Naturalis Historia/Liber IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber VIII Liber X Fairytale right blue.png

I

1 Animalium, quae terrestria appellavimus hominum quadam consortione degentia, indicata natura est. ex reliquis minimas esse volucres convenit. quam ob rem prius aequorum, amnium stagnorumque dicentur.

2 Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus. causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi.

3 rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis.


II

4 Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes docenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes.

5 sed in mari belvae circa solstitia maxime visuntur. tunc illic ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo belvas cum fluctibus volvunt tanta, ut alias thynnorum, multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit: aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur.

6 Cadara appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius obiectu vastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit afflatum. huius loci quiete praecipue ad inmobilem magnitudinem belvae adolescunt.

7 Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis belvarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes belvae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.


III

8 Maximum animal in Indico mari pristis et ballaena est, in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens altiorque navium velis diluviem quandam eructans, in Gaditano oceano arbor, in tantum vastis dispansa ramis, ut ex ea causa fretum numquam intrasse credatur. apparent et rotae appellatae a similitudine, quaternis distinctae hae radiis, modiolos earum oculis duobus utrimque claudentibus.


IV

9 Tiberio principi nuntiavit Olisiponensium legatio ob id missa visum auditumque in quodam specu concha canentem Tritonem qua noscitur forma. et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habent; namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe; et divo Augusto legatus Galliae complures in litore apparere examines Nereidas scripsit.

10 Auctores habeo in equestri ordine splendentes visum ab his in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine; ascendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi. Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius belvas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas.

11 Turranius prodidit expulsam belvam in Gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem CXX, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. belvae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.


V

12 Ballaenae et in nostra maria penetrant. in Gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentes ibi parere. hoc scire orcas, infestam iis belvam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi potest alia quam carnis inmensae dentibus truculentae.

13 inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant.

14 orca et in portu Ostiensi visa est oppugnata a Claudio principe. venerat tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam persequitur in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super aquas carinae vice inversae.

15 praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum unum mergi vidimus reflatu belvae oppletum unda.


VI

16 Ora ballaenae habent in frontibus ideoque summa aqua natantes in sublime nimbos efflant. spirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari, quae internorum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo spirare animal nullum putatur. nec piscium branchias habentes anhelitum reddere ac per vices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis persuasisse doctrina insignibus.

17 nec me protinus huic opinioni eorum accedere haut dissimulo, quoniam et pulmonum vice alia possint spirabilia inesse viscera ita volente natura, sicut et pro sanguine est multis alius umor. in aquas quidem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, tanto spissiorem naturae partem, penetrare argumento animalium quae semper defossa vivunt, ceu talpae?

18 accedunt apud me certe efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium confessio — quis enim sine respiratione somno locus? —, praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. super omnia est quod esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aëris utrumque materia. odorem quidem non aliud quam infectum aëra intellegi possit. quam ob rem de his opinetur ut cuique libitum erit.

19 branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinet, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. et vituli marini, quae vocant phocas, spirant ac dormiunt in terra; item testudines, de quibus mox plura.


VII

20 Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent.

21 vagantur fere coniugia; pariunt catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. nutrunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate.

22 adolescunt celeriter, X annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa.

23 lingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.


VIII

24 Delphinus non homini tantum amicum animal, verum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, set praecipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela.

25 Divo Augusto principe Lucrinum lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteolos in ludum litterarium itantem, cum meridiano immorans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. pigeret referre, ni res Maecenatis et Fabiani et Flavii Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus, ex imo advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo revehens pluribus annis, donec morbo extincto puero subinde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit.

26 alius intra hos annos Africo litore Hipponis Diarruti simili modo ex hominum manu vescens praebensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque portans unguento perunctus a Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut apparuit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestatem in hospitales ad visendum venientium Hipponenses in necem eius conpulerunt.

27 ante haec similia de puero in Iaso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit. puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpretatus. in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermian nomine similiter matria perequitantem, cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum, delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria atque in sicco expirasse.

