Liber II — § 78 | Liber II — § 80 |
LXXIX.
1(lxxvii.) Ipsum diem alii aliter observavere : Babylonii inter duos Solis exortus ; Athenienses inter duos occasus ; Umbri a meridie in meridiem ; vulgus omne a luce ad tenebras ; sacerdotes romani, et qui diem diffiniere civilem, item Ægyptii, et Hipparchus, a media nocte in mediam. 2Minora autem intervalla esse lucis inter ortus Solis juxta solstitia, quam æquinoctia, apparet : quia positio Signiferi circa media sui obliquior est; juxta solstitium vero rectior.