Liber XXXVI |
I
[recensere]1 Ut nihil instituto operi desit, gemmae supersunt et in artum coacta rerum naturae maiestas, multis nulla parte mirabilior. tantum tribuunt varietati, coloribus, materiae, decori, violare etiam signis, quae causa gemmarum est, quasdam nefas ducentes, aliquas vero extra pretia ulla taxationemque humanarum opum arbitrantes, ut plerisque ad summam absolutamque naturae rerum contemplationem satis sit una aliqua gemma. Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum admiratio baec exarserit, diximus quadamtenus in mentiones auri anulorumque. fabulae primordium a rupe Caucasi tradunt, Promethei vinculorum interpretatione fatali, primumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam.
II
[recensere]2 His initiis coepit auctoritas in tantum amorem elata, ut Polycrati Samio, insularum ac litorum tyranno, felicitatis suae, quam nimiam fatebatur etiam ipse qui felix erat, satis piamenti in unius gemmae voluntario damno videretur, si cum Fortunae volubilitate paria fecisset, planeque ab invidia eius abunde se redimi putaret, si hoc unum doluisset adsiduo gaudio lassus. ergo provectus navigio in altum anulum mersit. at illum piscis, eximia magnitudine regi natus, escae vice raptum, ut faceret ostentum, in culina domino rursus Fortunae insidiantis manu reddidit. sardonychem eam gemmam fuisse constat, ostenduntque Romae, si credimus, in Concordiae delubro cornu aureo Augustae dono inclusam et novissimum prope locum praelatis multis optinentem.
III
[recensere]3 Post hunc anulum regis alterius in fama est gemma, Pyrrhi illius, qui adversus Romanos bellum gessit. namque habuisse dicitur achaten, in qua novem Musae et Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed naturae sponte ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua redderentur insignia. nec deinde alia, quae tradatur magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores, praeterquam Ismenian choraulen multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula vanitatem eius: indicato in Cypro sex aureis smaragdo, ubi erat scalpta Amymone, iussisse numerari et, cum duo relati essent, male, Hercules, factum dixisse, multum enim detractum gemmae dignitati. hic videtur instituisse, ut omnes musicae artis hac quoque ostenlatione censerentur, veluti Dionysodorus, aequalis eius et aemulus, ut sic quoque non par videretur qui tertius eodem tempore inter musicos fuit: Nicomachus enim multas tantum habuisse gemmas traditur, sed nulla peritia electas. Et forte quadam his exemplis initio voluminis oblatis adversus istos, qui sibi hac ostentatione adrogant, ut palam sit eos tibicinum gloria tumere:
IV
[recensere]4 Polycratis gemma, quae demonstratur, intacta inlibataque est; Ismeniae aetate multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos. confirmat hanc eandem opinionem edictum Alexandri Magni, quo vetuit in hac gemma ab alio se scalpi quam ab Pyrgotele, non dubie clarissimo artis eius. post eum Apollonides et Cronius in gloria fuere quique divi Augusti imaginem simillime expressit, qua postea principes signant, Dioscurides. Sulla dictator traditione Iugurthae semper signavit. est apud auctores et Intercatiensem illum, cuius patrem Scipio Aemilianus ex provocatione interfecerat, pugnae effigie eius signasse, volgato Stilonis Praeconini sale, quidnam fuisse facturum, si Scipio a patre eius interemptus fuisset. divus Augustus inter initia sphinge signavit. duas in matris anulis eas indiscretae similitudinis invenerat. altera per bella civilia absente ipso signavere amici epistulas et edicta, quae ratio temporum nomine eius reddi postulabat, non inficeto lepore accipientium, aenigmata adferre eam sphingem. quippe etiam Maecenatis rana per collationes pecuniarum in magno terrore erat. is Augustus postea ad devitanda convicia sphingis Alexandri Magni imagine signavit.
V
[recensere]5 Gemmas plures primus omnium Romae habuit - quod peregrino appellant nomine dactyliothecam - privignus Sullae Scaurus, diuque nulla alia fuit, donec Pompeius Magnus eam, quae Mithridatis regis fuerat, inter dona in Capitolio dicaret, ut Varro aliique aetatis eius auctores confirmant, multum praelata Scauri. hoc exemplo Caesar dictator sex dactyliothecas in aede Veneris Genetricis consecravit, Marcellus Octavia genitus unam in aede Palatini Apollinis.
VI
[recensere]6 Victoria tamen illa Pompei primum ad margaritas gemmasque mores inclinavit, sicut L. Scipionis et Cn. Manli ad caelatum argentum et vestes Attalicas et triclinia aerata, sicut L. Mummi ad Corinthia et tabulas pictas. id uti planius noscatur, verba ex ipsis Pompei triumphorum actis subiciam. ergo tertio triumpho, quem de piratis, Asia, Ponto gentibusque et regibus in VII volumine operis huius indicatis M. Pisone M. Messala cos. pr. k. Octobres natali suo egit, transtulit alveum cum tesseris lusorium e gemmis duabus latum pedes tres, longum pedes quattuor - ne quis effetas res dubitet nulla gemmarum magnitudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedente, in eo fuit luna aurea pondo XXX -, lectos tricliniares tres, vasa ex auro et gemmis abacorum novem, signa aurea tria Minervae, Martis, Apollinis, coronas ex margaritis XXXIII, montem aureum quadratum cum cervis et leonibus et pomis omnis generis circumdata vite aurea, musaeum ex margaritis, in cuius fastidio horologium. erat et imago Cn. Pompei e margaritis, illo relicino honore grata, illius probi oris venerandique per cunctas gentes, ficta ex margaritis, ita severitate victa et veriore luxuriae triumpho! mimquam profecto inter illos viros durasset cognomen Magni, si prima victoria sic triumphasset! e margaritis, Magne, tam prodiga re et feminis reperta, quas gerere te fas non sit, feri tuos voltus? sic te pretiosum videri? non ergo illa tua similior est imago, quam Pyrenaei iugis inposuisti? grave profecto, foedum probrum erat, ni verius saevum irae deorum ostentum id credi oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. cetera triumphi eius quam virilia! HS (MM) r. p. data, legatis et quaestoribus, qui oras maris defendissent, HS (M), militibus singulis HS sena milia. tolerabiliorem tamen causam fecit C. principis, qui super cetera muliebria soccos induebat e margaritis, aut Neronis principis, qui sceptra et personas et cubilia viatoria unionibus construebat. quin immo etiam ius videmur perdidisse corripiendi gemmata potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes. quae enim non luxuria innocentior existimari possit.
VII
[recensere]7 Eadem victoria primum in urbem myrrhina invexit primusque Pompeius capides et pocula ex eo triumpho Capitolino Iovi dicavit. quae protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam escariisque vasis expetitis; et crescit in dies eius luxuria. myrrhino LXX HS empto capaci plane ad sextarios tres calice potavit ...anus consularis ob amorem adroso margine eius, ut tamen iniuria illa pretium augeret; neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura. idem in reliquis generis eius quantum voraverit, licet aestimare ex multitudine, quae tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita occuparent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod a populo impleri canente se, dum Pompeiano proludit, etiam Neroni satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi invidiamque Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in conditorio servari, ut ostentarentur, placebat. T. Petronius consularis moriturus invidia Neronis, ut mensam eius exheredaret, trullam myrrhinam HS CCC emptam fregit; sed Nero, ut par erat principem, vicit omnes HS (X) capidem unam parando. memoranda res tanti imperatorem patremque patriae bibisse!
VIII
[recensere]8 Oriens myrrhina mittit. inveniuntur ibi pluribus locis nec insignibus, maxime Parthici regni, praecipua tamen in Carmania. umorem sub terra putant calore densari. amplitudine numquam parvos excedunt abacos, crassitudine raro quanta dicta sunt potoria. splendor est iis sine viribus nitorque verius quam splendor. sed in pretio varietas colorum subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque et tertium ex utroque, ignescente veluti per transitum coloris purpura aut rubescente lacteo. sunt qui maxime in iis laudent extremitates et quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. iam aliis maculae pingues placent tralucere quicquam aut pallere vitium est - itemque sales verrucaeque non eminentes, sed, ut in corpore etiam, plerumque sessiles. aliqua et in odore commendatio est.
IX
[recensere]9 Contraria huic causa crystallum facit, gelu vehementiore concreto. non aliubi certe reperitur quam ubi maxime hibernae nives rigent, glaciemque esse certum est, unde nomen Graeci dedere. oriens et hanc mittit, quoniam Indicae nulla praefertur. nascitur et in Asia, vilissima circa Alabanda et Orthosiam finitimisque, item in Cypro, sed laudata in Europa Alpium iugis. Iuba auctor est et in quadam insula Rubri maris ante Arabiam sita nasci, quae Necron vocetur, et in ea, quae iuxta gemmam topazum ferat, cubitalemque effossam a Pythagora Ptolemaei praefecto Cornelius Bocchus et in Lusitania perquam mirandi ponderis in Ammaeensibus iugis, depressis ad libramentum aquae puteis. hoc mirum, quod Xenocrates Ephesius tradit, aratro in Asia et Cypro excitari, non enim reperiri in terreno nec nisi inter cautes creditum fuerat. similius veri est, quod idem Xenocrates tradit, et torrentibus saepe deportari. Sudines negat nisi ad meridiem spectantibus locis nasci. quod certum est, non reperitur in aquosis, quamquam in regione praegelida, vel si ad vada usque glacieiltur amnes. e caelesti umore puraque nive id fieri necesse est; ideo caloris inpatiens nisi in frigido potu abdicatur. qual·e so nascatur sexangulis lateribus, non facile ratio iniri potest, eo magis quod neque in mucronibus eadem species est et ita absolutus laterum levor est, ut nulla id arte possit aequari.
