Liber XXXI | Liber XXXIII |
I
[recensere]1 Ventum est ad summa naturae exemplorumque per rerum ordinem, et ipsum sua sponte occurrit inmensum potentiae occultae documentum, ut prorsus neque aliud ultra quaeri debeat nec par ac simile possit inveniri, ipsa se vincente natura, et quidem numerosis modis. quid enim violentius mari ventisve et turbinibus ac procellis? quo maiore hominum ingenio in ulla sui parte adiuta est quam velis remisque? addatur his et reciproci aestus inenarrabilis vis versumque totum mare in flumen. 2 tamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac parvus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. ruant venti licet, saeviant procellae: imperat furori viresque tantas compescit et cogit stare navigia, quod non vincula ulla, non ancorae pondere inrevocabili iactae. infrenat impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore, non renitendo aut alio modo quam adhaerendo.
3 hoc tantulo satis est, contra tot impetus ut vetet ire navigia. sed armatae classes inponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur velut e muris. heu vanitas humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit ac tenere devincta pisciculus! fertur Actiaco Marte tenuisse praetoriam navem Antoni properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam, ideoque Caesariana classis impetu maiore protinus venit.
4 tenuit et nostra memoria Gai principis ab Astura Antium renavigantis — ut res est, etiam auspicalis pisciculus, siquidem novissime tum in urbem reversus ille imperator suis telis confossus est —, nec longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exilientibus protinus qui quaererent circa navem. invenere adhaerentem gubernaculo ostendeturque Gaio indignanti hoc fuisse, quod se revocaret quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet.
5 constabat peculiariter miratum, quomodo adhaerens tenuisset nec idem polleret in navigium receptus. qui tunc posteaque videre eum, limaci magnae similem esse dicunt. nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea genera, cum celebri et consecrato etiam exemplo apud Cnidiam Venerem conchas quoque esse eiusdem potentiae credi necesse sit.
6 e nostris quidam Latine moram appellavere eum, mirumque, e Graecis alii lubricos partus atque procidentes continere ad maturitatem adalligatum, ut diximus, prodiderunt, alii sale adservatum adalligatumque gravidis partus solvere, ob id alio nomine odinolyten appellari. quocumque modo ista se habent, quis ab hoc tenendi navigia exemplo de ulla potentia naturae vique et effectu in remediis sponte nascentium rerum dubitet?
II
[recensere]7 Quid? non et sine hoc exemplo per se satis esset ex eodem mari torpedo? etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligari pedes? quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium momentis sperandum est?
III
[recensere]8 Non sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. venenum est aliis in potu aut cibo datus, aliis etiam visu, siquidem gravidae, si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et redundatione stomachi vitium fatentur ac deinde abortum faciunt. remedio est mas ob id induratus sale, ut in bracchialibus habeant. eadem res in mari ne tactu quidem nocet. vescitur eo unum tantum animalium, ut non intereat, mullus piscis; tenerescit tantum et inertior viliorque fit. 9 homines, quibus inpactus est, piscem olent; hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. cetero moriuntur totidem in diebus, quot vixerit lepus, incertique temporis veneficium id esse auctor est Licinius Macer. in India addfirmant non capi viventem invicemque ibi hominem illi pro veneno esse ac vel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia.
IV
[recensere]10 Iuba in iis voluminibus, quae scripsit ad C. Caesarem Aug. F. de Arabia, tradit mitulos ternas heminas capere, cetos sescentorum pedum longitudinis et trecentorum sexaginta latitudinis in flumen Arabiae intrasse, pinguique eius mercatores negotiatos, et omnium piscium adipe camelos perungui in eo situ, ut asilos ab iis fugent odore.
V
[recensere]11 Mihi videntur mira et quae Ovidius prodidit piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon inscribitur: scarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis; lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi, dum transeat rete;
12 murenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat; polypum hamos adpetere bracchiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam escam circumroserit, aut harundine levatum extra aquam. scit et mugil esse in esca hamum insidiasque non ignorat, aviditas tanta est, ut cauda verberando excutiat cibum.
13 minus in providendo lupus sollertiae habet, sed magnum robur in paenitendo. nam is, ut haesit in hamo, tumultuoso discursu laxat volnera, donec excidant insidiae. murenae amplius devorant quam hamum, admovent dentibus lineas atque ita erodunt. anthias tradit idem infixo hamo inveretere se, quoniam sit in dorso cultellata spina, eaque liniam praesecare.
14 Licinius Macer murenas feminini tantum sexus esse tradit et concipere a serpentibus, ut diximus — ob id sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et capi — et pinguescere, iactato fusti non interemi, easdem ferula protinus. animam in cauda habere certum est eaque icta celerrime exanimari, ad capitis ictum difficulter. novacula pisce qui attacti sunt, ferrum olent. durissimum esse piscium constat qui orbis vocetur; rotundus est, sine squamis totusque capite constat. — (Lolligo quotiens cernatur extra aquam volitans, tempestates nuntiari). —
VI
[recensere]15 Trebius Niger xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naves perfossas mergi; in oceano ad locum Mauretaniae, qui Cottae vocetur, non procul Lixo flumine idem lolligines evolare ex aqua tradit tanta multitudine, ut navigia demergant.
VII
[recensere]16 E manu vescuntur pisces in pluribus quidem Caesaris villis, sed — quae veteres prodidere in stagnis, non piscinis, admirati — in Heloro Siciliae castello non procul Syracusis, item in Labrayndi Iovis fonte anguillae et inaures additas gerunt, similiter in Chio iuxta Senum delubrum, in Mesopotamiae quoque fonte Chabura, de quo diximus, pisces.
VIII
[recensere]17 nam in Lycia Myris in fonte Apollinis, quem Curium appellant, ter fistula vocati veniunt ad augurium. diripere eos carnes abiectas laetum est consultantibus, caudis abigere dirum. Hieropoli Syriae in lacu Veneris aedituorum vocibus parent, vocati veniunt exornati auro, adulantes scalpuntur, ora hiantia manibus inserendis praebent. in Stabiano Campaniae ad Herculis petram melanuri in mari panem abiectum rapiunt, iidem ad nullum cibum, in quo hamus sit, accedunt.
IX
[recensere]18 Nec illa in novissimis mira, amaros esse pisces ad Pelen insulam et ad Clazomenas, contra scopulum Siciliae ac Leptim Africae et Euboeam et Durrachium, rursus ita salsos, ut possint salsamenta existumari, circa Cephallaniam et Ampelon, Paron et Deli petras, in portu eiusdem insulae dulces. quam differentiam pabulo constare non est dubium.
19 Apion piscium maxime mirum esse tradit porcum, quem Lacedaemoni orthagoriscum vocent; grunnire eum, cum capiatur. esse vero illam naturae accedentiam - quod magis miremur — etiam in locis quibusdam, adposito occurret exemplo, siquidem salsamenta omnium generum in Italia Beneventi refici constat.
X
[recensere]20 Pisces marinos in usu fuisse protinus a condita Roma auctor est Cassius Hemina, cuius verba de ea re subiciam: Numa constituit ut pisces, qui squamosi non essent, ni pollucerent, parsimonia commentus, ut convivia publica et privata cenaeque ad pulvinaria facilius comparerentur, ni qui ad polluctum emerent pretio minus parcerent eaque praemercarentur. [imago inanis]
XI
[recensere]21 Quantum apud nos Indicis margaritis pretium est, de quis suo loco satis diximus, tantum apud Indos curalio; namque ista persuasione gentium constant. gignitur et in Rubro quidem mari, sed nigrius, item in Persico — vocatur lace —, laudatissimum in Gallico sinu circa Stoechadas insulas et in Siculo circa Aeolias ac Drepana. nascitur et apud Graviscas et ante Neapolim Campaniae maximeque rubens, sed molle et ideo vilissimum Erythris.
