Incipit prologus magistri Gregorii de mirabilibus quae Romae quondam fuerunt vel adhuc sunt et quorum vestigia vel praesens memoria hodieque manet.
Multo sociorum meorum rogatu et praecipue magistri Martini et domini Thomae et aliorum plurium delictissimorum meorum cogor quae apud Romam maiori admiratione digna didici, scripto assignare. Ceterum valde vereor parum conferenti relatione sacrum studium vestrum et lectionis divinae interpolare delicias, et aures summorum doctorum sermonibus assuetas rudi oratione offendere erubesco: quis enim deliciis assuetos convivas aridae et rusticanae cenae praesumat invitare? Hinc est quod cunctabundam manum operi promisso coactus impono, quoniam, dum incompositi sermonis mei nuditatem attendo, saepe sumpturus calamum mentem a proposito revoco. Sed vicit tandem apud me votum consodalium verecundiam meam, qui, ne veritati promissae obviarem, sumpto calamo in manu rudi et minus perita, opus promissum quo melius potui in hunc modum persolvi.
Explicit prologus.
Incipit narratio de mirabilibus urbis Romae quae vel arte magica vel humano labore sunt condita.
1. Vehementius igitur admirandam censeo totius urbis inspectionem, ubi tanta seges turrium, tot aedificia palatiorum, quot nulli hominum contigit enumerare. Quam cum primo a latere montis alonge vidissem, stupefactam mentem meam illud Caesarianum subiit, quod quondam victis Gallis cum Alpes supervolaret inquit, magnae
miratus moenia Romae:
"Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
Deseruere viri? Pro qua pugnabitur urbe?
Dii melius," et cetera.
Paulo post: Ignavae manus liquere urbem, capacem turbae humani generis, si coiret, et Romam invocans, instar summi numinis eam appellat. Cuius incomprehensibilem decorem diu admirans deo apud me gratias egi, qui magnus in universa terra ibi opera hominum inaestimabili decore mirificavit. Nam licet tota Roma ruat, nil tamen integrum sibi potest aequiperari; unde quidam sic ait:
Par tibi, Roma, nihil, cum sis prope tota ruina:
Fracta docere potes, integra quanta fores.
Cuius ruina, ut arbitror, docet evidenter cuncta temporalia proxime ruitura, praesertim cum caput omnium temporalium Roma tantum cotidie languescit et labitur.
2. Huius urbis portae XIIII sunt, quarum haec sunt nomina: Porta Aurea, Porta Latina, Porta Sacra, Porta Salaria, Porta Marcia, Porta Livia, Porta Collatina, Porta Flaminea, Porta Numantia, Porta Appia, Porta Tiburtina, Porta Aquileia quae nunc sancti Laurentii dicitur, Porta Asinaria.
3. Et primum quidem de signis aeneis huius urbis disseram. De primo signo aeneo. Primum signum aeneum taurus est in specie illius, quo Iupiter Europam iuxta fabulam decepit. Hoc autem signum eminens a vallo castri Crescentii tanto pollet artificio, ut inspicientibus mugituro et moturo similis videatur.
