebus divinam providentiam tollerent, partim supera quidem ac cælestia mente ac consilio regi, hæc autem inferiora sine ullo rectore incertis fortunæ casibus agitari existimarent. Sed cum et dierum ac noctium vicissitudinem, et quadripertitam anni temporum varietatem, et certa turn dierum turn noctium et incrementa et decessiones, et omnia humanis usibus servientia viderent, hserebant attoniti, ut qui perspicerent, tantum et tam sapienter institutum ordinem nisi a Deo esse non posse. Conturbabantur tamen cum altis argumentis, tum hoc præcipue, quod in rebus humanis multa viderent secus evenire, quam ipsi divinæ sapientiæ ac bonitati convenire existimarent. Etenim ita statuebant : si humanarum rerum procurationem haberet Deus, fore, ut bonis ac piis et justitiæ cultoribus bene esset, malis, impiis, et injustis male. Nunc autem contra videbant, optimos quosque plerumque premi paupertate, cum multi improbi divitiis abundarent ; ignominiam, exilium, orbitatem, morbos, tormenta, cruciatus, proprium quodammodo bonorum virorum patrimonium esse : cum interea multi omnibus flagitiis cooperti in summis deliciis viverent, et in omnibus negotiis suis secundissimâ fortunâ uterentur. Ergo alii fortunam accusabant ut iniquam et injustam, quae quasi deditâ operâ improbis mater, bonis noverca esset ; alii ut caecam et temerariam, qua? nunc bonos, nunc malos nullo discrimine aut extolleret, aut deprimeret ; et, ut fit in erroribus, desultoriâ quadam levitate in contrarias sententias ferebantur. Nam ubi quid bonis bene evenerat, aut ubi improbus aliquis et diu divina patientia abusus poenas dederat, tum Deum et esse, et humana curare clamabant. At contra, ubi quid contigerat, contra quam sequum esse censerent, Deos aut nullos esse, aut crudeles et injustos esse dicebant. Neque ulla tam levis, aut ridicula causa erat, quae non ad suscipiendam impietatem satis idonea videretur. Seneca igitur cum ab eâ disciplinâ esset, quae omnia maxima minima divino consilio gubernari statuit, quia tamen scrupulus in Lucilii animo aliquis residebat ex eo, quod perspicere non poterat, cur Deus optimos quosque tot acerbitatibus vexari sineret, ejus rei causas ad eum misso hoc commentariolo tractandas explicandasque suscepit.

XVI. Hoc modo explicat Aristoteles causam ejus voluptatis, quam ex poësi capimus. Ait igitur Aristoteles, natura comparatum esse, ut omnes homines imitatione gaudeant, et ex rebus imitando expressis, cuicuimodi illæ sint, voluptatem percipiant ; huic rei argumento esse puerulos, qui, naturâ duce, imitari omnia gestiant ; et hoc vel maxime differre homines a ceteris animantibus, quod homines naturâ maxime facti sint ad imitandum. Addit, quæ prima homines discunt, imitando disci ; neque quenquam esse quin rebus imitando expressis gaudeat, etiam iis, quas veras nollet aspicere : non igitur mirum esse, cum poesis imitatio sit, tantam ex eâ ab omnibus percipi voluptatem. Haec, ut a veritatis amantissimo philosopho tradita sunt, quin etiam verissima sint, dubitari non potest. Sed mihi tamen interdum non parvam dubitationem attulerunt. Ita enim mecum cogitabam : quod oculo lux est, idem esse animo veritatem : et quemadmodum luce oculum gaudere, abhorre a tenebris, sic animos nostros iis, quae vera sunt, gaudere, quae falsa sunt, ea aspernari ac refugere. Et tamen falso gaudere homines, multis argumentis mihi videbar posse pervincere. Nam et poësi gaudent, etpicturâ, et omni denique imitatione. Omnis autem imitatio videri vult id, quod non est : itaque quodam genere mendacium est. Neque vero tantum libenter ea videmus expressa coloribus, quae vera delectant, ut nemorum pratorumque viriditatem, tellurem multiplici variorum florum tegmine opacatam, eximiâ pueros mulieresque formâ : sed ea etiam, quae vera videre nollemus, mirabiliter nos picta delectant : Hercules liberos interficiens, discerpens Pentheum mater, rota volutus Ixion, jecur vulturi praebens Prometheus. Quid eluviones, incendia, ruinas, domorum urbiumque direptiones loquar ? quae vera sani omnes refugiunt, picta summâ cum voluptate intuentur. Et admirari quidem solemus, si quos videamus nihilo majorem e fictis, quam e veris, voluptatem percipere : eosque rudes esse atque impolitos judicamus : cujusmodi ille Laco fuit, qui ceteris tabulam quandam magni facientibus, in quâ pictus erat praepingui rusticus corpore, ad umbram arboris stratus, magnâ cum significatione languoris ac desidiae, negavit eam sibi placere : quod talem hominem ne vivum quidem in aedibus habere vellet. Et Anacharsis, qui invitatus ad audiendum quendam, qui mirifice lusciniae cantum imitabatur, aspernatus est, veras sibi luscinias saepe auditas esse dicens. At quis nostrum non talia omnia pluris faciat imitata, quam vera ? Nunquid igitur hominem falso gaudere dicemus ? Imo vero naturae hominum amica pene Veritas est : neque aliud quidquam mendacio gratiam conciliat, quam imitatio veritatis. Itaque cum ea dicuntur, quae nullam prorsus habeant veritatis similitudinem, aut suapte vi, aut habitâ ratione eorum, apud quos dicuntur, nulla ex talibus mendaciis existere voluptas potest. At poëtarum figmenta et ingeniose excogitata sunt, et accedunt plerumque ad aliquam similitudinem veri : et ita exponuntur, ut in ipsâ, eorum expositione mirificum quoddam ingenii acumen perpetuo eluceat. Itaque, quoniam verum ingeniose imitantur, oblectant.

FINIS.