Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/15

E Wikisource
 Liber II§ 14 Liber II§ 16 

XV.

1Multa promi amplius circa hæc possunt secreta naturæ, legesque, quibus ipsa serviat. Exempli gratia in Martis sidere, cujus est maxime inobservabilis cursus, nunquam id stationem facere Jovis sidere triquetro ; raro admodum sexaginta partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas : nec exortus, nisi in duobus signis tantum, Cancri et Leonis, simul edere. Mercurii vero sidus in Piscibus exortus vespertinos raros facere, creberrimos in Virgine ; in Libra matutinos. 2Item matutinos in Aquario, rarissimos in Leone. Retrogradum in Tauro et Geminis non fieri ; in Cancro vero non citra vicesimam quintam partem. Limam bis coitum cum Sole in nullo alio signo facere quam Geminis : non coire aliquando in Sagittario tantum. Novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam Ariete, conspici : id quoque paucis mortalium contingit ; et inde fama cernendi Lynceo. 3Non comparere in cælo Saturni sidus, et Martis, quum plurimum, diebus centum septuaginta : Jovis, triginta sex, aut quum minimum, denis detractis diebus : Veneris, sexaginta novem, aut quum minimum, quinquaginta duobus : Mercurii, tredecim, aut quum plurimum, octodecim.