Migne Patrologia Latina Tomus 129
Narratio de monacho Cenomanensi
Narratio de monacho Cenomanensi (Auctor incertus), J. P. Migne 129.1267A
Narratio de monacho Cenomanensi
129.1263A| Sicut cotidie sancta Ecclesia ad sortem electorum atque beatitudinem perpetuae vitae capessendam diversis evocationibus, non solum despectus seculi, sed etiam eos, quod majus est, quos mundialis actio perfloridos facit, adtrahere decertat, ut illos hic et diversitas bonorum actuum multiplicet et illic dissimilitas retributionis variae ornet, ita e contrario antiquis hostis pios indesinenter subripere non cessat, ut quos consortes non potest habere in gloria, saltim socios secum cognoscat in poena. Nam cum in tribus ordinibus, id est, laicorum, canonicorum, monachorumque, non desint qui a primaevo tempore nobiliora acta perscrutari atque aggredi tentarint dato divinitus intelligibili animo, eos maxime insidiari nititur quos in juvenili aetate creverit 129.1263B| se ultro Dominicis praeceptis mancipasse, ut tanto profundius ad ima gaudens projiciat quanto a suis cruentis faucibus semel evasisse dolebat: quorum deviatio a proposito sancto quam damnabilis esse censeatur evangelica et apostolica documenta edocent, suisque medicaminibus ut denuo reformentur, qualiter serpentinis venenis sauciantur, corroborant. Cum enim unicuique modus correctionis secundum gravitatem contagii conveniat, idque a doctoribus Ecclesiae sanciri permissum sit data auctoritate altitonantis judicis, ut aliter obtecta detegantur, aliter aperta deleantur, in his etiam qui post devotionem nobiliorem ad secularem iterum habitum dilabuntur atque apostatae efficiuntur major sollicitudo et cura adhibenda esse decernitur. Quae 129.1263C| praevaricatio pessima in utroque sexu modernis temporibus supra modum invenitur, plurimosque vacillantes suis volubilitatibus implicare et deperire a recto tramite obfuscatis luminibus inlisit. Sed quia hoc devitabile genus in promptu stare videtur, ac propter hoc in coetu bonorum malorumque catholicorum pars sit in redargutione, pars in defensione mali, ita ut eos quos in tali facinore depressos, dum non possunt innocuos facere in toto, suis mendosis sermocinationibus aut per abnegationem aut dissimulationem actus vel per aliquam occasionem innocentes conantur ostendere, sitque jam gravior casus multorum quam unius, restat de hac ipsa controversia quae modo nostris in partibus excrevit aliquid ad medium deducere; quatinus cognita veritate 129.1263D| judicium observetur veracium, et falsitas confusa evanescat
Quidam namque sacerdos nomine Urso valde nobilis fuit Cenomannis civitate, qui unum ex suis nepotibus superstitem esse volebat. Cumque super hac 129.1264A| re consultum ipsius urbis episcopi, videlicet venerabilis Rotberti, peteret, non solum suae petitioni assensum praebuit, verum etiam omnimodo id agendum exhortare curavit, reputans in puero et Ecclesiae utilitatem pro genere spectabili profuturam et immortalitatem animae dulcius vivendo atque Ecclesiae instituta militando recepturam. Praedictus itaque sacerdos hoc negotium adimplere festinans, adhibito secum fratre suo nomine Wanilone, obtulit supradictum nepotem, cognomine Rigrannum, domno episcopo Ecclesiaeque ejus, ut ab eo et ipsius congregatione honorem clericatus suscipere mereretur. Quod cum factum diebus sanctum Paschae fuisset nobiliter, denuo domnus episcopus praefato avunculo, qui eum in spiritalis filii vicem susceperat, commendavit ut 129.1264B| tutor custosque corporis et animae ejus fieret ac nutrimenta praeberet, quatinus post edocationem aptum divinis et humanis servitiis ei reddere posset. Qui imperium sui senioris libenter obtemperans, recepit puerum. Cumque apud se non esse copiam litterarum cognosceret, misit eum in quoddam monasterium ipsius episcopi, ubi ordo monasticus vigebat, ut illic instrueretur sacris litteris et erudiretur. Ergo susceptus puer in monasterio, traditusque magistro, cum perplures dies scholasticis disciplinis operam dedisset, quodam tempore coepit fatigari languore gravi corporis. Itaque dum saepissime talibus impulsionibus cruciaretur, dirusque dolor intestinarum ac viscerum inremediabiliter eum vexaret, nulla arte medicinali medelam praebente, obtupescere coepit 129.1264C| magister quae et cur agitatio tantae infirmitatis adolescentem infligeret; sciscitansque ab eo quam ob causam tot et talia invisa pateretur. Qui cum diutine