28 hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant. quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus pervectum.

IX

29

Est provinciae Narbonensis et in Nemausiensi agro stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit observata aestus reciprocatione. qua de causa praetendi non queunt retia, eaque moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia insidietur tempori. simili ratione in altum protinus tendunt, quod vicino gurgite efficitur, locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant.

30 quod ubi animadvertere piscantes — concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam voluptatis huius avida — totusque populus e litore quanto potest clamore conciet simonem in spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria aquilonium flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium advolare properant.

31 apparet acies, quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnae. opponunt sese ab alto trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens contenti cibos in victoriam differunt.

32 opere proelium fervet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natantesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant. saltu, quod est alias blandissimum iis, nullus conatur evadere, ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt. sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et intrita panis e vino satiantur.


X

33 Quae de eodem genere piscandi in Iasio sinu Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultro neque inclamati praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quaeque cumba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad faces. ipsis quoque inter se publica est societas. capto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum convenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin et parvos semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a belvis.


XI

34 Delphinorum similitudinem habent qui vocantur thursiones. distant et tristitia quidem aspectus — abest enim illa lascivia —, maxime tamen rostris canicularum maleficentiae adsimulati.


XII

35 Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, uti singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his navigent cumbis. capiuntur multis quidem modis, sed maxime evectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice non queant mergi invitaeque fluitent opportunae venantium praedae.

36 ferunt et pastum egressas noctu avideque saturatas lassari atque, ut remeaverint matutino, summa in aqua obdormiscere; id prodi stertentium sonitu. tum adnatare tacite leniterque singulis ternos; a duobus in dorsum verti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. in Phoenicio mari haut ulla difficultate capiuntur ultroque veniunt stato tempore anni in amnem Eleutherum effusa multitudine.

37 Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari concyliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, in terram egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperata terra, pavita hac pectore et complanata, incubant noctibus. educent fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat aversae.

38 Trogodytae cornigera habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos natant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit.


XIII

39 Testudinum putamina secare in laminas lectosque et repositoria iis vestire Carvilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii.


XIV

40 Aquatilium tegumenta plura sunt. alia corio et pilo integuntur ut vituli et hippopotami, alia corio tantum ut delphini, cortice ut testudines, silicum duritia ut ostreae et conchae, crustis ut locustae, crustis et spinis ut echini, squamis ut pisces, aspera cute ut squatina, qua lignum et ebora poliuntur, molli ut murenae, alia nulla ut polypi.


XV

41 Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas partes reddit. initu cantum modo cohaeret; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono mugitus — unde nomen vituli —, accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent.

42 nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti

43 Pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinus ac vipera.


XVI

Piscium species sunt LXXIIII, praeter crustis intecta, quae sunt XXX. de singulis alias dicemus; nunc enim naturae tractantur insignium.


XVII

44 Praecipua magnitudine thynni. invenimus talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut minores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat.

45 silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens. praecipue in Moeno Germaniae amne protelis boum et in Danuvio marris extrahitur, porculo marino simillimus. et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci.

46 in Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. in eodem esse Statius Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.

XVIII

47 Thynni mares sub ventre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec alibi fetificant. cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitatur; limosae vero aut e luto pelamydes incipiunt vocari et, cum annuum excessere tempus, thynni.

48 hi membratim caesi cervice et abdomine commendantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi ructu. cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur. melandrya vocantur quercus assulis similia. vilissima ex his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima. pelamydes in apolectos particulatimque consectae in genera cybiorum dispertiuntur.


XIX

49 Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, maxime in Ponto. causa multitudo amnium dulces inferentium aquas. amiam vocant cuius incrementum singulis diebus intellegitur. cum thynnis haec et pelamydes in Pontum ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus, et primi omnium scombri, quibus est in aqua sulpureus color, extra qui ceteris. Hispaniae cetarias hi replent, thynnis non commeantibus.


