Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae
1216

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum

InnIii.MyEvLeE 217 Innocentius III-1216 Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ORDO MISSAE.

SACERDOS.--In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.--Amen.

Introibo ad altare Dei.

MINISTRI.--Ad Deum qui laetificat juventutem meam.

SACERDOS.--Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.

MINISTRI.--Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

SACERDOS.--Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

MINISTRI.--Et introibo ad altare Dei: ad Deum qui laetificat juventutem meam.

SACERDOS.--Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus; quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?

MINISTRI.--Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei, et Deus meus

SACERDOS.--Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.

MINISTRI.--Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

SACERDOS.--Introibo ad altare Dei.

MINISTRI.--Ad Deum qui laetificat juventutem meam.

SACERDOS.--Adjutorium nostrum in nomine Domini.

MINISTRI.--Qui fecit coelum et terram.

SACERDOS.--( Inclinatus. ) Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper virgini, beato Michaeli archangelo, beato Joanni Baptistae, sanctis apostolis Petro et Paulo, omnibus sanctis, et vobis, fratres, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere ( percutit sibi pectus ter ), mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos apostolos Petrum et Paulum, omnes sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

MINISTRI.--Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam.

SACERDOS.--Amen. ( Deinde ministri repetunt confessionem. )

SACERDOS.--Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.

MINISTRI.--Amen.

SACERDOS.--( Signat se signo crucis. ) Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum nostrorum, tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.

MINISTRI.--Amen.

SACERDOS.--( Inclinatus. ) Deus, tu conversus vivificabis nos.

MINISTRI.--Et plebs tua laetabitur in te.

SACERDOS.--Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

MINISTRI.--Et salutare tuum da nobis.

SACERDOS.--Domine, exaudi orationem meam.

MINISTRI.--Et clamor meus ad te veniat.

SACERDOS.--Dominus vobiscum.

MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.

SACERDOS.--( Ascendens ad altare. ) Oremus.-- Aufer a nobis, quaesumus, Domine, iniquitates nostras: ut ad Sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire.--Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( Osculatur altare in medio. )--Oramus te, Domine, per merita sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic sunt, et omnium sanctorum: ut indulgere digneris omnia peccata mea. Amen.

INTROITUS.--Cibavit eos ex adipe frumenti, alleluia; et de petra melle saturavit eos. Alleluia, alleluia, alleluia.-- Psalm. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob.--Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. ( Alternatim cum ministris, dicit. ) Kyrie eleison, kyrie eleison, kyrie eleison. Christe eleison, Christe eleison, Christe eleison. Kyrie eleison, kyrie eleison, kyrie eleison.

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, rex coelestis, Deus Pater omnipotens. Domine, Fili unigenite Jesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus, Jesu Christe, cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.

Dominus vobiscum ( versus ad populum ).

MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.

SACERDOS.--Oremus.--Deus, qui nobis sub sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti, tribue, quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus.--Per Christum, etc.

Lectio Epistolae beati Pauli ad Corinthios (I Cor. XI). Fratres, ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescunque bibetis, in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Itaque quicunque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit: non dijudicans corpus Domini.

MINISTRI.--Deo gratias.

SACERDOS.--Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus.--Et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus.--Venite, comedite panem meum: et bibite vinum quod miscui vobis.

( Inclinatus in medio altaris. ) Munda cor meum ac labia mea, omnipotens Deus, qui labia Isaiae prophetae calculo mundasti ignito; ita me tua grata miseratione dignare mundare, ut sanctum Evangelium tuum digne valeam nuntiare. Per Christum.--Dominus vobiscum.

MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.

SACERDOS.--Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem. (Cap. VI).

MINISTRI.--Gloria tibi, Domine.

SACERDOS.--In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de coelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt; qui maducat hunc panem, vivet in aeternum.

MINISTRI.--Laus tibi, Christe.

( Sacerdos osculatur evangelium ): Per evangelica dicta deleantur nostra delicta. ( Deinde ad medium altaris. )

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine: ET HOMO FACTUS EST. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.

Dominus vobiscum ( versus ad populum ).

MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.

SACERDOS--Oremus.--Sacerdotes Domini incensum et panes offerunt Deo: et ideo sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus, alleluia.

( Offerens hostiam super patenam. ) Suscipe, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, hanc immaculatam hostiam, quam ego indignus famulus tuus offero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabilibus peccatis et offensionibus et negligentiis meis, et pro omnibus circumstantibus, sed et pro omnibus fidelibus Christianis vivis atque defunctis: ut mihi et illis proficiat ad salutem in vitam aeternam. Amen.

( Benedicit aquam. ) Deus qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da nobis, per hujus aquae et vini mysterium, ejus divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps, Jesus Christus Filius tuus Dominus noster: qui tecum vivit et regnat, etc.

( Offerens calicem. ) Offerimus tibi, Domine, calilicem salutaris, tuam deprecantes clementiam, ut in conspectu divinae majestatis tuae, pro nostra et totius mundi salute cum odore suavitatis ascendat. Amen.

In spiritu humilitatis, et in animo contrito suscipiamur a te, Domine: et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus. Veni, sanctificator, omnipotens aeterne Deus, et benedic hoc sacrificium tuo sancto nomini praeparatum.

( Sacerdos lavat manus dicens: ) Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum, Domine.

Ut audiam vocem laudis tuae: et enarrem universa mirabilia tua.

Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.

Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam.

In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.

Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei.

Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te, Domine.

Gloria Patri, etc.

( Inclinatus in medio altaris. ) Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus ob memoriam passionis, resurrectionis et ascensionis Jesu Christi Domini nostri; et in honore beatae Mariae semper virginis, et beati Joannis Baptistae, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et istorum, et omnium sanctorum: ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem: et illi pro nobis intercedere dignentur in coelis, quorum memoriam agimus in terris. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

( Versus ad populum. ) Orate, fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.

MINISTRI.--Suscipiat Dominus hoc sacrificium de manibus tuis ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram, totiusque Ecclesiae suae sanctae.

SACERDOS.--Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, unitatis et pacis propitius dona concede: quae sub oblatis muneribus mystice designantur.--Per omnia saecula saeculorum.

MINISTRI.--Amen.

SACERDOS.--Dominus vobiscum.

MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.

SACERDOS.--Sursum corda.

MINISTRI.--Habemus ad Dominum.

SACERDOS.--Gratias agamus Domino Deo nostro.

MINISTRI.--Dignum et justum est.

SACERDOS.--Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum angelis, et archangelis, cum thronis et dominationibus, cumque omni militia coelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:

Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra gloria tua.

Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini.

Hosanna in excelsis.

CANON MISSAE.

Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus, ac petimus, uti accepta habeas, et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, inprimis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica; quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo Papa nostro N., et antistite nostro N., et omnibus orthodoxis, atque catholicae, et apostolicae fidei cultoribus.

COMMEMORATIO PRO VIVIS.--Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum NN.--Et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est, et nota devotio, pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se, suisque omnibus; pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis, et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.

INFRA ACTIONEM.--Communicantes, et memoriam venerantes, inprimis gloriosae semperque Virginis Mariae, genitricis Dei, et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thadaei, Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.--Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.--Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias; diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum jubeas grege numerari.--Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus, et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.

Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas; et, elevatis oculis in coelum, ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes:

HOC EST ENIM CORPUS MEUM.

Simili modo postquam coenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et bibite ex eo omnes:

HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI: MYSTERIUM FIDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.

Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis.

Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclarae Majestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam; panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae.

Supra quae propitio ac sereno vultu respicere, digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

( Profunde inclinatus. )--Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae Majestatis tuae: ut quotquot ex altaris participatione, sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

COMMEMORATIO PRO DEFUNCTIS.--Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. N. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis; ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam, et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus: cum Joanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Coecilia. Anastasia, et omnibus sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas nobis. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria.

Per omnia saecula saeculorum.

MINISTRI.--Amen.

SACERDOS.--Oremus. Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere. Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.

MINISTRI.--Sed libera nos a malo.

SACERDOS.--Amen.

Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris: et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei genitrice Maria, cum beatis apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea et omnibus sanctis. Da propitius pacem in diebus nostris: ut ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus.

Per omnia saecula saeculorum.

MINISTRI.--Amen.

SACERDOS.--Pax Domini sit semper vobiscum.

MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.

SACERDOS.--Haec commistio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, fiat accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

Domine Jesu Christe, qui dixisti apostolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae: eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris.

Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem tuam mundum vivificasti: libera me per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis, et universis malis, et fac me tuis semper inhaerere mandatis, et a te nunquam separari permittas.

Perceptio corporis tui, Domine Jesu Christe, quod ego indignus sumere praesumo, non mihi proveniat in judicium et condemnationem; sed pro tua pietate mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiendam.

Panem coelestem accipiam, et nomen Domini invocabo.

( Percutiens pectus dicit ter: ) Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum die verbo, et sanabitur anima mea.

( Sumit reverenter hostiam. ) Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.

Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Sanguis Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.

( Sumens ablutiones. ) Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.

Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, et sanguis quem potavi, adhaereat visceribus meis: et praesta ut in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

COMMUNIO.--Quotiescunque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat: itaque quicunque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Alleluia.

Dominus vobiscum.

MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.

SACERDOS.--Oremus. Fac nos, quaesumus, Domine, divinitatis tuae sempiterna fruitione repleri, quam pretiosi corporis et sanguinis tui temporalis perceptio praefigurat. Qui vivis, etc.

Dominus vobiscum.

MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.

SACERDOS.--Ite missa est.

MINISTRI.--Deo gratias.

SACERDOS.--Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae, et praesta ut sacrificium, quod oculis tuae majestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique, et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( Benedicens populum. ) Benedicat vos omnipotens Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Amen.

Initium sancti Evangelii secundum Joannem.

MINISTRI.--Gloria tibi, Domine.

SACERDOS.--In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine: ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. ET VERBUM CARO FACTUM EST: et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. MINISTRI.--Deo gratias.

DE SACRO ALTARIS MYSTERIO. LIBRI SEX. PROLOGUS. Tria sunt, in quibus praecipue divina lex consistit: mandata, promissa et sacramenta. In mandatis est meritum, in promissis est praemium, in sacramentis est adjutorium. Sacramentis enim ad utrumque juvamur, et ad exsequendum mandatum, et ad obtinendum promissum. Verum inter omnia sacramenta illud constat esse praecipuum quod in officio missae supra mensam altaris sacratissime celebratur: illud Ecclesiae repraesentans convivium, in quo filio revertenti pater occidit vitulum saginatum (Luc. XV), panem vitae proponens (Joan. VI), et vinum quod miscuit Sapientia (Prov. IX). Hoc autem officium ipse Christus instituit, cum haeredibus suis novum condidit testamentum, disponens eis regnum, sicut Pater suus sibi disposuit, ut super mensam ejus edant et bibant in regno suo, quod Ecclesia consecravit. Coenantibus enim illis, accepit Jesus panem, et gratias agens, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et comedite: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII; Matth. XXVI; Marc. XIV).

Hac igitur institutione formati coeperunt apostoli sacrosanctum mysterium frequentare, eam, quam Christus expresserat, et formam servantes in verbis, et materiam tenentes in rebus, sicut Apostolus Corinthiis protestatur: Ego, inquit, accepi a Domino, quod et tradidi vobis: quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit et dixit: Accipite et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur (I Cor. II).

Primus ergo beatus Petrus apostolus missam Antiochiae dicitur celebrasse, in qua tres tantum orationes in primordio nascentis Ecclesiae dicebantur. Caetera vero diversis temporibus et a diversis personis leguntur adjecta, prout Christianae religionis cultu crescente, visa sunt decentius convenire.

Hoc enim officium tam provida reperitur ordinatione esse dispositum, ut quae per Christum gesta sunt et in Christum, ex magna parte contineat, ex quo Christus de coelo descendit, usque dum ascendit in coelum; et ea tam verbis, quam signis admirabili quadam specie repraesentat. Ipsum autem officium consistit in quatuor, scilicet in personis, operibus, verbis et rebus. Tres autem sunt ordines personarum: celebrantes, ministrantes et circumstantes. Tres operum species, scilicet gestus, actus et motus. Tres diversitates verborum, videlicet orationes, modulationes et lectiones. Tres rerum materies [ al. maneries], scilicet ornamenta, instrumenta et elementa.

Haec omnia divinis sunt plena mysteriis, ac singula coelesti dulcedine redundantia: si tamen diligentem habeant inspectorem, qui norit sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo (Deut. XXXII). Quis autem novit ordinem coeli, et ponet rationes ejus in terra? (Job XXXVIII.) Puteus altus est, et in quo hauriam aquam non habeo (Joan. IV), nisi porrigat ille qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jac. I), ut inter medium montium transeuntem (Psal. CIII) hauriam aquam in gaudio de fontibus Salvatoris (Isa. XII). Pulsans ergo pulsabo, si forte clavis David aperire dignetur (Apoc. III), ut introducat me rex in cellam vinariam (Cant. I), in qua mihi supernum demonstret exemplar, quod Moysi fuit in monte monstratum (Exod. XXV), quatenus sacrosanctum altaris officium eo valeam revelante disserere, qui linguas infantium facit esse disertas (Sap. X), cujus spiritus ubi vult spirat, dividens singulis prout vult (Joan. III; I Cor. XII), ad laudem et gloriam Trinitatis, ad profectum et utilitatem legentium, ad meorum veniam et indulgentiam peccatorum.

Si quid ergo dignum in hoc reperietur opusculo, divinae gratiae penitus ascribatur. Nam omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Si quid indignum, insufficientiae deputetur humanae. Nam corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Consuetudinem autem apostolicae sedis, non illam quam olim legitur habuisse, sed eam quam nunc habere dignoscitur prosequendam proposui, quae disponente Domino caeterarum Ecclesiarum mater est et magistra.

LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. De sex ordinibus clericorum. Cum apostolicae sedis antistes celebriter agit missarum solemnia, sex habet secum ordines clericorum, id est episcopos, presbyteros, diacones, subdiacones, acolythos et cantores, ipso numeri sacramento perfectionem hujus officii manifestans. Senarius enim numerus est perfectus, eo quod redditur ex suis partibus aggregatis. Unde sexto die perfecit Deus coelum et terram et omnem ornatum eorum (Gen. I), et cum in plenitudine temporis sexta venisset aetate, sexta quoque die, sub hora sexta, genus redemit humanum (Gal. IV). Sed et sex ministrorum legimus in Veteri Testamento: pontifices, sacerdotes, levitas, nathinaeos, janitores et psaltes, quos ex majori parte distinxit Artaxerxes in epistola quam Esdrae scribae direxit: Notum, inquit, facimus de universis sacerdotibus, et levitis, cantoribus, janitoribus, nathinaeis et ministris domus Dei, ut eis vectigal, et tributum, et annona nullatenus imponatur (I Esdr. VII).

CAPUT II. De primiceriis et cantoribus. David prophetarum eximius, volens cultum Dei solemnius ampliare, cantores instituit, qui coram arca foederis Domini musicis instrumentis et modulatis vocibus decantarent, inter quos praecipui fuerunt Heman, Asaph et Hethan. Sed omnium primus Heman, cujus vicem nunc in Ecclesia obtinet primicerius, qui cantoribus est praelatus. Unde legitur in Paralipomenon: Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, stantes juxta ordinem suum in ministerio, de filiis Caath, Heman cantor filius Joel; et a dextris ejus Asaph filius Barachiae, ad sinistram autem Ethan filius Chusi (I Par. VI). Debent ergo cantores consonis vocibus et suavi modulatione concinere, quatenus animos audientium ad devotionem Dei valeant excitare.

CAPUT III. De acolythis, quod sit eorum ministerium. Acolythi vero, qui Latine ceroferarii nuncupantur, ab Aaron et filiis ejus ministerii sui sumere possunt exemplum. Scriptum est enim in Exodo: Praecipe filiis Aaron ut offerant oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii; et collocabunt eam Aaron et filii ejus, et usque mane luceat coram Domino (Exod. XXVII). Quod ergo tunc sacerdotes agebant, hoc nunc acolythi faciunt in ministerio lucernarum. Multa quippe non solum in Novo, sed in Veteri Testamento legi Moysi super addita legimus et mutata. Unde David in libro Paralipomenon dixisse narratur: Non erit officii levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum (I Par. XXIII). Acolythi cereos ferunt accensos, dum legitur evangelium: non ut tenebras aeris illuminent, sed ut proximis opera lucis ostendant.

Hoc officium Dominus testatur se habere, cum dicit: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII).

CAPUT IV. De subdiaconibus. Subdiacones nathinaeorum vices in Ecclesia repraesentant. De quibus in Esdra legitur (I Esdr. VIII), quod David dederat Nathinaeos ad ministeria levitarum. Unde Graece dicuntur hypodiacones, ex quorum ordine fuit ille Nathanael, quem Dominus in Evangelio commendavit: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Nathinaei vero dicuntur, id est in humilitate Domino servientes. De quibus recte patribus placuit, ut qui sacra mysteria contrectant, legem continentiae debeant observare, sicut scriptum est in Propheta: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII).

Horum officio Dominus uti dignatus est, quando facta cum discipulis coena, mittens aquam in pelvim, lavit pedes discipulorum, et linteo, quo erat praecinctus, extersit (Joan. XIII).

CAPUT V. De diaconibus. Ordo diaconorum a tribu Levi sumpsit exordium. Unde Dominus ad Moysen locutus est, dicens: Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, et ministrent ei et excubent, et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, et custodiant vasa tabernaculi in ministerio servientes (Num. III). A viginti quinque annis et supra, jussi sunt in tabernaculo servire, tanquam aetatis ad onera portanda robusti, qui possint arcam foederis, mensam propositionis, et vasa tabernaculi deportare. Quod etiam in Novo Testamento recolitur, cum diaconibus supra sinistrum humerum stola imponitur, et in diebus jejunii supra eumdem humerum casula complicatur. Quia quidquid laboris in hac vita sufferimus, tanquam in sinistra portamus, donec a sinistra transeamus in dextram, in qua requiem habeamus.

Hinc etiam diaconi cardinales mensam Lateranensis altaris supra humeros suos in die coenae deportant, et reportant in Sabbato: semper ipsi summum pontificem velut arcam foederis levitae portantes. Caeterum in Novo Testamento sumpsit initium ab apostolis, qui septem viros boni testimonii, plenos Spiritu sancto, diacones elegerunt, oratione praemissa, per impositionem manuum ordinantes (Act. VI). Hi sunt in Apocalypsi (Cap. VIII) septem angeli tuba canentes. Hi septem candelabra aurea, hi voces tonitruorum, qui pacem annuntiant, praedicant Evangelium, mensam componunt, offerunt eucharistiam, etc. Quae licet humiliter, tamen excellenter ad eorum spectant ministerium.

Hoc officium Christus exercuit, quando post coenam sacramenta confecta propriis manibus dispensavit, et cum dormientes excitavit apostolos ad orandum: Vigilate, inquit, et orate, ut non intretis in tentationem (Matth. XXVI; Luc. XXII).

CAPUT VI. De majoribus et minoribus sacerdotibus. Sacerdotalis ordinis institutio a veteri lege sumpsit originem, secundum quod legitur Dominus Moysi praecepisse: Applica, inquit, Aaron fratrem tuum ad te cum suis filiis, de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi (Exod. XXVIII). Verumtamen ante legem sacerdotes fuisse leguntur. Unde Melchisedech sacerdos Dei altissimi legitur exstitisse; cui decimas ex omnibus spoliis, tanquam sacerdoti Abraham persolvit (Gen. XIV; Hebr. VII). Erant autem multi minores sacerdotes, quos Nazaraeos communiter appellabant. Unus autem erat summus sacerdos, quem vocabant specialiter [ al. imperialiter] Arabarchum. Porro David XXIV sacerdotes instituit, XVI de Eleazar, et octo de Ithamar (I Par. XXIV); quibus tamen omnibus unum praefecit, quem statuit principem sacerdotum. Singulis autem per sortes vicis suae divisit hebdomadas, quarum octava provenit Abiae, de cujus genere Zacharias pater Joannis Baptistae descendit (Luc. I). Verum in Novo Testamento Christus ipse majores et minores sacerdotes instituit, scilicet duodecim apostolos (Matth. X), et LXXII discipulos, quos praemittebat binos in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus (Luc. X). Sicut enim pontifices summos Moyses regendis populis in lege praefecit, sed ad eorum societatis et operis adjutorium, sequentis ordinis viros, et secundae dignitatis elegit. (Nam in Eleazaro et Ithamar filiis Aaron, paternae transfudit plenitudinis abundantiam, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta, ministerium sufficeret sacerdotum. Et in eremo per LXX virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagavit, quibus ille usus in populo, innumerabiles multitudines facile gubernaret [Num. IX] ). Sic et Christus apostolis suis discipulos addidit, quibus illi suis praedicationibus totum orbem impleverunt. Apostolorum itaque vices majores obtinent sacerdotes, id est episcopi; discipulorum vero minores, id est presbyteri.

CAPUT VII. De significatione nominum episcopi et presbyteri. Nomen episcopi plus sonat oneris, quam honoris. Episcopus Graece superintendens interpretatur, Latine, speculatoris gerens officium, juxta quod Dominus inquit prophetae: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III), ut plebi sibi commissae non negligenter intendat, sed diligenter prospiciat. Ob hoc inquit Apostolus: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (II Tim. III). Non dicit honorem, sed opus; quoniam episcopus, non tam ut praesit, quam ut prosit eligitur. Presbyter autem non ab aetate dicitur, sed a prudentia. Presbyter enim Graece, Latine senior intelligitur. Senectus enim venerabilis est, non diuturna, nec annorum numero computata; sed cani sensus sunt hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV). Nam et Dominus inquit ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes populi sint et magistri (Num. II).

CAPUT VIII. De primatu Romani pontificis Omnibus autem apostolis Christus unum praeposuit, videlicet Petrum, cui totius Ecclesiae principatum, et ante passionem, et circa passionem, et post passionem commisit. Ante passionem, cum dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Licet enim universis apostolis communiter dixerit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt (Joan. XX): principaliter tamen Petro concessit: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Petrus potest ligare caeteros, sed ligari non potest a caeteris. Nam et illis particulariter dictum est: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Huic autem universaliter dicitur: Quodcunque ligaveris, etc. Circa passionem vero, cum pluraliter dixisset de omnibus: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum (Luc. XXII): singulariter tamen pro Petro subjunxit: Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, statimque subjunxit: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). Ad Petrum igitur tanquam ad magistrum pertinet caeteros confirmare, cujus fides in nulla tentatione defecit. Fides enim apostolicae sedis super firmam petram stabili soliditate fundata, nullis unquam errorum sordibus potuit inquinari; sed absque ruga manens et macula, pro necessitate temporum, a caeteris maculas detersit errorum. Post passionem autem, cum tertio quaesiisset a Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? et ille tertio respondisset: Domine, tu scis quia amo te; tertioque praecepit: Pasce oves meas: statimque subjunxit: Sequere me (Joan. XXI). Petrus enim secutus est Christum, non solum genere martyrii, sed et in ordine magisterii. Quod Christus ostendit, cum ait: Tu vocaberis Cephas (Joan. I). Licet enim Cephas secundum unam linguam interpretetur Petrus, secundum alteram tamen exponitur caput. Nam sicut caput habet plenitudinem sensuum, caetera vero membra partem recipiunt plenitudinis; ita caeteri sacerdotes vocati sunt in partem sollicitudinis, sed summus pontifex assumptus est in plenitudinem potestatis. Hinc etiam, quod non sine magni mysterii sacramento, cum Christus universos interrogasset apostolos. Vos autem quem me esse dicitis? solus Petrus, quasi primus et potior respondit pro omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Cumque timore periculi cuncti simul exterrerentur apostoli, solus Petrus descendit intrepidus, ut super undas maris ad Dominum ambularet (Matth. XIV). Et cum multi discipulorum abiissent retro, dicentes: Durus est hic sermo, dixit Jesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? Respondit ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei (Joan. VI). Cumque Jesus respexisset discipulos, ait Simoni Petro: Si in te peccaverit frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum, etc. Cui cum Petrus dixisset: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Respondit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII): et cum omnes apostoli fugam arriperent, solus Petrus educens gladium, percussit servum pontificis, et dextram ejus abscidit auriculam (Luc. XXII). Cumque post resurrectionem alii discipuli navigio venissent ad Dominum, Petrus succingens se misit in mare, ut inter undas ad ipsum accederet (Joan. XI). Quapropter et Christus, cum resurrexisset a mortuis, prius se Petro quam caeteris ostendit apostolis, quia secundum Apostolum visus est Cephae, post hoc undecim. Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul (II Cor. XV).

CAPUT IX. De convenientia et differentia potestatum inter episcopos et presbyteros. Differt autem inter episcopos et presbyteros, quia ad omnes sacerdotes communiter pertinet, catechizare, baptizare, praedicare, conficere, solvere et ligare. Sed specialiter ad pontifices spectat, clericos ordinare, virgines benedicere, pontifices consecrare, manus imponere, basilicas dedicare, degradandos deponere, synodos celebrare, chrisma conficere, vestes et vasa consecrare. Unguntur autem manus presbyteris ab episcopo, ut cognoscant hoc sacramento se per Spiritum sanctum suscipere gratiam consecrandi. Unde cum eas ungit episcopus, dicit: Consecrare et sanctificare digneris, Domine manus istas, per istam unctionem et nostram benedictionem; ut quaecunque consecraverint consecrentur, et quaecunque benedixerint benedicantur in nomine Domini. Unguntur etiam manus presbyteris, ut opera misericordiae pro viribus ad omnes debeant exercere. Per manus enim opera, per oleum misericordia designatur. Unde Samaritanus appropians vulnerato, vinum superinfudit et oleum (Luc. X). Verumtamen et majores et minores sacerdotes communiter in quibusdam vices gerunt summi pontificis, id est Christi, dum pro peccatis obsecrant, et peccatores per poenitentiam reconciliant. Unde dixit Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus ergo pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V). Mediatores enim sunt sacerdotes inter Deum et homines, dum praecepta Dei populo deferunt praedicando, et vota populi Deo porrigunt supplicando. Quocirca tales debent existere sacerdotes, ut et Deo sint grati, et hominibus sint accepti. Nam, ut inquit Alexander papa: « Christi sacerdotes quanto digniores fuerint, tanto facilius in necessitatibus populi, pro quibus clamant, exaudiuntur. » Et Apostolus: Mediator non est unius (Gal. III). Discordes enim reconciliare non potest, qui simul utriusque societatis et amicitiae vinculo non est concors. Si enim is qui displicet, ad intercedendum mittatur, irati animus ad deteriora provocatur. Hi post invocationem sancti Spiritus super utrumque humerum stolam accipiunt, ut ex hoc intelligant, se per arma justitiae a dextris et a sinistris esse munitos (II Cor. VI). Quatenus nec adversis frangantur, nec prosperis eleventur. Unde cum stolam accipiunt, dicit illis episcopus: Accipite jugum Domini, jugum enim ejus suave est, et onus ejus leve (Matth. XII). Suave est in prosperis, leve est in adversis. Accipiunt quoque calicem et patenam de manu pontificis, quatenus his instrumentis potestatem se accepisse agnoscant, placabiles hostias offerendi. Unde cum haec episcopus tribuit: Accipite, inquit, potestatem offerendi sacrificium Deo, missamque celebrandi, tam pro vivis quam pro defunctis in nomine Domini.

Officio sacerdotis usus est Dominus Jesus Christus, quando post coenam panem et vinum in corpus et sanguinem suum divina virtute convertit. Accipite, inquit, et comedite: hoc est corpus meum. Hoc facite in meam commemorationem (Matth. XXVI). Excellentius autem usus est hoc officio, cum pro peccatis humani generis seipsum in ara crucis obtulit, idem ipse sacerdos et hostia.

CAPUT X. De communibus et specialibus indumentis pontificum et sacerdotum. Haec autem communitas et specialitas potestatum inter episcopos et presbyteros, ipso numero communium et specialium vestium designatur. Sex autem sunt indumenta communia episcopis et presbyteris, videlicet amictus, alba, cingulum, stola, manipulus et planeta. Quia nimirum sex sunt, in quibus communis episcoporum et presbyterorum potestas consistit: videlicet catechizare, baptizare, praedicare, conficere, solvere et ligare.

Novem autem sunt ornamenta pontificum specialia, videlicet caligae, sandalia, succinctorium, tunica, dalmatica, mitra et chirothecae, annulus et baculus. Quia munia novem sunt, in quibus specialis episcoporum potestas consistit, videlicet clericos ordinare, virgines benedicere, pontifices consecrare, manus imponere, basilicas dedicare, degradandos deponere, synodos celebrare, chrisma conficere, vestes et vasa consecrare.

Pallium autem metropolitanorum, et primatum, et patriarcharum est proprium, ut super illud a caeteris episcopis discernantur, et privilegiatam obtineant dignitatem. Hoc ergo tam in Novo quam in Veteri Testamento legitur constitutum, ut pontifices praeter communes vestes habeant speciales. Sed ibi erant quatuor communes et quatuor speciales: hic autem sex sunt communes, novem autem speciales. Id enim mystica ratio postulabat. Nam illae datae sunt carnalibus et mundanis; hae autem datae sunt spiritualibus et perfectis. Quaternarius enim convenit carni propter quatuor humores, et mundo propter quatuor elementa. Senarius autem perfectis, quia numerus est perfectus, qui redditur suis partibus aggregatis. Unde sexto die perfecit Deus coelum et terram, et omnem ornatum eorum (Gen. I). Novenarius spiritualibus, quia novem sunt ordines angelorum, qui secundum prophetam (Ezech. XXVIII) per IX species lapidum designantur, XV ergo sunt ornamenta pontificis XV gradus virtutum ipso numero designantia, quos per XV cantica graduum Psalmista distinxit. Vestes enim sacerdotales virtutes significant, quibus debent sacerdotes ornari, secundum illud propheticum: Sacerdotes tui induantur justitia, et sancti tui exsultent (Psal. CXXXI).

CAPUT XI. De legalibus indumentis secundum historiam. Quatuor erant indumenta legalia, tam minoribus sacerdotibus quam principi sacerdotum communia. Primum dicebatur manathasim Hebraice, Graece περιζώματα, et Latine femoralia dici potest, de bysso retorta contextum. Secundum cathemone, quod nos lineam sive subuculam, sed Moyses abanec appellavit. Hebraei vero discedentes a Babyloniis, emissan eam vocaverunt, eratque byssinum et duplex. Tertium balteus, id est zona vel cingulum, latum quasi digitis quatuor, sic reticulatum, ut quasi pellis viperea videretur, contextum de bysso, cocco, purpura et hyacintho. Quartum tiara, quod Hebraei manephei, nos autem infulam appellamus, a cidari, id est mitra pontificali plurimum differens, quasi formam rotundae cassidis repraesentans (Exod. XXVIII passim).

Super haec, quatuor propriis indumentis pontifex utebatur. Primum erat tunica hyacinthina, quam Hebraice dixit nathir, Graece dicitur ποδήρης, Latine talaris vestis. Habebat autem pro fimbriis malagranata cum octoginta tintinnabulis aureis, intercalari modo disposita, ut audiretur sonus, cum pontifex ingrederetur sanctuarium, ne forte moreretur. Secundum erat ephod, id est superhumerale, de quatuor praedictis coloribus auroque contextum, sine manicis, ad modum colobii, habens aperturam in pectore quadram, ad magnitudinem palmi, in qua λόγιον ejusdem mensurae inserebatur. In cujus parte superiori, videlicet super humeros, infibulati erant auro duo lapides onychini, quibus duodecim nomina filiorum Israel erant insculpta, sex in uno et sex in altero. Quod autem Samuel et David induti leguntur ephod, aliud erat lineum; et proprie quidem ephobar dicebatur. Tertium Hebraice dicebatur heusen, Graece λόγιον, Latine vero rationale vocatur, quod pontifex ferebat in pectore. Dictum est autem rationale judicii, quia ibi erat lapis in cujus splendore Deum sibi esse propitium cognoscebant. Erat autem rationale quadrangulum duplex, de quatuor praedictis coloribus auroque contextum, habens duodecim lapides per ordines quatuor. In primo sardium, topazium et smaragdum. In secundo carbunculum, sapphirum et jaspidem. In tertio ligurium, achatem et amethystum. In quarto chrysolithum, onychinum et berillum. In quibus erant scripta XII nomina filiorum Israel. In singulis singula. Erant etiam in eo scripta haec duo nomina purim et tymim, id est veritas et doctrina. Inferebatur autem λόγιον superhumerali, a superiori parte per duos annulos et duas catenulas aureas, immissas duobus uncinis, qui sub duobus praedictis onychinis, in superhumerali continebantur infixi. Ab inferiori vero parte per duos annulos aureos cum duabus juncturis sive catenis hyacinthinis colligabatur ephod. Ultimum vero capitis ornamentum erat cidaris, id est mitra in acutum procedens, habens circulum aureum cum malagranatis et floribus. De qua super frontem pendebat aurea lamina, quam petalum dicunt, ad modum lunae dimidiae. In quam sculptum erat Aioth [al. Anoth] Adonai, id est; Sanctum nomen Domini. Tetragrammaton, id est quatuor litterarum, Joth, He, Vau, Heth. Ne vero, cum movebatur pontifex, moveretur et lamina, colligabatur vitta seu junctura hyacintina perspicua, quae summitates posterius diffundebat. Noster ergo pontifex pro femoralibus habet sandalia, pro linea albam, pro balteo cingulum, pro podere tunicam, pro ephod amictum vel stolam, pro λόγιον pallium, pro cidari mitram, pro lamina crucem. Et quaedam ex his diversam habent formam ab illis, sed secundum figuram eamdem.

CAPUT XII. De typo legalium indumentorum secundum allegoriam. His vestibus ornatus pontifex, totius orbis praeferebat imaginem. Femoralia namque byssina congrue terram figurabant, quia byssus de terra procedit. Balteus cum vittis et vasculis circum volutionem Oceani designabant. Tunica hyacinthina ipso colore aera praeferebat. Per tintinnabula sonitus tonitruorum. Per malagranata coruscationes et fulgura figurabantur. Quatuor minoris sacerdotis et quatuor summi pontificis indumenta, quatuor microcosmi et quatuor megacosmi partes ipso numero designabant, id est quatuor humores et quatuor elementa. Ephod sui varietate coelum sidereum ostendebat. Quod autem erat aurum intextum coloribus, figurabat quod color [ f. color] vitalis penetrat universa. Duo lapides onychini solem et lunam, vel duo hemisphaeria denotabant; XII gemmae pectorales, XII signa in zodiaco praeferebant. Rationale quidem, quod erat in medio, quia ratione plena sunt universa, quo terrena coelestibus haerent. Imo ratio terrenorum et temporum et caloris et frigoris, et duplex inter utrumque temperies, de coeli cursu et ratione descendit. Per annulos, catenulas et uncinos, elementorum, humorum et temporum colligamenta signantur. Cidaris, coelum empyreum: lamina superposita Deum signabat omnibus praesidentem. Hanc quidem allegoriam libri sapientiae confirmat auctoritas, dicens: In veste poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta (Sap. XVIII).

CAPUT XIII. De vestibus legalibus secundum tropologiam. De femoralibus. His indumentis legalibus sacerdos induebatur, hoc ordine (Exod. XXIX). Lotis prius manibus et pedibus induebat manathasim, id est femoralia, figurans quod sacerdos mundatis operibus et affectibus, lacrymis poenitentiae, debet assumere continentiam, ut offerat hostiam immaculatam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). Noster autem pontifex, quia jugem debet habere continentiam, non induit in sacrificio femoralia, sed sandalia; ac si dicatur: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, et est mundus totus (Joan. XXI).

CAPUT XIV. De veste linea. Secundo induebatur cathemone, id est linea veste: significans quod sacerdos debet induere innocentiam, ut quod sibi non vult fieri alii ne faciat (Matth. VII). Linum enim propter candorem significat innocentiam, secundum illud: Omni tempore vestimenta tua sint candida (Eccle. IX)

CAPUT XV. De zona. Tertio, cingebat se balteo, significans castitatem, quia circa lumbos debet accingi, ut restringat concupiscentiam. Unde Veritas ait: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XI).

CAPUT XVI. De tunica. Quarto, induebat tunicam poderem, id est talarem, significans quod pontifex debet induere perseverantiam; quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Per talum enim propter extremitatem, perseverantia designatur, secundum illud: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. I).

CAPUT XVII. De malagranatis et tintinnabulis aureis. Dependebant autem pro fimbriis malagranata cum tintinnabulis aureis. Per malagranatum intelligitur operatio; per tintinnabulum aureum accipitur praedicatio. Quae duo debent in sacerdote conjungi, ne sine illis ingrediens sanctuarium, moriatur. Coepit enim Jesus facere et docere (Act. I), sacerdotibus relinquens exemplum, ut sequantur vestigia ejus, qui peccatum non fecit, ut sit honestas in conversatione: Nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II), ut sit veritas in praedicatione.

CAPUT XVIII. De superhumerali. Quinto, induebat ephod, id est superhumerale, significans, quod pontifex debet induere patientiam, ut in patientia sua possideat animam suam (Luc. XXI). Humeris enim onera supportamus, secundum illud: Supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens (Gen. XLIX).

CAPUT XIX. De duabus oris. Habebat autem duas oras conjunctas in utroque latere summitatum, significans quod pontifex debet habere arma justitiae a dextris et a sinistris (II Cor. VI), ut non erigatur prosperis, nec deprimatur adversis.

CAPUT XX. De duobus onychinis. Habebat autem et duos lapides onychinos insertos humeris, in quibus erant sculpta XII nomina filiorum Israel: sex in uno, et sex in altero. Per duos onychinos significatur veritas et sinceritas. Veritas per claritatem, sinceritas per soliditatem. Per filios Israel significantur sancta desideria et justa opera, secundum illud: Maledictus homo qui non reliquerit semen in Israel (Deut. XXVII). Per senarium numerum significatur perfectio pro eo quod Deus sexto die perfecit coelum et terram et omnem ornatum eorum (Gen. II).

CAPUT XXI. De duodecim nominibus filiorum Israel. Quod autem sex nomina filiorum Israel sculpta erant in uno lapide, et sex in altero, significat quod desideria sacerdotis et opera perfici debent, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V), ut sinceritas formet intentionem et veritas finem.

CAPUT XXII. De duabus catenulis Habebat et duas catenulas auri purissimi, sibi invicem cohaerentes, quae duobus inserebantur uncinis: significans, quod pontifex debet habere duos charitatis affectus, ad Deum scilicet et ad proximum. De quibus praecipitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI; Matth. XII). Sicut enim aurum praeeminet universis metallis, ita charitas excellit universas virtutes. De qua dicit Apostolus: Horum major est charitas (I Cor. XIII).

CAPUT XXIII. De duobus uncinis. Duo uncini sunt intentio et finis, quibus catenulae inseruntur, ut tam Deum quam proximum diligat. Deum propter se ipsum, proximum propter Deum, ex puro corde, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I).

CAPUT XXIV. De rationali. Sexto induebatur λόγιον, id est rationale, significans quod pontifex debet induere discretionem, per quam discernat inter lucem et tenebras, inter dextram et sinistram. Quia non est conventio lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial (II Cor. VI).

CAPUT XXV. De quadratura rationalis, et duplicitate. Erat autem rationale quadrangulum, significans quod pontifex debet discernere quatuor. Inter verum et falsum, ne deviet in credendis: et inter bonum et malum, ne deviet in agendis. Erat et duplex, quia debet discernere pro duobus, pro se videlicet, et pro populo; ne si caecus caecum duxerit, ambo in foveam cadant (Matth. XV).

CAPUT XXVI. De quatuor ordinibus lapidum. Habebat et quatuor ordines lapidum, significans, quod pontifex debet habere quatuor principales virtutes, justitiam, fortitudinem, prudentiam, et temperantiam.

CAPUT XXVII. De duodecim lapidibus. In singulis autem ordinibus habebat tres lapides, significans, quod pontifex in primo debet habere fidem, spem et charitatem; in secundo modestiam, mansuetudinem et benignitatem; in tertio pacem, misericordiam et largitatem. In quarto vigilantiam, sollicitudinem et longanimitatem. Per lapides enim figurantur virtutes, secundum illud: Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc, aurum argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam uniuscujusque opus manifestum erit (I Cor. XIII).

CAPUT XXVIII. De cidari. Supremum capitis ornamentum erat cidaris vel tiara, quam ultimo pontifex assumebat, significans humilitatem, de qua Dominus ait: Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII). Hanc autem gestabat in capite, significans quod pontifex debet gerere humilitatem in mente, exemplo capitis nostri sic dicentis: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Per caput enim mens intelligitur, secundum illud: Unge caput tuum, et faciem tuam lava (Matth. VI).

CAPUT XXIX. De lamina aurea. De cidari dependebat a fronte lamina aurea, significans sapientiam, qua praecellere debet pontifex, secundum illud: Caput ejus aurum optimum (Can. V).

CAPUT XXX. De nomine Domini tetragrammaton In qua quidem lamina aurea erat scriptum nomen Domini tetragammaton, id est quatuor litterarum: Ioth, He, Vau, Heth, id est principium passionis vitae iste. Ac si diceretur apertius: Ille cujus pontifex iste gerit personam, scilicet Christus, est principium, id est auctor vitae passionis, id est, vitae restauratae per passionem; quia mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Nomen Domini quod scribebatur in lamina aurea erat Anoth, Adonai, id est sanctum nomen Domini, tetragrammaton, quod ineffabile dicitur, non quia effari non potest, sed quia rem ineffabilem significat.

CAPUT XXXI. De varietate operis. Erant autem haec indumenta pro majori parte contexta opere polymito, id est vario, propter varietatem virtutum. De qua dicit Psalmographus: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV).

CAPUT XXXII. De quatuor coloribus. Contexta vero erant indumenta de quatuor pretiosis coloribus: purpura, cocco, bysso, hyacintho.

Per purpuram regiae dignitatis significatur pontificalis potestas, quae via regia debet incedere, ne declinet ad dexteram vel deviet ad sinistram: ne liget dignos, aut solvat indignos.

Per coccum coloris ignei, qui et bis tinctus fuisse narratur, significatur pontificalis doctrina, quae sicut ignis lucere debet et urere. Lucere debet per promissionem, ut: Omnis qui reliquierit domum aut patrem et matrem, etc., centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. X). Urere debet per comminationem, ut: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. VII).

Per byssum candoris eximii significatur praeclaritas famae, quae debet esse retorta, ut pontifex habeat bonum testimonium, secundum Apostolum, et ab his qui sunt intus, et ab his qui sunt foris (I Tim. III).

Per hyacinthum coloris aerei signatur serenitas conscientiae, quam intra se pontifex debet habere, secundum quod dicit Apostolus: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I).

CAPUT XXXIII. De vestibus evangelici sacerdotis. Vestes autem evangelici sacerdotis aliud designant in capite, aliud figurant in membris. Nam et caput et membra, sacerdotis nomine nuncupantur. Ad caput enim dicit Psalmographus: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Ad membra vero dicit Apostolus: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). Prius ergo exponenda sunt earum mysteria, juxta quod capiti congruunt, ac demum, secundum quod membris conveniunt.

CAPUT XXXIV. De pontificalibus indumentis, secundum quod Christo conveniunt. Pontifex ergo in altaris officio capitis sui Christi, cujus membrum est, repraesentans personam, dum pedibus assumit sandalia, illud incarnationis Dominicae insinuat calceamentum, de quo Dominus inquit in Psalmo: In Idumaeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX), id est in gentibus notam faciam incarnationem meam. Venit enim ad nos calceata Divinitas, ut pro nobis Dei Filius sacerdotio fungeretur. Per ligulas, quibus ipsa pedibus sandalia constringuntur, illud idem accipimus, quod per corrigiam calceamenti Joannes Baptista significavit, cum ait: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Matth. III). Unionem ergo ineffabilem, copulamque indissolubilem, quibus Verbi divinitas se carni nostrae conjunxit, per sandaliorum corrigias intelligimus. Mediantibus vero caligis pedes sandaliis conjunguntur: quoniam anima mediante carni divinitas est unita. Sicut enim pes corpus sustentat, ita Divinitas mundum gubernat. Unde ait Psalmista: Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est (Psal. XCVIII).

CAPUT XXXV. De amictu, ubi redditur ratio cur idem in Christo per calceamentum pedum, et per amictum capitis designatur. Amictus autem, quo sacerdos caput suum obnubit, illud significat, quod in Apocalypsi describitur, angelum Dei fortem descendisse de coelo, amictum nube (Apoc. X). Et in Isaia: Ecce Dominus ascendet super nubem candidam (Isa. XIX). Veniens autem ad salvationem mundi Dei Filius, magni consilii angelus, amictus est nube, dum divinitatem abscondit in carne. Nam caput viri Christus, caput Christi Deus (I Cor. II). Hoc ergo carnis latibulum amictus sacerdotis significat. Quod per illam syndonem expressius designatur, qua summus pontifex caput obducit. Et pulchre quidem, quod per calceamentum pedum, hoc ipsum per amictum capitis designatur: quia divinitas in carne latuit, et per carnem innotuit. Nam cum notus esset in Judaea Deus, et in Israel magnum nomen ejus, in Idumaeam extendit calceamentum suum (Psal. LIX), et ante conspectum gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII).

CAPUT XXXVI. De alba. Alba lineum vestimentum, longissime distans a tunicis pelliceis, quae de mortuis animalibus fiunt, quibus Adam vestitus est post peccatum (Gen. III), novitatem vitae significat, quam Christus et habuit, et docuit, et tribuit in baptismo, de qua dicit Apostolus: Exuite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV). Nam et transfiguratione resplenduit facies ejus sicut sol, et vestimenta ejus sunt facta alba sicut nix (Matth. XVII). Semper enim vestimenta Christi munda fuerunt et candida, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in lingua ejus (I Petr. II; Isai. LIII).

CAPUT XXXVII. De zona sive cingulo. Zona sacerdotalis illud significat, quod Joannes apostolus ait: Conversus vidi similem filio hominis, praecinctum ad mamillas zona aurea (Apoc. I). Per zonam auream perfecta Christi charitas designatur: quam dicit Apostolus: Supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III), ferventem in corde, radiantem in opere. Cujus succinctorium illud significat, quod Isaias de Christo loquens praedixit: Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus (Isai. II).-- Nam justus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X). Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV). Duae summitates illius, duae sunt partes naturales justitiae, quam Christus et fecit, et docuit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV); sed quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. IX).