interrogaretur et nullum certum responsum dedisset, quadam die acriores sustinens cruciatus, ut pene exanimis jaceret, vix languido hanelitu flante, tandem confessus est se a patre Deo devotum fuisse in annis prioribus in monasterio quod vocatur Cormaricus, propterea quod Dominus se ipsum jam emortuum pro eventu nimiae infirmitatis patri post votum reddidisset, ac ideo sperare se pati tam gravia. Quo audito, magister tacitus intra se requirebat ei recepto robore, cum tempus inquisitionis adesset, si fuissent insania quae ab eo audierat hora infirmitatis. Ille autem 129.1264D| adfirmabat vera esse, docebatque ordinem rei. Dicebat etiam velle se esse monachum, ut ipsius et patris anima a periculo voti liberaretur. Siquidem pater ejus supra memoratus, videlicet Rohtbertus jam humanis rebus excesserat. Deciderat 129.1265A| enim in capturam Norcomannorum, et sic eorum poenis attritus interierat. Itaque paulatim adolescens informabatur ut collum sub levi jugo Christi submitteret atque propositum patris expleret. Sed magister id fieri posse negabat, dicens: Quia nequaquam huc venisti ut monachus efficereris, nec ideo tonsuram accepisti, sed nec parentes tui his sermonibus adquiescent. Perseverante autem illo in adfirmatione et defensione rei quae petebatur non fiendae, contigit ut avunculus ejus, qui eum paterno affectu susceperat, videlicet Urso, declinaret in monasterium causa visitationis. Quod cum edilia praepararentur et invicem confabularentur, inter caetera orsus est adolescens avunculo ostendere voluntatem propositi, laboremque 129.1265B| quem patiebatur, ac votum patris. His auditis, sacerdos non minime anxius graviter ferebat, non [tamen] minime contradicere audebat quod exhortari nolebat. Consensit tamen nolens diu petenti ut faceret quod poscebat. Statimque mutato habitu induit cucullam; ac cadens ad pedes avunculi, osculatus est illos. Sic ab illo die et magister qui denegabat, et illi qui deridebant vocem loquentis, in exhortationem et consolationem versi sunt. Interea illis diebus episcopus a civitate longius recesserat, exercens opus praedicationis et confirmationis per provinciam locis necessariis. Cum autem reverteretur et esset non longe ab urbe, vocavit magistrum supra memorati adolescentis, qui et abbas monasterii erat, ut sciret quae agerentur circa monachos et monasterium. 129.1265C| Postquam vero cuncta cognovit, novissime de discipulo interrogavit. Quibus interrogationibus responsum dedit abbas, atque omnia quae facta fuerant enuntiavit. Quo audito, domnus episcopus admiratus, concitus in eundo usque ad civitatem pervenit, scire volens quam speciem haberet res audita, sed incredibilis; jussitque abbatem et novitium vocare et quosdam ex fratribus. Cumque coram eo assisterent, stante circum circa omni caterva clericorum laicorumque (erat enim hora ad celebrandum missarum solemnia, quia festivitas Purificationis sanctae Mariae instabat), ait stupefactus ad jamdictum novitium: Nuper te, frater Rigranne, canonicum dimisi, et modo cucullatum video. Dic ergo nobis cur hoc fecisti, vel quis coegit, aut consilium dedit. At 129.1265D| ille respondit: Nullius consilio vel suggestione, sed sola voluntate et sponsione proprii animi, a me hoc actum est. Retulit itaque audientibus omnibus cuncta superius dicta. Addebat etiam somnium mirabile se vidisse, cujus interpretatio talis erat, ut seculum dimitteret, et vitam monasticam teneret. Adhuc autem non credente episcopo, nec caeteris adtendentibus, adjuravit eum ex suo ministerio terribiliter ut profiteretur si vera essent. Ipse vero confirmabat cum jurejurando nihil mendose locutum se esse. Quamobrem venerabilis episcopus moestus et omnis congregatio ejus dolebant quasi ablatum solatium adjutoriumque Ecclesiae suae traditum, sciscitantes etiam inter se admirando quae tanta prudentia in adolescente 129.1266A| posset apparere, praesertim cum in periculosiori aetate jam pervenerat. Erat enim, ut aestimabatur, decem et octo annorum. Iterum autem venerabilis episcopus perquisivit si cunctis diebus destinasset perseverare in ordine monastico. Illo vero adfirmante et contestante coram omnibus, dedit ei benedictionem domnus episcopus, concessitque locum et ordinem monasticum quem petebat. His ita transactis, cum audisset praefatus avunculus, videlicet Urso, rem actam ab episcopo (non enim fuerat tunc praesens, quia infirmatus quodam loco jacebat), graviter accepit cum caeteris