22 forma est ei fruticis, colos viridis. bacae eius candidae sub aqua et molles, exemptae confestim durantur et rubescunt qua corna sativa specie atque magnitudine. aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat; itaque occupari evellique retibus aut acri ferramento praecidi, qua de causa curalium vocitatum interpretantur. probatissimum quam maxime rubens et quam ramosissimum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane et concavum.
23 auctoritas bacarum eius non minus Indorum viris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore et religione gaudent. prius quam hoc notesceret, Galli gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta paenuria est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe.
24 surculi infantiae adalligati tutelam habere creduntur contraque torminum ac vesicae et calculorum mala in pulverem igni redacti potique cum aqua auxiliantur, simili modo ex vino poti aut, si febris sit, ex aqua somnum adferunt — ignibus diu repugnat —, sed eodem medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi. sanguinem reicientibus excreantibusve medetur cinis eorum; miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac refrigerat, ulcu cava explet, cicatrices extenuat.
XII
[recensere]25 Quod ad repugnantiam rerum attinet, quam Graeci antipathian vocant, nihil est usquam venenatius quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores necari dixerimus. hanc tamen persequitur galeos, idem et alios quidem pisces, sed pastinacas praecipue, sicut in terra mustela serpentes — tanta est aviditas ipsius veneni —, percussis vero ab ea medentur et hic quidem, sed et mullus ac laser,
XIII
[recensere]26 spectabili naturae potentia, in iis quoque, quibus et in terris victus est, sicut fibris, quos castoras vocant et castorea testes eorum. amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat Sextius diligentissimus medicinae, quin immo parvos esse substrictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine vita animalis posse; adulterari autem renibus eiusdem, qui sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur;
27 praeterea ne vesicas quidem esse, cum sint geminae, quod nulli animalium; in iis folliculis inveniri liquorem et adservari sale; itaque inter probationes falsi esse folliculos geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi fraude conicientium cummim cum sanguine aut Hammoniacum, quoniam Hammoniaci coloris esse debeant circumdati, liquore veluti mellis cerosi, odore graves, gustu amaro et acri, friabiles. efficacissimi e Ponto Galatiaque, mox Africa.
28 sternumenta olfactu movent. somnum conciliant cum rosaceo et peucedano peruncto capite et per se poti ex aqua, ob id phreneticis utiles; iidem lethargicos odoris suffitu excitant volvarumque exanimationes vel subditu, ac menses et secundas cient II drachmis cum puleio ex aqua poti.
29 medentur et vertigini, opisthotono, tremulis, spasticis, nervorum vitiis, ischiadicis, stomachicis, paralyticis, perunctis omnibus, vel triti ad crassitudinem mellis cum semine viticis ex aceto ac rosaceo. sic et contra comitiales sumpti, poti vero contra inflationes, tormina, venena.
30 differentia tantum contra genera est mixturae, quippe adversus scorpiones ex mulso ita, ut vomitione reddantur aut ut contineantur cum ruta, adversus chalcidas cum myrtite, adversus cerasten et presteras cum panace aut ruta ex vino, adversus ceteras serpentes cum vino. dari binas drachmas satis; eorum, quae adiciantur, singulas.
31 auxiliantur privatim contra viscum ex aceto, adversus aconitum ex lacte aut aqua, adversus helleborum album ex aqua mulsa nitroque. medentur et dentibus infusi cum oleo triti in aurem, a cuius parte doleant, aurium dolori melius, si cum meconio. claritatem visus faciunt cum melle Attico inunctis. cohibent singultus ex aceto. urina quoque fibri resistit venenis et ob id in antidota additur. adservatur autem optume in sua vesica, ut aliqui existumant.
XIV
[recensere]32 Geminus similiter victus in aquis terraque et testudinum effectusque par, honore habendo vel propter excellens in usu pretium figuraeque proprietatem. sunt ergo testudinum genera terrestres, marinae, lutariae et quae in dulci aqua vivunt. has quidam e Graecis emydas appellant.
33 Terrestrium carnes suffitionibus propriae magicisque artibus refutandis et contra venena salutares produntur. plurimae in Africa. hae ibi amputato capite pedibusque pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptae strumas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos. sanguis earum claritatem visus facit, discutit suffusiones oculorum. et contra serpentium omnium et araneorum ac similium et ranarum venena auxr servato sanguine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino datis. felle testudinum cum Attico melle glaucomata inungui prodest.
34 scorpionum plagae instillant. tegimenti cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat. squamae e summa parte derasae et in potu datae venerem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegimenti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose Magi demonstrant, adversus aspidum ictus singularem, efficaciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. sorbentur in stomachi doloribus.
35 Marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra salamandras pracelare auxiliantur, neque est testudine aliud salamandrae adversius. sanguine alopeciarum inanitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; inarescere eum oportet lenteque ablui. instillatur et dolori aurium cum lacte mulierum. adversus morbos comitiales manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis heminis III aceti hemina.
36 datur et suspiriosis, sed tum hemina vini additur; his et cum hordeacea farina, aceto quoque admixto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine; et haec singula et matutina et vespera dantur, dein post aliquot dies bina vespera. comitialibus instillatur ore diducto; iis, qui modice corripiantur spasmo, cum castores clystere infunditur.
37 quod si dentes ter annis collunatur testudinum sanguine, immunes a dolore fiant. et anhelitus discutit quasque orthopnoeas vtn; ad has in polenta datur. fel testudinum claritatem oculorum facit, cicatrices extenuar, tonsillas sedat et anginas et omnia oris vitia, privatim nomas ibi, item testium. naribus inlitum comitiales erigit attollitque. idem cum vernatione anguium aceto admixto unice purulentis auribus prodest. quidam bubulum fel admiscent decoctarum carnium testudinis suco, addita aeque vernatione anguium;
38 sed vino testudinem excocunt. oculorum utique vitia omnia fel inunctum cum melle emendat, suffusiones etiam marinae fel cum fluviatilis sang et lacte. capillus mulierum inficitur felle. contra salamandras vel sucum decoctae bibisse satis est.
39 Tertium genus testudinum est in caeno et paludibus viventium. latitudo his et in dorso pectori similis nec convexo curvata calice, ingrata visu. ex hac quoque tamen aliqua contingunt auxilia. tres namque in succensa sarmenta soiectae dividentibus se tegumentis rapiuntur, tum evolsae carnes earum cocuntur in congio aquae sale modice addito; ita decoctarum ad tertias partes sucus paralysim et articularios morbos sentientibus bibitur. detrahit idem fel pituitas sanguinemque vitiatum. sistitur ab eo remedio alvus aquae frigidae potu.
40 E quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus, divolsarum pinguia cum aizoo herba tunsa admixto unguento et semine illi, si ante accessiones perunguantur aegri praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, quartanis liberare dicuntur. hanc testudinem XV luna capi oportere, ut plus pinguium reperiatur, verum aegrum XVI luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis instillatus cerebro corporis dolores sedat, item strumas.
41 sunt qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capitibus praecisis excipi novo fictili iubeant, ignem sacrum cuiuscumque generis sanguine inlini, item capitis ulcera manantia, verrucas. iidem promittunt testudinum omnium fimo panos discuti; et, quod incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.
XV
[recensere]42 Hinc deinde in morbos digeremus aquatilia, non quia ignoremus gratiorem esse universitatem animalium maiorisque miraculi, sed hoc utilius est vitae, contributa habere remedia, cum aliud alii prosit, aliud alibi facilius inveniatur.
XVI
[recensere]43 Venenatum mel diximus ubi nasceretur. auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle sincero fastidium cruditasve, quae fit gravissima, incidat, testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam antidotum esse auctor est Pelops, scincum Apelles. quid esset scincus diximus, saepius vero quantum veneficii in menstruis mulierum.
