Liber XXV | Liber XXVII |
I
[recensere]1 Sensit facies hominum et novos omnique aevo priore incognitos non Italiae modo, verum etiam universae prope Europae morbos, tunc quoque non tota Italia nec per Illyricum Galliasve aut Hispanias magno opere vagatos aut alibi quam Romae circaque, sine dolore quidem illos ac sine pernicie vitae, sed tanta foeditate, ut quaecumque mors praeferenda esset.
II
[recensere]2 Gravissimum ex iis lichenas appellavere Graeco nomine, Latine, quoniam a mento fere oriebatur, ioculari primum lascivia, ut est procax multorum natura in alienis miseriis, mox et usurpato vocabulo mentagram, occupantem multis et latius totos utique voltus, oculis tantum inmunibus, descendentem vero et in colla pectusque ac manus foedo cutis furfure.
III
[recensere]3 Non fuerat haec lues apud maiores patresque nostros et primum Ti. Claudi Caesaris principatu medio inrepsit in Italiam quodam Perusino equite Romano, quaestorio scriba, cum in Asia adparuisset, inde contagionem eius inportante. nec sensere id malum feminae aut servitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti medicinam toleraverant, cicatrice quam morbo. causticis namque curabatur, ni usque in ossa corpus exustum esset, rebellante taedio.
4 adveneruntque ex Aegypto, genetrice talium vitiorum, medici hanc solam operam adferentes magna sua praeda, siquidem certum est Manilium Cornutum e praetoriis legatum Aquitanicae provinciae HS CC elocasse in eo morbo curandum sese. accidit quoque saepius, ut nova contra genera morborum gregatim sentirentur. quo mirabilius quid potest reperiri? aliqua gigni repente vitia terrarum in parte certa membrisque hominum certis vel aetatibus aut etiam fortunis, tamquam malo eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis, haec proceres sentire, illa pauperes!
IV
[recensere]5 L. Paullo Q. Marcio censoribus primum in Italia carbunculum evenisse annalibus notatum est, peculiare Narbonensis provinciae malum, quo duo consulares obiere condentibus haec nobis eodem anno, Iulius Rufus atque Laecanius Bassus, ille medicorum inscitia sectus, hic vero pollici laevae manus evulso acu ab semet ipso tam parvo, ut vix cerni posset.
6 nascitur in occultissimis corporum partibus et plerumque sub lingua duritia rubens vari modo, sed capite nigrescans, alias livida, in corpus intendens neque intumescens, sine dolore, sine pruritu, sine alio quam somni indicio, quo gravatos in triduo aufert, aliquando et horrorem adferens circaque pusulas parvas, rarius febrem, stomachum faucesque ut invasit, ocissime exanimans.
V
[recensere]7 Diximus elephantiasim ante Pompei Magni aetatem non accidisse in Italia, et ipsam a facie saepius incipientem, in nare prima veluti lenticula, mox increscente per totum corpus, maculosa variis coloribus et inaequali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura, alibi ceu scabie aspera, ad postremum vero nigrescente et ad ossa carnes adprimente, intumescentibus digitis in pedibus manibusque.
8 Aegypti peculiare hoc malum et, cum in reges incidisset, populis funebre, quippe in balineis solia temporabantur humano sanguine ad medicinam eam. et hic quidem morbus celeriter in Italia restinctus est, sicut et ille, quem gemursam appellavere prisci inter digitos pedum nascentem, etiam nomine oblitterato.
VI
[recensere]9 Id ipsum mirabile, alios desinere in nobis, alios durare, sicuti colum. Ti. Caesaris principatu inrepsit id malum, nec quisquam id prior imperatore ipso sensit, magna civitas ambage, cum in edicto eius excusantis valetudinem legeret nomen incognitum. quid hoc esse dicamus aut quas deorum iras? parum enim erant homini certa morborum genera, cum supra trecenta essent, nisi etiam nova timerentur! neque ipsi autem homines pauciora sibi opera sua negotia inportant.
10 Haec apud priscos erant quae memoramus remedia, medicinam ipsa quodammodo rerum natura faciente, et diu fuere. Hippocratis certe, qui primus medendi praecepta clarissime condidit, referta herbarum mentione invenimus volumina, nec minus Diocli Carysti, qui secundus aetate famaque extitit, item Praxagorae et Chrysippi
11 ac deinde Erasistrati Ceteri, Herophilo quidem, quamquam subtilioris sectae conditori, ante omnis celebratam rationem, iam paulatim, usu efficacissimo rerum omnium magistro, peculiariter utique medicinae, ad verba garrulitatemque descendentem. sedere namque in scholia auditioni operatos gratius erat quam ire per solitudines et quaerere herbas alias aliis diebus anni.
VII
[recensere]12 Durabat tamen antiquitas firma magnasque confessae rei vindicabat reliquias, donec Asclepiades aetate Magni Pompei orandi magister nec satis in arte ea quaestuosus, ut ad alia quam forum sagacis ingenii, huc se repente convertit atque, ut necesse erat homini qui nec id egisset nec remedia nosset oculis usuque percipienda, torrenti ac meditata cotidie oratione blandiens omnia abdicavit totamque medicinam ad causas revocando coniecturae fecit,
13 quinque res maxume communium auxiliorum professus, abstinentiam cibi, alias vini, fricationem corporis, ambulationem, gestationes, quae cum unusquisque semet ipsum sibi praestare posse intellegeret, faventibus cunctis, ut essent vera quae facillima erant, universum prope humanum genus circumegit in se non alio modo quam si caelo demissus advenisset.
VIII
[recensere]14 Trahebat praeterea mentes artificio inani, alias vinum promittendo aegris dandoque tempestive, iam frigidam aquam et, quoniam causas morborum scrutari prius Herophilus instituerat, vini rationem inlustraverat Cleophantus apud priscos, ipse cognominari se frigida danda praeferens, ut auctor est M. Varro. alia quoque blandimenta excogitabat, iam suspendendo lectulos, quorum iactatu aut morbos extenuaret aut somnos adicieret, iam balneas avidissima hominum cupidine instituendo et alia multa dictu grata atque iucunda, magna auctoritate nec minore fama,
15 cum occurrisset ignoto funeri, relato homine ab rogo atque servato, ne quis levibus momentis tantam conversionem factam existimet. id solum possumus indignari, unum hominem e levissima gente, sine opibus ullis orsum, vectigalis sui causa repente leges salutis humano generi dedisse, quas tamen postea abrogavere multi.
16 Asclepiaden adiuvere multa in antiquorum cura nimis anxia et rudia, ut obruendi aegros veste sudoresque omni modo ciendi, nunc corpora ad ignes torrendi solesve adsiduo quaerendi in urbe nimbosa, immo vero tota Italia imbricitrice, tum primum pensili balinearum usu ad infinitum blandiente.
17 praeterea in quibusdam morbis medendi cruciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces organo demisso. damnavit merito et vomitiones tunc supra modum frequentes. arguit et medicamentorum potus stomacho inimicos, quod est magna ex parte verum. itaque nos in primis quae sunt stomacho utilia signamus.
IX
[recensere]18 Super omnia adiuvere eum magicae vanitates in tantum evectae, ut abrogare herbis fidem cunctis possent: Aethiopide herba amnes ac stagna siccari; onothuridis tactu clausa omnia aperiri; Achaemenide coniecta in aciem hostium trepidare agmina ac terga verti; latacen dari solitam a Persarum rege legatis, ut, quocumque venissent, omnium rerum copia abundarent, ac multa similia.
19 ubinam istae fuere, cum Cimbri Teutonique terribili Marte ulularent aut cum Lucullus tot reges Magorum paucis legionibus sterneret? curve Romani duces primam semper in bellis commerciorum habuere curam? cur Caesaris miles ad Pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis contingere unius herbae felicitate poterat? non satius fuit Aemilianum Scipionem Carthaginis porta herba patefacere quam machinis claustra per tot annos quatere? siccentur hodie Meroide Pomptinae paludes tantumque agri suburbanae reddatur Italiae! nam quae apud eundem Democritum invenitur compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur liberi, cui umquam Persarum regi tales dedit?
20 mirum esset profecto hucusque provectam credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis, si in ulla re modum humana ingenia novissent atque non hanc ipsam medicinam ab Asclepiade repertam probaturi suo loco essemus evectam ultra Magos etiam. haec est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa primo cuncta pervenerint ad nimium. igitur demonstratarum priore libro herbarum reliquos effectus reddemus, adicientes ut quasque ratio dictabit.