parentibus quod nepos eorum perditus esset seculo et adquisitus Deo. Misit ad arcersiendum eum. Cumque ante eum adstitisset, cum omni ira et mentis insania ita ad eum locutus 129.1266B| est: Quid fecisti, miser? Quare monachus esse voluisti? Cur elegisti unum parvum panem pro numero centenario et parum vinum pro calicibus epotandis usque ad satietatem? Quamobrem vita porcorum in leguminibus et horto ut sufficiens tibi esses voluisti? Ubi erunt deliciae carnium quas dimisisti, suavitas potionum, delectatio canum accipitrumque, tactus voluptuosus mulierum? Cum ergo animum adolescentis contra haec fortiter resistere vidisset et responsa non juvenilis sed robore senilis cerneret. addebat multo sceleratiora, ita ut etiam lenones immitteret qui eum provocarent; necnon etiam concitavit caeteros avunculos, scilicet Lethardum, Wanilonem, et multos alios parentes, qui et dicebant ei: Cur nos degenerare voluisti? Opus progeniei 129.1266C| nostrae cum pauperibus et mendicis non fuit. Nobis floruit mundus, copia auri et argenti lapidumque apud nos fuit. Nobis arma fulgida resplenduerunt, equi auratis oris et torto collo arriserunt. Et tu omnia ista sprevisti? Haec dicebant scelestes, qui eum ad meliora excitare debuerant, qui magis pompatice viventes demergi letheas in undas volunt quam cum liberatis fonte salutari ablui et piissimo liberatori effectu decantari post veniarum laborem, dicendo: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12): Sed animus juvenis invictus permansit, cupiens observare quod coeperat, ita ut per quinque annos eum revocare non possent, ordines suos et affectus regulares in monasterio cum caeteris custodiens. Porro inter haec cum 129.1266D| omnem bacchationem super jamdictum magistrum exagitarent, culpando illum, et requirendo discipulum, festinus magister reddere commendatum non neglexit. Qui recipientes nepotem, retinuerunt apud se semper figuram monachi habentem. Post retentionem vero octo dierum et amplius, rursus valde obsecrantes remiserunt eum in monasterium, deprecante discipulo, et illis consentientibus. Cum autem tempus accipiendi primos gradus ecclesiasticos pertransiret, audita circumventione avunculorum venerabilis episcopus misit ad praedictum sacerdotem, ut quod prius concesserat, sicut diximus, et postea a consensu longius se retraxerat, jam tunc assentaretur, ut gradus ecclesiasticos sub ipso habitu monachus 129.1267A| susciperet. Ergo diu dissimulante illo, novissime mandavit domno episcopo ut faceret quod ratio et auctoritas commendabat. Quod et factum est; accepitque benedictiones quinque graduum, degens et perseverans vountarie in sanctam conversationem. Igitur expletis postea annis duobus, supervenit repentina dies adimprovisus finis vitae Ursonis. Cumque ad exitum urgueretur, vocavit praedictum monachum nepotem suum. Ipso vero adsistente coram eo, ammonere curavit de gloria mundi quam relinquebat, non dimittens intentionem quam semper habuerat ut ad canonicam vitam reverteretur, dato consilio, et rebus maxime omnibus quae habere potuerat, ut ejus mentem ad cupidiciam et inanem gloriam excitaret. Atque ita obiit. Implevitque 129.1267B| mortuus quod explere nequiverat vivus. Ex illa ergo die a pristina voluntate subdiaconus coepit esse alienus, junctus conversatione et animo a vunculis suis, Lethardo scilicet et Amarrico, quorum consilio et ingenio totus fertur in praeceps; fiuntque ipsi sacerdotes 129.1268A| contra legem, arripiendo ministerium episcopi. Nam incluserunt eum in quodam coenaculo, ubi sine judicio venerabilis episcopi et sacerdotum exuendo illum vestem monasticam, induerunt albis. Atque ita ad secularem conversationem reversus est. Omnemque delictum super magistrum et domnum episcopum congesserunt pro benefactis. Ipsos enim vana versutio contenebratis oculis graviter ad ruinam laquei subduxit. Qui per septem annos hanc violentiam timuerunt facere, ut multo damnabilior fieret longius ventilata et patrata, etiamsi malum esset. Quia quanto plus aliquod bonum perduraverit, tanto, si ceciderit, profundius ruit. Similiter et malum quanto amplius succreverit, tanto graviori poenae subjacebit. Quos talia sectantes, neglecto 129.1268B| fructu poenitentiae, inanes socius [socios] habere cupiunt atque avernus suscipere desiderat
Hujus rei testis est omnis ordo ipsius Ecclesiae, qui unusquisque secundum suum ministerium probare potest ita factum esse.
(no apparatus)