CAPUT XXXVIII. De stola. Stola, quae super amictum collo sacerdotis incumbit, obedientiam et servitutem significat, quam Dominus omnium propter salutem servorum subivit. Nam cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Exinanivit enim se ipsum, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Causam quippe mortalitatis nec contraxit origine, nec commisit in opere; quia quod non rapuit, hoc exsolvit (Psal. LXVIII). Dedit enim illi calicem Pater, non judex; amore, non ira; voluntate, non necessitate; gratia, non vindicta. Hic est ille Jacob qui, parens praecepto patris Isaac et consilio matris suae Rebeccae, servivit Laban, ut Rachel et Liam duceret in conjugium (Gen. XXVIII et XXXIX).

CAPUT XXXIX. De tunica. Tunica poderis, quae hyacinthini coloris erat in veteri sacerdotio, tintinnabulis et malis punicis ab inferiori parte pendentibus, ut pontifex totus vocalis incederet, coelestem Christi doctrinam insinuat. Cujus notitiam habuerunt homines, quibus Deus per prophetam ait: In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isai. XL). Praecipue tamen hanc habuit tunicam evangelicae textrix doctrinae, sapientia Dei Jesus Christus, et dedit illam apostolis suis: Omnia, inquit, quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV). Hanc ergo significavit illa tunica Domini, quam milites scindere noluerunt, eo quod esset inconsutilis, desuper contexta per totum (Joan. XIX): damnum fore maximum existimantes, si qui doctrinam evangelicam haeresibus scindere moliantur.

CAPUT XL. De dalmatica. Super hanc tunicam pontifex vestit dalmaticam, quae sui forma latam et largam misericordiam Christi significat, quam ipse prae caeteris et docuit et impendit. Estote, inquit, mesericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI). Beati namque misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). Judicium vero sine misericordia fiet, ei qui non facit misericordiam, quia misericordia superexaltat judicium (Jac. II). Ergo dimittite, et dimittetur vobis, sicque, inquit, orabitis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Hic est ergo Samaritanus ille proximus noster, qui fecit nobiscum misericordiam, superinfundens vulneribus nostris vinum et oleum (Luc. X). Nam per viscera misericordiae suae visitavit nos Oriens ex alto (Luc. X). Qui non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit (Tit. III). Qui pro peccatoribus venit, ut de peccatis veniam indulgeret. Misericordiam, inquit, volo, et non sacrificium (Matth. IX).

CAPUT XLI. De chirothecis. Chirothecae sunt haedorum pelliculae, quas Jacob manibus Rebecca circumdedit, ut pilosae manus majoris similitudinem exprimerent (Gen. XXVII). Pellis haedi similitudo peccati, quam Rebecca mater, id est Spiritus sancti gratia, manibus veri Jacob, id est operibus Christi circumdedit: ut similitudinem majoris, id est prioris Adae, Christus exprimeret. Christus enim similitudinem peccati sine peccato suscepit (Rom. VIII), ut incarnationis mysterium diabolo celaretur. Nam ad similitudinem peccatorum esuriit, sitivit, doluit et expavit, dormivit et laboravit. Unde cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ac postea esuriisset, accedens ad eum diabolus, eum ad similitudinem prioris Adae tentavit (Matth. IV). Sed quibus primum vicerat, eisdem modis victus est a secundo.

CAPUT XLII. De planeta, ubi etiam agitur de anteriori et posteriori parte planetae. Casula vel planeta magni sacerdotis est universalis Ecclesia; de qua dicit Apostolus: Quotquot in Christo baptizali estis, Christum induistis (Gal. III). Hoc est illud Aaron vestimentum, cujus in oram descendit unguentum: sed a capite descendit in barbam, et a barba descendit in oram (Psal. CXXXII). Quoniam de plenitudine spiritus ejus non omnes accepimus (Joan. I), primum apostoli, postmodum caeteri. Quod autem casula, cum unica sit et integra, extensione manuum in anteriorem et posteriorem partem quodam modo dividitur, designat et antiquam Ecclesiam, quae passionem Christi praecessit, et novam, quae passionem Christi subsequitur. Nam et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI).

CAPUT XLIII. De manipulo. Quod sacerdos manipulum portat in laeva, designat, quod Christus bravium obtinebat in via. Per manipulum enim praemium designatur, juxta quod legitur: Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV). Per laevam vita praesens accipitur, secundum quod scriptum est: Laeva ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me (Cant. II). Christus autem simul fruebatur et merebatur. Fruebatur in patria, merebatur in via. Nam simul comprehendebat, et stadium percurrebat; quia simul erat et in patria et in via. Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III).

CAPUT XLIV. De mitra. Mitra pontificis illud significat, quod Propheta loquens de Filio dicit ad Patrem: Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum (Psal. VIII). Hoc est itaque illud nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II). Nam et in aurea lamina cidaris pontificalis sculptum erat nomen domini tetragrammaton, cujus mysterium superius praelibavimus. Per mitram ergo capitis Christi summam illam honorificentiam intelligimus, quae propter divinitatem debetur humanitati. Nam propter pedem adoratur scabellum: Adorate, inquit, scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est (Psal. XCVIII).

CAPUT XLV. De baculo. Virga pontificis Christi potestatem significat; de qua dicit Psalmista: Virga recta est virga regni tui; quia dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV). Propter quod et alibi dicit: Reges eos in virga ferrea (Psal II). Duritia ferri rigorem significat aequitatis, quia Christus tanquam vas figuli confringet peccatores. Verum potestas Christi non solum virga, sed et baculus est, quia non solum corripit, sed et sustentat; unde Psalmista: Virga tua et baculus tuus ipsa me con olata sunt (Psal. XXII).

CAPUT XLVI. De annulo. Annulus digiti donum Spiritus sancti significat. Digitus enim articulatus atque distinctus, Spiritum sanctum insinuat, secundum illud: Digitus Dei est hic (Exod. VIII); et alibi: Si ego in digito Dei ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Luc. II)? Annulus aureus et rotundus perfectionem donorum ejus significat, quae sine mensura Christus accepit, quoniam in eo plenitudo divinitatis habitat corporaliter (Coloss. II). Nam qui de coelo venit, super omnes est; cui Deus non dedit spiritum ad mensuram (Joan. III).-- Super quem videris Spiritum, inquit, sanctum descendentem et manentem, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I). Nam requiescit super eum Spiritus sapientiae et intellectus (Isa. II), etc. Ipse vero de plenitudine sua secundum differentes donationes distribuit: alii, secundum Apostolum, dans sermonem scientiae, alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum (I Cor. XII), etc. Quod et visibilis pontifex imitatur, et alios in Ecclesia constituens sacerdotes, alios diacones, alios subdiacones, et hujusmodi.

CAPUT XLVII. De quinque psalmis dum praeparatur episcopus dicendis. Celebraturus episcopus missarum solemnia, quosdam psalmos et orationes praemittit, secundum exhortationem Psalmistae dicentis: Praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei (Psal. XCIV). Dicit autem hos quinque psalmos: Quam dilecta (Psal. XXIII), Benedixisti (LXXXIV), Inclina (LXXXV), Credidi (CXV), De profundis (CXXIX). Ut quidquid immundum quinque sensuum transgressione commisit, quinque psalmorum oratione detergat. Quaedam enim continentur in ipsis quae recte conveniunt celebraturis altaris mysterium et eucharistiae sacramentum. In primo: Concupivit et defecit anima mea in atria Domini. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus. Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam, auribus percipe Deus Jacob. Protector noster aspice Deus, et respice in faciem Christi tui. In secundo: Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Nunquid in aeternum irasceris nobis? Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Verumtamen propter timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. In tertio: Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae. Omnes gentes quoscunque fecisti venient et adorabunt coram te, Domine. Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum. In quarto: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; in atriis domus Domini, in medio tui Jerusalem. In quinto: Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino. Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. Orationes vero quas addit, manifeste pertinent ad impetrandum cordis et corporis munditiam et munimen.

CAPUT XLVIII. De pontificalibus indumentis, secundum quod membris conveniunt: ubi agitur de caligis et sandaliis. Inter haec, pedes pontificis, in praeparatione Evangelii pacis, caligis et sandaliis calceantur, quorum pulchritudinem admirabatur propheta cum diceret: Quam speciosi sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Psal. LII). Sandalia vero de subtus integram habent soleam, desuper autem corium fenestratum, quia gressus praedicatoris debent subtus esse muniti, ne polluantur terrenis, secundum illud: Excutite pulverem de pedibus vestris (Matth. X); et sursum aperti, quatenus ad cognoscenda coelestia revelentur, secundum illud propheticum: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). Quod autem sandalia quibusdam locis aperta, quibusdam clausa sunt, designat, quod evangelica praedicatio nec omnibus revelari, nec omnibus debet abscondi, sicut scriptum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Luc. VIII). Nolite sanctum dare canibus, nec margaritas spargatis ante porcos (Matth. VII). Prius autem caligis induitur usque ad genua protensis, ibique constrictis, quia praedicator pedibus suis rectos facere gressus, et genua debilia roborare debet; nam qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V).

CAPUT XLIX. De ablutione manuum. Deinde corporaliter lavat manus, ut spiritualiter mundet actus, auctoritate Psalmistae dicentis: Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine (Psal. XXV). Non enim divina sacramenta lutum manuum contaminat, sed si quis indigne manducat et bibit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. II). Quia non lotis manibus manducare, non coinquinat hominem. Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, ea coinquinant hominem, cogitationes malae, homicidia, adulteria, furta, fornicationes, falsa testimonia, blsaphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV). Unde sollicite satagendum est, ut non tam exteriora manuum, quam interiora mentium inquinamenta purgentur

CAPUT L. De amictu, ubi agitur de duabus ligulis quibus ante pectus ligatur. Lotis itaque manibus assumit amictum, qui super humeros circumquaque diffunditur. Per quem operum fortitudo significatur. Humeri quippe fortes sunt ad opera peragenda, secundum illud patriarchae Jacob: Supposuit humerum ad portandum, et factus est tributis serviens (Gen. XLIX). Duo vasculi quibus amictus ante pectus ligatur, signant intentionem et finem, quibus informandum est opus, ne fiat in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Sacerdos enim non debet otiosus existere, sed bonis operibus insistere et insudare, secundum quod Apostolus ait ad Timotheum: Labora sicut bonus miles Jesu Christi (II Tim. II).

CAPUT LI. De alba. Alba membris corporis convenienter aptata, nihil superfluum aut dissolutum in vita sacerdotis esse debere, demonstrat. Haec ob speciem candoris designat munditiam, secundum quod legitur: Omni tempore vestimenta tua sint candida (Eccle. IX). Fit autem de bysso vel de lino. Propter quod scriptum est: Byssum sunt justificationes sanctorum. Sicut enim byssus, vel linum candorem, quem ex natura non habet, multis tunsionibus attritum, per artem acquirit, sic et hominis caro munditiam, quam non obtinet per naturam, multis castigationibus macerata, sortitur per gratiam. Unde sacerdos, secundum Apostolum, castigat corpus suum et in servitutem redigit (I Cor. IX), ne forte eum aliis praedicaverit, ipse reprobus fiat. Haec vestis in veteri sacerdotio stricta fuisse describitur, propter spiritum servitutis in timore. In novo larga est, propter spiritum adoptionis in libertate (II Cor. III). Quod autem aufrigium habet, et gemmata est in diversis locis et variis operibus ad decorem, illud insinuat, quod Propheta dicit in Psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV).

CAPUT LII. De zona et succinctorio. Debet igitur alba circa lumbos zona praecingi, ut castitatis sacerdotis nullis incentivorum stimulis dissolvatur, unde: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII). In lumbis enim luxuria dominatur. Sic Dominus loquens de diabolo manifestat: Virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo illius in umbilico ventris ejus (Job XL). Debent ergo lumbi praecingi per continentiam. Debent et subcingi per abstinentiam; quoniam hoc genus daemonii non ejicitur nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII). Hinc etiam Apostolus ait: State succincti lumbos in veritate (Ephes. VI).

CAPUT LIII. Quare Romanus pontifex post albam orale, et post orale crucem assumat. Romanus autem pontifex post albam et cingulum assumit orale, quod circa caput involvit, et replicat super humeros, legalis pontificis ordinem sequens, qui post lineam strictam et zonam induebatur ephod, id est superhumerale, cujus locum modo tenet amictus. Et quia signo crucis auri lamina cessit, pro lamina, quam pontifex ille gerebat in fronte, pontifex iste crucem gerit in pectore. Nam mysterium, quod in quatuor litteris auri lamina continebat, in quatuor partibus forma crucis explicuit, juxta quod inquit Apostolus: Ut comprehendatis cum omnibus sanctis quae sit longitudo et latitudo, et sublimitas et profundum (Ephes. III). Ideoque Romanus pontifex crucem quamdam insertam catenulis a collo suspensam, sibi statuit ante pectus, ut sacramentum, quod ille praeferebat in fronte, hic autem recondat in pectore: nam corde creditur ad justitiam, ore autem in confessio fit ad salutem (Rom. X).

CAPUT LIV. De stola. Post haec stolam, quae alio modo vocatur orariam, super collum sibi sacerdos imponit, ut jugum Domini se suscepisse significet; quae a collo per anteriora descendens, dextrum et sinistrum latus adornat, quia per arma justitiae a dextris et a sinistris (II Cor. VI), id est in prosperis et adversis, sacerdos debet esse munitus. Stola quippe significat sapientiam vel patientiam, de qua scriptum habetur: Patientia vobis necessaria est, ut reportetis promissiones (Hebr. X). Et iterum: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Hinc est ergo, quod stola cum zona nexibus quibusdam colligatur, quia virtutes virtutibus sociantur, ne aliquo tentationis moveantur impulsu. Debet autem sacerdos secundum decretum Braccharensis concilii de uno eodemque orario cervicem pariter et utrumque humerum premens, signum crucis in pectore suo praeparare. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitae subjacebit. Nisi forte quis dixerit hoc decretum per contrariam Ecclesiae Romanae consuetudinem abrogatum.

CAPUT LV. De tunica. Deinde pontifex induit tunicam poderem, id est talarem, significantem perseverantiam; unde Joseph inter fratres suos talarem tunicam habuisse describitur (Gen. XXXVII). Cum vero caeterae virtutes currant in stadio, perseverantia tamen accipit bravium; quoniam, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Unde praecipitur: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II). Habebat autem haec vestis in veteri sacerdotio, pro fimbriis mala punica cum tintinnabulis aureis, quorum supra mysterium exposuimus.

CAPUT LVI. De dalmatica. Super hanc tunicam episcopus vestit dalmaticam, sic dictam, eo quod in Dalmatia fuit reperta. Quae sui forma figurat largitatem, quia largas habet manicas et protensas [ al. largitas habet manus protensas]. Unde secundum Apostolum: Oportet episcopum non esse turpis lucri cupidum, sed hospitalem (I Tim. III). Non ergo manum habeat ad dandam collectam, et ad recipiendum porrectam, sed illud efficiat quod propheta suadet: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque duc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII). Ob hoc forte specialiter utuntur diaconi dalmaticis, quod principaliter electi sunt ab apostolis, ut mensis ex officio ministrarent (Act. VI). Debet autem dalmatica habere duas lineas coccineas, hinc inde, ante et retro, a summo usque deorsum; ut pontifex habeat fervorem ad Deum et ad proximum, in prosperis et adversis, juxta Veteris et Novi Testamenti praeceptum, quod est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI; Matth. XXII). Unde Joannes: Charissimi, non novum mandatum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio; atque iterum: Mandatum novum scribo vobis, etc. (I Joan. II). In sinistro quoque latere dalmatica fimbrias habere solet, id est sollicitudines activae vitae signantes, quas episcopus debet habere pro subditis, juxta quod dicit Apostolus: Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum (II Cor. II).

CAPUT LVII. De chirothecis. Quia vero plerique bonum opus, quod faciunt, inani favore corrumpunt, statim episcopus manus operit chirothecis, ut nesciat sinistra sua quid faciat dextra sua (Matth. VI). Per chirothecam ergo congrue cautela designatur, quae sic facit opus in publico, quod intentionem continet in occulto. Nam etsi Dominus dixerit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (ibid.), propter quod chirotheca circulum aureum desuper habet; ipse tamen praecepit: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est (ibid.).

CAPUT LVIII. De casula vel planeta. Postremo super omnes vestes induit casulam vel planetam, quae significat charitatem. Charitas enim operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV), de qua dicit Apostolus: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habuero, factus sum velut aes sonans et cymbalum tinniens (I Cor. XIII). Et haec est vestis nuptialis de qua loquitur Dominus in Evangelio: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? (Matth. XXII.) Quod autem amictus super os planetae revolvitur, innuit, quod omne opus bonum debet ad charitatem referri. Nam finis praecepti charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I). Quod autem extensione manuum in anteriorem et posteriorem partem dividitur, significat duo brachia charitatis, ad Deum scilicet et ad proximum. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI). In his duobus mandatis pendet tota lex et prophetae (Matth. XXII). Latitudo planetae significat latitudinem charitatis, quae usque ad inimicos extenditur; unde: Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII).

CAPUT LIX. De manipulo. Caeterum quia mentibus bene compositis et divino cultui mancipatis saepe subrepit accidia, quae quodam torpore reddit animum dormientem, dicente Psalmista: Dormitavit anima mea prae taedio (Psal. CXVIII), in sinistra manu quaedam apponitur mappula, quae manipulus vel sudarium appellatur, qua sudorem mentis abstergat, et soporem cordis excutiat, ut, depulso taedio vel torpore, bonis operibus diligenter invigilet. Per manipulum ergo vigilantia designatur, de qua Dominus ait: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (Matth. XIV); unde sponsa dicit in Canticis: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V).

CAPUT LX. De mitra. Mitra pontificis scientiam utriusque Testamenti significat; nam duo cornua duo sunt Testamenta, duae fimbriae spiritus et littera. Circulus aureus, qui anteriorem et posteriorem partem complectitur, indicat quod omnis scriba doctus in regno coelorum de thesauro suo nova profert et vetera (Matth. XIII). Caveat ergo diligenter episcopus, ne prius velit esse magister, quam norit esse discipulus, ne si caecus caecum duxerit, ambo in foveam cadant (Matth. XV). Scriptum est enim in Propheta: Quia tu scientiam repulisti, ego te repellam, ne sacerdotio fungaris mihi (Ose. IV).

CAPUT LXI. De annulo. Annulus est fidei sacramentum, in quo Christus sponsam suam sanctam Ecclesiam subarrhavit, ut ipsa de se dicere valeat: Annulo suo subarrhavit me Dominus meus, id est Christus. Cujus custodes et paedagogi sunt episcopi et praelati, annulum pro signo ferentes in testimonium. De quibus sponsa dicit in Canticis: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem (Cant. V). Hunc annulum dedit pater filio revertenti, secundum illud: Date annulum in manum ejus (Luc. XV).

CAPUT LXII. De baculo, et quare summus pontifex pastorali virga non utitur. Baculus correptionem [ al. correctionem] significat pastoralem, propter quod a consecratore dicitur consecrato: Accipe baculum pastoralitatis. Et de quo dicit Apostolus: In virga veniam ad vos (I Cor. IV). Quod autem est acutus in fine, rectus in medio, retortus in summo, designat quod pontifex debet per eum pungere pigros, regere debiles, colligere vagos. Quod uno carmine versificator quidam expressit: Collige, sustenta, 2 stimula, vaga, morbida, lenta. Romanus autem pontifex pastorali virga non utitur, pro eo quod beatus Petrus apostolus baculum suum misit Euchario primo episcopo Treverorum, quem una cum Valerio et Materno ad praedicandum Evangelium genti Teutonicae destinavit. Cui successit in episcopatu Maternus, qui per baculum sancti Petri de morte fuerat suscitatus. Quem baculum usque hodie cum magna veneratione Treverensis servat Ecclesia.

CAPUT LXIII. De pallio, ubi materia et forma secundum mysterium exponuntur. Pallium, quo majores utuntur episcopi, significat disciplinam, qua se ipsos et subditos archiepiscopi debent regere. Per hanc acquiritur torques aurea, quam legitime certantes accipiunt, de qua dicit Salomon in Parabolis: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo (Prov. I). Fit enim pallium de candida lana contextum, habens desuper circulum humeros constringentem, et duas lineas ab utraque parte dependentes. Quatuor autem cruces purpureas, ante et retro, a dextris et a sinistris; sed a sinistris est duplex, et simplex a dextris. Haec omnia moralibus sunt imbuta mysteriis, et divinis gravida sacramentis. Nam, ut Scriptura testatur: In thesauris supientiae significatio disciplinae (Eccle. I). In lana quippe notatur asperitas, in candore benignitas designatur. Nam ecclesiastica disciplina contra rebelles et obstinatos severitatem exercet, sed erga poenitentes et humiles exhibet pietatem. Propter quod de lana non cujuslibet animalis, sed ovis tantum efficitur, quae mansuetum est animal, unde Propheta: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum (Isa. LIII). Hinc est quod illius semivivi vulneribus, quem Samaritanus duxit in stabulum, et vinum adhibetur et oleum, ut per vinum mordeantur vulnera, et per oleum foveantur (Luc. X), quatenus qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum severitatis adhibeat, in oleo mollitiem pietatis. Hoc nimirum et per arcam tabernaculi designatur, in qua cum tabulis virga continetur et manna (Hebr. IX). Quoniam in mente rectoris cum Scripturae scientia debet esse virga districtionis, et manna dulcedinis, ut severitas immoderate non saeviat, et pietas plus quam expedit non indulgeat. Circulus pallii, per quem humeri constringuntur, est timor Domini, per quem opera coercentur ne vel ad illicita defluant, vel ad superflua relaxentur. Quoniam disciplina sinistram cohibet ab illicitis formidine poenae; dexteram vero temperat a superfluis amore justitiae. Beatus ergo vir qui semper est pavidus (Prov. XXVIII). Nam, juxta sententiam Sapientis: Timor Domini peccatum repellit (Eccli. I), qui vero sine timore existit, justificari non poterit. Hinc est ergo quod pallium et ante pectus et super humeros frequenter aptatur. Quatuor cruces purpureae sunt quatuor virtutes politicae: justitia, fortitudo, prudentia, temperantia: quae nisi crucis Christi sanguine purpurentur, frustra sibi virtutis nomen usurpant, et ad veram beatitudinis gloriam non perducunt. Unde Dominus inquit apostolis: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabis in regnum coelorum (Matth. V). Haec est purpurea regis tunica tincta [ al. juncta; al, vincta] canalibus, quam Salomon commemorat in Canticis canticorum (cap. VII). Is ergo qui gloria pallii decoratur, si cupit esse quod dicitur, in anteriori parte debet habere justitiam, ut reddat unicuique quod suum est. Prudentiam in posteriori, ut caveat quod unicuique nocivum est. Fortitudinem a sinistris, ut eum adversa non deprimant. Temperantiam a dextris, ut eum prospera non extollant. Duae lineae, quarum una post dorsum, et altera progreditur ante pectus, activam et contemplativam vitam significant. Quas ita debet exercere praelatus, ut exemplo Moysi nunc in montem ascendat, et ibi philosophetur cum Domino; nunc ad castra descendat, et ibi necessitatibus immineat populorum, provisurus attentius ut cum saepe se dederit aliis, interdum se sibi restituat (Exod. XXIV, XXXIV). Quatenus et cum Martha circa frequens satagat ministerium, et cum Maria verbum audiat Salvatoris (Luc. X). Utraque tamen gravat inferius, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Quapropter et pallium duplex est in sinistra, sed simplex in dextra. Quia vita praesens, quae per sinistram accipitur, multis est subjecta molestiis; sed vita futura, quae per dexteram designatur, in una semper collecta quiete est. Quod Veritas ipsa designavit, cum intulit: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea in aeternum (Luc. X). Pallium duplex est in sinistro, quatenus ad tolerandas vitae praesentis molestias praelatus fortis existat. Simplex in dextra, quatenus ad obtinendam vitae futurae quietem, toto suspiret affectu, juxta verbum Psalmistae dicentis: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI). Tres autem acus, quae pallio infiguntur, ante pectus, super humerum et post tergum, designant compassionem proximi, administrationem officii, districtionem judicii. Quarum prima pungit animum per dolorem, secunda per laborem, tertia per terrorem. Prima pungebat Apostolum cum dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XVIII.) Secunda est, praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum (I Petr. IV). Tertia: Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (II Cor. XI.) Super dextrum humerum non infigitur acus, quoniam in aeterna quiete nullus est afflictionis aculeus, nullus stimulus punctionis. Absterget enim Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). Acus est aurea, sed inferius est acuta, et superius rotunda, lapidem continens pretiosum, quia nimirum bonus pastor propter curam ovium in terris affligitur, sed in coelis aeternaliter coronabitur, ubi pretiosam illam magaritam habebit, de qua Dominus ait in Evangelio: Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam (Matth. XIII). Dicitur autem pallium plenitudo pontificalis officii, quoniam in ipso et cum ipso confertur pontificalis officii plenitudo. Nam antequam metropolitanus pallio decoretur, non debet clericos ordinare, pontifices consecrare, vel ecclesias dedicare, nec archiepiscopus appellari.

CAPUT LXIV. De armatura virtutum. Ista sunt arma quae pontifex debet induere, contra spirituales nequitias pugnaturus. Nam, ut inquit Apostolus: Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed ad destructionem munitionum potentia Deo (II Cor. X). De quibus idem Apostolus in alia dicit Epistola: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI).

Provideat ergo diligenter episcopus, et attendat sacerdos studiose, ut signum sine significato non ferat, ut vestem sine virtute non portet, ne forte similis sit sepulcro deforis dealbato, intus autem omni pleno spurcitia (Matth. XXIII). Quisquis autem sacris indumentis ornatur, et honestis moribus non induitur, quanto venerabilior apparet hominibus, tanto indignior redditur apud Deum. Pontificalem itaque gloriam jam honor non commendat vestium, sed splendor animarum. Quoniam et illa quae quondam carnalibus blandiebantur obtutibus, ea potius quae in ipsis erant intelligenda poscebant: ut quidquid illa velamina in fulgore auri et in nitore gemmarum, et in multimodi operis varietate signabant, hoc jam in moribus actibusque clarescat. Quod et apud veteres reverentiam ipsae significationum species obtinent, et apud nos certiora sunt experimenta rerum, quam aenigmata figurarum. Tunc enim valles abundant frumento, cum arietes ovium sunt induti (Psal. XLIV).

CAPUT LXV. De quatuor coloribus principalibus, quibus secundum proprietates dierum vestes sunt distinguendae. Quatuor autem sunt principales colores, quibus secundum proprietates dierum sacras vestes Ecclesia Romana distinguit, albus, rubeus, niger et viridis. Nam et in legalibus indumentis quatuor, colores fuisse leguntur (Exod. XXVIII): byssus et purpura, hyacinthus et coccus. Albis induitur vestimentis in festivitatibus confessorum et virginum, rubeis in solemnitatibus apostolorum et martyrum. Hinc sponsa dicit in Canticis: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus (Cant. V). Candidus in confessoribus et virginibus, rubicundus in martyribus et apostolis. Hi et illi sunt flores rosarum et lilia convallium. Albis indumentis igitur utendum est in festivitatibus confessorum et virginum, propter integritatem et innocentiam. Nam candidi facti sunt Nazaraei ejus, et ambulant semper cum eo in albis. Virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV). Propter eam causam utendum est albis in solemnitatibus sequentibus, scilicet in solemnitatibus angelorum, de quorum nitore Dominus ait ad Luciferum: Ubi eras, cum me laudarent astra matutina? (Job XXXVIII.) In nativitate Salvatoris et praecursoris, quoniam uterque natus est mundus, id est carens originali peccato. Ascendit enim Dominus super nubem levem, id est est sumpsit carnem a peccatis immunem, et intravit Aegyptum (Isa. XIX), id est venit in mundum, juxta quod angelus ait ad Virginem: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Joannes autem etsi fuit conceptus in peccato, fuit tamen sanctificatus in utero, secundum illud propheticum: Antequam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. I). Nam et angelus ait ad Zachariam: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Luc. I). In Epiphania propter splendorem stellae, quae magos adduxit, secundum illud propheticum: Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui (Isa. LX). In Ypopanti, propter puritatem Mariae, quae juxta canticum Simeonis obtulit lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis suae Israel (Luc. II). In coena Domini, propter confectionem chrismatis, quod ad mundationem animae consecratur. Nam et evangelica lectio munditiam principaliter in illa solemnitate commendat. Qui lotus est, inquit, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et iterum: Si non lavero te, non habebis partem mecum (Joan. XIII). In resurrectione, propter angelum testem, et nuntium resurrectionis, qui apparuit stola candida coopertus (Marc. XVI); de quo dicit Matthaeus, quod erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix (Matth. XXVIII). In Ascensione, propter nubem candidam [ al. lucidam], in qua Christus ascendit. Nam et duo viri steterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? etc. (Act. I.) Illud autem non otiose notandum est quod, licet in consecratione pontificis talibus indumentis sit utendum, consecrantibus scilicet et ministris (nam consecrandus semper albis utitur) qualia secundum proprietatem diei conveniunt; in dedicatione tamen Ecclesiae semper utendum est albis, quocunque dierum dedicatio celebretur. Quoniam in consecratione pontificis cantatur missa diei, sed in dedicatione basilicae dedicationis missa cantatur. Nam et Ecclesia virgineo nomine nuncupatur, secundum illud Apostoli: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). De qua Sponsus dicit in Canticis: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni (Cant. IV).

Rubeis autem utendum est indumentis in solemnitatibus apostolorum et martyrum, propter sanguinem passionis, quem pro Christo fuderunt. Nam ipsi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni (Apoc. VII). In festo crucis, de qua Christus pro nobis sanguinem suum fudit; unde Propheta: Quare rubrum est indumentum tuum, sicut calcantium in torculari? (Isa. LXIII.) Vel in festo crucis melius est albis utendum, quia non passionis, sed inventionis vel exaltationis est festum. In Pentecoste, propter sancti Spiritus fervorem qui super apostolos in linguis igneis apparuit. Nam apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum (Act. II). Unde propheta: Misit de coelo ignem in ossibus meis (Thren. I). Licet autem in apostolorum Petri et Pauli martyrio rubeis sit utendum, in conversione tamen et cathedra utendum est albis. Sicut licet in nativitate sancti Joannis sit albis utendum, in decollatione tamen ipsius utendum est rubeis. Cum autem illius festivitas celebratur, qui simul est et martyr et virgo, martyrium praefertur virginitati, quia signum est perfectissimae charitatis, juxta quod Veritas ait: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XIV). Quapropter et in commemoratione Omnium Sanctorum quidam rubeis utuntur indumentis; alii vero, ut curia Romana, candidis; cum non tam in eadem, sed de eadem solemnitate dicat Ecclesia, quod sancti, secundum Apocalypsim Joannis (cap. VII), stabant in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum.

Nigris autem indumentis utendum est in die afflictionis et abstinentiae, pro peccatis et pro defunctis. Ab adventu scilicet usque ad Natalis vigiliam, et a Septuagesima usque ad Sabbatum Paschae. Sponsa quippe dicit in Canticis: Nigra sum, sed formosa, filiae Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pellis Salomonis. Nolite me considerare, quod fusca sim, quia decoloravit me sol (Cant. I). In Innocentum autem die, quidam nigris, alii vero rubeis indumentis utendum esse contendunt. Illi propter tristitiam, quia vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Jer. XXXI). Nam propter eamdem causam cantica laetitiae subticentur, et non in aurifrigio mitra defertur. Isti propter martyrium quod principaliter commemorans inquit Ecclesia: Sub throno Dei sancti clamabant: Vindica sanguinem nostrum qui effusus est, Deus noster (Luc. XVIII; Apoc. VI). Propter tristitiam ergo quam et silentium innuit laetitiae canticorum, mitra quae fertur non est aurifrigio insignita, sed propter martyrium rubeis est indumentis utendum. Hodie utimur violaceis, sicut in Laetare Hierusalem, propter laetitiam, quam aurea rosa significat, Romanus Pontifex portat mitram aurifrigio insignitam, sed propter abstinentiam nigris, imo violaceis utitur indumentis.

Restat ergo, quod in diebus ferialibus et communibus, viridibus sit indumentis utendum, quia viridis color medius est inter albedinem et nigredinem et ruborem. Hic color exprimitur, ubi dicitur: Cypri cum nardo, nardus et crocus (Cant. IV).

Ad hos quatuor caeteri referuntur. Ad rubeum colorem coccineus, ad nigrum violaceus, ad viridem croceus. Quamvis nonnulli rosas ad martyres, crocum ad confessores, lilium ad virgines referant.

LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De accessu pontificis ad altare. His indumentis ornatus episcopus ad altare procedit, duobus eum ducentibus hinc inde, sacerdote videlicet et levita, subdiacono praecedente, qui clausum portat codicem Evangelii, donec episcopus ad altare perveniat, ibique codicem osculatur apertum. Haec omnia divinis plena sunt sacramentis. Episcopus enim illum in se repraesentat pontificem, de quo dicit Apostolus: Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum (Hebr. IX), id est non hujus creationis, etc.

CAPUT II. De presbytero et diacono qui deducunt pontificem hinc inde. Sacerdos et levita significant legem et prophetiam, secundum illud quod Dominus ipse proposuit in parabola sauciati, quia sacerdos quidam descendit eadem via, et viso illo praeterivit similiter et levita (Luc. X). Moyses et Elias in figura legis et prophetiae apparuerunt in monte cum Christo loquentes (Matth. XVII). Sacerdos ergo et levita deducunt episcopum, quia lex et prophetia Christum annuntiaverunt et promiserunt. Moyses enim inquit in lege: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, ipsum tanquam me audietis (Deus. XVIII). Et Isaias: Ecce veniet propheta magnus, et ipse renovabit Hierusalem (Isa. LXVI).

CAPUT III. De subdiacono qui praecedit, clausum portans codicem Evangelii. Subdiaconus qui praecedit, Joannem Baptistam significat, qui praecessit Christum in spiritu et virtute Eliae, parare Domino plebem perfectam (Luc. VII). Hic ante pontificem portat codicem Evangelii, quia Joannes ante Christum praedicationem Evangelii inchoavit: Poenitentiam, inquit, agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. II). Quod autem liber clausus tenetur, donec pontifex ad altare perveniat, et tunc aperitur, hoc insinuat quod in Apocalypsi describitur: Quoniam nemo inventus est dignus aperire librum, qui scriptus erat intus et foris, signatus sigillis septem, nisi leo de tribu Juda, radix David: qui librum aperuit et septem ejus sigilla solvit (Apoc. XIV). Per altare signatur Ecclesia, juxta quod Dominus dixit in Exodo: Si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus (Exod. XX). Quod sectionem lapidum prohibet in altari, divisionem fidelium reprobat, ne Ecclesia dividatur per errores et schismata.

CAPUT IV. De pontifice qui pervenit ad altare. Tunc ergo liber aperitur, cum episcopus pervenit ad altare. Quoniam ubi Christus primitivam apostolorum congregavit Ecclesiam, docens et praedicans, Scripturae mysteria revelavit: Vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Luc. VIII). Unde post resurrectionem aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Rectius ergo facit episcopus, cum ipsemet aperit librum evangelii, quamvis et per ministros suos Christus patefecerit mysteria Scripturarum. Quod episcopus codicem evangelii osculatur, insinuat quod Christus pacem in Evangelio praedicavit. Pacem meam, inquit, do vobis, pacem relinquo vobis, non quomodo mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV).

CAPUT V. De processione Romani pontificis a secretario ad altare. Cum autem stationalis solemnitas celebratur, Romanus pontifex cum sex praefatis ordinibus a secretario processionaliter ad altare progreditur, designans quod Christus exivit a Patre, et venit in mundum (Joan. XVI). Hic enim processionis ordo generationis Christi seriem repraesentat, quam Matthaeus evangelista describit (Cap. I), in qua sex inveniuntur ordines personarum, a quibus Christus secundum carnem traxit originem, et in mundum processit: patriarchae videlicet et prophetae, reges et principes, pastores et duces. Abraham patriarcha, David propheta, Salomon rex, Salomon princeps, Judas pastor, Zorobabel dux.

CAPUT VI. De duobus diaconis qui ducunt pontificem. Duo diaconi qui ducunt pontificem, designant Abraham et David, quibus facta est incarnationis Christi repromissio. Nam illi promissum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII); isti pollicitum, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). Propter quod evangelista signanter hos duos in generatione Christi praemisit: Liber, inquit, generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I). Isti sunt duae columnae, quas verus pacificus in vestibulo templi posuit ante ostium (II Par. III), quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est quos fides duodecim apostolorum complectitur, de quorum medio Christus ostium aperitur credentibus (Joan. X).

CAPUT VII. De mappula, quae portatur super pontificem quatuor baculis colligata. Quatuor autem ministri super pontificem ferunt mappulam quatuor baculis colligatam, propter quod ipsi ministri mappularii nuncupantur. Mappula quae diversis imaginibus est figurata, sacram Scripturam signat, quae multis mysteriis est insignita. Haec quatuor baculis super pontificem portatur extensa, quia sacra Scriptura quatuor modis super Christum fertur exposita, secundum historiam, secundum allegoriam, secundum tropologiam et anagogen. Hic est fluvius paradisi, qui quatuor in capita divisus progreditur (Gen. II). Haec est mensa propositionis, quae quatuor pedibus elevata subsistit (Exod. XXV). Haec autem super pontificem extensa portatur, ut is venisse monstretur, quem lex scripserat et prophetae. Nam ipsemet incipiens Christus a Moyse et prophetis, interpretabatur in omnibus Scripturis, quae de ipso erant (Luc. XXIV). Propter quod alibi dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi, ille enim de me scripsit (Joan. V).

CAPUT VIII. De cereis et incenso. Et ideo praeferuntur duo lumina cum incenso, quia lex et prophetae cum psalmis Christi praenuntiaverunt adventum, Christo attestante, qui ait: Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me (Luc. XXIV). In majoribus autem solemnitatibus septem candelabra coram pontifice deferuntur, per quod illud ostenditur, quod Joannes in Apocalypsi describit: Conversus, inquit, vidi septem candelabra aurea, et in medio candelabrorum aureorum similem filio hominis vestitum podere (Apoc. I), ut ille per hoc advenire monstretur, super quem requievit Spiritus gratiae septiformis, secundum vaticinium Isaiae: Egredietur, inquit, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus concilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini (Isai. XI).

CAPUT IX. De igne quem manipulo stuppae pontifex apponit in choro. In quibusdam basilicis circa medium chori manipulus stuppae super columnam appenditur, cui pontifex ignem apponit, ut in conspectu populi subito comburatur. Per hoc secundum adventum commemorans, in quo Christus judicabit vivos et mortuos et saeculum per ignem. Nam ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX). Ne quis ergo male securus existat, qui per primum blanditur, per secundum exterret. Quia qui judicandus venit in primo, judicaturus veniet in secundo. Vel potius, quia secundum apostolum Jacobum vita nostra vapor est ad modicum parens (Jac. IV), pontifex ignem apponit in stuppam, ne forte, qui gloriosus incedit, in temporali gloria delectetur. Nam omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni (Isai. XL; I Petr. I).

CAPUT X. De primicerio, qui pontificis dextrum humerum osculatur. Cum autem pontifex appropinquat altari, primicerius scholae cantorum accedens, dextrum ipsius humerum coram astantibus osculatur. Quia cum Christus nasceretur in mundo, angelus ille cum quo facta est coelestis militiae multitudo laudantium Deum, nativitatem ejus pastoribus patefecit (Luc. II). De quo dicit propheta: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus (Isai. IX).

CAPUT XI. De tribus sacerdotibus, qui coram altari reverenter inclinant, os et pectus pontificis osculantes. Tres sacerdotes qui pontifici venienti coram altari reverenter occurrunt, et inclinantes os ejus osculantur et pectus, tres illos Magos signant, qui venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Et procidentes adoraverunt inventum, et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham (Matth. II). Per geminum osculum, geminam in Christo naturam confitentur, divinam scilicet et humanam: divinam quasi latentem in pectore, quas quoque per oblata munera Magi mystice figurarunt. Osculum enim est signum reverentiae; juxta quod Esther summitatem virgae regis legitur osculata (Esth. V).

CAPUT XII. De processionis dispositione. Disponitur autem ista processio velut castrorum acies ordinata (Cant. VI). Nam et majores et fortiores quasi custodes exercitus praeveniunt et sequuntur; minores quasi debiliores colliguntur in medio. Praecedunt enim episcopi et presbyteri, subsequuntur pontifex et diaconi, colliguntur in medio subdiaconi et acolyti. Cantores autem quasi tubicines praecedunt exercitum, ut eum ad praelium contra daemones excitent et invitent; de quo praelio inquit Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Unde Psalmista: Buccinate in neomenia tuba, in die insigni solemnitatis vestrae (Psal, LXXX). Crux ergo quasi regale vexillum praemittitur et praefertur, ut fugiant qui oderunt eum a facie ejus (Psal. LXVII). Nobis ergo absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mundus nobis crucifixus est, et nos mundo crucifigi debemus! (Galat. VI.)

CAPUT XIII. De confessione et pectoris tonsione: in qua tria notantur, ictus, tactus et sonus. Quia justus vero in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII), pontifex ad altare perveniens, et ad seipsum revertens, antequam ordiatur sacrum officium, de peccatis suis cum astantibus confitetur, psalmum illum praemittens, qui manifeste per totum sibi ad hoc dignoscitur pertinere et convenire: Judica me, Deus, etc., ut discretus a gente non sancta et ab homine liberatus iniquo (Psal. XLII), ad altare Dei dignus introeat. Illud autem in hac confessione notandum est, quia non (ut quidam minus provide faciunt) in specie, sed in genere confitenda sunt peccata, quoniam ista confessio non est occulta, sed manifesta. Percutimus autem pectus, cum confitemur peccata, quatenus exemplo publicani, qui percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII), justificati descendamus in domum. In percussione tria sunt, ictus, sonus et tactus, per quae signantur illa tria, quae sunt in vera poenitentia necessaria, videlicet cordis contritio, oris confessio, et operis satisfactio. Nam sicut tribus modis peccamus scilicet, corde cogitando, ore loquendo, et opere perpetrando, ita tribus modis poenitere debemus, scilicet corde per dolorem, ore per pudorem, et opere per laborem.

CAPUT XIV. De incenso, quod sacerdos repraesentat in capsula, et episcopus apponit thuribulo. Ingressurus ergo pontifex ad altare, incensum apponit thuribulo, per hoc illud insinuans, quod angelus venit et stetit ante altare habens thuribulum aureum in manu sua, quod implevit de igne altaris: et data sunt ei incensa multa; ut daret de orationibus sanctorum (Apoc. VIII). Angelus enim Christus, thuribulum aureum corpus immaculatum, altare Ecclesia, ignis charitas, incensum oratio, secundum illud propheticum: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Venit ergo angelus, id est Christus; stetit ante altare, id est in conspectu Ecclesiae, habens thuribulum aureum, id est corpus immaculatum, plenum igne, id est charitate: et data sunt ei incensa multa a fidelibus, id est orationes, ut daret, id est praesentaret eas Patri, de orationibus sanctorum. Non dicit, orationes tantum, quia Christus non omnes orationes exaudit, sed de omnibus illis quae pertinent ad salutem. Unde cum Paulus ter rogasset Dominum, ut ab eo stimulum carnis auferret, respondit ei Dominus: Sufficit tibi gratia mea (II Cor. XII); nam virtus in infirmitate perficitur. Episcopus ergo thus apponit thuribulo, quia Christus orationes inspirat animo, ut per ipsum offeratur incensum dignum in odorem suavitatis. Ipse nos praevenit in benedictione dulcedinis, ut ejus donum sit nostrum meritum, quia non accipit nisi quod tribuit. Sine me, inquit, nihil potestis facere; quia palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite (Joan. XV). Sacerdos autem incensum repraesentat episcopo, quia lex illud pretiosum thymiama confecit, quod in odorem suavitatis offertur Altissimo, de quo Dominus subdit in Exodo: Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. Homo quicunque similem fecerit, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis (Exod. XXXIX). Fuerunt qui dicerent, quod si thuribulum descendat ab altari, tunc aliud ibi thus sine benedictione ponendum est, et hominibus offerendum, tanquam illud spectet ad latriam, istud ad duliam. Melius tamen secundum spiritum, quam secundum litteram intelligitur. Nam littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III).

CAPUT XV. De triplici osculo, videlicet oris, altaris et pectoris. Tunc accedens episcopus ad altare, osculatur sacrum altare, significans, quod Christus adveniens, sanctam sibi copulavit Ecclesiam, secundum illud epithalamium: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I). In osculo siquidem os ori conjungitur; et in Christo non solum humanitas est unita divinitati, verum etiam sponsa sponso est copulata, secundum illud propheticum: Quasi sponsum decoravit me corona, et quasi sponsam ornavit me monilibus (Isai. LXI). Unde Joannes: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III). Nam in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Deinde conversus episcopus osculatur diacones, ut ostendat pacem illam in adventu Christi venisse, quam prophetae promiserant; unde David: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna (Psal. LXXI). Alius iterum propheta? Pax erit in terra nostra cum venerit (Hier. II). Et ideo Christo nascente, vox intonuit angelorum: Et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Osculum enim quandoque pacem signat, juxta quod dicit Apostolus: Salutate vos invicem in osculo sancto (Rom. XVI). Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen (Rom. XV). Diaconus autem statim inclinans osculatur pectus episcopi, designans quod inspiratione divina prophetae praedixerunt pacem futuram. Nam et Joannes supra pectus Christi recumbens (Joan. XIII), Evangelii fluenta, de ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit.

CAPUT XVI. De thurificatione, qua pontifex incensat altare, et sacerdos episcopum. Episcopus ergo thuribulum accipiens a diacono, sacrum incensat altare; quia Christus corpus assumens, de genere prophetarum, factus ex semine David secundum carnem, suis orationibus fovet Ecclesiam, secundum quod orat in Evangelio: Pater sancte, ego pro eis rogo, et non tantum pro eis, sed pro illis qui credituri sunt per verbum eorum (Joan. XVII). Quod autem diaconus thuribulum recipit, ut incenset episcopo, moraliter instruit, quod si digne volumus incensum orationis offerre, thuribulum incarnationis debemus tenere. Nam sine fide mediatoris homines Deo placere non possunt (Hebr. II), sed juxta verbum promissionis ipsius: Si quid petierint credentes in oratione, accipient (Matth. XXI). Per thuribulum enim verbum accipitur incarnatum.