44 contra ea omnia auxr, ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scorpiones terrestres marinosque et dracones, phalangia inlitus sumptusve in cibo, eiusdem recentis e capite cinis contra omnia venena, privatim contra fungos. mala medicamenta inferri negant posse aut certe nocere stella marino volpino sanguine inlita et adfixa limini superiori aut clavo aereo ianuae.
XVII
[recensere]45 draconis marini scorpionumque ictus carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanantur. in summa contra omnia venena vel potu vel ictu vel morsu noxia sucus earum e iure decoctarum efficacissimus habetur. Sunt et servatis piscibus medicinae, salsamentorumque cibus prodest a serpente percussis et contra bestiarum ictus mero subinde hausto ita, ut per satiem cibus vomitione reddatur,
46 peculiariter a chalcide, ceraste aut quas sepas vocant aut elope, dipsade percussis. contra scorpionem largius sumi, sed non evomi, salsamenta prodest ita, ut sitis toleretur; et inponere plagis eadem convenit. contra crocodilorum quidem morsus non aliud praesentius habetur. privatim contra presteris morsum sarda prodest.
47 inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi; vel si non sint ferro ustae plagae corporaque clysteribus exinanita, hoc per se sufficit. et contra draconem marinum ex aceto inponuntur. idem et cybio effectus. draco quidem marinus ad spinae suae, qua ferit, venenum ipse inpositus vel cerebro poto prodest.
XVIII
[recensere]48 Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae venenum et contra salamandras vel e fluviatilibus; si carnes edantur iusve decoctarum sorbeatur, prosunt et contra leporem marinum et contra serpentes supra dictos, contra scorpiones ex vino.
49 Democritus quidem tradit, si quis extrahat ranae viventi linguam, nulla alia corporis parte adhaerente, ipsaque dimissa in aquam inponta supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecumque interrogaverit, vera responsuram. addunt etiamnum alia Magi, quae si vera sint, multo utiliores vitae existumentur ranae quam leges; namque harundine transfixis a natura per os si surculus in menstruis defigatur a marito, adulterorum taedium fieri.
50 carnibus earum vel in hamum additis praecipue purpuras adlici certum est. iocur ranae geminum esse dicunt abicique formicis oportere; eam partem, quam adpetant, contra venena omnia esse pro antidoto. sunt quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, ut diximus, quas Graeci φρυνους vocant, grandissimae cunctarum, geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum.
51 mira de iis certatim tradunt auctores: inlatis in populum silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in aquam ferventem deiecto refrigerari vas nec postea fervere nisi exempto, id inveniri abiecta rana formicis carnibusque erosisi, singula in oleum addi; esse in sinistro latere quo deiecto fervere videatur, apocynon vocari,
52 canum impetus eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in potionem, venerem adalo stimulari, rursus e dextro latere refrigerari ferventia; hoc et quartanas sanari adalo in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem inhiberi. ex isdem his ranis lien contra venena, quae fiant ex ipsis, auxr, iocur vero etiam efficacius.
XIX
[recensere]53 Est colubra in aqua vivens. huius adipem et fel habentes qui crocodilos venentur mire adiuvari dicunt, nihil contra velua audente, efficacius etiamnum, si herba potamogiton misceatur. — Cancri fluviatiles triti potique ex aqua recentes seu cinere adservato contra venena omnia prosunt, privatim contra scorpionum ictus cum lacte asinino, si non sit, caprino aut quocumque; addi et vinum oportet.
54 necant eos triti cum ocimo admoti. eadem vis contra venenatorum omnium morsus, privatim scytalen et angues et contra leporem marinum ac ranam rubetam. cinis eorum servatus prodest pavore potus periclitantibus ex canis rabiosi morsu. quidam adiciunt Gentianam et dan in vino, et si iam pavor occupaverit, pastillos vino subactos devorandos ita praecipiunt.
55 decem vero cancris cum ocimi manipulo adligatis omnes, qui ibi sint, scorpiones ad eum locum coituros Magi dicunt, et cum ocimo ipsos cineremve eorum percussis inponunt. minus in omnibus his marini prosunt. Thrasyllus auctor est nihil aeque adversari serpentibus quam cancros; sues percussas hoc pabulo sibi mederi; cum sol sit in cancro, serpentes torqueri. —
56 Ictibus scorpionum carnes et fluviatilium coclearum resistunt crudae vel coctae. quidam ob id salsas quoque adservant. inponunt et plagis ipsis. — Coracini pisces Nilo quidem peculiares sunt, sed nos haec omnibus terris demonstramus. carnes eorum adversus scorpiones valent inpositae. — Inter venena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum. remedio est limus ex reliquis piscium eorum corporis.
XX
[recensere]57 Canis rabidi morsibus potum expavescentibus faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, si medulla hyaenae et oleum e lentisco et cera misceantur. mureane morsus ipsarum capitis cinere sanantur.
58 et pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et hanc autem et omnia testacea modice colluunt cibis, quia saporis gratia perit. e lepore marino veneficium restingunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime prosunt, et iis, qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti. et cancri marini decocti ius contra dorycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leprosi marini venena.
XXI
[recensere]59 Et ostrea adversantur isdem, nec potest videri satis dictum esse de iis, cum palma mensarum diu iam tribuatur illis. gaudent dulcibus aquis et ubi plurimum influant amnes; ideo pelagia parva et rara sunt. gignuntur tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium adventu, sicut circa Grynium et Myrinam. grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus, sed privatim circa initia aestatis multo lacte praegnatia atque ubi sol penetret in vada.
60 haec videtur causa, quare minora in alto reperiantur; opactias cohibet incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur coloribus, rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Cerceis, praecipua vero habentur in quacumque gente spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque in harenosis, sed solido vado, spondylo brevi atque non carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in alvo.
61 addunt peritiores notam ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generosa interpretantur calliblephara ea appellantes. gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas aquas. sic Brundisina in Averno compasta et suum retinere sucum et a Lucrino adoptare creduntur.
62 Haec sint dicta de corpore; dicemus et de nationibus, ne fraudentur gloria sua litora, sed dicemus aliena lingua quaeque peritissima huius censurae in nostro aevo fuit. sunt ergo Muciani verba, quae subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Brittannicis, suaviora Medullis, acriora Ephesis, pleniora Iliciensibus, sicciora Coryphantenis, teneriora Histricis, candidiora Cerceiensibus. sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est.
63 in Indico mari Alexandri rerum auctores pedalia inveniri prodidere, nec non inter nos nepotis cuiusdam nomenclatura tridacna appellavit, tantae amplitudinis intellegi cupiens, ut ter mordenda essent.
64 Dos eorum medica hoc in loco tota dicitur: stomachum unice reficiunt, fastidiis medentur, addiditque luxuria frigus obrutis nive, summa montium et maris ima miscens. emolliunt alvum leniter. eademque cocta cum mulso tenesmo, qui sine exulceratione sit, liberant. vesicarum ulcera quoque repurgant. cocta in conchis suis, uti clusa invenerint, mire destillationibus prosunt.
65 testae ostreorum cinis uvam sedat et tonsillas admixto melle, eodem modo parotidas, panos mammarumque duritias, capitum ulcera ex aqua cutemque mulierum extendit; inspergitur et ambustis. et dentifricio placet. pruritibus quoque et eruptionibus pituitae ex aceto medetur. crudae si tundantur, strumas sanant et perniones pedum. Purpurae quoque contra venena prosunt.
XXII
[recensere]66 et algam maris theriacen esse Nicander tradit. plura eius genera, ut diximus, longo folio et rubente, latiore alia vel crispo. laudatissima quae in Creta insula iuxta terram in petris nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem alligans, ut elui postea non possit. e vino iubet eam dari.
