Liber II — § 53 | Liber II — § 55 |
LIV.
1(liii.) Exstat Annalium memoria, sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina, vel impetrari. Vetus fama Etruriæ est, impetratum, Volsinios urbem agris depopulatis subeunte monstro, quod vocavere Voltam. Evocatum et a Porsenna suo rege. Et ante eum a Numa sæpius hoc factitatum, in primo Annalium suorum tradit L. Piso gravis auctor : quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. Lucosque et aras et sacra habemus : interque Statores, ac Tonantes, et Feretrios, Elicium quoque accepimus Jovem. 2Varia in hoc vitæ sententia, et procujusque animo. Imperari naturæ, audacis est credere : nec minus hebetis, beneficiis abrogare vires ; quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die præcinat, et an peremptura sint fatum, aut apertura potius alia fata quæ lateant, innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. Quamobrem sint ista, ut rerum naturæ libuit, alias certa, aliaa dubia, aliis probata, aliis damnanda : nos cetera, quae sunt in his memorabilia, non omittemus.