X
[recensere]21 Sed in lichenis remediis atque tam foedo malo plura undique acervabimus, quamquam non paucis iam demonstratis. medetur ergo plantago trita, quinquefolium, radix albuci ex aceto, ficulni caules ex aceto decocti, hibisci radix cum glutino et aceto acri decocta ad quartas. defricant etiam pumice, ut rumicis radix trita ex aceto inlinatur.
22 et flos visci cum calce subactus laudatur et tithymalli cum resina decoctum. lichen vero herba omnibus suis praefertur, inde nomine invento. nascitur in saxis, folio uno ad radicem lato, caule uno parvo, longis foliis dependentibus. haec delet et stigmata. teritur cum melle. est aliud genus lichenis, petris totum adhaerens ut muscus, qui et ipse inlinitur. hic et sanguinem sistit volneribus instillatus et collectiones inlitus. morbum quoque regium cum melle sanat ore inlito et lingua. qui ita curentur, aqua salsa lavari iubentur, ungui oleo amygdalino, hortensiis abstinere. ad lichenas et thapsiae radice utuntur trita cum melle.
XI
[recensere]23 Anginae argemonia medetur sumpta ex vino, hysopum cum fico decoctum et gargarizatum, peucedanum cum coagulo vituli marini aequis partibus, proserpinaca cum muria ex menis et oleo trita vel sub lingua habita, item sucus de quinquefolio potus cyathis III. hic et omnibus faucium vitiis medetur gargarizatus, verbascum privatim tonsillis in aqua potum,
XII
[recensere]24 strumis plantago, chelidonia cum melle et axungia, quinquefolium, radix persollatae, item cum axungia operitur folio suo inposita, item Artemisia, radix mandragorae ex aqua. sideritis latifolia clavo sinistra manu circumfossa adalligatur, custodienda sanatis, ne rursus sata taedium herbariorum scelere, ut in quibusdam diximus, rebellet, quod et in iis, quos Artemisia sanaverit, praedici reperio, item in iis, quos plantago.
25 damasonium, quae et alcima vocatur, sub solstitio collecta inponitur ex aqua caelesti, folium tritum vel radix tusa cum axungia ita, ut inposita folio suo operiatur. sic et ad omnes cervicis dolores tumoresque quacumque in parte. —
XIII
[recensere]26 Bellis in pratis nascitur, flore albo, aliquatenus rubente. hanc cum Artemisia inlitam efficaciorem esse produnt. —
XIV
[recensere]Condurdum quoque herba solstitialis, flore rubro, suspensa in collo conprimere dicitur strumas, item verbenaca cum plantagine. — Digitorum vitiis omnibus et privatim pterygiis quinquefolium medetur.
XV
[recensere]27 In pectoris vitiis vel gravissimum est tussis. huic medetur panacis radix in vino dulci, sucus hyoscyami etiam sanguinem excreantibus, nidor quoque accensi tussientibus, item scordotis mixto nasturcio et resina cum melle tunsa arida — facit et per se faciles excreationes —, item centaurium maius vel sanguinem reicientibus, cui vitio et plantaginis sucus medetur et Vettonica obolis III in aqua;
28 contra purulentas contraque cruentas exscreationes persollatae radix drachmae pondere cum pineis nucleis XI, peucedani sucus. pectoris doloribus acorum subvenit, idem antidotis miscetur; tussi daucum, item Scythica herba, eadem omnibus pectoris vitiis; tussi et purulenta excreantibus obolis III in passi totidem verbascum, cuius est flos aureus.
29 huic tanta vis, ut iumentis etiam non tussientibus modo, sed ilia quoque trahentibus auxilietur potu, quod et de Gentiana reperio. radix cacaliae conmanducata et in vino madefacta non tussi tantum, sed et faucibus prodest. hysopi V rami cum II rutae et ficis III decocti thoracem purgant, tussim sedant.
XVI
[recensere]30 Bechion tussilago dicitur. duo eius genera. silvestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae V aut VII, subalbida a terra, superne pallida, sine caule, sine flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse arcion et alio nomine chamaeleucen putant. huius aridae cum radice fumus per harundinem hasutus et devoratus veterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus passum gustandum est.
XVII
[recensere]31 altera a quibusdam salvia appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfefacit atque ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quoque ex oleo perungui ea prodest. — Hysopi fasciculus cum quadrante mellis decoquitur ad tussim, lateris, pectoris dolores, verbascum cum ruta ex aqua, Vettonicae farina bibitur ex aqua calida.
XVIII
[recensere]32 Stomachum conroborat scordotis suco, centaurium, Gentiana ex aqua pota, plantago aut per se in cibo sumpta aut cum lente alicaeve sorbitione. Vettonica alias gravis stomacho, vitia tamen sanat pota vel foliis conmanducata, item aristolochia pota, agaricum manducatum siccum, ut ex intervallo merum sorbeatur, nymphaea Heraclia inlita, peucedani sucus. psyllion ardoribus inponitur, vel cotyledon trita cum polenta vel aixoum.
XIX
[recensere]33 Molon scapo est striato, foliis mollibus, parvis radice IIII digitorum, in qua extrema alii caput est. vocatur a quibusdam syron. ex vino stomacho . . . . dyspnoeae medetur centaurium maius ecligmate, plantago suco vel cibo, Vettonicae tusae pondo libra, mellis Attici semuncia ex aqua calida cotidie bibentibus, aristolochia vel agaricum obolis ternis ex aqua calida aut lacte asini potum.
34 cissanthemos ad orthopnoeas bibitur, item hysopum et asthmaticis, peucedani sucus in iocineris doloribus et pectoris laterisque, si febres non sint. sanguinem quoque expuentibus subvenit agaricum victoriati pondere tritum et in mulsi V cyathis datum.
35 idem et amomon facit. iocineri privatim Teucria bibitur recens drachmis IIII in poscae hemina, Vettoniace drachma I in aquae calidae cyathisIII ad cordis vitiain frigidae cyathis II. quinquefolii sucus iocineris et pulmonis vitiis sanguinemque reicientibus et cuicumque vitio sanguinis intus occurrit. iocineri anagallides mire prosunt. capnon herbam qui edere, bilem per urinam reddunt. acoron iocineri medetur, thoraci et praecordiis daucum.
XX
[recensere]36 Ephedra, ab aliis anabasis vocata, nascitur ventoso fere tractu scandens arborem et ex ramis propendens, folio nullo cirris numerosa, qui sint iunci geniculati, radice pallida. datur ex vino nigro austero trita ad tussim, suspiria, tormina et sorbitione facta, in quam vinum addi convenit. item Gentiana madefacta pridie contrita denarii pondere in vini cyathis III.
XXI
[recensere]37 Gaeum radiculas tenues habet nigras, bene olentes. medetur non modo pectoris doloribus aut lateris, sed et cruditates discutit iucundo sapore. verbenaca vero omnibus visceribus medetur, lateribus, pulmonibus, iocineribus, thoraci;
38 peculiariter autem pulmonibus et quos ab iis phthisis temptet radix herbae consilignis, quam nuper inventam diximus. suum quidem et pecoris omnis temdu praesens est pulmonum vitio vel traiecta tantum in auricula. bibi debet ex aqua haberique in ore adsidue sub lingua. superficies eius herbae an sit in aliquo usu, adhuc incertum est. renibus prodest plantaginis cibus, Vettonicae potus, agaricum potum ut in tussi.
XXII
[recensere]39 Tripolion in maritimis nascitur saxis, ubi adludit unda, neque in mari neque in sicco, folium isatis crassiore, caule palmum alto, in mucrone diviso, radice alba, odorata, crassa, calidi gustus. datur hepaticis in farre cocta. haec herba eadem videtur quibusdam quae polium, de qua suo loco diximus.
XXIII
[recensere]40 Gromphaena, alternis viridibus roseisque per caulem foliis, in posca sanguinem reicientibus medetur.
XXIV
[recensere]iocineri autem herba malundrum, nascens in segete ac pratis, flore albo, odorata. eius cauliculus conteritur ex vino vetere.