XX

50 Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica praeter vitulos et parvos delphinos. thynnis dextera ripa intrant, exeunt laeva. id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. est in euripo Thracii Bospori, quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis freti angustiis saxum miri candoris, a vado ad summa perlucens, iuxta Calchedonem in latere Asiae. huius aspectu repente territi semper adversum Byzantii promunturium, ex ea causa appellatum Aurei Cornus, praecipiti petunt agmine.

51 itaque omnis captura Byzantii est, magna Calchedonis penuria, M passibus medii interfluentis euripi. opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto, nec nisi intrantes portum Byzantium capiuntur. bruma non vagantur; ubicumque deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant. iidem saepe navigia velis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. quidam eos, qui hoc thynnis faciant, pompilos vocant.

52 multi in Propontide aestivant, Pontum non intrant; item soleae, cum rhombi intrent, nec saepia est, cum lolligo reperiatur; saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreaea abundent. omnia autem hibernant in Aegaeo. intrantium Pontum soli non remeant trichiae — Graecis enim plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem diversi appellavere tractus —,

53 sed hi soli in Histrum [mare] subeunt et ex eo subterraneis eius venis in Hadriaticum mare defluunt, itaque et illic descendentes nec umquam subeuntes e mari visuntur.

Thynnorum captura est a vergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo evocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. vita longissima iis bienni.


XXI

54 Animal est parvum scorpionis effigie, aranei magnitudine. hoc se et thynno et ei qui gladius vocatur, crebro delphini magnitudinem excedenti, sub pinna adfigit aculeo tantoque infestat dolore, ut in naves saepenumero exiliant. quod et alias faciunt aliorum vim timentes mugiles maxime, tam praecipuae velocitatis, ut transversa navigia interim superiaciant.


XXII

55 Sunt et in hac parte naturae auguria, sunt et piscibus praescita. Siculo bello ambulante in litore Augusto respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sexto Pompeio — tanta erat navalis rei gloria —, sub pedibus Caesaris futuros qui maria tempore illo tenerent.


XXIII

56 Piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis; omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies, set inlustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quippe et harundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, exanimantur.


XXIV

57 Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, phagri. cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavato, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt.


XXV

58 Quidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur; hoc et in mari accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet. alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa.


XXVI

59 Mugilum natura ridetur in metu capite abscondito totos se occultari credentium. isdem tam incauta salacitas, ut in Phoenice et in Narbonensi provincia coitus tempore e vivariis marem linea longinqua per os ad branchias religata emissum in mare eademque linea retractum feminae sequantur ad litus rursusque feminam mares partus tempore.


XXVII

60 Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit rarus inventu. quidam eum elopem vocant.


XXVIII

61 Postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum tradidere. luporum laudatissimi qui appellantur lanati a candore mollitiaque carnis. asellorum duo genera, callariae minores et bacchi, qui non nisi in alto capiuntur, ideo praelati prioribus. at in lupis in amne capti praeferuntur.


XXIX

62 Nunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque vesci atque non aliis piscibus, Carpathio maxime mari frequens. promunturium Troadis Lectum numquam sponte transit. inde advectos Tiberio Claudio principe Optatus e libertis eius praefectus classis inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit, quinquennio fere cura adhibitia, ut capti redderentur mari.

63 postea frequentes inveniuntur Italiae litore, non antea ibi capti, admovetque sibi gula sapores piscibus satis et novum incolam mari dedit, ne quis peregrinas aves Romae parere miretur. proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat.


XXX

64 Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis vilissimi generis appellant;

65 hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. nec litorariis gratia. laudatissimi conchylium spaiunt. nomen his Fenestella a colore mulleorum calciamentorum datum putat. pariunt ter annis; certe totiens fetura apparet.

66 mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si vitro spectetur inclusus. M. Apicius, ad omne luxus ingenium natus, in sociorum garo — nam ea quoque res cognomen invenit — necari eos praecellens putavit atque e iecore eorum allecem excogitare.


