Jump to content

Myrmedon

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Myrmedon
1893—1894
editio: incognita
fons: incognitus


MARIAE IOANNES d. d. d.


Formicis formica fave tu candida nigris.




PARS PRIOR

Vir tibi me sapiens tradit, formica, magistrae;
«vade» ait «et duce formica, piger, utere parva:
nam sapit, atque aestate parat, quod frigore rodat».
Non mi aurum posco, si quod perhiberis in Indis
       5 egerere: invideant multo cum vulnere Dardae:
sit nobis tantilla seges, sit honesta senectus,
neu ros omne penus, neu cantibus una sit aestas.
Hoc precor in primis doceas, formica, poetam.
Quamquam plura potes, potes et maiora, quod auctor
       10 haud malus in sanctum vos iam venisse senatum
argutique fori memores prorepere narrat.
Quicquid id est, vestro satis est hoc tempore vati
mirari longo vectantes agmine fructum,
dum resonat pigrae circum nemus omne cicadae.
       15     Sub terris plerumque domus et pervia tecta
atriaque et flexis fauces erroribus actae.
Aut potius tacitas urbes et opaca putarim
oppida pullato penitus fervere popello:
sunt vici plateaeque, est plebi trita Subura
       20 et quaedam Via Sacra suos videt ire triumphos.
At nox perpetua, at caecis concursus in umbris:
qualis ubi in terrae venas obscura vetustas
condidit et tacitis ussit per saecula flammis
proceras filices atque aerias terebinthos,
       25 temptat saeva rogi nigrantem turba favillam;
talis in infernis agitat formica cavernis:
sic etiam tellus aetnaeo sulpure feta
exercet latebrosa viros puerosque fatigat:
perrepunt salebras et tento poplite rupes
       30 dum iuveni gravius teneros onus ulcerat armos,
dum graviora trahunt puero suspiria matrisque
immemores oblitam adpellant nomine matrem.
Nec tamen in tetra caeci caligine sordent
Myrmidones; pollentque oculis et forte sequuntur
       35 rara per obscurum tenuis vestigia lucis.
Nato septemgemini cum vitro frangitur arcus
nescit homo varios oculis transcendere limbos,
hinc illinc, acrem qua ducit zona ruborem,
qua perit extremus viola color: umbra sed illis
       40 continuat violae ferrugineos hyacinthos.
Adde quod articulis inflectunt mollia binis
cornua: tot levi videas in arundine nodos,
quam puer arenti paulatim cortice nudet,
mox equitaturus, lam duplex virgula villo
       45 horret, ut aestivis munitur messis aristis.
At setae sensus attingunt stirpibus ipsos:
haec stringit nares, haec quasdam vellicat aures.
Sic iter aurito baculo praetemptat in umbris
et prudens hastas vibrat formica sagaces,
       50 scilicet, adloquitur cives et praevidet hostes.
Has artis formica manus est nacta ministras
et quibus appulsus minimos secura caveret:
his commissa volat munito tessera vallo,
quam quae non norit, nequiquam sera revertens,
       55 sive seges tenuit seu nox errore fefellit,
orabit vigiles: dubiam custodia signi
excludet gelidisque sinet tabere pruinis.
     Sed non formicis ideo domus omnibus una:
sunt quibus interdum quercus placuere cavatae
       60 et putris caries ligni stirpesque sepultae.
Vidi equidem pictos fragili sub cortice libros,
exiguis sculptum caelis opus. Adspice rerum
somnia: sunt florum rictus linguaeque trisulcae,
est pueri species molli pubentis acantho.
       65 Nimirum malis opifex instructus et unco
forcipe comprendit quidvis et mordicus aufert;
ancipiti introrsus malae sinuantur acutae
cuspide et obliquis serratae dentibus horrent;
ut nec scalpellis egeat, nec subula desit,
       70 nec quae multa faber resona suspendit in umbra:
non limae livor, non ravo serrula cantu,
non terebra exsugens tereti vertigine lignum.
At sua portat inops ipsam formica tabernam
ferramenta domo exsiliens brevis: adligat, inquam,
       75 sarcinulas bene mane, silenti conligit umbra.
Non aliter fabri parvas redeuntis ad aedes
arma sonant umeris, cum clara sordidus aula
descendens tunicaeque sinus et ponderat aera:
quo casulam propius fertur tacitumque caminum
       80 et pueros, operam sentit licuisse minoris.
     Iam lapides alias et saxa virentia musco
delectant et tuta quies et frigus opacum.
Nonne vides, aestas ubi fervet, ut atra sub omni
turma latet saxo? quod si quis forte removit,
       85 undique bestiolas vidit trepidare bicornes
aut dulces morsu catulos aut ova gerentes.
Sunt quibus (ast alio liceat sub sole videre)
aedes texuntur solidoque alvearia tecto
magnaque ab arboribus pendent cunabula magnis
       90 nec pluviae tenui, tenui nec pervia soli:
sistit et umbroso iacet hoc sub fornice pastor.
Est etiam tribus immanis quae plurima terram
aggerit in tuguri formam: magalia credit
advena: iam longas putat exaudire querellas
       95 canticaque Aethiopum surdumque sonantia circum
tympana: vae misero, propius si veneris, hospes!
Verum ille haec noscat, resonat cui silva loquentes
omnis aves, qui viva videt nunc plaudere pennis
lilia, nunc tremulos circumvolitare smaragdos:
       100 nos, ubi multa cadit piceis acus et via fallit
fluxa pedem silvas inter reptantis odoras,
exiguos fulvae cumulos miremur arenae
et superinpositas munitis urbibus arces.
Saepe virent, et ali quaedam viridaria dicas,
       105 fors et in Esquiliis hortos ridere salubres:
saepe subest tumulo tumulus, quo semita subter
ducit et unde vomit trepidas decumana cohortes.
Nec cultor nemorum conspectos horruit usquam
colliculos pedibusque domos discussit iniquis.
       110 Inde etenim meritis praesentit bella parari
vermiculis: abies gemmis secura tumescit
et domitum violaeque solum mirantur et herbae.
Saepe sed inprudens pedibus penetralia trivit
infensusve pedo temptavit tecta viator.
       115 Tunc liquidus fragravit odor: stupet undique lucus
ambrosiam et variae subitos asperginis arcus.
At domus inferior miscetur et ampla tumultu
porticus, unde sonat longe fragor aridus, ut si
aestivus foliis crepitantibus ingruat imber.
       120     Quod superest, nulli maiores esse fatendum est
vires, ut tantum valeant aequare laborem.
Si via per bibulae cumulum munitur arenae
tum primis operi formicae cruribus instant,
et fodiunt: gerulus suus unicuique ministrat,
       125 qui stratum verrat, qui micas egerat omnes.
Sin tellus illis pinguis cunctatur, at ipsis
tum malis terebrant et prensant forcipe moles.
Quod si quae pedibus primis molitur et imis
frustra, nunc forti labefactans pectore saxum
       130 nunc obnixa umeris temptans aversa, sed aeque
incassum furit, iniusto nam pondere mica
frontem ridet iners et ridet terga furentis;
altera succedit, conspirat tertia: trudunt.
Tantula praeduras silices hac atterit arte,
       135 hac stravit formica vias et condidit urbes.
     Nec minus ingeniis, agro gens orta, valetis.
Densa fuit (lignum nunc tantum aut buris aratri
aut scamnum) pueris et circum cognita ficus
passeribus, multa quae fessos saepe iuvaret
       140 fronde viatores et cui penderet ab alto
dulcis in exiguos insutus flosculus utres.
Atque adeo summa multas aestate vocabat
formicas, ultro sic ad convivia deinceps
repentes, ut quaeque suas adduceret umbras.
       145 Vidit herus cladem: famulos vocat: ingerit undas;
in truncum et frondes ingens effunditur imber,
fit pavor, eluvies, labes, fuga; nec super ulla est.
Postera mane novo sicco iam cortice truncum
scandebat notamque viam formica terebat.
       150 Tunc sensere nitrum quid mixtum sulpure posset
Myrmidones, quanto carbo vivesceret igni,
quem flagrans faceret scobis atra sonumque tumultumque.
At plures callem formicae mane terentes
escendunt celeres ambusto cortice truncum.
       155 Quid faciat frustra nimbos expertus et ignes
in parva dominus formica? filius illi
grandis erat, turdos proprio qui fallere visco
sueverat et proprio merulis inludere cantu.
Hic «pater, hoc nostrum est» inquit «quodcumque negoti est».
       160 It redit atque imum lento linit unguine lignum
formicisque omnes aditus ad pabula saepit.
His factis abeunt: redeunt in tempore: visunt
undique formicis atris horrescere ficum.
Mirari pater et natus: quid plura? revisunt
       165 haerentesque vident tenues in glutine micas
seminaque, ut minimis perfecte strata lapillis
semita inoffensum pedibus tramitteret agmen.
     Quid dicam, ut fruges minuant in limine morsu
maiores? soleant adrosum ut condere semen,
       170 ne rursus viridem tepefactum fundat aristam?
Nec non et certo iuvat intermittere quaestum
saepe die: gratum est conlatas undique merces
visere, triticeos fetus miliumque rotundum,
perque forum reptare leves, ambire tabernas,
       175 rumores audire novos, occurrere notis,
militiamque viasque, actos meminisse labores.
Tum longae metuunt hiemi, tum gaudia laetis
praecipiunt animis locupletis sera senectae.
Adde quod, ut perhibent, sociis funebria solvunt
       180 iusta nec exsequias dubitant celebrare frequentes.
Sentit enim solido vulsam de corpore partem
atque datum leto dolet urbs infirma Quiritem.
Saepius hinc longo spatiari funere pompam
et scatere atriolum videas lictoribus atris.

