Jump to content

Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/57

Unchecked
E Wikisource
 Liber II§ 56 Liber II§ 58 

LVII.

1(lvi.) Praeter hæc, inferiore cælo, relatum in monumenta est, lacte et sanguine pluisse M’. Acilio, C. Porcio Coss. et sæpe alias : sicut carne, P. Volumnio, Servio Sulpicio Coss., exque ea non putruisse, quod non diripuissent aves. 2Item ferro in Lucanis, anno antequam M. Crassus a Parthis interemptus est, omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat : effigies, quæ pluit, spongiarum fere similis fuit : aruspices præmonuerunt superna vulnera. L. autem Paulo, C. Marcello Coss. lana pluit circa castellum Carissanum, juxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. Eodem causam dicente, lateribus coctis pluisse, in ejus anni Acta relatum est.