XXV
[recensere]item herba calcetum e vinaceis contrita inponitur. faciles praestat vomitiones radix Vettonicae, hellebori modo IIII drachmis in passo aut mulso, hysopum tritum cum melle, utilius praesumpto nasturcio aut irione, molemonium denarii pondere. et sillybi lacteus sucus, qui densatur in cummim, sumitur cum melle supra dicto pondere praecipueque bilem trahit.
41 rursus sistunt vomitionem cuminum silvestre, Vettonicae farina; sumuntur ex aqua. abstergent fastidia cruditatesque digerunt daucum, Vettonicae farina ex aqua mulsa, plantago decocta caulium modo. — Singultus heminonium sedat, item aristolochia, suspiria clymenus. — Pleuriticis et peripneumonicis centarium maius, item hysopum bibitur, pleuriticis peucedani sucus.
XXVI
[recensere]42 alus autem, quam Galli sic vocant, Veneti cotoneam, medetur lateri, item renibus convolsisque et ruptis. similis est cunilae bubulae, cacuminibus thymo, dulcis et sitim sedans, radicis alibi albae, alibi nigrae.
XXVII
[recensere]eosdem effectus in lateris doloribus habet chamaerops myrteis circa caules geminos foliis, capitibus Graeculae rosae, ex vino pota. — Ischiadicos dolores et spinae levat agaricum potum ut in tussi, item stoechadis aut Vettonicae farina ex aqua mulsa.
XXVIII
[recensere]43 Plurimum tamen homini negotii alvus exhibet, cuius causa maior pars mortalium vivit. alias enim cibos non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias non conficit, eoque mores venere, ut homo maxime cibo pereat. pessimum corporum vas instat ut creditor et saepius die appellat. huius gratia praecipue avaritia expetit, huic luxuria condit, huic navigatur ad Phasim, huic profundi vada exquiruntur; et nemo vilitatem eius aestimat consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa hanc medicinae opera.
44 Sistit eam scordotis recens drachma cum vino trita vel decocta potu, Polemonia, quae et dysintericis ex vino datur, verbasci radix pota ex aqua II digitorum magnitudine, nymphaeae Heracliae semen cum vino potum, radix superior e xiphio drachmae pondere ex aceto, semen plantaginis in vino tritum vel ipsa ex aceto cocta aut alica ex suco eius sumpta, item cum lenticula cocta vel aridae farina inspersa potioni cum papavere tosto et trito vel sucus infusus aut potus, Vettonica in vino ferro calefacto. eadem coeliacis in vino austero datur; his et Hiberis inponitur uti dictum est. —
45 Tenesmo radix nymphaeae Heracliae e vino bibitur, psyllium in aqua, acori radicis decoctum. aixoi sucus alvum sistit et dysinterias et taenias rotundas pellit. symphyti radix pota in vino alvum et dysinteriam sistit, item dauci. aixoum foliis contritis ex vino torminibus resistit, alcimae siccae farina torminibus pota cum vino.
XXIX
[recensere]46 Astragalus folia habet longa, incisuris multis obliquis, circa radicem caules III aut IIII, foliorum plenos, florem hyacinthi, radices villosas, inplicatas, rubras, praeduras. nascitur in petrosis, apricis et isdem nivalibus, sicut in Pheneo Arcadiae. vis ei ad spissanda corpora. alvum sistit radix in vino pota, quo fit ut moveat urinam repercusso liquore, sicut pleraque quae alvum sistunt. sanat et dysintericos in vino rubro tusa; difficile autem tunditur. eadem gingivarum suppurationi utilissima est fotu. colligitur exitu autumni, cum folia amisit; siccatur in umbra.
XXX
[recensere]47 Et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item nobili e vino. ledon appellatur herba, ex qua fit in Cypro barbis caprarum adhaerescens. nobilius in Arabia fit, iam et in Syria atque Africa quod toxicum vocant; nervos enim in arcu circumdatos lanis trahunt adhaerescente roscida lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gravissimum odore est durissimumque tactu.
48 plurimum enim terrae colligit, cum probetur maxime purum, odoratum, molle, viride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi, concoquendi, somnum adliciendi. capillum fluentem cohibet nigirtiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo infunditur, furfures cutis et manantia ulcera sale addito sanat, tussim veterem cum styrace sumptum, efficacissimum ad ructus.
XXXI
[recensere]49 Alvum sistit et chondris sive pseudodictamnum. — Hypocisthis, orobethron quibusdam dicta, malo granato inmaturo similis, nascitur, ut diximus, sub cistho, unde nomen. haec arefacta in umbra sistit alvum, ex vino nigro austero utraque. duo enim genera eius, candida et rufa. usus in suco: spissat, secat. et rufa magis stomachi rheumatismos emendat pota III obolis, sanguinis excreationes cum amylo, dysinterias pota et infusa, item verbenaca ex aqua data aut carentibus febri ex vino Ammineo, cochlearibus V additis in cyathos III vini.
XXXII
[recensere]50 Lver quoque, nascens in rivis, condita et cocta torminibus medetur,
XXXIII
[recensere]potamogiton vero ex vino dysintericis etiam et coeliacis, similis betae foliis, minor tantum hirsutiorque, paulum semper eminens extra aquam. usus in foliis: refrigerant, spissant, peculiariter cruribus vitiosis utilia et contra ulcerum nomas cum melle vel aceto.
51 Castor hanc aliter noverat, tenui folio velut equinis saetis, thyrso lonogo et levi, in aquosis nascentem. radice sanabat strumas et duritias. potamogiton adversatur crocodilis; itaque secum habent eam qui venantur. alvum sistit et Achillea. eosdem effectus praestat et statice, VII caulibus veluti rosae capita sustinens.
XXXIV
[recensere]52 Ceratio uno folio, radice nodosa et magna, in cibo coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leuceoron, alii doripetron, alii thorybethron vocant, cuius radix alvum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam addito pondere denariorum II. nascitur in campestri et gracili solo. semen eius potum lymphatica somnia facere dicitur.
53 lagopus sistit alvom e vino pota aut in febri ex aqua. eadem inguini adalligatur in tumore. nascitur in segetibus. multi super omnia laudant ad deploratos dysintericos quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristolochiam victoriati pondere in cyathis vini III. quae ex supra dictis calida sumentur, haec candente ferro temperari aptius erit.
54 E diverso purgat alvum sucus centaurii minoris drachma in hemina aquae cum exiguo salis et aceti bilemque detrahit, maiore tormina discutiuntur. Vettonica alvum solvit drachmis III in hydromelitis cyathis VIIII, item Euphorbeum vel agaricum drachmis cum sale modico potum ex aqua aut in mulso obolis III. solvit et cyclaminos ex aqua pota aut balanis subditis, item chamaecissi balanus. hysopi manipulus decoctus ad tertias cum sale et pituitas trahit vel tritus cum oxymelite et sale pellitque ventris animalia. pituitam et bilem detrahit peucedani radix.
XXXV
[recensere]55 Alvum purgant anagallides ex aqua mulsa, item epithymum, qui est flos e thymo satureiae simili. differentia, quod hic herbaceus est, alterius thymi albus; quidam hippopheon vocant. stomacho minus utilis vomitiones movet, sed tormina et inflationes discutit. sumitur et ecligmate ad pectoris vitia cum melle et aliquando iride.
56 alvum solvit a IIII drachmis ad VI cum melle et exiguo salis atque aceti. quidam aliter epithymum tradunt sine radice nasci, tenue, similitudine pallioli, rubens, siccari in umbra, bibi ex aqua acetabuli parte dimidia, detrahere pituitam bilemque alvo leniter soluta.
XXXVI
[recensere]57 et nymphaea in vino austero solvit et pycnocomon, erucae foliis crassioribus et acrioribus, radice rotunda, lutei coloris, terram olente, caule quadriangulo, modico, tenui, flore ocimi. invenitur in saxosis. radix eius in aqua mulsa 𐆖 II pondere et alvum et bilem et pituitam exinanit; semen somnia tumultuosa facit una drachma in vino potum. et capnos trunca detrahit bilem.
XXXVII
[recensere]58 Polypodi, quam nostri feliculam vocant, similis felici, radix in usu, pilosa, coloris intus herbacei, crassitudine digiti minimi, acetabulis cavernosa ceu polyporum cirri, subdulcis, in petris nascens aut sub arboribus vetustis. exprimitur sucus aqua madefactae, et ipsa minute concisa inspergitur oleri vel betae vel malvae vel salsamento aut cum pulticula coquitur ad alvum vel in febri leniter solvendam. detrahit bilem et pituitam, stomachum offendit. aridae farina indita naribus polypum consumit. florem et semen non fert.