CAPUT XVII. De forma thuribuli, et de duplici causa thurificandi, spirituali et litterali. Nam sicut in thuribulo pars superior et inferior tribus catenulis uniuntur, ita tres in Christo sunt uniones, quibus divinitas et humanitas conjunguntur; unio carnis ad animam, unio divinitatis ad carnem, et unio divinitatis ad animam. Quidam autem quartam unionem assignant, videlicet deitatis ad compositum ex anima simul et carne; nam et quaedam thuribula quatuor habent catenulas. De hoc thuribulo Moyses specialiter inquit ad Aaron. Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper (Num. XVI). Praeter mysticam rationem, ob hoc etiam incensatur altare, quatenus ab eo omnis daemonis nequitia propellatur. Fumus enim incensi valere creditur ad daemones effugandos. Unde cum Tobias interrogasset angelum, quod remedium haberent ea quae de pisce jusserat reservari, respondit: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus omne genus daemoniorum extricat (Tob. VI).

CAPUT XVIII. De antiphona, quae dicitur ad introitum, et cur ipsa repetitur, interposita gloria Trinitatis, et quis eam cantari constituit. Interea chorus concinit antiphonam ad introitum, quam repetit interposita gloria Trinitatis. Porro, sicut introitus sacerdotis adventum Christi signat, sic et antiphona quae dicitur ad introitum, desiderium adventus ejus signat. De quo Dominus inquit apostolis: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII; Luc. X). Chorus autem dilatat animam suam, et in jubilo cantat introitum; quoniam prophetae, patriarchae, reges et sacerdotes, omnesque fideles adventum Christi cum magno desiderio exspectabant, clamantes et implorantes: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion (Isa. XVI). Veni, Domine, et noli tardare, relaxa facinora plebis tuae Israel. Hinc ergo Simeon ille justus et senex benedixit et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II). Ex eorum ergo persona cantatur introitus, per quos Christus intravit in mundum, juxta quod Apostolus ait: Et cum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I). Antiphonae repetitio, multiplicationem clamoris insinuat. Unde propheta: Manda, remanda, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi (Isa. XXVIII). Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II). Interpositio gloriae designat captationem benevolentiae. Ut enim quod exspectabant, facilius obtinerent, ad totam Trinitatem glorificando clamabant: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV). Qui sedes super cherubin, appare coram Ephraim, Benjamin et Manasse (Psal. LXXIX). Quorum tandem clamorem Spiritus sanctus exaudivit, unguens eum oleo laetitiae, prae consortibus suis, et ad evangelizandum pauperibus destinavit, secundum quod ipse Filius per prophetam testatur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, ad evangelizandum pauperibus misit me (Isa. LXI, Luc. IV). Hoc ergo desiderium antiquorum introitus repraesentat, non secundum intellectum litterae, sed jubilo cantilenae. Coelestinus papa constituit, ut psalmi David CL ante sacrificium canerentur antiphonatim ex omnibus, quod antea non fiebat, sed epistola tantum et evangelium legebantur. Excepti sunt ergo de psalmis introitus, gradualia quoque ac offertoria, necnon communiones, quae cum modulatione coeperunt ad missam in Ecclesia Romana cantari. Antiphona Graece, dicitur vox reciproca, quia duo chori reciprocando vicissim melodiarum cantus alternant.

CAPUT XIX. De Kyrie eleison, et quare novies decantatur, et quare sex vicibus dicitur Kyrie eleison, et tribus Christe eleison. Cum ergo jam tempus plenitudinis, et benignitatis advenerit, sicut praedictum fuerat a Psalmista: Tu exsurgens misereberis Sion, quia venit tempus miserendi ejus (Psal. CI), congrue chorus tunc concinendo subjungit: Kyrie eleison, quod interpretatur, Domine, miserere; Unde propheta: Domine, miserere nostri: te enim exspectavimus (Isa. XXXIII). Dicit autem hic novies, contra novem genera peccatorum. Est enim peccatum originale, mortale et veniale: hoc est, serpens, mulier et vir. Serpens enim, id est concupiscentia suggerit originaliter; mulier, id est delectatio comedit venialiter; vir, id est ratio consentit mortaliter. Item est peccatum cogitationis, locutionis, et perpetrationis. Cogitationis in corde, locutionis in ore, perpetrationis in opere; hoc est mors in domo, mors in porta, mors in monumento. Rursus, est peccatum fragilitatis, simplicitatis, et malignitatis. Fragilitatis per impotentiam, simplicitatis per ignorantiam, malignitatis per invidentiam. Hoc est, peccatum in Patrem, peccatum in Filium, peccatum in Spiritum sanctum. Et ideo chorus dicit ter ad Patrem Kyrie eleison, ter ad Filium Christe eleison, ter ad Spiritum sanctum Kyrie eleison. Sed ad Patrem et Spiritum sanctum sub eodem tantum vocabulo, quia Pater et Spiritus sanctus sunt ejusdem naturae tantum, ad Filium vero sub alio, quia Filius etsi sit ejusdem naturae cum illis, est tamen etiam alterius, ut geminae gigas substantiae. Vel ideo dicitur novies, ut ordo decimus ex hominibus reparatus, novem associetur ordinibus angelorum.

Beatus Gregorius Kyrie eleison ad missam cantari praecepit a clero, quod apud Graecos ab omni populo cantabatur

CAPUT XX. De Gloria in excelsis, et de triplici pace et quis hymnum angelicum cantari ad missam constituit. Mox sequitur hymnus angelicus, temporali Christi nativitati perhibens testimonium, quem ille primus inchoando pronuntiat, qui Angelum magni consilii repraesentat. Chorus autem concinendo prosequitur, quia subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Hymnus iste non tantum est angelorum, sed hominum congratulantium, quod mulier illa, quae perdiderat drachmam decimam, jam lucernam accenderat, ut drachmam perditam inveniret. Et pastor dimissis nonaginta novem ovibus in deserto, jam venerat ut quaereret centesimam ovem quam amiserat (Luc. XIII).

Ante nativitatem enim Christi, tres erant inimicitiarum parietes: primus inter Deum et hominem, secundus inter angelum et hominem, tertius inter hominem et hominem. Homo namque per inobedientiam Creatorem offenderat, per suum casum restaurationem angelicam impedierat, per varios ritus se ab homine separaverat. Judaeus namque caeremonias excolebat, gentilis idololatriam exercebat, utrisque ritus alterius displicebat. Sed veniens pax vera, fecit utraque unum, destruxit inimicitiarum macerias, et concurrentes parietes in se angulari lapide copulavit (Ephes. II), ut de caetero unum esset ovile et unus pastor (Joan. X). Abstulit ergo peccatum, et reconciliavit hominem Deo. Reparavit casum, et reconciliavit hominem Deo et angelo. Destruxit ritus, et reconciliavit hominem homini. Restauravit ergo, secundum Apostolum, quae in coelis et quae in terris sunt (Colos. I). Et ob haec coelestis militiae multitudo psallebat: Gloria in excelsis, id est in angelis, Deo; et in terra pax Judaeis hominibus et gentilibus bonae voluntatis (Luc. II). Hinc est etiam quod angelus loquitur, et congaudet pastoribus, quia pax est inter homines et angelos reformata. Nascitur Deus homo, quia pax est inter Deum et hominem restaurata. Nascitur in praesepi bovis et asini, quia pax est inter homines et homines reparata. Per bovem enim Judaicus, per asinum gentilis populus figuratur, secundum illud: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I).

Symmachus papa constituit tam die Dominico, quam natalitiis martyrum Gloria in excelsis ad missam cantari, quem hymnum Telesphorus nonus a beato Petro ad missam nocturnam Natalis Domini (quam idem constituit) cantari praeceperat. Et in eo, ea quae sequuntur ad verba angelorum adjecit; quanquam a pluribus asseratur, quod ea beatus Hilarius Pictaviensis adjecerit.

CAPUT XXI. De candelabro et cruce, quae super medio collocantur altaris. Ad significandum itaque gaudium duorum populorum, de nativitate Christi laetantium, in cornibus altaris duo sunt constituta candelabra, quae mediante cruce, faculas ferunt accensas. Angelus enim pastoribus inquit: Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo; quia natus est vobis Salvator, etc. (Luc. II.) Hic est verus Isaac, qui risus interpretatur (Gen. XXI). Lumen autem candelabri, fides est populi. Nam ad Judaicum populum inquit propheta: Surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Isa. LX). Ad populum vero gentilem dicit Apostolus: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Nam et in ortu Christi nova stella magis apparuit, secundum vaticinium Balaam: Orietur, inquit, stella ex Jacob, et consurget virga ex Israel (Num. XXIV). Inter duo candelabra in altari crux collocatur media, quoniam inter duos populos Christus in Ecclesia mediator existit, lapis angularis (I Pet. II), qui fecit utraque unum (Ephes. II): ad quem pastores a Judaea, et magi ab Oriente venerunt.

CAPUT XXII. De mutatione sacerdotis ab una parte ad aliam. Pontifex oraturus ad sedem ascendit, et stans collectam pronuntiat, quam libro legit aperto. Quia secundum evangelica testimonia venit Jesus in Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem diei Sabbati in synagogam, et surrexit legere. Et traditus est ei liber Isaiae prophetae. Quem ut revolvit, invenit locum, ubi erat scriptum: « Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isa. LXI). » Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Porro secundum consuetudinem aliorum episcoporum, cum episcopus orat, ad dextram consistit altaris. In hoc illud signans, quod fuerat prophetatum: Deus ab austro veniet (Habac. III). Et quoniam ea quae sunt laeta, signantur per dextram; ea quae sunt tristia, per sinistram, idcirco pontifex ad dextram partem altaris primum accedit, ut gaudium Dominicae nativitatis ostendat. Deinde post evangelium ad sinistram convertitur, ut tristitiam passionis insinuet. Sed iterum redit ad dextram, ut gaudium resurrectionis annuntiet. Hoc ipsum Ezechiel in descriptione quatuor animalium figuravit. Facies, inquit, hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor (Ezech. I). Per hominem quippe nativitas, per leonem resurrectio, per bovem immolatio designatur. Et ideo facies hominis et facies leonis erant a dextris, facies autem vituli erat a sinistris, quia nativitas et resurrectio gaudium attulerunt: passio vero tristitiam inspiravit, propter quod ipse dicebat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XX). Debet ergo sacerdos versus orientem orare, quia visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I; Zach. IV). De quo legitur: Ecce vir Oriens nomen ejus (Jer. XXIII), cujus argumentum in libro Sapientiae reperitur: Oportet, inquit, ad lucis ortum adorare (Sap. XVI). Non quod divina majestas localiter in oriente consistat, quae tamen essentialiter est ubique: ( Coelum, inquit, et terram ego impleo (Isai. LXVI); sed quia timentibus Deum orietur sol justitiae (Mal. IV), qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I): nam et templum Salomonis (III Reg. VI) et tabernaculum Moysi legitur (Exod. XXVI) ad orientem ostium habuisse. Quia autem sub Veteri Testamento ingressus templi erat ab oriente in occidentem, ad significandum, quia omnes ante Christi passionem tendebant ad occasum, id est ad infernum post mortem; nunc vero fit ingressus in templum ab occidente in orientem, ad figurandum ortum nostrum et ascensum ad gloriam. In illis autem ecclesiis, quae habent ostium ab occidente, sacerdos coram altari consistens ut adoret ad orientem, semper in salutatione se convertit ad populum, excepto praefationis et fractionis articulo, cum orationi totus intentus, et cor habet sursum ad Dominum, et Eucharistiae peragit sacramentum.

CAPUT XXIII. De depositione mitrae pontificis. Oraturus episcopus mitram deponit, quia vir, secundum Apostolum (II Cor. II), revelato capite debet orare, quatenus inter ipsum et Deum nullum malitiae sit velamen, ut revelata facie, Domini gloriam contempletur.

CAPUT XXIV. De salutatione pontificis et sacerdotis ad populum. Pontifex ergo salutationem praemittit ad populum, dicens: Pax vobis; illius utens eulogio, cujus fungitur pontificio. Minor autem sacerdos cum salutat populum, ait: Dominus vobiscum. Quod utique verbum Booz legitur (Ruth II) dixisse messoribus; quod intelligitur Booz quoque figuram Salvatoris expressisse. Quia Ruth Moabitidem duxit uxorem. Chorus autem utrique respondet: Et cum spiritu tuo. Quod sumptum ex Epistola Pauli ad Timotheum: Dominus, inquit, Jesus Christus cum spiritu tuo (II Tim. IV). Ut autem episcopus ostendat Christi vicarium, prima vice dicit: Pax vobis. Quoniam haec fuit prima vox Christi ad discipulos, cum eis post resurrectionem apparuit. Ad instar vero sacerdotum caeterorum dicit postea: Dominus vobiscum; ut se unum ex ipsis ostendat. Caeterum, septem vicibus populus salutatur in missa, quatenus exclusis septem vitiis capitalibus, suscipiat gratiam septiformem.

CAPUT XXV. Ut sacerdos non minus quam duobus praesentibus debeat celebrare. Statutum est autem in sacris canonibus, ut nullus presbyterorum missarum solemnia celebrare praesumat, nisi duobus praesentibus, sibique respondentibus, ipse tertius habeatur. Quia cum pluraliter ab eo dicitur: Dominus vobiscum, et illud in secretis: Orate pro me, apertissime convenit, ut illius salutationi respondeatur a pluribus. Verum aliud est necessitatis articulus, et aliud religionis contemptus. Pie quoque credendum est, et sacris auctoribus comprobatur, quod angeli Dei comites assistant orantibus, secundum illud propheticum: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Et angelus ad Tobiam: Quando orabas cum lacrymis, ego obtuli orationem tuam Domino (Job XII). Sed et in canone continetur: Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube haec perferri per manus angeli tui sancti in sublime altare tuum, etc. Sane quilibet homo habet angelum suum ad custodiam. Unde legitur in Actibus apostolorum, quod cum puella, quae cucurrit ad ostium, Petri nuntiaret adventum, dicebant: Angelus ejus est (Actus. XII). Et Dominus loquens in Evangelio de parvulis, ait: Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII). Illos igitur habemus in ratione participes, quos habebimus in glorificatione consortes.

CAPUT XXVI. De oratione et conclusione. Salutatione praemissa, per quam auditores reddantur attenti, subdit orationes quae designantur in Apocalypsi (cap. VIII) per fumum aromatum, qui ascendit in conspectu Domini de manu angeli. Christus enim verus homo passioni propter nos destinatus (cujus illa vox est: Holocausta et pro delicto non postulasti, tunc dixi: Ecce venio [Psal. XXXIX]) semper unitum sibi Verbum pro nobis orabat. Qui, secundum Apostolum, in diebus carnis suae preces supplicationesque ad Deum, qui salvum illum facere posset a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est in omnibus pro sua reverentia (Hebr. V). Quod autem in fine orationis subjungitur: Per Dominum nostrum Jesum Christum, illud signat, quod ipse dicit in Evangelio: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, fiet vobis (Joan. XV, XIX). Non enim per aliam viam ad nos aeterna Dei beneficia possunt devenire, quam per eum qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II). Sicut per mediantem crystallum mutuamus ignem, in escam suppositam a solo longinquo. Sumptum est autem de Epistola ad Romanos: Gloriamur, inquit, in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. V). Illud autem quod sequitur, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, ita potest simpliciter, sed non imprudenter intelligi: Qui cum Patre vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, id est una cum sancto Spiritu. Nam Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt unus Deus. Vel: In unitate Spiritus sancti, id est in Spiritu sancto, qui est unitas Patris et Filii, amor et connexio utriusque. Per omnia saecula saeculorum, hoc consecutive et antonomastice potest intelligi; consecutive, sicut generationes generationum, antonomastice, sicut Cantica canticorum. Amen optantis vel affirmantis ostendit affectum. Nam in fine Psalmorum ubi dicimus: Fiat, fiat, Hebraeus dicit: Amen, amen. Et Christus in Evangelio saepe dicit: Amen, amen dico vobis; hoc est verum, verum dico vobis, secundum illud quod alibi dicit: Sit sermo vester, est, est (Matth. V). Respicit ergo vel ad formam orationis, ut quod oratur optetur, vel ad modum concluditur, affirmetur. Verbi gratia, cum sacerdos orat: Da nobis quaesumus, Domine, salutem mentis et corporis, populus optando respondet: Amen, id est fiat. Vel cum sacerdos concludit: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, Deus per omnia saecula saeculorum, populus affirmando respondet: Amen, id est verum est.

CAPUT XXVII. Quare orationes dicantur collectae, et quot sunt in missa dicendae. Orationes quae circa principium missae dicuntur, collectae vocantur, eo quod sacerdos qui fungitur ad Deum legatione pro populo, petitiones omnium in eis colligat et concludat. Proprie tamen collectae dicuntur, quae super collectam populi fiunt, dum colligitur populus, ut ad stationem faciendam, de una ecclesia procedant ad alteram. Orationum vero plures et varii fuerunt auctores, et in tantum earumdem numerus et diversitas excrescebat, quod octavum Africanum concilium, cui beatus Augustinus interfuit, ita constituit: nullae preces vel orationes, vel missae, vel praefationes, vel commendationes, vel manus impositiones dicantur, nisi in concilio fuerint approbatae. Nam et Gelasius papa tam a se quam ab aliis compositas preces dicitur ordinasse. Beatus autem Gregorius seclusis his, quae nimia vel incongrua videbantur, rationabilia coadunavit, et congrua multa per se necessaria superaddens. Quidam vero modum et ordinem excedentes, in tantum orationes multiplicant, ut auditoribus suis taedium generent et fastidium, cum econtra Dominus dicat in Evangelio: Cum oratis, nolite multum loqui, sicut faciunt ethnici. Putant enim se in multiloquio exaudiri (Matth. VI; Luc. XII). Unde cum ei dixissent apostoli: Domine, doce nos orare, compendiosam orationem eos edocuit: Pater noster qui es in coelis, etc. (ibid.). Hujus ergo orationis formam sequentes sacerdotes in missa septenarium numerum non excedant. Nam Christus septem petitionibus omnia corporis et animae necessaria comprehendit. Quia vero . . . Numero Deus impare gaudet, (VIRG.) summopere quidam observant, ut impares dicant orationes in missa, vel unam, vel tres, vel quinque, vel septem. Unam vel tres, propter unitatis sacramentum vel mysterium Trinitatis; quinque vel septem, propter quinquepartitam Domini passionem, vel Spiritum gratiae septiformem. Deus enim divisionem et discordiam detestatur. Unde cum caeterorum dierum operibus benedixit, operibus secundae diei benedixisse non legitur. Quia binarius numerus ab unitate recedit, et ab eo caeteri divisibiles numeri sortiuntur originem. Et cavendum est, si forte collecta pro defuncto misceatur, non finalis, sed penultima, vel ante penultima dicatur, qua finis ad suum debet torqueri principium. In missa vero pro defunctis non debet interponi oratio pro vivis, nisi illa communis: Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum, etc.

CAPUT XXVIII De extensione manuum sacerdotis in missa. Stans ergo pontifex ad orandum, manus elevat et extendit, astantibus hinc inde ministris, qui manus ejus sustentant, sacerdote coram eo tenente sacramentarium. Lex quippe istud sacramentum insinuat. Legitur enim in Exodo (cap. XVII), quod cum Israel pugnaret adversus Amalech in deserto, Moyses ascendit in verticem collis; cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel. Si autem paululum remisisset, Amalech superabat. Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est, ut manus ejus non lassarentur, usque ad solis occasum, fugavitque Josue Amalech et populum ejus in ore gladii. Propter hoc ergo sacerdos extendit manus in missa cum orat. Nam et Christus cum expandisset manus in cruce, pro persecutoribus oravit, et dixit: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII), moraliter instruens, quia Christus semper paratus est recipere poenitentes, juxta quod ipse promisit: Omnis qui venit ad me, non ejiciam foras (Joan. VI). Cum autem verus Moyses, id est Christus elevat manus, id est impendit auxilium et solatium, vincit Israel, id est Ecclesia. Nam si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII.) Sin autem paululum manus remittit, id est si, peccatis exigentibus, subtrahit auxilium et solatium, superat Amalech, id est diabolus. Quia non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis (Rom. IX). Quia vero Christus promisit Ecclesiae: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), ob hoc Aaron, id est mons fortitudinis, et Hur, id est ignis charitatis, sustentant manus ipsius, ut in fortitudine ferat auxilium, et ex charitate solatium, ne manus ejus lassentur usque ad solis occasum, id est usque ad finem mundi. Sicque Josue duce, id est Christo ductore Israel fugat Amalech et populum ejus, id est Ecclesia superat diabolum et exercitum daemonum in ore gladii, id est per virtutem orationis. Gladius enim est verbum Dei (Ephes. VI). Si quis ergo vult orationis virtute superare diabolum, debet elevare manus, id est actus ad Deum, ut ejus conversatio sit in coelis (Philip. III). Unde demissas manus erigite, et genua debilia roborate (Isa. XXXV). Nam elevatio manuum est sacrificium vespertinum (Psal. XL). Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Job XII). Fides autem sine operibus mortua est (Jac. II). Levemus ergo puras manus sine discrepatione (I Tim. II), quaerentes quae sursum sunt, non quae super terram, ubi Christus est in dextra Dei sedens (Colos. III).

CAPUT XXIX. De epistola quae praemittitur evangelio. Epistola quae praemittitur evangelio, praecursoris designat officium, quod Joannes ante Christum exercuit, qui praeivit ante faciem Domini parare vias ejus. Sicut ipse testatur: Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domino (Matth. III). Joannes ergo quasi subdiaconus fuit, id est subminister illius, qui de se dicit: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Lex enim quasi paedagogus, infantem Dei populum per manum Moysi custodiendum suscipiens, illius adventum docuit exspectare quem eidem populo jam adulto, per os digitumque Joannes praesentem in carne monstravit, ut eum ducens sequeretur ad regnum. Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Praecessit namque lex Evangelium, sicut umbra lucem, virga spiritum, timor charitatem; initium perfectionem, dominantis praeceptum, amantis consilium. Nam lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (ibid.). Epistola vero vox legis est, suam imperfectionem Joannis testimonio profitentis, et ad perfectionem evangelicam transmittentis. Hic est, inquit, de quo dixi vobis: Qui post me venit ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Me oportet minui, illum autem crescere. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (ibid.). Lex quippe neminem duxit ad perfectionem (Hebr. VII). Hinc est ergo, quod subdiaconum legentem epistolam unus acolythus comitatur, diaconum vero legentem evangelium, tam subdiaconus quam acoluthus comitantur; quia praedicationem Joannis pauci secuti sunt, sed praedicationem Evangelii plurimi susceperunt. Unde discipuli leguntur dixisse Joanni: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum (Joan. III). Ut ergo cognovit Jesus, quia Pharisaei audierunt, quod Jesus plures discipulos faceret quam Joannes, reliquit Judaeam, etc. (Ioan. IV.) Quia vero Joannes fuit limes praecedentium et subsequentium, medius inter apostolos et prophetas (nam lex et prophetae usque ad Joannem, et ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit (Matth. XI) ), ideo epistola nec semper legitur de prophetis, nec semper de apostolis, sed interdum sumitur de Veteri Testamento, interdum de Novo. Quia Joannes, cujus vocem repraesentat epistola, cum antiquis praedixit Christum venturum: Qui post me venit, ante me factus est, et cum modernis Christum ostendit praesentem: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Epistola vero Graece, Latine supermissio vel superrogatio nuncupatur, quod nomen bene congruit litteris apostolicis, quae superrogatae sunt Evangelio, de quibus frequentius leguntur epistolae. Apostolicus enim ordo per illum stabularium intelligitur, cui Samaritanus commisit hominem a latronibus spoliatum, vulneratum et semivivum relictum, proferens duos denarios, et dicens ei: Curam illius habe, et quodcunque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi (Luc. X).

CAPUT XXX. De reverentia quam subdiaconus exhibet episcopo post lectam epistolam. Quod autem subdiaconus cum acolytho ad sacerdotem post lectam epistolam accedit, illud insinuat, quod Joannes cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos ex discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI)? ut per visa miracula Christum jam venisse cognoscerent. Unde respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae vidistis et audistis: Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur (ibid.). Et quia dextra Domini fecit virtutem (Psal. CXXVII), ideo subdiaconus osculatur sacerdotis dextram. Quia vero per visa miracula cognovit hunc esse de quo magister praedixerat: Qui post me venit, ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, pronus ad pedes, calceamentum Romani pontificis osculatur. Sacerdos vero subdiaconum benedicit, quia Christus commendavit Joannem. Quid, inquit, existis in desertum videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Amen dico vobis, inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. III). Subdiaconus ergo post finem, sed diaconus ante principium lectionis ad sacerdotem accedit, et exhibet reverentiam, quia lex accepit finem in Christo, sed Evangelium originem sumpsit ab ipso. Nam lex et prophetae usque ad Joannem, Evangelium et apostoli post Joannem.

CAPUT XXXI. De graduali. Verum quia Joannes poenitentiam praedicabat: Poenitentiam, inquit, agite, appropinquabit enim regnum coelorum; et iterum: Facite dignos fructus poenitentiae (Matth. III). Merito post epistolam graduale consequitur, quod poenitentiae lamentum insinuat. Propter quod in diebus Pentecostes tollitur de officio, quia videlicet dies illi futurum in regno Dei felicem Ecclesiae statum significant. Quando jam area Christi ventilabro quod est in manu ejus purgata, grana reponentur in horreo felicitatis aeternae. Dicitur autem graduale a gradibus humilitatis, utpote illi conveniens, qui necdum ascendit de virtute in virtutem, sed adhuc in valle lacrymarum positus (Psal. LXXXIII), jam tamen ascensiones in corde disposuit. Rectius ergo faciunt, qui graduale non festivis aut modulationis vocibus efferunt; sed quasi cantum gravem et asperum simpliciter potius et lamentabiliter canunt. Potest tamen responsorium illud quod graduale vocatur, ad vocationem apostolorum referri, quando Christo vocante: Venite post me, ipsi non tantummodo verbo, sed opere responderunt, quia relictis omnibus secuti sunt eum (Matth. II): et ideo graduale cantatur, quoniam apostoli gradiebantur post Dominum, discipuli post magistrum. Post epistolam ergo graduale cantatur, quia post praedicationem Joannis discipuli sunt secuti Christum. Sicut Joannes Evangelista describit: Stabat; inquit, Joannes et discipuli ejus duo, et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; et audierunt eum discipuli duo loquentem, et secuti sunt Jesum. Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti eum fuerunt. Hic graduale cantavit cum invenit fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus, et adduxit eum ad Jesum. Philippus quoque graduale cantavit: Cum invenit Nathanaelem, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth, veni et vide (Joan. I).

CAPUT XXXII. De Alleluia. Post luctum sequitur consolatio, nam: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V): et ideo post graduale cantatur Alleluia, quod significat ineffabile gaudium angelorum et hominum in aeterna felicitate laetantium, hoc est semper laudare Deum. Nam: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis (Psal. XLI). Quid sit alleluia, CXII psalmus exponit, cui cum alleluia praemittitur in titulo, statim psalmus exponendo titulum incipit: Laudate, pueri, Dominum. Hoc ineffabile gaudium vitae praesentis inopia nullatenus habere meretur, sed praegustans illud in spe, sitit et esurit quod gustaverit, donec spes mutetur in rem, et fides in speciem. Quapropter hoc nomen Hebraicum interpretatum remansit, id est interpretatum non fuit, ut peregrinum ab hac vita gaudium, peregrinum quoque vocabulum signaret potius quam exprimeret. Cujus mysterium, velut quoddam gaudii stillicidium, de divitiis supernae Hierusalem, primum in mentem patriarcharum et prophetarum, post in apostolorum ora plenius per Spiritum sanctum delapsum est. Quoniam igitur Alleluia futurae beatitudinis quasi proprium est vocabulum, jure magis eo tempore frequentatur, quo Christus resurgens ejusdem beatitudinis spem nobis tribuit et meritum [ al. promissum]. Ut autem aliis temporibus caneretur ad missam, olim Ecclesiae Romanae consuetudo non erat, sed a beato Gregorio constitutum, imo potius restauratum est. Nam a tempore Damasi papae, cum prius fuisset, eadem consuetudo defecerat. Denique cum de hoc et quibusdam aliis quosdam murmurare sentiret, tanquam Constantinopolitanae Ecclesiae consuetudinem sequeretur, non est dedignatus reddere rationem: Nos in nullo horum aliam Ecclesiam secuti sumus. Nam ut alleluia hic non diceretur, de Hierosolymorum Ecclesia, ex B. Hieronymi traditione, tempore beatae memoriae Damasi papae traditur tractum; et ideo in hoc magis illam consuetudinem amputavimus, quae hic a Graecis tradita fuerat. Canimus ergo Alleluia post graduale: canticum laetitiae post luctum poenitentiae. Summopere nitentes exprimere magnitudinem consolationis, quae reposita est lugentibus, jubilantes potius quam canentes, unamque brevem digni sermonis syllabam in plures neumas protrahimus, ut jucundo auditu mens attonita repleatur et rapiatur illuc, ubi semper erit vita sine morte, dies sine nocte, certe sine forte, jucunditas sine dolore, securitas sine timore, tranquillitas sine labore, fortitudo sine debilitate, rectitudo sine perversitate, pulchritudo sine deformitate, veritas sine fallacia, charitas sine malitia, felicitas sine miseria. Potest tamen alleluia referri ad exsultationem eorum qui de miraculis Christi gaudebant, laudantes Dominum et dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie (Luc. V), et quia visitavit Dominus plebem suam (Luc. VII). Tunc enim cantabatur in jubilo Alleluia, cum omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo, et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo (Luc. X). Nam et septuaginta duo reversi sunt cum gaudio dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo (ibid.). Hinc est quod a Septuagesima usque ad Pascha non cantatur Alleluia; quia tempore tristitiae non debet carmen laetitiae decantari, secundum illud propheticum: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? (Psal. CXXXVI.) Septuagesima namque tempus Babylonicae captivitatis repraesentat spiritualiter, in qua super flumina Babylonis sedentes et flentes in salicibus organa suspenderunt (ibid.). Canitur autem Tractus, qui cum asperitate vocum, tum prolixitate verborum miseriam praesentis incolatus insinuat. De qua dicit Psalmista: Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX).

CAPUT XXXIII. De versu qualis esse debeat, et qualiter interponatur. Quod autem interposito versu bis Alleluia cantatur, designat quia interjecta laetitia, sancti geminam glorificationis stolam accipient, mentis et carnis, sive cordis et corporis. Nam secundum stolam mentis exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX): secundum stolam carnis fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III). Versus ergo nihil sinistrum aut triste, sed totum jucundum et dulce debent sonare, quales sunt: Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XCII); Dominus regnavit, exsultet terra (Psal. XCVI); Jubilate Deo (Psal. XCIX); Justus ut palma florebit (Psal. XCI). Quoniam absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). Hoc ipsum significat, quod in quibusdam ecclesiis sequentia post Alleluia cantatur, suavi jubilo dulcique canore.

Notandum est autem, quod in officio missae trium linguarum concurrit diversitas, ut omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II). Quod et titulus crucis ostendit, qui scriptus fuit litteris Hebraicis, Graecis, et Latinis, Jesus Nazarenus rex Judaeorum (Joan. XIX).

CAPUT XXXIV. De sacerdotis consessu, dum epistola legitur, et graduale cantatur. Hactenus tacitus sedebat sacerdos, illud insinuans quod praedicante Joanne, Christus quodam modo tacebat, quia non praedicabat aperte. Sed ut tradit evangelista: Postquam traditus fuit Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei (Marc. I). Vel quia sedere victoris est, sessio sacerdotis Christi victoriam signat, qui post jejunium vicit diabolum; nam reliquit eum tentator, et accesserunt angeli, et ministrabant ei (Matth. IV).

CAPUT XXXV. De mutatione sacerdotis, ab una parte altaris ad aliam, cum lecturus est Evangelium. His ergo rite praemissis, sacerdos ad sinistram partem altaris accedens pronuntiat Evangelium, significans quod Christus non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam, juxta quod ipse dicit in Evangelio: quia non indigent qui sani sunt medico, sed qui male habent (Matth. IX). Per dextram enim justi, per sinistram peccatores figurantur. Propter quod Dominus in judicio statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). Quidam tamen in hoc loco dicunt, quod ideo sacerdos in principio missae consistit ad dextram, cum autem pronuntiat Evangelium convertitur ad sinistram, et circa finem, iterum redit ad dextram, quia cultus fidei primo fuit in populo Judaeorum; deinde transivit ad gentes: et circa finem iterum revertetur ad Judaeos, ad praedicationem Enoch et Eliae, qui convertent corda patrum in filios (Malac. IV), quoniam in diebus illis salvabitur Juda, et reliquiae Israel salvae fient (Rom. IX). Sed cum sacerdos, qui pronuntiat Evangelium, ipsius Christi repraesentet personam, et Christus non praedicaverit gentibus, sed Judaeis juxta quod ipse dicit in Evangelio: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel (Matth. XV); utrum illud recte dicatur, prudens auditor advertat.

CAPUT XXXVI. Quare diaconus, qui lecturus est evangelium, dextram pontificis osculatur. Porro cum episcopus celebrat, omnia solemnius peraguntur. Diaconus enim dextra pontificis osculata, codicem Evangelii suscipiens de altari, benedictionem postulat ab episcopo, qua data, procedit ad pulpitum praecedentibus ceroferariis, qui faculas ferunt accensas et thuribulum cum incenso Jam figura mutatur; nam diaconus, qui prius repraesentabat prophetam, modo repraesentat evangelistam. Lex enim prophetae usque ad Joannem, ex eo autem regnum coelorum evangelizatur (Matth. II). Puteus hic altus est, sed si fuerit diligenter eruderatus, hauriemus aquam in gaudio de fontibus Salvatoris (Isa. XII). Diaconus ergo dextram pontificis osculatur, quia praedicator evangelizare debet pro gloria sempiterna, de qua sponsa dicit in Canticis: Dextra illius amplexabitur me (Can. VIII): nam et angelus, qui resurrectionis Christi gloriam venerat nuntiare, sedebat ad dextram, stola candida coopertus (Marc. XVI). Licet ergo, secundum Apostolum, qui seminant spiritualia, metere possunt carnalia (I Cor. IX): non est tamen seminandum pro carnalibus et terrenis, sed pro spiritualibus et aeternis; nam qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam (II Cor. IX). Mercenarius enim est, qui de praedicationis officio non quaerit praemium sempiternum, sed commodum temporale.

CAPUT XXXVII. Quando manus et pedes summi pontificis debeant osculari. Caeterum subdiaconus vel diaconus non manus, sed pedes Romani pontificis osculatur, ut summo pontifici summam exhibeat reverentiam, et eum illius ostendat vicarium esse, cujus pedes osculabatur mulier illa, quae fuerat in civitate peccatrix (Luc. VII). Adorandum est enim scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est (Psal. XCVIII), cujus pedes mulieres tenentes resurgentem a mortuis adoraverunt (Joan. XX). Generaliter autem nemo debet manus summi pontificis osculari, nisi cum de manibus ejus aliquid accipit, vel cum ad manus ejus aliquid tribuit, ut ostendatur quod ex utroque debemus ei gratias exhibere. Quia sicut semper dat propria, sic nunquam recipit aliena. Ipse vero praeter oblationem panis, nullam aliam oblationem manibus tangit, nisi quae pro defunctis offertur. Quam ideo manibus accipit, ut eorum sugillet errorem, qui dogmatizant, eleemosynas non valere defunctis. Panem vero tangit propter reverentiam sacrificii, quod ex pane conficitur, eo quia vicarius est illius, qui de se dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI). Caeteras autem oblationes ad pedes accipit, propter illud quod in Actibus apostolorum habetur, quoniam afferebant pretia eorum quae vendebantur, et ponebant ante pedes apostolorum (Act. IV).

CAPUT XXXVIII. De benedictione quam diaconus petit et accipit. Suscipiens ergo diaconus codicem Evangelii, benedictionem postulat ab episcopo, quia nullus debet praedicare nisi mittatur, secundum illud Apostoli: Quomodo praedicabunt, nisi prius mittantur (Rom. X). Et Dominus inquit apostolis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IX; Luc. X). Isaias quoque cum audisset vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit ex vobis? Respondit: Ecce ego, mitte me; dixitque Dominus: Vade, et dices populo huic, Audite audientes, etc. (Isa. VI.) Pontifex ergo visibiliter benedicit diacono, qui lecturus est evangelium, quod non fecerat subdiacono, qui lecturus erat epistolam: quia Christus invisibilis manens, legem et prophetas, quae per epistolam significantur, invisibiliter misit et docuit: Euntes, inquit, praedicate dicentes: Appropinquavit regnum coelorum (Matth. X). Sed postquam in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III), apostolos et Evangelistas visibiliter misit. Illi autem egressi circuibant castella, evangelizantes et curantes ubique (Luc. IX).

CAPUT XXXIX. De susceptione codicis Evangelii de altari. Textus Evangelii sumitur de altari, quia de Sion exivit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II), non utique lex Mosaica, quae quondam exierat de monte Sinai, sed evangelica lex, de qua dicit propheta: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et conservabo testamentum novum super domum Israel et super domum Juda, non secundum testamentum, quod dedi patribus eorum, cum educerem eos de terra Aegypti. Sed dabo leges meas in mentes eorum, et in corde eorum superscribam eas, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum (Jer. XXXI). Lex quippe Mosaica scripta fuit in tabulis lapideis; sed lex evangelica scribitur in tabulis cordis digito Dei (II Cor. III); nam illa dabatur duris, habentibus cor lapideum; sed haec datur obedientibus, sicut ipse dicit in Psalmis: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII).

CAPUT XL. De his qui praecedunt diaconem cum cereis et incenso. Diaconus praemittit ceroferarios cum faculis et incenso, quia praedicator debet ex se odorem bonae opinionis emittere. Secundum illud Apostoli: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II); nam cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur, et dicitur: Medice, cura teipsum (Luc. IV). Ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc ejicies festucam de oculo fratris tui (Matth. VII). Debet etiam desiderium et gaudium in cordibus auditorum accendere, quatenus et libenter audiant et gratanter obediant. Quis autem non desideret bonum nuntium, et de bono nuntio quis non gaudeat? Evangelium enim bonum nuntium, ipsa sui nominis interpretatione signat. Vel per hoc, quod episcopus duos praemittit acolytos ante diaconem, qui lecturus est Evangelium, portantes cereos et incensum, notatur quod Christus praemittebat binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum, quo ipse erat venturus, praeferentes coruscationes miraculorum et odorem virtutum; unde reversi dixerunt: Domine, in nomine tuo etiam daemonia subjiciuntur nobis (Luc. X). Facies enim Christi convenienter hic intelliguntur apostoli, qui formam doctrinae suae populis ostendebant. Propter quod ipsis aiebat: Qui vos recipit, me recipit (Matth. X). Vel ideo librum evangelicum praecedunt thuribulum et candelabrum, quia doctrinam Christi virtus et fama praeibant, evangelista testante: Exivit Jesus in virtute spiritus in Galilaeam, et fama exivit in universam regionem de illo, et ipse docebat in synagogis eorum (Luc. IV).

CAPUT XLI. Qualiter subdiaconus in eundo sequitur, et in redeundo praecedit referens Evangelium. Diaconus ergo praecedit ut doctor, subdiaconus autem sequitur ut auditor. Ille praecedit ut praedicet, iste sequitur ut ministret; quia dignus est operarius mercede sua (Luc. X): secundum quod Dominus in lege praecipit: Non claudes os bovis triturantis (Deut. XXV). Post vero lectionem subdiaconus quasi sufficienter edoctus praecedit referens Evangelium, quoniam mercedem Evangelii de sua ministratione reportat, secundum illud quod ipse Dominus promisit in Evangelio: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae recipiet (Matth. X). Quem ideo praemittit diaconus ad episcopum, ut ostendat fructum praedicationis referre, de quo Dominus jusserat: Posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV). In quibusdam tamen ecclesiis subdiaconus praecedit diaconum, ferens pulvillum, quem libro supponat, ut molliter sedeat. Per pulvillum qui fesso supponitur ad quietem, signatur vitae solatium, ut videlicet auditores, quasi pro mercede laboris praedicanti sibi necessaria subministrent; nam, ut inquit Apostolus: Qui altari deserviunt, cum altari participant (I Cor. IX).

CAPUT XLII. Quare diaconus per unam partem ascendit in pulpitum, et per aliam descendit. Procedit ergo diaconus cum silentio, nihil ferens praeter codicem Evangelii, propter illud quod Dominus praecepit: Neminem salutaveritis, et nihil tuleritis in via (Matth. X). Subdiaconus autem per unam viam, et diaconus per aliam ascendit in pulpitum; quoniam ille docendo, iste discendo procedit in augmentum scientiae: vel quia ministrator per meritum operis, et praedicator per meritum oris progreditur in augmentum justitiae, de quo dicit Psalmista: Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV). Sed per eamdem viam revertuntur ad praesulem; quia per finalem perseverantiam pertingitur ad praemium, sicut Dominus ait: Qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit (Matth. X, XXIV). Et quia praedicatio non sufficit sine opere ( coepit enim Jesus facere et docere (Act. I); idcirco praedicator per viam eamdem revertitur, per quam ministrator accesserat. Vel ideo diaconus, qui lecturus est Evangelium, ab una parte progreditur, et ab altera parte egreditur, quoniam apostoli prius praedicavere Judaeis, et postea gentilibus praedicavere, secundum quod inquiunt ad Judaeos: Quia repulistis verbum Dei, et indignos vos fecistis, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII).

CAPUT XLIII. Quare versus aquilonem legitur Evangelium. Diaconus ergo in ambonem ascendit, ut annuntiet Evangelium, secundum illud propheticum: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine vocem tuam (Isa. XL). Et Dominus inquit in Evangelio: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X). Nam et ipse Dominus ascendit in montem, ut Evangelium praedicaret, et aperiens os suum, docebat discipulos suos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. III), etc. Faciem ante suam versus aquilonem opponit, ut ostendat praedicationem Christi contra eum specialiter dirigi, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). Nam secundum prophetam, ab aquilone pandetur omne malum super habitatores terrae (Jer. I). Adversus ergo aquilonem legitur Evangelium, ut aquilo surgat et auster veniat (Cant. IV), id est ut diabolus fugiat, et Spiritus sanctus accedat. Unde diaconus munit se signaculo crucis, ne diabolus, qui bonis insidiatur operibus, tollat ei devotionem de corde, vel sermonem de ore.

Sacerdos itaque vel diaconus cum lecturus est Evangelium, signare se debet in fronte, signare se debet in ore, signare se debet in pectore, ac si dicat: Ego crucem Christi non erubesco, sed corde credo, quod ore praedico. Praedicamus, inquit Apostolus, Jesum Christum, et hunc crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I). Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus (Galat. VI), quia Dominus inquit in Evangelio: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX). Debet etiam signare librum et osculari; librum osculatur diaconus vel presbyter, dicto Evangelio, et non prius, quasi dicat: Hic est liber Crucifixi, per quem reconciliationem accepimus.

CAPUT XLIV. De crucis mysterio, et de multiplici ejus effectu. O quam profundum est crucis mysterium! quam arduum est sacramentum! Legitur enim quod Moyses ad mandatum Domini serpentem erexit aeneum pro signo, quem aspicientes qui percussi fuerant a serpentibus, sanabantur (Num. XXI), quod ipse Christus exponens in Evangelio, inquit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III). Legitur etiam, quod cum Joseph applicuisset Manassen et Ephraim ad Jacob, statuens majorem ad dextram, et minorem ad sinistram, ut eis secundum ordinem benediceret, Jacob vero manus commutans, id est in modum crucis cancellans, dextram posuit super caput Ephraim minoris, et sinistram super caput Manasse majoris, et dixit: Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis (Gen. XLVIII), etc. Ezechiel autem audivit Dominum dicentem ad virum vestitum lineis, habentem atramentarium scriptoris ad renes: Transi per medium civitatis, et signa Tau in frontibus virorum dolentium et gementium (Ezech. IX). Post hoc dicit septem viris: Transite per mediam civitatem, et percutite omnem super quem non videritis Tau. Nemini parcat oculus vester (ibid.). Joannes quoque vidit angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum (Apoc. VII). Hinc est etiam cum Dominus percuteret Aegyptiorum primogenita, domos Hebraeorum absque laesione transcendit, eo quod sanguinem in superliminari et in utroque poste vidisset (Exod. XVIII). Dum Moyses manus tenebat extensas, Israel pugnans Amalech superabat (Exod. XVII). Lignum missum in Marath, aquas dulcoravit amaras (Exod. XV). Et ad lignum missum in Jordanem, ferrum quod inciderat, enatavit (IV Reg. VI). Hoc est lignum vitae in medio paradisi (Gen. III), de quo Sapiens protestatur: Benedictum lignum per quod fit justitia, quoniam regnavit a ligno Deus (Sap. XIV). Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur (Psal. XCII). Qui dixerunt: Morte turpissima condemnemus eum (Sap. II), nescierunt sacramenta Dei, neque comprehenderunt quae sit latitudo et longitudo, quae sit sublimitas et profundum (Ephes. III). Crux ergo sanitatem restituit, benedictionem impendit, discernit a perfidis, liberat a periculis, hostes expellit, victores constituit. Crux mysterium fidei, firmamentum spei, clavis scientiae, forma justitiae, magnificentia regum, gloria sacerdotum, inopum sustentatio, pauperum consolatio, caecorum dux, claudorum baculus, spes desperatorum, resurrectio mortuorum.