XXIII
[recensere]67 Alopecias replet hippocampi cinis nitro et adipe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque III, qui vivae in olla concrementur, cinis cum melle, melius cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae in vino nigro diebus XXXX computuere.
68 alii in aceti sextariis II sanguisugarum sextarium in vase plumbeo putrescere iubent totidem diebus, mox inlini in sole. Sornatius tantam vim hanc tradit, ut, nisi oleum ore contineant qui tinguent, dentes quoque suco earum denigrari dicat. — Capitis ulceribus muricum vel purpurarum testae cinis cum melle utiliter inlinitur, conchyliorum vel, si non uratur, farina ex aqua, doloribus castoreum cum peucedano et rosaceo.
XXIV
[recensere]69 Omnium piscium fluviatilium marinorumque adipes liquefacti sole admixto melle oculorum claritati plurimum conferunt, item castoreum cum melle. callionymi fel cicatrices sanat et carnes oculorum supervacuas consumit. nulli hoc piscium copiosius, ut existumavit Menander quoque in comoediis. idem piscis et uranoscopos vocatur ab oculo, quem in capite habet.
70 et coracini fel excitat visum, et marini scorpionis rufi cum oleo vetere aut melle Attico incipientes suffusiones discutit; inungui ter oportet intermissis diebus. eadem ratio albugines oculorum tollit. mullorum cibo aciem oculorum hebetari tradunt. lepus marinus ipse quidem venenatus est, sed cinis eius in palpebris pilos inutiles evolsos cohibet. ad hunc usum utilissimi minimi, item pectunculi salsi triti cum cedria, ranae, quas diopetas et calamitas vocant; earum sanguis cum lacrima vitis evolso pilo palpebris inlinatur.
71 tumorem oculorum ruboremque saepiae cortex cum lacte mulieris inlitus sedat et per se scabritias emendat; invertunt ita genas et medicamentum auferunt post paulum rosaceoque inungunt et pane inposito mitigant. eodem cortice et nyctalopes curantur, in farinam trito ex aceto inlito. extrahit et squamas eius cinis.
72 cicatrices oculorum cum melle sanat, pterygia cum sale et cadmia singulis drachmis, emendat et albugines iumentorum. aiunt et ossiculo eius genas, si terantur, sanari. echini ex aceto epinyctidas tollunt. eundem comburi cum viperinis pellibus ranisque et cinerem aspergi potionibus iubent Magi, claritatem visus promittentes.
73 ichthyocolla appellatur piscis, cui glutinosum est corium. idem nomen glutino eius; hoc epinyctidas tollit. quidam ex ventre, non e corio, fieri dicunt ichthyocollam, ut glutinum taurinum. laudatur Pontica, candida et carens venis squamisque et quae celerrime liquescit. madescere autem debet concisa in aqua aut aceto nocte ac die, mox tundi marini lapidibus, ut facilius liquescat. utilem eam et capitis doloribus adfirmant et tetanis.
74 ranae dexter oculus dextri, sinister laevi, suspensi e collo nativi coloris panno lippitudines sanant; quod si per coitum lunae eruantur, albuginem quoque, adalligati similiter in putamine ovi. reliquae carnes inpositae suggillationem rapiunt. cancri etiam oculos adalligatos collo mederi lippitudini dicunt.
75 est parva rana in harundinetis et herbis maxime vivens, muta ac sine voce, viridis, si forte hauriatur, ventres boum distendens. huius corporis umorem derasum specilis claritatem oculis inunctis narrant adferre. et ipsas carnes doloribus oculorum superponunt. ranas XV coiectas in fictile novum iuncis configunt quidam sucoque earum, qui ita effluxerit. admiscent vitis albae lacrimam atque ita palpebras emendant, inutilibus pilis exemptis acu instillantes hunc sucum in vestigia evolsorum.
76 Meges psilotrum palpebrarum faciebat in aceto enecans putrescentes et ad hoc utebatur multis variisque per aquationes autumni nascentibus. idem praestare sanguisugarum cinis ex aceto inlitus putatur — comburi eas oportet in novo vaso —, idem thynni iocur siccatum pondere 𐆖 IIII cum oleo cedrino perunctis pilis VIIII mensibus.
XXV
[recensere]77 Auribus utilissimum batiae piscis fel recens, sed et inveteratum nitro, item bacchi, quem quidam mizyenem vocant, item callionymi cum rosaceo infusum vel castoreum cum papaveris suco. vocant et in mari peduculos eosque tritos instillari ex aceto auribus iubent. et per se et conchylio infecta lana magnopere prodest; quidam aceto et nitro madefaciunt.
78 sunt qui praecipue contra omnia aurium vitia laudent gari excellentis cyathum, mellis dimidio amplius, aceti cyathum in calice novo leni pruna decoquere subinde spuma pinnis detersa et, postquam desierit spumare, tepidum infundere. si tumeant aures, coriandri suco prius mitigandas iidem praecipiunt. ranarum adips instillatus statim dolores tollit. cancrorum fluviatilium sucus cum farina hordeacea aurium volneribus efficacissime prodest. parotidex muricum testae cum melle vel concyliorum ex mulso curantur.
XXVI
[recensere]79 Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingivis, cerebro caniculae in oleo decocto adservatoque, ut ex eo dentes semel anno collunatur. pastinacae quoque radio scariphari gingivas in dolore utilissimum. contritus is et cum helleboro albo inlitus dentes sine vexatione extrahit. salsamentorum etiam in fictili vase combustorum cinis addita farina marmoris inter remedia est.
80 et cybia vetera eluta in novo vase, dein trita prosunt doloribus. aeque prodesse dicuntur omnium salsamentorum spinae combustae tritaeque et inlitae. decocuntur et ranae singulae in aceti heminis, ut dentes ita colluantur contineaturque in ore sucus. si fastidium obstaret, suspendebat pedibus posterioribus eas Sallustius Dionysius, ut ex ore virus deflueret in acetum fervens, idque e pluribus ranis; fortioribus stomachis ex iure mandendas dabat. maxillaresque ita sanari praecipue dentes putant, mobiles vero supra dicto aceto stabiliri.
81 ad hoc quidam ranarum corpora binarum praecisis pedibus in vini hemina macerant et ita collui dentium labantes iubent. aliqui totas adalligant maxillis. alii denas in sextariis III aceti decoxere ad tertias partes, ut mobiles dentium stabilirent. nec non XLVI ranarum corda in olei veteris sextario sub aereo testo discoxere, ut infunderent et tritum cum melle inposuere dentibus. omnia supra scripta ex marina efficaciora.
82 si cariosi et faetidi sint, cetum in furno arefieri per noctem praecipiunt, postea tantundem salis addi atque ita fricar. enhydris vocatur Graecis colubra in aqua vivens. huius III dentibus superioribus in dolore superiorum gingivas scariphant, inferiorum inferioribus; aliqui canino tantum earum contenti sunt. utuntur et cancrorum cinere, nam muricum cinis dentifricium est.
XXVII
[recensere]83 Lichenas et lepras tollit adips vituli marini, menarum cinis cum mellis obolis ternis, iocur pastinacae in oleo coctum, hippocampi aut delphini cinis ex aqua inlitus. exulcerationem sequi debet curatio, quae perducit ad cicatricem. quidam delphini in fictili torrent, donec pinguitudo similis oleo fluat; hac perungunt.
84 muricum vel conchyliorum testae cinis maculas in facie mulierum purgat cum melle inlitus cutemque erugat et extendit septenis diebus inlitus ita, ut octavo candido ovorum foveantur. muricum generis sunt quae vocant Graeci coluthia, alii coryphia, turbinata aeque, sed minora, multo efficaciora, etiam oris halitum custodientia. ichthyocolla erugat cutem extenditque in aqua decocta horis IIII, dein contusa et subacta ad liquorem usque mellis.