XXXVIII
[recensere]59 Scamonium quoque dissolutione stomachi bilem detrahit, alvum solvit, praeterquam si adiciantur aloes drh II obolis eius II. est autem sucus herbae ab radice ramosae, pinguibus foliis, triangulis, albis, radice crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo.
60 radix circa canis ortum excavatur, ut in ipsam confluat sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et ipsa vel cortex. laudatur natione Colophonium, Mysium, Prienense, specie autem nitidum et quam simillimum taurino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens, virus redolens, cumminosum, linguae tactu lactescens, quam levissimum, cum diluatur, albescens. hoc evenit et adulterino, quod fit ervi farina et tithymalli marini suco fere in Iudaea. quod etiam strangulat sumptum.
61 deprehenditur gustu, tithymallus enim linguam excalfacit. usus bimo; nec ante nec postea utile. dedere et per se ex aqua vel mulsa et sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et decoctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae inlinuntur et caput inunguitur in dolore cum oleo.
XXXIX
[recensere]62 Tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore, cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras, et ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. genera eius multa. primus cognominatur characias, qui et masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris, sucosis, V aut VI, cubitali longitudine, a radice foliis paene oleae, in cacuminibus coma iunci.
63 nascitur in asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, siccatum sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina ervi aut ficis, ut cum iis arescat.
64 quinas autem guttas singulis excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico sumpta, quot guttas ea lactis exceperit. sucus cum colligitur, ne attingat oculos, cavendum est. fit et e foliis tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia solvendae alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur. colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. inlinunt et lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo soluta, alias stomacho inutilem.
65 trahit pituitam sale addito in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in posca, si vomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio III obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces urit leniter, est enim tam ferventis naturae, ut per se extra corpori inpositus pusulas ignium modo faciat et pro caustico in usu sit. —
XL
[recensere]66 Alterum genus tithymalli myrtiten vocant, alii caryiten, foliis myrtis acutis et pungentibus, sed maioribus, et ipsum in asperis nascens. colliguntur comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus VIIII in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit, sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen Graeci dedere.
67 demetitur cum messium maturitate lavaturque, deinde siccatur et datur cum papaveris nigri partibus ita, ut sit totum acetabuli modus. minus hic vomitorius quam superior, ceteri item. aliqui sic et folium eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel sesima. trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera sanat. ad nomas oris folium cum melle estur. —
XLI
[recensere]68 Tertium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, semine albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum teritur sumiturque acetabuli mesura ad purgationes. —
XLII
[recensere]69 Quartum genus helioscopion appellant, foliis porcillacae, ramulis stantibus a radice IIII aut V rubentibus, semipedali altitudine, sucis plenis. hoc circa oppida nascitur, semine albo, columbis gratissimo. nomen accepit, quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui characiae. —
XLIII
[recensere]70 Quintum cyparittian vocant propter foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascentem in campestribus. eadem vis quae helioscopio aut characiae. —
XLIV
[recensere]Sextum platyphyllon vocant, alii corymbiten, alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel suco in mulso aut aqua mulsa drachmis IIII. detrahit privatim aquas. —
XLV
[recensere]71 Septimum dendroides cognominant, alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, comosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian.
XLVI
[recensere]72 Apios ischas sive raphanos agria, iuncos II aut III spargit in terra rubentes, foliis rutae. radix cepae, sed amplior, quare quidam raphanum silvestrem vocant. intus habet mammam candidam, extra cortices nigros. nascitur in montosis asperis, aliquando et herbosis.
73 effoditur vere tusaque in fictili mergitur, deiectoque quod supernatat reliquus sucus purgat utraque parte sesquiobolo in aqua mulsa. sic et hydropicis datur acetabuli mensura. inspergitur et aridae radicis farina potioni. aiunt superiorem partem eius vomitione biles extrahere, inferiorem per alvum in aqua.
XLVII
[recensere]74 Tormina discutit quodcumque panaces, Vettonica praeterquam a cruditate, peucedani sucus et inflationes, ructus gignens, acori radix, daucum vel si lactucae modo sumatur. ladanum Cyprium potum interaneorum vitiis occurrit, Gentianae farina ex aqua tepida fabae magnitudine, plantago mane sumpta II lingulis et tertia papaveris in vini cyathis IIII non veteris. datur et in somnum euntibus addito nitro vel polenta, si multo post cibum detur. colo infunditur hemina suci vel in febri.
XLVIII
[recensere]75 Agaricum potum obolis III in vini veteris cyatho uno lieni medetur, e panace omnium generum radix in mulso, sed Teucria praecipue pota arida et decocta, quantum manus capiat, in aceti heminis III ad heminam. inlinitur eadem ex aceto aut, si tolerari non possit, ex fico vel aqua. Polemonia bibitur ex vino, Vettonica drachma in oxymelitis cyathis III, aristolochia ut contra serpentes.
76 argemonia VII diebus in cibo sumpta lienem consumere dicitur, agaricum in aceto mulso obolis II. nymphaeae Heracliae radix in vino pota et ipsa consumit. cissanthemus drachma bis die sumpta in vini albi cyathis II per dies XL lienem dicitur paulatim emittere per urinam. prodest et hysopum cum fico decoctum, lonchitidis radix decocta prius quam semen demittat, peucedani quoque radix et lieni et renibus.
77 lien suco acori poto consumitur, praecordiis et ilibus utilissimae radices; . . . . clymeni semen potum diebus XXX pondere denarii in vino albo, Vettonicae farina ex melle et aceto scillite pota, radix lonchiditis in aqua. Teucrium inlinitur, item scordium cum cera, agaricum cum farina e feno Graeco.
XLIX
[recensere]78 Vesicae malis contraque calculos, gravissimis cruciatibus, ut diximus, auxilio est Polemonia ex vino pota, item agaricum, plantago foliis vel radice potis ex passo, Vettonica ut in iocinere diximus, item ramici pota atque inlita, eadem ad strnagurias efficacissima. quidam ad calculos Vettonicam et verbenacam et milifolium aequis portionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent.
79 strangurias discuti et dictamno certum est, item quinquefolio decocto ad tertias in vino. hoc et enterocoeclicis dari atque inlini utilissimum est. xiphi quoque radix superior urinam ciet, infantibus enterocoelicis datur ex aqua et inlinitur. vesicae vitiis peucedani sucus, infantium rami et umbilicis eminentibus psyllion inlinitur.
80 urinam cient anagallides, acori radices decoctum vel ipsa trita potaque et omnia vesicae vitia depellit, calculos et herba et radix cotyledonis itemque genitalium inflammationem omnem pari pondere et caulis et seminis et murrae.
81 ebulum teneris cum foliis tritum ex vino potum calculos pellit, inpositum testes sanat. erigeron quoque cum farina turis et vino dulci testium inflammationes sanat. symphyti radix inlita enterocelas cohibet, genitalium nomas hypocisthis albas. Artemisia quoque datur contra calculos ex vino dulci et ad stranguriam, dolores vesicae sedat ex vino radix nymphaeae Heracliae.
L
[recensere]82 Eadem vis crethmo ab Hippocrate admodum laudatae. est autem inter eas quae eduntur silvestrium herbarum; hanc certe apud Callimachum adponit rustica illa Hecale. species quae elatae hortensiae. caulis unus palmum altus; semen fervens, odoratum ceu libanotidis, rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum candidum, quem aliqui cachrym vocant. folia pinguia albicant veluti olivae, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassitudine III aut IIII. nascitur in maritimis petrosis.
83 estur cruda coctave cum olere, odorati saporis et iucundi. servatur etiam in muria. praecipue ei usus ad strangurias folio vel caule vel radice ex vino. colorem quoque corporis gratiorem facit, verum largior inflationes. alvum solvit decocto, urinam et a renibus umorem trahit, sicut alcimae siccae farina, e vino pota stranguriae efficacius addito dauco, lieni quoque utilis. adversus serpentes bibitur. iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa succurrit.
LI
[recensere]84 Anthyllion est lenti simillima, quae in vino pota vesicas vitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis, chamaepityi similis, flore purpureo, odore gravi, radice intubi, vel magis medetur . . . .