CAPUT XLV Quomodo signum crucis sit exprimendum. Est autem signum crucis tribus digitis exprimendum, quia sub invocatione Trinitatis imprimitur, de qua dicit propheta: Quis appendit tribus digitis molem terrae? (Isa. XL.) ita quod a superiori descendat in inferius, et a dextra transeat ad sinistram, quia Christus de coelo descendit in terram, et a Judaeis transivit ad gentes. Quidam tamen signum crucis a sinistra producunt in dextram; quia de miseria transire debemus ad gloriam, sicut et Christus transivit de morte ad vitam, et de inferno ad paradisum, praesertim ut seipsos et alios uno eodemque pariter modo consignent. Constat autem quod cum super alios signum crucis imprimimus, ipsos a sinistris consignamus in dextram. Verum si diligenter attendas, etiam super alios signum crucis a dextra producimus in sinistram, quia non consignamus eos quasi vertentes dorsum, sed quasi faciem praesentantes.

CAPUT XLVI. De salutatione quae praemittitur Evangelio. Diaconus ergo in ambone consistens, salutat populum, dicens: Dominus vobiscum, illud observans quod Dominus jusserat: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui (Matth. X; Luc. X). Stans ergo populus, quod ante non fecerat, cum epistola legeretur, devotus et attentus respondet: Et cum spiritu tuo. Statimque diaconus, ut eos benevolos reddat et dociles, subdit: Sequentia sancti Evangelii, etc. Sed et ipsi cum reverentia et honore respondent: Gloria tibi, Domine. Glorificantes Dominum quod miserit eis verbum salutis, sicut in Actibus apostolorum habetur: Et glorificaverunt Dominum, dicentes: Ergo et gentibus dedit Deus poenitentiam ad vitam (Act. II).

CAPUT XLVII. De praeeminentia Evangelii. Sane sicut caput praeeminet corpori, et ei caetera membra subserviunt, sic Evangelium toti officio praecellit, et ei caeterae partes intellectuali ratione consentiunt. Hoc est verbum Verbi, sermo sermonis, sapientia Sapientiae. Verbum Verbi quod erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Sermo sermonis, qui venit a regalibus sedibus (Sap. XVIII), insimulatum portans imperium, vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Heb. IV). Sapientia Sapientiae, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit universa suaviter (Sap. VIII). Paradisus deliciarum, hortus aromatum, cella vinaria, coenaculum vitae, mensa propositionis, quadriga Aminadab, turris David, gazophylacium templi, thesaurus patrisfamilias. Hic est fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano (Cant. IV). Quocirca diaconus corde purum, ore mundum, opere castum se studeat exhibere, quatenus sacrosanctum Evangelium possit digne proferre, quia puteus aquarum viventium, id est evangelica praedicatio, non fluit impetu, id est libere, nisi de Libano, id est de corde casto et ore candido. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Sed peccatori dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX.) Hic jam non loquitur Moyses (Exod. IV), qui ab heri et nudiustertius non eloquens est, sed impeditioris et tardioris linguae factus est, ex quo Dominum loquentem sibi audivit. Hic non loquitur Isaias, qui de se dicit: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum (Isa. VI). Hic non loquitur Jeremias, qui dicit: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum (Jer. I). Sed hic loquitur Pater in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula (Hebr. I).

CAPUT XLVIII. Quare post evangelium liber et thuribulum ad episcopum reportantur. Evangelio perlecto, liber et thuribulum ad episcopum reportantur, quoniam ad eum omnia bona sunt referenda, a quo cuncta procedunt; unde multi Psalmorum intitulantur: In finem Psalmus David. Quia Christus est finis consummans, sed non consumens, alpha et omega, primus et novissimus, initium et finis. Episcopus ergo thus odorat, et codicem osculatur. Quia Christus quod inspiravit et docuit, hoc approbat et acceptat. Deus enim nihil accipit, nisi quod efficit; nec remunerat, nisi quod donat. Quia sicut cuncta quae facit, sunt bona; sic nulla sunt bona, nisi quae facit. Nam vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I).

CAPUT XLIX. De symbolo, quod post evangelium cantatur. Quia vero corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X), ut ostendat Ecclesia, quod Evangelii verbum corde recepit, mox fidei Symbolum ore decantat, quod tamen episcopus incipit, ut significet, quod omne bonum a Christo procedat. Nam omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob I). Quocirca ne musicus ille coelestis diceret: Cantavimus vobis, et non saltastis (Matth. II), chorus catholicus evangelicae doctrinae consona voce respondet, et solemni tripudio fidem catholicam profitetur. Symbolum autem Graece, Latine sonat indicium vel collatio, tum quia fidei plenam indicat regulam et perfectam rationem, tum quia simul in unum continet articulos fidei. Traditur enim quod postquam apostoli sanctum Paracletum acceperunt, cum jam forent ad praedicandum Evangelium profecturi, conferentes in unum super articulis fidei, statuerunt ut sicut omnes erant in una fide concordes, sic omnes unam fidem concorditer praedicarent, et ideo Symbolum componentes, unusquisque bolum, id est particulam unam apposuit. Unde secundum apostolorum catalogum duodecim particulas dignoscitur continere. Symbolum ergo post Evangelium, fidem post praedicationem ostendit. Unde Joannes: Haec eo loquente, multi crediderunt in eum (Joan. VII); nam et secundum Apostolum fides est ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X). Damasus autem papa constituit, ut Symbolum cantetur ad missam, ex decreto sanctae universalis synodi apud Constantinopolim celebratae.

CAPUT L. De duodecim partibus utriusque Symboli, tam apostolici quam Constantinopolitani. Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae.

Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum.

Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine.

Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus.

Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Credo in Spiritum sanctum.

Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Remissionem peccatorum.

Carnis resurrectionem.

Et vitam aeternam. Amen.

Constantinopolitanum quoque Symbolum dignoscitur continere duodecim clausulas.

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine; et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est.

Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.

Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem; qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur; qui locutus est per prophetas.

Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et exspecto resurrectionem mortuorum.

Et vitam futuri saeculi. Amen.

Isti sunt duodecim panes, qui recentes et calidi super mensam propositionis coram Domino ponebantur (Levit. XXIV). Haec sunt dona, quae principes tribuum in consecratione altaris duodecim obtulere diebus (Num. VII). Duodenarius enim numerus multipliciter est consecratus, in duodecim apostolis, in duodecim prophetis, in duodecim patriarchis, in duodecim exploratoribus, in duodecim principibus, in duodecim tribubus, in duodecim fontibus, in duodecim lapidibus, in duodecim sedibus, in duodecim horis, in duodecim mensibus, in duodecim annis, in duodecim signis, in duodecim stellis, in duodecim gemmis, in duodecim portis, in duodecim angulis, in duodecim fundamentis, in duodecim virgis, in duodecim cubitis, in duodecim cophinis, in duodecim phialis, in duodecim acetabulis, in duodecim mortariolis, in duodecim bobus; in duodecim leunculis, in duodecim arietibus. Est autem numerus superabundans, constans ex duobus senariis signantibus perfectionem cogitationis et operis, sive mentis et corporis: ex ternario multiplicato per quaternarium, et quaternario per ternarium, signantibus fidem individuae Trinitatis, et quatuor Evangeliorum doctrinam, sive tres virtutes theologicas, et quatuor virtutes politicas. Hic numerus ex suis partibus aggregatis excrescit in sedenarium, qui constat ex denario et senario, mandatorum exsecutionem significans; quia decem sunt legis mandata, quae sex diebus exsequimur, excrescentes in charitatis perfectionem, quae secundum Apostolum XVI proprietates habere dignoscitur. Charitas, inquit, patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas nunquam excidit (I Cor. XIII).

CAPUT LI. Quibus aiebus Symbolum sit dicendum in missa. Symbolum autem in illis tantum solemnitatibus cantari debet ad missam, de quibus aliqua mentio fit in Symbolo, videlicet omnibus diebus Dominicis, Natali Domini, Epiphania Domini, Coena Domini, Pascha, Ascensione, Pentecoste, omnibus festivitatibus beatae Mariae, Sanctae Crucis, Angelorum, Apostolorum, dedicationibus Ecclesiarum, et commemoratione Omnium Sanctorum: quanquam et ipsa sit dedicationis festivitas. Infra octavas Natalis Domini, excepta die Innocentum, in qua cantica laetitiae subticentur. Tum quia vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos (Jer. XXXI, Matth. II): tum quia Innocentes descenderunt ad inferos, tum etiam quia non loquendo, sed moriendo confessi sunt. In octava tamen cantatur propter resurrectionis gloriam, quam octava signat. Infra octavas Epiphaniae, Paschae, Ascensionis, Pentecostes, apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis virginis Mariae. Unde licet in nativitate sancti Joannis Baptistae, et festivitate sancti Laurentii Symbolum non cantetur, in octavis eorum tamen cantatur, eo quod infra octavas Apostolorum et Assumptionis adveniant, et ob hoc in octavis sancti Joannis praefatio de apostolis, et in octavis sancti Laurentii praefatio de Assumptione cantatur. Horum omnium commemoratio fit in Symbolo, quorumdam tamen obscure, ut Epiphaniae, quae est festum baptismatis, de quo continetur in symbolo: Confiteor unum baptisma: Coenae Domini, quae est solemnitas Eucharistiae, ad quam respicit illud, quod in Symbolo continetur, Sanctorum communionem. Angelorum, qui nomine coeli debent intelligi, cum in Symbolo dicitur, Creatorem vel factorem coeli et terrae, secundum illud: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I), id est naturam angelicam et humanam. Quibusdam tamen videtur. in festivitatibus Angelorum non esse Symbolum decantandum, eo quod angeli nunquam habuerunt fidem, sed speciem non credentes, sed agnoscentes. Dedicationis Ecclesiarum, ad quam respicit illud, Sanctam Ecclesiam catholicam: tunc enim sanctificatur, et, ut ita dicam, catholica Ecclesia, cum dedicatur. Ad octavas respicit resurrectio mortuorum, de qua continetur in Symbolo: Exspecto resurrectionem mortuorum. In festo tamen Agnetis secundo Symbolum non cantatur, quia licet celebretur in octava, non tamen est festum octavae. Unde nec in Kalendario scribitur, nec in ecclesia pronuntiatur octava. Quidam non absurde singulis diebus Paschalibus, sicut omnibus diebus Dominicis, Symbolum cantant, a die resurrectionis usque ad festum Ascensionis. Quidam etiam in festivitate sanctae Mariae Magdalenae, dicentes illam apostolorum apostolam, symbolum cantant, pro eo quod ipsa proprie vel prima resurrectionis gaudium apostolis nuntiavit (Joan. XX). De quibusdam tamen mentio fit in Symbolo, in quorum commemoratione Symbolum non cantatur, ut passionis et sepulturae, quoniam illorum dierum officium aliorum officiorum regulam non sectatur.

CAPUT LII. A quibus, et ubi Symbolum sit cantandum. Quia vero Christus non venit praedicare gentibus, sed Judaeis, juxta quod ipse dixit in Evangelio: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV). Unde praecepit apostolis: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum non intraveritis (Matth. X), donec post resurrectionem praecepit eisdem: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI). Idcirco Romano pontifice solemniter celebrante, Symbolum fidei non cantores in choro, sed subdiacones ad altare decantant, et ipsi generaliter ad universa respondent, usque dum pontifex dicit: Pax Domini sit semper vobiscum. Quoniam usque post Christi resurrectionem, sola Judaeorum Ecclesia, quae per subdiacones designatur, qui sursum ad altare consistunt, corde credidit ad justitiam, ore autem confessa est ad salutem (Rom. X). Sed extunc cantores in choro respondent, et universa decantant, quia post resurrectionem Ecclesia gentium, quam cantores designant, qui deorsum in choro consistunt fidem Christi recepit, et laudum praeconia Salvatori persolvit. Inter evangelium tamen et sacrificium chorus concinit offertorium; quoniam inter praedicationem et passionem gentilitas fidei votum offerens decantavit, quando mulier Chananaea de finibus Tyri et Sidonis egressa clamavit, et dixit: Miserere mei, Domine fili David, filia mea a daemonio male vexatur: cujus tandem fidem commendans Dominus ait: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis (Matth. XV).

CAPUT LIII. De offertorio. Dicturus sacerdos Oremus, praemittit, Dominus vobiscum; quia nisi nobiscum sit Dominus, ad salutem nostram orare non possumus. Statim autem canitur offertorium, trahens nomen ab offerendo, quia dum offertorium cantatur, sacerdos accipit oblationes a populis, vel hostias a ministris. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. I). Ordo conveniens, ut post praedicationem sequatur fides in corde, laus in ore, fructus in opere. Fides in Symbolo, laus in offertorio, fructus in sacrificio. Quapropter offerenda cantatur, quia sacrificium laudis offertur; unde Psalmista: Circumibo et immolabo in tabernaculo ejus hostiam vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino (Psal. XXVI). Et in Paralipomenon: Cum offerrent holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et in diversis organis, quae David rex compererat, concrepare (Par. XXIX).

CAPUT LIV. De silentio post offertorium. Post haec sacerdos silentii solitudinem expetit, instante memoria Dominicae passionis, illud insinuans quod Jesus jam non palam ambulabat apud Judaeos, cum cogitarent eum interficere, sed abiit in regionem, juxta desertum in civitate quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid faciemus, quia hic homo multa signa facit? si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Unus autem ex illis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis, quia expedit vobis, ut unus homo pro populo moriatur, et non tota gens pereat. Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum (Joan. XI). Silentium ergo sacerdotis latibulum Christi signat.

CAPUT LV. De ablutione manuum antequam sacrificium offeratur. Notandum vero, quod cum sacerdos dixisset, Oremus, non statim orationem subjungit, sed antequam ad altare procedat, manus abluit, quatenus lotis manibus oblationem accipiat, incensum offerat et orationem effundat. Scriptum est enim in Exodo: Facies et labrum aeneum, ponesque illud in tabernaculum testimonii ad altare, et missa aqua lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas et pedes, quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare (Exod. XXX). Cum ergo jam manus suas lavisset episcopus ingressurus tabernaculum, tunc iterum manus abluit, cum accessurus est ad altare, ut magis magisque mundatus offerat hostiam immaculatam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). Unde Psalmista, cum esset mundatus, petebat amplius emundari. Amplius, inquit, lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L). Sacerdos igitur hostiam oblaturus, debet conscientiam lavare lacrymis poenitentiae, secundum illud: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Nam et Christus antequam verum et unicum sacrificium in ara crucis offerret, in resurrectione Lazari, lacrymas effudit miseratus, Evangelista testante: Jesus, inquit, infremuit spiritu, turbavit semetipsum, et lacrymatus est (Joan. XI).

CAPUT LVI. De corporalibus, et quare una pars extenditur et altera complicatur. Interim vero diaconus corporales pallas super altare disponit, quae significant linteamina, quibus involutum fuit corpus Jesu. Pars autem quae plicata ponitur super calicem signat sudarium, quod fuerat super caput ejus separatim involutum in unum locum. De his itaque tantum reperitur in canone: « Consulto omnium constituimus, ut sacrificium altaris non in serico panno, aut intincto quisquam celebrare praesumat, sed in puro lineo [ al. linteo], ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in sindone linea munda sepultum fuit. » Potest tamen in his et aliud figurari. Duplex est enim palla, quae dicitur corporale: una quam diaconus super altare totam extendit, altera quam super calicem plicatam imponit. Pars extensa, signat fidem, pars plicata signat intellectum. Hic enim mysterium credi debet, sed comprehendi non valet, ut fides habeat meritum, cui humana ratio non praebet experimentum. Credamus ergo de corde puro, conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I). Sed non praesumamus discutere, quia defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII). Scriptum est enim, quia perscrutator majestatis opprimetur a gloria (Prov. XXV). Nam qui dixerunt, durus est hic sermo, et quis potest illum audire? abierunt retro, et jam non ambulabant cum Christo (Joan. VI).

CAPUT LVII. De oblatione et incenso, et quare sacerdos tertio circumducit et reducit incensum, et quare totum undique incensatur altare. Tunc surgens sacerdos ad altare procedit, ut mysticam oblationem accipiat a ministris. Illud insinuans quod Joannes evangelista describit: Jesus, inquit, ante sex dies Paschae venit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat (Joan. XII). Oblatione suscepta, statim adoletur incensum, per quod illud innuitur, quod statim per evangelistam subjicitur: Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et domus impleta est ex odore unguenti (ibid.). Quod autem sacerdos tertio superducit et circumducit incensum, designat quod Maria ter exhibuit et adhibuit unguentum circa corpus Jesu. Primo, cum unxit pedes ipsius in domo Simonis pharisaei (Luc. VII). Secundo, cum in domo Simonis leprosi super caput ejus unguentum effudit (Matth. XVI); tertio, cum emit aromata ut veniens ungeret Jesum, jam positum in sepulcro. Voluntas enim pro facto reputatur, cum et per ipsam non steterit, quo minus expleverit quod incepit. Quod undique totum incensatur altare, designat quod factum illud totam undique respargit Ecclesiam. Sicut Dominus ipse testatur: Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur quod hoc fecit in memoriam ejus (ibid.). Moraliter autem incensum devotionis adolendum est in thuribulo cordis, igne charitatis, ut odorem suavitatis emittat; de quo dicit Scriptura: Fungi sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius, et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis (Eccles. XLV). Hoc enim incensum sacerdos accipit, id est Christus acceptat, et incensat ex eo sacrificium et altare.

CAPUT LVIII. De modo et ordine sacrificium offerendi, et de commistione aquae et vini. Verum libet adhuc oblationis mysterium explicare. Subdiaconus enim calicem praeparat, panem et vinum in illo disponens, quia nimirum lex quae per subdiaconum hic congrue designatur, hujus oblationis mysterium praesignavit, docens quod Melchisedech, rex Salem, protulit panem et vinum. Erat enim Dei sacerdos Altissimi (Gen. XIV). Quod exponens Propheta dicit ad Christum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Diaconus autem calicem praeparatum accipiens, in altari componit. Quoniam Evangelium, cujus est figura diaconus, hujus sacrificii ritum commendavit Ecclesiae, quam per altare supra diximus figurari. Prius tamen diaconus patenam cum hostia tradit episcopo, quam episcopus ipse super altare disponit, insinuans quod ipsemet Christus hoc sacramentum primum instituit, et Ecclesiae tradidit celebrandum, dicens: Hoc est enim corpus meum, quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem (I Cor. XI). Episcopus aquam vino commiscet in calice, quia Christus populum reconciliavit in morte. Scriptum est enim quia aquae multae sunt populi multi (Apoc. XI). Christus autem sanguinem suum effudit pro populo, sicut ipse testatur: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI). Et de latere Christi simul exivit sanguis et aqua, quatenus nec Christus sit sine populo, nec populus sine Christo. Quia cum aqua vino miscetur, Christus et populus adunantur. Verum hoc quoque mysterium lex Mosaica figurat, sicut exponit Apostolus dicens: Bibebant autem de spirituali consequente eos petra. Petra autem erat Christus (I Cor. X). Quapropter ampullam cum aqua subdiaconus tradit episcopo, quem episcopus fundit in calicem, ut sicut aqua non separatur a vino, sic nunquam populus separetur a Christo. Calix ponitur ad dextrum latus oblatae, quasi sanguinem suscepturus, qui de latere Christi dextro creditur vel cernitur profluxisse. Nam sicut panis in corpus, ita profecto vinum transsubstantiatur in sanguinem. Porro cum sacerdos accipit patenam et urceolum, calicem et thuribulum: patenam cum hostia, urceolum cum aqua, calicem cum vino, thuribulum cum incenso: efficit super ea crucis signaculum, ut per crucis virtutem omnis comitatus [ al. conatus] diabolicae malignitatis effugiat, ne contra sacerdotem vel sacrificium aliquo modo praevaleat. Ob hoc etiam in modum crucis superducit et circumducit incensum et sacrificium ad altare, quatenus et crucis signaculo et thuris incenso diabolicae fraudis malignitas extricetur, sicut praediximus et ostendimus ad id utrumque valere.

CAPUT LIX. De patena, super quam sacrificium panis offertur. Patena, quae dicitur a patendo, cor latum et amplum signat; super hanc patenam, id est super latitudinem charitatis, sacrificium justitiae debet offerri, ut holocaustum animae pingue fiat. Hanc latitudinem cordis apostoli habebant, cum Petrus aiebat: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli Christo dixerunt. Propter quod Dominus intulit, dicens: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI). Sed latitudo cordis ab eis aufugit et latuit, cum omnes discipuli relicto magistro fugerunt et latuerunt. Et ideo post susceptam oblatam sacerdos abscondit sub corporali patenam, vel ab altari remotam subdiaconus retro continet involutam, per quod discipulorum fuga vel latibulum designatur, qui dum verum sacrificium offerretur, fugerunt relicto Christo, et latuerunt sicut eis ipse praedixerat: Omnes vos scandalum patiemini in me in hac nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis, postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam (ibid.). Et ideo sacerdos Dominicae resurrectionis annuntiaturus eulogium, resumit patenam, quia cum esset sero die illo una Sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stans in medio dixit eis: Pax vobis (Joan. XX), resumens oves quae trepidantes aufugerunt.

CAPUT LX. De sacerdotis inclinatione. Tunc sacerdos inclinans, orat primum pro se, deinde pro populo, monens ut populus oret pro ipso. Orate, inquit, pro me, fratres. Debemus enim pro invicem orare, secundum apostolum, ut salvemur (Jac, V). Nam et Dominus inquit in Evangelio: Amen dico vobis, quia si duo vel tres consenserint de omni re super terram quamcunque petierint, fiet eis a Patre meo qui est in coelis (Matth. XVIII). Oravit autem et Christus primum pro se, deinde pro populo, dicens: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te. Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos (Joan. XVII). Per hoc autem quod sacerdos inclinat se, humiliationem Christi signat, qui exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). Nunc tandem sacerdos dicit orationem quam intermisit, quia tunc demum Christus rediit Hierosolymam ad domum orationis quam ad tempus deseruerat, cum secesserat in Ephrem. Sic enim habetur in Evangelio: Cum venisset Jesus Hierosolymam, intravit in templum Dei, et ejecit vendentes et ementes de templo, dicens: Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI).

CAPUT LXI. De praefatione. Quia vero iterum jam palam ambulabat Jesus, ita quod in crastinum turba multa quae convenerat ad diem festum, cum audissent quia Jesus venit Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et obviam processerunt, clamantes: Hosanna! Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel (Joan. XII). Levat ergo sacerdos manus et vocem, dicendo palam: Per omnia saecula saeculorum. Finis orationis est principium praefationis, per quod sacerdos insinuat, quod Christus est lapis angularis (I Petr. II), qui fecit utraque unum (Ephes. II) Judaeos continens et gentiles, ut sit unum ovile et unus pastor (Joan. X). Unde post laudem Judaeorum evangelista describit fidem gentilium. Erant, inquit, gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo, hi rogaverunt Philippum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre (Joan. XII). Dicturus autem sacerdos orationem dignissimam, praemittit salutationem, optans nos tales existere, cum quibus Dominus manere dignetur, et illud nobiscum celebrare convivium, ad quod mulier attulit alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi, et illud effudit super caput Domini recumbentis (ibid.). Unde statim sacerdos subjungit: Sursum corda. Chorusque subjungit: Habemus ad Dominum, ut Ecclesia sicut vere mulier unguentaria, sursum ad ipsam Verbi divinitatem cor elevet, et illud caput aequale Deo Patri fide contingens, unguento catholicae confessionis perungat. Cujus sane praeconium sacerdos prosequitur dicens: Gratias agamus Domino Deo nostro. Chorusque respondet: Dignum et justum est. Gratias enim debemus referre omnipotenti Deo per Christum Dominum nostrum. Credentes et confitentes quod per ipsum majestatem ejus laudaut angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Nimirum hoc Divinitatis arcanum ejus unguentum effundere, quod ex evangelici pigmenti medulla Joannes evangelista confecit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Hoc sacrae confessionis praeconium, ita recte concludit Ecclesia, ut cum angelis et hominibus decantet hunc devoti pectoris hymnum: Sanctus, sanctus, sanctus; oratio ista, vel hymnus partim angelorum, partim hominum verba complectitur. Legitur enim in Isaia, quod seraphim clamabant, alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum: plena est omnis terra gloria ejus (Isa. VI). Legitur quoque in Evangelio, quod qui praeibant et sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna Filio David! Benedictus qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! (Matth. XXI.) Vox angelorum Trinitatis et unitatis in Deo commendat arcanum; vox hominum divinitatis et humanitatis in Christo personat sacramentum. Potest tamen praefationis officium ad illud referri, quod Jesus ascendit in coenaculum magnum stratum. In quo multa locutus est cum discipulis suis, et gratias agens, hymnum retulit Deo Patri (Luc. XXII), quem Joannes evangelista describit, usque dum egressus esset trans torrentem Cedron, de quo dicit Matthaeus: Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti (Matth. XXVI). Gelasius papa tractus et hymnos composuit, et sacramentorum praefationes cauto et elimato sermone dictavit. Sixtus autem hymnum Sanctus, sanctus, sanctus, cantari constituit.

CAPUT LXII. De expositione praefationis ejusdem. Monet ergo sacerdos, ut corda sursum habeamus ad Dominum, secundum exhortationem Apostoli dicentis: Quae sursum sunt quaerite (Colos. III), et non quae super terram (al. sapite ). Nam ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum (Matth. VI). Multi quidem dum ore loquuntur coelestia, corde meditantur terrena; quibus Dominus improperat per prophetam: Populus hic me labiis honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). In qualibet ergo oratione peccatum est, sed in ista periculum, cor habere divisum ab ore, vel os habere divisum a corde; nam qui semetipsum non audit, nec Deus illum exaudit. Chorus ergo respondens profitetur se sacerdotis monita suscepisse cum ait: Habemus ad Dominum. Diligenter ergo provideat ne or habens deorsum ad saeculum Spiritui sancto damnabiliter mentiatur. Sacerdos postquam attentos reddidit et devotos, hortatur ut gratias agamus Domino Deo nostro. Quoniam ipse est Deus, id est Creator, ipse est Dominus, id est Redemptor, ipse enim est noster Jesus, id est Salvator. Tunc erit verissime noster, cum erit omnia in omnibus, id est, sufficientia singulorum, quoniam ipse est Deus qui de nihilo nos creavit, ipse est Dominus, qui sanguine suo nos redemit, ipse est noster, qui sui munere nos salvavit. Qui creando nobis dedit naturam, qui redimendo dedit gratiam, et salvando conferet gloriam. Chorus namque respondens sacerdotis verbum approbat et affirmat. Dignum, inquit, et justum est. Dignum est, quantum ad Dominum, quia ipse est Dominus Deus noster, justum est, quantum ad nos, quia nos sumus populus ejus, et oves pascuae ejus (Psal. XCIX). Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique, etc. Dignum, quia nos mera voluntate fecisti; justum, quia nos pura misericordia redemisti; aequum, quia gratuito nos justificas; salutare, quia nos perpetuo glorificas; agere gratias tibi, Domine sancte, ubique, Pater omnipotens, semper, aeterne Deus. Unde psalmista: In omni loco dominationis ejus benedic anima mea Domino (Psal. CII); et iterum: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Per Christum Dominum nostrum. Advocatum enim habemus apud Patrem Jesum Christum Dominum justum, qui interpellat pro nobis, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II), qui exauditur in omnibus pro sua reverentia (Heb. V). Per eum quasi per mediatorem laudes efferimus, per eum, quasi per per advocatum gratias exhibemus; per quem majestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Per illum itaque laudant, adorant et tremunt, per quem omnia facta sunt, per quem omnes spirituum ordines sunt creati; nam dixit Deus, fiat lux, et facta est lux (Gen. I). Verbo dixit, et verbo fecit, quia verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII). Et in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Laudant, unde Psalmista: Laudate eum omnes angeli ejus (Psal. CXLVIII). Adorant, unde Esdras: Exercitus coeli te adorant (II Esdr. IX). Tremunt, unde Job: Columnae coeli contremiscunt et pavent adventum ejus (Job XX). Tremere vero dicuntur, non metu formidinis, cum sint perfecte beati, sed admirationis affectu, vel obedientiae famulatu, cum secundum Apostolum, omnes sint administratorii spiritus in ministerium destinati (Heb. I). Coeli dicuntur laudare Deum, quia laudis praestant materiam. Unde Propheta: Coeli coelorum et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII). Vel per coelos hic thronos accepit, quia Dominus ait: Coelum mihi sedes est (Isai LXVI). Seraphin, ardens. vel succendens interpretatur, eo quod prae caeteris ardent et succenduntur in charitate. Reperitur autem hoc nomen et neutrum et masculinum, sed neutraliter terminatur in n, ut in hoc loco beata Seraphin; masculine terminatur in m, ut in propheta: Seraphim clamabant, alter ad alterum (Isa. VI). Verum cum novem sint ordines angelorum, quare tribus exclusis, tantum sex in praefatione ponuntur? an non illi cum caeteris majestatem divinam glorificant et adorant? absit! Nam virtutes coelorum, omnes comprehendunt. Unde Psalmista: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXIII). Et iterum: Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII). Vel forte licet occulta, tamen certa provisum est ratione. Dionysius quippe tres esse tradit ordines angelorum: trinos in singulis ponens, ut similitudo Trinitatis eis insinuetur impressa. Sunt enim tres ordines superiores, tres inferiores, tres medii. Superiores, seraphin, cherubin, throni. Medii, dominationes, principatus, potestates. Inferiores, virtutes, archangeli, angeli. De singulis autem hic ordo medius subtrahitur, de superioribus cherubin, de mediis principatus, de inferioribus autem archangeli. Quia ad comparationem Trinitatis aeternae (cujus majestas hic praecipue commendatur) omnis alia trinitas diminuta reperitur et imperfecta. Nam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei? (Psal. LXXXVIII.) Quoddam enim increatae Trinitatis vestigium relucet in omnibus creaturis, tam in angelo quam in homine et in mundo. Nam ad angelum inquit propheta: Tu signaculum similitudinis plenus sapientiae, et perfectus decore (Ezech. XXVIII). De homine dicit Scriptura: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I). De mundo dicit Apostolus. Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi conspiciuntur intellecta (Rom. I). Quaelibet autem trinitas, sive spiritualis in angelo, sive corporalis in mundo, sive spiritualis et corporalis in homine similitudinem quamdam divinae Trinitatis ostendit, ipsius tamen similitudinis non perficit veritatem. Deus enim est spiritus increatus, immensus, incommutabilis, summe potens, summe sapiens, summe bonus. Increatus, quia non incoepit in tempore vel ex tempore. Immensus, quia non circumscribitur loco; incommutabilis, quia non variatur in facto [al. affectu ]; summe potens, cui nihil est impossibile; summe sapiens, cui nihil est ignorantiae; summe bonus, cui nihil est invidentiae. A quo omnia, in quo omnia, per quem omnia (Rom. II); a quo omnia sunt potenter creata, per quem omnia sunt sapienter formata, in quo omnia sunt diligenter conservata. Creata per potentiam, formata per sapientiam, conservata per diligentiam. Creata per potentiam Patrem, causam efficientem; per sapientiam Filium, causam afficientem; per diligentiam Spiritum sanctum, causam perficientem. Tres enim sunt qui dant testimonium in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (I Joan. III). Tres personaliter, sua quisque ratione distinctus, Pater generatione, Verbum filiatione, Spiritus sanctus processione. Unum efficialiter [ al. essentialiter]: totum omnes quod singuli natura, potentia, voluntate: et omnino quidquid secundum substantiam praedicatur. Hanc aeternam et individuam Trinitatem laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates; cum quibus et nostras voces. Duas enim omnipotens Deus rationabiles condidit creaturas, angelicam et humanam, quae laudibus divinis insisterent, et ei gratiarum actiones redderent, quas dum pari voto concelebrant, tanquam superiores et inferiores chordae in coelesti cithara sociantur. De qua dicit Joannes: Et audivi vocem citharaedorum citharizantium in citharis suis, et cantabant quasi canticum novum (Apoc. XIV). Supplici confessione, quasi non superba praesumptione, sed humili laude dicentes: Sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isa. VI). Ter dicitur Sanctus, et semel Deus dicitur, ut Trinitatis et unitatis mysterium comprobetur. Hoc non solum seraphin clamabant, sub excelso Dei solio secundum prophetam, sed et quatuor animalia, secundum Apocalypsim (cap. VI), in circuitu sedis, requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens. Sanctus dicitur, id est sanctificans, non autem sanctificatus; unde: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. X et XX). Sanctus Pater, dicente Filio: Pater sanctifica eos in veritate, quos dedisti mihi, quia tu sanctus es (Joan. XVII). Sanctus Filius, angelo protestante: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I; Joan. XX). Sanctus Spiritus, Christo dicente: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Dicitur autem Dominus Deus Sabaoth, id est Dominus exercituum, videlicet angelorum et hominum, quorum terribilis ut castrorum acies est ordinata (Cant. XI). Tot enim exercitus habet Deus in terra, quot sunt ordines in Ecclesia: tot habet in coelis, quot ordines sunt in angelis. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Nomine coelorum et terrae, angeli et homines divina pleni gratia perhibentur: vel ad litteram coelum et terra gloria divina replentur, quia deitas [ al. divinitas] est ubique. Unde Propheta: Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero ad infernum ades (Psal. CXXXVIII). Super omnia non elatus, subter omnia non prostratus, intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus; unde reperitur in Job (cap. XI): Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura ejus, et latior mari. Quia vero necessarium est ad aeternam salutem, incarnationis quoque mysterium confiteri, recte subjungitur: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ego, inquit, veni in nomine Patris mei (Joan. V). Nomen Patris est Filius, de quo dicit propheta: Ecce nomen Domini venit de longinquo (Isai XXX). Hosanna in excelsis. Hosanna verbum Hebraeum est, quod signat, Salva, obsecro, compositum ex OSI, quod est salva, et ANNA quod est interjectio obsecrantis; vel, osi et anna duae sunt dictiones per elipsim prolatae. Bis autem dicitur Hosanna, propter duas partes salutis, quae sunt stola mentis et stola carnis, quibus sancti beatificantur in gloria. Hic laudis versiculus in psalmo centesimo decimo septimo reperitur. Quod enim turbae dixerunt: Hosanna, hoc est quod ibi dicitur: O Domine, salvum me fac, et eisdem verbis subjungitur: Benedictus qui venit in nomine Domini (Joan. V).

LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De silentio post praefationem. Post acclamatum praeconium, sequitur secretum silentium. Nam ut Joannes Evangelista describit, ubi Jesus honorifice fuit receptus a turbis, cum psalmis et laudibus, abiit et abscondit se ab eis (Joan. XII), non utique trepidantis formidine, sed dispensantis officio, quia nondum venerat hora ejus, quae postquam advenit, spontaneus ad passionem accessit. Surgite, inquit, eamus, ecce appropinquat qui me tradet (Matth. XX), oblatus est enim quia ipse voluit (Isa. LIII); unde cum cohors et ministri venissent cum laternis et facibus et armis, ut comprehenderent illum, sciens Jesus omnia quae ventura erant super eum, processit et dixit eis: Quem quaeritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis: Ego sum (Joan. XVIII). Illud ergo latibulum Christi hoc secretum silentium repraesentat, in quo cessante verborum tumultu, sola dirigitur ad Deum intenta devotio.

Tunc enim sacerdos debet intrare in cubiculum cordis, et ostio sensuum intercluso, Deum Patrem orare, non multiloquio, sicut ethnici faciunt, qui putant multiloquio exaudiri (Matth. VI), sed in corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (I Cor. I). Deus enim non est exauditor vocis sed cordis, nec est admonendus clamoribus, quia renum est scrutator et cordium (Jerem. XVII). Quod Anna typum gerens Ecclesiae, legitur observasse, quae non petitione clamosa, sed tacita devotione impetravit quae petiit. Scriptum est enim in libro Regum, quod Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius commovebantur, et vox penitus non audiebatur (I Reg. I). Item in Psalmis: Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV). Spiritus est Deus, et eos qui adorant in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV). Ne vero muscae morientes perdant suavitatem unguenti (Eccle. IV), flabello spiritus abigantur. Quatenus auster adveniens perflet hortum, ut aromata fluant (Cant. IV), hoc est, ne importune cogitationes tollant devotionem orationis, inspiratione gratiae repellantur. Quatenus Spiritus sanctus accedens mentem fecundet, ut virtutes abundent. Caeterum ne sacrosancta verba vilescerent, dum omnes pene per usum ipsa scientes, in plateis et vicis, aliisque locis incongruis decantarent, decrevit Ecclesia, ut haec obsecratio quae secreta censetur, a sacerdote secrete dicatur, unde fertur, quod cum ante consuetudinem quae postmodum inolevit, quidam pastores ea decantarent in agro, divinitus sunt percussi.

CAPUT II. De his quorum memoria colitur in Secreta. In Secreta recolitur memoria passionis. videlicet eorum quae gesta sunt per hebdomadam ante Paschalem, a decima luna primi mensis, quando Jesus adiit Hierosolymam, usque ad septimam decimam quando resurrexit a mortuis. Propter quod inter praefationem et canonem in plerisque sacramentariis imago Christi depingitur, ut non solum intellectus litterae, verum etiam aspectus picturae memoriam Dominicae passionis inspiret. Et forte divina factum est providentia, licet humana non sit industria procuratum, ut ab ea littera T canon inciperet, quae sui forma signum crucis ostendit et exprimit in figura. T namque mysterium crucis insinuat, dicente Domino per prophetam: Signa Thau in frontibus virorum dolentium et gementium (Ezech. IX).

CAPUT III. De tribus signis quae fiunt super oblatam et calicem. Te igitur clementissime Pater. Eadem die qua laudes a turbis Christo sunt acclamatae, videlicet decima luna primi mensis, quando secundum legem typicus agnus in domos Hebraeorum inferebatur (Exod. XII), verus Agnus ingressus est Hierosolymam, et a nequissimis lanistis obsessus, multis insidiis quaerebatur ad mortem. Traditus est autem a tribus, a Deo, a Juda, a Judaeo. De prima traditione dicit Apostolus: Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). De secunda scribitur in Matthaeo (cap. XXVI): Quaerebat Judas opportunitatem, ut eum traderet. De tertia legitur in Joanne (cap. XXVIII): Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Prima fuit ex gratia. quia dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V). Secunda ex avaritia, quia constituerunt ei triginta argenteos, et exinde quaerebat opportunitatem ut traderet eum sine turbis (Luc. XXII). Tertia ex invidia, sciebat enim Pilatus quod ex invidia tradidissent eum (Matth. XXVII). Deus ergo tradidit illum ex dono, Judas pro munere, Judaeus in sacrificium illibatum, quod utique, non Judaei libavere, sed gentes. Quoniam ablatum est regnum a Judaeis, et datum est genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). Ad hoc igitur designandum, sacerdos facit tres cruces super oblatam et calicem, dum dicit: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. Commemorans illam traditionem, quam Deus fecit ex dono, Judas pro munere, Judaeus in sacrificium illibatum. Singuli tamen ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II); nam licet diversa fuerunt operantia, tamen unum et idem exstitit operatum. Haec trina traditio tunc incoepit, cum Filius ex Dei Patris decreto, et ex consilio Spiritus sancti, necnon ex proprio beneplacito veniens Hierosolymam, semetipsum exposuit passioni; qui cum venisset, ibidem exposuit ad quid venisset. Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Et ego si exaltatus fuero de terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. Vel potius quia indivisa sunt opera Trinitatis, potest referri totum ad individuam Trinitatem, quae tota tradidit Christum in mortem, ut tota per Christum redimeret nos a morte. Donum enim est dantis, munus accipientis, sacrificium offerentis; et Pater dedit, Filius obtulit, Spiritus sanctus accepit. Hinc ergo dicit Apostolus: Christus per sanctum Spiritum semetipsum obtulit Deo immaculatum (Hebr. IX). Singuli tamen obtulerunt, et dederunt et acceperunt. Sed ad distinctionem dicitur Pater dedisse propter auctoritatem, Filius obtulisse propter humanitatem, Spiritus sanctus accepisse propter benignitatem. O liberalis gratia, liberalitas gratiosa, quod Deus dedit in donum hoc accepit a nobis in munus, eodem enim sacrificia dona sunt simul et munera. Dona sunt nobis collata, munera sunt a nobis oblata; nam quae sacris offeruntur altaribus, et munera nuncupantur et dona; unde Dominus inquit in Evangelio: Si offers munus tuum ad altare, vade prius reconciliari fratri tuo (Matth. V). Et Apostolus de pontifice, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Hebr. V). Daniel quoque dixit ad Balthasar: Munera tua tibi sint, et dona tua alteri da. (Dan. V). Sermonum igitur inculcatio, piae devotionis est excitatio vel ineffabilis commendatio sacramenti. Non enim unum aliquod invenitur vocabulum, quod tantum sacramentum digne valeat appellare, nisi quod Graece dicitur eucharistia, quod exponitur bona gratia. Dicuntur autem pluraliter dona, munera, sacrificia, quia panis et vinum antequam consecrentur, et diversae sunt species substantiarum, et diversae specierum substantiae. Sed ubi consecratio coelestis accesserit, species quidem remanent, sed substantiae convertuntur, ita quo diversa sunt continentia, sed unicum est contentum. Nam idem sub utraque specie continetur, licet non in idem utraque substantia convertatur, sicut infra planius et plenius ostendetur. Dicuntur et sancta et illibata, quia panis et vinum significant sacrosanctum corpus et immaculatum sanguinem Jesu Christi. Non enim dicuntur illibata, quasi nondum gustata; sed potius illibata dicuntur, id est immaculata, quae sine macula cordis et corporis oportet offerri, quatenus cor ab iniquitate purgetur, et corpus ab immunditia. Quoniam, ut inquit Apostolus, quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui autem manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo multi sunt infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (I Cor. XI).

CAPUT IV. De tribus sacrificiis Ecclesiae. Porro tria sunt Ecclesiae sacrificia, quae significata sunt in Veteri Testamento per propitiatorium, thuribulum et altare, videlicet sacrificium poenitentiae, sacrificium justitiae, et sacrificium eucharistiae. De primo ait Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L); de secundo: Tunc acceptabis sacrificium justitiae (ibid.); de tertio: Tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV). Super altare caro mactatur, infra thuribulum thus adoletur, ad propitiatorium sanguis infertur. Caro mactatur in contritione, thus adoletur in devotione, sanguis infertur pro redemptione super altare corporis, infra thuribulum cordis, ad propitiatorium Dei Patris. In sacrificiis illis panis et vinum et aqua spiritualiter offeruntur. In sacrificio poenitentiae vinum doloris et compunctionis, aqua moeroris et plorationis, panis laboris et afflictionis: doloris in corde, moeroris in ore, laboris in opere. In sacrificio justitiae panis fortitudinis et constantiae, vinum rectitudinis et prudentiae, aqua mansuetudinis et temperantiae: fortitudinis inter adversa, rectitudinis inter iniqua, mansuetudinis inter probra. In sacrificio eucharistiae panis unitatis, vinum charitatis, aqua fidelitatis: panis pro corpore, vinum pro anima, et aqua pro populo, sicut infra planius et plenius ostenditur. Inter haec sacrificia, primum educit, secundum deducit, tertium autem inducit. Educit incipientes, deducit proficientes, inducit perficientes ex Aegypto per desertum in patriam: ex Aegypto confusionis, per desertum peregrinationis, in patriam glorificationis. Haec tria sacrificia sacerdos offert in missa. Primum in confessione, secundum in praefatione, tertium in actione. Nam et tria sunt quae, secundum prophetam, Deus requirit ab homine: Diligere misericordiam, facere judicium, et sollicitum ambulare cum Deo (Mich. VI). Diligat ergo misericordiam qui vult offerre sacrificium poenitentiae, faciat judicium qui vult offerre sacrificium justitiae, cum Deo ambulet sollicitus qui vult offerre sacrificium eucharistiae.

CAPUT V. Pro quibus sacrificium offeratur. In primis igitur . . . Hic primo investigandum occurrit, quibus videlicet et pro quibus, qualiter et quare sacrificium laudis debeamus offerre. Quae quatuor ex ipso canone possumus evidenter advertere. Quibus, soli Deo scilicet et individuae Trinitati; pro quibus, pro Ecclesia sancta catholica, videlicet pro omnibus orthodoxis; qualiter, in unitate fidei, videlicet in communione sanctorum; quare, pro beneficiis temporalibus et spiritualibus et aeternis, sed omnibus propter Deum. Primum notatur cum dicitur: Tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero; secundum: Pro Ecclesia tua sancta catholica; tertium: Communicantes et memoriam agentes [al. venerantes ]; quartum: Pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae. Sacrificium ergo laudis offertur et generaliter pro cunctis, et specialiter pro quibusdam praelatis et subditis, ibi: Una cum famulo tuo papa nostro, et omnibus orthodoxis; pro viris et mulieribus ibi astantibus: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum; pro sacerdotibus et astantibus ibi: Et omnium circumstantium. Et qui tibi offerunt hoc sacrificium: pro nobis et nostris, ibi, pro se suisque omnibus. In primis, id est principaliter, offerimus tibi pro Ecclesia sancta tua catholica, id est universali toto orbe terrarum diffusa, sed fidei sacramentis unita, quam pacificare digneris, ut pacem habeat ab haereticis et schismaticis; et adunare quae dispersa est inter paganos et perfidos, quam etiam custodire digneris a vitiis et daemoniis, et regere in prosperis et adversis. Idipsum tamen videtur esse pacificare, oadunare, custodire et regere. Tunc enim pacificat, cum fidelium mentes adunat, ut per Spiritum sanctum charitate diffusa, multitudinis credentium sit cor unum et anima una (Act. IV). Tunc custodit, cum inter mundi pericula regit, ut de sancto mittens auxilium, eam de Sion tueatur (Psal. XIX). Licet enim septem in Apocalypsi scribantur Ecclesiae (Apoc. I), una tamen in Canticis est columba (Cant. VI), nam sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX), una ergo est Ecclesia, septem ordinibus distributa, vel septem charismatibus insignita, quam ille pacificat et adunat. Ille custodit et regit, qui propter ipsius regimen et munimen unum praeposuit universis, ut omnes ab uno, sicut corpus a capite gubernetur. Pro quo statim oratur, una cum famulo tuo papa nostro. Unde constat, ut inquit Pelagius, ab universo orbe separatos esse, qui qualibet dissensione inter sacra mysteria apostolici pontificis memoriam secundum consuetudinem non frequentant. Qui vero non sunt de Romana dioecesi, pro suo quoque dicuntur orare pontifice. Quatenus unitatem spiritus in vinculo pacis observent (Ephes. IV). Orandum etiam esse pro principe Apostolus docet ad Timotheum: Obsecro, inquit, primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus qui in sublimitate sunt constituti ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (I Tim. II). Sicut enim sunt duae vitae, coelestis videlicet et terrena, una qua spiritus vivit ex Deo, altera qua caro vivit ex spiritu; sed utraque vita nutritur ut possit subsistere, coelestis spiritualibus, et terrena carnalibus: ita sunt duae potestates, ecclesiastica et mundana; una quae moderatur spiritualia, et alia moderatur carnalia. Ista per clericos, illa per laicos, ut ista vacet coelestibus quantum ad animam, et illa terrenis quantum ad corpus. Post utramque potestatem orandum est pro omnibus orthodoxis, quae sub utraque fidem catholicam et apostolicam venerantur et colunt. Orthodoxi quasi recte gloriosi dicuntur, qui Deum rectae fidei confessione glorificant. Licet autem unus tantum offerat sacrificium pluraliter tamen dicit offerimus, quia sacerdos non tantum in sua, sed in totius Ecclesiae persona sacrificat. Quapropter in sacramento corporis Christi nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote, dummodo sacerdos cum caeteris in arca consistat, et formam observet traditam a columba. Quia non in merito sacerdotis, sed in verbo conficitur Creatoris. Non ergo sacerdotis iniquitas effectum impedit sacramenti, sicut nec infirmitas medici virtutem medicinae corrumpit. Quamvis igitur opus operans aliquando sit immundum, semper tamen opus operatum est mundum. Sed sicut omnia sunt munda mundis (Tit. I), sic omnia sunt immunda immundis. Malus ergo cum vitam accipit, mortem incurrit: sic econtra, bonus cum mortem sustinet, vitam acquirit: nam qui manducat indigne, judicium sibi manducat. (I Cor. XI).