XXXI

67 Provocavit — id enim est facilius dixisse quam quis vicerit — Asinius Celer e consularibus hoc pisce prodigos omnes Gaio principe unum mercatus HS VIII mullum. quae reputatio aufert tanersum animum ad contemplationem eorum, qui in conquestione luxus coquos emi singulos pluris quam equos quiritabant. at nunc coco trium horum pretiis parantur et coquorum pisces, nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris quam qui peritissime censum domini mergit.

68 mullum LXXX librarum in mari Rubro captum Licinius Mucianus prodidit, quanti mercatura eum luxuria suburbanis litoribus inventum?


XXXII

Est et haec natura, ut alii alibi pisces principatum optineant, coracinus in Aegypto, zaeus, idem faber appellatus, Gadibus, circa Ebusum salpa, obscenus alibi et qui nusquam percoqui possit nisi ferula verberatus; in Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur.


XXXIII

69 Piscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore. senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius et Verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis, clavorum caligarium effigie, nec amplius quam circa eum mensem visuntur.

XXXIV

70 Miratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. circa Clitorium vocalis hic traditur et sine branchiis, idem aliquis Adonis dictus.

XXXV

71 Exeunt in terram et qui marini mures vocantur et polypi et murenae, quin et in Indiae fluminibus certum genus piscium ac deinde resilit. nam in stagna et amnes transeundi plerisque evidens ratio est, ut tutos fetus edant, quia non sint ibi qui devorent partus fluctusque minus saeviant. has intellegi ab iis causas servarique temporum vices magis miretur, si quis reputet quoto cuique hominum nosci uberrimam esse capturam sole transeunte piscium signum.

XXXVI

72 Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt — dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus —, alii longi, ut murena, conger.

XXXVII

73 ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, aliis nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae — ipsa enim latitudine natant — et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant.

XXXVIII

74 Anguillae octonis vivunt annis. durant et sine aqua, quinis et senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus . . . .ant hieme, eadem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. ideo circa vergilias maxime capiuntur fluminibus tum praecipue turbidis. pascuntur noctibus. exanimes piscium solae non fluitant.

75 lacus est Italiae Benacus in Veronensi agro Mincium amnem tramittens, ad cuius emerso annuo tempore, Octobri fere mense, autumnali sidere, ut palam est, hiemato lacu, fluctibus glomeratae volvuntur in tantum mirabili multitudine, ut in excipulis eius fluminis ob hoc ipsum fabricatis singulorum milium reperiantur globi.

XXXIX

76 Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum vocat marem qui generet; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur.

77 invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, eques Romanus ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus, contra anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos et ob id multam iis dici non institutum.

XL

78 Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani. haec Graece in universum σελαχη appellavit Aristoteles primus hoc nomine iis inposito. nos distinguere non possumus, nisi si cartilaginea appellare libeat. omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam vocant.

XLI

79 Est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, Aristoteles ... it apposita pinnarum similitudine.

80 Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus plenam venti stetisse navem Periandri portantem, ut castrarentur, nobiles pueros; conchas, quae id praestiterint, apud Cnidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.

XLII

81 Mutant colorem candidum menae et fiunt aestate nigriores. mutat et phycis, reliquo tempore candida, vere varia. eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit.

XLIII

82 Volat sane perquam similis volucri hirundo, item miluus, subit in summa maria piscis ex argumento appellatus lucerna, linguaque ignea per os exerta tranquillis noctibus relucet. attollit e mari sequipedanea fere cornua quae ab iis nomen traxit. rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cavernam sibi rostro mira celeritate excavat.

XLIV

83 Piscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera: primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut ancoris stabiliunt, cetera cirri, quibus venantur.

XLV

84 Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo. — Saepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine iis est, infuscata aqua absconduntur.

XLVI

85 Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii. omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere.

86 vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur.

87 colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsu bracchia sua rodere falsa opinio est — id enim a congris evenit ei —, sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haut falsum.

XLVII

88 Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. ita vadit alto Liburnicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua.

XLVIII

89 Polyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu. Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeticae conperta de polypis; quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit:

90 avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita securi grassantur extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est.