4. De secundo signo. Aliud signum aeneum est ante palatium domini papae, equus videlicet immensus et sessor eius. Quem peregrini Theodericum, populus vero Romanus Constantinum dicunt, at cardinales et clerici Romane curiae seu Marcum seu Quintum Quirinum appellant. Hoc autem memoriale mira arte perfectum super quattuor columnas aereas antiquitus ante aram Iovis in Capitolio stabat, sed beatus Gregorius equitem et equum suum deiecit et quattuor columnas praefatas in ecclesia beati Iohannis Lateranensis posuit. Romani vero equitem cum equo ante palatium domini papae posuerunt. Eratque equus et eques et columnae optimae deauratae, sed pluribus in locis partem auri Romana abrasit avaritia, partem vero vetustas delevit. Sedet autem eques manum dexteram dirigens tamquam populo loquens vel imperans; sinistra manu frenum retentat, quo caput equi in dexteram partem obliquat, tamquam alio diversurus. Avicula etiam quam cuculam vocant inter aures equi sedet et nanus quidam sub pede equi premitur, miram morientis et extrema patientis speciem repraesentans. Hoc autem opus admirabile sicut diversa sortitum est nomina, sic et diversas compositionis causas suscepit. Ceterum peregrinorum et Romanorum super hac re vanas fabulas penitus declinabo eamque originem huius operis assignabo, quam a senioribus et cardinalibus et viris doctissimis didici. Qui Marcum appellant, hanc compositionis causam assignant. Rex Mesenorum, corpore quidem nanus, peritia vero artis nigromantiae prava prae cunctis mortalibus imbutus, cum finitimos sibi reges subiugavisset, regnum Romanorum aggressus est, cum quibus facili eventu plurima bella gessit. Quippe et robur hostium et aciem armorum arte magica ita prestrinxit, quod hostes virtutem feriendi et arma usum secandi penitus amiserunt. Unde facile superior factus in omni certamine Romanos tantum castris coegit confidere, ad ultimum autem eos arta obsidione circumdedit. Obsessi itaque Romani nullum subsidium sibi reperire potuerunt. Magus etenim ille memoratus singulis diebus ante lucis ortum extra castra solus egrediebatur avisque a castris quantum clamor auditur appellantis, artem magicam solus in agro exercuit ibique verbis quibusdam secretis et prestigiis potentibus obtinuit, ne Romani ullam virtutem victoriae contra eum possent exercere. Quod cum a Romanis compertum esset et ex multa consuetudine didicissent eum ita a castris exire, quendam militem strenuissimum Marcum nomine adierunt. Cui summum honorem promiserunt, si se vellet periculo opponere ut urbem ab illa obsidione liberaret dominiumque ei libertate urbis pepigerunt et memoriale sempiternum promiserunt. Quibus cum prono favore paruisset, sanctito foedere protinus murum et antemurale ex ea parte, qua rex praedictus exire solebat, noctu perforaverunt, ubi miles memoratus cum equo suo transire posset. Deinde ei consilium suum aperiunt, videlicet ut nocte exiens regem Misenorum a castris egredientem non armis aggrederetur, quibus minime laedi potuisset, set manu raptum intra muros reciperet. Quorum consilio omnino paruit et de nocte media murum exivit. Cumque auroram vigili animo exspectaret, cuculus ut assolet cantum emisit, signum scilicet lucis orientis. Quo eques admonitus ascenso equo, regem tunc primum frustra magica arte occupatum conspicit et eo vasto impetu raptus, improviso casu magum manu raptum infra murum recepit. Quem in conspectu populi, metuentis ne si capto fandi moram concederent, se per artem magicam liberaret, sub pedibus equi sui contritum occidit: non enim armis ei quisquam nocere potuit. Deinde portis apertis, rege perempto exercitum perturbatum et in fugam conversum invadunt et occidunt maximaque copia in ea pugna capta et caesa est. Nec ulla spolia tantum Romanorum ditaverunt aerarium, et ob huius beneficii commodum praetaxatum ei memoriale statutum est. Cui equum adhibuerunt, quia veloci cursu profuit, avem, quia nuntia lucis exstitit. Nanum autem sub pedibus equi posuerunt, quia protritus occubuit.
5. Alia causa compositionis huius signi. Qui vero Quintum Quirinum dicunt, hanc causam assignant. Tempore quo Quintus Quirinus rem publicam rexit, in palatio Sallustiano terra magno hiatu dissiliit, unde ignis sulphureus et aer corruptus exivit, quibus orta gravissima pestilentia magnam partem Romanorum delevit. Cumque tabe morientium pestilentia cotidie sumeret incrementum, Phoebo consulto didicerunt quod numquam cessaret, nisi aliquis Romanorum se sponte hiatu praefato praecipitaret, praeferens salutem populi suae propriae saluti. Itaque quendam civem Romanorum, generosae quidem stirpis, set aetate et ignavia inutilem sibi et urbi vitam degentem, exoraverunt ut se victimam pro salute universae urbis faceret, ea quidem conditione, quod progeniem eius totam ditarent et in numero potentum susciperent. Qui id omnino renuens, respondit sibi nihil prodesse posteritatis gloriam suscipere si vivus regionem intraret tartaream. Deinde vero, cum in tota urbe nullum penitus invenirent qui ad ullam conventionem huiusmodi victimam vellet persolvere, Quintus Quirinus coram contione totius urbis sic ait: þSaepe in ancipiti casu bellorum pro re publica periculum subivi mortis. Nunc autem, cum nemo reperitur qui salutem populi sui praeferat propriae saluti, princeps ego orbis et urbis huius dominus paratus sum pro salute civium vivus tartareum ingredi aditum, idque coniugi meae et liberis et toti posteritati meae inconcusse servari volo, quod ignavis promissum est.þ Et ascenso equo coram cunctis alacer et intrepidus, tamquam convivium aditurus, se cursu veloci in aditum praefatum praecipitavit. Et protinus quaedam avis in specie cuculi inde exivit et ilico hiatus os suum compressit et omnis pestilentia abiit. Liberati itaque a tanta peste Romani ob summum beneficium memoriale ei statuerunt sempiternum. Cui equum, quia eo vectus pro cunctis mactatus est, adhibuerunt, avem vero, quae a specu exivit, inter aures equi statuerunt et nanum, qui cum uxore eius concubuit, pedibus equi supposuerunt.
