Naso mentitus est

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Naso mentitus est
1961 edito


Notum sit urbi et orbi:
Naso mentitus est, Naso frustravit!
Minime valent, quae tam praedicavit,
eius remedia morbi.

Circulatoris illius
ecce me victimam bene curatam:
valeo post medicinam potatam
peius, quam valui prius.

Cuncta me puto secutum,
Naso quae scribit in suo libello,
Veneris tamen captivos praecello
maxime promptus ad nutum.

Video macula centum:
feminae iam non pergraciles partes,
unguinis, pyxidum, pectinis artes,
rugas et geminum mentum.

Illam non esse fidelem,
magis pecuniam meam amare
memet quam ipsum intellego clare -
proficit nihil, si velem.

Frustra conspectum fugavi,
frustra me novae coniunxi puellae:
basia, huic quae dederam bellae,
illi me dare putavi.

Quaelibet die noctuque
cogito, sentio, patior, ago -
animum semper amoris imago
vexat tumultu motuque.

Umbra puellae dolosa
horas diurnas ad vesperum frustrat,
somnia mea puellae perlustrat
species libidinosa.

Sorbui medicamentum
centies potu validius Bacchi.
Estne renata Canidia Flacci
faciens me temulentum ?

Notum sit urbi et orbi:
Naso mentitus est, Naso frustravit!
Crescit remediis, quae praedicavit,
gravitas, suavitas morbi.