CAPUT VI. In quo loco debeant, vivorum nomina recitari. Memento famulorum famularumque tuarum et omnium circumstantium. Ex hac junctura verborum manifeste conjicitur quod hic quasi quidam sit locus ubi sacerdos specialiter quos voluerit, debeat nominare. Vivorum tamen nomina hic debet recensere, quoniam in sequentibus locus occurret, ubi defunctorem poterit agere memoriam specialem. Hinc evidenter apparet, quam sanctum sit ac salubre missarum interesse mysteriis, cum sacrificium eucharistiae pro circumstantibus offeratur specialius. Unde cautum est in canonibus quod omnes fideles qui conveniunt in sacris solemnitatibus ad ecclesiam, et Scripturas apostolorum et Evangelium audiant. Qui vero non perseveraverint usque dum missa peragatur, velut inquietudines ecclesiae commoventes, convenit communione privari. Verum cum Dominus nihil ignoret, nec alicujus valeat oblivisci, quid est quod petimus ut Deus nostri meminerit. Porro Deus dicitur scire quos approbat, unde: Novit Dominus qui sunt ejus; et dicitur nescire quos reprobat, unde: Non novi vos (Matth. I). Rursus dicitur oblivisci malorum, cum malus ad bonum convertitur; unde: Si impius egerit poenitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII). Et dicitur oblivisci bonorum, cum bonus ad malum pervertitur, unde: Si justus a justitia se averterit, omnes justitias ejus non recordabor (ibid.), Deus quandoque ergo recordatur ad misericordiam, unde: Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea (Job VII). Quandoque recordatur ad puniendum, unde: Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem (Psal. CXXXVI). Ergo petimus, ut non tantum meminerit, sed hic petimus ut nostri misereatur. Secundum illud: Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt (Psal. XXIV). Quorum tibi fides cognita est, et nota devotio. Quasi qui propitiaris fidelibus et devotis, qui solus vides in conscientiis, qui recte credant et devote te diligant, utpote renum scrutator et cordium, Deus scientiarum Dominus, occultus omnium occultorum perscrutator (Psal. VII). In cujus conspectu nulla creatura est invisibilis (Hebr. IV). Pro quibus offerimus, vel qui tibi offerunt. Quasi: Memento, Domine, eorum pro quibus offerimus, sed et sacerdotum qui offerunt. Cum enim sacerdos offert pro populo nihilominus et pro se. Vel ideo dicit pro quibus offerimus, vel qui tibi offerunt, quia non solum offerunt sacerdotes, sed et universi fideles. Nam quod specialiter adimpletur ministerio sacerdotum, hoc universaliter agitur voto fidelium. Dicitur autem sacrificium laudis, secundum illud Apostoli: Quidquid facitis, omnia in laudem Dei agite ut Deus laudetur in vobis (Coloss. III). Vel sacrificium laudis dicitur, quia cum Deo quidquam offerimus, sua sibi reddimus, non nostra largimur; unde: Si esuriero non dicam tibi, meus est orbis terrae, et plenitudo ejus. Ergo immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. (Psal. XLIX). Vel potius sacrificium laudis dicitur, quia propter hoc maxime Deum laudare debemus, quia non solum se dedit pro nobis in pretium, sed etiam se dedit nobis in cibum, ut per pretium redimeret nos a morte, per cibum ut aleret nos ad vitam. Unde: Qui manducat vivet propter me (Joan. VI). Pro se suisque omnibus. Videlicet consanguineis vel affinibus familiaribus, vel amicis. Licet enim diligere teneamur etiam inimicos, secundum illud: Diligite inimicos vestros (Matth. V); servare tamen debemus ordinem charitatis, secundum illud: Introduxit me rex in cellam vinariam et ordinavit in me charitatem (Cant. II). Nam et Apostolus ait: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal. VI).

CAPUT VII. De tribus bonis pro quibus sacrificium laudis offertur temporalibus, spiritualibus et aeternis. Pro redemptione animarum suarum. Quasi: Non pro temporali lucro et appetitu terreno, sed pro spe salutis et incolumitatis, id est pro salute vel incolumitate sperata, spe namque salvi facti sumus, pro salute mentis et incolumitate corporis. Namque utraque sanitas est ab illo. Qui dicit: Salus populi ego sum (Isa. LI). Verum utraque sanitas provenit ex redemptione animae, id est remissione peccati, sicut econtra, de reatu peccati procedit infirmitas utriusque. Juxta sententiam Veritatis: Ecce sanus, inquit, factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V). Porro tria sunt hominis bona, corporalia, spiritualia et aeterna, videlicet infima, media et suprema, pro quibus sacerdos dicit se offerre. Pro corporalibus, id est pro incolumitate; pro spiritualibus, id est pro redemptione; pro aeternis, id est pro salute. Nam et Dominus docet nos pro his tribus orare. Pro aeternis, unde: Adveniat regnum tuum. Pro spiritualibus, unde: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Pro corporalibus, unde: Panem nostrum da nobis quotidianum (Matth. VI). Offerimus ergo sacrificium pro aeternis, ut dentur nobis in praemium; pro spiritualibus, ut dentur nobis ad meritum; pro corporalibus, ut dentur nobis ad adminiculum, ut per haec et ista perveniamus ad illa. Aliquando non offerimus Deo sacrificium nisi propter seipsum, quia ipse est Dominus Deus noster; unde Propheta: Confitemini Domino quoniam bonus (Psal. CXVII). Verum cum dicat Apostolus: Quod virtus in infirmitate perficitur; et iterum: Cum infirmor tunc potens sum (II Cor. XII). Quid est quod pro corporis incolumitate sacrificium laudis offerimus? ut conservata nobis sanitate vel reddita, gratiarum actiones in ecclesia referamus.

CAPUT VIII. Quod sacrificium altaris aequaliter offertur toti Trinitati. Tibi reddunt vota sua, cum nostra donemus et aliena reddamus. Quomodo vota si sua sunt reddunt et non potius donant? Vel si reddunt, quomodo sua sunt et non potius aliena? Sane votum bonum et hominis est et Dei, sed Dei propter auctoritatem gratiae, hominis propter libertatem arbitrii. Propter quod dicit Apostolus: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Et iterum: Coadjutores Dei sumus (ibid.).-- Aeterno Deo vivo et vero. Dii namque dicuntur homines et daemones et imagines, sed homines adoptive, daemones usurpative, imagines nuncupative. Per adoptionem, ut tibi: Ego dixi: dii estis et filii Excelsi omnes (Psal. LXXI). Per usurpationem, ut ibi: Omnes dii gentium daemonia (Psal. XCXV). Per nuncupationem, ut ibi: Appellaverunt deos opera manuum hominum (Sap. XIII). Primi sunt veri et vivi nec aeterni; secundi sunt vivi, sed nec aeterni, nec veri; tertii nec sunt veri, nec aeterni nec vivi. Sed ille solus est aeternus, vivus et verus, imo veritas et vita et aeternitas, qui est Deus per essentiam, qui de se dicit: Ego sum Deus, et non est alius, praeter me (Isa. XLV). Licet autem haec obsecratio specialiter dirigatur ad Patrem, propter auctoritatem principii. Nam et Filius ita docet nos orare: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI). Propter hoc in principio Canonis dicitur: Te igitur clementissime Pater per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus. Aequaliter tamen individuae Trinitati, sacrificium laudis offertur tam Patri quam Filio quam utriusque Spiritui. Quorum sicut indivisibilis est majestas, sic indivisibilis adoratio. Juxta quod Veritas docet: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV). Nam qui Deum satagit veraciter adorare, Patrem adoret in Spiritu sancto et veritate, id est Filio, quia Pater essentialiter est in Filio, et Filius naturaliter in Patre, Spiritus sanctus substantialiter in utroque, secundum illud: Ego in Patre et Pater in me est (Joan. XIV et XVII). Quapropter illa possunt non indiscrete distingui, cum dicitur: Aeterno Deo, vivo et vero, ut quod est commune secundum essentiam approprietur propter notitiam. Aeternitas Patri, ratione principii, quia Pater a nullo est, et omnia sunt ab eo, Filius per generationem, Spiritus sanctus per processionem, caetera per creationem. Veritas Filio, qui de se dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV). Et de quo Psalmus dicit: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV). Vita Spiritui sancto, sicut habetur in Symbolo: Credo in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Totius igitur individuae Trinitatis indivisa est adoratio, quae principaliter exhibetur in sacrificio.

CAPUT IX. De trina commemoratione sanctorum, quae fit in Canone. Communicantes . . . . . Secreta quae secundum diversos et canon et actio nuncupatur, non tota simul ab uno, sed paulatim a pluribus, ex eo quoque perpenditur fuisse composita, quod ter in ea sanctorum commemoratio repetitur. Licet hoc ipsum pervenerit ad laudem et gloriam Trinitatis. In secunda quippe commemoratione supplentur qui de primitivis sanctis deesse videbantur in prima. Verum in ea commemoratione quae fit ante consecrationem corporis Christi postulatur sanctorum suffragium. In ea vero quae post consecrationem corporis Christi sanctorum consortium imploratur, quia nimirum antequam corpus Christi quod est universalis Ecclesia consecretur, id est antequam regnum adveniat, necessarium est nobis in via sanctorum suffragium, ut meritis eorum et precibus divinae protectionis muniamur auxilio. Sed ubi corpus Christi fuerit consecratum, id est ubi regnum advenerit, assequemur in patria sanctorum consortium, ut societatem et partem cum sanctis apostolis et martyribus habeamus. In via quippe communicamus sanctis per fidem, quam ipsi habuerunt et nos habemus. Nos enim fidem habemus et spem, illi speciem habent et rem. Nos percurrimus stadium, illi possident bravium. Nos pugnamus in via, illi triumphant in patria. Communicamus igitur et memoriam veneramur apostolorum et martyrum et praecipue gloriosae Dei genitricis virginis Mariae, ut eorum suffragio de fide perducamur ad speciem, de stadio veniamus ad bravium, de via transeamus ad patriam. In hac quidem commemoratione sanctorum illud observat Ecclesia, quod antiquitas consuevit agere, ut in orationibus suis recolat patrum memoriam, quatenus eorum meritis suffragantibus facilius obtineat quod implorat. Sic Moyses pro peccante populo intercedens patrum memoriam interposuit: Recordare Abraham, Isaac, Israel, servorum tuorum (Exod. XXXII). Sic Azarias orasse legitur in fornace: Ne, quaesumus, auferas misericordiam tuam a nobis, Domine Deus noster, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum (Dan. III). Multum enim merita patrum filiis suffragantur. Unde cum Ezechias divinum auxilium postularet, audivit: Protegam urbem hanc et servabo eam propter me et propter David servum meum (IV Reg. XIX). Et alibi: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, verumtamen una tribus remanebit ei propter servum meum David, ut remaneat lucerna David servi mei coram me in Jerusalem cunctis diebus (III Reg. XI). Unde: Propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui (Psal. CXXXI). Et quoniam extra unitatem Ecclesiae, non est locus offerendi sacrificium unitatis. Ideo sanctorum memoriae communicamus in sacrificio, quatenus in communione sanctorum sacrificium offeramus. Nam sicut unus panis ex multis granis, ita et unum corpus ex multis membris. Sic ex multis fidelibus una constat Ecclesia. Scriptum est enim: Alienigena non vescetur ex eis, quoniam sancta sunt (Exod. XXIX). Et ideo solum illum, ad esum hujus agni assumimus, qui nostrae conjunctus est domui, videlicet omnem domesticum fidei a principe usque ad plebem, a populo usque ad publicanum.

CAPUT X. Quare non fit commemoratio confessorum in canone. Illud autem oportet inquiri, cur in canone nulla sit commemoratio confessorum, cum inter sanctos eorum memoriam magnifice veneretur Ecclesia? Sed ad hoc potest probabiliter responderi. Quod canon prius fuit editus, quam memoriam sanctorum confessorum Ecclesia celebraret. Nam omnes fere sancti, qui commemorantur in canone, praecesserunt Silvestrum, praeter Joannem et Paulum, Marcellinum et Petrum, qui proximo successerunt. Ecclesia vero post tempus beati Silvestri coepit sanctorum confessorum memoriam venerari. Nam et sedes episcopales, quae juxta dispositionem beati Petri apostoli sunt in civitatibus singulis antiquitus constructae, non in memoria confessorum, sed ad honorem apostolorum et martyrum et praecipue beatae Virginis, veterum devotio dedicavit. Nam et in Ecclesiasticis reperitur historiis, quod sanctus Bonifacius, qui quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopatum tenebat, suis precibus a Phoca Caesare impetravit donari Ecclesiae Christi templum Romae, quod ab antiquis Pantheon antea vocabatur. In quo eliminata omni spurcitia fecit ecclesiam Dei Genitricis atque omnium martyrum Christi. Canon autem ex eo conjicitur praecessisse, quod apostolorum catalogus non ita reperitur, in eo dispositus, sicut in emendatioribus codicibus reperitur. In prioribus enim editionibus, ut inquit Hieronymus, non solum evangelistarum mutatus est ordo, sed etiam verborum ac sententiarum erat confusa commistio. Traditur autem quod Gelasius papa, quinquagesimus primus a beato Petro, qui fuit post Silvestrum per CLX annos, canonem principaliter ordinavit. Sed ut beatus Gregorius asserit in Registro, Scolasticus illam orationem composuit, quae super eucharistiam dicitur in Secreta.

CAPUT XI. Quod sacrificium soli Deo offerendum sit, unde distinguuntur duae species servitutis. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae . . . Duae sunt species servitutis, una quae debetur soli Deo creatori, et dicitur latria. Et altera quae creaturis impenditur, et dicitur dulia. Utramque speciem determinat Dominus, dicens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII). Ad latriam pertinent templa, altaria, sacerdotia, sacrificia, et hujusmodi quae sunt soli Deo exhibenda, qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt (Psal. LXXXVIII). Non enim sanctis, ad honorem Dei, sed Deo potius ad honorem sanctorum dedicantur templa, consecrantur altaria, sacerdotia statuuntur, sacrificia offeruntur, ne forte si secus agatur, non theosebia, sed idololatria committatur. Hinc ergo Deus in lege praecepit: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deut. VI), et soli Deo servitutem adorationis impendes.

Diesque nostros in tua pace disponas. Beatus Gregorius has tres orationes in canone dicitur addidisse, videlicet: Dies nostros in tua pace dispone, per eum qui pro nobis est traditus in manus eorum qui pacem oderunt. Ab aeterna damnatione nos eripi, per eum qui pro nobis morte temporali damnatus est, et in electorum grege numerari, per eum qui pro nobis deputatus est cum iniquis. Est autem pax peccatorum, et pax justorum, pax temporis et pax aeternitatis. Porro pax temporis interdum conceditur bonis et malis. Sed pax aeternitatis nunquam dabitur nisi bonis, quia non est pax impiis, dicit Dominus (Psal. XLVIII). De pace peccatorum dicit Psalmista: Zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns (Psal. LXXII). Adversus hanc pacem Dominus inquit in Evangelio: Non veni mittere pacem, sed gladium (Matth. X). De pace justorum dicit Apostolus: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia (Gal. V). Hanc pacem Dominus reliquit apostolis, dicens: Pacem relinquo vobis (Joan. XIV). De pace temporis inquit Propheta: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis (Psal. LXXI). Hanc pacem incessanter petit Ecclesia: Da pacem in diebus nostris, quia non est alius, qui pugnet pro nobis nisi tu Deus noster. De pace aeternitatis Dominus dixit apostolis: Pacem meam do vobis, non quomodo mundus dat ego do vobis (Joan. XIV). Haec secundum Prophetam, pax super pacem, de qua dicit Psalmista: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV). Propter hanc triplicem pacem ter oramus in missa: Dies nostros in tua pace disponas; da propitius pacem in diebus nostris; dona nobis pacem, ut de pace temporis, per pacem pectoris transeamus ad pacem aeternitatis. Ob hoc etiam sacerdos ter in missa osculatur altare, in principio, in medio, in fine.

CAPUT XII. De quinque signis quae fiunt secundo super oblatam et calicem, et de Christi venditione; de persona venditoris et venditi et ementis. Quam oblationem . . . Quarta feria Judas unus ex duodecim, a diabolo supplantatus, immane sacrilegium perpetravit, dum Filium Dei pro triginta siclis argenteis vendidit Pharisaeis, in recompensationem damni, quod incurrerat propter effusionem unguenti, quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis. Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et loculos habens, ea quae mittebantur portabat (Joan. XII). Quilibet autem argenteus valebat decem denarios usuales, et ita damnum unguenti, quod valuerat CCC denarios, triginta recompensavit argenteis. Si vero dicamus argenteos denarios fuisse usuales, dicemus quod Judas vendidit Christum quasi vile mancipium triginta denariis, qui sunt decima trecentorum denariorum quod valuerat unguentum, propter quod Dominus despective loquitur per prophetam: Appenderunt mercedem meam triginta argenteis, quo appreciatus sum ab eis (Zach. II). Ad designandum ergo pretii quantitatem, quo Christus est venditus, sacerdos hic facit tres cruces communiter super oblatam et calicem, cum dicit: Benedictam, ascriptam, ratam. Nam et trecenta pariter et triginta multiplicationem suscipiunt a ternario. Postmodum autem ad designandum venditionem et emptionem, duas cruces imprimit sigillatim, unam super oblatam, et aliam super calicem, cum dicit: Fiat corpus et sanguis; quasi diceret: Illa venditio fuit maledicta, proscripta, irrita, iniqua et detestabilis, sed tu Deus hanc oblationem digneris facere benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem et acceptabilem. Judas enim dilexit maledictionem, et venit ei, et noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo. Sed tu Deus digneris hanc oblationem facere ascriptam, per quam nos inter electos ascribas. Judas se laqueo suspendit, et episcopatum ejus accepit alter (Act. I). Sed tu, Deus, hanc oblationem digneris facere rationabilem, per quam rationabile fiat nostrae servitutis obsequium. Judas reddidit mala pro bonis, et odium pro dilectione retribuit. Sed tu Deus hanc oblationem digneris facere acceptabilem, per quam nos tibi reddas acceptos. Ideo sacerdos facit tres cruces communiter super oblatam et calicem, quia Christus communiter tria egit circa panem et vinum, accepit, benedixit, et dedit. Postmodum unam crucem facit specialiter super oblatam, quia dixit: Comedite, hoc est corpus meum; et alteram facit specialiter super calicem, quia dixit: Bibite, haec est sanguis meus. Et secundum hunc sensum recte subjungitur: Qui pridie quam pateretur vel potius, quia Judas vendidit Christum ad crucifigendum sacerdotibus, scribis et Pharisaeis. Idcirco sacerdos et notandum communiter tres emptores, facit tres cruces communiter super oblatam et calicem, cum dicit: Benedictam, ascriptam, et ratam. Ad notandum vero discrete venditorem et venditum, facit duas cruces discrete, super oblatam et calicem, cum dicit: Ut fiat corpus et sanguis. Petimus ergo hanc oblationem, ut Deus faciat benedictam, ascriptam et ratam, ut eam consecret, approbet et confirmet in rationabilem hostiam et acceptabile sacrificium, ut ita nobis, id est ad nostram salutem panis fiat corpus, et vinum sanguis, dilectissimi Filii Dei Domini nostri Jesu Christi. Vel oramus, ut Deus hanc oblationem facere dignetur ascriptam, id est talem quae de memoria sua nulla possit oblivione deleri, et ratam, id est talem quae de memoria sua nulla possit mutatione convelli. Rationabilem autem eam fieri deposcimus, id est talem quae divinae rationi conveniat. Refert enim inter rationabile et rationale, quia rationabile dicitur quod de ratione procedit; et rationale, quod utitur ratione. Vel oblationem ita, quam tu, Deus, digneris in omnibus facere benedictam, hoc est transferre in eam hostiam, quae est in omnibus benedicta, ascripta, rata, rationabilis et acceptabilis. Benedicta dicitur hostia salutaris, id est ab omni causa maledictionis immunis tam originali quam actuali, tam criminali quam veniali. Sicut Elisabeth inquit ad Virginem: Benedictus fructus ventris tui (Luc. I). Ascripta dicitur, id est figuris et scripturis veteribus designata, tam in agno Paschali (Exod. XII), quam in manna coelesti (Exod. XVI), tam in Isaac immolando, quam in Abel immolato (Gen. IV). Quoniam, ut inquit Joannes, hic est Agnus, qui occisus est ab origine mundi (Apoc. XIII). Rata dicitur quasi non transitoria, sicut vetus quae recessit et nova successit, sed quae permanet in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Gen. XIV; Psal. CIX; Hebr. IX). Rationabilis dicitur quasi non pecoralis, sicut erat legalis, quae sanguine taurorum et hircorum non poterat a peccato mundare, sed quae sanguine proprio conscientias emundat ab operibus mortuis. Acceptabilis dicitur, quasi non illa de qua dicit Propheta: Sacrificium et oblationem noluisti (Psal. XXXIX). Sed sicut Dominus ait: Sacrificium laudis, honorabit me (Psal. XLIX). Secundum hanc expositionem recte subjungitur: Ut fiat corpus et sanguis dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi

LIBER QUARTUS CAPUT PRIMUM. De sacramento Eucharistiae. Ecce nunc ad summum sacramenti verticem accedentes, cum ad ipsum cor divini sacrificii penetramus, quidquid conamur exprimere, vix ullius apparet esse momenti, deficit lingua, sermo disparet, superatur ingenium, opprimitur intellectus. Quis enim novit ordinem coeli et ponit rationes ejus in terra (Job XXXVIII)? Sed pulsemus ad ostium, si forte clavis David aperire dignetur (Apoc. III), ut commodet nobis tres panes amicus, qui maxime erunt huic convivio necessarii (Luc. XI). Fides enim petit et accipit vitam, spes quaerit et invenit viam, charitas pulsat et aperit veritatem. Is enim est via, veritas et vita (Joan. XIV).

CAPUT II. De diversis figuris eucharistiae, quae praecesserunt in Veteri Testamento. Qui pridie quam pateretur . . . Quintadecima die mensis primi, qui tunc exstitit sexta feria, passus Dominus est, et praecedente nocte, videlicet quartadecima luna primi mensis ad vesperam, ut legis figuras impleret, post typicum pascha corporis et sanguinis sui sacramentum instituit, et Ecclesiae tradidit frequentandum. Sic enim fuerat praefiguratum in Exodo (cap. XII): Decima die mensis primi tollat unusquisque agnum per familias et domos suas, et servabit eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus, immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam, et sument de sanguine agni, et ponent supra utrumque postem, et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum, et edent nocte illa carnes assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus. Et post pauca: Est enim phase, id est transitus Domini (ibid.). Transitum istum Joannes evangelista determinat, dicens: Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat de hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos, et facta coena complevit ea quae fuerant figurata (Joan. XIII). Aegyptus est mundus, exterminator diabolus, agnus Christus, sanguis agni passio Christi, domus animarum corpora, superliminare domus cogitationum corda, ista sanguine tingimus per passionis fidem, illa sanguine tingimus per passionis imitationem, signum crucis intus et foris opponentes contra adversarias aereas potestates, denique carnes Agni comedimus cum in sacramento verum corpus Christi suscipimus, et azymos panes, id est sincera opera, cum lactucis agrestibus, id est amaritudine poenitentiae. Sicut enim manna fuit datum Hebraeis post transitum maris Rubri jam submersis Aegyptiis (Exod. XVI), sic eucharistia datur Christianis post ablutionem baptismi jam deletis peccatis, ut per baptismum mundemur a malo, per eucharistiam servemur in bono. Nam sicut manna populum illum per vastitatem inviae solitudinis ad terram promissionis perduxit, sic Eucharistia populum istum per incolatum vitae praesentis ad patriam paradisi perducit. Unde recte viaticum appellatur, quia reficiens in via, ducit ad patriam. Sane quod in manna praecessit, in Eucharistia consummatur. Nam quantamlibet quisque partem accipit, totam percipit eucharistiam, sicut evenit de manna, quia nec qui plus collegerat habuit amplius, nec qui minus paraverat reperit minus. Hanc ergo praefigurabat panis ille coelestis, de quo sapiens protestatur: Panem de coelo praestitit sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Sap. XVI). Quod de se quasi Christus exponens: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI). Hinc ergo Apostolus ait: Nolo vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri eamdem escam spiritualem manducave runt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra. Petra autem erat Christus (I Cor. X).

CAPUT III. Quare sacramentum corporis et sanguinis constitutum est sub specie panis et vini. Accepit panem. Sacrificii ritum Melchisedech primus legitur celebrasse, offerens panem et vinum. Erat enim sacerdos Dei Altissimi (Gen. XIV). Unde David inquit ad Christum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Sacrificium ergo evangelicum praecessit legale, non solum dignitate, sed etiam tempore, sicut Apostolus plenius ostendit in Epistola ad Hebraeos (cap. VII). Ideo vero panem et vinum in sacrificium corporis et sanguinis sui Christus instituit; quia, sicut prae caeteris cibis et potibus corporalibus panis cor hominis confirmat, et vinum laetificat cor homini (Psal. CIII); ita corpus et sanguis Christi prae caeteris cibis et potibus spiritualibus interiorem hominem reficiunt et saginant. Unde: Poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII). In his enim duobus plena consistit et perfecta refectio, sicut ipse testatur: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. XII). Panis autem debet esse de frumento, et vinum de vite. Quia Christus semetipsum comparavit frumento, cum ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). Et viti, cum dixit: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Porro nec racemus uvae, nec granum frumenti debet offerri, nisi vel expressum in vinum, vel redactum in panem, quia Christus et panem se dedit, et frumento se comparat. Quia vero Christus accepit panem et calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, et sacerdos exemplo Christi panem et calicem in manus accipiens, utrumque per se crucis signaculo benedicit. Cum tamen sacerdos plures simul benedicit oblatas, unam pro omnibus in manibus accipit. Namque in unum Christi corpus omnes simul hostiae convertuntur.

CAPUT IV. De azymo et fermentato pane. Panis autem non fermentatus, sed azymus debet offerri in sacrificium, tum ratione facti, tum etiam ratione mysterii. Sic enim legitur praeceptum in Exodo: Primo mense, quarta decima die, ad vesperam comedetis azyma, septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae; omne fermentatum non comedetis, in cunctis habitaculis vestris edetis azyma (Exod. XII). Cum ergo Christus quarta decima die mensis ad vesperam coenaverit cum discipulis, et agnum paschalem comederit, et utique ritu legali cum azymis panibus et lactucis agrestibus, constat quod ea hora fermentatum non inveniebatur in domibus Hebraeorum. Et ita panem azymum in corpus suum sine dubio consecravit. Fermentum enim corruptionem signat, Apostolo testante, qui dicit: Modicum fermenti totam massam corrumpit (I Cor. V). Ut ergo nihil corruptum sive corrumpens, sed totum sincerum atque sincerans in hoc esse sacramento monstretur, non fermentatum, sed azymum consecramus. Nam secundum Apostolum: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (ibid.). Graeci autem in suo pertinaces errore, de fermentato conficiunt, asserentes in Parasceve lunam quartam decimam exstitisse, in qua verus Agnus est immolatus, ut legis impleretur figura. Dominus ergo ea die se passurum esse praenoscens, praecedente vespera necessitate anticipavit comedere Pascha, quia tunc poterat comedi fermentatum, et ipsi corpus Domini de fermentato conficiunt. Nam et Joannes evangelista testatur, quod ante diem festum paschae Jesus cum apostolis nocte coenavit; dicit etiam Judaeos in Parasceve non intrasse praetorium, ut non contaminarentur, sed comederent pascha (Joan. XVII, XVIII). Sabbatum quoque post crucem, magnum diem Sabbati nominavit, quod dici non solet, nisi cum Sabbato festum concurrat. Et Lucas ait, quod mulieres in Parasceve paraverunt unguenta, quod eis in die festo facere non liceret (Luc. XXIII). Matthaeus quoque describit, quod principes sacerdotum et seniores populi disposuerant Christum occidere, sed non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Porro quae dicta sunt, eorum assertioni non consonant, si sane fuerint intellecta. Pascha namque dicitur dies, solemnitas, agnus et hora. Dies ut ibi: Appropinquat dies festus azymorum qui dicitur Pascha (Luc. XXII). Solemnitas ut ibi: Ante diem festum paschae (Joan. XIII). Agnus ut ibi: Ubi vis paremus tibi comedere pascha (Matth. XIV). Hora ut ibi: Scitis quia post biduum pascha fiet (Matth. XXVI). Dies autem festus paschalis erat quinta decima luna secundum illud: Et in quinta decima die solemnitatem celebrabitis Altissimo Domino (Lev. XXIII). Nam quarta decima non erat solemnis nisi tantum ad vesperam. Ante diem festum hunc Dominus pascha cum apostolis celebravit. Nam, ut inquit Matthaeus (cap. XIV), prima die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha? Et vespere facto discubuit cum duodecim. Marcus autem primum diem azymorum determinat, dicens: Quando pascha immolabant (Marc. IV). Et Lucas: In qua necesse erat occidi pascha (Luc. XXII). Constat ergo quia Christus cum apostolis ea die fecit pascha, quod necessario fiebat ex lege, scilicet quarta decima luna primi mensis ad vesperam. Hoc enim incunctanter poterit invenire, qui tabulam computi percurrerit diligenter. Diem magnum Sabbati nominabant in tribus solemnitatibus hebdomadalibus, quocunque septem dierum contingeret. Nam omnes erant solemnes, et si non adeo sicut primus et ultimus, sed ad edendum azyma septem diebus oportebat eos omnes existere mundos. Unde quolibet septem dierum non poterant introire praetorium, ne contaminarentur, sed comederunt pascha, id est in pascha. Vel nomine paschae possunt et azyma designari. Quod autem mulieres die festo Parasceve dicuntur unguenta parasse, non obest, quia non erat sub lege, sed sub gratia. Verumtamen Lucas ait, quia Sabbato siluerunt secundum mandatum. Sed et mandatum erat in lege, quod in diebus azymorum prima et ultima nihil operis facerent; exceptis his quae pertinent ad vescendum. Praeterea nemo tunc etiam volentibus emere vendidisset aromata, ut venientes ungerent Jesum. Ut ergo nihil dubietatis remaneat, Lucas reducatur ad Marcum, ut intelligatur quia mulieres revertentes paraverunt secundum Lucam aromata et unguenta: non tunc, sed secundum Marcum, cum Sabbatum pertransisset. Quid si longe ante paraverant, quia frequenter audierant Dominum in proximo venturum. Nonne Magdalena jam parasse videtur, et per inspirationem praeoccupasse mysterium unctionis, teste Veritate, quae dixit: Mittens hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI). Et iterum: Sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud (Joan. XII). Sed unguentum quod prius inceperat, postea consummavit. Porro dispositio sacerdotum dispositioni Dei praevalere non potuit, qui disposuerat, ut verus Agnus in diebus paschalibus immolaretur, et sicut typicus agnus quarta decima luna primi mensis comedebatur in nocte a Judaeis, ita verum Agnum discipuli eadem hora comederunt vivum. Et si verum esset quod Graeci de luna contendunt, credendum tamen est ita ritum legis in hoc sicut in aliis Dominum observasse, qui non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V), natus de muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV). Sed ipsi rursum opponunt, quia cum veritas venit, figura cessavit, et evanuit umbra, cum lumen effulsit. Cum ergo ad nostrum pascha perventum est, quae praecesserunt in typo cessaverunt, secundum illud: Novis supervenientibus, vetera projicietis (Lev. XXVI). Et Apostolus ait: Vera transierunt, ecce nova facta sunt omnia (II Cor. V). Et ideo Christus verum pascha confecit sine lactucis agrestibus, sic et absque panibus azymis, ne veterem ritum in novo sacrificio retineret, ac per hoc nos Judaizare doceret. Nam utrumque pariter erat in lege praeceptum: Edent, inquit, carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus (Exod. XII). Sciendum ergo quia non omnes antiquae legis consuetudines abjecit Ecclesia, sed quasdam provida consideratione retinuit. Unde sponsa dicit ad sponsum in Canticis canticorum: Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi (Cant. VII). Adhuc enim faciem plenae lunae observat ne pascha celebretur in defectu. Adhuc conficit oleum unctionis, et thus suavitatis incendit, adhuc solvit decimas et primitias, adhuc habet candelabrum, et lucernas, et vestes, et vasa, et pontifices, et levitas. Nam si propterea repudiandum est azymum, quia lex illud admisit, pari ratione repudietur fermentum, quia lex statuit in Levitico (cap. VII): Offerent panes fermentatos, cum hostia gratiarum, quae offertur pro pacificis! Item in Pentecoste offeretis panes primitiarum de duabus decimis similae fermentatae (Lev. XXIII). Non solum de constitutionibus legalibus, verum etiam de scriptis gentilium libenter assumit Ecclesia, si quid in eis probe dictum, vel factum agnoscit, et tanquam mulieris captivae resecat ungues, pilosque superfluos, ut ab aliena superfluitate mundata, thalamum veritatis digna sit introire (Deut. XXI); legales ergo consuetudines non penitus sunt abolitae, neque contrariis supervenientibus sunt destructae, sed interdum in melius commutatae. Nam cum Deus circumcisionem mutavit, non superduxit contrarium, id est praeputium, sed protulit melius, id est baptismum, quia circumcisio nihil est, neque praeputium aliquid valet, ut dicit Apostolus; sed fides quae per dilectionem operatur (Gal. V). At azymum et fermentum penitus sunt opposita, sicut immediata contraria: non ergo decebat, ut Deus tanquam sibi contrarius abjiceret azymum, et assumeret fermentatum, quasi minus bonum praeferret. Nec illud valere putandum est, quod dicunt ideo se fermentatum offerre, quia fermentatum, ut aiunt, Spiritus sancti fervorem signat, quo superveniente corpus Christi de Virginis carne conceptum est, sicut angelus praedixerat: Spiritus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I), trahentes hanc significationem fermenti ex illa parabola Evangelica: Simile est regnum coelorum fermento quod accepit mulier, et abscondit in farina satis tribus, donec fermentatum est totum (Matth. XIII). Nam et fermentum manifeste signat tumorem uteri virginalis, et vinculum unionis. Porro multo religiosius insinuat, quod secundum Apostolum de massa peccatrice, corpus sine peccato suscepit, tanquam de fermentato susceperit azymum, et ut inter Christum et populum, ita malitiae et nequitiae nihil intersit, sicut inter frumentum et aquam in azymo nihil veteris massae, vel alienae corruptionis intervenit. Nam per frumentum Christus, per aquam populus designatur, secundum illud: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII); et illud: Beati qui seminatis super aquas (Isa. XXXII). Aqua sine fermento, mista frumento, designat populum sine peccato, Christo conjunctum. Quanquam et illud valeat designare, quia sicut azymus panis de pura massa sine fermento conficitur, ita corpus Christi de illibata Virgine sine peccato conceptum est. Caeterum id solum Latinis sufficeret contra Graecos, quia Constantinopolitanam Ecclesiam haereseon corruptio fermentavit, ut non solum haereticos, verum etiam haeresiarchas, produceret. Romanam autem Ecclesiam super apostolicae fidei petram, stabili soliditate fundatam, nulla prorsus haereticae pravitatis procella potuit conquassare. Sed illud semper integra fide servavit, quod ab ipsis accepit apostolis, qui praesentialiter eam sacris vel instituere doctrinis, et ecclesiastici ritus regulam docuere. Ab ipsis ergo beatis apostolis Petro et Paulo, quos et vivos habuit, et defunctos custodit, hunc sacrificii ritum accepit, quem hactenus inviolabili cultu servavit. Graeci vero postquam tunicam Domini inconsutilem diviserunt, ut perpetuae divisionis scandalum interponerent, sacrificii ritum temere mutavere, quos Leo IX per epistolam ad imperatorem Constantinopolitanum directam super variis confutavit haeresibus. Qui Latinos inter caetera azymitas vocabant, cum ipsi verius fermentarii nuncupentur.

CAPUT V. De tribus verbis quae formae consecrationis videntur adjecta. Elevatis oculis in coelum. Tria quidem hic commemorantur in canone, quae nullus evangelistarum describit, videlicet elevatis oculis in coelum, aeterni Testamenti, mysterium fidei. Quis ergo tantae praesumptionis exstitit et audaciae, ut hoc de corde suo tentaverit interponere? Sane formam istam verborum ab ipso Christo acceperunt apostoli, et ab ipsis apostolis accepit Ecclesia. Multa quippe tam de verbis, quam de factis Dominicis praetermiserunt evangelistae, quae tamen apostoli suppleverunt, ut est illud quod Apostolus dicit in Epistola ad Corinthios: Visus est plusquam quingentis fratribus simul, deinde visus est et Jacobo, novissime omnium tanquam abortivo visus est et mihi (I Cor. XV). Nam inter ipsos, quaedam omittuntur ab uno, quae supplentur ab alio. Unde cum tres evangelistae commemorant: Hoc est corpus meum, solus Lucas (cap. XXII) adjecit, quod pro vobis tradetur. Et cum Matthaeus (cap. XXVI) et Marcus (cap. XIV) dicant pro multis, Lucas dicit pro vobis: sed Matthaeus addit in remissionem peccatorum. Et tamen ea quae adduntur in canone, possunt ex aliis locis Evangelii comprobari. Joannes enim Lazari suscitationem describens, testatur quod Jesus elevatis sursum oculis, dixit: Pater gratias ago tibi, quoniam audisti me (Joan. XI). Idem alibi dicit: Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum, dixit: Pater clarifica Filium tuum (Joan. XVII). Si enim tunc in coelum oculos levavit ad Patrem, cum animam Lazari revocabat ad corpus, quanto magis credendum est, quod tunc oculos in coelum levarit ad Patrem, cum panem et vinum, in corpus et sanguinem proprium convertebat? Utrobique tamen hoc ad nostram instructionem agebat. Unde et nos, oculos cordis ad terram non deprimamus, sed elevemus in coelum, si quod oramus, volumus impetrare. Gratias agens. Hinc quoque colligitur, unde sacrificium laudis dicatur. Quia Christus gratias agens, illud instituit. Gratias autem non pro se, sed pro nobis id est pro reparatione hominum sic futura.

CAPUT VI. Quomodo Christus confecit, et sub qua forma. Benedixit. Cum ad prolationem verborum istorum: Hoc est corpus meum, hoc est sanguis meus (Matth. XXVI), sacerdos conficiat, credibile judicatur, quod et Christus eadem verba dicendo, confecit. Porro quidam dixerunt, quod Christus confecit, cum benedixit, litteram construentes hoc ordine: Accepit panem, benedixit, subaudiendum est dicens: Hoc est corpus meum, et tunc fregit et dedit, et ait: Accipite et comedite, et iteravit: hoc est corpus meum. Prius ergo protulit illa verba, ut eis vim conficiendi tribueret, deinde protulit eadem, ut apostolos formam conficiendi doceret. Alii vero dixerunt, quod et sacramentum confecit et formam instituit post benedictionem, cum dixit: Hoc est corpus meum, intelligentes illam benedictionem fuisse, vel aliquod signum, quod super panem impressit, vel aliquod verbum, quod super panem expressit. Quibus illud videtur obsistere, quod prius fregerit quam dixerit: Hoc est corpus meum. Nec etiam est credibile, quod prius dederit quam confecerit. Sane dici potest, quod Christus virtute divina confecit, et postea formam expressit, sub qua posteri benedicerent. Ipse namque per se virtute propria benedixit. Nos autem ex illa virtute quam indidit verbis.

CAPUT VII. De veritate corporis et sanguinis Christi sub specie panis et vini. Cum enim sacerdos illa Christi verba pronuntiat: Hoc est corpus meum, et hic est sanguis meus (Matth. XXVI), panis et vinum in carnem et sanguinem convertuntur, illa verbi virtute, qua verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), qua dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Qua feminam mutavit in statuam (Gen. XIX), et virgam convertit in colubrum (Exod. IV); qua fontes mutavit in sanguinem, et aquam convertit in vinum (Joan. II). Nam si verbum Eliae potuit ignem de coelo deponere (IV Reg. I), verbum Christi non potuit panem in carnem mutare? Quis hoc audeat opinari de illo, cui nullum verbum est impossibile (Luc. I), per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil? (Joan. I). Certe majus est creare quod non est, quam mutare quod est. Ac longe majus, quod non est, de nihilo procreare, quam quod est in aliud transmutare. Illud autem nemo quidem dubitet, et de hoc aliquis dubitabit? absit omnino! Incomparabiliter majus est, quod Deus ita factus est homo, quod non desiit esse Deus, quam quod panis ita fit caro quod desinit esse panis. Illud per incarnationem semel est factum, istud per consecrationem jugiter fit. Sed dixerit aliquis: Certus sum omnino quod valet, sed non sum certus aliquomodo quod velit. Advertat ergo, quod Christus cum accepisset panem, benedixit, et dixit: Hoc est corpus meum. Veritas hoc dixit, et ideo verum est omnino quod dixit. Quod ergo panis fuerat cum accepit, corpus suum erat cum dedit. Panis itaque mutatus erat in corpus ipsius, et similiter vinum in sanguinem. Non enim ut haereticos sapit, sed desipit, ita debet intelligi, quod Dominus ait: Hoc est corpus meum, id est hoc signat corpus meum, sicut quod dicit Apostolus: Petra autem erat Christus, id est petra significabat Christum (I Cor. X). Hoc enim potius dixisset de agno paschali, quam de azymo pane. Nam paschalis agnus absque dubio figurabat corpus Dominicum, sed azymus panis, opus sincerum. Sicut enim Joannes Baptista, quod dixerat: Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi (Joan. I), sic et Christus quod dixerat: Hoc est corpus meum, per adjunctum determinavit, quod pro vobis tradetur (Luc. XXII). Sicut ergo corpus Christi veraciter tradebatur, ita vere demonstrabatur, non in figura quae jam cessaverat, sed in veritate quae jam advenerat. Sane cum litigarent Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo hic poterit carnem suam dare nobis ad manducandum? dixit illis Jesus: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (Joan. VI). Ideo dicit: Amen, amen, id est in veritate, ut non figurative, sed vere intelligatur quod dixit: Nisi manducaveritis carnem, etc., et ad majorem veritatis expressionem adjungit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (ibid.). Ego vero quia vitam aeternam habere desidero, carnem Christi veraciter comedo, et sanguinem ejus veraciter bibo. Illam utique carnem quam traxit de Virgine, et illum sanguinem quem fudit in cruce. Ego credo corde, et ore confiteor, quod ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, in hoc sacramento manduco, fretus auctoritate qua dicitur: Qui manducat carnem meam, vivet propter me (ibid.). Non enim cum manducatur, per partes dividitur, nec laceratur sub sacramento, sicut caro quae venditur in macello, sed et illaesus sumitur et integer manducatur. Vivit manducatus, quia surrexit occisus; manducatus non moritur, quia resurrexit non moriturus. Christus enim resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur; quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI). Sicut enim vidua Sareptana quotidie comedebat, et nunquam diminuebat farinam de hydria, et oleum de lechyto (III Reg. XVII); sic universalis Ecclesia quotidie sumit et nunquam consumit carnem et sanguinem Jesu Christi, sub diversa specie sacramenti. Sicut ergo corpus Christi quotidie manducatur, et non deficit nec decrescit, ita panis quotidie transit in corpus Christi, sed ipsum corpus nec in aliquo proficit nec accrescit. Non enim de pane vel de vino materialiter formatur caro vel sanguis, sed materia panis vel vini mutatur in substantiam carnis et sanguis, nec adjicitur aliquid corpori, sed transsubstantiatur in corpus.