6. De tertio signo aeneo. Tertium signum est imago Colossei, quam quidam statuam Solis existimant, alii Romae effigiem dicunt. De qua haec admodum miranda sunt, videlicet quomodo tanta moles fundi potuit vel quomodo erigi aut stare mirum est. Fuit enim longitudo eius, ut scriptum repperi, CXXVI pedum. Stabat autem haec imago tam immensae magnitudinis in insula Herodii super Colosseum, XV pedibus altior eminentioribus locis et urbe. In manu dextera sphaeram gerebat et in sinistra gladium: per sphaeram mundum et per gladium virtutem bellicam significabat, gladium autem ideo Romani sinistrae et sphaeram dextrae commiserunt, quia minoris virtutis est quaerere quam quaesita servare; unde quidam familiaris philosophiae sic ait:
O faciles dare summa deos eademque tueri
difficiles!
Quare non ob aliam causam firmiori parti commisere sphaeram et infirmiori gladium, nisi quia minori virtute orbem sibi subiugaverunt quam subiugatum servaverunt. Haec autem imago aenea tota auro imperiali deaurata per tenebras irradiabat. De qua longe ante omnia monstruosum fuit, quod continuo et equali motu cum sole circumferebatur, semper solari corpori faciem gerens oppositam: quare multi eam Solis imaginem credebant. Hanc dum Roma floruit quicumque Romam veniebat flexis genibus adorabat, Romae scilicet deferens honorem, cuius supplex venerabatur imaginem. Hanc autem statuam post destructionem omnium statuarum quae Romae fuerunt et deturpationem beatus Gregorius hoc modo destruxit. Cum tantam molem multa vi et gravi conamine non posset evertere, copiosum ignem idolo supponi iussit et sic immensum illud simulacrum in antiquum chaos et rudem materiam redegit. Ex quo tamen caput et manus dextera cum sphaera tanto superfuerunt incendio, quae nunc ante palatium domini papae duabus marmoreis erecta columnis mirandum spectaculum cunctis spectantibus exhibent. Nam cum horrendae magnitudinis sint, mira tamen laus artificis in his apparet. Nihil quippe habet perfecte pulcritudinis humanum caput vel manus, quod his ulla parte desit: miro enim modo ars fusilis in aere rigido molles mentitur capillos. Quod si quis defixis luminibus attentius inspexerit, moturo et locuturo simillimum videtur: nullum namque signum, ut aiunt, tanta cura vel impensis in urbe conditum fuit.
7. De ridiculoso simulachro Priapi. Est etiam aliud aeneum simulacrum, valde ridiculosum, quod Priapum dicunt. Qui dimisso capite velut spinam calcatam educturus de pede, asperam lesionem patientis speciem representat. Cui si demisso capite velut quid agat exploraturus suspexeris, mirae magnitudinis virilia videbis.