85 ita praeparata in vase novo conditur et in usu IIII drachmis eius binae sulpuris et anchusae totidem, VIII spumae argenteae adduntur aspersasque aqua teruntur una. sic inlita facies post IIII horas abluitur. medetur et lentigini ceterisque vitiis ex ossibus saepiarum cinis. idem et carnes excrescentes tollit et umida ulcera. psoras tollit rana decocta in heminis V aquae marinae; excoqui debet, donec sit lentitudo mellis. —
86 Fit in mari alcyoneum appellatum, e nidis, ut aliqui existumant, alcyonum et ceycum, ut alii, sordibus spumarum crassescentibus, alii e limo vel quadam maris lanugine. quattuor eius genera: cinereum, spissum, odoris asperi, alterum molle, lenius odore et fere algae, tertium candidioris vermiculi, quartum pumicosius, spongeae putri simile.
87 paene purpureum quod optimum; hoc et Milesium vocatur. quo candidius autem, hoc minus probabile est. vis eorum ut exulcerent, purgent. usus tostis et sine oleo. mire lepras, lichenas, lentigines tollunt cum lupino et sulpuris II obolis. alcyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices. — Andreas ad lepras cancri cinere cum oleo usus est, Attalus thynni adipe recenti.
XXVIII
[recensere]88 Oris ulcera menarum muria et capitum cinis cum melle sanat. strumas pungi piscis eius, qui rana in mari appellatur, ossiculo e cauda ita, ut non volneret prodest. faciendum id cotidie, donec percurentur. eadem vis est pastinacae radio et lepori marino inposito ita, ut celeriter removeatur, echini testis contusis et ex aceto inlitis, item scolopendrae marinae e melle, cancro fluviatili contrito vel combusto ex melle. mirifice prosunt et saepiae ossa cum axungia vetere contusa et inlita.
89 sic et ad parotidas utuntur, et sauri piscis marini iocineribus, quin et testis cadi salsamentarii tusis cum axungia vetere, muricum cinere ex oleo ad parotidas strumasque. — Rigor cervicis mollitur et marinis, qui pediculi vocantur, ranis decoctis ex oleo et sale, ut sorbeatur sucus. sic et opisthono medentur et tetano, spasticis vero pipere adiecto. —
90 Anginas menarum salsarum e capitibus cinis ex melle inlitus abolet, ranarum decoctarum aceto sucus; hic et contra tonsillas prodest. cancri fluviatiles triti singuli in hemina aquae anginis medentur gargarizati, aut e vino et calida aqua poti. uvae medetur garum coclearibus subditum. vocem siluri recentes salsive in cibo sumpti adiucant.
XXIX
[recensere]91 Vomitiones mulli inveterati tritique in potione concitant. — Suspiriosis castorea cum Hammoniaci exigua portione ex aceto mulso ieiunis utilissima potu. eadem potio spasmos stomachi sedat ex aceto mulso caldo. —
92 Tussim sanare dicuntur piscium modo e iure decoctae in patinis ranae. suspensae autem pedibus, cum destillaverit in patinas saliva earum, exinterari iubentur abiectisque interaneis condiri. est rana parva arborem scandens atque ex ea vociferans; in huius os si quis expuat ipsamque dimittat, tussi liberari narratur. praecipiunt et cocleae crudae carnem tritam bibere ex aqua calda in tussi cruenta.
XXX
[recensere]93 Iocineris doloribus . . . . scorpio marinus in vino necatus, ut inde bibatur, conchae longae carnes et mulso potae cum aquae pari modo aut, si febres sint, ex aqua mulsa. — Lateris dolores leniunt hippocampi tosti sumpti tetheaque similis ostreo in cibo sumpta, ischiadicorum muria siluri clystere infusa. dantur autem conchae ternis obolis dilutis in vini sextariis II per dies XV.
XXXI
[recensere]94 Alvum emollit silurus e iure et torpedo in cibo et olus marinum simile sativo — stomacho inimicum alvum facillime purgat, sed propter acrimoniam cum pingui carne coquitur — et omnium piscium ius. idem et urinas ciet, e vino maxime. optimum e scorpionibus et iulide et saxatilibus nec virus resipientibus nec pinguibus. coci debent cum aneto, apio, coriandro, porro, additis oleo, sale.
95 purgant et cybia vetera privatimque cruditates; pituitas, bilem trahunt. Purgant et myaces, quorum natura tota in hoc loco dicetur. acervantur muricum modo vivuntque in algosis, gratissimi quo et ubi multa dulcis aqua miscetur mari, ob id in Aegypto laudatissimi. procedente hieme amaritudinem trahunt coloremque rubrum.
96 horum ius traditur alvum et vesicas exinanire, interanea destringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum purgationibus, morbo regio, articulario, inflationibus, item obesis, fellis pituitae quoque, pulmonis, iocineris, lienis vitiis, rheumatismis. fauces tantum vexant vocemque obtundunt.
97 ulcera, quae serpant aut sint purganda, sanant, item carcinomata cremati ut murices; et morsus canum hominumque cum melle, lepras, lentigines. cinis eorum lotus emendat caligines, scabritias, albugines, gingivarum et dentium vitia, eruptiones pituitae; et contra dorycnium aut opocarpathum antidoti vicem optinent.
98 degenerant in duas species: mitulos, qui salem virusque resipiunt, myiscas quae rotunditate differunt, minores aliquanto atque hirtae, tenuioribus testis, carne dulciores. mituli quoque ut murices cinere causticam vim habent et ad lepras, lentigines, maculas. lavantur quoque plumbi modo ad genarum crassitudines et oculorum albugines caliginesque atque in aliis partibus sordida ulcera capitisque pusulas. carnes eorum ad canis morsus inponuntur.
99 At pelorides emolliunt alvum, item castorea in aqua mulsa drachmis binis. qui vehementius volunt uti, addunt cucumeris sativi radicis siccae drachmama et aphronitri II. tethea torminibus et inflationibus occurrunt. inveniuntur haec in foliis maris sugentia, fungorum verius generis quam piscium. eadem et tenesmum dissolvunt reniumque vitia.
100 nascitur et in mari apsinthium, quod aliqui seriphum vocant, circa Taposirim maxime Aegypti, exilius terrestri. alsol et noxiis animalibus intestina liberat — solvunt et saepiae —; in cibo datur cum oleo et sale et farina coctum.
101 menae salsae cum fele taurino inlitae umbilico alsoln. piscium ius in patina coctorum cum lactucis tenesmum discutit. cancri fluviatiles triti et ex aqua poti asin, urinam cient in vino albo. ademptis bracchiis calculos pellunt III obolis cum murra et iride singulis earum drachmis, ileo et inflationes castorea cum dauci semine et petroselino quantum ternis digitis sumatur, ex mulsi calidi cyathis IIII, tormina vero cum aneto ex vino mixto. erythini in cibo sumpti sistunt alvum. dysintericis medentur ranae cum scilla decoctae ita, ut tradit Niceratus, morbo regio salsamentum cum pipere ita, ut reliqua carne abstineatur.
XXXII
[recensere]102 Lieni medetur solea piscis inpositus, item torpedo, item rhombus; vivus dein remittitur in mare. scorpio marinus necatus in vino vesicae vitia et calculos sanat, lapis, qui invenitur in scorpionis marini cauda, pondere oboli potus, ehydridis iedur, blendiorum cinis cum ruta. inveniuntur et in bacchi piscis capite ceu lapilli; hi poti ex aqua calculosis praeclare medentur. aiunt et urticam marinam in vino potam prodesse, item pulmonem marinum decoctum in aqua.