91 praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.

92 Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari — mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur —, convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitudo inaudita erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bracchiis clavarum modo incussos,

93 aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine, amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum XXX, acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiae adservante miraculo pependere pondo DCC. saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem auctor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.

XLIX

94 Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi nauplium, animal saepiae simile, ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet, easdem in usum gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi — id etenim constat — omine navigantium humana calamitas in causa est.

L

95 Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida carne non habet callum.

96 vivunt petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat.

LI

97 Cancrorum genera carabi, astaci, maeae, paguri, Heracleotici, leones et alia ignobiliora. carabi cauda a ceteris cancris distant. in Phoenice hippoe vocantur, tantae velocitatis, ut consequi non sit. cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum flexi. feminae primus pes duplex, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis forcipibus. superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili.

98 dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando congregantur. os Ponti evincere non valent; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. pinotheras vocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt.

99 dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco.

100 ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. ex his echinometrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces minimi. nec omnibus idem vitreus color. circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.

101 In eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent, itaque corniculis praetemptant iter. pectines in mari ex eodem genere habentur, reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus, unguesque velut igne lucentes in tenebris, etiam in ore mandentium.

LII

102 Firmioris iam testae murices et concharum genera, in quibus magna ludentis naturae varietas. tot colorum differentiae, tot figurae planis, concavis, longis, lunatis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, levibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muticatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato,

103 iam distinctione virgulata, crinita, crispa, canaliculatim, pectinatim divisa, imbricatim undata, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansa, densata, porrecta, sinuata, brevi nodo ligatis, toto latere conexis, ad plausum apertis, ad bucinum recurvis. navigant ex iis Veneriae praebentesque concavam sui partem et aurae opponentes per summa aequorum velificant. saliunt pectines et extra volitant seque et ipsi carinant.

LIII

104 Sed quid haec tam parva commemoro, cum populatio morum atque luxuria non aliunde maior quam e concharum genere proveniat? iam quidem ex tota rerum natura damnosissimum ventri mare est tot modis, tot mensis, tot piscium saporibus, quis pretia capientium periculo fiunt.

105 sed quota haec portio est reputantibus purpuras, conchylia, margaritas! parum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribus, capite totoque corpore a feminis iuxta virisque gestarentur. quid mari cum vestibus, quid undis fontibusque cum vellere? non recte recipit haec nos rerum natura nisi nudos? esto, sit tanta ventri cum eo societas: quid tergori? parum est, nisi qui vescimur periculis etiam vestiamur? adeo per totum corpus anima hominis quaesita maxime placent.

LIV

106 Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter illas belvas tales tantasque, quas diximus, per tot maria venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardoribus. atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum paucas. fertilissima est Taprobane et Stoidis, ut diximus in circuitu mundi, item Perimula, promunturium Indiae. praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri.

107 Origo atque genitura conchae sunt, haut multum ostrearum conchis differentes. has ubi genitalis anni stimularit hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere; eundem palere caelo minante. conceptum ex eo quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum.

108 si tempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit.

109 miror ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque perdere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt pelagiae, altius mersae quam ut penetrent radii. flavescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuventa constat ille qui quaeritur vigor. crassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes vidimus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit.

LV

110 Concha ipsa, cum manum vidit, conprimit sese operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, si praeveniat, acie sua abscidat, nulla iustiore pena, et aliis munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur, in alto quoque comitantibus marinis canibus, nec tamen aures feminarum arcentur.

111 quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae. has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus; rosa carne omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones, decidere in ima.

LVI

112 Usu atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare. dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere, haut promptis rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet inposuere deliciae, nam id apud Graecos non est, ne apud barbaros quidem, inventores rei eius, aliud quam margaritae.

113 et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari repertis, in Indico specularium lapidum squamas adsimulant, alias magnitudine praecellentes. summa laus coloris est exalluminatos vocari. et procerioribus sua gratia est. elenchos appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleniorem orbem desinentes.