X
[recensere]10 Magnitudo amplissima adhuc visa nobis erat quam in Capitolio Livia Augusti dicaverat, librarum circiter CL. Xenocrates idem auctor est vas amphorale visum, et aliqui ex India sextariorum quattuor. - (Nos liquido adfirmare possumus in cautibus Alpium nasci adeo inviis plerumque, ut fune pendentes eam extrahant.) - peritis signa et indicia nota sunt. infestantur plurimis vitiis, scabro ferumine, maculosa nube, occulta aliquando vomica, praeduro fragilique centro, item sale appellato. est et rufa aliquis robigo, aliis capillamentum rimae simile. hoc artifices caelatura occultant. quae vero sine vitio sint, pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumei coloris, sed limpidae aquae. postrema auctoritas in pondere est. invenio apud medicos, quae sint urenda corporum, non aliter utilius uri putari quam crystallina pila adversis opposita solis radiis. alius et in his furor, HS centum quinquaginta milibus trullam unam non ante multos annos mercata matre familias nec divite. Nero amissarum rerum nuntio accepto duos calices crystallinos in suprema ira fregit inlisos. haec fuit ultio saeculum suum punientis, ne quis alius zis biberet. fragmenta sarciri nullo modo queunt. mire his ad similitudinem accesselre vitrea, sed prodigii modo, ut suum pretium auxerint, crystalli non deminuerint.
XI
[recensere]11 Proximum locam in deliciis, feminarum tamen adhuc tantum, sucina optinent., eandemque omnia haec quam gemmae auctoritatem; sane priora illa aliquis de causis, crystallina frigido potu, myrrhina utroque; in sucinis causam ne deliciae quidem adhuc excogitare potuerunt. Occasio est vanitatis Graecorum detegendae: legentes modo aequo perpetiantur animo, cum hoc quoque intersit vitae scire, non quidquid illi prodidere mirandum. Phaethontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores populos lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem, quem Padum vocavimus, electrum appellatum, quoniam sol vocitatus sit Elector, plurimi poetae dixere primique, ut arbitror, Aeschylus, Philoxenus, Euripides, Nicander, Satyrus. quod esse falsum ltaliae testimonio patet. diligentiores eorum Electridas insulas in mari Hadriatico esse dixerunt, ad quas delaberetur Pado. qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum est, nec vero ullas ita positas esse, in quas quidquam cursu Padi devehi posset. nam quod Aeschylus in Hiberia (hoc est in Hispania) Eridanum esse dixit eundemque appellari Rhodanum, Euripides rursus et Apollonius in Hadriatico litore confluere Rhodanum et Padum, faciliorem veniam facit ignorati sucini lanta ignorantia orbis. modestiores, sed aeque falsum, prodidere in extremis Hadriatici sinus inviis rupibus arbores stare, quae canis ortu hanc effunderent cummim. Theophrastus effodi in Liguria dixit, Chares vero Phaethontem in Aethiopia Ammwnos nhsw obisse, ibi et delubrum eius esse atque oraculum electrumque gigni. Philemon fossile esse et in Scythia erui duobus locis, candidum atque cerei coloris quod vocaretur electrum, in alio fulvum quod appellaretur sualiternicum. Demostratus lyncurium vocat et fieri ex urina lyncum besliarum, e maribus fulvum et igneum, e feminis languidius atque candidum; alios id dicere langurium et esse in Italia bestias languros. Zenasthemis langas vocat easdem et circa Padum iis vitam adsignat, Sudines arborem, quae giänat in Liguria, vocari lynca. in eadem senLentia et Metrodorus fuit. Sotacus credidit in Brittannia petris effluere, quas electridas vocavit, Pytheas Guionibus, Germaniae genti, accoli ioaestuarium oceani Metuonidis nomine spatio stadiorum sex milium ab hoc diei naviäatione abesse insulam Abalum; illo per ver fluctibus advehi et esse concreti maris purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proximisque Teutonis vendere. huic et Timaeus credidit sed insulam Basiliam vocavit. Philemon nebavit flammam ab electro reddi. Nicias solis radiorum sucum intellegi voluit hoc; circa occasum vehementiores in terram actos pinguem sudorem in ea relinquere, oceani deinde aestibus in Germanorum litora eici. in Aegypto nasci simili modo - vocari sacal -, item in India gratiusque et ipso ture esse Indis; in Syria quoque feminas verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia paleasque et vestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano id exaestuante ad Pyrenaei promunturia adpelli, quod et lo Xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit vivitqLie adhuc. Asarubas tradit iuxta Atlanticum mare esse lacum Cephisida, quem Mauri vocent Electrum. hunc sole excalfactum e limo reddere electrum fiuitans. Mnaseas Africae locum Sicyonem appellat et Crathin amnem in oceanum effiuentem e lacu, in quo aves, quas meleagridas et penelopas vocat, vivere; ibi nasci ratione eadem qua supra dictum est. Theomenes Syrtim iuxta magnam hortum Hesperidon esse et stagnum Electrum, ibi arbores populos, quarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi autem ab virginibus Hesperidum. C t e s i a s in Indis flumen esse Hypobarum, quo vocabulo significetur omnia bona eum ferre; fiuere a septentrione in exortivum oceanum iuxta montem silvestrem arboribus electrum ferentibus. arbores eas psitthachoras vocari, qua appellatione siänificetur praedulcis suavitas. Mithridates in Carmaniae litoribus insulam esse, quam vocari Seritam, cedri genere silvosam, inde defluere in petras. Xenocrates non sucinum tantum in Italia, sed et thium vocari, a Scythis vero sacrium, quoniam et ibi nascatur; alios putare in Numidia ex limo gigni. super omnes est Sophocles poeta tragicus, quod equidem miror, cum tanta gravitas ei cothurni sit, praeterea vitae Fama alias principi loco genito Athenis et rebus gestis et exercitu ducto. hic ultra Indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum avium Meleagrum deflentium. quod credidisse eum aut sperasse aliis persuaderi posse quis non miretur? quamve pueritiam tam inperitam posse reperiri, quae avium ploratus annuos credat lacrimasve tam grandes avesve, quae a Graecia, ubi Meleager periit, ploratum adierint Indos? quid ergo? non multa aeque fabulosa produnt poetae? sed hoc in ea re, quae cotidie invehatur atque abundet mendacium coarguat, serio quemquam dixisse summa hominum contemptio est et intoleranda mendaciorum inpunitas. Certum est gigni in insulis septentrionalis oceani et ab Germanis appellari glaesum, itaque et ab nostris ob id unam insularum Glaesariam appellatam, Germanico Caesare res ibi gerente classibus, Austeraviam a barbaris dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit umoris abundantia. densatur rigore vel tempore ac mari, cum ipsum intumescens aestus rapuit ex insulis, certa in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque non sidere in vado. arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. adfertur a Germanis in Pannoniam maxime provinciam, et inde Veneti primum, quos Enetos Graeci vocaverunt, famam rei fecere proximique Pannoniae et agentes circa mare Hadriaticum. Pado vero adnexa fabula est evidente causa, hodieque Transpadanorum agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et faucium vitiis, varie genere aquarum iuxta Alpis infestante guttura hominum. DC M p. fere a Carnunto Pannoniae abesse litus id Germaniae, ex quo invehitur, percognitum nuper, vivitque eques R. ad id comparandum missus ab Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis. qui et commercia ea et litora peragravit, tanta copia invecta ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis nodarentur, harena vero et libitina totusque unius diei apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset e sucino. maximum pondus is glaebae attulit XIII librarum. nasci et in India certum est. Archelaus, qui regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum. sliquidum id primo destillare argumento sunt quaedam intus tralucentia, ut formicae culicesque et lacertae, quae adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse.
XII
[recensere]12 Genera eius plura sunt. ex iis candida odoris praestantissimi, sed nec his nec cerinis pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius tralucentibus, praeterquam si nimio ardore flagrent imaginem igneam in iis esse, non ignem, placet. summa laus Falernis a vini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et decocti mellis lenitas placeat. verum hoc quoque notum fieri oportet, quocumque modo libeat, ea tingui, haedorum sebo et anchusae radice, quippe iam et conchylio inficiuntur. ceterum attritu digitorum accepta caloris anima trahunt in se paleas et folia arida et philyras, ut magnes lapis ferrum. ramenta quoque eius oleo addito fiagrant dilucidius diutiusque quam lini medulla. taxatio in delicüs tanta, ut bominis quamvis parva effigies vivorum hominum vigentiumque pretia exsuperet, prorsus ut castigatio una non sit satis. in Corinthiis aes placet argento auroque mixtum, in caelatis ars et ingenia; myrrhinorum et crystallinorum diximus gratiam; uniones capite circumferuntur, gemmae digitis; in omnibus denique aliis vitiis aut ostentatio aut usus placet: in sucinis sola deliciarum conscientia. Domitius Nero in ceteris vitae suae portentis capillos quoque Poppaeae coniugis suae in hoc is nomen adoptaverat quodam etiam carmine sucinos appellando, quoniam nullis vitiis desunt pretiosa nomina ex eo tertius quidam hic colos coepit expeti matronis. Usus tamen aliquis sucinorum invenitur in medicina, sed non ob hoc feminis placent. infantibus adalligari amuleti ratione prodest. Callistratus prodesse etiam cuicumque aetati contra lympbationes tradit et urinae difficultatibus potum adalligatumque. hic et difierentiam novam fecit appellando chryselectrum quod sit coloris aurei et matutino gratissimi aspectus, rapacissimum ignium, si iuxta fuerint, celerrime ardescens. hoc collo adalligatum mederi febribus et morbis, tritum vero cum melle ac rosaceo aurium vitiis et si cum melle Attico teratur, oculorum quoque obscuritati, stomachi etiam vitiis vel, per se farina eius sumpta vel cum mastiche pota ex aqua. - Sucina et gemmis, quae sunt tralucidae, adulterandis magnum habent locum, maxime amethystis, cum tamen omni, ut diximus, colore tinguantur.
