Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/14

E Wikisource
 Liber II§ 13 Liber II§ 15 

XIV.

1(xvii.) Primum igitur dicatur, cur Veneris stella nunquam longius xlvi partibus, Mercurius viginti tribus a Sole abscedant, sæpe citra eas ad Solem reciprocent. Conversas habent utræque apsidas, ut infra Solem sitæ : tantumque circulis earum subter est, quantum superne praedictarum : et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem majorem. Ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. 2At enim cur non semper ad quadraginta sex, et ad partes viginti tres perveniunt ? Immo vero. Sed ratio canonica fallit. Namque apparet, apsidas quoque earum moveri, quod nunquam transeant Solem. Itaque quum in partem ipsam ejus incidere margines alterutro latere, tum et stellæ ad longissima sua intervalla pervenire intelliguntur : quum citra fuere margines totidem partibus, et ipsæ ocyus redire creduntur, quum sit illa semper utrique extremitas summa. 3Hinc et ratio motuum conversa intelligitur. Superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, illæ tardissime : illæ a terra altissime absunt, quum tardissime moventur ; hæ, quum ocyssime. Quia sicut in illis propinquitas centri accelerat, ita in his extremitas circuli, illæ ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hæ vero augere. Illæ retro cursum agunt a statione matutina usque ad vespertinam ; Veneris, a vespertina usque ad matutinam. 4Incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere ; altitudinem vero ac Solem insequi a statione matutina, ocyssima in occasu matutino, et altissima : digredi autem latitudine, motumque minuere ab exortu vespertino : retro quidem ire, simulque altitudine digredi a statione vespertina. Mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, digredi vero latitudine a vespertino : consecutoque Sole ad quindecim partium intervallum, consistit quatriduo prope immobilis. 5Mox ab altitudine descendit, retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum. Tantumque hæc, et Luna, totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluribus subit. Rursus Saturni et Jovis duplicato digrediuntur ; Martis etiam quadruplicato. Tanta est naturæ varietas. Sed ratio evidens : namquæ in vaporem Solis nituntur, etiam descendunt ægre.