CAPUT VIII. Quod sub tota forma totum corpus existit. Verum an partes in partes, totum in totum, an totale transeat in totale, novit ille qui facit. Ego quod residuum est igni comburo; nam credere jubemur, discutere prohibemur. Si tamen quaerentis instet improbitas, ego salva fide concesserim, quod totalis panis in totale corpus convertitur, ita quod nulla pars transit in aliquam partem corporis. Reor autem salva fidei majestate, quod ubi panis est consecratus, sub tota specie, totum corpus existit. Sicut enim miraculose tam magnum corpus, sub tam parva forma concluditur, ita miraculose totum corpus in singulis partibus continetur quod inde conjicio, quoniam in quotcunque partes species dividantur, sub singulis partibus totus est Christus, totus in magno, totus in parvo, totus in integro, totus in fracto. Scio tamen quod dicitur a quibusdam quod quandiu species panis integra perseverat, sub totali specie totale corpus existit. Ubi vero dividitur in singulis divisionibus incipit esse totum. Sicut in speculo dum est integrum una tantum apparet inspicientis imago: sed eo fracto, tot apparent imagines quot sunt in eo fracturae. Porro cum Deus illam virtutem verbis contulerit, ut ad prolationem eorum corpus Dominicum incipiat esse sub specie sacramenti, nec illa verba proferantur in fractione, diligenter attendant, et ipsi respondeant unde corpus Christi quod ante fractionem non in singulis partibus erat totum, sed sub totali specie totaliter existebat, post fractionem in singulas partes quodam modo secedit et incipit esse singulatim in singulis partibus quod integraliter erat in integro. Licet autem corpus Dominicum sit in loco locale, quaeritur tamen utrum in sacramento sit locatum localiter, id est utrum faciat localem distantiam, et an babeat localem situm, ut dici debeat quia jacet, sedet aut stat? Sed et alia multa circa praesentem articulum possunt inquiri, quae melius est intacta relinquere quam temere diffinire; nam bestia quae tetigerit montem, lapidabitur (Exod. XIX), tutius est in talibus citra rationem subsistere, quam ultra rationem excedere, ne forte, quod absit! ossa regis Idumeae redigantur in cinerem (Amos. II).

CAPUT IX. De fractione, ubi dicitur quare fractio fiat et attritio. Fregit. Solet a multis inquiri, sed a paucis intelligi quid Christus tunc in mensa fregit, et quid sacerdos in altari nunc frangit. Fuerunt qui dicerent quod, sicut post consecrationem vera panis remanent accidentia, sic et vera panis substantia, quia sicut subjectum non potest sine accidentibus existere, sic accidentia non possunt existere sine subjecto. Accidentis esse non est aliud quam inesse. Sed panis et vini substantiis permanentibus, ad prolationem illorum verborum corpus et sanguis Christi veraciter incipiunt esse sub illis, ita quod sub eisdem accidentibus utrumque vere sumitur panis et caro, vinum et sanguis, quorum alterum probat sensus, reliquum credit fides. Hi dicunt quod substantia panis frangitur et atteritur, inducentes ad hoc illud quod dicit Apostolus: Panis quem frangimus (I Cor. X); et Lucas: Una Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem (Act. XX). Hi facile solvunt quaestionem illam, qua quaeritur quid a mure comeditur, cum sacramentum cor roditur, comeditur secundum illos illa panis substantia, sub qua corpus Christi esse mox desinit. Porro qualem significandi modum habet nomen accidentis in physica facultate, talem existendi modum habet accidens nominis in theologica veritate. Nam sicut hoc nomen album significat accidens in substantia, id est in adjacentia, sed hoc nomen albedo significat accidens sine subjecto, id est in existentia: sic ante consecrationem accidens est in subjecto, quoniam existit in alio. Sed post consecrationem accidens est sine subjecto, quoniam existit per se, transit enim substantia, sed remanent accidentia: nec dicitur accidens in vi participii, sed accipiendum est in vi nominis. Sicut enim ibi substantia corporis est ubi forma corporis non videtur, sic ibi forma panis videtur, ubi substantia panis non est, nec est aliis ibi panis nisi caro Christi, quae nomine panis aliquando designatur. Juxta quod Dominus ait: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI); et Apostolus: Quotiescunque manducabitis panem hunc et calicem bibetis (I Cor. XI). Non enim debemus quaerere naturam in gratia, neque consuetudinem in miraculo. Non solum accidentales, verum etiam naturales proprietates remanere videntur, ut paucitas quae saturando famem expellit, et vinitas quae satiando sitim exstinguit. Dicamus ergo quod forma panis frangitur et atteritur, sed Christi sumitur et comeditur. Ea videlicet quae notant corruptionem referentes ad formam panis, ea vero quae notant acceptionem ad corpus Christi,

CAPUT X. De confessione Berengarii. Berengarius quippe suspectus habebatur de haeresi, et ne remaneret anguis in herba, ad majorem expressionem coram Nicolao papa multisque praesulibus est confessus, panem et vinum, quae in altari ponuntur post consecrationem, non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi esse, et sensualiter non solum sacramentum, sed etiam in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi, etiam fidelium dentibus atteri. Non autem corpus Christi vel in partes dividitur, vel dentibus laceratur, cum sit immortale et impassibile; sed in qua re fiat fractio vel attritio B. Augustinus ostendit, dicens: « Quando Christus manducatur, reficit et non deficit. Nec quando manducamus do illo partem facimus, quod quidem in sacramento sic fit. Nam et Christus carnalem sensum discipulorum redarguit, qui putabant carnem ejus sicut aliam carnem dividendam in partes et morsibus lacerandam. Dicitur autem forma panis, non quod sit, sed quod fuit, sicut dicebatur Simon leprosus, non quod talis existeret, sed quod talis exstiterat. »

CAPUT XI. Quid etiam a mure comeditur, cum sacramentum corroditur. Si vero quaeratur quid a mure comeditur, cum sacramentum corroditur, vel quid incineratur cum sacramentum crematur? respondetur quod, sicut miraculose substantia panis convertitur, cum corpus Dominicum incipit esse sub sacramento, sic quodammodo miraculose revertitur, cum ipsum ibi desinit esse, non quod illa panis substantia revertatur quod transivit in carnem, sed quod ejus loco miraculose creatus, quamvis hujus accidentia sine subjecto possunt sic corrodi, sicut edi. Hic obstante miraculo falso, trahitur argumentum a conjugatis vel conjunctis, sicut alibi trahitur falso a contrariis. Est enim hic color et sapor, quantitas et qualitas, cum nihil alterutro sit coloratum aut sapidum, quantum aut quale. Miraculum quippe vincit naturam, et legi detrahit dispensatio. Sane in natura Dei est trinitas personarum, videlicet Pater et Filius et Spiritus sanctus. In hypostasi Filii est substantiarum Trinitas, videlicet deitas, corpus et anima; in sacramento corporis est trinitas specierum, videlicet panis, vinum et aqua; in natura Dei nec est accidens in substantia, nec substantia in accidentia; in hypostasi Filii est accidens in substantia, et substantia in accidente; in sacramento corporis accidens non est in substantia, sed substantia consistit sub accidente.

CAPUT XII. Quale corpus Christus dedit in coena. Dedit. Quaeri solet quale corpus suum Christus dedit in coena, mortale an immortale, passibile an impassibile, ac caetera quae ad hanc pertinent quaestionem. Ego divina sacramenta magis veneranda quam discutienda profiteor, simplicitati fidei ratus sufficere. Si dicatur quod tale dedit quale voluit, et rursus quale dederit ipse novit. Fuerunt tamen qui dicerent quod sicut idem veraciter ipse erat qui dabat et qui dabatur, ita in eo quod dabatur erat immortalis et impassibilis, sicut visibiliter gestabat et invisibiliter gestabatur: invisibiliter quantum ad formam corporis, non quantum ad speciem sacramenti. Nam in eo quod gestabat, quod erat apparebat: in eo vero quod gestabatur, quod erat ipse non videbatur, quia forma panis et vini velabat formam carnis et sanguinis. Hic est ille verus David, qui coram Achis rege Geth manibus suis ferebatur (I Reg. XXI). Quoniam immortalis dabatur, incorruptibilis edebatur. Hi scilicet pro facto concedunt, posito quod pars aliqua sacramenti per triduum mortis Christi reservata fuisset, idem corpus simul et jacebat mortuum in sepulcro, et manebat vivum sub sacramento. In ara crucis patiebatur, et sub forma panis non laedebatur. Sed quoniam incredibile judicatur, ut secundum eamdem naturam simul esset mortalis et immortalis, quod tamen congruebat ei secundum eamdem personam. Fuerunt alii qui dixerunt, quod Christus mortalis utique fuit, sed voluntate non necessitate. In eo quippe quod immunis erat ab omni culpa, liber erat ab omni poena, ut nihil morti deberet, pro eo quod peccati nihil haberet, sustinuit tamen sponte mortalitatem, quia mortem sustinere volebat. Quia si mortalitatem non suscepisset, omnino mori non potuisset. Ut ergo probaret quod mortalis erat, non necessitate, sed voluntate, quando voluit mortalitatem deposuit, et immortalitatem recepit. Legitur enim in Evangelio, quod cum Judaei duxissent Jesum usque ad supercilium montis, ut eum praecipitarent, ipse transiens per medium illorum ibat (Luc. IV). Cum esset ducendus, teneri se sicut passibilem tolerabat, sed cum esset praecipitandus sicut impassibilis per medium transibat. Quatuor enim sunt glorificati corporis propriae qualitates, videlicet claritas, subtilitas, agilitas et impassibilitas. De quibus legitur: Fulgebunt justi et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III); et: Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor (Apoc. XXI). Hinc etiam Dominus inquit in Evangelio: Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem reddent in sinum vestrum (Luc. VI). Singula sibi Christus singulatim accepit antequam resurgens a mortuis naturam glorificati corporis induisset. Subtilitatem cum nasceretur ex Virgine; claritatem, cum transfiguraretur in monte; agilitatem cum incederet super mare; impassibilitatem cum manducaretur in coena. Sicut enim signum passibilitatis exhibuit in corpore immortali, cum post resurrectionem ostendit manus et latus, sic in corpore mortali signum impassibilitatis, cum carnem et sanguinem ante passionem exhibuit. Potest tamen salva fide concedi, quod tale dedit, quale tunc habuit, mortale videlicet et passibile. Non quod posset pati in sacramento, sed quod sub sacramento poterat pati. Nunc autem sumitur a nobis immortale et impassibile. Nec tamen majorem habet nunc efficaciam, sicut nec majorem potentiam. Quod ergo passibilis edebatur, et tamen non laedebatur, non erat humanae naturae, sed divinae potentiae qua valebat quidquid omnino volebat.

CAPUT XIII. Utrum Judas accepit eucharistiam. Dedit discipulis suis. Dubitari solet utrum Judas cum aliis acceperit eucharistiam. Lucas enim ostendit Judam interfuisse cum aliis, quem statim post calicem traditorem commemorat, dicens: Hic est calix novi testamenti in sanguine meo, qui pro vobis effundetur. Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa (Luc. XXII). Quotquot autem interfuerunt eucharistiam acceperunt, Marco attestante, qui ait: Et biberunt ex illo omnes (Marc. XIV). Juxta quod Christus ipse praeceperat, teste Matthaeo: Bibite ex hoc omnes. (Matth. XXVI). Et contra Judam non interfuisse probatur. Nam secundum Matthaeum statim dixit Jesus bibentibus calicem: Non bibam amodo de genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei (ibid.). Judas ergo non aderat, qui cum eo non erat bibiturus in regno. Bibentium quoque nullum excipiens ait, pro vobis effundetur, sed aliorum multos excepit, cum, inquit, pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Unde cum secundum Joannem Christus dixisset apostolis: Beati eritis si feceritis ea, statim excepit, non de omnibus dico, ego scio quos elegerim (ibid.). Et iterum: Vos mundi estis, sed non omnes (Joan. XIII). Quid ergo est nobis in hoc casu tenendum? Illud forte sine praejudicio aliorum, quod Joannes insinuat, quia cum Judas accepisset buccellam panis, exivit continuo, erat enim nox (ibid.). Christus autem post alios cibos tradidit eucharistiam. Quod autem Lucas post calicem commemorat traditorem, per recapitulationem potest intelligi. Quia saepe fit in sacra Scriptura, ut quod prius factum fuerat, posterius enarretur, sicut Matthaeus commemorat, biduo ante Pascha alabastrum unguenti, quod secundum Joannem ante sex dies Paschae mulier effudit in domo Simonis leprosi. Concesso autem quod Judas acceperit eucharistiam, quod expositorum plerique concedunt, quaerendum est qua ratione medicus salutaris medicinam dabat aegroto, quam ei sciebat esse mortiferam? Sciebat enim, quod qui manducat indigne, judicium sibi manducat. An ut suo doceret exemplo, quod sacerdos non debet illi communionem negare, cujus crimen etsi sibi sit notum, non tamen Ecclesiae manifestum, ne forte non sit corrector sed proditor. Unde cautum reperitur in canone: Non prohibeat dispensator Domini pingues terrae mensam Domini manducare. Sed moneat exactorem timere. Sit ita, si nihil quod est melius valeat responderi. Porro cum minus malum sit reddi suspectum de crimine quam committere crimem. Et de duobus malis, si alterum urget, minus sit eligendum, cur discretus sacerdos non neget eucharistiam criminoso, quatenus minus malum incurrat, ut majus evitet, id est ut reddatur suspectus, ne manducet indigne. Sane cum nemo debet vitium mortale committere, ne proximus aliud mortale committat, eligendum est potius sacerdoti non prodere peccatorem, quam ut ille non peccet, sed ille potius debet eligere, ut abstinendo reddatur suspectus, quam communicando manducet indigne. Si vero quaeratur, utrum Christus ad bonum an ad malum Eucharistiam Judae tradiderit. Et quidem non videtur ad bonum dedisse, ne sua fraudatus sit intentione. Qui teste propheta, fecit universa quae voluit (Psal. CXIII). Judas enim non ad bonum sed ad malum accepit, sed nec ad malum dedisse videtur. Quia Christus non est auctor malorum, sed ultor. Responderi verissime potest, quod si propositio intentionem denotet vel affectum, cum dicitur, dedit ad malum, falsa est propositio. Si autem consecutionem insinuat vel effectum, vera est. Quia vero Christus buccellam intinctam Judae porrexit. Unde constitutum est ab ecclesia, ut eucharistia non detur intincta. Constitutum est nihilominus et pro haeresi exstirpanda, quae dogmatizavit Christum sub neutra specie totum existere, sed sub utraque simul existere totum. Nec debet intelligi, quod sub buccella panis intincta Christus eucharistiam dederit traditori, sed per buccellam intinctam atque porrectam, suum denique traditorem expressit, fortassis per panis intinctionem illius significans fictionem.

CAPUT XIV. De duobus modis eucharistiam comedendi. Accipite et manducate. --Non est intelligendum, quod sumptum corpus de manu Domini sibi discipuli ministrarent, sed qui consecravit et ministravit ac si diceret: Comedite, iterumque comedite, utramque hujus sacramenti comestionem insinuans. Dupliciter enim corpus Christi comeditur, quia dupliciter intelligitur. Verum, quod de virgine traxit et in cruce pependit, et mysticum quod est Ecclesia Christi spiritu vegetata. De vero corpore Dominus ait: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur (Luc. XXII). De mystico dicit Apostolus: Unus panis et unum corpus multi sumus (I Cor. X). Verum corpus Christi comeditur sacramentaliter, id est sub specie. Mysticum autem comeditur spiritualiter, id est in fide sub specie panis, in fide cordis. De comestione sacramentali Dominus ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem (I Cor. XI). Hoc modo tam boni quam mali corpus Christi manducant. Sed soli boni comedunt ad salutem, mali vero comedunt ad judicium. Nisi enim mali corpus Christi comederent, non dixisset Apostolus: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (ibid.). Nam et Judas traditur cum aliis eucharistiam accepisse. De spirituali comestione Dominus ait: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI) Hoc modo corpus Christi soli boni comedunt. Unde: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo (Joan. VI). Nam qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Unde: Quid paras dentem et ventrem? Crede et manducasti. Qui credit in Deum, comedit ipsum; qui incorporatur Christo per fidem, id est membrum ejus efficitur, vel in unitate corporis ejus firmius solidatur. Alibi quod manducatur, incorporatur; et qui manducat, incorporat. Hic autem quod manducatur incorporat, et qui manducat incorporatur. Utrumque modum Christus edendi insinuat, ubi dicit: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Joan. VI). Quia caro Christi nisi spiritualiter comedatur, non ad salutem, sed ad judicium manducatur.

CAPUT XV. Quid fiat de corpore Christi, postquam fuerit sumptum et comestum. Fortassis cogitatio adhuc pulsat animum, quaerens quid fiat de corpore Christi, postquam sumptum fuerit et comestum? Tales sunt cogitationes mortalium, ut vix quiescere velint in his maxime quae quaerenda non sunt. Audi consilium Sapientis: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scruteris, sed quae praecepit tibi Deus, illa tu semper cogita, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus (Eccle. III). Si vero praesentia quaeritur corporalis, in coelo quaeratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Ad tempus tamen praesentiam exhibuit corporalem, ut ad spiritualem praesentiam invitaret. Cum sacramentum tenetur, comeditur et gustatur, Christus corporaliter adest in visu, in tactu et in sapore, quandiu corporalis sensus afficitur, corporalis praesentia non aufertur, postquam in percipiendo sensus deficit corporalis. Deinceps non est quaerenda corporalis praesentia, sed spiritualis est retinenda. Dispensatione completa, Christus de ore transit ad cor. Melius est enim ut procedat in mentem, quam ut descendat in ventrem. Cibus est non carnis, sed animae. Venit ut comedatur, non ut consumatur: ut gustetur, non ut incorporetur. Ore comeditur; sed stomacho non digeritur. Reficit animum, sed non effluit in secessum. Illud ergo sane debet intelligi, quod Dominus ait: Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittetur (Matth. XV). Cum constet illud fuisse dictum non de spirituali cibo, sed de carnali.

CAPUT XVI. Quod si secessus aut vomitus post solam eucharistiae perceptionem eveniat. Quod si forte secessus vel fluxus aut vomitus post solam eucharistiae perceptionem evenerit, ex accidentibus et humoribus generatur, cum inter humores absque cujuslibet cibi materia vel effluant in secessum, vel emittantur ad vomitum. Cum ergo post dispensationis officium aliquid iterato sentitur. In hoc ergo species ad proprietatem famulatur, ut veritas similitudinis ubique servetur. Nam in quo similitudo deficeret, in eo sacramentum non esset, sed ibi se proderet, et fidei locum auferret, neque jam crederetur quod ita fieri non oportet. Itaque quantum ad nos servat per omnia corruptibilis cibi similitudinem, sed quantum ad se, non amittit inviolabilis corporis veritatem. Species quandoque corroditur vel maculatur, sed veritas nunquam corrumpitur aut coinquinatur. Si quanto tale quid videris, noli timere sibi, sed esto sollicitus tibi ne tu male laedaris si male credideris. Si vero quaeratur utrum Christus localiter descendat de coelo, vel ascendat in coelum, cum exhibet aut subtrahit praesentiam corporalem, an aliter incipiat vel desinat esse sub specie sacramenti, respondeo non oportere nos in talibus curiosos existere, ne plusquam possumus praesumamus, et non comprehendamus. Salubre consilium dedit Apostolus: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII). Ego nescio quomodo Christus accedit, sed et quomodo recedit ignoro, novit ille qui nihil ignorat.

CAPUT XVII. Quando fiat transsubstantiatio. Hoc est enim corpus meum. Si ad prolationem istorum verborum, hoc est corpus meum panis mutatur in corpus; et ad prolationem istorum verborum, hic est sanguis meus, vinum mutatur in sanguinem, cum prius proferantur, ista verba quam illa, prius ergo mutatur panis in corpus, quam vinum in sanguinem. Nunquid enim corpus est sine sanguine, vel sanguis sine corpore? Propterea dicitur a quibusdam, quod cum totum est dictum, totum est factum, nolentes vel non valentes ipsius conversionis determinare momentum. Alii dicunt et bene, quod licet ad prolationem praecedentium panis a natura mutetur in corpus, et ad prolationem sequentium vinum praeterea mutetur in sanguinem, nunquam tamen corpus est sine sanguine, vel sanguis est sine corpore, sicut neutrum est sine anima, sed sub forma panis sanguis existit in corpore, per mutationem panis in corpus. Et e converso. Non quod panis in sanguinem, vel vinum mutetur in corpus, sed quia neutrum potest existere sine reliquo. Est ergo sanguis sub speciebus panis, non ex vi sacramenti, sed ex naturali concomitantia, secundum fratrem Egidium. Sed quaeritur, quid demonstratur Christus cum dixit: Hoc est corpus meum? Non panem, quia de pane non erat verum, quod corpus ejus existeret, nec corpus, quia nondum illa verba protulerat, ad quorum prolationem panem mutavit in corpus. Quid ergo? similis objectio fit a logicis, cum dicitur: Hoc vinum est mortuum, posito quod in prolatione subjecti sit vinum, et in prolatione praedicati sit mortuum. Sed quantum distat ortus ab occasu, tantum refert inter miraculum et naturam. Ab hujus ergo quaestionis laqueo facile se absolvit, qui dicit, quod Christus tunc confecit, cum benedixit. Nam si opponatur de sacerdote qui tunc consecrat, cum illa verba pronuntiat, respondetur, quod sacerdos nihil demonstrat, cum illis verbis non utatur enuntiative, sed recitative. Quemadmodum et Christus ait: Ego sum vitis vera (Joan. XV); ego sum lux mundi (Joan. VIII), et innumera talia. Sed rursus quaeritur, quid demonstravit cum dixit: Manducate ex hoc omnes? Licet in nullo quatuor evangelistarum hoc legatur de corpore, sed tantum de sanguine, bibite ex hoc omnes. Cum enim jam panem fregisset, si demonstrabat aliquid fragmentorum, illud non debebant omnes comedere, cum singulis singula distribueret. Si demonstrabat corpus non poterat ex isto, sed illud comedere, quia corpus Christi non manducatur per partes, sed integrum sane secundum regulam Tyconii debet intelligi, qua frequenter in sacra Scriptura videtur agi de uno, sed agitur de diversis, ut est illud: Benedixit, fregit et dedit: benedixit panem, formam fregit, et dedit corpus. Eodem modo cum dixit: Manducate ex hoc omnes, pro nomen ostendit integrum corpus, et praepositio innuit formam divisam, ut iste sit sensus: Comedite hoc corpus integrum sub forma divisa. Nam sola forma per partes dividitur, et totum corpus integrum manducatur. Simili modo potest intelligi, quod subjunxit: Hoc est corpus meum, id est illud quod praebeo sub hac forma.

CAPUT XVIII. De forma verborum. Quaeritur etiam, utrum additio vel subtractio, transpositio vel mutatio, si forte fit in illa forma verborum quam Christus expressit, effectum consecrationis impediat, an non? Ut si dicatur addendo, hoc est corpus meum, quod assumpsi de virgine; vel subtrahendo, hoc est corpus; vel transponendo, corpus meum hoc est; vel interponendo, hoc est utique corpus meum; sive mutando, hoc est corpus Jesu. Sane fecit Deus hominem rectum, sed ipse se infinitis miscuit quaestionibus. His itaque praetermissis, quae quandoque subvertunt animum, magis quam aedificent. Illud pro certo sciatur, quod graviter peccat, qui quodlibet horum quomodolibet attentaverit, maxime si formam intendat mutare, vel haeresim introducere, quia forma verborum quam Christus expressit per omnia illibata debet servari, quamvis secundum philosophum nomina et verba transposita idem significent. Nec utile per inutile vitietur.

CAPUT XIX. Utrum panis transsubstantietur in Christum. Porro cum panis transsubstantietur in corpus itaque rationale animatum, videtur quod panis transsubstantietur in hominem, et pari ratione in Christum transsubstantietur, et ita in Creatorem. Sic ergo creatura quotidie fit Creator. Quidam voluerunt astruere quod panis transsubstantiatur in Christum, non tamen in Creatorem, quia Christus dicitur secundum naturam humanam, secundum quam panis transsubstantiatur in ipsum. Nam sicut dicitur Christus manducari, quia corpus ejus comeditur, ita panis credendus est in ipsum mutari, quoniam in corpus ejus convertitur. Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi, et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Joan. VI). Christus igitur seipsum et carnem suam nomine panis appellat, ut ostendat ex hoc, quod panis sicut vere mutatur in carnem ipsius, ita vere mutatur in ipsum. Ego tamen sicut in aliis, ita pariter in hoc divina sacramenta magis veneranda quam discutienda profiteor. Scriptum est enim: Non comeditis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum igni (Exod. XII). Et si secundum vim inferentiae non sequatur: Quod si panis transsubstantiatur in corpus humanum, ideo panis transsubstantietur in hominem, quia non homo, sed hominis pars est corpus.

CAPUT XX. De modo transsubstantiationis. Quaeritur autem, utrum ante consecrationem sit concedendum, panis erit corpus Christi, vel post consecrationem, id quod panis fuit, est corpus Christi. Quod inde videtur, quoniam qui sacerdos fit, erit sacerdos, et qui sacerdos est factus, sacerdos est. Similiter quod corpus fit, erit corpus, et quod corpus est factum, est corpus. Quis enim dixerit, quod hoc sit illud, si nunquam hoc erit illud. Tradit etiam Augustinus, ante consecrationem panem esse et vinum quod natura formavit, post consecrationem vero carnem, et sanguinem, quod benedictio consecravit. Et Ambrosius in haec verba, quod erat panis ante consecrationem, jam est corpus Christi post consecrationem. Nam etsi panis nec erit corpus Christi, nec aliud, panis ibi nihil erit, et ita panis annihilatur, ergo nec fit corpus Christi, nec aliud. Si vero dicatur, quod panis erit corpus Christi, statim infertur, aliud fore corpus Christi, quod nec fuit natum, nec passum, nec mortuum, nec sepultum, demonstratis quoque diversis panibus, oportebit concedi, quod hoc etiam illud erit idem, et non est idem, hoc igitur fiet illud, rursus si hoc erit panis, et non est corpus Jesu, quod est penitus impossibile. Praeterea si id quod fuit panis, est corpus Christi, profecto corpus Christi est illud quod fuit, panis ergo corpus Christi vel fuit, vel est panis. Diversa et innumerabilia talia possent inferri, quae penitus a veritate discordant. Propter haec et alia quae circa praesentem articulum subtiliter magis quam utiliter possent inquiri, non desunt qui dicunt, quod ea ratione dicitur panis mutari, vel converti seu transsubstantiari, sive transire in corpus Christi, quod corpus Christi sub eisdem accidentibus loco panis incipit esse, sicut dicitur a grammaticis, quod a mutatur in e, cum a praesenti formatur praeteritum, ago egi, quia loco hujus litterae a ponitur haec littera e. Quidam autem expresse dixerunt, quod ipsa panis essentia vere mutatur in corporis Christi substantiam nec redigitur panis in nihilum, quia desinit esse quod fuit, sed mutatur in aliud, quoniam incipit esse quod non fuit. Fit autem ipsa conversio non secundum unionem, sed secundum transitionem, quia nequaquam essentia essentiae accedit in augmentum, ut per id quod accedit id ad quod accedit, majus aliquid fiat, sed id quod accedit, sit unum cum eo ad quod accedit. Nec corpus accipit esse panis, sed panis accipit esse corpus, quia panis transit in corpus, non corpus in panem. Cum ergo concluditur, quoniam aliud erit corpus Christi, quod nec fuit natum, nec passum. Si relatio fiat ad praedicatum, est falsum. Si vero ad subjectum, est verum, sed inde non provenit. Ergo corpus Christi nec fuit natum, nec passum, sicut non sequitur, aliquid est Pater, quod nec genuit, nec spiravit, ergo nec Pater genuit, nec spiravit. Quod autem infertur, hoc et illud erunt idem, et non sunt idem, hoc igitur fiet illud, non provenit, sed ita rectius inferretur, hoc ergo fiet aliquid quod illud erit. Sicut Pater et Filius sunt idem, non tamen Pater est Filius, sed id quod est Filius. Licet autem hoc erit illud, nunquam tamen erit verum hoc esse illud, quoniam hoc desinit esse hoc, et incipiet esse illud. Sicut sanum erit aegrum; quia sanum desinit esse sanum, et incipiet esse aegrum. Quamvis etiam id quod fuit panis sit corpus Christi, non tamen corpus Christi est aliquid quod fuit panis, quoniam id quod fuit panis, est aliud omnino quam fuit; sed corpus Christi est omnino idem quod fuit. Sicut iniquum quod fuit Saulus est Paulus, non tamen Paulus est iniquum, quod fuit Saulus. Quod enim secundum naturam contingit in accidentibus, hoc secundum miraculum accidit in naturis. Est autem duplex conversio, substantialis videlicet et formalis. Nam sicut aliquando forma convertitur sine substantia, sic interdum substantia convertitur sine forma, nonnunquam utraque cum altera. Substantia vero quandoque convertitur in id, quod sit, et non erat, ut virga in colubrum (Exod. VII), et tunc forma convertitur cum substantia. Quandoque convertitur in id quod erat, et non fit, ut panis in eucharistiam, et tunc substantia convertitur sine forma. Sed desinamus scrutari scrutinium ((Psal. LXIII), quoniam perscrutator majestatis opprimetur a gloria (Prov. XXV). Nam accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII). Sicut ineffabilis est illa unio qua Deus factus est homo, sic ineffabilis est illa conversio qua panis fit caro. Non tamen ita panis dicendus est incarnari, quia panis fit caro. Nam verbum manens quod ita erat, factum est caro, quod carnem assumpsit, non transivit in carnem, sed panis desinens esse quod erat, ita fit caro, quod transit in carnem, non assumit carnem.

CAPUT XXI. Cur eucharistia sub duplici specie consecratur. Simili modo licet sub alterutra specie sumatur utrumque, id est corpus et sanguis, utraque tamen species consecratur, et neutra superfluit, ut ostendatur quod Christus humanam naturam totam assumpsit, ut totam redimeret. Panis enim refertur ad carnem, et vinum ad animam, quia vinum sanguinem operatur, in quo sedes est animae; Moyses quippe testatur, quod caro pro corpore, sanguis autem offertur pro anima. Unde legitur in Levitico (cap. XVII). Anima carnis in sanguine est, quocirca panis et vinum in sacrificio offeruntur, quod valet ad tuitionem carnis et animae, ne si sub alterutra specie tantum sumeretur, ad ulterius tantum putaretur pertinere salutem. Et quamvis sub specie panis sanguis sumatur cum corpore, et sub specie vini corpus sumatur cum sanguine, tamen nec sanguis sub specie panis, nec corpus sub specie vini bibitur, et comeditur, quia sicut nec sanguis comeditur nec corpus bibitur, ita neutrum sub specie panis bibitur, aut sub specie vini comeditur. Et si concessibile videatur quod corpus bibendo, aut sanguis comedendo sumatur. Est ergo modus sumendi carnem et sanguinem, quo neutrum manducatur et bibitur.

CAPUT XXII. Utrum panis sine vino, vel vinum sine pane valeat consecrari. Sed quaeritur, utrum panis sine vino, vel vinum sine pane, non dico debeat, sed valeat consecrari. Cum enim ad prolationem istorum verborum: Hoc est corpus meum, panis mutetur in carnem: et ad prolationem illorum verborum: Hic est sanguis meus, vinum mutetur in sanguinem. Si post prolationem istorum, et ante prolationem illorum, impedimentum accidat sacerdoti quo minus procedere valeat, videtur ergo quod panis sit mutatus in carnem, vino in sanguinem non mutato. Quid ergo judicabitis in hoc articulo faciendum? an alius sacerdos totum repetet a principio, et sic super panem iterabitur consecratio? an ab eo tantum loco incipiet, in quo sacerdos ille dimisit, et sic divideretur mysterium unitatis? De hoc ita statutum legitur in concilio Toletano: Censuimus convenire, ut cum a sacerdotibus missarum tempore mysteria consecrantur, si aegritudinis cujuslibet accidat eventus, quo coeptum nequeat consecrationis explere mysterium, sit liberum episcopo vel presbytero alteri, consecrationem exsequi coepti officii, ut praecedentibus, libenter alii pro complemento succedant (Cant. VII). Porro cum inter theologos de tempore consecrationis sit diversa sententia, quibusdam dicentibus, quod cum totum est dictum, totum est factum; aliis autem dicentibus, quod panis ante mutatur in corpus, et postea vinum mutatur in sanguinem. Plerique tutius procedentes affirmant, quod alius sacerdos consecrationem repetere debet atque perficere. Quoniam, ut tradit auctoritas, non dicitur iteratum quod nescitur ante esse factum. Verum ne illa fiat iteratio, vel divisio sacramenti, nec aliquis scrupulus erroris vel dubitationis remaneat, consultius et tutius judicatur, ut illa talis oblatio studiosissime recondatur, et super aliam totum officium celebretur.

CAPUT XXIII. Quaeritur, utrum necessitate cogente, vel casu intercedente, sola panis materia possit in eucharistiam consecrari Et si vinum inveniri non possit, vel aliquo casu defuerit, quaeritur utrum, necessitate cogente vel casu intercedente, sola panis materia possit in eucharistiam consecrari, sicut sub sola panis specie debet eucharistia reservari? Sunt sane qui dicunt, quod cum verbum et elementum efficiant sacramentum, nec forma verborum nec materia rerum, quas Christus expressit, mutari potest sive dimidiari. Quia sicut vinum sine pane, sic panis sine vino minime consecratur, cum utrumque sit de substantia sacramenti, unde sive aqua pro vino mittatur in calicem, sive hordeum pro frumento formetur in panem. Sicut neutrum per se, sic neutrum cum alio transsubstantiatur in carnem, aut mutatur in sanguinem. Nam si panis sine vino, vel vinum sine pane, mutari posset in carnem aut in sanguinem: in his regionibus, in quibus alterutrum inveniri non potest, licite posset alterum sine altero consecrari. Minus enim ignorantia quam necessitas, vel negligentia quam difficultas excusat. Alii vero dicunt, quod cum Christus prius convertit panem in carnem, et postea vinum mutavit in sanguinem, sicut evangelicae lectionis textus ostendit, et sine vino panem, et sine pane vinum consecrari contingit. Graviter tamen offendit, qui negligenter aut ignoranter alterutram speciem praetermittit: gravius qui scienter aut sponte, maxime si formam intendit mutare, vel haeresim introducere.

CAPUT XXIV. Cautela quando sacerdos post consecrationem invenit praetermissum vinum. Quid ergo faciendum est sacerdoti, qui post consecrationem vinum comperiat praetermissum? Dicunt aliqui, quod vinum apponere debet, et super illud solummodo consecrationem repetere. Alii, quod, apposito vino, panem consecratum, sicut in die Parasceves, debet immittere, sicque sumere sacrificium. Ego vero semper in dubiis quod tutius est, judico praeferendum.

CAPUT XX De diversis sacerdotibus super eamdem hostiam celebrantibus. Cum autem interdum multi sacerdotes concelebrent, si forte non omnes simul consecratoria verba pronuntient. Quaeritur, an ille solus conficiat, qui primus pronuntiat? Quid ergo caeteri faciunt, an iterant sacramentum? Poterit ergo contingere, quod ille non conficit qui celebrat principaliter, et ille conficiet, qui secundario celebrabit, et sic pia celebrantis intentio defraudabitur? Sane dici potest, et probabiliter responderi, quod sive prius, sive posterius proferant sacerdotes, referri debet eorum intentio, ad instans prolationis episcopi, cui principaliter celebranti concelebrant, et tunc omnes simul consecrant, et conficiunt. Quanquam nonnulli consentiant, quod qui prius pronuntiat, ille consecrat: nec aliorum defraudatur intentio, quia actum est quod intenditur. Consueverunt autem presbyteri cardinales Romanum circumstare pontificem, et cum eo pariter celebrare. Cumque consummatum est sacrificium de manu ejus communionem recipere, significantes apostolos, qui cum Domino pariter discumbentes sacram de manu ejus eucharistiam acceperunt, et in eo quod ipsi concelebrant, ostendunt apostolos tunc a Domino ritum hujus sacrificii didicisse.

CAPUT XXVI De hora institutionis. Postquam coenatum est. Quartadecima luna primi mensis ad vesperam (Exod. XII), Christus secundum legis typum pascha cum apostolis celebravit, de quo cum dixisset: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar (Luc. XII). Cur hoc dixerit statim ostendit, ut scilicet veteri paschae imponens finem, novum Paschae substitueret sacramentum. Accipiens enim panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et comedite, hoc est enim corpus meum quod pro vobis tradetur. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus novi testamenti qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem (Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXI). Hac ergo constitutione formati celebramus jugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium. Nam ubi veritas venit, figura cessavit, et signum est sublatum de medio, cum jam non erat res aliqua quae futura significaretur, sed quae praesens perciperetur; mansit tamen figura, donec fuit in veritate completum, quod in similitudine prius erat exhibitum. Ob id etiam Christus corpus et sanguinem suum post coenam dedit apostolis, ut hoc sacramentum velut ultimum testatoris mandatum arctius memoriae commendarent. Unde novissimum condens haeredibus testamentum: Vos, inquit, estis qui mecum permansistis in tentationibus meis, et ego dispono vobis regnum, sicut Pater meus mihi disposuit, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo (Luc. XXII). Patet ergo cum primam acceperunt apostoli eucharistiam, non eos accepisse jejunos. Non ideo tamen est calumniandum Ecclesiae, quod a jejunis semper accipitur. Placuit enim Spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti prius in os Christiani Dominicum corpus intraret, sicut ubique mos iste servatur. Non enim quia post cibos Dominus dedit, ideo pransi vel coenati debent illud accipere, quemadmodum illi faciebant, quos arguit Apostolus, dicens: Convenientibus vobis in unum jam non est Dominicam coenam manducare, unusquisque suam coenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius ebrius est (I Cor. XI). Salvator ergo praescriptis ex causis post coenam tradidit eucharistiam, quo autem deinde ordine sumeretur, disponendum apostolis reservavit.

CAPUT XXVII. Quod corpus Christi totum est in pluribus locis simul. Accipiens et hunc praeclarum calicem. --Continens metonomice, ponitur pro contento. Nam et unus et idem et tunc et nunc et hic et alibi sacrificatur ab omnibus, totus in coelo, et totus in altari, simul et sedet ad dextram Patris et manet sub specie sacramenti. Miraris quod verbum Dei juxta sacramenti virtutem totum simul in diversis locis existit. Et non miraris quod verbum hominis juxta vocis naturam totum est simul in auribus diversorum. Quid quaeris naturam in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse natus de Virgine? Sic ergo Christus in diversis locis est unus, sicut in diversis partibus totus. Quod autem vinum in calice consecraverit, patet ex eo quod ipse subjunxit: Non bibam amodo de hoc genimine vitis (Luc. XXII).

CAPUT XXVIII. Quare sanguis Christi dicatur novum testamentum. Hic est sanguis novi et aeterni testamenti. Vetus Testamentum quod hircorum fuit et vitulorum sanguine dedicatum, promittebat homini temporalia; Novum autem quod fuit Christi sanguine consecratum, promittit aeterna. Et ideo Testamentum illud fuit vetus et transitorium, hoc autem novum est et aeternum. Vel inde probatur aeternum, id est perpetuum, unde novum asseritur, id est ultimum. Novissimum enim hominis testamentum immobile perseverat, quia testatoris firmatur morte, juxta quod docet Apostolus: Testamentum, inquit, in mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est (Hebr. IX). Porro Testamentum dicitur non solum Scriptura, sed et promissio quemadmodum dicit Apostolus: Ideo novi testamenti mediator est, ut repromissionem accipiant, qui vocati sunt, aeternae haereditatis (ibid.). Et secundum hunc modum dicitur: Hic est sanguis meus novi et aeterni testamenti (Matth. XXVI), id est confirmator novae et aeternae promissionis. Sicut Dominus ipse promittit: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI). Unde nec primum Testamentum, ut inquit Apostolus, sine sanguine dedicatum est. Lecto enim universo legis mandato, Moyses accipiens sanguinem hircorum et vitulorum, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic est sanguis novi testamenti, quod mandavit ad vos Deus (Hebr. IX; Exod. XXIV). Ecce quam proprie Moyses verba praedixit, quibus Christus usus est in coena.

CAPUT XXIX. Utrum aqua cum vino convertatur in sanguinem. Sed quaeritur, utrum aqua cum vino convertatur in sanguinem? Si convertitur ergo sacramentum, sanguis est, imo populi, nam aquae multae sunt populi multi (Apoc. XIX), et ob hoc aqua vino miscetur, ut Christo populus adunetur. Nam de latere Christi exivit sanguis et aqua (Joan. XIX). Si non convertitur, ubi post consecrationem existit? et quomodo separatur a vino, cui fuerat in unum commista? Praeterea non solum sanguinem exhibet sacerdos in hoc sacramento, si post consecrationem aqua pura permanserit, post unam ergo sumptionem iterum eodem die communicare non debet, ac si prius aquam bibisset. Nam idcirco sacerdos postquam profudit, eodem die iterum non sacrificat, quia vinum purum assumit. An forte sicut vinum mutatur in sacramentum redemptionis, sic et aqua transit in sacramentum ablutionis, quae de latere Christi pariter effluxerunt. Quis hoc audeat diffinire? Illud omnino nefas est opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, videlicet aquam in flegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum, id est flegma mentiuntur exivisse, non attendentes quod de latere Christi duo praecipua Ecclesiae sacramenta fluxerunt, videlicet et sacramentum redemptionis in sanguine, et sacramentum regenerationis in aqua. Non enim baptizamur in flegmate, sed in aqua, juxta sententiam Evangelii: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei (Joan. III). Quibusdam vero non absurdum videtur, quod aqua cum vino transit in sanguinem, ea videlicet ratione, quod aqua per admistionem transit in vinum, et vinum per consecrationem transit in sanguinem. Quis enim ambigat aquam in vinum transire, cum multo vino modicum infunditur aquae? Alioquin tota vini substantia propter guttam aquae mutatur, ut quoddam fiat ex illis confusum, quod nec sit aqua nec vinum. Sic ergo tota fontis vel fluminis aqua propter modicam vini stillam in confessionis speciem mutaretur, nec panis ille posset in eucharistiam consecrari, qui factus est de frumento, cui forte mistum fuerat unum granum hordei vel avenae. Quid autem si plus apponatur aquae quam vini, erit irritum sacramentum? Oportet quidem quod tantum vini ibi ponatur, quod aqua commistum saporem vini retineat. Licet autem diligenti studio vinum optimum sit quaerendum, ut sacrificium offeratur, vitium tamen vini non maculat munditiam sacramenti. Quocirca sive vinum novum, quod dicitur mustum, sive vinum acidum, quod appellatur acetum, in sacrificium offeratur, sacramentum conficitur et divinitus consecratur.

CAPUT XXX. Utrum Christus resurgens sanguinem resumpsit quem effudit in cruce. Jam et illud inquiratur, utrum Christus resurgens a mortuis, sanguinem illum resumpsit quem effudit in cruce. Si enim capillus de capite vestro non perit, quanto magis sanguis ille non periit qui fuit de veritate naturae. Quid ergo de circumcisione praeputii vel umbilici praecisione dicetur? an in resurrectione Christi similiter rediit, ad veritatem humanae substantiae? Creditur enim in Lateranensi basilica scilicet in Sancto sanctorum conservari. Licet a quibusdam dicatur, quod praeputium Christi fuit in Jerusalem delatum ab angelo, Carolo Magno qui sustulit illud et posuit Aquisgrani. Sed post a Carolo Calvo positum est in ecclesia Salvatoris apud Carosium. Melius est tamen Deo totum committere, quam aliud temere diffinire.

CAPUT XXXI. De vino post consecrationem admisto Si vero post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, nec sanguini commiscetur sed accidentibus prioris vini commistum corpori, quod sub eis latet, undique circumfunditur, non madidans circumfusum. Ipsa tamen accidentia unum appositum videntur afficere, quod inde conjicitur, quia si aqua pura fuerit apposita, vini saporem assumit. Contingit accidentia permutare subjectum, sicut subjectum contingit accidentia permutare. Cedit quippe natura miraculo, et virtus supra consuetudinem operatur. Quidam autem voluerunt astruere, quod sicut aqua pura per aquae benedictae contactum efficitur benedicta. Sic vinum per sacramenti contactum efficitur consecratum, et transit in sanguinem, quorum assertioni ratio minime suffragatur.

CAPUT XXXII. Utrum vinum sine aqua consecretur in sanguinem. Quaeritur autem, an irritum sit quod geritur, si forte praetermittitur aqua. Cautum est enim in Canone, quod non potest calix Domini aqua sola esse, neque vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et Cyprianus: « Calix Domini non est aqua sola, neque vinum solum, sicut neque corpus Domini potest esse farina sola, nisi fuerit utrumque adunatum, et panis unius compage solidatum. » Hoc quidam constanter affirmant, dicentes, quod sicut aqua sine vino consecrari non potest, sic vinum sine aqua transsubstantiari non potest, quia de latere Christi simul utrumque manavit (Joan. XIX). Alii vero concedunt, quod si quisquam non intendens haeresim introducere, oblivione vel ignorantia praetermiserit aquam, ille quidem vehementer est corripiendus, et graviter, non tamen fit irritum sacramentum. Quod ergo praedictum est, hoc est verum vinum solum offerri non posse, determinari debet, quia recipit exceptionem, hoc modo: non potest nisi fiat simpliciter vel ignoranter; vel non potest, id est non debet, quia non dicitur posse fieri, quod de jure non fit; nam et Graecorum Ecclesia dicitur aquam non apponere sacramento. Ait enim Cyprianus: « Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non observaverit, quod nos Dominus exemplo facere vel magisterio docuit, potest simplicitati ejus indulgentia Domini venia concedi, nobis vero non potest ignosci, qui nunc a Domino instructi sumus, ut calicem Domini cum vino mistum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus. Hinc ergo colligitur, quod vinum aqua mistum Christus in coena discipulis tradidit. »

CAPUT XXXIII. Utrum fermentatum transsubstantietur. Quaeritur autem, utrum qui fermentatum sacrificat, sacrificium conficiat, praesertim si negligenter vel ignoranter hoc faciat? Superius enim sufficienter ostensum est, quod Christus azymum consecravit, cum sacramentum instituit. Sed adhuc multi sacrificant de fermentato, quibus tanquam vere catholicis Ecclesia Romana communicat. Verum haec quaestio melius solvenda differtur, ut alias competentius solvatur.