8. De multitudine statuarum. Inter universa opera monstruosa quae Romae quondam fuerunt, magis miranda est multitudo statuarum quae 'Salvatio civium' dicebantur. Haec arte magica fuit consecratio statuarum omnium gentium quae Romano regno subiectae fuerunt. Nulla etenim gens sive regio subiecta fuit Romano imperio, cuius imago in quadam domo ad has consecrata non esset. Huius autem domus magna pars parietum adhuc restat et cryptae eius horridae et inaccessibiles apparent. In hac quondam domo praedictae imagines ex ordine stabant et quaelibet imago nomen gentis illius, cuius imaginem tenebat, in pectore scriptum habebat et tintinnabulum argenteum, quia omni metallo sonorius est, unaquaeque in collo gerebat, erantque sacerdotes die ac nocte semper vigilantes, qui eas custodiebant. Et si qua gens in rebellionem consurgere conabatur in imperium Romanorum, protinus statua illus movebatur et tintinnabulum in collo eius sonuit et statim scriptum nomen illius imaginis sacerdos principibus deportabat. Erat autem supra domum his imaginibus consecratam miles aeneus cum equo suo, semper concordans motui imaginis lanceamque apud illam gentem diregens, cuius imago movebatur. Hoc itaque non dubio indicio praemoniti, Romani principes sine mora exercitum ad rebellionem illius gentis reprimendam direxerunt, qui saepius hostes antequam arma et impedimenta paravissent praevenientens, facile et sine sanguine eos sibi subiugaverunt. Fertur autem in eadem domo ignem inextinguibilem fuisse. De hoc autem mirando opere artifex sciscitatus quam diu duraret, respondit illud duraturum donec virgo pareret. Dicunt autem ingenti ruina militem praefatum cum domo sua corruisse ea nocte, qua Christus natus fuit de Virgine, et lumen illud ficticium et magicum extinctum est iure, cum lux vera et sempiterna oriri cepisset. Credibile est et malignum hostem potentiam fallendi homines deseruisse, cum deus homo esse cepisset.
9. De ferreo simulacro Belloforontis. Fuit etiam ingens miraculum Romae, ferreum simulacrum Belloforontis cum equo suo consistens in aÎre, nec tamen ulla catena superius appensum nec inferius ullo stipite sustentatum. Set magnetes lapides arcus in volsura circumquaque habebantur et hinc et inde in assumptione proportionali trahebatur et sic in mensura equiperata constabat. Erat tamen existimatio ponderis huius circiter XV milia librarum ferri.
10. De balneo Bianei Apollinis. Est etiam valde mirandum balneum Bianei Appollinis quod Romae adhuc est. Hoc autem balneum Bianeus Apollo confectione quadam sulphuris et nigri salis et tartari arte miranda aeneo vase inclusa perfecit perfectasque termas cum una candela consecrationis incendit et perpetuo igne calentes effecit. Hoc quidem balneum ipse vidi et in eo manus lavi datoque pretio balneari renui ob foetorem odoris sulphurei.
11. De theatro in Heraclea. Theatrum autem admirabile in Heraclea de monte marmoreo inter monstruosa non pigebit referre. Quod quidem ita sculptum est, ut omnes cellulae mansionum et sedilia universa per girum et exitus omnes et antra ex uno solidoque lapide sculpta sint. Universum etiam hoc opus super VI cancros ex ipso monte sculptos innititur. Ubi nullus tam secrete aut solus aut cum alio loqui potest, quod omnes qui in circuitu sunt non audiant. Hactenus de eis quae maiore admiratione digna sunt diximus. 12. Nunc vero pauca subiciam de signis marmoreis, quae paene omnes a beato Gregorio aut deletae aut deturpatae sunt. Quarum unam propter eximiae pulcritudinis speciem primum referam. Haec autem imago a Romanis Veneri dedicata fuit in ea forma, in qua iuxta fabulam cum Iunone et Pallade Paridi in temerario examine dicitur Venus se nudam exhibuisse. Quam temerarius arbiter intuens inquit:
Iudicio nostro vincit utramque Venus.
Haec autem imago ex Pario marmore tam miro et inexplicabili perfecta est artificio, ut magis viva creatura videatur quam statua: erubescenti etenim nuditatem suam similis, faciem purpureo colore perfusam gerit. Videturque comminus aspicientibus in niveo ore imaginis sanguinem natare. Hanc autem propter mirandam speciem et nescio quam magicam persuasionem ter coactus sum revisere, cum ab hospitio meo duobus stadiis distaret. Non longe inde sunt equi marmorei mirandae magnitudinis et artificiosae compositionis. Hi autem, ut fertur, priorum compotistarum imagines fuerunt. Quibus ideo equi assignati sunt, quia velocis ingenii fuerunt.