114 hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae eius nomina externa, exquisita perdito nepotatu, si quidem, cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum; cupiuntque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictitantes. quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, set totis socculis addunt. neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est.

115 In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum Thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant. at in Acarnania quae vocatur pina gignit, quo apparet non uno conchae genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo, ipsum unionem in carne grandini similem. conchae non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem laudati reperiuntur, enormes et feri colorisque marmorei. meliores circa Actium, sed et hi parvi, et in Mauretaniae maritimis. Alexander polyhistor et Sudines senescere eos putant coloremque expirare.

LVII

116 Firmum corpus esse manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. non autem semper in media carne reperiuntur, sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi semunciae pauci singulis excessere. in Britannia parvos atque decolores nasci certum est, quoniam Divus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex Britannicis margaritis factum voluerit intellegi.

LVIII

117 Lolliam Paulinam, quae fuit Gai principis matrona, ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi smaragdis margaritisque opertam, alterno textu fulgentibus toto capite, crinibus [spira], auribus, collo [monilibus], digitis. quae summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spoliis partae.

118 hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M. Lollius infamatus regnum muneribus in toto oriente interdicta amicitia a Gaio Caesare Augusti filio venenum biberet, ut neptis eius quandringentiens HS operta spectaretur ad lucernas! computet nunc aliquis ex altera parte quantum Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illorum fercula, ex altera parte Lolliam, unam imperii mulierculam, accubantem: non illos curru detractos quam in hoc vicisse malit?

119 nec haec summa luxuriae exempla sunt. duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena centiens HS absumpturam.

120 cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. at illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit.

121 gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum L. Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena.


LIX

122 non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxuriae gloria. prior id fecerat Romae in unionibus magnae taxationis Clodius, tragoedi Aesopi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat Antonius paene histrione comparatus, et quidem nulla sponsione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut experiretur in gloriam palati, quidnam saperent margaritae. atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones convivis quoque absorbendos dedit.

123 Romae in promiscuum ac frequentem usum venisse Alexandria in dicionem redacta, primum autem coepisse circa Sullana tempora minutas et viles Fenestella tradit, manifesto errore, cum Aelius Stilo circa Iugurthinum bellum unionum nomen inponi cum maxime grandibus margaritis prodat.

LX

124 Et hoc tamen aeternae prope possessionis est; sequitur heredem, in mancipatum venit ut praedium aliquod: conchylia et purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria paene et margaritis pretia fecit.

125 Purpurae vivunt annis plurimum septenis. latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus.

126 liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens; reliquum corpus sterile. vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa vivas frangunt, ita demum eum expuentes.

127 Tyri praecipuus his Asiae, Meninge Africae et Gaetulo litore oceani, in Laconica Europae. fasces huic securesque Romae viam faciunt, idemque pro maiestate pueritiae est, distinguit ab equite curiam, dis advocatur placandis omnemque vestem inluminat, in triumphali miscetur auro. quapropter excusata et purpurae sit insania. sed unde conchyliis pretia, quis virus grave in fuco, color austerus in glauco et irascenti similis mari?

128 Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia: tanta duritia aculeo est. aquae dulcedine necantur et sicubi flumen inmergitur; alioqui captae et diebus quinquagenis vivunt saliva sua. conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent.

LXI

129 Quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet. quam ob rem persequemur etiam officinas, ut, tamquam in victu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent in praemio vitae suae calleant.

130 concharum ad purpuras et conchylia — eadem enim est materia, sed distat temperamento — duo sunt genera: bucinum minor concha ad similitudinem eius qua bucini sonus editur — unde et causa nomini —, rotunditate oris in margine incisa; alterum purpura vocatur canaliculato procurrente rostro et canaliculi latere introrsus tubulato, qua proseratur lingua. praeterea clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orbes totidem, quot habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur.