LII
[recensere]Cepaea, similis porcilacae, nigriore radice, sed inutili, nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in vino cum asparagi radice vesicae plurimum prodest.
LIII
[recensere]85 eadem praestat hypericon — alii chamaepityn, alii corissum appellant —, oleraceo frutice, tenui, cubitali, rubente, folio rutae, odore acri, semine in siliqua nigro, maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. alvum sistit, urinam ciet, vesicae cum vino bibitur.
LIV
[recensere]86 est aliud hypericon, quod aliqui caron appellant, folio tamaricis — et sub ea nascitur —, sed pinguioribus feminis et minutis, rubentibus, odoratum, palmo altius, suave, leniter acutum. vis semini excalfactoria, et ideo inflammationem facit, sed stomacho non inutile, praecipuum ad stranguriam, si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino potum,
LV
[recensere]87 vesicae autem callithrix trita simul cum cumino et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item perpressa, quis Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua decocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex vino sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis II, flore roseo, radices tritae per se . . . . ceteri, laver crudum.
LVI
[recensere]88 silaus nascitur glariosis et perennibus rivis, cubitalis apii similitudine. coquitur ut olus acidum, magna utilitate vesicae. quae si scabiem sentiat, panacis radice sanatur, aliter inutilis vesicis. — Calculos pellit malum erraticum radicis libra in congio decocta ad dimidias — inde heminae sumuntur per triduum, relicum ex vino — et urtica marina et daucum et plantaginis semen ex vino
LVII
[recensere]et herba Fulviana trita ex vino. et haec nomen inventoris habet, nota tractantibus.
LVIII
[recensere]89 urinas ciet scordion, testium tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur peucedani sucus, ex melle semen, stranguriae agaricum obolis III in vini veteris cyatho uno, trifolii radix drachmis II in vino, dauci una drachma vel seminis.
Ischiadici semine et foliis erythrodani tritis sanantur, panace ptoo et infricato, Polemonia, aristolochiae decocto folii.
90 agarico quidem et nervus, qui platys appellatur, et umerorum dolor sanatur obolis III in vini veteris cyatho uno poto. quinquefolium ischiadicis et bibitur et inponitur, item scamonia decocta et cum hordei farina. semen hyperici utriusque bibitur ex vino.
Sedis vitia et adtritus celerrime sanat plantago, condylomata quinquefolium, sed ea in callum iam conversa cyclamini radix ex aceto. anagallidum caerulea procidentiam sedis retro agit, e diverso rubens proritat.
91 cotyledon condylomata et haemorrhoidas mire curat, testium tumores acori radix decocta in vino tritaque inlita. intertrigines negat fieri Cato absinthium Ponticum secum habentibus. alii adiciunt et puleium, quod ieiunus quis legerit: si post se alliget, inguinis dolores prohibet aut sedat coeptos.
LIX
[recensere]92 inguinalis, quam quidam argemonion vocant, passim in vepribus nascens, ut prosit, in manu tantum habenda est.
LX
[recensere]Panos sanat panaces ex melle, plantago cum sale, quinquefolium, persollatae radix ut in strumis, item damasonium, verbascum cum sua radice tusum, vino aspersum folioque involutum et ita in cinere calefactum, ut inponatur calidum.
93 experti adfirmavere plurimum referre, si virgo inponat nuda ieiuno et manu supina tangens dicat: Negat Apollo pestem posse crescere cui nuda virgo restinguat atque ita retrorsa manu ter dicat totiensque despuant ambo. medetur et radix mandragorae ex aqua, radicis scamoniae decoctum cum melle, sideritis cum adipe vetere contusa, marruvium cum axungia vetere, vel Chrysippios cum ficis pinguibus. et haec ab inventore habet nomen.
LXI
[recensere]94 Venerem in totum adimit, ut diximus, nymphaea Heraclia, eadem semel pota in XL dies, insomnia quoque veneris a ieiuno pota et in cibo sumpta. inlita quoque radix genitalibus inhibet non solum venerem, sed et affluentiam geniturae; ob id corpus alere vocemque dicitur. adpetentiam veneris facit radix e xiphio superior data potui in vino, item quam cremnon agrion appellant, orminos agrios cum polenta contritus.
LXII
[recensere]95 Sed inter pauca mirabilis est orchis herba sive serapias, foliis porri, caule palmeo, flore purpureo, gemina radice testiculis simili, ita ut maior sive, ut aliqui dicunt, tenuior ex aqua pota excitet libidinem, minor sive mollior e lacte caprino inhibeat. quidam folio scillae esse dicunt leviore ac minore, caule spinoso. radices sanant oris ulcera, thoracis pituitas, alvum sistunt e vino potae.
96 Concitatricem vim habet et satyrion, duo eius genera: longioribus foliis quam oleae, caule IIII digitorum, flore purpureo, radice gemina ad formam hominis testium, alternis annis intumescente ac residente. altera satyrios orchis cognominatur et femina esse credita est. distinguitur internodiis et ramosiore frutice, radice fascini. nascitur fere iuxta mare. haec tumores et vitia partium earum cum polenta inlita sedat vel per se trita. superioris radix in lacte ovis colonicae data nervos intendit, eadem ex aqua remittit.
LXIII
[recensere]97 Graeci satyrion foliis lilii rubris, minoribus et III non amplius e terra exeuntibus tradunt, caule levi, cubitali, nudo, radice gemina, cuius inferior pars et maior mares gignat, superior ac minor feminas. et lad genus satyrii erythraicon appellant, semine viticis maiore, levi, duro, radicis cortice rufo; intus album includi sapore subdulce, fere in montuosis inveniri.
98 venerem, etiam si omnino manu teneatur radix, stimulari, adeo si bibatur in vino austero; arietibus quoque et hircis segnioribus in potu dari, et a Sarmatia equis ob adsiduum laborem pigrioribus in coitu, quod vitium prosedamum vocant. restinguit vim eius aqua mulsa aut lactuca sumpta.
99 in totum quidem Graeci, cum concitationem hanc volunt significare, satyrion appellant, sic et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhenogonon, quarum semen testibus simile est. tithymalli quoque ramorum medullam habentes ad venerem proniores fieri dicuntur. prodigiosa sunt quae circa hoc tradit Theophrastus, auctor alioqui gravis, septuageno coitu durasse libidinem contactu herbae, cuius nomen genusque non posuit. —
LXIV
[recensere]100 Sideritis adalligata varices minuit et sine dolore praestat.
Podagrae morbus rarior solebat esse non modo patrum avorumque memoria, verum etiam nostra, peregrinus et ipsos, nam si Italiae fuisset antiquitus, Latinum nomen invenisset. insanabilis non est credendus, quippe quoniam et in multis sponte desiit et in pluribus cura. medentur radices panacis cum uva passa, sucus hyoscyami cum farina vel semen, scordion ex aceto, Hiberis uti dictum est, verbenaca cum axungia trita, cyclamini radix, cuius decoctum et pernionibus.
101 podagras refrigerat radix e xiphio, semen e psyllio, cicuta cum lithargyro aut axungia, aixoum in primo impetu podagrae rubentis, hoc est calidae. utrilibet vero conveit erigeron cum axungia, plantaginis folia trita addito sale modico, argemonia tusa ex melle. medetur et verbenaca inlita aut si pedes macerentur in aqua, in qua decocta sit,
LXV
[recensere]102 et lappago, similis anagallidi, nisi esset ramosior ac pluribus foliis, gravis odoris. quae talis est, mollugo vocatur; similis, sed asperioribus foliis asperugo. superioris et sucus pondere 𐆖 I in vini II cyathis cotidie sumitur. —
LXVI
[recensere]103 Praecipue vero liberat eo malo phycos thalassion, id est fucus marinus, lactucae similis, qui concyliis substernitur, non podagrae modo, sed omnibus articulorum morbis inpositus, priusquam arefiat. tria autem genera eius: latum et alterum longius, quadamtenus rubens, tertium crispis foliis, quo in Creta vestes tingunt, omnia eiusdem usus. Nicander ea et adversus serpentes in vino dedit.
104 salutare est et semen eius herbae, quam psyllion appellavimus, madefactum aqua admixtis in heminam seminis resinae Colophoniae coclearibus II, turis uno. laudantur et mandragorae folia cum polenta tunsa. Talis vero tumentibus limus aquaticus cum oleo subactus mire prodest, articulis sucus e centaurio minore. idem nervis utilissimus, item centauris.