13. Iuxta hos sub duabus fornicibus recubant duae seniorum imagines ex marmore, quarum utraque porrigitur in longitidinem XL pedum. Harum alteram Salomonis effigiem dicunt, alteram vero Liberi Patris imaginem asserunt. Sed qui Bacus dicitur viteam stipitem gerit in manu, qui vero Salomon appellatur sceptrum tenet in manu.
14. De palatio Cornutorum. Prope has est palatium Cornutorum, ampla quidem et altissima domus in qua quidem multae imagines sunt, sed omnes cornutae. Inter quas quaedam imago, quae longo ceteris maior est, Iupiter Arenosus dicitur, set alii, quibus magis credendum arbitror, dicunt Cornutos quandam familiam fuisse qui illud palatium aedificaverunt: hi autem in urbe viri magni et clari, quoniam in hostes et cives superbi fuerunt et feroces, et Cornuti sunt a civibus suis appellati.
15. De palatio Diocletiani. Palatium etiam Diocletiani praeterire non possum, ubi urbis opus habetur. Cuius amplissimam magnitudinem et artificiosissimam et admirabilem compositionem scribere non sufficio. Hoc autem tam spatiosae magnitudinis, quod illud in maiore parte diei exacte per totum visere non potui. Ubi tantae altitudinis columnas repperi, quod nemo lapillum usque ad capitale potest proicere. Quarum quamlibet, ut a cardinalibus accepi, centum viri vix per annum secare, polire atque perficere potuerunt. De quo loqui refuto, quoniam si verum dixero, veritati obviare videbor.
16. De templo Palladis. Templum etiam Palladis opus quondam insigne fuit. Set multo sudore Christicolarum deiectum et longo senio dirutum, cum totum deleri non possit, pars quae residua est horreum est cardinalium. Ibi magna congeries est fractarum effigierum: ibi etiam armata imago Palladis, adhuc super altissimam testudinem exstans, amisso capite truncata mirandum spectaculum intuentibus exhibet. Hoc idolum in maiore veneratione erat apud veteres Romanorum. Huic adducebantur Christicolae et quicumque flexis genibus Palladem non adorebat, diversis poenis vitam terminabat. Ad hoc idolum vel simulacrum Hippolitus cum familia sua adductus, quia illud neglexit, equis distractus martyrium subiit.
17. Palatium autem divi Augusti non praetereo. Haec quidem amplissima domus admodum excellebat, iuxta excellentiam conditoris Augusti. Haec autem domus tota marmorea pretiosam materiam et copiosam aedificandis ecclesiis quae Romae sunt praebuit. De qua quoniam parum restat, pauca dixisse sufficiat. Restat autem inde quaedam particula solii, ubi haec scripta repperi: Domus divi augusti clementissimi; qui cum esset dominus urbis et totius orbis, appellationem tamen domini omnino vitavit.
18. Iuxta hoc palatium est murus quidam ex latere coctili descendens a summis montibus. Qui immensis fornicibus aqueductum sustentat, per quem amnis a montanis fontibus per spatium unius dietae urbi illabitur. Qui aereis fistulis postmodum divisus universis palatiis quondam influebat. Fluvius etenim Tiberis, qui urbem perlabitur, equis utilis est, set hominibus inutilis et nocuus habetur. Quare a quattuor partibus urbis per artificiosos meatus Romani veteres aquas recentes venire fecerunt, quibus dum res publica floruit, quicquid libuit licuit. Iuxta murum aquaeductus, qui per Portam Asinariam descendit, est balneum Bianei Apollinis, quod una candela consecrationis semel accendit et perpetuo, ut praediximus, calentes effecit.
19. Prope hoc balneum est domus Aquilea et domus Frontoniana. Sed cui contigit universa palatia urbis Romae sermone prosequi, cum nemini, ut arbitror, universa videre contingat? Nunc itaque palatium Tiberianum, opus quidem mirandum et immensum, praetereo, Neronis etiam palatium et divi Nervae mirabile edificium et Octaviani palatium transeo. Septem etiam solia mirae artis et altitudinis sileo, unde, ut aiunt, Ovidius inquit:
Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo.
20. De palatio LX imperatorum. Palatium etiam LX imperatorum describere quis poterit? Quod cum ex maiore parte lapsum sit, fertur tamen omnes Romanos huius temporis quod inde adhuc superest pro tota substantia sua non posse dissolvere.