XIII
[recensere]13 De lyncurio proxime dici cogit auctorum pertinacia, quippe, etiamsi non electrum id, tamen gemmam esse contendunt, fieri autem ex urina quidem lyncis, sed et genere terrae, protinus eo animali urinam operiente, quoniam invideat homini, ibique lapidescere. esse autem, qualem in sucinis, colorem igneum, scalpique nec folia tantum aut stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac ferri lamnas, quod Diocli cuidam Theophrastus quoque credit. ego falsum id totum arbitror nec visam in aevo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et quod de medicina simul proditur, calculos vesicae poto eo elidi et morbo regio succurri, si ex vino bibatur aut spectetur etiam.
XIV
[recensere]14 Nunc gemmarum confessa genera dicemus ab laudatissimis orsi, nec vero id solum agemus, sed etiam maiore utilitate vitae coarguemus Magorum infandam vanitatem, quando vel plurima illi prodidere de gemmis ab medicinae blandissima specie ad prodigia transgressi.
XV
[recensere]15 Maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet adamas, diu non nisi regibus et iis admodum paucis cognitus. ita appellabatur auri nodus in metallis repertus perquam raro (comes auri) nec nisi in auro nasci videbatur. veteres eum in Aethiopum metallis tantum inveniri existimavere inter delubrum Mercuri et insulam Meroen, dixeruntque non ampliorem cucumis semine aut colore dissimilem inveniri. nunc primum genera eius sex noscuntur: Indici non in auro nascentis et quadam crystalli cognatione, siquidem et colore tralucido non differt et laterum sexangulo levore, turbinati in mucronem e duabus contrariis partibus, quo magis miremur, ut si duo turbines latissimis partibus iungantur, magnitudine vero etiam abellani nuclei. similis est huic Arabius, minor tantum, similiter et nascens. ceteris pallor argenti et in auro non nisi excellentissimo natalis. incudibus hi deprehenduntur ita respuentes ictus, ut ferrum utrimque dissultet, incudes ipsae etiam exiliant. quippe duritia est inenarrabilis, simulque ignium victrix natura et numquam incalescens, unde et nomen (interpretatione Graeca indomita vis) accepit. unum ex iis vocant cenchron, milii magnitudine, alterum Macedonium, in Philippico auro repertum; hic est cucumis semini par. post hos Cyprius vocatur in Cypro repertus, vergens ad aereum colorem, sed medica vi, de qua dicemus, efficacissimus. post hunc siderites ferrei splendoris, pondere ante ceteros, sed natura dissimilis. namque et ictibus frangi et alio adamante perforari potest, quod et Cyprio evenit, breviterque ut degeneres nominis tantum auctoritatem habent.
Nunc quod totis voluminibus his docere conati sumus de discordia rerum concordiaque, quam antipathian Graeci vocavere ac sympathian, non aliter clarius intellegi potest, siquidem illa invicta vis, duarum violentissimarum naturae rerum ferri igniumque contemptrix, hircino rumpitur sanguine, neque aliter quam recenti calidoque macerata et sic quoque multis ictibus, tunc etiam praeterquam eximias incudes malleosque ferreos frangens. cuius hoc invento quove casu repertum? aut quae fuit coniectura experiendi rem inmensi pretii in foedissimo animalium? numinum profecto talis inventio est et hoc munus omne, nec quaerenda ratio in ulla parte naturae, sed voluntas! cum feliciter contigit rumpere, in tam parvas friatur crustas, ut cerni vix possint. expetuntur hae scalptoribus ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes. adamas dissidet cum magnete in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi aut, si admotus magnes adprehenderit, rapiat atque auferat. adamas et venena vincit atque inrita facit et lymphationes abigit metusque vanos expellit a mente. ob id quidam eum ananciten vocavere. - Metrodorus Scepsius in eadem Germania Basilia insula nasci, in qua et sucinum, solus, quod equidem legerim, dicit et praefert Arabicis. quod esse falsum quis dubitet?
XVI
[recensere]16 Proximum apud nos Indicis Arabicisque margaritis pretium est, de quibus in nono diximus volumine inter res marinas. Tertia auctoritas smaragrlis perhibetur pluribus de causis, quippe nullius coloris aspectus incundior est. nam herbas quoque silentes frondesque avide spectamus, smaragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius comparatum illis viret. praeterea soli gemmarum contuitu inplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenilate lassitudinem mulcent. praeterea longinquo amplificantur visu inficientes circa se repercussum aera, non sole mutati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralucida, quod etiam in aquis nos iuvat. iidem plerumque concavi, ut visum conligant. quam ob rem decreto hominum iis parcitur scalpi vetitis. quamquam Scythicorum Aegyptiorumque duritia tanta est, ut non queant volnerari. quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princeps gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo.
XVII
[recensere]17 Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici, 65 ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati. nullis maior austeritas nec minus vitii; quantum smaragdi a gemmis distant, tantum Scythicus ä ceteris smaragdis. proximam io laudem habent, sicut et sedem, Bactriani. in commissuris saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus; tunc enim tellure deoperta internitent, quia iis ventis harenae maxime moventur. sed hos minores multo Scythicis esse tradunt. tertium locum Aegyptii habent. eruuntur circa Copton, i5 oppidum Tbebaidis, collibus excavatis. Reliqua genera in metallis aerariis inveniuntur, quapropter principatum ex iis optinent Cyprii. dos eorum est in colore liquido nec diluto, verum ex umido pingui quaque perspicitur imitante tralucidum maris, pariterque ut traluceat et niteat (hoc est ut colorem expellat, aciem recipiat. ferunt in ea insula tumulo reguli Hermiae iuxta cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni refugerent, diu mirantibus novitatem piscatoribus, donec mutavere oculis gemmas
XVIII
[recensere]18 Sed et vitia demonstrari convenit in tam prodigis pretiis. sunt quidem omnium eadem, quaedam tamen nationum peculiaria, sicut in homine. ergo Cyprii, varie glauci magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum Scythicae austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui inprobatur etiam dilutior. hinc genera distinguntur, ut sint aliqui obscuri, quos vocant caecos, alii densi nec e liquido tralucidi, quidam varii, quidam nubecula obducti. aliud est haec quam umbra, de qua diximus. nubecula albicantis est vitium, cum viridis non pertransit aspectus, sed aut intus occurrit aut excipit in fine visum candor. haec coloris sunt vitia, item corporis capillamentum, sal, plumbago, quae communia fere sunt. Ab his Aethiopici laudantur ab Copto dierum itinere, ut auctor est luba, XXV, acriter virides, sed non facile puri aut concolores. Democritus in hoc genere ponit Thermiaeos et Persicos, illos intumescentes pinguiter, Persicos vero non tralucidos, sed iucundi tenoris visum inplere, quem non admittant, felium pantherarumque oculis similes, namque et illos radiare nec perspici, eosdem in sole hebetari, in umbra refulgere et longius quam ceteros nitere. omnium horum etiamnum vitium, quod fellis colorem aut acris olei habent, dilucidi quidem ac liquidi, sed non virides. haec vitia in Atticis maxime sentiuntur in argentariis metallis repertorum. in loco, qui Thoricos vocatur, semper minus pingues, sed ex longinquo speciosiores. frequens est in his et plumbago, hoc est ut in sole plumbei videantur. illud peculiare, quod quidam ex his senescunt, paulatim viriditate evanida, et sole quoque laeduntur. post hos Medici plurimum habent varietatis, interdum aliquid et e sappiro. hi sunt fluctuosi ac rerum imagines compleai, papaverum verbi gratia aut avium catulorumque vel pinnarum. quidarra tamen virides nasci videntur, quoniam oleo meliores fiunt, neque est aliorum amplitudo maior. Calchedonii - nescio an in totum - exoleverunt, postquam metalla aeris ibi defecerunt, et semper tamen vilissimi fuere minimique, iidem fragiles et coloris incerti et virentium in caudis pavonum columbarumque e collo plumis similiter ad inclinationem magis aut minus lucidi, venosi iidem squamosique. erat et peculiare in iis vitium sarcion appellatum, hoc est quaedam gemmae caro. mons est iuxta Calchedonem, in quo legebantur, Smaragdites vocatus. Iuba auctor est smaragdum, quam chloran vocent, in Arabia aedificiorum ornamentis includi et lapidem, quem alabastriten Aegyptii vocent, complures vero e proximis et in Taygeto monte erui Medicis similes et alios in Sicilia.
XIX
[recensere]19 Inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e Persis veniens gemma, ingrate viridis atque intus sordida, itidem chalcosmaragdos e Cypro, turbida aereis venis.
Theophrastus tradit in Aegyptiorum commentariis reperiri regi eorum a rege Babylonio muneri missum smaragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium latitudine, et fuisse apud eos in Iovis delubro obeliscum e quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, latitudine vero in parte quattuor, in parte duorum, se autem scribente esse in Tyro Herculis templo stelen amplam e smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc genus reperiri et in Cypro inventum ex dimidia parte smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum umore in totum transfigurato. Apion cognominatus Plistouices paulo ante scriptum reliquit esse etiam nunc in labyrintho Aegypti colosseum Serapim e smaragdo novem cubitorum.
XX
[recensere]20 Eandem multis naturam aut certe similem habere berulli videntur. India eos gignit, raro alibi repertos. poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quoniam hebes unitate surda color repercussu angulorum excitetur. aliter politi non habent fulgorem. probatissimi ex iis sunt qui viriditatem maris puri imitantur, proximi qui vocantur chrysoberulli, paulo pallidiores, sed in aureum colorem exeunte fulgore. vicinum huic genus est, sed pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum vocatumque chrysoprasum. quarto loco numerantur hyacinthizontes, quinto quos aeroidis vocant, postea cerini ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui evanidi, quae sunt omnia vitia. Indi mire gaudent longitudine eorum solosque gemmarum esse praedicant, qui carere auro malint; ob id perforatos elephantorum saetis subligant. convenit non oportere perforari quorum sit absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita conprehendentibus. ideo cylindros ex iis malunt facere quam gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine. quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos gratiores fieri medulla candoris exempta additoque auri repercussu aut omnino castrata perspicuitati crassitudine. vitia praeter iam dicta eadem fere, quae in smaragdis, et pterygia. in nostro orbe aliquando circa Pontum inveniri putantur. Indi et alias quidem gemmas crystallum tinguendo adulterare invenerunt, sed praecipue berullos.