CAPUT XXXIV. Quare sub alia specie sumitur eueharistia. Tribus autem ex causis sacramentum corporis et sanguinis sui Christus sub alia specie sumendum instituit, ad augendum meritum, ad fovendum sensum, ad vitandum ridiculum. Ad augendum meritum, quoniam aliud ibi cernitur, et aliud esse creditur, ut fides habeat meritum, cui humana ratio non praebet experimentum. Ad fovendum sensum, ne abhorreret animus, quod cerneret oculus, quia non consuevimus carnem crudam comedere, vel sanguinem humanum potare. Ad vitandum ridiculum, ne insultaret paganus, cum id ageret Christianus, ut ita veritas adsit et ridiculum desit. Ad hoc ergo Christus sub specie principalis edulii sumendam proposuit eucharistiam, ut sensus foveretur in uno, et fides aedificaretur in altero. Fovetur enim sensus in uno, dum solita percipit; aedificatur fides in altero, dum in eo quod videt quale sit illud quod non videt agnoscit. Proponitur autem species panis et vini, quatenus in sumptione corporis et sanguinis Christi doceatur esse perfecta refectio, plena quippe refectio cibus et potus est. Cibi autem et potus, panis et vini est principaliter substantia.

CAPUT XXXV. Quod sacramentum altaris simul est veritas et figura. Mysterium fidei. Ex his aliisque Scripturae verbis, quidam munimentum erroris ducere putaverunt dicentes, in sacramento altaris veritatem corporis et sanguinis Christi non esse, sed imaginem tantum et speciem et figuram, pro eo quod Scriptura memoret aliquoties id quod in altari suscipitur, esse sacramentum et mysterium et exemplum. Qui profecto laqueum erroris incurrunt, quia nec sacramenta Dei reverenter suscipiunt, nec auctoritates Scripturae convenienter intelligunt, nescientes Scripturas neque virtutem Dei (Matth. XXII). Quid enim, nunquid ideo sacramentum altaris veritas non est, quia figura est? ergo nec mors Christi veritas est, quia figura est. Et resurrectio Christi veritas non est, quia figura est. Nam et mortem et resurrectionem Christi figuram et imaginem et similitudinem esse manifeste declarat Apostolus dicens: Christus mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). Et Petrus apostolus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II). Ergo mors Christi exemplum fuit, ut peccato moriamur, et resurrectio ejus exemplum fuit, ut justitiae vivamus. Nunquid ideo veritas non fuit? ergo Christus vere mortuus non fuit, et vere non resurrexit; si mors ejus vel resurreetio ejus vera non fuit, absit! Nam propheta de ipso praedixit: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII). Altaris ergo sacramentum est et veritas et figura.

CAPUT XXXVI. De sacramento et re sacramenti. Tria quippe in hoc sacramento sunt discreta videlicet forma visibilis, veritas corporis, et virtus spiritualis. Forma panis vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et charitatis. Primum oculo cernitur, secundum animo creditur, tertium corde percipitur. Primum est sacramentum, et non res; secundum est sacramentum et res; tertium est res et non sacramentum. Sed primum est sacramentum geminae rei, tertium vero res gemini sacramenti, secundum autem est sacramentum unius, et res alterius. Nam forma panis utramque carnem Christi significat, id est veram et mysticam Sed veram carnem et continet et significat; mysticam vero significat, sed non continet. Sicut unus panis ex multis granis conficitur, et unum vinum ex diversis acinis confluit: sic corpus Christi ex multis membris componitur, et unitas ecclesiastica ex diversis consistit; in praedestinatis, vocatis, justificatis et glorificatis. Nam quos praedestinavit hos et vocavit, et quos vocavit hos et justificavit (Rom. VIII). Propter quod dicit Apostolus: Unus panis et unum corpus multi sumus (I Cor. X). In cujus rei typo facta est arca Domini de lignis setim quae sunt imputribilia, et albae spinae simillima (Exod. XXV). Vinum autem in quantum liquet et rubet, similitudinem sanguinis significat. In quantum calet, et redolet, proprietatem charitatis significat et ostendit. Nam vinum et sanguinem operatur, et excitat charitatem, quia cor bibentis exhilarat et dilatat. Patet ergo quod substantia corporis et sanguinis Christi est sacramentum et res, sed alterius sacramenti res, et alterius rei sacramentum. Est enim res primi, quia significatur et continetur a primo, videlicet a forma visibili; et est sacramentum tertii, quia significat et efficit tertium, videlicet unitatem ecclesiasticam. Illud ergo sane debet intelligi quod Dominus ait: Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis (Matth. XXVI). Ne videretur esse contrarium illi, quod alibi dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Christum enim habemus nobiscum, sub divini specie sacramenti, et non semper habemus nobiscum in propria forma personae. Dicitur ergo mysterium fidei quoniam aliud ibi cernitur, et aliud creditur. Cernitur species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Domini. Quod autem hic dicitur mysterium fidei, alibi dicitur spiritus et vita. Spiritus enim est mysterium, secundum illud: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Fides est vita, secundum illud: Justus ex fide vivit (Rom. I). Hinc ergo Dominus ait: Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI).

CAPUT XXXVII. Quod species panis et vini duabus ex causis intelligitur sacramentum. Verum cum consecratio perficiat sacramentum, et post consecrationem non sit panis in altari aut vinum, quis panis est corporis, aut quod vinum est sanguinis sacramentum? Si dicatur quod panis qui fuit, vel vinum quod exstitit, profecto nec illud est corporis, nec illud est sanguinis sacramentum, quia panis transivit in corpus, et vinum transivit in sanguinem. Si vero dicatur, quod species quae remansit, illa quidem nec consistit ex granis, nec confluit ex acinis, quoniam ex his non provenit accidens, sed substantia. Quam ergo similitudinem assignabimus inter sacramentum rei, et rem sacramenti? Nam si sacramenta non haberent similitudinem rerum quarum sunt sacramenta, non dicerentur proprie sacramenta, sicut sacramentum baptismi, quod est ablutio carnis exterior, similitudinem habet significati, quod est ablutio mentis interior. Sane sacramentum istud in hoc gerit similitudinem corporis, in quo panis similitudinem repraesentat. Species ergo panis sacramentum est corporis, non solum ratione rei significatae, verum etiam ratione contentae.

CAPUT XXXVIII. Utrum forma panis et vini, vel species accidentis et veritas corporis divisa sint sacramenta. Sed quaeritur: utrum species panis et veritas corporis unum sunt sacramentum, an diversa sunt sacramenta? Scriptum est enim: « Perficiant in nobis tua, quaesumus, sacramenta quod continent; » sed et alibi legitur: « Praesta ut hoc tui corporis et sanguinis sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, » praeterea cum eamdem rem sanctam significent, videtur quod sit idem sacramentum. Sed cum diversa sint signa, videtur quod diversa sunt sacramenta. Sunt sane qui dicunt, quod forma panis et vini sunt unum sacramentum, non propter unum significatum, sed propter unum contentum. Species autem panis et veritas corporis sunt unum sacramentum, non propter unum contentum, sed propter unum significatum. Hi debent concedere, quod sicut diversae res propter idem significatum, idem sunt sacramentum, sic eadem res propter diversa significata diversa sunt sacramenta. Quibus objicitur, quod si species panis et veritas corporis idem sunt sacramentum, cum species panis sacramentum sit corporis, ergo veritas corporis idem est sacramentum, et ita sacramentum est sui. Non provenit, quia species panis est quoddam sacramentum, quod est veritas corporis, et est quoddam quod non est illa, quoniam est duo significata diversa. Alii vero dicunt, quod sive sint diversa significata, sive diversa sint significantia, semper diversa sunt sacramenta. Quos oportet concedere, quod in altari ad minus sunt quatuor sacramenta, videlicet species panis, et species vini, veritas carnis et veritas sanguinis. Praeterea cum panis et vini diversa sint accidentia, ut sapor, odor, pondus et color, quantitas et figura, videtur quod singula per se sint varia sacramenta. Nam qua ratione potius unum, quam aliud dicendum est sacramentum? Sed cujus rei sacramentum est odor aut sapor? Potest non incongrue responderi, quia omnia simul accepta, sunt unum eucharistiae sacramentum, eo quod nullum sacramentum totum significet per se, sed omnia simul panis speciem repraesentant, quae corpus Christi continet, et significat.

CAPUT XXXIX De distinctione signorum, ubi ostenditur quod sacramentum active et passive dicitur. Signorum autem alia sunt naturalia, et alia positiva. Naturalia sunt, quae secundum naturam significant. Quorum quaedam sunt quae per antecedens significat subsequens, ut rubore vespertino significatur serenitas matutina. Alia sunt quae per consequens significant antecedens ut fumo vel cinere significatur ignis. Positiva sunt illa quae secundum impositionem significant, quorum alia sunt signum rei sacrae, ut serpens aeneus erectus in eremo (Num. XXI). Alia sunt signa rei non sacrae, ut arcus triumphalis erectus in bivio. Signorum rei sacrae, alia sunt sacra, ut baptismus; alia non sacra, ut agnus paschalis. Sacra sunt signa Novi Testamenti, non sacra Veteris. Quamvis enim utraque sint signa rei sacrae, id est rem sacram significantia, non tamen utraque sunt sacra signa, id est justificantia; licet nonnulli dixerunt, legalia justificasse. Haec est enim differentia inter legalia et inter evangelica sacramenta, quod illa significabant tantum et non justificabant, haec autem significant et justificant. Verum quandoque large quandoque stricte sacramentum accipitur. Large secundum quod omne signum rei sacrae, sive sit sacrum, dicitur sacramentum; unde signa legalia sacramenta dicuntur: stricte secundum quod sacrum solummodo signum dicitur sacramentum. Sacramentum autem et active et passive dicitur, quasi sacrum signans, vel sacrum signatum. Nam nomine sacramenti quandoque signum rei, quandoque res signi varie nuncupatur, secundum quod sacramentum accipitur pro re signi, sacramentum dicitur a sacro et secreto, quasi sacrum secretum. Species ergo panis dicitur sacramentum active, id est sacrum significans; unitas autem Ecclesiae dicitur sacramentum passive, id est sacrum signatum. Corpus Domini cum utroque modo dicitur sacramentum, id est sacrum significans, et sacrum signatum.

CAPUT XL Quod sacramentum consistit in tribus, in rebus, factis et verbis. Sacramentum vero consistit in tribus, rebus, factis et verbis, secundum proprietatem, similitudinem et interpretationem. Leo namque secundum proprietatem designat diabolum, unde: Adversus vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). Seminare secundum similitudinem significat praedicare, unde: Exiit qui seminat seminare semen suum et aliud cecidit in terram bonam, aliud supra petram, aliud inter spinas (Luc. VIII). Emmanuel secundum interpretationem significat Christum, unde: Vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur Nobiscum Deus (Matth. I). Res ut aqua baptismi, vel aqua; factum ut signaculum crucis; verbum ut invocatio Trinitatis. Singula reperiuntur in hoc excellentissimo sacramento; res, id est corpus et sanguis; factum, id est esus et potus; verbum, hoc est corpus meum, hic est sanguis meus (Matth. XXVI).

CAPUT XLI. Quod sanguis Christi dupliciter intelligitur in remissionem peccatorum effusus. Qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Pro solis praedestinatis effusus est, quantum ad efficientiam. Sed pro cunctis hominibus est effusus quantum ad sufficientiam. Effusio quippe sanguinis justi pro injustis tam fuit dives ad pretium ut, si universitas crederet in redemptionem, nullum omnino diaboli vincula retinerent. Peccatum autem duobus modis remittitur, quoad meritum culpae, et quoad debitum poenae. Meritum culpae remittitur per sanguinis fidem, quia justificamur a culpa; debitum poenae remittitur per sanguinis pretium, quo redempti sumus a poena. Omnes enim quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. Et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum. Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Vere languores nostros ipse portavit (Isa. LIII). Quia ergo justus injuste punitus, injusti juste sunt liberati. Assumpsit enim poenam in se pro omnibus, ut daret per se gratiam universis.

CAPUT XLII. Quod sumptio eucharistiae non est nimium differenda. Haec quotiescunque feceritis. In perceptione corporis et sanguinis Christi, magna est nobis adhibenda discretio. Cavendum est enim, ne si nimium differatur, mortis periculum incurratur, Domino protestante: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Si vero quis indigne suscipiat, judicium damnationis incurrat, Apostolo testante: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Ideoque juxta vocem ejusdem Apostoli: Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat (ibid.) Ingens itaque nobis videtur vel indicitur bene vivendi necessitas, ne corpus Domini vel indigne sumendo sumamus judicium, vel sumere cessando nihilominus incurramus periculum. Necessario quippe sumendus est Agnus, ut a vastante angelo protegamur, nec exire possumus de Aegypto nisi celebrando phase paschalem agnum edamus (Exod. XII). Dixerit ergo quispiam communicandum esse quotidie, dixerit alius quotidie communicandum non esse, fiat unusquisque quod pie crediderit faciendum. Non enim litigaverunt ad invicem, nec alter alteri se praeposuit Zachaeus (Luc. XIX), et ille centurio cum alter eorum gaudens in domo sua Christum recepit, et alter eorum dixit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII). Audi quid super hoc sentiat Augustinus: « Quotidie, inquit, eucharistiam recipere, nec laudo nec vitupero, omnibus diebus tamen Dominicis hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico eucharistiae perceptione, quam purificari. Et licet quis peccato mordeatur, si tamen peccandi de caetero non habeat voluntatem, et satisfaciat lacrymis et orationibus securus accedat. Sed hoc de illo loquor, quem mortalia peccata non gravant; cautum est enim in canone, quod si non frequentius saltem ter in anno omnes communicent, quod nolunt ecclesiasticis carere luminibus: in Pascha, Pentecoste, et Natali. »

CAPUT XLIII. Quod sacramentum altaris est commemoratio mortis Christi. In mei memoriam faciatis. In hoc sacramento nobis quotidie mortis Christi memoria renovatur, sicut Apostolus determinat, dicens: Quotiescunque manducaveritis panem hunc, et biberitis calicem, mortem Domini annuntiabitis donec veniat (I Cor. XI). Propter quod ipse dicebat apostolis: Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII). Hanc ultimam sui memoriam Dominus nobis dereliquit, quemadmodum si quis peregre proficiscens aliquod pignus ei quem diligit derelinquat, ut quoties tunc illud aspexerit, ipsius debeat amicitias memorari, quoniam is si perfecte dilexerit, absque magno fletu vel desiderio nequit illud aspicere. Ideoque hoc Salvator instituit sacramentum, ut quia venerat ejus hora qua de mundo transiret ad Patrem, quia verum erat quod dicebat apostolis: Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. XIII). Nam et Petro dicenti: Domine, quo vadis? Respondit: Quo ego vado, me sequi non potes (ibid.). Competentem illis haereditatem proscribens, visibilem sui memoriam commendarat. Hoc, inquit, facite in meam commemorationem. Non enim solum Scripturarum commemorationem ad hoc sufficere judicabat, qui letargicum venerat aegrotum sanare. Quanta namque pars nostri capit illud quod in Evangelio optimis unguentis fragrat, antidotum Verbum, quod erat in principio apud Deum, per quem omnia facta sunt quodque caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Nam illud quidem ruminare, medela salubris est, super mel et favum (Psal. XVIII), dulcis faucibus animae diligentis. Sed tantus cibus valde paucorum, et solius mentis pabulum, quo tunc anima plenissime satiabitur, cum Verbum ipsum in aeterna felicitate gustabit. At ille qui corpus assumpsit et animam, ut sanaret et animam et corpus, pigmenta sua provida charitatis arte composuit, quibus letargicam mentem aegroti renovata quotidie suae salutis commemoratione percelleret, et edentulam, id est sine dentibus plebem (quae verbum antiquum et aeternum principium, quasi solidum cibum ruminare non poterat) hoc dulcissimo confecto liquamine in panis et vini sacramento consuefacere sorbillare.

CAPUT XLIV. De diversis causis institutionis Sapientia Dei, qua per visibilia manifestat, volens evidenter ostendere quod ipsa cibus est animarum quod carnem assumptam proposuit in edulium, ut per cibum humanitatis invitaret ad gustum divinitatis, de quo dicit Psalmista: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Totum ergo Christus se exhibet nobis in cibum, ut sicut divinitate nos reficit, quam spiritualiter gustamus corde, ita nos humanitate reficiat, quam corporaliter ore comedimus, ut ita de visibilibus ad invisibilia, de temporalibus ad aeterna, de terrenis ad coelestia, de humanis ad divina nos transferat. Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI); ecce cibus divinitatis. Et panis quem ego dabo, caro mea est; ecce cibus humanitatis. Panis igitur angelorum factus est cibus hominum (Sap. XVI), secundum illud propheticum: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII). Quatenus qui secundum animam cibum divinitatis accipimus, etiam secundum carnem cibum humanitatis sumamus, quoniam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Et quia homo per gustum mortem incurrit, per gustum quoque vitam acquirit, quatenus unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Dictum est quippe de illo: Quacunque die comederis, morte morieris (Gen. II). Dicitur autem de isto: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. VI). Cibus ille mortalis pependit in ligno scientiae boni et mali; cibus iste vitalis pependit in ligno vitae, quod est in medio paradisi. Illud fuit lignum inobedientiae ad quod homo manus extendit, ut fieret sicut Deus, juxta quod illi serpens promiserat: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III); istud autem lignum est obedientiae, in quo Deus manus extendit, et factus est homo, juxta quod dicit Apostolus: Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Ut ergo suam erga nos charitatem ostenderet, et nostram erga se charitatem accenderet, qui dedit se pro nobis in pretium, ipse tribuit se nobis in cibum, ac per pretium se dedit pro nobis in mortem et per cibum se tribuit nobis ad vitam, ut mortem nostram sua morte perimeret, et vitam nostram sua vita nutriret. Panis iste si digne manducatur, impinguat: et calix iste si digne bibitur, inebriat, non corpus sed cor, non ventrem sed mentem. Unde: Poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII). Per hujus ergo sacramenti virtutem, universae virtutes augentur, et omnium gratiarum fructus exuberant. Is enim in hoc sacramento sumitur totus et integer, qui est fons et origo totius virtutis et gratiae. Per crucis mysterium eripuit nos a potestate peccati. Per eucharistiae sacramentum liberat nos a voluntate peccandi; nam eucharistia si digne sumatur, a malo liberat, et confirmat in bono, venialia delet et cavet mortalia. Unde cum praemittimus in oratione Dominica: Panem nostrum epiousion, id est supersubstantialem, da nobis hodie, statim adjungimus: Et dimitte nobis debita nostra, et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen (Matth. VI). Quia per panem istum coelestem liberamur a malis praeteritis, praesentibus, futuris. Dedit ergo nobis hoc sacramentum salutis, ut quia nos quotidie peccamus, et ipse jam mori non potest; per hoc sacramentum, quod in memoria mortis ejus accipimus, remissionem peccatorum quotidie consequamur. Nom enim solum lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, quando sanguinem suum fudit pro nobis in crucis patibulo, verum etiam quotidie nos lavat a peccatis nostris in sanguine suo, quando ejus sanguinem nos accipimus in calicis poculo. Ascensurus ergo Christus ad Patrem quia promisit apostolis eorumque sequacibus, vobiscum ero cunctis diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), voluit remanere cum illis non solum par inhabitantem gratiam, nec per divinam tantum essentiam, verum etiam per corporalem praesentiam. Et ideo istud sacramentum instituit, in quo praesens est nobiscum, sub alia quidem forma, sed in propria vere substantia. Congruum erat enim, ut Deus qui hominem quem plasmavit, fecit ad imaginem et similitudinem suam, expressius insigniret. Disposuit ergo coelestis altitudo consilii, sicut tres sunt personae in unitate substantiae, Pater, Verbum et Spiritus, ita tres essent substantiae in unitate personae, divinitas, corpus et anima. Cum ergo Christus secundum naturam divinam tribus modis in rebus existeret, localiter in coelo, personaliter in Verbo, sacramentaliter in altari. Sicut enim secundum divinitatem totus essentialiter est in omnibus rebus, ita secundum humanitatem totus sacramentaliter est in pluribus locis. Hujus sacramenti virtute possibile fit, ut qui de terra sunt, in coelum ascendant. Ait ipse enim Salvator: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). Unum et idem est Filius Dei, qui de coelo descendit, Filius hominis qui ascendit in coelum Christus Jesus, cui tanquam suo capiti cuncta membra corporis annectuntur, omnes qui per fidem hujus sacramenti servant unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). Et sicut unum corpus, una persona, unus Christus cum suis membris in coelum ascendit, dicitque gratulabundus gloriosam Deo repraesentans Ecclesiam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II), et ostendens secum illa in unam convenisse personam. Erunt, inquit, duo in carne una (ibid.). Hoc autem, ut inquit Apostolus, magnum sacramentum est in Christo et in Ecclesia (Ephes. V), quod Eucharistia simul efficit et figurat, secundum quod Dominus ait: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. VI). Per id ergo quod suscipit ipse de nostro, accipimus ipsi de suo, tam insolubili nexu conjungimur, ut qui est unum cum Patre per ineffabilem unitatem, fiat unum nobiscum per admirabilem unionem, ac per hoc, ipso communiter mediante, cum Patre unum efficimur. Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi, in nobis unum sint, et mundus credat quia tu me misisti (Joan. XVII). Rogat unitas pro unione, Verbum cum Patre unum est in natura, homo cum Verbo unum est in persona, membra sunt unum cum capite. Primum est in justitia, postmodum autem in gloria, quoniam qui adhaeret Deo, unus Spiritus est cum eo (I Cor. VI). Ut ergo justitia unum sint, cognoscat mundus quia tu me misisti, ut autem et gloria unum sint, volo ut ibi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi (Joan. XVII).

LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. De signis quae tertio loco fiunt super oblatam et calicem. Unde et memores. Quia Dominus ipse praeceperat, ut in sui memoriam hoc faceremus. Idcirco tria ibi commemoranda proposuit Ecclesia, scilicet ejus beatam passionem, nec non ab inferis resurrectionem, sed et in coelos gloriosam ascensionem. Quorum primum, id est passio, excitat charitatem; secundum, id est resurrectio corroborat fidem; tertium, id est ascensio laetificat spem. Quid enim magis in nobis charitatem accendit, quam quod proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum? (Rom. VIII.) Christus autem pro nobis factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). Quid in nobis magis fidem confirmat, quam quod Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium? Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut et in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV). Quid magis in nobis amplificat spem, quam quod Christus ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV), ut ubi est ipse illic sit et minister ipsius? Quia vero dicit Ecclesia, memorem se Dominicae passionis, statim acerbiorem speciem illius passionis commemorat, recolens in quinque crucibus quinque plagas. Deinde per partes Dominicae passionis prosequitur sicut subsequens expositio declarabit. Abhinc igitur usque dum corporale desuper calicem removetur, Domini passio memoratur. Nam ubi dicit sacerdos: Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae. Quinarium crucis signaculum imprimit super oblatam et calicem, significans illa viventis petrae foramina, in quibus residet immaculata columba fructuose nidificans. Cum inter praedicta crucis quinque signacula, quinque dilecti sui plagas, videlicet duas manuum, totidem pedum, et unam lateris, fida tenet et contemplatur memoria. Tres autem sacerdos communiter facit super oblatam et calicem, quoniam in tribus verbis utrumque pariter intelligitur. Nunquam enim in crucis signaculo panis separatur a calice, nisi cum separatim nominatur in canone. Verum erecta pars crucis solummodo super panem, transversa vero usque super calicem debet protendi, quoniam erecta pars crucis corpus Christi sustinuit, et brachia transversa distendit.

CAPUT II. Quare post consecrationem signa super eucharistiam fiunt. Hinc oritur quaestio non praetereunda silentio; cum enim plene et perfecte sit consecratio celebrata, (nam materia panis et vini jam transivit in substantiam carnis et sanguinis.) Quare super eucharistiam benedictam et plenissime consecratam adhuc benedictionis signum imprimitur, aut aliud verbum consecrationis, profertur. Imo talia quaedam subjunguntur in canone, quae videntur innuere, quae nondum sit transsubstantiatio consummata. Ego super hac quaestione vellem potius doceri quam docere. magisque referre quam proferre sententiam. Verum quia nihil, a majoribus aliquid dictum super hac re potui reperire, dicam salva fide quod sentio sine praejudicio sententiae melioris. In canone siquidem aliud verba significant, et aliud signa praetendunt. Verba namque principaliter spectant ad eucharistiam consecrandam, signa vero principaliter ad historiam recolendam. Nam verbis utimur ad consecrandum panem et vinum in corpus et sanguinem Jesu Christi; signis utimur ad recolendum ea quae per hebdomadam ante pascha gesta sunt circa Christum. Patet ergo quantum ad ordinem eucharistiae consecrandae, quod capitulum istud: Qui pridie quam pateretur, in fine canonis subjici debuisset, quoniam in eo consecratio consummatur. Sed quoniam impedisset ordinem historiae recolendae, quia quod fuit gestum in medio, poneretur in fine, providus canonis ordinator, ut ordinem servaret historiae, quasi quadam necessitate compulsus, capitulum istud: Qui pridie quam pateretur, quasi cor canonis, in medio collocavit, ut quae sequuntur intelligantur praecedere, secundum illam figuram, qua saepe fit, ut quae narratione succedunt, intellectu praecedunt. Vel potius, ut tam litterae quam historiae suus ordo servetur. Dicatur itaque, quod signa pertinent ad historiam recolendam. Sed verba non pertinent ad eucharistiam consecrandam, imo pertinent ad eucharistiam consecratam hoc modo: Nos tui servi, videlicet sacerdotes, et plebs tua sancta, scilicet populus Christianus, (nam quod populus agit voto, sacerdotes peragunt mysterio,) offerimus praeclarae majestati tuae, id est prae caeteris clarae. Nam si justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII), quanto clarius divina praefulget majestas. De tuis donis, id est de frugibus segetum, quantum ad panem qui consecratus est in carnem. Ac datis, id est de frugibus arborum, quantum ad vinum quod est consecratum in sanguinem. De his, inquam, et illis offerimus hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, id est eucharistiam, immunem ab omni culpa vel peccato originali, veniali, et criminali; vel puram quantum ad cogitationem; et sanctam, quantum ad locutionem; immaculatam, quantum ad operationem, quia peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus (Isa. LIII). Hoc est, panem sanctum, id est sanctificantem; datorem vitae aeternae, quantum ad stolam carnis; et calicem salutis perpetuae, quantum ad stolam animae. Secundum illud: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum (Joan. VI). Supra quae propitio, Domine, nobis tuo sereno vultu, id est placabili respectu, digneris respicere. Non quod vultus ejus mutetur aliquando: sed tunc Deus illuminat suum vultum super nos, et serenat, cum misericordiam suam super nos exhibet et declarat. Secundum illud Psalmistae: Illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri (Psal. LXVI).

CAPUT III. De figuris Novi Testamenti quae praecesserunt in Veteri Testamento. Sicuti accepta habere dignatus est munera Abel . . . . Adverbium istud sicuti similitudinem innuit, non exprimit quantitatem. Multo quippe acceptius est hoc sacrificium, quam quod obtulit Abel, quod obtulit Abraham, quod obtulit Melchisedech. Videtur enim amplius res quam umbra, veritas quam figura. Ipsam ergo similitudinem magis quam quantitatem debemus attendere. Similes ergo offerendo sumus Abel, si recte quidem offerentes, recte nihilominus dividamus, quod quia Cain non egit, peccavit (Gen. IV). Sua namque recte, cui debebat, obtulit Deo, sed retinuit sibi seipsum, et cor suum auferens Deo, male divisit. Abel autem acceptum Deo justus in corde obtulit holocaustum, quia non se sibi retinuit, sed Deo se totum subdidit et impendit. Et ideo respexit Deus ad Abel et ad munera ejus. Ad Cain autem et ad ejus munera non respexit (ibid). Prius respexit ad Abel, et postea respexit ad munera, quia non offerens placuit a muneribus, sed munera placuerunt ab offerente. Similiter Abraham egregia fide totum se prius offerebat Altissimo, et propterea cum sua duceret offerenda, placidas hostias offerebat, quod ut nos scientes imitaremur, patrios ab illo Deus exegit affectus. Tolle, inquit, filium tuum unigenitum quem diligis Isaac, et offer illum in holocaustum super unum montium quem dixero tibi (Gen. XXII), statimque promptum et obedientem invenit, imo nobis ostendit. Melchisedech quoque, nisi se prius acceptum Deo sacrificium obtulisset, futurorum causas minime praevidisset, quarum intuitu mysticum panis et vini primus obtulit sacrificium. Erat enim Dei sacerdos Altissimi (Gen. XIV). Nos ergo assistentes ad offerendum, si recte dividimus prius, nos ipsos in sacrificium offeramus, arietinam propter viam, feritatem taurinam, hircinamque luxuriam jugulantes. Juxta quod in Psalmo cantavimus: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis (Psal. LXV). Ac deinde sicut munus Abel, sicut sacrificium Abrahae, sicut hostiam Melchisedech, vota nostra Dominus acceptabit. Verum non solum offerentibus, sed etiam in ipsis oblationibus debemus similitudinem intueri. Nam illa vetera sacrificia, hoc novum sacrificium figurabant. Quid enim per munus Abel offerentis de primogenitis gregis nisi Christus exprimitur primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII). Quia sicut Abel invidiose fuit interfectus a fratre, sic ipse malitiose fuit occisus a populo Judaeorum. Nam secundum Apocalypsim Joannis: Ipse est Agnus qui occisus est ab origine mundi (Apoc. XIII). Quid per sacrificium Abrahae dilectum et unicum filium offerentis, nisi passio Domini designatur? De quo dicit Apostolus: Dilecto Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Hic est, inquit, Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. III, XVII). Oblatio vero Melchisedech tam proprie novum sacrificium praesignavit, ut inde praedictum sit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Qui per omnia, secundum Apostolum, assimilatus Filio Dei, manet sacerdos in perpetuumu (Hebr. VII). Abel dicitur puer, non tam a pueritia, quam a puritate, secundum illud: Ecce puer meus electus quem elegi, posui super ipsum spiritum meum (Isa. XLII). Abraham dicitur patriarcha, non tam Israeliticae plebis quam populi Christiani: illius per carnem, hujusque per fidem, secundum illud: Non ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te (Gen. XVII). Melchisedech interpretatus est rex justitiae, deinde rex Salem, id est pacis propter illud quod legitur: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna (Psal. LXXI). Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, hoc addidit in canone Leo papa.

CAPUT IV De signis quae quarto loco fiunt super oblatam et calicem. Supplices te rogamus . . . . . Dicto hymno, post coenam exiit Jesus in montem Oliveti trans torrentem Cedron et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: Pater, si fieri potest, transfer hunc calicem a me. Sed et secundo et tertio abiit, et oravit, eumdem sermonem dicens. Et factus in agonia prolixius orabat, et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram, tunc venit ad discipulos suos, dicens: Surgite, eamus, ecce appropinquat qui me tradet. Traditor autem dedit eis signum, dicens: Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et confestim accedens, osculatus est eum (Luc. XXII; Joan. XVIII). Jesus igitur quia procidit orans et dicens: Pater si fieri potest, sacerdos inclinans orat, dicens: Supplices te rogamus . . . per osculum altaris repraesentans osculum proditoris. Quia vero factus in agonia prolixius orabat tertio dicens sermonem eumdem, sacerdos facit tres cruces, primam et secundam distincte super oblatam et calicem dicendo: Sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem, tertio signando seipsum in faciem, cum dicit: Omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Forte propter sudorem corporis crucem imprimens super corpus, et propter guttas sanguinis crucem imprimens super sanguinem, et quia procidit in faciem suam orans, imprimit sibi crucem in facie. Vel potius per duas cruces, quas facit sacerdos super corpus et sanguinem, designantur vincula et flagella. Vincula, quibus ligatum est corpus; flagella, quibus illisus est sanguis ejus. Nam de vinculis legitur: Ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt, et vincientes duxerunt et tradiderunt Pilato (Marc. XV). De flagellis legitur: Apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit (Joan. XIX); cujus livore sanati sumus. Per tertiam vero crucem quam sacerdos sibi in faciem facit, recolitur illud, qui exspuebant in faciem ejus, et alapas in faciem ei dabant, et velantes faciem ejus, dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? (Luc. XXII).

CAPUT V. De ministerio angelorum qui semper in sacrificio praesentes existunt. Jube haec perferri per manus . . . . . Tantae sunt profunditatis haec verba, ut intellectus humanus vix ea sufficiat penetrare. Nam et B. Gregorius tanti sacramenti dignus interpres quodam in loco de illis tanquam de re ineffabili pene ineffabiliter loquens. « Quis, inquit, fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, et in Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, id est terrenae coelestibus jungi, unum quid ex invisibilibus et visibilibus fieri. » Idem alibi dicit: « Uno eodemque tempore ac momento et in coelo rapitur ministerio angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Salvo tamen occulto coelestis oraculi sacramento, possunt haec verba licet simplicius, tamen securius sic intelligi: Jube haec, vota fidelium videlicet et preces, perferri per manus sancti angeli, hoc est per ministerium angelorum, secundum illud quod ait angelus ad Tobiam: Quando orabas cum lacrymis, ergo obtuli orationem tuam Domino (Tob. XII). In sublime altare tuum, hoc est in conspectum divinae majestatis tuae. Porro sicut beatus Augustinus determinat, non dicitur angelus orationes nostras offerre Deo, quasi tunc primo Deus noverit quid velimus, quia Deus omnia novit antequam fiant, sed quia necesse habet rationalis creatura temporales causas ad aeternitatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat, ut quod, Deo jubente, implendum esse cognoverit, hoc nobis vel evidenter vel latenter reportet. Hinc etiam evidenter apparet, quod angeli semper in sacrificio praesentes existunt vel assistunt. Multiplex autem altare legitur in Scripturis, superius et inferius, interius et exterius. Quodlibet autem est duplex. Nam altare superius est Dei Trinitas, de quo legitur: Non ascendas ad altare meum per gradus (Exod. XX). Est et altare superius triumphans Ecclesia, de qua dicitur: Tunc imponent super altare tuum vitulos (Psal. L). Altare inferius est Ecclesia militans, de quo dicitur: Si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus (Exod. XX). Est et altare inferius mensa templi, de qua dicitur: Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). Altare interius est cor mundum, de quo praecipitur: Ignis in altari meo semper ardebit (Levit. VI). Est et altare interius fides incarnationis, de qua jubetur: Altare de terra facietis mihi (Exod. XX). Altare exterius, ara crucis, hoc est altare holocausti, super quod cremabatur sacrificium vespertinum. Est et altare exterius ecclesiastica sacramenta, de quibus scriptum est: Altaria tua, Domine virtutum (Psal. LXXXIII). Quae vero sint illa quae petit in sublime altare perferri, determinat subdens: Ut quotquot . . . . .

Memento, Domine. Orat pia mater Ecclesia, non solum pro vivis, sed etiam pro defunctis, et eos sacrae oblationis intercessione commendat, certissime credens, quod sanguis ille pretiosus, qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum, non solum ad salutem viventium, verum etiam ad absolutionem valeat defunctorum, qui cum signo fidei procedunt ad Dominum. Non quod ibi sit fides aut spes, ubi species est et res. Nam fides evacuatur, charitas autem nunquam excidit (I Cor. XIII), sed signum fidei pro charactere Christianitatis accipitur, quo fideles ab infidelibus discernuntur, secundum illud: Audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel (Apoc. VII). Et dormiunt in somno pacis, secundum illud: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV). Frequenter enim sacra Scriptura defunctos dormientes appellat, pro eo quod sicut dormientes evigilant, ita defuncti resurgent. Propter quod dicit Apostolus: Nolo vos ignorare de dormientibus; ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV). Et Dominus inquit in Evangelio: Lazarus amicus noster dormit (Joan. XI). Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus. In hoc loco sacerdos, quorum maluerit, defunctorum debet agere memoriam specialem. Locum refrigerii, in quo non est ardor poenarum; lucis, in quo non est obscuritas tenebrarum; et pacis, in quo non est conflictus poenarum. Nam absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum (Apoc. XXI). Sed delectabuntur in multitudine pacis, complacebunt coram Domino in lumine viventium (Psal. LV).

Nobis quoque peccatoribus. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Licet enim omni tempore nos debemus ex corde recognoscere peccatores, praecipue cum pro remissione peccatorum sacrosanctum mysterium celebratur. De multitudine miserationum tuarum sperantibus, juxta quod inquit Psalmista: Secundum multitudinem miserationum tuarum, Domine, dele iniquitatem meam (Psal. L). Una tantum est Dei misericordia, non aliud quidem quod ipse misericors. Sed multi sunt ejus affectus qui miserationes dicuntur. Unde: Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt (Psal. XXIV). Porro cum ipse Deus sit omnia in omnibus (I Cor. XV), salus et praemium et gloria singulorum. Salus, inquit, populi ego sum (Psal. XXXIV). Quid est quod dicitur: Partem aliquam et societatem donare digneris: tanquam non omnes sint unum eumdem denarium accepturi? Sane licet unum et idem sit praemium singulorum, videlicet ipse Deus, in cujus cognitione salus aeterna consistit, secundum illud quod ipse dicit in Evangelio: Haec est vita aeterna, quod cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Tamen secundum differentiam meritorum, alii plus, alii minus divina visione fruuntur. Nam stella differt a stella in claritate (I Cor. XV); propter quod ipse Dominus ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Sicut unus est sol, cujus lumine participant universi, alii plus, alii minus, secundum differentiam intuentium.

CAPUT VI. De secunda commemoratione sanctorum. Cum Joanne, Stephano, Matthia, Barnaba . . . In hac secunda commemoratione sanctorum ex magna parte supplentur, qui de primitivis sanctis deesse videbantur in prima. Sed qualiter Joannes repetitur, et Stephanus sociatus Joanni praemittitur Matthiae ac Barnabae? Sane Joannes in prima commemoratione disponitur, et cum aliis numeratur propter dignitatem apostolatus. In hac autem commemoratione repetitur et cum Stephano sociatur, propter privilegium coelibatus. Virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV), et propterea caeteris praemittuntur. Virginitas enim Joannis inde maxime commendatur, quia Christus in cruce matrem discipulo Virginem, virgini commendavit. Ex illa hora accepit eam discipulus in suum (Joan. XIX). Stephani vero virginitas ex eo maxime commendatur, quia ipse est qui ab apostolis deputatus est ad ministerium viduarum, et in hoc quod feminis est praepositus testimonium meruerit sincerissimae castitatis (Act. VI). Posset autem non Evangelista, sed Baptista Joannes intelligi, nisi praemitteretur, cum tuis sanctis apostolis ac martyribus. Unde conjicitur, quod apostoli tantum ac martyres subnotentur, quamvis Joannes Baptista merito inter martyres possit numerari. Non aestimator meriti, quia non secundum exigentiam meritorum retribuis, sed minus puniendo, vel magis remunerando, quam quisque meruerit. Unde: Non secundum peccata nostra facias nobis (Psal. CII), Et alibi: Mensuram bonam, confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI).

CAPUT VII. De signis quae quinto loco fiunt super corpus et sanguinem, et in latere calicis. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas. Nam per eum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Et vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I). Creas ergo condendo naturam, et sanctificas consecrando materiam, vivificas transsubstantiando creaturam, et benedicis accumulando gratiam. Est autem simplex pronominis demonstratio, sicut tempus verbi confusum. Nam praesens confusum praesentis non tenet usum. Haec enim omnia, id est panem et vinum et aquam semper bona creas, secundum causas primordiales, et sanctificas secundum causas sacramentales, vivificas ut transeant in carnem et sanguinem, et benedicis ut conferant charitatem et unitatem. Per ipsum tanquam per mediatorem, cum ipso tanquam cum aequali, in ipso tanquam in consubstantiali. In Patre quippe notatur auctoritas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto communitas. Auctoritas in Patre propter principium, aequalitas in Filio propter medium, communitas in Spiritu sancto propter consortium. Tertia et sexta hora crucifixus est Dominus; hora tertia linguis Judaeorum, quod narrat Marcus (cap. XV). Hora sexta manibus gentilium, quod narrat Joannes (cap. XIX). Et circa horam nonam, inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX). Ad recolendam vero crucifixionem, quae hora tertia facta est linguis Judaeorum ter clamantium: Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII), et rursus: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX), sacerdos facit tres cruces super oblatam et calicem, cum dicit: Sanctificas, vivificas, et benedicis. Ad recolendam vero crucifixionem, quae post intervallum trium horarum facta est manibus gentilium (milites enim crucifixerunt Jesum), sacerdos iterum facit tres cruces cum hostia super calicem dicendo: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso. Postmodum autem ad designandam divisionem carnis et animae Domini morientis facit duas cruces in ore calicis cum dicit: Tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti. Cum enim in Christo tres sunt unitae substantiae, videlicet divinitas, corpus et anima: duae tantum, id est corpus et anima, fuerunt in morte divisae. Nam divinitas a neutra est divisa et separata, propterea non tribus crucibus, sed duabus mors Domini designatur.

CAPUT VIII. De extensione manuum Salvatoris in cruce. Sacerdos igitur super mensam altaris manus extendit, quia Christus super aram crucis manus expandit, secundum illud propheticum: Expandit manus meas ad populum non credentem mihi (Isa. LXV), subtilius tamen atque profundius hoc possumus figurare.

CAPUT IX. De tribus cruciatibus quos Christus sustinuit. Tres quippe cruces significant tres cruciatus, quos Christus in cruce sustinuit, videlicet passionem, propassionem et compassionem. Passionem in corpore, propassionem in mente, compassionem in corde. De passione corporis ait Dominus per prophetam: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Thren. I). Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI). De propassione mentis Dominus inquit apostolis: Tristis est anima usque ad mortem. Coepit Jesus pavere et taedere, coepit contristari et moestus esse (Matth. XVI; Marc. XIV). Ex compassione cordis pro crucifixoribus oravit ad Patrem: Pater, inquit, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Ideo vero sacerdos facit has tres cruces cum hostia super calicem, quia Christus sustinuit hujusmodi cruciatus in corpore super patibulum; per calicem enim passio designatur, secundum illud quod ipse Dominus ait: Domine Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI).

CAPUT X. De aqua et sanguine quae de latere Christi fluxerunt. Duae vero cruces, quas facit sacerdos in latere calicis, designant duo sacramenta quae de latere Domini profluxerunt, videlicet aqua regenerationis, et sanguis redemptionis, juxta testimonium Joannis dicentis: Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua (Joan. XIX).

CAPUT XI. De scissione veli. Corporale desuper calicem removetur, quia velum templi scissum est a summo usque deorsum (Matth. XXVI). Imo quod de illo scriptum fuerat, hactenus clausum erat, sicut dicitur de quibusdam. Et illud verbum erat absconditum ab eis, ubi consummatum, etiam revelatum est. Nam lignum missum in Marath, aquas dulcoravit amaras (Exod. XV).

CAPUT XII. De sepultura Christi et sacrificii exaltatione. Tunc accedit diaconus et exaltat aliquantulum sacrificium de altari, quod tam ipse quam sacerdos deponit. Quia venit Joseph de Arimathia, venit et Nicodemus, et impetratum a Pilato corpus Jesu deponentes sepelierunt. Et quia ille advolvit saxum magnum ad ostium monumenti (Matth. XXVI), diaconus super os calicis corporale reponit.

CAPUT XIII. Ostenditur quare diaconus mensam altaris et armum pontificis osculatur. Quia vero in pace factus est locus ejus (Psal. LXXV), diaconus osculatur mensam altaris. Et quia factus est principatus super humerum ejus (Isa. IX), diaconus armum pontificis osculatur, ut in utraque significet Christum, et quievisse post mortem, et vicisse post mortem, juxta quod ipse praedixit in Psalmo: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV); et alibi: O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne! (Ose. XIII.) Christus enim per mortem triumphavit de morte. Nam quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, idcirco Deus exaltavit illum (Philip. II). Hoc ipsum figuravit quod Christus sibi crucem super humerum bajulavit.

CAPUT XIV. Epilogus de numero et ratione signorum quae fiunt super oblatam et calicem. Sacrificium itaque septem vicibus signatur in Canone. Prima vice ter, ubi dicit: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. Propter ternam Christi traditionem, quae facta est a Deo, a Juda, a Judaeo. Secunda vice quinquies, ubi dicitur: Quam oblationem tu Deus digneris facere benedictam, ascriptam, ratam, ut fiat corpus et sanguis; propter quinque personas, venditoris, venditi et emptorum, videlicet sacerdotum et Scribarum, et Pharisaeorum. Tertia vice bis, ubi dicitur: Accipiens Jesus panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis (Matth. XXVI). Similiter et hunc praeclarum calicem. Item tibi gratias agens benedixit: propter benedictionem panis qui transsubstantiatur in carnem, et vinum quod transsubstantiatur in sanguinem. Quarta vice quinquies, ubi dicitur: Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae; propter quinque diversas plagas, duas manuum, totidemque pedum, et unam lateris. Quinta vice bis, ubi dicitur: Sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem; propter vincula quibus ligatum est corpus, et flagella quibus allisus est sanguis. Sexta vice ter, ubi dicitur: Sanctificas, vivificas et benedicis; propter crucifixionem quae facta est hora tertia linguis Judaeorum, ter clamantium: Crucifige eum (Marc. XV). Septima vice quinquies, ubi dicitur: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti. Ter super calicem, propter tres cruciatus quos Christus sustinuit, passionis, propassionis et compassionis; et bis in latere calicis, propter aquam et sanguinem, quae de latere Christi fluxerunt. Inter has septem vices sacrificium signatur vicibus duabus bis, et duabus vicibus ter, et duabus vicibus quinquies, septima bis et ter, simul omnibus quinquies quinque, quae sunt simul viginti quinque, qui numerus per se ductus semper in seipsum reducitur, si ducatur in infinitum. Quantumlibet enim multiplicetur eucharistiae sacramentum, semper est idem sacrificium. In hoc etiam sacramento quinque sensus corporis exercentur, visus, auditus, odoratus, gustus et tactus; circa colorem, saporem, odorem, fractionem et sumptionem. Si tamen caro procedat in spiritum, quia spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Joan. VI). Unde quinque sensus animae spirituales exuberent, visus intelligentiae, auditus obedientiae, odoratus discretionis, gustus delectationis et tactus operis. De quibus reperitur in Evangelio: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum (Matth. XXV). Sed et binarius et ternarius bene congruunt sacramento. Binarius, propter carnem et sanguinem; ternarius, propter panem et vinum et aquam. Binarius, propter duplicem modum edendi, sacramentalem sub specie panis, et spiritualem in fide cordis; ternarius propter tria quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet forma visibilis, veritas corporis, et virtus spiritualis. Forma panis et vini, veritas carnis et sanguinis, et virtus unitatis et charitatis, ut ita ternarius per binarium, id est fides Trinitatis per dilectionem Dei et proximi operetur.