21. De Pantheon. Pantheon autem brevi transitu praetereo, quod quondam erat idolium omnium deorum, immo demonum. Quae domus nunc dedicata ecclesia in honore omnium sanctorum Sancta Maria Rotunda vocatur, antonomasice quidem a prima et potiore parte, cum sit omnium sanctorum ecclesia. Haec quidem habet porticum spatiosam, multis et mirae altitudinis columnis marmoreis sustentatam. Ante quam conchae et vasa alia miranda de marmore porfirico et leones et cetera signa de eodem marmore usque in hodiernum diem perdurant. Huius domus latitudinem ipse mensus sum habetque spatium CCLXVI pedum in latitudine. Cuius quondam tectum deauratum fuit per totum, set immoderatus amor habendi et auri sacra fames Romani populi aurum abrasit et templum deorum suorum deturpavit. Qui ob inexplebilem cupiditatem, dum aurum sitivit et sitit, a nullo scelere manum retraxit aut retrahit.
22. De arcu triumphali Augusti. Prope hoc templum est arcus triumphalis Augusti Caesaris, in quo hoc epigramma scriptum repperi: Ob orbem devictum Romano regno restitutum et r.p. per Augustum receptam populus Romanus hoc opus condidit, videlicet tantae victoriae tantique triumphi perpetuum posteritatis monumentum. Est arcus ipse marmoreus et multiplex, in quo super exstantes longe tabulas lapideas erectae sunt imagines illorum, qui principes militiae fuerunt aut qui strenue pugnando perempti sunt vel aliquid memorandum in hostes gesserunt. Inter quas imago Augusti maior ceteris, mira arte caelata, praecellit et ubi triumphat et ubi hostes superat, ab omnibus in pictura cognoscendus; praeterea in arcu praefato exercitus undique celatus et undique bella detestanda, quae cum intentius aspicias, vera bella videre existimes. Ibi opere mirabili Actiacum bellum simulatur, in quo Caesar praeter spem victoriae superior factus in certamine Cleopatram biremi quadam fugientem persequitur. Cleopatra subducitur et appositis aspidibus mammis suis in Pario marmore superba mulier moritura pallescit. De hoc bello Caesar Augustus summum honorem attigit et hoc modo triumphavit: quattuor albi equi currum aureum, in quo sedebat togam auro et gemmis intextam indutus, trahebant, quos quattuor nobilissimi Romanorum duxerunt et ante eum longo ordine reges, duces ac principes captivi, manus post terga vincti, et innumerabiles alii celeberrimae pompae praeducebantur. Erantque bella eius et actus strenui lingua omnium gentium quae Romae habitabant composita, quae legere et cantare in triumpho populus non cessabat. Praeterea autem et in tabulis victoria eius depicta fuit, ut hi qui laudem eius audire non possent, eam cernerent. Celebri itaque cantu et inenarrabili iucunditate ipsum in Tarpeiam rupem usque ad Capitolium perduxerunt, ubi ipse arma, quibus in bello usus fuerat et quae hosti manu propria detraxerat, obtulit et in tholis signum tantae victoriae suspendit. Ibique a senatu et patribus conscriptis et populo Romano sibi provincia ultima dabatur, ut fama triumphi et laus tantae victoriae per universum orbem claresceret. Hanc rem gestam, ut praesenti relatione docui, arcus praetaxatus sculptis imaginibus per omnia representat.
23. Vidi etiam alios arcus triumphales plures, sed huic opere et sculptura valde similes. Quare et de qualitate aliorum dictum est, ubi arcus iste triumphalis descriptus est. Unusquisque etenim bellum victoris et actus eius egregios, arte miranda caelatus, immensum decus priorum praesentibus representat.
24. De arcu Pompeii. Est etiam arcus triumphalis Magni Pompeii, valde mirandus, quem habuit de victoria quam obtinuit victo Mithridate et filio eius Pharnace. Hi Romanis per XL annos rebelles fuerunt. Qui ad ultimum pirates effecti Sullam contra eos missum superaverunt et in fugam converterunt. Ad quos postmodum missus Pompeius, ante mensem ultra spem Romanorum felici usus fortuna memoratum Mithridatem cum filio suo et copiis omnino devicit. Postea autem, antequam Romam rediisset, magnam partem Orientis devicit et Romanis tributarios effecit. Ubi immensum pondus auri et argenti quaesivit, quod longo ordine Pompeiano triumpho praelatum est. Quod sculptura arcus triumphalis eius usque in hodiernum diem representat.