XXI
[recensere]21 inimum iidemque plurimum ab iis differunt opali, smaragdis tantum cedentes. India sola et horum mater est. qui ut pretiosissimarnm gloria compositi gemmarum maxime inenarrabilem difficultatem adferunt. est in his carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare, cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. alii summam fulgoris Armenio colori pigmentorum aequari credunt, alii sulpuris ardentis 'flammae aut ignis oleo accensi. magnitudo abellanam nucem aequat, insignis etiam apud nos historia, siquidem exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab Antonio proscriptus est Nonius senator, filius Strumae Noni eius, quem Catullus poeta in sella curuli visum indigne tulit, avusque Servili Noniani, quem consulem vidimus. ille proscriptus fugiens hunc e fortunis omnibus anulum abstnlit secum. certum est sestertio vicies tum aestimatum, sed mira Antoni feritas atque luxuria propter gemmam proscribentis, nec minus Noni contumacia proscriptionem suam amantis, cum etiam ferae abrosa parte corporis, propter quam periclitari se sciant, et relicta redimere se credantur.
XXII
[recensere]22 Vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut grandinem, si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine vitro adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subinde variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, fulgorque lucis in digitos funditur. hanc gemmam propter eximiam gratiam plerique appellavere paederota. qui privatum äenus eius faciunt, sangenon ab Indis vocari tradunt. nasci dicitur in Aegypto et in Arabia, et vilissima in Ponto, item in Galatia ac Thaso et Cypro. qui praecellit ex his, opali quidem gratiam habet, sed mollius nitet, raro non scaber. summa illi coloris ex aere et purpura constat, viriditas smaragdi deest. melior ille, cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui diluitur aquae.
XXIII
[recensere]23 Hactenus de principatu convenit mulierum maxime senatusconsulto. minus certa sunt de quibus et viri iudicant; singulorum enim libido pretia singulis facit praecipueque aemulatio, velut cum Claudius Caesar smaragdos induebat vel sardonyches. primus autem Romanorum sardonyche usus est Africanus prior, ut tradil Demostratus, et inde Romanis gemmae huius auctoritas. quam ob rem et proximum ei dabimus locum.
Sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet, intellegebantur candore in sarda, hoc est veluti carne ungui hominis inposita, et utroque tralucido. talesque esse Indicas tradunt Ismenias, Demostratus, Zenothemis, Sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quae non traluceant, caecas appellantes. quae nunc abstulere nomen, nullo sardarum vestigio Indicarum, Arabicae sunt, coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intellegi; radice nigra aut caeruleum imitante et ungue minium, redimitum candido pingui, nec sine quadam spe purpurae candore in minium transeunte. has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit, tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent - etenim constat ibi torrentibus detegi -, placuisse in nostro orbe initio, quoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. persuasimus deinde Indis, ut ipsi quoque iis gauderent. utitur perforatis vulgus in collo; et hoc nunc est Indicarum argumentum. Arabicae excellunt candore, circulo praelucido atque non gracili neque in recessu gemmae aut in deiectu renidente, sed in ipsis umbonibus nitente, praeterea substrato nigerrimi coloris. hoc in Indicis caeruleum aut corneum invenitur. item circuli albi quaedam in iis caelestis areus anhelatio est, superficies vero locustarum maris, crustis rubentibus. nam melleae aut faeculentae - hoc enim nomen est vitio - inprobaiitur, aut, si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihil in sua sede interpellari alieno placet. sunt et Armeniae, cetera probandae, sed pallida zona.
XXIV
[recensere]24 Exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem. hoc aliubi lapidis, hic gemmae vocabulum est, Sudines dicit in gemma esse candorem unguis humani similitudine, item chrysolithi colorem et sardae et iaspidis, Zenothemis Indicam onychem plures habere varietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam et obliquis venis. Sotacus et Arabicam tradit onychem distare, quod Indica igniculos habeat albis cingentibus zonis singulis pluribiisve aliter quam in sardonyche Indica; illic enim momentum esse, hic circulum Arabicas onychas nigras inveniri candidis zonis; Satyrus carnosas esse Indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et amethysti, totumque id genus abdicat; veram autem onychem plurimas variasque cum lacteis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili et in unum redeunte concentum suavitate grata.
Nec sarda differenda est, huic gemmae dividua ex eodem et ipsa nomine, obiterque omnium ardentium gemmarum indicanda natura.
XXV
[recensere]25 Principatum habent carbunculi a similitudine ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibusdam ob hoc acaustoe appellati. horum genera Indici et Garamantici, quos et Carchedonios vocavere propter opulentiam Carthaginis Magnae. adiciunt Aethiopicos et Alabandicos in Orthosia Cariae nascentes, sed qui perficiantur Alabandis. praeterea in omni genere masculi appellantur acriores et feminae languidius refulgentes. in masculis quoque observant liquidiores aut flammae nigrioris et quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in sole flagrantes, optimos vero amethystizontas, hoc est quorum extremus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis, quos vocant syrtitas, pinnato fulgore radiantes. inveniri autem ubi maxime sit solis repercussus. Satyrus Indicos non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper fulgoris retorridi, Aethiopicos pingues lucemque non fundentes convoluto igne flagrare. Callistratus fulgorem carbunculi debere candidum esse, ut positus extremo visu nubilante sit, si attollatur, exardescente fulgore - ob id plerique hunc carbunculum candidum vocavere, eum, qui languidius lucet, lignyzontem -; Carcbedonios multo minores esse, Indicos etiam sextarii unius mensura cavari.
Archelaus Carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni vel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari; eosdem obumbrante tecto purpureos videri, sub caelo flammeos, contra radios solis scintillare, ceras signantibus his liquescere, quamvis in opaco. multi Indicos Carchedoniis candidiores esse et e diverso inclinatione hebetari scripsere, etiamnum in Carchedoniis maribus stellam intus ardere, feminas fulgorem universum fundere extra se, Alabandicos nigriores ceteris esse scabrosque. et circa Miletum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime sentientes. Tbeophrastus auctor est et in Orchomeno Arcadiae inveniri et in Chio, illos nigriores, e quibus et specula fieri; esse et Troezenios varios intervenientibus maculis albis, item Corinthios, sed pallidiores e candido; a Massilia quoque inportari. Bocchus et in Olisiponensi erui scripsit, magno labore ob argillam soli adusti.
XXVI
[recensere]26 Nec est aliud difficilius quam discernere haec genera; tanta est in iis occasio artis, subditis per quae tralucere cogantur. aiunt hebetiores, in aceto maceratos XIIII diebus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. adulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut aliae gemmae; fictis enim mollior materia fragilisque est. centrosas cote deprebendunt et pondere, quod minus est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relucentibus.
XXVII
[recensere]27 Est et anthracitis appellata, in Thesprotia fossilis, earbonibus similis. falsum arbitror quod et in Liguria nasci prodiderunt, nisi forte tunc nascebantur. esse in iis et praecinctas candida vena tradunt. harum igneus color ut superiorum, sed peculiare quod tactcu velut intermortuae extinguntur, contra aquis perfusae exardescunt.
XXVIII
[recensere]28 Cognata est et sandastros, proxima natura eius, quam aliqui Garamanticam vocant. nascitur in Indis loco eiusdem nominis. gignittur et in Arabia ad meridiem versa. commendatio summa quod veluti in tralucido ignis optentus stellantibus fulget intus aureis guttis, semper in corpore, numquam in cute. accedit et religio narrata siderum cognatione, quoniam fere pliadum hyadumque dispositione ac numero stellantur, ob id Chaldaeis in caerimoniis habitae. et hic mares austeritas distinguat et quidam vigor adposita tinguens; Indicae quidem etiam hebetare visus dicuntur. blandior feminis flamma, allucens magis quam accendens. sunt qui praeferant Arabicas Indicis fumidaeque chrysolitho similes illas dicant. Ismenias negat poliri sandastros propter teneritatem, et ob id magno venire. sunt qui has sandrisitas vocent. inter omnes constat, quantum numero stellarum accedat, tantum et pretio accedere. - Adfert aliquando errorem similitudo nominis sandaresi. Nicander sandaserion vocat, alii sandareson, quidam vero hanc sandastrum, illam sandaresum, in India nascentem illam quoque et loci nomen custodientem, mali colore aut olei viridis, omnibus inprobatam.
XXIX
[recensere]29 Ex eodem genere ardentitum est lychnis appellata a lucernarum adsensu, tum praecipuae gratiae. nascitur circa Orthosiam totaque Caria ac vicinis locis, sed probatissima in Indis. quidam remissiorem carbunculum esse dixerunt, secundam bonitate quae similis esset Iovis appellatis floribus. et alias. invenio differentias: unam quae purpuram radiet, alteram quae coccum; has sole excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum fila ad se rapere. -
XXX
[recensere]30 Hoc idem et Carchedonia facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis. nascitur apud Nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre divino. inveniuntur ad repercussum lunae maxime plenae, Carthaginem quondam deportabantur. Archelaus et in Aegypto circa Thebas nasci tradit fragiles, venosas, morienti carboni similes. potoria ex hac et ex lychnide factitata invenio, omnia autem haec genera contumaciter scalpturae resistunt partemque in signo cerae tenent.