PARS ALTERA

       185     Nunc age formicis quae sit natura canamus.
Non eadem vis est, habitus non omnibus idem;
namque aliae, tenues quae librant corpus in alas...
has sua quamque vigil partim nutricula iussit
ad nixus aptas, partim florere maritos;
       190 legerat et dapibus prudens nutrivit opimis
et dedit ante alios incauta bonumque malumque:
haec volat, at primo pennae fluxere volatu,
hic amat, at magno mortem mutabit amore...
ergo in spem generis volitat pennata iuventus.
       195 Semimares reliqui: non auro perlita vestis,
non alae vario distinctae sole trahuntur
devotis operi: pullaque exomide corpus
substringunt alteque vides discurrere cinctos.
Haec sola adsiduum plebes sortita laborem
       200 exercetur agris aut fossis oppida munit
et terebris gyros agit ambigui Labyrinthi.
Haec et ab unguiculis alienos sedula fetus
educit: fecunda legit iam corpora matrum,
iamque viros pecori validos submittit habendo.
       205 Ne tamen a certis omnes maioribus ortos
credideris, neve esse putes pro civibus omnes;
quin capiti servam multi sensere coronam.
Myrmidonas perhibent nonnumquam vellere signa,
seu res exposcunt seu praedae fervor agendae
       210 inpulit: erumpit nigris directa maniplis
iam legio, longumque nigram terit agmen arenam.
Explorant Numidae, galea spectabilis alba
centurio effusos cogit, propellit inertes.
Non tumuli tardant, rapido non flumine rivi.
       215 Protinus inicitur connexo pensilis ipso
milite ponticulus: viva rate iungitur amnis.
At tumulum terebrisque cavant et cruribus aequant.
Iam taciti subeunt hostilis moenibus urbis,
fit via vi: vigiles portis caeduntur in ipsis:
       220 iam vallum scindunt, capta versantur in urbe.
Tunc exsudatae populantur messis acervos, .
horrea diripiunt, tectorum limina frangunt
et trepidas iugulant nutrices ovaque secum
heu tenerosque ferunt incerto corpore natos.
       225     Hi vero alterius sub nutu vivere sueti
convectant posthac domino sua pabula lixae,
his pueri famulis et sunt iam cura penates.
Interea obtusis aut deses dentibus horret
victor et antiquos mores contemnit et artes;
       230 aut sibi tela ferox et martia vindicat arma
dedignatus eques tractare fabrilia magnus,
hostilemque manum propriis a moenibus arcet,
ut tuti sibi calones praedentur in agro
et mediastini famularia munera curent;
       235 aut de iure suo facilis decedit et illis
addit se comitemque viae sociumque laboris,
comis ut excepit captivos verna dolentes:
una rura colunt, una cunabula servant.
     Principio excipiunt enixae matris et ore
       240 ova legunt, dulci quae mox stillantia melle
in tepidis navae disponunt ordine cellis.
Nec tamen haec inibi nutrix sinit usque iacere:
frigore demisit, ferventi provehit aestu,
donec vermiculus maturo excluditur ovo.
       245 Quem sua melle diu pascit, quem sedula lingua
lambit et absterget minimas nutricula sordes:
cum iam fasciolis erucae corpora vinctae
mollia, nent tacitae tenui velamina filo