131 Purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense putre limo et algense nutritum alga, vilissimum utrumque. melius taeniense in taeniis maris collectum, hoc quoque tamen etiamnum levius atque dilutius. calculenses appellatur a calculo in mari, mire aptum conchyliis, et longe optimum purpuris dialutense, id est vario soli genere pastum.

132 capiuntur autem purpurae parvulis rarique textu veluti nassis in alto iactis. inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos vidimus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant. at illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque mordentia. ita pendentes aviditate sua purpurae tolluntur.

LXII

133 Capi eas post canis ortum aut ante vernum tempus utilissimum, quoniam, cum cerificavere, fluxos habent sucos. sed id tinguentium officinae ignorant, cum summa vertatur in eo. eximitur postea vena quam diximus, cui addi salem necessarium, sextarios ferme centenas in libras; macerari triduo iustum, quippe tanto maior vis, quanto recentior, fervere in plumbo, singulasque amphoras [centenas] aquae, quingentenas medicaminis libras aequali ac modico vapore torreri et ideo longinquae fornacis cuniculo. ita despumatis subinde carnibus, quas adhaesisse venis necesse est, decimo ferme die liquata cortina vellus elutriatum mergitur in experimentum et, donec spei satis fiat, uritur liquor. rubens color nigrante deterior.

134 quinis lana potat horis rursusque mergitur carminata, donec omnem ebibat saniem. bucinum per se damnatur, quoniam fucum remittit: pelagio ad modum alligatur nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque qui quaeritur cocci. ita permixtis viribus alterum altero excitatur aut adstringitur.

135 summa medicaminum in libras . . . vellerum bucini ducenae et e pelagio CXI. ita fit amethysti colos eximius ille. at Tyrius pelagio primum satiatur inmatura viridique cortina, mox permutatur in bucino. laus ei summa in colore sanguinis concreti, nigricans aspectu idemque suspectu refulgens. unde et Homero purpureus dicitur sanguis.

LXIII

136 Purpurae usum Romae semper fuisse video, sed Romulo in trabea. nam toga praetexta et latiore clavo Tullum Hostilium e regibus primum usum Etruscis devictis satis constat.

137 Nepos Cornelius, qui Divi Augusti principatu obiit: Me, inquit, iuvene violacea purpura vigebat, cuius libra denariis centum venibat, nec multo post rubra Tarentina. huic successit dibapha Tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi. hac P. Lentulus Spinther aedilis curulis primus in praetexta usus inprobabatur. qua purpura quis non iam, inquit, triclinaria facit? Spinther aedilis fuit urbis conditae anno DCXCI Cicerone consule. dibapha tunc dicebatur quae bis tincta esset, veluti magnifico inpendio, qualiter nunc omnes paene commodiores purpurae tinguuntur.

LXIV

138 In conchyliata veste cetera eadem sine bucino, praeterque ius temperatur aqua et pro indiviso humani potus excremento. dimidia et medicamina adduntur. sic gignitur laudatus ille pallor saturitate fraudata tantoque dilutior, quanto magis vellera esuriunt. Pretia medicamento sunt quidem pro fertilitate litorum viliora, non tamen usquam pelagii centenas libras quinquagenos nummos excedere et bucini centenos sciant qui ista mercantur inmenso.

LXV

139 Set alia e fine initia, iuvatque ludere inpendio et lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adulteria naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro confundere, ut electra fiant, addere his aera, ut Corinthia. non est satis abstulisse gemmae nomen amethystum; rursum absolutum inebriatur Tyrio, ut sit ex utroque nomen inprobum simulque luxuria duplex, et cum confecere conchylia transire melius in Tyrium putant.

140 paenitentia hoc primo debet invenisse, artifice mutante quod damnabat. inde ratio nata, votum quoque factum e vitio portentosis ingeniis, et gemina demonstrata via luxuriae, ut color alius operiretur alio, suavior ita fieri leniorque dictus; quin et terrena miscere coccoque tinctum Tyrio tinguere, ut fieret hysginum.