XXXI
[recensere]31 E diverso ad haec sarda utilissima, quae nomen cum sardonyche communicavit. ipsa volgaris et primum Sardibus reperta est; laudatissimae circa Babylona. cum lapicidinae quaedam aperiantur, haerentes in saxo cordis modo reperiuntur. hoc metallum apud Persas defecisse tradunt, sed inveniuntur compluribus aliis locis, ut in Paro et Asso; in India trium generum: rubrae et quas pionias vocant ab pinguitudine; tertium genus est quod argenteis bratteis sublinunt. Indicae perlucent, crassiores sunt Arabicae. inveniuntur et circa Leucada Epiri et in Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem mares excitatius fulgent, feminae pigriores et crassius nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior - hac certe apud Menandrum et Philemonem is fabulae superbiunt -, nec ullae tralucentium tardius subfusae umore hebetantur, oleoque magis quam alio liquore. damnantur ex iis melleae ac validius testaceae.
XXXII
[recensere]32 Egregia etiam nunc sua topazo gloria est, e virenti genere et, cum primum reperta est, praelatae omnibus. accidit in Arabiae insula, quae Cytis vocabatur, in quam devenerant Trogodytae praedones fame et tempestate Fessi, ut, cum herbas radicesque foderent, eruerent topazon. haec Archelai sententia est. Iuba Topazum insulam in Rubro mari a continenti stadiis ccc abesse dicit; nebulosam et ideo quaesitam saepius navigantibus nomen ex ea causa accepisse, topazin enim Trogodytarum lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum inportatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis Ptolemaei, ab Philone praefecto 127 regi mire placuisse et inde factam statuam Arsinoae Ptolemaei uxori quattuor cubitorum, sacratam in delubro, quod Arsinoeum cognominabatur. recentissimi auctores et circa Thebaidis Alabastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt, prasoides atque chrysopteron, simile chrysopraso. tota enim similitudo ad porri sucum derigitul. est autem amplissima gemmarum. eadem sola nobilium limam sentit, ceterae Naxio et cotibus poliuntur. haec et usu atteritur.
XXXIII
[recensere]33 Comitatur eam similitudine propior quam auctoritate callaina, e viridi pallens. nascitur post aversa Indiae apud incolas Caucasi montis, Hyrcanos, Sacas, Dahas, amplitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena, sincerior praestantiorque multo in Carmania, utrobique autem in rupibus inviis et gelidis, oculi figura extuberans leviterque adhaerescens nec ut adnata petris, sed ut adposita. quam ob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres populos taedet, simul et periculum terret; ergo fundis e longinquo incessunt et cum toto musco excutiunt. hoc vectigal, hoc gestamen in cervice, digilis gratissimum norunt, hinc census, haec gloria a pueritia deiectum numerum praedicantium; in quo varia fortuna quidam ictu primo cepere praeclaras, multi ad senectam nullas. etlo venatus quidem callainis talis est. sectura inde formantur, alias faciles. optimis color smaragdi, ut tamen appareat alienum esse quod placeat. inclusae decorantur auro, aurumque nullae magis decent. quae sunt earum pulchriores, oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt, viliores constantius repraesentant, neque est imitabilior alia mendacio vitri. sunt qui in Arabia inveniri eas dicant in nidis avium, quas melancoryphos vocant.
XXXIV
[recensere]34 Viridantium et alia plura sunt genera. vilioris turbae prasius, cuius alterum genus sangvineis punctis abhorret, tertium virgulis tribus distinctum candidis. praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens, sed haec paulum declinantem a topazo in aurum. huic et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant, cylindri quidem et creberrime. -
XXXV
[recensere]35 India et has generat et nilion, fulgore ab ea distantem brevi et, cum intueare, fallaci. Sudines dicit et in Sibero Atticae ftumine nasci. est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae. Iuba in Aethiopia gigni tradit in litoribus amnis, quem Nilum vocamus, et inde nomen trahere. -
XXXVI
[recensere]36 non tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvae nomine accepto, reddendis laudata signis et infantum custodia quodamque innato contra pericula medicamine.
XXXVII
[recensere]37 Viret et saepe tralucet iaspis, etiam victa multis antiquitatis gloriam retinens. plurimae ferunt eam gentes, smaragdo similem lndi, Cypros duram glaucoque pingui, Persae aeri similem, quae ob id vocatur aerizusa; talis et Caspia est. eaerulea est circa Thermodontem amnem, in Phrygia purpurea et in Cappadocia ex purpura caerulea, tristis atque non refulgens. Amisos Indicae similem mittit, Calehedon turbidam. sed minus refert nationes quam bonitates distinguere. optima quae purpurae aliquid hahet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi. singulis Graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud eos vocatur boria, caelo autumnali matutino similis; haec erit illa, quae aerizusa dicitur. [similis est et sardae, imitata et violas]. non minus multae species reliquae sunt, sed omnes in vitium caeruleae, ut crystallo similis aut myxis, item terebinthizusa. quam ob rem praestantiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte nec praeter margines quicquanl auro amplectente. vitium in iis est et brevis nitor nec longe splendescens et sal et quae ceteris omnia. et vitro adulterantur, quod manifestum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se continent. reliquas sphragidas vocant, publico gemmarum nomine his tantum dato [quoniam optime signent). totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. ea, quae ex iis smaragdo similis est, saepe transversa linea alba media praecingitur et monogrammos vocatur; quae pluribus, polygrammos. libet obiter vanitatem Magicam hic quoque coarguere, quoniam hanc utilem esse contionantibus prodiderunt. - Est et onychi iuncta quae iasponyx vocatur, et nubem complexa et nives imitata et stellata rutilis punctis. est et sali Megarico similis et velut fumo infecta, quae capnias vocatur. magnitudine XVI unciarum vidimus formatam inde effigiem Neronis thoracatam.
XXXVIII
[recensere]38 Reddetur et per se cyanos, accommodato paulo ante et iaspidi nomine a colore caeruleo. optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. adulteratur maxime tinctura, idque in gloria est regum Aegypti; adscribitur et qui primus tinxit. dividitur autem et haec in mares feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis, non qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet.
XXXIX
[recensere]39 Caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura. optimae apud Medos, nusquam tamen perlucidae. praeterea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinis centris. quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur.
XL
[recensere]40 Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae ab iis descendunt. principatum amethysti tenent Indicae; sed in Arabiae quoque parte, quae finitima Syriae Petra vocatur, et in Armenia minore et Aegypto et Galatia reperiuntur, sordidissimae autem vilissimaeque in Thaso et Cypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini colorem accedens, priusquam eum degustet, in violam desinat fulgor, alii quia sit quiddam in purpura illa non ex toto igneum, sed in vini colorem deficiens. perlucent autem omnes violaceo decore, scalpturis faciles. Indica absolutum Phoenices purpurae colorem habet. ad hanc tinguentium officinae dirigunt vota. fundit autem aspectu leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, vibrantem. alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc colorem Indi socon vocant, talemque gemmam socondion. dilutior ex eodem sapenos vocatur, eademque pharanitis , in contermino Arabiae, gentis nomine. quartum genus colorem vini habet. quintum ad vicina crystalli descendit albicante purpurae defectu. hoc minime probatur, quando praecellens debeat esse in suspectu velut ex carbunculo refulgens quidam leniter in purpura roseus nitor. tales aliqui malunt paederotas vocare, alii anterotas, multi Veneris genam. Magorum vanitas ebrietati eas resistere promittit et inde appellatas, praeterea, si lunae nomen ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere veneficiis, iam vero quoquo modo adesse reges adituris, grandinem quoque avertere ac locustas precatione addita, quam demonstrant. nec non in smaragdis quoqne similia promisere, si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani arbitror.
XLI
[recensere]41 Multum ab hac distat hyacinthos, ab vicino tamen colore descendens. differentia haec est, quod ille emicans in amethysto fulgor violaceus diluitur hyacintho primoque aspectu gratus evanescit, antequam satiet, adeoque non inplet oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore. -
XLII
[recensere]42 Hyacinthos Aethiopia mittit et chrysolithos aureo fulgore tralucentes. praeferuntur his Indicae et, si variae non sint, Tibarenae. deterrimae autem Arabicae, quoniam turbidae sunt et variae, fulgoris interpellati nubilo macularum, etiam quae limpidae contigere, veluti scobe refertae. optimae sunt quae in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. hae funda includuntur perspicuae, ceteris subicitur aurichalcum, tametsi exiere iam de gemmarum usu. -
XLIII
[recensere]43 Appellantur aliquae et chryselectroe, in colorem electri declinantes, matutino tamen tantum aspectu. Ponticas deprehendit levitas. quaedam durae sunt ac rufae, quaedam molles, sordidae. Bocchus auctor est et in Hispania repertas et quo in loco crystallum dixit ad libramentum aquae puteis defossis erui, chrysolithon XII pondo a se visam. -
XLIV
[recensere]44 Fiunt et leucochrysi interveniente caudida vena. sunt et in hoc genere capniae. sunt et vitreis similes, velut croco fulgentes; vitro adulterantur, ut visu discerni non possint; tactus deprendit, tepidior in vitreis.
XLV
[recensere]45 In eodem genere sunt melichrysi veluti per aurum sincero melle tralucente. has India fert, quamquam in duritia fragiles, non ingratas. eadem et xuthon parit, plebeiam sibi gemmam.
XLVI
[recensere]46 Candidarum dux est paederos, quamquam quaeri potest, in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa in vocabulo facta sit. sed tamen et suum genus expectatione tanta dignum. coeunt quippe in tralucidam crystallum viridis suo modo aer simulque purpurae et quidam vini aurei nitor semper extremus in visu, sed purpura coronatus. madere videtur et singulis his et pariter omnibus, nec gemmarum esse ulla liquidior potest iucunda suavitate oculis. haec laudatissima est in Indis, apud quos sangenon vocatur, proxima in Aegypto, ubi syenites, tertia in Arabia, verum scabra, tum Pontica, quae mollius radiat, Thasia, et ipsa mollior, et Galatica et Thracia et Cypria. vitia earum languor aut alienis turbari coloribus et quae ceterarum.
XLVII
[recensere]47 Proxima candicantium est asteria: principatum habet proprietate naturae, quod inclusam lucem pupilla quadam continet. hanc transfundit cum inclinatione velut intus ambulantem alio atque alio loco reddens. eadem contraria soli regerit candicantes radios in modum stellae, unde nomen invenit. difficiles in India natae ad caelandum. praeferuntur Carmanicae.