103 ova saepiae urinam movent reniumque pituitas extrahunt. rupta, convolsa cancri fluviatiles triti in asinino maxime lacte sanant, echini vero cum spinis suis contusi et ex vino poti calculos — modus singulis hemina; bibitur, donec prosit — et alias in cibis ad hoc proficiunt. purgatur vesica et pectinum cibo. ex iis mares alii δονακας vocant, alii αυλους, feminas ονυχας. urinam mares movent. dulciores feminae sunt et unicolores. [Saepiae quoque ova urinam movent et renes purgant].
XXXIII
[recensere]104 Enterocelicis lepus marinus inlinitur tritus cum melle. iecur aquaticae colubrae, item hydri tritum potumque calculosis prodest. ischiadicos liberant salsamenta e silura infusa clysterio, evacuata prius alvo, sedis attritus cinis e capite mugilum et mullorum; comburuntur autem in fictili vase, inlini cum melle debent.
105 item capitis menarum cinis et ad rhagadas et ad condylomata utilis, sicut pelamydum salsarum capitum cinis vel cybiorum cum melle. torpedo adposita procidentis interanei morbum ibi coercet. cancrorum fluviatilium cinis ex oleo et cera rimas in eadem parte emendat, idem et marini cancri pollent.
XXXIV
[recensere]106 Panos salsamenta coracinorum discutiunt, sciaenae interanea et squamae combustae, scorpio in vino decoctus ita, ut foveantur ex illo. at echinorum testae contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt, muricum vel purpurearum cinis utroque modo, sive discutere opus sit incipientes sive concoctos emittere. quidam ita componunt medicamentum: cerae et turis drachmas XX, spumae argenti XXXX, cineris muricum X, olei veteris heminam.
107 prosunt per se salsamenta cocta, cancri fluviatiles triti; ad verendorum pusulas cinis e capite menarum, item carnes decoctae et inpositae, similiter percae salsae e capite cinis melle addito, pelamydum capitis cinis aut squatinae cutis combustae.
108 haec est qua diximus lignum poliri, quoniam et a mari fabriles usus exeunt. prosunt et zmarides inlitae, item muricum vel purpurarum testae cinis cum melle, efficacius crematarum cum carnibus suis. carbunculos verendorum privatim salsamenta cocta cum melle restingunt. testem, si descenderit, coclearum spuma inlini volunt.
XXXV
[recensere]109 Urinae incontinentiam hippocampi tosti et in cibo saepius sumpti emendant, ophidion pisciculus congro similis cum lili radice, pisciculi minuti ex ventre eius, qui devoraverit, exempti cremati ita, ut cinis eorum bibatur ex aqua. iubent et cocleas Africanas cum sua carne comburi cineremque ex vino Signino dari.
XXXVI
[recensere]110 Podagris articulariisque morbis utile est oleum, in quo decocta sint ranarum intestina, et rubetae cinis cum adipe vetere. quidam et hordei cinerem adiciunt trium rerum aequo pondere. iubent et lepore marino recenti podagram fricari, fibrinis quoque pellibus calceari, maxime Pontici fibri, item vituli marini, cuius et adips prodest isdem, nec non et bryon, de quo diximus, lactucae simile, rugosioribus foliis, sine caule.
111 natura ei styptica, inpositumque lenit impetus podagrae. item alga, de qua et ipsa dictum est. observatur in ea, ne arida inponatur. — Perniones emendat pulmo marinus, cancri marini cinis ex oleo, item fluviatiles triti ustique, cinere et ex oleo subacto, siluri adips. — In articulis morborum impetus sedant ranae subinde recentes inpositae; quidam dissectas iubent inponi. — Corpus auget ius mitulorum et concharum.
XXXVII
[recensere]112 Comitiales, ut diximus, coagulum vituli marini bibunt cum lacte equino asinaeve aut cum Punici suco, quidam ex aceto mulso. nec non aliqui per se pilulas devorant. castoreum in aceti mulsi cyathis III ieiunis datur, iis vero, qui saepius corripiantur, clystere infusum mirifice prodest. castorei drachmae II esse debebunt, mellis et olei sextarius et aquae tantundem. ad prasens vero correptis olfactu subvenit cum aceto. datur et mustelae marinae iocur, item muris, vel testudinum sanguis.
XXXVIII
[recensere]113 Febrium circuitus tollit iocur delphini gustatum ante accessiones. hippocampi necantur in rosaceo, ut perunguantur aegri frigidis febribus, et ipsi adalligantur aegris. item ex asello pisce lapilli, qui plena luna inveniuntur in capite, alligantur in linteolo. phagri fluviatilis longissimus dens capillo adalligatus ita, ut V diebus eum, qui adalligaverit, non cernat aeger, ranae in trivio decoctae oleo abiectis carnibus perunctos liberant quartanis.
114 sunt qui strangulatas in oleo ipsas clam adalligent oleoque perunguant. cor earum adalligatum frigora febrium minuit et oleum, in quo intestina decocta sint. maxime autem quartanis liberant ablatis unguibus ranae aeque adalligatae et rubeta, si iocur eius vel cor adalligetur in panno leucophaeo. cancri fluviatiles triti in oleo et aqua perunctis ante accessiones in febribus prosunt; aliqui et piper addunt.
115 alii decoctos ad quartas in vino e balineo egressis bibere suadent in quartanis, aliqui vero sinistrum oculum devorare. Magi oculis eorum ante solis ortum adalligatis aegro ita, ut caecos dimittant in aquam, tertianas abigi promittunt.
116 eosdem oculos cum carnibus lusciniae in pelle cervina inligatos praestare vigiliam somno fugato tradunt. in lethargum vergentibus coagulo ballaenae aut vituli marini ad olfactum utuntur. alii sanguinem testudinis lethargicis inlinunt. tertianis mederi dicitur et spondylus percae adalligatus, quartanis cocleae fluviatiles in cibo recentes; quidam ob id adservant sale, ut dent tritas in potu.
XXXIX
[recensere]117 Strombi in aceto putrefacti lethargicos excitant odore. prosunt et cardiacis. cachectis, quorum corpus macie conficitur, tethea utilia sunt cum ruta ac melle. — Hydropicis medetur adips delphini liquatus et cum vino potus. gravitati saporis occurritur tactis naribus unguento aut odoribus vel quoquo modo opturatis. strombi quoque carnes tritae et in mulsi III heminis pari modo aquae aut, si febres sint, ex aqua mulsa datae proficiunt, item sucus cancrorum fluviatilium cum melle,
118 rana quoque in vino vetere et farre decocta ac pro cibo sumpta ita, ut bibatur ex eodem vase, vel testudo decisis pedibus, capite, cauda et intestinis exemptis, reliqua carne ita condita, ut citra fastidium sumi possit. — Cancri fluviatiles ex iure sumpti et phthisicis prodesse traduntur.
XL
[recensere]119 Adusta sanantur cancri marini vel fluviatilis cinere ex oleo; ichthyocolla, ranarum cinere ea, quae ferventi aqua combusta sint; haec curatio etiam pilos restituit. item cancrorum fluviatilium cinere putant utendum cum cera et adipe ursino. prodest et fibrinarum pellium cinis. — Ignes sacros restingunt ranarum viventium ventres inpositi, pedibus posterioribus pronas adalligari iubent, ut crebriore anhelitu prosint. utuntur et silurorum salsamenti capitum cinere ex aceto. — Pruritum scabiemque non hominum modo, sed et quadripedum efficacissime sedat iecur pastinacae decoctum in oleo.
XLI
[recensere]120 Nervos vel praecisos purpurarum callum, quo se operiunt, tusum glutinat. tetanicos coagulum vituli adiuvat ex vino potum oboli pondere, item ichthyocolla, tremulos castoreum, si ex oleo perunguantur. mullos in cibu=o inutiles nervis invenio.
