Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/60

E Wikisource
 Liber II§ 59 Liber II§ 61 

LX.

1(lix.) Arcus vocamus, extra miraculum frequentes, et extra ostentum. Nam ne pluvios quidem, aut serenos dies, cum fide portendunt. Manifestum est, radium Solis immissum cavæ nubi, repulsa acie in Solem, refringi : colorumque varietatem mixtura nubium, aeris, igniumque fieri. Certe nisi Sole adverso non fiunt : nec unquam nisi dimidia circuli forma : nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi tricesima Luna posse. 2Fiunt autem hieme, maxime ab æquinoctio autumnali die decrescente. Quo rursus crescente ab æquinoctio verno, non exsistunt ; nec circa solstitium longissimis diebus : bruma vero, hoc est brevissimis diebus frequenter. Idem sublimes humili Sole, humilesque sublimi : et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem diffusi ; meridie exiles, verum ambitus majoris. Æstate vero per meridiem non cernuntur ; post autumni æquinoctium, quacumque hora : nec unquam plures simul, quam duo.