XLVIII
[recensere]48 Similiter candida est quae vocatur astrion, crystallo propinqua, in India nascens et in Patalenes litoribus. huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunae. quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat et regerat. optimam in Carmania gigni dicunt nullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam vocari quae sit deterior; pessimam vero lanternarum lumini similem.
XLIX
[recensere]49 celebrant et astrioten, mirasque laudes eius in Magicis artibus Zoroastren cecinisse produnt. -
L
[recensere]50 Astolon Sudines dicit oculis piscium similem esse, radiare fulgore candido ut solem.
LI
[recensere]51 Est inter candidas et quae ceraunia vocatur, fulgorem siderum rapiens, ipsa crystallina, splendoris caerulei, in Carmania nascens. Zenothemis fatetur albam esse, sed habere intus stellam coruscantem; fieri et hebetes ceraunias, quas in nitro et aceto maceratas per aliquot dies concipere stellam eam, quae post totidem menses relanguescat. Sotacus et alia duo genera fecit cerauniae, nigrae rubentisque (similes eas esse securibus). ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes per illas expugnari et classes; baetulos vocari; quae vero longae sint, ceraunias. faciunt et aliam raram admodum, Magorum studiis expetitam, quoniam non aliubi inveniatur quam in loco fulmine icto.
LII
[recensere]52 Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae vocatur iris. effoditur in quadam insula Rubri maris, quae distat a Berenice urbe LX p., cetera sui parte crystallus. itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex argumento vocatur iris, nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admiraitionem sui augens. sexangulam esse ut crystallum constat, sed aliqui scabris lateribus et angulis inaequalibus dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere, aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. colores autem non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu parietum elidant, optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus. est et alia iritis, cetera similis, sed praedura. hanc Orus crematam tusamque ad ichneumonum morsus remedio esse scripsit, nasci autem in Perside. -
LIII
[recensere]53 Similis aspectu est, sed non eiusdem effectus, quae vocatur leros, alba nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum.
LIV
[recensere]54 Expositis per genera colorum principalibus gemmis reliquas per litterarum ordinem explicabimus. Achates in magna Fuit auctoritate, nunc in nuila est, reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris, excellens amplitudine, numerosa varietatibus, quae mutant cognomina eius. vocatur enim iaspachates, cerachates, smaragdachates, haemachates, leucachates, dendrachates, quae velut arbusculis insignis est, antachates, quae, cum uritur, murram redolet, corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis copiosissima in Creta. quae et sacra appellatur. quidam putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse. quod in Siculis utique crediderim, quoniam primo eius provinciae adflatu scorpionum pestis extinguitur. et in India inventae contra eadem pollent, magnis et aliis miraculis: reddunt enim fluminum species, nemorum, iumentorum etiam. essedariis staticula, equorum ornamenta inde medicisque coticulas faciunt, nam spectasse etiam prodest oculis. sitim quoque sedant in os additae. Phrygiae viridia non habent. Thebis Aegyptiis repertae carent rubentibus venis et albis, hae quoque contra scorpiones validae. eadem auctoritas et Cypriis. sunt qui maxime probent vitream perspicuitatem in his. reperiuntur et in Trachinia circa Oetam et in Parnaso et in Lesbo et in Messene similes limitum floribus et in Rhodo. aliae apud Magos differentiae sunt in iis: quae leoninis pellibus similes reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt. in Persis vero suffitu earum tempestates averti et presteras, flumina sisti - argumentum esse, si in ferventes cortinas additae refrigerent -, sed, ut prosint, leoninis iubis adalligandas, nam hyaenae addita abominantur discordiam domibus. eam vero, quae unius coloris sit, invictam athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei coiecta cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum colorem ex omnibus faciat minii. Acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis stellata: cum hac oleum suffervefactum perunctis lassitudinem, si credimus, solvit. - Alabastritis nascitur· in Alabastro Aegypti et in Syriae Damasco candore interstincto variis coloribus. haec cremata cum fossili sale et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur.- Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie, magnitudine fabae, quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt. - Androdamas argenti nitorem habet [ut adamas], quadratis semper tessellis similis. Magi putant nomen inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non explicant. - Antipathes nigra non tralucet. experimentum eius ut coquatur in lacte; facit enim id murrae simile. inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet, in tot exemplis uni possessione huius nominis data. contra effascinationes auxiliari eam Magi volunt. - Arabica ebori simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret duritia. hanc putant contra dolores. nervorum prodesse habentibus. Aromatitis et ipsa in Arabia invenitur, sed et in Aegypto circa Philas, ubique lapidosa et murrae coloris et odoris, ob hoc reginis frequentata. - Asbestos in Arcadiae montibus nascitur coloris ferrei. - Aspisatim Democritus in Arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere cum cameli fimo splenicis adalligari, inveniri utique in nido Arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in Leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem; cum. . . . contra lymphatum habentibus. - Atizoen in India et Persidis Acidane monte nasci, argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odoris iucundi, necessariam Magis regem constituentibus. Augitis non alia videtur multis esse quam callaina. Lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, nascens in Indiae parte, ubi formicae eruunt aurum, in quo et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur natura eius quae magnetis esse, nisi quod augere quoque aurum traditur. - Aphrodisiaca ex candido rufa est. Apsyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus. putant prodesse contra frigora. - Aegyptillam Iacchus intellegit per album sardae nigraque venis transeuntibus, volgus autem nigra radice, caerulea facie. nomen a loco.
LV
[recensere]55 Balanitae duo genera sunt, subviridis et Corinthii aeris similitudine, illa a Copto, haec ab Trogodytica veniens, medias secante flammea vena. - Batrachitas quoque Coptos mittit, unam ranae similem colore, alteram et venis, tertiam rubetis e nigro. - Baptes, mollis alioqui, odore excellit. - Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo colore fulgentem et propter speciem sacratissimo Assyriorum deo dicatam. Belum autem aliam, quam sic vocant, in Arbelis nasci Democritus tradit nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie. - Baroptenus sive baripe, nigra sanguineis et albis nodis, adalligata proicitur veluti portentosa. - Botryitis alia nigra est, alia pampinea, incipienti uvae similis. - Bostrychitin Zoroastres crinibus mulierum similiorem vocat. - Bucardia, bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur. - Brontea, capiti testudinum, e tonitribus cadit, ut putant, restinguitque fulmine icta, si credimus. - Boloe in Hibero inveniuntur, glaebae similitudine.
LVI
[recensere]56 Cadmitis eadem est quae ostracitis vocatur, nisi quod hanc caeruleae interdum cingunt bullae. - Callais sappirum imitatur candidior et litoroso mari similis. Capnitis quibusdam videtur suum genus habere, pluribus iaspidis fumidae, ut suo loco diximus. - Cappadocia et in Phrygia nascitur, ebori similis. - Callaicam vocant e turbido callaino. ferunt plures coniunctas semper inveniri. - Catochitis Corsicae lapis est, ceteris maior et magis mirabilis, si vera traduntur, inpositam manum veluti cummi retinens. - Catoptritis in Cappadocia provenit candore imaginem regerens. - Cepitis sive cepolatitis candida est, venarum coeuntibus lineis in unum. - Ceramitis testae colorem habet. - Cinaediae inveniuntur in cerebro piscis eiusdem nominis, candidae et oblongae eventuque mirae, si modo est fides praesagire eas habitum maris nubili vel tranquilli. - Ceritis cerae similis est, circos accipitri, corsoides canitiae capitis, corallachates curalio, aureis guttis distincta, corallis minio; gignitur in India et Syene. - Crateritis inter chrysolithum et electrum colorem habet, praedura natura. - Crocallis ceras repraesentat. - Cyitis circa Copton nascitur candida et videtur intuis habere partum, qui sentiatur etiam crepitu. - Chalcophonos nigra est, sed inlisa aeris tinnitum reddit, tragoedis, ut suadent, gestanda. - Chelidoniae duorum sunt generum, hirundinum colore, ex altera parte purlo pureae, in alia purpuram nigris interpellantibus maculis. - Chelonia oculus est Indicae testudinis, vel portentosissima Magorum mendaciis. melle enim colluto ore inpositam linguae futurorum divinationem praestare promittunt xv luna et silente toto die, decrescente vero ante ortum solis, ceteris diebus a prima in sextam horam. Sunt et chelonitides aliarum testudinum superficiei similes, ex quibus ad tempestates sedandas multa vaticinantur, eam vero, quae ex iis aureis guttis aspersa sit, cum scarabaeo deiectam in aquam ferventem tempestates commovere. Chloritis herbacei coloris est; eam in ventre motacillae avis inveniri dicunt Magi congenitam ei et ferro includi iubent ad quaedam prodigiosa moris sui. - Choaspitis a flumine dicta est, ex viridi Fulgoris aurei. - so Chrysolampsis in Aethiopia nascilur, pallida alias, sed noctu ignea. - Chrysopis aurum videtur esse. - Cetionides in Aeolide nunc Atarneo pago, quondam oppido, nascuntur, multis coloribus tralucentes, alias vitreae, alias crystallinae, alias iaspidis, sed et sordidis tantus est nitor, ut imagines reddant ceu specula.
LVII
[recensere]57 Daphnean Zoroastres morbis comitialibus demonstrat. - Diadochos berullo similis est. - Diphyes duplex, candida ac nigra, mas ac femina, genitale utriusque sexus distinguente linea. - Dionysias, nigra ac dura, mixtis rubentibus maculis, ex aqua trita saporem vini facit et ebrietati resistere putatur. - Draconitis sivel dracontias e cerebro fit draconum, sed nisi viventibus absciso capite non gemmescit invidia animalis mori se sentientis. [igitur dormienlibus amputant]. Sotacus, qui visam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi quaerentes tradit et viso dracone spargere somni medicamenta atque ita sopiti praecidere. esse candore tralucido, nec postea poliri aut artem admittere.