25. De columna triumphali Fabricii. Vidi etiam columnam triumphalem Fabricii, quam sibi devicto Pyrrho rege Epirotarum Romani statuerunt. Qua ut arbitror nihil altius habet Roma: est enim columna ista rotunda et cava ad instar epicaustolii. Sunt etiam aliae quattuor ad similitudinem istius, quas Romani fistulas vocant marmoreas. Quae cum admodum grossae sint, videntur tamen gracillimae ob nimiam altitudinem. Sed in quorum honore fuissent conditae nondum potui cognoscere, at cum favente deo in *** ex hac peregrinatione rediero, denuo quae nunc ambigua sunt et quae penitus latent adhuc maiore mora et exercitatiori indagatione perscrutabor et perscrutata gratanter amicis partibor. Nunc autem ad cognita redeo et columnam clari Fabricii redeo. Qui ab hoste Pyrrho approbatus hoc est eulogio descriptus. Cum Fabricius quendam Philippum Pyrrhi medicum domino suo vinctum mitteret, quia vitam domini sui secum pro auro habuit, Pyrrhus legatis Fabricii respondit: "Nimirum hic est ille Fabricius, qui non facilius divelli potest ab honestate quam sol a cursu suo!" Remisitque universum aurum suum, quo Romam emere proposuerat, cum eam viribus capere non posset. Unde Lucanus:
Quo te Fabricius regi non vendidit auro.
Haec omnia et multa alia egregia facta Fabricii caelata sunt in praetaxata columna.
26. De arcu triumphali Scipionis. Est etiam ibi arcus triumphalis Scipionis, qui sibi perempto Hannibale a Romanis est conditus. Hic cum durissimo hoste Romanorum Hannibale equo certamine dimicavit et Hannibalem vinci primus spem Romanis tribuit. Habuitque Hannibal domesticum demonem, qui illum cum Scipione monuit pacem facere. Inde datis indutiis ut sepelirentur interfecti, sanctito foedere per triduum, Hannibal colloquium singulare habuit cum Scipione. Cum autem convenissent die quarto, duo mire magnitudinis canes ad locum colloquii Hannibalem sunt secuti. Quod cum Scipio novisset, ad colloquium venire noluit. Deinde inito prelio graviter utrimque dimicatum est et coactus est Hannibal de castris suis confugere. Sequenti autem die gravissimo victus certamine ad Lircum regem confugit. Cum quo iterum victus Hannibal a Scipione, cum se videret non posse evadere, hausto veneno quod gestabat in anulo, dormiendo obiit. Liberati itaque a gravissimo hoste Romani, quem usque hodie detestantur et odiunt, victori Scipioni arcum hunc triumphalem maximo sumptu statuerunt, in quo omnia supradicta et plura sculpta sunt.
27. De pyramidibus id est sepulcris potentum. Nunc autem de pyramidibus pauca subiciam. Sunt autem pyramides sepulcra potentum, mirae magnitudinis et altitudinis, in summitate acutae, figuram hemiconoidis referentes. Quarum prima quam vidi Romuli est. Hanc autem, ante castellum Crescentii sitam prope ecclesiam beati Petri, peregrini mentiuntur fuisse acervum segetis Petri apostoli, quam cum Nero sibi rapuisset, in lapideum collem pristinae quantitatis fuisse conversam. Quod omnino frivolum est, quo peregrini multum abundant. Habet autem pyramis quaelibet concham marmoream undique celatam infra se clausam, in qua corpus defuncti sepelitur.
28. De pyramide Augusti. Vidi etiam pyramidem Augusti prope Portam Latinam ex quadris lapidibus ferro compactis constructam, unde adhuc nulla vetustas lapidem unum divellere potuit.
29. Sunt autem Romae pyramides multae, sed omnium maiore admiratione digna est pyramis Iulii Caesaris, quae ex uno solidoque lapide porphyrico condita est. De qua valde mirandum est, quamodo secari aut erigi aut stare potuit tantae altitudinis moles. Est enim, ut asserunt, altitudo eius CCL pedes. Habetque in summitate sphaeram aeneam, in qua cineres et ossa Iulii Caesaris condita sunt. De qua mirando quidam sic ait:
Si lapis est unus, dic qua sit arte levatus,
Si lapides plurus, dic ubi congeries.