folliculoque latent: sed non est inscia nutrix;
       250 dulcique utriculum fetum demulcet alumno
et nunc exponit soli, nunc obicit umbris,
nec tamen ingesta cessat mollire saliva.
     Textile sole tepet penetralesque inbibit ovum
humores, tandem cum nutrix dente pulamen
       255 scindit, et inplicitis etiamnunc artubus exit
formicae catulus, qui tendens cornua discit
iam cives cupidusque forum plateasque pererrat.
Tunc et in horreolis magnos miratur acervos
et stupet in saeptis virides errare capellas,
       260 scilicet atque albi repentes velleris agnas.
Curculio namque exiguus tenuisque cicada est,
qui foliis herbisque haerent et dulcia sugunt
mella suoque ipsi pascentes rore teguntur.
Cornubus hos lentis siquando pastor adulat,
       265 lac facili purum pruritu reddere suadet:
has abigit formica greges, haec ubera pressat,
sive tenet clausum stabulis pecus omne sub urbe,
seu foveis armenta cavis et pascua vallo
saepsit et incautas pasci permisit, ut ante:
       270 at ducit cupidos ad ovile cuniculus aeque
pastores: ipsi captivo melle fruuntur
et lac inmulgent pullis infantibus almum.
Ac ne forte fide maior formica sit hirtas
mollibus in stabulis pascens ad mulctra capellas,
       275 sunt quibus et sulcis licet herbam quaerere farris,
semine quae in messim iacto sata comminus urgent.
His urbesque suae populis et strata viarum
tectaque et inposito placuerunt aggere ripae.
Pinguia tum signant ipsis sub moenibus arva
       280 planitiemque movent uncis et dentibus aequant.
Deinde ubi pendentes nebulae monuere colonos
aut circum volitans animos percussit hirundo,
grana suburbanis audent committere sulcis.
Iamque solo tenuis domito diffunditur herba,
       285 cui patiens operum tunc instat rusticus uni,
runcat agrum vulsis alienis providus herbis,
dum structam spici frugem videt ordine fundi.
Tum metit et messim tritam convectat in urbem
nec, nisi discussa gluma procul atque remota
       290 moenibus, emundata seges granaria vincit.
     Quam nova miratur suboles et digna laborum
praemia praediscit studioque effertur eodem.
Interea aligeram matrum custodia pubem
iniucunda premit: taedet conclavis et umbrae,
       295 iamque fremit saevisque negat sese improba iussis,
audet et invita patulis nutrice morari
vestibulis, primisque iuvat praeludere pennis
atque auras tentare vagas caeloque potiri.
At matres adsunt; adsunt trepidasque magistrae
       300 conripiunt obluctantesque in tecta reducunt.
Ut vero occidui fatalem solis amorem
suasit et in tepidas thiasum iubar allicit auras,
ecce omnes castosque lares terramque iacentem
deseruere: volant pennataque corpora miscent
       305 et simul optatis auris et amore fruuntur.
At puro stupuit nubes exsistere caelo
pastor et obtorto convolvi incendia fumo.
Sed brevis error erat: toto pluit aere nigris
formicis, reptantque mares pedibusque teruntur
       310 aut saturant merulas communis praeda voraces.
At fordae subeunt decisis atria pennis
et nova sufficiunt sollertis saecula gentis.