LVIII
[recensere]58 Encardia cognominatur enariste, in nigro colore effigie cordis eminente; altera eodem nomine viridi colore cordis speciem, tertia nigrum cor ostendit, reliqua sui parte candida. - Enorchis candida est divisisque fragmentis testium effigiem repraesentat. - Exhebenum Zoroastres speciosam et candidam tradit, qua aurifices aurum poliant. - Erythallis, cum sit candida, ad inclinationes rubescere videtur. - Erotylos sive amphicomos sive hieromnemon Democrito laudatur in argumentis divinationum. - Eumeces in Bactris nascitur, silici similis, et capiti supposita visa nocturna oraculi modo reddit. - Eumitren Beli gemmam, sanctissimi deorum sui, Assyrii observant, porracei coloris, superstitionibus gratam. - Eupetalos quattuor colores habet, caeruleum, igneum, minii, mali. - Eureos nucleo olivae similis est, striata concharum modo, non adeo candida. - Eurotias situ videtur operire nigritiam. - Eusebes ex eo lapide est, quo traditur in Tyro Herculis templo facta sedes, ex qua pii facile surgebant. - Epimelas fit, cum candida gemma superne nigricat.
LIX
[recensere]59 Galaxian aliqui galactiten vocant, similem proxime dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. - Galactitis ex uno colore lactis est. eandem leucogaeam et leucographitim appellant et synechitim, in attritu lactis suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis fecundam. infantium quoque collo adalligata salivam facere traditur, in ore autem liquescere, eadem memoriam adimere. mittunt eam Nilus et Achelous amnes. sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocent. - Gallaica argyrodamanti similis est, paulo sordidior; inveniuntur iucnctae binae ternaeque. - Gassinnaden Medi mittunt, coloris orobini, veluti floribus sparsam; nascitur et in Arbelis. haec quoque gemma concipere dicitur et intra se partum fateri concussa, concipere autem trimenstri spatio. - Glossopetra, linguae similis humanae, in terra non nasci dicitur, sed deficiente luna caelo decidere, selenomantiae necessaria. quod ne credamus, promissi quoque vanitas facit; ventos enim ea comprimi narrant. - Gorgonia nihil aliud est quam curalium. nominis causa, quod in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari. hanc fulminibus et typhoni resistere adfirmant. - Goniaeam eadem vanitate inimicorum poenas efficere promittunt.
LX
[recensere]60 Heliotropium nascitur in Aethiopia, Africa, Cypro, porraceo colore, sanguineis venis distincta. causa nominis, quoniam deiecta in vas aquae, fulgore solis accidente, repercussu sanguineo mutat eum, maxime Aethiopica. eadem extra aquam speculi modo solem accipit deprenditque defectus, subeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiae vel manifestissimum in hac quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio, quibusdam additis precationibuis, gerentem conspici negent. - Hephaestitis quoque speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutila. experimentum est, si statim addita fervens aqua refrigerata sit aut si in sole adposita aridam materiam statim accendat. nascitur in Coryco. - Hermu aedoeon ex argumento virilitatis in candida gemma vel nigra, aliquando et pallida, ambiente circulo coloris aurei appellatur. - Hexecontalithos, in parva magnitudine multicolor (hoc sibi nomen adoptavit), reperitur in Trogodytice. - Hieracitis alternat tota miluinis nigrisque veluti plumis. -Hammitis ovis piscium similis est, et alia velut e nitro composita, praedura alioqui. - Hammonis cornu iuter sacratissimas Aethiopiae, aureo eolore arietini cornus effigiem reddens, promittitur praedivina somnia repraesentare. - HoI·miscion inter gratissimas aspicitur ex igneo colore radians auro (portante secum in extremitatibus candidam lucem). - Hyaeniae, ex oculis hyaenae lapides, . . . . inveniri dicuntur et, si credimus, linguae hominis subditi futura praecinere. - Haematitis in Aethiopia quidem principalis est, sed et in Arabia et in Africa invenitur, sanguineo colore, non omittendis promissis ad coarguendas Magorum insidias. Zachalias Babylonius in iis libris, quos seripsit ad regem Mithridatem, gemmis humana fata adtribuens hanc, non contentus oculorum et iocineris medicina decorasse; a rege etiam aliquid petituris dedit, eandem litibus iudiciisque interposuit, in proeliis etiam exangui salutarem proriuntiavit. est et alia eiusdem generis, quae vocatur menui, ab aliis xuthos. ita appellant Graeci e fulvo candicantes.
LXI
[recensere]61 Idaei dactyli in Creta ferreo colore pollicem humanum exprimunt. - Icterias cuti mali luridae similis et ideo salubris existimata contra regios morbos. est et alia eodem nomine lividior, tertia folio similis, prioribus latior et paene sine pondere, venis luridis, quartum genus in eodem colore nigriore luridis venis discurrentibus. Iovis gemma candida est, non ponderosa, tenera. hanc et drosolithon appellant. - Indicae gentium suarum habent nomen, subrufo colore, sed in attritu purpureo sudore manant. alia eodem nomine candida, pulvereo aspectu. Ion apud Indos violacea est; rarum ut saturo colore luceat.
LXII
[recensere]62 Lepidotis squamas piscium variis coloribus imitatur, Lesbias glaebas, patriae habens nomen, invenitur tamen et in India. - Leucophthalmos, rutila alias, oculi speciem candidam nigramqne continet. - Leucopoecilos candorem minii guttis ex auro distinguit. - Libanochrus turis similitudinem ostendit et mellis sucum. - Limoniatis eadem videtur quae smaragdos. - De liparea hoc tantum traditur·, suffita ea omnes bestias evocari. Lysimacbos, Rhodio marmori similis auratis venis, politur ex maiore amplitudine in angustias ut inutilia exterantur. - Leucochrysos fit e chrysolitho interalbicante.
LXIII
[recensere]63 Memnonia qualis sit, non traditur. - Media nigra est, ab Media illa fabulosa inventa; habet venas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini. Meconitis papavera exprimit. - Mithrax e Persis venit et Rubri maris montibus, multicolor ac contra solem varie refulgens. - Morochthos, colore porracea lacte sudat. - Mormorion ab India nigerrimo colore tralucet vocatur et promnion, cum in ea miscetur et carbunculi color, Alexandrion, ubi vero sardae, Cyprium. nascitur et in Tyro et in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit. hae sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas aptantur. Myrrhitis murrae colorem habet faciemque minime gemmae, odorem unguenti, attrita etiam nardi. - Myrmecias nigra habet eminentia similia verrucis, myrsinitis melleum colorem, odorem myrti. - Mesoleucos fit mediam gemmam candido distinguente limbo, mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medium.
LXIV
[recensere]64 Nasamonitis sanguinea est nigris venis. - Nebritis, Libero patri sacra, nomen traxit a nebridum similitudine; alia e nigro generis eiusdem. - Nipparene urbis et gentis Persicae habet nomen, similis hippopotami dentibus.
LXV
[recensere]65 Oica barbari nominis e nigro et fulvo viridique et candido placet. - Ombria, quam alii notiam vocant, sicut et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et fulminibus dicitur eundemque effectum habere; praeterea hac in aras addita libamenta non amburi. - Onocardia cocco similis est, neque aliud de ea traditur. - Oritis globosa specie a quibusdam et sideritis vocatur, ignes non sentiens. - Ostracias sive ostracitis est testacea, durior ceramitide, achatae similis, nisi quod illa politura pinguescit. huic tanta duritia inest, ut fragmentis eius aliae gemmae scalpantur. - Ostritidi ostrea a similitudine nomen dedere. - Ophicardelon barbari vocant, nigrum colorem binis lineis albis includentibus. - De opsiano lapide diximus priore libro. inveniuntiir et gemmae eodem nomine ac colore non solum in Aethiopia Indiaque, sed etiam in Samnio et, ut aliqui putant, in Hispania litoribus eius oceani.
LXVI
[recensere]66 Panchrus fere ex omnibus coloribus constat. - Pangonus non longior digito, ne crystallus videatur, numero plurium angulorum facit. - Paneros qualis sit, a Metrodoro non dicitur sed carmen Timaridis reginae in eam, dicatum Vener, non inelegans ponit, ex quo intellegitur adiutam fecunditatem. hanc quidam paneraston vocant. Ponticarum plura sunt genera: est slellata nunc sanguineis, nunc auratis gnttis, quae inter sacras habetur. alia pro stellis eiusdem coloris lineas habet, alia montium convalliumque effgies. - Phloginos, quam et chrysitim vocant, ochrae Atticae adsimulata, invenitur in Aegypto. Phoenicitis ex balani similitudine appellatur, phycitis algae. - Perileucos fit ab oris gemmae ad radicem usque albo descendente. - Paeanitides, quas quidam gaeanidas vocant, peaegnantes fieri et parere dicuntur mederique parturientibus. natalis iis in Macedonia iuxa monimentum Tiresiae, species aquae glaciatae.
LXVII
[recensere]67 Solis gemma candida est, ad speciem sideris in orbem fulgentis spargens radios. - Sagdam Chaldaei vocant et adhaerentem, ut ferunt, navibus inveniunt, prasini coloris. - Samothraca insula dat sui nominis, nigram ac sine pondere, similem ligno. - Sauritim in ventre viridis lacertae harundine dissecto inveniri tradunt. Sarcitis bubulas carnes repraesentat. - Selenitis ex candido tralucet melleo fulgore imaginem lunae continens, redditque ea in dies singulos crescentis minuentisque sideris speciem, si verum est. nasci putatur in Arabia. - Sideritis ferro similis est; maleficio inlata aliquis discordiam facit. nascitur in Aethiopia. sideropoecilos ex ea fit variantibus guttis. - Spongitis nomen suum repraesentat. - Synodontitis e cerebro piscium est, qui synodontes vocantur. - Syrtitides in litore Syrtium, iam quidem et Lucaniae, inveniuntur, e melleo colore croco refulgentes, intus autem stellas eontinent languidas. Syringitis stipulae internodio similis perpetua fistula cavatur.