CAPUT XV. De vocis expressione et pectoris tunsione. Non solum autem crucis impressio, verum etiam vocis expressio, quae gesta sunt juxta crucem, insinuat; cum enim ad id ventum est: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, sacerdos paululum expressa voce percusso pectore silentium interrumpit, repraesentans contritionem et confessionem latronis, in illo passionis Dominicae articulo increpantis alterum et dicentis: Nos digna factis recipimus, hic vero nihil mali gessit; et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei dum veneris in regnum tuum, propter quod dixit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Vel per exaltationem vocis et percussionem pectoris exprimitur illud quod centurio et qui cum eo erant, visis his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII). Et omnis turba quae simul aderant ad spectaculum istud percutientes pectora sua revertebantur (Luc. XXIII). Quia Jesus vero clamans voce magna, tradidit spiritum, levat sacerdos vocem dicendo: Per omnia saecula saeculorum. Et quia mulieres lamentabantur flentes Dominum, chorus quasi lamentando respondit: Amen; repraesentans fideles qui Dominum trito corde lamentabantur ac lugebant, vel quondam Abel invidi fratris furore parentes ejus lamentabantur occisum (Gen. IV). Jesus ergo voce magna clamavit: Pater in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII), et sacerdos elevata voce pronuntiat: Pater noster, qui es in coelis.

CAPUT XVI. De oratione Dominica, ubi agitur de dignitate orationis, et ad quid valeat. Haec oratio multis ex causis, caeteris orationibus antecellit, auctoritate doctoris, brevitate sermonis, sufficientia petitionum et fecunditate mysteriorum. Auctoritate doctoris, quae fuit ipsius ore prolata. Os enim Domini locutum est (Isa. I). Brevitate sermonis, quia facile dicitur et profertur; cum, inquit, oratis nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt (Matth. VI). Sufficientia petitionum, quoniam utriusque vitae continet necessaria; pietas enim promissionem habet vitae quae nunc est et futurae (I Tim. IV). Fecunditate mysteriorum, quoniam immensa continet sacramenta: Pertransibunt enim plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII). Scit autem Dominus, quid velimus, sed vult nos orare vocaliter pro excitanda devotione; quia quod facit flatus carboni, hoc facit pronuntiatio devotioni. Unde: Ad ipsum ore clamavi, et exaltavi sub lingua mea (Psal. LXV). Pro aliorum instructione, ut cortina cortinam trahat, et qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII); unde: Lux vestra luceat coram hominibus (Matth. V). Pro linguae obsequio, ut quod lingua peccamus, satisfaciamus lingua; unde: Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita exhibeatis ea servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI). Pro rei petendae obtentione, quia facilius obtinetur quod instantius postulatur; unde: Petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis (Matth. VII). Pro impetratae rei custodia, quia quod saepius requiritur, diligentius custoditur; unde: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III). Oratur autem et pro bonis adipiscendis, et pro malis vitandis. Pro bonis temporalibus, spiritualibus et aeternis; pro malis praeteritis, praesentibus et futuris. De bonis aeternis: Adveniat regnum tuum; de spiritualibus: Fiat voluntas tua, sicut in in coelo et in terra; de temporalibus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Aeterna petuntur in praemium, spiritualia petuntur in meritum; temporalia petuntur in sustentaculum. De malis praeteritis: Dimitte nobis debita nostra; de praesentibus: Libera nos a malo; de futuris: Ne nos inducas in tentationem. Praeterita sunt dolenda, praesentia sunt vincenda, futura sunt praecavenda.

CAPUT XVII. De numero et ordine petitionum. Septem sunt petitiones orationis Dominicae praeter captationem benevolentiae, quarum tres primae spectant ad patriam, tres ultimae ad viam. Media vero pertinet ad utramque. Porro tres primae succedunt ordine temporis, sed praecedunt ordine dignitatis; tres ultimae succedunt ordine dignitatis, sed praecedunt ordine temporis. Dominus autem in oratione secutus est ordinem dignitatis qui est artificialis, ut de majoribus ad minora descendat. Doctores in expositione sequuntur ordinem temporis, qui est naturalis, ut de minoribus ad majora condescendant, vel de temporalibus ad aeterna.

CAPUT XVIII. De adaptatione septem petitionum et septem donorum. Fit autem hic adaptatio septem petitionum et septem donorum, septem virtutum, et septem beatitudinum, contra septem vitia capitalia. Nam dona petitionibus, virtutes donis, et beatitudines virtutibus obtinentur. Septem dona sunt ista: Sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor, de quibus inquit propheta: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). Septem autem virtutes sunt haec: Paupertas spiritus, mansuetudo, luctus, esuries justitiae, misericordia, munditia cordis et pax. Septem autem beatitudines istae sunt: Regnum coelorum, possessio terrae, consolatio, saturitas, misericordiae consecutio, visio Dei, et filiatio Dei. De quibus conjunctim ait Dominus: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Haec autem sunt septem vitia principalia: Inanis gloria, ira, invidia, acedia, avaritia, gula, luxuria. Quae significata fuerunt in septem populis qui terram Israel promissam tenebant, videlicet; Hethaeus, Gergezus, Amorrhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, Hevaeus, et Jebusaeus (Deut. VII). Homo igitur est aegrotus, et Deus medicus, vitia sunt languores, et petitiones sunt planctus, dona sunt antidota, et virtutes sunt sanitates, beatitudines vero sunt felicitates et gaudia.

CAPUT XIX. De captatione benevolentiae. Pater noster qui es in coelis. Deus generaliter et specialiter et singulariter dicitur Pater. Deus est Pater generaliter omnium per creationem, specialiter justorum per adoptionem, singulariter Christi per generationem. Per creationem ut ibi: Flecto genua mea ad Dominum Patrem omnipotentem, a quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur (Ephes. III). Per adoptionem ut ibi: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? (Luc. XI.) Per generationem ut ibi: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI). Per hoc quod dicit: Pater noster qui es in coelis, dehortatur nos a duobus: a superbia, ne dicamus: Pater mi, repraesentantes proprium quod est commune; ab indignitate, ne reddamur indigni tanto Patri qui consistit in coelis. Deus igitur solius Christi Pater est per naturam, cui soli licet competenter dicere: Pater mi. Fidelium autem Pater per gratiam, quibus competit dicere: Pater noster. Ille dicit: Pater mi, si possibile est, transfer hunc calicem a me (Marc. XIV); isti dicunt: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Hinc ipsemet dicit: Vado ad Patrem (Joan. XVI) meum et Patrem vestrum; meum per naturam, vestrum per gratiam. Hortatur etiam nos ad duo, ad servandam gratiam adoptionis, cum dicit: Pater; et unionem fraternitatis, cum ait: noster. Benevolentia vero captatur a tribus, a persona cognitoris, petitoris et assessoris. Cognitor enim est Deus, petitor homo, assessor est angelus. A persona cognitoris cum ait: Pater; petitoris, cum ait: Noster; assessoris cum ait: Qui es in coelis. id est in angelis vel in sanctis, de quibus habetur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII). Unde nobis spes tribuitur, ut sanctos nos faciat vel in coelis, id est in secreto majestatis divinae per quod datur fiducia obtinendi donum occultum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II). Dat ergo fiduciam impetrandi bonum. Non dicit: Domine, cui servitur in timore, sed Pater cui servitur amore, quasi diceret: Pater es, vis quia in coelis est, potes ergo nos liberare a malo

CAPUT XX. De triplici malo a quo petimus liberari. Triplex est malum a quo petimus liberari, innatum, additum et inflictum. Primum contrahimus, secundum committimus, tertium sustinemus. Primum est originale, secundum actuale, tertium poenale. Malum autem vitamus per spiritum timoris; nam, ut inquit Scriptura: Timor Domini peccatum expellit (Eccli. I). Porro triplex est timor quo cessamus a malo, servilis, initialis et filialis. Timore servili cessamus a malo formidine poenae; filiali timore cessamus a malo amore justitiae; initiali timore cessamus a malo, partim formidine poenae partim amore justitiae. Servilis timor est incipientium, initialis est proficientium, filialis est perficientium. Quasi dicetur: Da nobis spiritum timoris et paupertatem spiritus, ut per spiritum timoris vitemus mala, per paupertatem spiritus abdicemus bona; quatenus, exclusis vitiis et contemptis terrenis, habemus aeterna scilicet regnum coelorum, quod Lucifer et primi parentes per inanem gloriam amiserunt, a qua nos retrahunt timor, spiritus paupertas et veritas. Duo vero sunt bona quae paupertate spiritus abdicamus, interiora videlicet et exteriora. Interiora, de illis corde non praesumendo; exteriora, cor illis non apponendo, secundum illud: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI). Illis ergo compressis, ne praesumamus, vel istis despectis ne deficiamus, regnum coelorum consequimur, secundum illud: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V); quod daemones et homines per inanem gloriam amiserunt. Illi Dei similitudinem, isti Dei scientiam inaniter apponendo, Lucifer enim dixit: Ascendam in coelum, et ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). Primis autem parentibus dictum est: Eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III).

CAPUT XXI. De diversis tentationibus, in quas petimus non induci. Ne nos inducas in tentationem. Tentat Deus, tentat homo, tentat diabolus. Deus tentat ut probet, homo tentat ut sciat, diabolus tentat ut fallat. De primo legitur: Tentavit Deus Abraham (Gen. XXII); de secundo dicitur: Tenta nos, obsecro, diebus decem (Dan. I); de tertio legitur: Cur tentavit Satanas cor tuum (Act. V). Porro duobus modis tentamur, interius et exterius. Interius per delectationem, exterius per suggestionem. Verum interior tentatio parum efficit, et exterior multum proficit, si non consentiatur, sed resistatur. Scriptum est enim: Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. X); rursus: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jac. I). Cum ergo citra consensum tentamur, ducimur in tentationem: cum consentimus, in tentationem inducimur, sicut piscis ante capturam in rete ducitur. Cum autem inducitur, capitur et tenetur, tunc impletur quod Jacobus apostolus ait: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et tilectus, deinde cum concupiscentia conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jac. I). Porro cum idem apostolus dicat, quia Deus est intentator malorum (ibid.), quid est quod petimus, ne Deus nos in tentationem inducat? Sed Deus quodammodo tentat, et Deus quodammodo non tentat. Tentat ut probet, secundum illud: Proba me Deus, et tenta cor meum (Psal. XXV); non tentat ut fallat, secundum illud: Deus neminem tentat (Jac. I). Petimus ergo ne Deus nos in tentationem inducat, id est ne permittat induci, sicut dicitur: Quia non est malum in civitate quod Dominus non faciat, id est fieri non permittat (Amos III). Scriptum est enim: Fidelis est Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis (I Cor. X). Quasi: Da nobis spiritum pietatis, et mansuetudinem spiritus, ut per spiritum pietatis vincamus tentationem, exercendo nos ad pietatem. Et per mansuetudinem spiritus vincamus iram, non reddendo malum pro malo, ut ita possideamus terram viventium, quam per spiritum pietatis et mansuetudinis obtinebimus. Nam pietas promissionem habet vitae quae nunc est, et futurae (I Tim. IV), et: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). Unde Psalmista: Mansueti possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXVI).

CAPUT XXII. De tribus debitis, quae petimus nobis dimitti. Debita dicuntur peccata, quae nos debitores poenae constituunt. Non enim hic agitur de debitis pecuniarum, sed de debitis offensarum. Tria vero sunt debita quae petimus nobis dimitti, videlicet peccatum in Deum, peccatum in proximum, et peccatum in nosipsos. Unde: Peccavimus cum patribus nostris, in Deum; injuste egimus, in proximum; iniquitatem fecimus, in nosipsos (Psal. CV). Sed quia peccamus in Deum, idcirco petimus ut ipse dimittat nobis debita nostra; quia peccamus in proximos, ideo petimus, ut dimittat nobis sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc pacto et ea cautione nobis debita dimittuntur, si nos debitoribus dimittimus, alioquin etiam dimissa revocantur in debitum, secundum illud: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic est Pater meus coelestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquique fratri suo de cordibus suis. (Matth. XVIII). Ut ergo Dominus evidenter ostenderet quod nullus totius orationis fructus est, nisi debitoribus dimittamus, in fine subjunxit ad omnia: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis delicta vestra (Matth. VI). His ergo qui debitoribus non dimittunt, haec oratio non videtur prodesse, quinimo videtur obesse. Nam qui sic petit sibi dimitti, sicut debitoribus suis ipse dimittit, profecto si non dimittit ipse debitoribus suis, videtur petere, ut sibi non dimittatur. Quid ergo debet illi dimittere, qui nec satisfacere vult, nec veniam postulare? Sane distinguendum est inter perfectum et imperfectum. Is qui viam perfectionis arripuit, debet etiam non petenti veniam omnimodis indulgere; qui vero nondum perfectionis votum assumpsit, tenetur quidem rancorem cordis deponere, sed non tenetur satisfactionem debitam condonare. Quanquam omnes teneamur universaliter diligere inimicos nostros, et benefacere his qui oderunt nos, et orare pro persequentibus et calumniantibus nos (Matth. V). Quia vero sunt culpae, in quibus culpa est relaxare vindictam. Et si peccatum in nos teneamur dimittere, peccatum tamen in Deum et peccatum in proximum debemus punire. Quisquis ergo laborat odio, vel invidia, gravatur magis hac oratione, quam adjuvetur, nisi forte jam propositum habeat dimittendi. Verumtamen non in sua quisque, sed in totius Ecclesiae persona videtur orare; unde non dicit: Dimitte mihi debita mea, sicut ego dimitto debitoribus meis, sed dicit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quidam tamen etiam volunt intelligi, dimitte nobis . . . , id est sic dimitte nobis debita nostra, ut et nos dimittamus debitoribus nostris, quasi da nobis donum et scientiam, et luctum, et virtutem, quatenus tam nostra quam aliena peccata cognoscamus et defleamus, ut nobis debita nostra dimittas, et ita consolationem habebimus adversus invidiam, quae facit hominem de alieno bono tabescere. Per scientiam enim et luctum in praesenti remissionem accipimus, et in futuro consolationem habebimus, juxta quod legitur: A delicto meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego cognosco (Psal. L); et: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Luctus autem distinguitur in irriguum superius et inferius, quae Caleb Axae filiae suae dedit in dotem (Josue XV). Inferius pro peccatis tam nostris quam alienis; unde: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.) Superius pro incolatu vitae praesentis, et desiderio vitae coelestis; unde: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I). Sed heu mihi quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX).

CAPUT XXIII. De quinque panibus quos petimus nobis dari. Panem nostrum . . . Quinque panes sunt nobis necessarii, quatuor in via, et quintus in patria. Corporalis, spiritualis, doctrinalis, sacramentalis et aeternalis. Corporalis vero ad sustentationem, spiritualis ad informationem, doctrinalis ad eruditionem, sacramentalis ad expiationem, aeternalis ad fruitionem. De primo: Non in solo pane vivit homo (Matth. IV); de secundo: Amice, commoda mihi tres panes (Luc. XI); de tertio: Venite, comedite panem meum (Prov. IX); de quarto: Qui panem Domini manducat indigne, reus erit corporis Domini (I Cor. XI); de quinto: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). Cum enim homo fuerit liberatus a malo, cum vicerit tentationes, cum fuerint dimissa peccata, necessarius est ei spiritus fortitudinis, ne praemium exspectando deficiat. Et ideo dicit: Panem nostrum quotidianum da nobis, id est nobis quotidie necessarium. Alioquin quod nostrum esset, nobis dari non posset, nisi prius desineret esse nostrum. Da nobis hodie, quasi dicat: Da nobis spiritum fortitudinis, qui multiplici pane roboret animam ne deficiamus in praesenti, esuriendo justitiam, per quam expellentes acediam plena justitia saturabimur in futuro, secundum illud: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Matthaeus dicit: Panem nostrum supersubstantialem, quod duobus modis potest intelligi. Vel ut una sit dictio, vel ut duae sint dictiones, quasi dicamus: Panem da nobis supersubstantialem, id est Christum, qui est supersubstantialis; id est super omnes substantias, qui panis est in altari. Vel ita: Da nobis panem nostrum, id est Christum, qui proprius cibus est fidelium et hoc super panem, id est super praeter panem substantialem, id est necessarium ad sustentationem, quasi dicat: Da nobis nostrum panem, mentis et corporis. Lucas dicit: Panem nostrum quotidianum, quod tam de corporali quam de sacramentali pane potest intelligi, videlicet de viatico. Graecus habet epiousion, quod interpretatur supersubstantialem. Hebraeus vero sogolla, quod interpretatur egregium, vel peculiarem, ob hoc forte Lucas videns Matthaeum sogolla dixisse, quod sonat peculiarem, dixit, quotidianum. Graecus autem interpres Matthaei, quia vidit eum dixisse sogolla, quod sonat egregium, dicit epiousion, id est supersubstantialem.

CAPUT XXIV De voluntate Dei, quam in terra sicut in coelo fieri postulamus. Fiat voluntas tua. Voluntas Dei dupliciter intelligitur, et beneplacitum Dei aeternum, et signum beneplaciti temporale. Beneplacitum Dei semper impletur; unde: Voluntati ejus quis resistet? (Rom. IX.) Et: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra (Psal. CXIII). Signa beneplaciti quinque sunt: Praeceptio, prohibitio, promissio, consilium et operatio. Unde: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX). Haec non semper implentur, sed ut impleantur oratur: Fiat voluntas tua, id est opere compleatur, quod praecipis, quod consulis, quod suades; quia non sufficit voluntas ubi adest facultas. Sicut in coelo et in terra, id est sicut in angelis, ita in hominibus; vel sicut in perfectis, ita et in conversis; vel sicut in Christo, ita et in Ecclesia, vel sicut in mente, ita pariter et in carne, ut caro non concupiscat adversus spiritum, secundum illud: Cor meum est caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII). Quasi dicat: Da nobis spiritum consilii, ut faciamus voluntatem tuam, maxime misericordiam quae perimit avaritiam, quatenus misericordiam consequamur, secundum illud: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). Sicut enim avaritia consistit in acquirendo et retinendo, ita misericordia consistit in dando et dimittendo. Hujus petitionis et aliarum duarum impletio inchoatur in via, et consummatur in patria. Ibi nihil velle poterimus, nisi quod Deum velle sciemus, tunc diligemus Deum ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima (Matth. XXII). Ex corde, id est intellectu, diligemus Filium; ex toto, id est sine errore. Ex mente, id est memoria, diligemus Patrem, tota, id est sine oblivione. Ex anima, id est voluntate, diligemus Spiritum sanctum; tota, id est sine contrarietate; Patrem potentiam, Filium sapientiam, Spiritum sanctum benignitatem.

CAPUT XXV. De regno Dei, quod petimus advenire. Adveniat regnum tuum. Regnum Dei dicitur militans Ecclesia, quia regitur, et triumphans Ecclesia, quia regnat. Item regnum Dei dicitur et gratia fidei et gloria speciei. Rursus regnum Dei dicitur intellectus Scripturae et locus patriae. De regno militantis Ecclesiae scriptum est: Exibunt angeli messores, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII). De regno triumphantis Ecclesiae reperitur: Venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). De regno fidei dicit Scriptura: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). De regno speciei Dominus ait: Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). De regno Scripturae legitur: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI), De regno patriae reperitur: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). Sed et ipse Christus dicitur regnum Dei secundum illud: Si ego in digito Dei ejicio daemonia, perfecto pervenit in vos regnum Dei (Matth. XIV). Adveniat igitur regnum tuum, id est veniat regnum ad regnum, militans ad triumphans; regnum tuum adveniat, id est ad videndum te veniat, ut regnum fidei ad regnum transeat speciei, quoniam haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII), quasi diceret: Da nobis spiritum intellectus, quo mundati corde, intelligamus te in praesenti regnare per fidem, ut in futuro te videamus regnantem in nobis per speciem (II Cor. V); quod est contra gulam, de qua dicit propheta: Quia vinum et ebrietas aufert cor (Ose. IV). Tunc cognoscemus sicut et cogniti sumus videntes non per speculum in aenigmate; sed tunc facie ad faciem videbimus Deum deorum in Sion (I Cor. XIII).

CAPUT XXVI. De sanctificatione nominis. Sanctificetur nomen tuum. Nomen Patris quatuor sanctificatur modis in filiis, duobus in via, et duobus in patria. In via per efficientiam et perseverantiam; in patria per consummationem et ostensionem. In via namque nomen Patris sanctificatur in filiis, quando sanctificationis effectum operatur in eis, vel quando sanctificatio quam acceperunt in nomine Patris perseverat in illis. In patria vero nomen Patris sanctificatur in filiis, quia sancitur et confirmatur in eis, ut nunquam possint a filiationis gratia separari. Hic est enim quasi mobile nomen Patris in filiis, nam et Judas quandoque fuit filius, quandoque non fuit; pro qua possibilitate manendi dixit Apostolus: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Ibique nomen Patris sanctificatur in filiis, quia tales ibi sunt filii, in quibus Spiritus sanctus apparet, tunc erunt manifesti qui nunc sunt occulti, secundum illud: Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore; ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V). Quasi dicat: Da nobis spiritum sapientiae, prout dicitur a sapore, id est jucunditatem aeternam, ut gustemus quam suavis est Dominus (Sap. XII), generantem in nobis pacem, id est motuum interiorum quietem, ut caro non concupiscat adversus spiritum (Gal. V), quia non est pax ossibus a facie peccatorum (Psal. XXXVII), ut ita sanctificetur nomen tuum, id est Pater in filiis, quatenus in praesenti difficile, in futuro nequaquam a filiationis gratia separentur. Quod est manifeste contra luxuriam, qua qui laborat non jucundatur in Deo, id est pacem Dei non habet; filius Dei non est, sed jumento assimilatur, quia quasi jumentum in stercore suo computrescit (Joel. I).

CAPUT XXXVII. De duplici ordine. Verum duplex est ordo notandus in oratione Dominica, unus in descendendo, qui concordat cum donis; et alter in ascendendo, qui concordat vel convenit cum virtutibus. Dona namque de summis ad ima descendunt. Unde: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus (Isa. XI). Homo quidem multis malis circumdatus, primo petit ut liberetur a malo; quia vero tentatio est vita hominis super terram (Job. VIII), liberatus a malo, petit ut in tentationem non inducatur. Et quia dum in hac vita consistit, semper est in aliquo peccato: Nam si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Joan. I): ideo petit ut debita dimittantur. Cum autem fuerit liberatus a malo, cum vicerit tentationes, cum debita fuerint dimissa, quia per se stare non potest, ne diu exspectando deficiat, petit ut sibi panis quotidianus donetur. Deinde cum fuerit liberatus a malis et roboratus in bonis, petit ut fiat voluntas Dei, sicut in coelo et in terra. Quae quoniam in hac vita perfecte fieri non potest, mox petit ut regnum adveniat, in quo nomen Patris sanctificetur in filiis, ut nunquam de caetero possint a sanctificatione separari. Amen. Hebraeus unum ex his tribus ponit in fine, Amen Salem, quae sonant, vere, semper, pacem. Beatus Gregorius orationem Dominicam post canonem super hostiam censuit recitari.

CAPUT XXVIII. De silentio post Orationem Dominicam. Quod hinc sequitur secrete, silentium innuit Dominicae sepulturae, mediante Sabbato, quo Dominus in sepulcro quievit. Unde Luca testante: Mulieres quae paraverant unguenta, Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum (Luc. XXIIII). Sed qui in sepulcro secundum carnem quievit, secundum animam descendit ad inferos, ut fortior superveniens fortem spoliaret armatum (Matth. XII). Tunc ergo momordit infernum, ut educeret suos vinctos de lacu, in quo non erat aqua (Zach. IX). Liberans eos a malis praeteritis, praesentibus et futuris. Et dans eis pacem perpetuam, in qua sunt semper et a peccato liberi, et a perturbatione securi. Haec oratio: Libera nos . . . dicitur embolismus, et est expositio novissimae petitionis orationis Dominicae.

LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM. De resumptione patenae, quam sacerdos accipiens osculatur. Post passionis tristitiam, ad resurrectionis gaudium pervenitur, secundum illud quod legitur: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX). Subdiaconus quidem et diaconus repraesentant patenam, quam sacerdos accipiens osculatur, et cum ea signum crucis sibi facit in facie. Hi tam numero quam obsequio sanctas illas mulieres significant, de quibus narrat evangelista Matthaeus: Quod vespere Sabbati quae lucescit in prima Sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum (Matth. XXVIII). Praesentantes patenam, id est cor patens latitudine charitatis in obsequium sepulturae. Juxta quod legitur: Quia mulieres emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum, et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? (Marc. XVI). Hanc ergo patenam, id est cor amplum latitudine charitatis sacerdos accipit, id est Christus acceptat; quia vero crucifixus ardenti desiderio quaerebatur, juxta quod angelus inquit mulieribus: Scio quod Jesum quaeritis crucifixum (Matth. XXVIII). idcirco crux ejus cum patena signatur in facie sacerdotis, statimque sacerdos osculatur patenam, ostendens quod Christus confestim impleverit desiderium mulierum, mox enim occurrit illis dicens: Avete. Quae procidentes tenuerunt pedes et ejus, adoraverunt (ibid.), haud dubium quin pedes fuerint osculatae.

CAPUT II. De fractione hostiae, cujus particulam sacerdos mittit in calicem. Tunc sacerdos frangit hostiam in tres partes, et duabus extra calicem reservatis, cum alia signum crucis ter efficit, supra calicem, de cujus ore diaconus removerat corporale, et alta voce dicendo: Pax Domini sit semper vobiscum, particulam hostiae dimittit in calicem. Frangit igitur sacerdos hostiam, ut in fractione panis Dominum cognoscamus, sicut illi duo discipuli Domini cognoverunt, quibus ipso die resurrectionis Jesus apparuit in Emmaus transeuntibus (Luc. XXIV). Commistio panis et vini designat unionem carnis et animae, quae in resurrectione Christi denuo sunt unitae. Nam, ut praedictum est, panis ad carnem, et vinum refertur ad animam. Et ideo ter signum crucis producitur cum hostia super calicem, quia virtus Trinitatis animam crucifixi reducit ad carnem, ne derelinqueret animam ejus in inferno, nec daret carnem ejus videre corruptionem. Juxta quod ipse dicit in Psalmo: Ego dormivi et somnum coepi et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me (Psal. XV, III). Ideo tres cruces fiunt cum hostia super os calicis, quia tres mulieres quaerebant crucifixum ad ostium monumenti. Unde: Quid quaeritis viventem cum mortuis? (Luc. XXIV.) Os ergo calicis in hoc loco significat ostium monumenti, de quo diaconus removet corporale, designans quod angelus Domini revolvit lapidem ab ostio monumenti. Illud sane debet intelligi, quod dicit sacerdos, cum hostiam mittit in calicem: Fiat, inquit, commistio corporis et sanguinis Domini. Quod utique referendum est ad species panis et vini, quibus continetur corpus et sanguis.

CAPUT III. Quid significent partes illae quae fiunt de sacrificio. Quid autem illae partes significent, Sergius papa determinat, dicens: « Triforme est corpus Christi. » Pars oblata in calicem missa, corpus Christi quod jam resurrexit, monstrat. Pars comesta, ambulans adhuc super terram. Pars in altari usque ad finem remanens, corpus jacens in sepulcro, quia usque ad finem saeculi sanctorum corpora in sepulcro erunt. Potest et aliter hoc mysterium explanari. Est enim corpus Christi universalis Ecclesia, scilicet caput cum membris, juxta quod dicit Apostolus: Unus panis et unum corpus multi sumus (I Cor. X). Et inveniuntur in isto corpore quasi tres partes, ex quibus totum corpus consistit. Una pars est ipsum caput videlicet Christus, qui et caput est et pars corporis. Altera pars sunt illi, quorum corpora requiescunt in tumulis, et animae regnant cum Christo. Et sunt quasi simul hae duae partes videlicet caput et haec pars corporis altera, sicut scriptum est: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV). Propterea in altari duae partes seorsum extra calicem reservantur, quasi extra passionem, quae per calicem designatur. Christus enim resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI). Et qui cum ipso sunt sancti, non esurient amplius, neque sitient, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus, quoniam priora transierunt (Apoc. VII, XXI). Tertia pars in calicem ponitur, significans eos qui adhuc in passione consistunt, donec de hac vita migrantes, ad caput suum transeant, nec moriantur amplius, neque ullatenus patiantur.

CAPUT IV. De Agnus Dei. Non solum autem per signa, sed etiam per verba resurrectionis gaudium intimatur. Sacerdos enim alta voce pronuntians: Pax Domini sit semper vobiscum, insinuat quod die illo una Sabbatorum venit Jesus et stetit in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis. Quia vero Jesus statim ut salutavit apostolos, dedit eis potestatem remittendi peccata: Quorum, inquit, remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). Idcirco chorus clamat ad ipsum et postulat: Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Lavit enim nos a peccatis nostris in sanguine suo. Agnus Graece dicitur ab ἁγνόν quod est pium, Latine ab agnoscendo; quoniam in magno grege solo balatu matrem agnoscit. Christus autem in ara crucis, et patrem agnovit et matrem. Patrem obedientia, matrem cura. Ibique pius obtulit se, pro nobis. Et ob hoc in altaris immolatione ter dicitur Agnus Dei, quasi, agne qui agnovisti Patrem miserere nobis, pie qui redemisti mundum da nobis pacem. Porro secundum consuetudinem antiquam scholae cantorum, quam adhuc ipsi conservant, et in pluribus servatur Ecclesiis, ut in Lateranensii nullatenus variatur, sed tribus vicibus uniformiter dicitur miserere nobis, propter tria genera peccatorum, quae petimus nobis remitti, cogitationis, locutionis et actionis: cogitationis in corde, locutionis in ore, actionis in opere; vel propter tres ordines fidelium in Ecclesia, qui sunt Noe, Daniel et Job, quos Ezechiel vidit in visione salvandos (Ezech. XIV). Et secundum parabolam evangelicam duo sunt in lecto, duo sunt in agro, et duo in mola, quorum unus assumetur, et alter relinquetur (Matth. XXIV). Postmodum autem multis et variis adversitatibus et terroribus Ecclesiae ingruentibus, coepit ad Dominum clamare de tribulatione, dona nobis pacem. Et ut clamor ejus facilius audiretur, in ipsa duxi immolationis hora clamandum. Haec tamen varietas non discrepat a consuetudine Veteris Testamenti, ubi cum secundo reperitur, Parce, Domine, parce populo tuo, tertio variatur, et ne des haereditatem tuam in opprobrium (Joel. II). Dicamus ergo miserere nobis, quantum ad animam. Item miserere nobis, quantum ad carnem; dona nobis pacem, propter utramque; ut habeamus pacem pectoris spiritualem, et pacem corporis temporalem. Sergius autem papa statuit. ut inter communicandum Agnus Dei a clero cantetur.

CAPUT V. Dc osculo pacis. Posquam Dominus salutavit apostolos, iterum dixit: Pax vobis (Joan. XX), ostendens quod non solum debemus habere pacem in ore, verum etiam pacem debemus habere in pectore, ne simus de illis qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum (Psal. XXVII). Ideo cum hoc dixisset apostolis, insufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). Ad quod utique designandum sacerdos praebet osculum oris ministro, qui reverenter inclinans, pectus osculatur ipsius, et patenam extendit, ut per pacis osculum attendatur charitas, quam patenam supra diximus designare. Quia ergo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V), ideo pacis osculum per universos fideles diffunditur in Ecclesia. Nam et Apostolus (Rom. XVI) admonet salutare nos invicem in osculo sancto. In primitiva quidem Ecclesia singulis diebus qui celebrationi missarum intererant, communicare solebant, sed crescente multitudine fidelium, traditur institutum, ut tantum diebus communicarent Dominicis. Postmodum autem quia nec hoc potuit observari, tertia secuta est institutio, ut ter saltem in anno quilibet Christianus debeat accipere Eucharistiam, hoc invento remedio, ut singulis diebus osculum pacis daretur pro mysterio unitatis. Quia vero per immolationem hostiae salutaris dimissis peccatis reconciliamur Altissimo, recte pacis osculum decrevit Ecclesia, cum pro peccatis immolatur Hostia salutaris. Innocentius autem papa primus aliam causam assignat. « Pacem, inquit, asseris ante consecrata mysteria quosdam populis imperare, vel sibi sacerdotes inter se tradere, cum post omnia quae aperire non debeo, pax necessario sit indicenda, per quam constet populum ad omnia quae mysteriis aguntur atque in Ecclesia celebrantur praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.

CAPUT VI. De diversis osculis quae dantur in missa. Osculum in sacra Scriptura significat unionem, charitatem, pacem et reverentiam. De osculo unionis sponsa dicit in Canticis: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I). De osculo charitatis Isaac inquit ad filium suum: Accede ad me et da mihi osculum, fili mi (Gen. XXVII). De osculo pacis dicit Apostolus in Epistolis: Salutate vos invicem in osculo sancto (Rom. XVI). De osculo reverentiae inquit Dominus ad Simonem: Osculum mihi non dedisti. Haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos (Luc. VII). Ad designandum ergo tres uniones in Christo, sacerdos ter osculatur altare, videlicet unionem divinitatis ad animam. divinitatis ad carnem, et carnis ad animam, vel unionem qua unita est Christo humana natura, sancta Ecclesia, et fidelis anima. Ad significandum triplicem pacem, temporalem, spiritualem et aeternalem, episcopus solemniter celebrans ter osculatur ministrum, vel ministros semel, et secundo diaconum, et tertio sacerdotem. Ad notandum quoque duorum testamentorum concordiam, episcopus duabus vicibus codicem osculatur, quia rota continetur in medio rotae, et duo cherubim sese respiciunt versis vultibus in propitiatorium (Ezech. I). Ad notandum charitatem, sacerdos osculatur patenam, quae designat cor patens ad altitudinem charitatis. Unde: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via? (Luc. XXIX.) In signum reverentiae diaconus et subdiaconus pedes et manus summi pontificis osculantur, pedes subdiaconus osculatur, post lectam epistolam, et diaconus ante legendum evangelium manum osculatur, offerens ampullam cum aqua, calicem cum vino. Et subdiaconus offerens patenam cum hostia, thuribulum cum incenso, uterque vero de manu pontificis accipiens eucharistiam. Illud quoque vacare non creditur a mysterio quod summus pontifex a ministro septem modis accipit osculum: ad os, ad pectus, ad humerum, ad manus, ad brachia, ad pedes, ad genua, expressum mysterium, sed alias exprimendum.

CAPUT VII. Quare episcopus subdiaconum et diaconum communicat. Tunc episcopus communicat cum ministris insinuans quod Christus post resurrectionem manducavit cum discipulis. Nam convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent (Act. I). Quod autem unam partem accipiens, reliquas ministris impendit, illud insinuat, quod Lucas evangelista commemorat, quia Jesus accipiens panem manducavit coram suis discipulis, sumensque reliquias dedit illis. Et quoniam, eodem evangelista testante, Jesus accepit panem, ac fregit et porrigebat illis, quorum cor ardens erat in eis (Luc. XXIV); idcirco pontifex integram Eucharistiae medietatem accipiens super patenam, frangit in partes, et eas porrigit ministris comedendas.

CAPUT VIII. De ablutione manuum post Eucharistiae sumptionem Post sumptum Eucharistiae sacrificium sacerdos abluit et perfundit manus, ne quid incaute remaneat ex contactu divinissimi sacramenti, non quod quidquam immundum ex contactu sacramenti contraxerit, sed ut suam potius indignitatem commemoret, qui se judicavit tantis sacramentis celebrandis indignum; secundum quod Dominus ait: Cum omnia bona feceritis, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII). Indignum quidem existeret, ut manus, quae corpus incorruptibile tractaverunt, corpus corruptibile contingant, donec studiose laventur. Ablutionis autem aqua debet in locum mundum diffundi honeste, ut altitudo sacramenti reverentius honoretur. Trina vero sacerdotis ablutio, quae fit in principio, in medio, in fine, designat mundationem cogitationis, locutionis et actionis. Vel purgationem originalis peccati, criminalis et venialis. Sive quod agitur per ignorantiam, negligentiam et industriam, ad quorum emundationem offertur sacrificium salutare. Haec tamen ablutio potest referri ad ablutionem baptismi, cujus formam Christus post resurrectionem instituit. Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Matth. XXVIII; Marc. XVI).

CAPUT IX. Quod Romanus pontifex alium in communicando morem observat. Ut autem in perceptione corporis et sanguinis Christi nulla possit fallacia suboriri, sed in utroque perceptionis veritas evidenter appareat, summus pontifex non statim particulam hostiae dimittit in calicem, sed eam post trinum crucis signaculum in patenam reponit, et post osculum pacis ad sedem ascendens, ibi consistens, universis cernentibus partem majorem suscipit oblatae de patena, quam ei diaconus repraesentat, ipsamque videntibus dividens, unamque particulam sumens, aliam mittit in calicem, quem tenet coram ipso subdiaconus, de quo sanguinem haurit cum calamo. Deinde particulam unam cum osculo tradit diacono, aliamque subdiacono sine osculo, quem ad altare ministrantem ei calicem diaconus osculatur. Et tunc subdiaconus particulam dimissam in calice sumit cum sanguine. Hujus rei causam, non allegoricam, sed historicam a nonnullis audivi, quam quia nunquam in authentico scripto potui reperire, melius reticendam censui quam temere asserendam. Et licet non omnium, quae a majoribus introducta sunt, ratio reddi possit, reor, tamen quod in his profunda lateant sacramenta. Romanus pontifex ideo non communicat ubi frangit, sed ad altare frangit et ad sedem communicat. Quia Christus in Emmaus coram duobus discipulis fregit; in Hierusalem coram undecim apostolis manducavit. In Emmaus fregisse legitur (Luc. XXIV), sed manducasse non legitur; in Hierusalem non legitur fregisse, sed legitur comedisse Ministri repraesentant pontifici oblatam et calicem, quia discipuli obtulerunt Christo partem piscis assi, et favum mellis. Pars piscis assi corpus Domini crucifixi, qui fuit in ara crucis assatus, favus mellis sanguis Christi, super mel et favum dulcis faucibus animae diligentis. Ad notandum vero distinctionem inter sacros ordines, et non sacros, diaconus et qui superioris sunt ordinis, cum percipiunt Eucharistiam, osculum suscipiunt ab episcopo. Acolythus et qui sunt inferiorum ordinum non suscipiunt. Subdiaconus vero, quia character hujusmodi quondam inter non sacros, nunc autem inter sacros ordines reputatur, in perceptione corporis non suscipit osculum a pontifice, sed in perceptione sanguinis suscipit a diacono, ut qui non in sacris sunt amplius honorentur. Quamvis in hoc et mystica possit assignari ratio.

CAPUT X. De postcommunione. Antiphona quae post communionem concinitur, apostolorum gaudium de Christi resurrectione significat. Secundum illud quod legitur: Quod gavisi sunt discipuli viso Domino, et prae gaudio mirabantur (Joan. XX). Quod autem reciprocando cantatur, insinuat, quod discipuli resurrectionis gaudium sibi mutuo nuntiabant. Unde duo discipuli cum invenissent undecim congregatos, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia resurrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis (Luc. XXIV). Haec est ergo dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. (Psal. CXVII.)

CAPUT XI. De oratione novissima. Peracto altaris mysterio, pontifex cum ministris ad altare procedit, et altare deosculans, elevatis manibus, ultimam orationem exsequitur, benedictionem illam significans quam Christus ascensurus in coelum legitur dixisse discipulis suis. Nam, ut Lucas commemorat, eduxit eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus, benedixit eis. Et factum est cum benedixisset illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum (Luc. XXIV). Unde post salutationem novissimam, quam sacerdos facit ad populum, diaconus alta voce pronuntiat: Ite missa est, repraesentans illud quod dictum est ad apostolos: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum (Act. I). Chorus autem qui Deo gratias gratulando respondet, imitatur apostolos qui adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes, et benedicentes Deum. (Luc. XXIV). Et ad hoc respicit quod in diebus profestis dicitur: Benedicamus Domino; Deo gratias, statimque hymnus et psalmi illi dicuntur: Benedicite et Laudate. Notandum vero quod Christus post resurrectionem bis legitur salutasse discipulos dicens: Pax vobis, in signum duplicis pacis, videlicet temporis et aeternitatis, quae secundum prophetam est pax super pacem (Isa. LXVI), de qua Dominus inquit apostolis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV). Hanc duplicem pacem, per duplex osculum sacerdos insinuat, cum prius osculatur ministrum, et postea altare.

CAPUT XII. Unde dicitur missa. Missa dicitur et ministerium et mysterium, id est officium quod profertur et sacrificium quod offertur. Officium vero dividitur in missam catechumenorum et fidelium missam. Missa catechumenorum est ab introitu usque post offertorium. Et dicitur missa ab emittendo, quia tempore quo sacerdos incipit eucharistiam consecrare, catechumeni foras de ecclesia emittuntur. Perlecto siquidem evangelio, diaconus clamare solebat: Si quis catechumenus adest, exeat foras. Catechumeni sacris mysteriis interesse non debent, quae non nisi baptizatis fidelibus committuntur. Sicut de quibusdam, qui catechumenorum, et nondum renatorum typum gerebant. Scriptum est enim: Ipse autem Jesus non credebat se illis (Joan. II). Missa fidelium est ab offertorio usque postcommunionem. Et dicitur missa a dimittendo, quia tunc ad propria fidelis quisque dimittitur. Constitutum est enim in Aurelianensi concilio ut cum ad celebrandas missas in Dei nomine convenitur, populus non ante discedat, quam missae solemnitas compleatur. Totum autem officium dicitur missa, quasi transmissio, eo quod populus fidelis per ministerium sacerdotis (qui fungitur ministerio mediatoris inter Deum et homines) preces et supplicationes et vota transmittat Altissimo. Ipsum sacrificium, id est hostia missa vocatur, quasi transmissa. Primum nobis a Patre ut esset nobiscum, postea Patri a nobis, ut intercedat pro nobis ad ipsum. Primum nobis a Patre per incarnationem, postea Patri a nobis per passionem. Et in sacramento primum nobis a Patre per sanctificationem, postea Patri a nobis per oblationem. Haec est sola sufficiens et idonea missio seu legatio ad solvendas inter Deum et homines inimicitias et offensas. Cum ergo diaconus ait: Ite, missa est, idem est ac si diceret, redite ad propria, quia oblata est hostia salutaris.

CAPUT XIII. Quare sacerdos pontificis humerum osculatur. Oratione finita sacerdos qui assistit episcopo mensam altaris et armum pontificis dextrum osculatur, ostendens hunc esse illum pontificem, qui secundum legem figurate dextrum armum separare debet de hostiis salutaribus vel pacificis (Lev. VI, VIII). Sane per humerum exprimitur principatus, secundum illud propheticum: Et factus est principatus super humerum ejus (Isa. IX). Principatum vero Salvatoris expressit vox angelica, prophetica et legalis. Angelus enim inquit ad virginem: Dabit ei Dominus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I). Propheta dicit in Psalmis: Sedes tua in saeculum saeculi, virga recta et virga regni tui, propterea unxit te Deus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). Moyses inquit in lege: Laetamini simul coeli cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei (Deut. XXXII). Ad quod designandum, tres humerum pontificis in signum reverentiae osculantur: primicerius in principio, diaconus in medio, sacerdos in fine.

CAPUT XIV. De benedictione novissima. Ultima benedictio quam facit episcopus super populum, missionem Spiritus sancti significat, quem de coelo misit Dominus in apostolos, juxta quod eis ipse promisit: Accipietis, inquit, virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos (Act. I). Haec benedictio per verbum oris et signum crucis exprimitur. Quoniam illa missio per sonum aeris et linguam ignis innotuit, juxta quod legitur: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis . . . . . (ibid.) Licet autem Spiritus sanctus specialiter missus fuerit in apostolos, quia tamen indivisa sunt opera Trinitatis, missionem illam tota fuit Trinitas operata. Ideoque benedictionem istam facit episcopus in nomine Trinitatis, auctoritate Psalmistae dicentis: Benedicat nos Deus Deus noster, et benedicat nos Deus (Psal. LXVI). Benedictionis formam legis expressit auctoritas, Domino dicente per Moysen: Invocabis nomen meum super filios Israel, et ego Dominus benedicam (Num. VI).

LIBELLI CONCLUSIO. Nemo cum expositionem istam audierit, hoc sacrificium sufficienter aestimet expositum. Ne forte cum opus humanum extulerit, divinum extenuet sacramentum. In hoc enim officio tot et tanta sunt involuta mysteria, ut nemo, nisi per unctionem edoctus, ea sufficiat explicare. Quis enim novit ordinem coeli, et ponet rationes ejus in terra? (Job. XXXVIII.) Nam perscrutator majestatis opprimetur a gloria (Prov. XXV). Ego quippe non praevalens lippientibus oculis solem in rota conspicere, tanti mysterii majestatem, quasi per speculum in aenigmate (I Cor. XIII), mihi visus sum intueri, nec penetrans ad interiora coenaculi, sed prae foribus assidens in vestibulo, feci diligenter ut potui, non sufficienter ut volui. Praesertim eum ex officio, tot causarum sim impeditus incursibus, tot negotiorum nexibus irretitus, ut infra breve temporis spatium, nec ad meditandum otium nec ad dictandum quiverim nancisci quietem. Et quidem minor in singulis, divisus ad singula vix potui meditata dictare, nedum meditando concipere. Quocirca non solum benignum imploro lectorem, verum etiam desidero liberum correctorem. Hanc solam apud homines hujus opusculi mercedem exspectans, ut apud misericordem judicem pro meis peccatis devotas orationes effundant, qui perfecte cognoscit qua cordis intentione tractatum istum exegerim etsi non multis, saltem aliquibus, aut etiam mihi soli vel in modico profuturum. Quia vero canonem missae particulatim exposui, ne quid additum vel subtractum seu transpositum videatur, ut legentibus ipsius expositionis plenior pateat intellectus, totum continue censui subscribendum

Finito libro, sit laus et gloria Christo.