105 Vettonica nervis discurrentibus per scapulas, umeris, spinae, lumbis pota ut in iocinere, articulis quinquefolium inpositum, mandragorae folia cum polenta vel radix recens tusa cum cucumere silvestri vel decocta in aqua, digitorum in pedibus rimis polypodii radix, articulis sucus hyoscyami cum axungia, amomon suco decocto, item centunculus decocta vel muscus recens ex aqua obligatus, donec inarescat, item lappae boariae radix e vino pota. —
106 Cyclaminos decocta in aqua periunculos curat omniaque alia frigoris vitia, perniunculos et cotyledon cum axungia, folia ex batrachio, epithymi sucus. clavos pedum extrahit ladanum cum castoreo, verbenaca ex vino.
LXVII
[recensere]107 Nunc peractis malis, quae membratim sentiuntur, dicemus de iis, quis totis corporibus grassantur. remedia autem haec communia invenio aput auctores potanda: dodecatheum, de qua diximus, deinde panacis omnium generum radices, peculiariter longinquis morbis, et semen interaneorum vitiis, ad omnes vero dolores corporis sucum e scordio, item Vettonicae, quae pota colorem plumbeum corporis privatim emendat, gratiorem reducit.
LXVIII
[recensere]108 Geranion aliqui myrrin, alii myrtidan appellant. similis est cicutae, minutioribus foliis et caule brevior, rotunda, saporis et odoris iucundi. nostri sic eam tradunt, Graeci foliis paulo candidioribus quam malvae, caulibus tenuibus, pilosis ramosa ex intervallis, binum palmorum; esse in his folia, inter quae in cacuminibus capitula sint gruum.
109 alterum genus foliis anemones, divisuris longioribus, radice mali modo rotunda, dulci, reficientigus se ab imbecillitate utilissima, et fere talis vera est. bibitur contra phthsisi drachma in cyathis vini III bis die, item contra inflationes, et cruda idem praestat. sucus radicis auribus medetur, opisthotonis semen drachmis IIII cum pipere et murra potum.
110 phthisis sanat et plantaginis sucus, sibibatur, et ipsa decocta in cibo; e sale et oleo a somno matutino refrigerat. eadem datur iis, quos atrophos vocant, interpositis diebus, Vettonica vero phthisicis ecligmate cum melle, fabae magnitudine, agaricum potum obolis II in passo, vel daucum cum centaurio maiore in vino. phagedaenis, quod nomen sine modo esurientium est et alias ulcerum, tithymalli medentur cum sesamis sumpti.
LXIX
[recensere]111 Inter mala univi corporis vigiliae sunt plerisque. harum remedio monstratur panaces, clymenos, aristolochia odore et peruncto capite, aixoum sive sedum, et involutum panno nigro ignorantis pulvino subiciatur, et onotheras sive onear, hilaritatem adferens in vino, amygdalae folio, flore roseo, fruticosa, longa radice et, cum siccata est, vinum olente. haec in potu data feras quoque mitigat.
112 cruditates, quae nausiam faciunt, digeruntur Vettonica pota; eadem a cena concoctionem facit in oxymelitis cyathis III drachmae pondere et crapulam discutit, item agaricum post cibum in aqua calida potum. — Paralysin Bettonica sanare dicitur, item Hiberis ut dictum est. eadem et torpentibus membris prodest, item argemonia omniaque, quae secari periclitentur, discutiendo.
LXX
[recensere]113 Comitiales sanantur pancis, quam Heraclion diximus, radice pota cum coagulo vituli marini ita, ut sint panacis III partes, plantagine pota, Vettonica in oxymelitis drachma vel agarico obolis III, foliis quinquefolii ex aqua.
114 sanat et archezostis, sed anno pota. sanat et baccaris radix arida in pulverem contrita cyathis III cum coriandri uno in aqua calida, et centunculus trita in aceto aut melle aut in aqua calida, verbenaca ex vino pota, hysopi bacae ternae contritae in aqua potae diebus XVI, peucedanum cum coagulo vituli marini aequis portionibus potum, quinquefolii contrita folia ex vino et sumpta diebus XXX, Vettonicae farina pondere 𐆖 III cum aceti scillini cyatho, mellis Attici uncia, scamonium obolis II cum castorei drachmis IIII.
LXXI
[recensere]115 Febres frigidas leviores facit agaricum potum in calida aqua, tertianas sideritis cum oleo, item ladanum, quod in segetibus nascitur, contusum, plantago ex aqua mulsa II horis ante accessionem pota binis drachmis vel sucus radicis madefactae vel tusae vel ipsa radix trita in aqua ferro calfacta. quidam ternas radices in III cyathis aquae dedere. eadem in quartanis quaterna fecerunt.
116 buglooso inarescente, si quis medullam e caule eximat dicatque, ad quem liberandum febri id faciat, et alliget et VII folia ante accessionem, aiunt febri liberari; item Vettonicae . . . drachmam in aquae mulsae cyathis III vel agaricum, maxime in iis febribus, quae cum horrore veniant. quinquefolii folia quidam terna tertianis dedere, quaterna quartanis, plura ceteris; alii omnibus III obolos cum pipere ex aqua mulsa.
117 verbenaca quidem et iumentorum febribus in vino medetur, sed in tertianis a tertio geniculo incisa, quartanis a quarto. bibitur et semen hyperici utriusque in quartanis et horroribus, Vettonicae farina, quae omnes horrores coercet, item panaces, adeo excalefactoria natura, ut per nivem ituris bibere id perunguique eo praecipiant. et aristolochia perfrictionibus resistit.
LXXII
[recensere]118 Phreneticos somnus sanat, qui contingit peucedano ex aceto capiti infuso, anagallidum suco. e diverso lethargicos excitare labor est; hoc praestant Euphorbeum ex aceto naribus tactis, peucedani sucus. contra insanias Vettonica bibitur. carbunculos rumpit panaces, sanat Vettonicae farina ex aqua aut brassica cum ture, frequenti potu calidae, vel e carbone in conspectu restincto favilla digito sublata et inlita, vel plantago tusa, tithymallus characias.
LXXIII
[recensere]119 Hydropicos sanat panaces, plantago in cibo, cum prius panem siccum comederint sine potu, Vettonica drachmis II in II cyathis vini aut mulsi, vel agaricum vel semen lonchitidis II lingulis ex aqua potum, psyllion ex vino, anagallidum sucus, cotyledonis radix e mulso, ebuli recentis radix excussa tantum nec colluta, quod II digiti conprehendant, ex vini veteris caldi hemina, trifolii radix drachmis II in vino, tithymallum platyphyllon cognomine, semen hyperici, quod caros appellatur,
120 acte, quam esse ebulum putant quidam, radice contrita in vini cyathis III, si feris absit, vel semine ex vino nigro, item verbenaca fasciculo manus plenae in aqua decocta ad dimidias. praecipue tamen chamaeactes sucus aptissimus creditur. — Eruptiones pituitae emendant plantago, cyclamini radix e melle, ebuli folia trita e vetere vino; inposita etiam boam sanant, id est rubentes papulas, pruriginem sucus strychni inlitus.
LXXIV
[recensere]121 Igni sacro medentur aizoum, folia trita cicutae, mandragorae radix; secatur in asses ut cucumis, primumque super mustum suspenditur, mox in fumo, dein teritus e vino aut aceto. prodest et vino myrteo fovere, mentae sextans vivi sulpuris uncia ex aceto simul trita, fuligo ex aceto. ignis sacri plura sunt genera, inter quae medium hominem ambiens, qui zoster vocatur, et enecat, si cinxit. medetur plantago cum creta Cimolia et peristereos per se, radix persollatae; aliis, quae serpunt, cotyledonis radix cum mulso, aizoum, sucus e linozosti ex aceto.
LXXV
[recensere]122 Radix polypodi inlita luxatis medetur, doloremque et tumores tollunt semen psyllii, folia plantaginis trita, sale modice addito, verbasci semen ex vino decoctum contritum, cicuta cum axungia. folia ephemeri tuberibus tumoribusque inlinuntur, quae etiamtum discuti possunt.