XLII
[recensere]121 Sanguinem fieri piscium cibo putant, sisti polypo tuso inlito, de quo et haec traduntur: muriam ipsum ex sese emittere et ideo non debere addi in coquendo, secari harundine, ferro enim infici vitiumque trahere natura dissidente. ad sanguinem sistendum et ranarum inlinunt cinerem vel sanguinem arefactum.
122 quidam ex ea rana, quam Graeci calamiten vocant, quoniam inter harundines frutices vivat, minima omnium et viridissima, sanguinem cineremve fieri iubent, aliqui et nascentium ranarum in aqua, quibus adhuc cauda est, in calice novo combustarum cinerem, si per nares fluat, inferciendum.
123 diversus hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad extrahendum sanguinem usus est. quippe eadem ratio earum, quae cucurbitarum medicinalium, ad corpora levanda sanguine, spiramenta laxanda iudicatur, sed vitium, quod admissae semel desiderium faciunt circa eadem tempora anni semper eiusdem medicinae. multi podagris quoque admittendas censuere. decidunt satiatae et pondere ipso sanguinis detractae aut sale adspersae; aliquando tamen relinquunt adfixa capita, quae causa volnera insanabilia facit et multos interemit, sicut Messalinum e consularibus patriciis, cum ad genu admisisset, in veneni virus remedio verso.
124 maxime rufae ita formidantur; ergo sugere orsas forficibus praecidunt, ac velut siphonibus defluit sanguis, paulatimque morientium capita se constrahunt, nec relinquuntur. natura earum adversatur cimicibus, suffitu necat eos. — Fibrinarum pellium cum pice liquida combustarum cinis narium profluvia sistit suco porri molitus.
XLIII
[recensere]125 Extrahit corpori tela inhaerentia saepiarum testae cinis, item purpurarum testae ex aqua, salsamentorum carnes, cancri fluviatiles triti, siluri fluviatilis, qui et alibi quam in Nilo nascitur, carnes inpositae, recentis sive salsi. eiusdem cinis extrahit, adips et cinis spinae eius vicem spodii praebet.
XLIV
[recensere]126 Ulcera, quae serpunt, et quae in iis excrescunt capitis menarum cinis vel siluri coercet, carcinomata percarum capita salsarum, efficacius si cinere earum misceatur sal et cunila capitata oleoque subigantur. cancri marini cinis usti cum plumbo carcinomata compescit. ad hoc et fluviatilis sufficit cum melle lineaque lanugine; aliqui malunt alumen melque misceri cineri. phagedaenae siluro inveterato et cum sandaraca trito, cacoëthe et nomae et putrescentia cybio vetere sanantur; vermes innati ranarum felle tolluntur.
127 fistulae aperiuntur siccanturque salsamentis cum linteolo inmissis, intraque alterum diem callum omnem auferunt et putrescentia ulcerum quaeque serpant emplastri modo subacta et inlita. et allex purgat ulcera in linteolis concerptis, item echinorum testae cinis. carbunculos coracinorum salsamenta inlita discutiunt, item mullorum salsamenti cinis — quidam capite tantum utuntur cum melle — vel coracinorum carnes. muricum cinis cum oleo tumores tollit, cicatrices fel scorpionis marini.
XLV
[recensere]128 Verrucas tollit glani iocur inlitum, capitis menarum cinis cum alio tritus — ad thymia crudis utuntur —, fel scorpionis marini rufi, zmarides tritae inlitae, allex defervefacta. unguium scabritiam cinis e capite menarum extenuat.
XLVI
[recensere]129 Mulieribus lactis copiam facit glauciscus e iure sumptus et zmarides cum tisana sumptae vel cum feniculo decoctae. mammas ipsas muricum vel purpurae testarum cinis cum melle efficaciter sanat, item cancri inliti fluviatiles vel marini. pilos in mamma muricum carnes inpositae tollunt. squatinae inliae crescere mammas non patiuntur. delphini adipe linamenta inlita accensa excitant volva strangulata oppressas, item strombi in aceto putrefacti.
130 percarum vel menarum capitis cinis sale admixto et cunila oleoque volvae medetur, suffitione quoque secundas detrahit. item vituli marini adips instillatur igni naribus intermortuarum volvae vitio, coagulo eiusdem in vellere inposito. pulmo marinus alligatus purgat egregie profluvia, echini viventes tusi et in vino dulci poti sistunt et cancri fluviatiles triti in vino potique.
131 item siluri suffitu, praecipue Africi, faciliores partus facere dicuntur, cancri ex aqua poti profluvia sistere, ex hysopo purgare. et si partus strangulet, similiter poti auxiliantur. eosdem recentes vel aridos bibunt ad partus continendos. Hippocrates et ad purgationes mortuosque partus utitur illis, cum quinis lapathi radice rutaeque et fuligine trita et in mulso data potui.
132 iidem in iure cocti cum lapatho et apio menstruas purgationes expediunt lactisque ubertatem faciunt, iidem in febri, quae sit cum capitis doloribus et oculorum palpitatione, mulieribus in vino austero dati prodesse dicuntur. castoreum ex mulso potum purgationibus prodest contraque volvam olfactum cum aceto et pice aut subditum pastillis.
133 ad secundas etiam uti eodem prodest cum panace in IIII cyathis vini et a frigore laborantibus ternis obolis. sed si castoreum fibrumve supergrediatur gravida, abortum facere dicitur et periclitari partu, si superferatur. mirum est et quod de torpedine invenio, si capiatur, cum luna in libra sit, triduoque adservetur sub diu, faciles partes facere postea, quotiens inferatur. adiuvare et pastinacae radius adalligatus umbilico existumatur, si viventi ablatus sit, ipsa in mare dimissa.
134 invenio apud quosdam ostraceum vocari quod aliqui onychen vocant; hoc suffitum volvae peonis mire resistere; odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum proficere; vetera quoque ulcera et cacoëthe eiusdem cinere sanari. nam carbunculos et carcinomata in muliebri parte praesentissimo remedio sanari tradunt cancro femina cum salis flore contuso post plenam lunam et ex aqua inlito.
XLVII
[recensere]135 Psilotrum est thynni sanguis, fel, iocur, sive recentia sive servata, iocur etiam tritum mixtoque cedrio plumbea pyxide adservatum. ita pueros mangonicavit Salpe obstetrix. eadem vis pulmonis marini, leporis marini sanguine et felle vel si in oleo lepus hic necetur. . . . . cancri, scolopendrae marinae cinis cum oleo, urtica marina trita ex aceto scillite, torpedinis cerebrum cum alumine inlitum XVI luna.
136 ranae parvae, quam in oculorum curatione descripsimus, sanies efficacissimum psilotrum est, si recens inlinatur, et ipsa arefacta ac tusa, mox decocta III heminis ad tertias vel in oleo decocta aereis vasis. eadem mensura alii ex XV ranis conficiunt psilotrum, sicut in oculis diximus. sanguisugae quoque tostae in vase fictili et ex aceto inlitae eundem contra pilos habent effectum. [Hic suffitus urentium eas necat cimice]. inuncto castoreo quoque cum melle pro psilotro usi pluribus diebus reperiuntur. in omni autem psilotro evellendi prius sunt pili.
XLVIII
[recensere]137 Infantium gingivis dentitionibus plurimum confert delphini cum melle dentium cinis et si ipso dente gingivae tangantur. adalligatus idem pavores repentinos tollit. idem effectus et caniculae dentes, ulcera vero, quae in auribus aut ulla parte corporis fiant, cancrorum fluviatilium sucus cum farina hordeacea sanat.
138 et ad reliquos morbos triti in oleo perunctis prosunt. siriasim infantium spongea frigida cerebro umefacto rana inversa adalligata efficacissime sanat. aridam inveniri adfirmant.
XLIX
[recensere]Mullus in vino necatus vel piscis rubellio vel anguillae II, item uva marina in vino putrefacta iis, qui inde biberint, taedium vini adfert.