LXVIII
[recensere]68 Trichrus ex Africa venit, nigra, sed tres sucos reddit ab radice nigrum, medio sanguineum, summo ochrum. - Thelyrrhizos, cinerei coloris aut rufi, candidis radicibus spectatur. - Thelycardios colore. . . . . cordis Persas, apud quos gignitur, magnopere delectat; mucul eam appellant. - Thracia trium generum est, livida aut pallidior, in tertio guttis sanguineis. - Tephritis lunae novae speciem habet curvatae in cornua, quamvis in colore cineris. - Tecolithos oleae nucleus videtur, neque est ei gemmae honos, sed lingentium calculos frangit pellitque.
LXIX
[recensere]69 Veneris crines nigerrimi nitoris continent in se speciem rufi crinis. - Veientana Italica gemma est, Veis reperta, nigram materiam distinguente limite albo.
LXX
[recensere]70 Zathenen in Media nasci Democritus tradit electri colore et, si quis terat in vino palmeo et croco, cerae modo lentescere odore magnae suavitatis. - Zamilampis in Euphrate nascitur, Proconnesio marmori similis, medio colore glauco. - Zoraniscaeos in Indo flumine Magorum gemma narratur, neque aliud amplius de ea.
LXXI
[recensere]71 Est etiamnum alia distinctio, quam equidem fecerim subinde variata expositione, siquidem a membris corporis babent nomina: hepatitis a iocinere, steatitis singulorum animalium adipe numerosa, Adadu nephros sive renes, eiusdem oculus, digitus; deus et hic colitur a Syris. triophthalmos in onyche nascitur tres hominis oculos simul exprimens.
LXXII
[recensere]72 Ab animalibus cognominantur: carcinias marini cancri colore; echitis viperae, scorpitis scorpionis aut colore aut effgie, scaritis scari piscis, triglitis mulli, aegophthalmos caprino oculo, item alia suillo, et a gruis collo geranitis, hieracitis ab accipitris, aetitis a colore aquilae candicante cauda. myrmecitis innatam formicae repentis effgiem habet, scarabaeorum cantharias. lycophthalmos quattuor colorum est, rutila, sanguinea; media nigrum candido cingit, ut luporum oculi. taos pavoni est similis, itemque aspidi quam vocari timictoniam iuvenio.
LXXIII
[recensere]73 Rerum similitudo est in ammochryso velut auro harenis mixto, cenchrite sparsis milii granis, dryite truncis arborum; haec et ligni modo ardet. cissitis in candido perlucet hederae foliis, quae totam tenent narcissitim venis etiam cetera distinctam. cyamias nigra est, sed fracta ex se fabae similitudinem parit. pyren ab olivae nucleo dicta est; huic aliquando inesse piscium spinae videntnr; phoenicitis ut balanus. - Chalazias grandinum et candorem et figuram habet, adamantinae duritiae, ut narrent in ignes etiam additae manere suum frigus. pyritis nigra quidem est, sed attritu digitos adurit. polyzonos [in nigro] multis distincta lineis candicat, astrapaea [in candido aut cyaneo] discurrentibus in medio fulminis radiis. in phlogitide intus flamma videtur ardere, quae non exeat, in anthracitide scintillae discurrere. - Enhygros semper rotunditatis absolutae in candore leni est; ad motum fluctuatur intus in ea, ut in ovis, liquor. - Polythrix in viridi capillaturam ostendit, sed defluvia comarum facere dicitur. sunt et a leonis pelle et a pantherae nominatae. - Colos appellavit drosolithum herbaceus, melichrum melleus, cuius plura genera, melichlorum geminus, parte fiavus, parte melleus, crocian croci, polian canitiei similitudinem quandam spargens e nigro, spartopolian rarior. rhoditis rosae est, melitis mali coloris, chalcitis aeris, sycitis fici, bostrychitis in nigro ramosa candidis vel sanguineis frondibus chernitis velut in petra candidis manibus inter se complexis. - Anancitide in hydromantia dicunt evocari imagines deorum, synochitide teneri umbras inferum evocatas, dendritide alba defossa sub arbore, quae caedatur, securium aciem non hebetari. - Sunt et multo plures magisque monstrificae, quibus barbara dedere nomina confessi lapides esse, non gemmas. nobis satis erit in his coarguisse dira mendacia Magorum.
LXXIV
[recensere]74 Gemmae nascuntur et repente novae ac sine nominibus, sicut olim in metallis aurariis Lampsaci unam inventam, quae propter pulchritudinem Alexandro regi missa sit, auctor est Theophrastus. cochlides, quae nunc volgatissimae, fiunt verius quam nascuntur, in Arabia repertis ingentibus glaebis, quas melle excoqui tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione: ita omni terreno vitiosoque decusso purgatam puramque glaebam artificum ingenio varie distingui venas ductusque macularum quam maxime vendibili ratione spectantium, quondamque tantae magnitudinis factas, ut equis regum in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent. et alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue Corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis. quae variae sunt, et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum contingit, utque eaedem nomen usitatum non habeant; physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iis venditantes. Cum finis nominum non sit - quae persequi non equidem cogito, innumera et Graeca vanitate -, indicatis nobilibus gemmis, immo vero etiam plebeis, rariorum genera digna dictu distinxisse satis erit. illud modo meminisse conveniet, increscentibus varie maculis atque verrucis linearumque interveniente multiplici ductu et colore saepius mutari nomina in eadem plerumque materia.
LXXV
[recensere]75 Nunc communiter ad omnium gemmarum observationem pertinentia dicemus opiniones secuti auctorum. Cavae aut extuberantes viliores videntur aequalibus. figura oblonga maxime probatur, deinde quae vocatur lenticula, postea epipedos et rotunda, angulosis autem minima gratia. Veras a falsis discernere magna difficultas, quippe cum inventum sit ex veris generis alterius in aliud falsas traducere, ut sardonyches e ternis glutinentur gemmis ita, isut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde candido, aliunde minio sumptis, omnibus in suo genere probatissimis. quin immo etiam exstant commentarii auctorum - quos non equidem demonstrabo -, quibus modis ex crystallo smaragdum tinguant aliasque tralucentes, sardonychem e sarda, item ceteras ex aliis; neque enim est ulla fraus vitae lucrosior.
LXXVI
[recensere]76 nos contra rationem deprendendi falsas demonstrabimus, quando etiam luxuriam adversus fraudes muniri deceat. igitur praeter illa, quae in principatu cuiusque generis privatim diaimus, tralucentes matutino probari censent aut, si necesse est, in quartam horam; postea vetant. experimenta pluribus modis constant: primum pondere, graviores enim sunt verae; dein frigore, eaedem namque in ore gelidiores sentiuntur; post haec corpore. ficticiis pusula e profundo apparet, scabritia in cute et capillamenta, fulgoris inconstantia, priusquam ad oculos perveniat, desinens nitor. decussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur, efficacissimum experimentum excusate mangones gemmarum recusant, similiter et limae probationem. obsianae fragmenenta veras gemmas non scariphant, in ficticiis scariphatio omnis candicat. iam tanta differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes autem adamante. plurimum vero in iis terebrarum proficit fervor. Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Ganges, terrarum autem omnium maxime India.
LXXVII
[recensere]77 etenim peractis omnibus naturae operibus discrimen quoddam rerum ipsarum atque terrarum facere conveniet. Ergo in toto orbe, quacumque caeli convexitas vergit, pulcherrima omnium est iis rebus, quae merito principatum naturae optinent, Italia, rectrix parensque mundi altera, viris feminis, ducibus militibus, servitiis, artium praestantia, ingeniorum claritatibus, iam situ ac salubritate caeli atque temperie; accessu cunctarum gentium facili, portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod contingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter ortus occasusque mediam, aquarum copia, nemorum salubritate, montium articulis, ferorum animalium innocentia, soli fertilitate, pabuli ubertate. quidquid est quo carere vita non debeat, nusquam est praestantius: fruges, vinum, oleum, vellera, lina, vestes, iuvenci. ne equos quidem in trigariis ullos vernaculis praeferunt. metallis auri, argenti, aeris, ferri, quamdiu licuit exercere, nullis cessit terris et nunc intra se gravida pro omni dote varios sucos et frugum pomorumque sapores fundit. ab ea exceptis Indiae fabulosis proximam equidem duxerim Hispaniam quacumque ambitur mari, quamquam squalidam ex parte, verum, ubi gignit, feracem frugum, olei, vini, equorum metallorumque omnium generum, ad haec pari Gallia. verum desertis suis sparto vincit Hispania et lapide speculari, pigmentorum etiam deliciis, laborum excitatione, servorum exercitio, corporum humanorum duritia, vehementia cordis.
LXXVIII
[recensere]78 Rerum autem ipsarum maximum est pretium in mari nascentium margaritis; extra tellurem crystallis, intra adamanti, smaragdis, gemmis, myrrinis; e terra vero exeuntibus in cocco, lasere, in fronde nardo, Sericis vestibus, in arbore citro, in frutice cinnamo, casia, amomo, arboris aut fruticis suco in sucino, opobalsamo, murra, ture, in radicibus costo; ex iis, quae spirare convenit, animalibus in terra maximum dentibus elephantorum, in mari testudinum cortici; in tergore pellibus, quas Seres inficiunt, et Arabiae caprarum villo, quod ladanum vocavimus; ex iis, quae terrena et maris, conchyliis, purpurae. volucrum naturae praeter conos bellicos et Commagenum anserum adipem nullum adnotatur insigne. non praetereundum est auro, circa quod omnes mortales insaniunt, decumum vix esse in pretio locum, argento vero, quo aurum emitur, paene vicensimum.
Salve, parens rerum omnium Natura, teque nobis Quiritium solis celebratam esse numeris omnibus tuis fave.
Liber XXXVI |