LXXVI
[recensere]123 Morbum regium in oculis praecipue mirari est, tenuitatem etiam densitatemque tunicularum felle subeunte. Hippocrates a septimo die in febri mortiferum signum esse dicit. nos scimus vixisse aliquos etiam ab hac desperatione. fit vero et citra febres expugnanturque centaurio maiore ut diximus poto, Vettonica, agarici obolis III ex vini veteris cyatho, item verbenacae folia obolis III ex vini calidi hemina quadriduo.
124 sed celerrime quinquefolii sucus medetur III cyathis potus. cyclamini radix drachmis III bibitur in loco calido et a perfrictionibus tuto — sudores enim felleos movet —, folia tussilaginis ex aqua, semen linozostis utriusque inspersum potioni vel cum absinthio aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae, lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur, polythrix in vino data, struthion in mulso.
LXXVII
[recensere]125 Passim et in quacumque parte, sed maxime incommoda nascuntur qui furunculi vocantur, mortiferum aliquando malum consectis corporibus. remedio sunt pycnocomi folia trita cum polenta, si nondum caput fecerint. discutiunt et folia ephedri inla.
LXXIII
[recensere]126 Fistulae quoque in omni parte serpunt medicorum vitio male sectis corporibus. auxilio est centaurium minus collyriis cum melle decocto additis, plantaginis sucus infusus, quinquefolium cum sale et melle, ladanum cum castoreo, cotyledon cum medulla cervina calefacta et inposita; verbasci radicis medulla collyrii tenuitate in fistulam additur vel aristolochiae radix vel sucus tithymalli.
LXXIX
[recensere]127 Collectiones inflammationesque sanant argemoniae quinquefolium decoctum in aceto, verbasci folia vel radix, hysopum e vino inpositum, acori radix decocto eius foventibus, aizoum, item quae contusa sint duritiasque et sinus corporis illecebra.
128 omnia infixa corpori extrahunt folia tussilaginis, daucum, semen leontopodii tritum in aqua cum polenta. suppurationibus inponuntur pycnocomi folia trita cum polenta vel semen, item orchis. vitia, quae sint in ossibus, satyrii radice inposita efficacissime sanari dicuntur, nomae et collectiones omnes fuco maris, priusquam inarescat. et alcimae radix collectiones discutit.
LXXX
[recensere]129 Ambusta sanantur plantagine, arctio ita ut cicatrix fallat — folia eius in aqua decocta contrita inlinuntur —, radice cyclamini, aizoo, herba ipsa hyperici, quod corissum appellavimus.
LXXXI
[recensere]130 Nervis et articulis convenit plantago trita cum sale, argemonia tusa ex melle. peucedani suco perunguntur spastici, tetanici, nervorum duritiae aegilopis suco; doloribus erigeron ex aceto inlinitur, epithymum. spasticis et opisthotonicis perungui semine hyperici, quod caros vocatur, idemque bibere prodest. phrynion dicitur etiam abscisos sanare nervos, si confestim inponatur trita vel mansa. spasticis, tremulis, opisthotonicis alcimae radix bibitur ex aqua mulsa. sic et rigores excalfacit.
LXXXII
[recensere]131 Sanguinis profluvia sistit herbae Paeoniae semen rubrum — eadem et in radice vis —, clymenus vero, sive ore sanguis reiciatur sive naribus sive alvo fluat sive feminarum utero, item Lysimachia pota vel inlita vel naribus indita, item plantaginis semen, quinquefolium potum et inlitum, cicutae semen in nares, si inde fluat, tritum ex aqua inditum, aizoum, astragali radix. sistit et ischaemon et Achillia.
LXXXIII
[recensere]132 Equisaetum, hippuris Graecis dicta et in pratis vituperata nobis — est autem pilus terrae equinae saetae similis —, lienes cursorum extinguit decocta fictili novo ad tertias quantum vas capiat et per triduum heminis pota; unctis esculentis ex ante diem unum interdicitur.
133 Graecorum varia circa hanc opinio: alii pinus foliis similem, nigricantem eodem nomine appellant, vim eius admirabilem tradentes, sanguinis profluvia vel tacto tantum ea homine sisti; alii hippurin, alii ephedron, alii anabasim vocant, traduntque iuxta arbores nasci et scandentem eas dependere comis iunceis multis, nigris, ut ex equorum cauda, geniculatis ramulis, folia habere pauca, tenuia, exigua, semen rotundum, simile coriandro, radice lignosa, nasci in arbustis maxume.
134 vis eius spissare corpora. sucus sanguinem e naribus fluentem inclusus sistit, item alvum. medetur dysintericis in vino dulci potus cyathis III, urinam ciet, tussim, orthopnoeam sanat, item rupta et quae serpunt. intestinis et vesicae folia bibuntur, enterocelen cohibet. faciunt et aliam hippurim brevioribus et mollioribus comis candidioribusque, perquam utilem ischiadicis et vulneribus ex aceto inpositam propter sistendum sanguinem. —
135 Et nymphaea trita plagis inponitur. peucedanum cum semine cupressi bibitur, si sanguis per os redditus est fluxitve ab infernis. sideritis tantam vim habet, ut quamvis recenti gladiatoris vulneri inligata sanguinem claudat, quod facit et ferulae cinis vel carbo, fungus vero etiam efficacius, qui secundum radicem eius nascitur.
LXXXIV
[recensere]136 per nares autem fluenti et cicutae semen tritum ex aqua additumque efficax habetur, item stephanomelis ex aqua. Vettonicae farina e lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem plantagoque contusa. eiusdem sucus vomentibus sanguinem datur. ad erraticum autem radix persollatae cum axungia vetere inlita probatur;
LXXXV
[recensere]137 ruptis convulsisque, ex alto deiectis centaurium maius, Gentianae radix trita vel decocta vel sucus, Vettonica et hoc amplius a vocis aut lateris contentionibus panaces, scordium, aristolochia pota, agaricum, idem contusis et eversis potum II obolis in mulsi cyathis III aut, si febris sit, in aqua mulsa, verbascum, cuius flos similis auro est, acori radix, aixoum omne, sed maioris sucus efficacissime, item symphyti ius vel radicis decoctum, daucos cruda, erysithales — flore luteo, foliis acanthi — e vino, item chamaerops et in sorbitione irio vel plantago omnibus modis, item . . . . .
LXXXVI
[recensere]138 Phthiriasi Sulla dictator consumptus est, nascunturque in sanguine ipso hominis animalia exesura corpus. resistitur uvae taminiae suco aut veratri cum oleo perunctis corporibus; taminia quidem in aceto decocta etiam vestes eo taedio liberat.
LXXXVII
[recensere]139 Ulcera multorum sunt generum ac multis modis curantur. panacis omnium generum radix ex vino calido inlinitur manantibus. siccat privatim quam Chironiam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribusque, quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore vel radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest, Heraclion quoque siderion, Apollinaris, psyllium, tragacantha.
140 scordotis cum melle purgat; farina eius carnis excrescentes per se inspersa consumit. Polemonia ulcera, quae cacoëthe vocant, sanat; centaurium maius inspersum vel inlitum, item minoris coma decocta vel trita vetera quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni recentibus plagis inponuntur. inlinitur autem Gentiana ulceribus, quae serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum Lycium.
141 Lysimachia recentibus plagis medetur, plantago omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium. igni emollita melior et cum cerato crassa ulcerum labra purgat, nomas sistit; tritam suis foliis integere oportet. suppurationes, collectiones, sinus ulcerum chelidonia quoque siccantur, volnera adeo, ut etiam pro spodo utantur; eadem iam desperatis cum axungia inponitur.
142 dictamnum pota sagittas pellit et alia tela extrahit inlita — bibitur ex aquae cyatho foliorum obolo —, proxime pseudodictamnum; utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque putria ulcera exest, sordida purgat cum melle vermesque extrahit, item clavos in ulcere natos et infixa corpori omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava vero ulcera explet per se et cum iride, recentia vulnera ex aceto;
143 vetera ulcera verbenaca, quinquefolium cum sale et melle. radices persollatae volneribus ferro inlatis recentibus inponuntur, folia veteribus; cum axungia utrimque et suo folio operitur damasonium, ut in struma, folia verbasci ex aceto aut vino.