Stat autem eo loco, ut aiunt, quo quidam Iulio occurrit contionem adeunti, deferens ei litteras factae in se coniurationis dolum denudantes. Ubi inter cetera continebatur, ipsum crudeliter obiturum si eo die contionem aut Capitolium intraret. Qui cum litteras suscepisset, latori sic ait: "Nunc cum astronomico hoc sermonem habebo, post contionem litteras vestras videbo". Vocavit itaque obvium sibi astronomicum, qui Caesarem moriturum in Kalendis praedixerat et inquit ei: "Hodie Kalende sunt et adhuc vivo!" Cui astronomicus inquit: "Sunt quidem Kalendae, sed nondum transierunt et utinam mendax reperiar!" Et confestim Caesar inde divertens Capitolium ingreditur. Ubi a Bruto et Cassio et eorum fautoribus XXIIII stibiis confossus in Capitolio obiit. Dicit tamen Marius Suetonius, cui magis credo, quod capulis gladiorum fuerit interemptus, unde et vulnus in eo non apparuit: quare in numero deorum eum raptum dicebant. Unde Maro in epitaphio eius ita inquit:
Candidus insuetum miratur lumen Olympi.
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi custos pecoris formosior ipse, et cetera.
Litterae etiam praefatae in se coniurationis inventae sunt in sinistra manu eius. Caesar itaque dominator et dominus orbis terrarum, qui primum libertate depressa sibi usurpavit imperium, parvo rogo in parvum redactus cinerem praedicta aenea sphaera clauditur. Hanc autem pyramidem peregrini 'Acum beati Petri' appellant. Sub quo magno labore reptant ubi super IIII aeneos leones saxum fundatur mentiunturque mundum a peccatis et veram perfecisse paenitentiam qui sub saxo repere potuerit.
30. De pharo Alexandrino. Ingens etiam miraculum est pharum Alexandrinum, quomodo super IIII cancros vitreos in mare fundatum est, videlicet quomodo tam magni cancri ex vitro fieri potuerunt et quomodo in mare portati et non fracti et quomodo cementicia fundamenta sub aquis cancris supposita durare possunt. Est etiam valde mirandum, quomodo sub aqua durare potest cementum et quare cancri non frangantur in mari et quare non lubricat sub tanto pondere cementi fundamentum, quod magnum mirum est. Sed dicit Isidorus pulverem quendam huius naturae esse, quod aqua mixtum si soli aut igni apponitur, in pristinum pulverem redigitur, si vero aqua mergatur, solidatur et lapidescit. Set non est huius operis causas aperire mirabilium.
31. Colosseum autem, palatium Titi et Vespasiani, transeo. Quis enim artificiosam compositionem eius et magnitudinem sermone exequi poterit? Iuxta hoc palatium est imago suis, quam Aeneas fetam iuxta vaticinium Priamidis Heleni legitur reperisse, signum videlicet civitatis eo loco aedificandae, quam fata sibi dederant orbi toto imperaturam. De hoc signo Virgilius sic ait:
inverta sub ilicibus sus
alba solo recubans, albi circum ubera nati.
Est autem hoc signum ex Pario marmore candidissimo mira arte perfecto reptantque circum ubera eius nati numero XXX.
32. In porticu etiam ante hiemale palatium domini papae est imago aenea illius lupae, quae dicitur Remum et Romulum aluisse. Sed hoc quidem fabulosum est. Nam Lupa quaedam mulier eximiae pulchritudinis antiquitus Romae fuit. Haec Remum et Romulum in Tiberi proiectos invenit et pro suis aluit. Quae ideo Lupa dicta est, quoniam pulchritudine sua et illecebris suis homines in amorem suum rapiebat. Haec autem lupa aenea arieti aeneo insidiatur, qui ante palatium praefatum aquam abluendis manibus ore emittit. Lupa etiam quondam singulis mammis aquam abluendis manibus emittebat, sed nunc fractis pedibus a loco suo divulsa est.
33. Ante hanc aenea tabula est, ubi potiora legis praecepta scripta sunt. Quae tabula 'prohibens peccatum' dicitur. In hac tabula plura legi, sed pauca intellexi. Sunt enim afforismi, ubi fere omnia verba subaudiuntur.