L
[recensere]139 Venerem inhibet echeneis, hippopotamii frontis e sinistra parte pellis in agnina adalligata, fel torpedinis vivae genitalibus inlitum. concitant coclearum fluviatilium carnes sale adservatae et in potu ex vino datae, erythini in cibo sumpti, iocur ranae diopetis vel calamitis in pellicula gruis adalligatum vel dens crocodili maxillaris adnexus bracchio vel hippocampus vel nervi rubetae dextro lacerto adalligati. amorem finit in pecoris recenti corio rubeta adalligata.
LI
[recensere]140 Equorum scabiem ranae decoctae in aqua extenuant, donec inlini possint. aiunt ita curatos non repeti postea. — Salpe negat canes latrare, quibus in offa rana viva data sit.
LII
[recensere]Inter aquatilia dici debet et calamochnus, Latine adarca appellata. nascitur circa harundines tenues e spuma aquae dulcis ac marinae, ubi se miscent. vim habet causticam, ideo acopis utilis et contra perfrictionum vitia. tollit et mulierum lentigines in facie.
141 et calami simul dici debent: phragmitis radix recens tusa luxatis medetur et spinae doloribus ex aceto inlita, Cyprii vero, qui et donax vocatur, cortex alopeciis medetur ustus et ulceribus veteratis, folia extrahendis quae infixa sint corpori et igni sacro. paniculae flos aures si intravit, exsurdat. Sepiae atramento tanta vis est, ut in lucernam addito Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat. — Rubeta excocta aqua potui data suum morbis medetur vel cuiuscumque ranae cinis. — Pulmone marino si confricetur lignum, ardere videtur adeo, ut baculum ita praeluceat. —
LIII
[recensere]142 Peractis aquatilium dotibus non alienum videtur indicare per tot maria, tam vasta et tot milibus passuum terrae infusa extraque circumdata mensura, paene ipsius mundi quae intellegatur, animalia centum quadraginta quattuor omnino generum esse eaque nominatim complecti, quod in terrestribus volucribusque fieri non quit.
143 neque enim omnis Indiae Aethiopiaeque aut Scythiae desertorumve novimus feras aut volucres, cum hominum ipsorum multo plurimae sint differentiae, quas invenire potuimus. accedat his Taprobane insulaeque aliae atque aliae oceani fabulose narratae. profecto conveniet non posse omnia genera in contemplationem universam vocari. at, Hercules, in tanto mari oceanoque quae nascuntur certa sunt, notioraque, quod miremur, quae profundo natura mersit.
144 Ut a belvis ordiamur, arbores, physeteres, ballaenae, pistrices, Tritones, Nereides, elephanti, homines qui marini vocantur, rotae, orcae, arietes, musculi et alii piscium forma arietes, delphini celebresque Homero vituli, luxuriae vero testudines et medicis fibri — quorum generis lutras nusquam mari accepimus mergi, tantum marina dicentes —,
145 iam caniculae, drinones, cornutae, gladii, serrae, communesque terrae, mari, amni hippopotami, crocodili, et amni tantum ac mari thynni, thynnides, siluri, coracini, percae. Peculiares autem maris acipenser, aurata, asellus, acharne, aphye, alopex, anguilla, araneus, boca, batia, bacchus, batrachus, belonae, quos aculeatos vocamus,
146 balanus, corvus, citharus, rhomborum generis pessimus, chalcis, cobio, callarias, asellorum generis, ni minor esset, coliae sive Parianus sive Sexitanus a patria Baetica, lacertorum minimi, ab iis nostrates, cybium — ita vocatur concisa pelamys, quae post XL dies a Ponto in Maeotim revertitur —, cordyla — et haec pelamys pusilla; cum in Pontum a Maeotide exit, hoc nomen habet —, cantharus, callionymus sive uranoscopos, cinaedi, soli piscium lutei, cnide, quam nos urticam vocamus,
147 cancrorum genera, chemae striatae, chemae leves, chemae peloridum generis, varietate distantes et rotunditate, chemae glycymarides, quae sunt maiores quam pelorides, coluthia sive coryphia, concharum genera, inter quae et margaritiferae, cochloe, quorum generis pentadactyli, item helices (ab aliis actinophoroe dicuntur), quibus radii; . . . . cantant — extra haec sunt rotundae in oleario usu cocleae —,
148 cucumis, cynops, cammarus, cynosdexia, draco — quidam aliud volunt esse dracunculum; est autem gerriculae amplae similis, aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes; sic ut scorpio laedit, dum manu tollitur — erythinus, echenais, echinus, elephanti locustarum generis nigri, pedibus quaternis bisulcis — praeterea bracchia iis II binis articulis singulisque forcipibus denticulatis —, fabri sive zaei, glauciscus, flanis, gonger, gerres, galeos, garos,
149 hippos, hippuros, hirundo, halipleumon, hippocampos, hepar, ictinus, iulis, lacertorum genera, lolligo volitans, locustae, lucerna, lelepris, lamirus, lepus, leones, quorum bracchia cancris similia sunt — reliqua pars locustae —, mullus, merula inter saxatiles laudata, mugil, melanurus, mena, maeotes, murena, mys, mitulus, myiscus, murix, oculata, ophidion, ostreae, oti, orcynus — hic est pelamydum generis maximus neque ipse redit in Maeotim, similis tritomi, vetustate melior —,
150 orbis, orthagoriscus, phager, phycis saxatilium quaedam, pelamys — earum generis maxima apolectum vocatur, durius tritomo —, porcus, phthir, passer, pastinaca, polyporum genera, pectines — maximi et in his nigerrimi aestate laudatissimi, hi autem Mytilenis, Tyndaride, Salonis, Altini, Chia in insula, Alexandriae in Aegypto —, pectunculi, purpurae, pegrides, pina, pinoteres, rhine, quem squatum vomu,
151 rhombus, scarus, principalis hodie, solea, sargus, squilla, sarda — ita vocatur pelamys longa ex oceano veniens —, scomber, salpa, sorus, scorpaena, scorpio, salax, sciaena, sciadeus, scolopendra, smyrus, sepia, strombus, solen sive aulos sive donax sive onyx sive dactylus, spondyli, smarides, stellae, spongeae, turdus, inter saxatiles nobilis, thynnis, thranis, quem alii xiphian vocant, thrissa, torpedo, tethea, tritomum pelamydum generis magni, ex quo terna cybia fiunt, veneria, uva, xiphias.
LIV
[recensere]152 His adiciemus ab Ovidio posita animalia, quae apud neminem alium reperiuntur, sed fortassis in Ponto nascentia, ubi id volumen supremis suis temporibus inchoavit: bovem, cercyrum in scopulis viventem, orphum rubentemque erythinum, iulum, pictas mormyras aureique coloris chrysophryn, praeterea percam, tragum et placentem cauda melanurum, epodas lati generis.
153 praeter haec insignia piscium tradit: channen ex se ipsam concipere, glaucum aestate numquam apparere, pompilum, qui semper comitetur navium cursus, chromin, qui nidificet in aquis. helopem dicit esse nostris incognitum undis, ex quo apparet falli eos, qui eundem acipenserem existimaverint. helopi palmam saporis inter pisces multi dedere.
154 Sunt praeterea a nullo auctore nominati. sudis Latine appellatur, Graece sphyraena, rostro similis nomini, magnitudine inter amplissimos; rarus is et non degenerat. appellantur et pernae concharum generis, circa Pontias insulas frequentissimae. stant velut suillum crus e longo in harena defixa hiantesque, qua latitudo est, pedali non minus spatio cibum venantur; dentes circuitu marginum habent pectinatim spissatos; intus spondyli grandis caro est. et hyaenam piscem vidi in Aenaria insula captum. — Exeunt praeter haec et purgamenta aliqua relatu indigna et algis potius adnumeranda quam animalibus.