144 peristereos ad omnia genera vel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia nymphaeae Heracliae radix sanat, item cyclamini radix vel per se vel ex aceto vel cum melle; eadem et contra steatomata efficax. sic et ad ulcera manantia hysopum, item peucedanum; ei ad recentia volnera vis tanta est, ut squamam ossibus extrahat. praestant hoc et anagallides cohibentque quas vocant nomas et rheumatismos, utiles et recentibus plagis,
145 sed praecipue senum corpori, cum cerato apostemata et ulcera taetra folia mandragorae recentia, radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta mero, aizoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia, sicut erigeron verminosa, recentia autem volnera astragali radix et vetera ulcera, quae purgat hypocisthis utrisque. leontopodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula sagittarum extrahit, item pycnocomi semen.
146 tithymallus characias suco gangraenas, phagedaenas, putria vel decocto ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius et cacoëthe cum melle, siccae et recentes per se vulnera, onothera efferantia sese ulcera sanat. Scythae ulcera Scythica curant. ad carcinomata argemonia ex melle efficacissima est.
147 ulceribus praesanatis asphodeli radix decocta ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque vero Apollinaris, astragali radix in pulverem trita umidis ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, privatim vero iis, quae calciamento facta sint, verbenaca nec non et Lysimachia contrita ac nymphaea arida infriata. polythris inveteratis iisdem utilior est. —
LXXXVIII
[recensere]148 Polycnemon cunilae bubulae similis est, semine pulei, surculosa, multis geniculis, corymbo [odorata] acri et dulci odore, ferro factis conmanducata inponitur, quinto die solvitur. symphyton ad cicatricem celerrime perducit, item sideritis; haec inponitur ex melle.
149 verbasci semine ac foliis ex vino decoctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item mandragorae foliis cum polenta, cyclamini radicibus cum melle. trixaginis folia in oleo contrita iis maxime adhibentur ulceribus, quae serpunt, et alcima in melle trita, Vettonica ad carcinomata et malandrias veteres addito sale.
LXXXIX
[recensere]150 Verrucas tollit argemonia ex aceto vel batrachii radix, quae et ungues scabros aufert, linozostidis utriusque folia vel sucus inlitus. tithymalli omnes genera verrucorum omnia, item pterygia, varos tollunt; cicatrices cum elegantia ad colorem reducit ladanum. — Artemisiam et elelisphacum alligatas qui habeat viator negatur lassitudinem sentire. —
XC
[recensere]151 Muliebribus morbis medetur maxime in universum Paeoniae herbae semen nigrum ex aqua mulsa; eadem et in radice vis. menses ciet panacis semen cum absinthio, menses et sudores scordotis potu et inlitu. Vettonica drachma in vini cyathis III bibitur contra omnia volvarum vitia aut quae a partu fiunt. menses nimios sistit Achillia adposita et decoctum eius insidentibus.
152 mammis inponitur hyoscyami semen ex vino, locis radix in cataplasmate, mammis et chelidonia. secundas morantes vel partus emortuos radices panacis adpositae extrahunt. ipsum panaces e vino potum volvas purgat adpositumque cum melle. Polemonia pota ex vino secundas pellit, nidore corrigit volvas.
153 centauri minoris sucus potu fotuque menses ciet, item maioris radix in volvae doloribus isdem modis prodest, derasa vero et adposita extrahit partus emortuos. plantago adponitur in lana in dolore volvae, in strangulatu bibitur. sed praecipua dictamno vis est: menses ciet, partus emortuos vel raversos eicit — bibitur ex aqua foliorum obolo —, adeo ad haec efficax, ut ne in cubiculum quidem praegnantium inferatur, nec potu tantum, sed et inlitu et suffitu valet;
154 proxime pseudodictamum, sed menses ciet cum mero decoctum denarii pondere. plurimis tamen modis aristolochia prodest, nam et menses et secundas ciet et emortuos partus extrahit, murra et pipere additis pota vel subdita; volvas quoque procidentes inhibet fotu vel suffitu vel subiectu, maxime tenuis.
155 strangulatum ab his mensumque difficultatem agaricum obolis III in vini veteris cyatho potum emendat, peristereos adposita in adipe suillo recenti, antirrhinon cum rosaceo et melle. item adposita nymphaeae Thessalae radix dolori medetur, in vino nigro pota profluvia inhibet; e diverso ciet cyclamini radix pota et adposita et vesicae insidentium decocto medetur.
156 secundas pota cissanthemos pellit, volvam sanat. e xiphio radix superior menses ciet drachma ex aceto pota. peucedanum strangulatus volvae nidore ustum recreat, menses albos praecipue psyllion drachma in cyathis III aquae, semen mandragorae potum volvam purgat, menses ciet sucus adpositus et emortuos partus.
157 nimia rursus profluvia sistit semen cum vivo sulphure, contra ea ciet batrachium potu vel cibo, ardens alias, ut diximus, cruda, sed cocta commendatur sale et oleo et cumino. daucum et menses et secundas potu facillime pellit, ladanum suffitu corrigit volvas, dolori earum exulceratisque inponitur. emortua scamonium pellit potum vel adpositum.
158 menses ciet hypericum utrumque adpositum, ante alia vero, ut Hippocrati videtur, crethmoas e vino semine vel radicis cortice, trahit et secundas, succurrit et strangulationibus ex aqua pota; item radix e geranio peculiariter secundis inflationibusque volvarum conveniens. purgat hippuris pota et adposita volvas, polygonus pota. menses ciet et alcimae radix, folia plantaginis pellunt, item agaricum ex aqua mulsa.
159 Artemisia volvae medetur trita, ex oleo irino aut cum fico aut cum murra adposita; eiusdem radix pota in tantum purgat, ut partus enectos extrahat. menses et secundas ciet ramorum decoctum insidentibus, item folia pota drachma. ad eadem omnia prosunt vel inposita ventri imo cum farina hordeacia.
160 acoron quoque utile est interioribus feminarum morbis et conyza utraque et crethmos. et anthyllides duae vulvis utilissimae torminibusque et secundarum morae in vino potae. callithrix fotu locis medetur, albugines in capite tollit, capillos inficit oleo trita. geranion in vino albo potum, hypocisthis in rubro profluvium sistunt. hysopum suffocationes laxat. radix verbenacae pota ex aqua ad omnia in partu aut ex partu mala praestantissima est.
161 peucedano quidam miscent in vino nigro semen cupressi contritum. nam semen psylli defervefactum in aqua, cum intepuit epiphoras omnes uteri lenit. symphyton tritum in vino nigro evocat menses. partus accelerat scordotis pota drachma suci in aquae mulsae cyathis IIII. dictamni folia praeclare dantur ex aqua; constat unius oboli pondere, vel si mortui sint in utero infantes, protinus reddi sine vexatione puerperae. similiter prodest pseudodictamnum, sed tardius, cyclaminos adalligata, cissanthemos pota, item Vettonicae farina ex aqua mulsa.
XCI
[recensere]162 Arsenogonon et thelygonon herbae sunt habentes uvas floribus oleae similes, pallidioris tamen, semen album papaveris modo. thelygoni potu feminam concipi narrant; arsenogonon ab ea semine oleae nec alio distat; huius potu mares generari, si credimus. alii utramque ocimo similem tradunt, arsenogoni autem semen geminum esse testibus simile.
XCII
[recensere]163 Mammarum vitiis aizoum, quod digitillum appellavimus, unice medetur. erigeron ex passo mammas uberiores facit, sonci farre cocti ius. quae vero mastos vocatur, inlita pilos mammarum partu nascentes aufert; testas in facie aliaque cutis vitia emendat Gentiana, nymphaea Heraclia inlita, cyclamini radix maculas omnes. cacaliae grana mixta cerae liquidae extendunt cutem in facie erugantque. vitia omnia acori radix emendat.
XCIII
[recensere]164 Capillum lycium suco flavum facit, denigrat hypericum, quod et corissum vocatur, item ophrys herba, denticulato oleri similis, foliis II. nigritiam dat et Polemonia in oleo decocta. psilotrum nos quidem in muliebribus medicamentis tractamus, verum iam et viris est in usu. efficacissimum autem habetur archezostis, item tithymalli, suco vel in sole cum oleo crebro vel evolsis pilis. — Quadripedum scabiem sanat hysopum ex oleo, suum anginas peculiariter sideritis. — Verum et reliqua genera herbarum reddamus.
Liber XXV | Liber XXVII |