141 coccum Galatiae, rubens granum, ut dicemus in terrestribus, aut circa Emeritam Lusitaniae in maxima laude est. verum, ut simul peragantur nobilia pigmenta, anniculo grano languidus sucus, idem a quadrimo evanidus. ita nec recenti vires neque senescenti. abunde tractata est ratio qua se virorum iuxta feminarumque forma credit amplissimam fieri.

LXVI

142 Concharum generis et pina est. nascitur in limosis, subrecta semper nec umquam sine comite, quem pinoteren vocant, alii pinophylacem; is est squilla parva, aliubi cancer dapis adsectator. pandit se pina, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. adsultant illi protinus et, ubi licentia audacia crevit, implent eam. hoc tempus speculatus index morsu levi significat. illa conpressu quicquid inclusit exanimat partemque socio tribuit.

LXVII

143 Quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. novit torpedo vim suam ipsa non torpens, mersaque in limo se occultat, piscium qui securi supernatantes obtorpuere corripiens. — huius iecori teneritas nulla praefertur. — nec minor sollertia ranae, quae in mari piscatrix vocatur. eminentia sub oculis cornicula turbato limo exerit, adsultantibus pisciculis praetrahens, donec tam prope accedant, ut adsiliat.

144 simili modo squatina et rhombus abditi pinnas exertas movent specie vermiculorum, item quae vocantur raiae. nam pastinaca latrocinatur ex occulto transeuntes radio, quod telum est ei, figens. argumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem velocissimum omnium habentes in ventre reperiuntur.

145 Scolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec hamum egerant, dein resorbent. at vulpes marinae simili in periculo gluttiunt amplius usque ad infirma lineae, qua facile praerodant. cautius qui glanis vocatur aversos mordet hamos nec devorat, sed esca spoliat. Grassatur aries ut latro et nunc grandiorum navium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas invitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cumbas speculatur occultusque adnatans mergit.

LXVIII

146 Equidem et iis inesse sensum arbitror, quae neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex utroque naturam habent, urticis dico et spongeis. Urticae noctu vagantur locumque mutant. carnosae frondis iis natura, et carne vescuntur. vis pruritu mordax est eademque, quae terrestris urticae. contrahit ergo se quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem suam spargit conplectensque devorat.

147 alias marcenti similis et iactari se passa fluctu algae vice, contactos piscium attrituque petrae scalpentes pruritum invadit. eadem noctu pectines et echinos per . . . quaerit. cum admoveri sibi manum sensit, colorem mutat et contrahitur. tacta uredinem mittit, paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora ei in radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula reddi.

LXIX

148 Spongearum tria genera accepimus: spissum ac praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu pulsante faciunt.

149 vivere esca manifesto conchae minutae in iis repertae ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae generantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa Lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores; in Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos.

150 adhaerent nec parte nec totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessimum omnium genus est earum quae aplysiae vocantur, quia elui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua densitas spissa.

LXX

151 Canicularum maxime multitudo circa eas urinantes gravi periculo infestat. ipsi ferunt et nubem quandam crassescere super capita, animali planorum piscium similem, prementem eos arcentemque a reciprocando, et ob id stilos praeacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi perfossae ita non recedant, caliginis et pavoris, ut arbitror, opere. nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum appellant, inter animalia haut ulla conperit quisquam.

152 cum caniculis atrox dimicatio. inguina et calces omnemque candorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi ultroque terrendi, pavet enim hominem aeque ac terret, et ita sors aequa in gurgite. ut ad summa aquae ventum est, ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum conetur emergere, et salus omnis in sociis. funem illi religatum ab umeris eius trahunt; hunc dimicans, ut sit periculi signum, laeva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna est.

153 modicus alias tractus; ut prope carinam ventum est, nisi praeceleri vi repente rapuit, absumi spectant. ac saepe iam subducti e manibus auferuntur, si non trahentium opem conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. protendunt quidem tridentes alii, set monstro sollertia est navigium subeundi atque ita e tuto proeliandi. omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insumitur. certissima est securitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos.

Fairytale left blue.png Liber VIII Liber X Fairytale right blue.png