Jump to content

Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II

Unchecked
E Wikisource
 Liber I Liber III 

LIBER II.

Séparateur



I.

1(i.) Mundum, et hoc quod nomine alio cælum appellare libuit, cujus circumflexu teguntur cuncta, numen esse credi par est, æternum, immensam, neque genitum, neque interiturum unquam. Hujus extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanæ conjectura mentis. Sacer est, æternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum : finitus, et infinito similis ; omnium rerum certus, et similis incerto ; extra, intra , cuncta complexus in se ; idemque rerum naturæ opus, et rerum ipsa natura. 2Furor est, mensuram ejus animo quosdam agitasse, atque prodere ausos : alios rursus, occasione hinc sumpta, aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret ; aut, si una omnes incubaret, totidem tamen Soles, totidemque Lunas, et cætera, ut jam in uno, et immensa et innumerabilia sidera : quasi non eadem quæstione semper in termino cogitationis occursura, desiderio finis alicujus ; aut, si hæc infinitas naturæ omnium artifici possit assignari, non illud idem in uno facilius sit intelligi, tanto præsertim opere. 3Furor est, profecto furor, egredi ex eo, et tanquam interna ejus cuncta plane jam sint nota, ita scrutari extera : quasi vero mensuram ullius rei possit agere, qui sui nesciat, aut mens hominis videre, quæ mundus ipse non capiat.

II.

1(ii.) Formam ejus in speciem orbis absoluti globatam esse, nomen in primis et consensus in eo mortalium, orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent : non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese, ac sibi ipsa toleranda est, seque includit et continet, nullarum egens compaginum, nec finem , 2aut initium ullis sui partibus sentiens ; nec quia ad motum, quo subinde verti debeat, ut mox apparebit, talis aptissima est : sed oculorum quoque probatione : quod convexus mediusque quacumque cernatur, quum id accidere in alia non possit figura.

III.

1(iii.) Hanc ergo formam ejus æterno et irrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quatuor horarum spatio circumagi, Solis exortus et occasus haud dubium reliquere. An sit immensus, et ideo sensum aurium excedens, tantæ molis rotatæ vertigine assidua sonitus, non equidem facile dixerim ; non hercle magis, quam circumactorum simul tinnitus siderum, suosque volventium orbes, an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus. 2Nobis, qui intus agimus, juxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus. Esse innumeras ei effigies animalium, rerumque cunctarum impressas ; nec, ut in volucrum notamus ovis, lævitate continua lubricum corpus, quod clarissimi auctores dixere, rerum argumentis indicatur : quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumeræ, in mari præcipue, ac plerumque confusis, monstrificæ gignantur effigies. Præterea visus probatione, 3alibi plaustri, alibi ursi, tauri alibi, alibi litteræ figura, candidiore medio per verticem circulo. (iv.) Equidem et consensu gentium moveor. Nam quem κόσμον Græci, nomine ornamenti appellavere, eum nos a perfecta absolutaque elegantia, mundum. Cælum quidem haud dubie cælati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro. Adjuvat rerum ordo, descripto circulo, qui Signifer vocatur, in duodecim animalium effigies, et per illas Solis cursui congruens tot sæculis ratio.

IV.

1(v.) Nec de elementis video dubitari, quatuor ea esse. Ignium summum : inde tot stellarum collucentium illos oculos. Proximum spiritus, quem Græci nostrique eodem vocabulo aera appellant. Vitalem hunc, et per cuncta rerum meabilem, totoque consertum : hujus vi suspensam, cum quarto aquarum elemento, librari medio spatio tellurem. Ita mutuo complexu diversitatis effici nexum : et levia ponderibus inhiberi, quo minus evolent ; contraque gravia, ne ruant, suspendi, levibus in sublime tendentibus. 2Sic pari in diversa nisu, in suo quæque consistere, irrequieto mundi ipsius constricta circuitu : quo semper in se currente, imam atque mediam in toto esse terram, eamdemque universi cardine stare pendentem, librantem per quæ pendeat : ita solam immobilem, circa eam volubili universitate, eamdem ex omnibus necti, eidemque omnia inniti. 3(vi.) Inter hanc, cælumque, eodem spiritu pendent, certis discreta spatiis, septem sidera quæ ab incessu vocamus errantia, quum errent nulla minus illis. Eorum medius Sol fertur, amplissima magnitudine ac potestate : nec temporum modo, terrarumque, sed siderum etiam ipsorum, cælique rector. Hunc mundi esse totius animum, ac planius mentem ; hunc principale naturæ regimen ac numen credere decet, opera ejus æstimantes. 4Hic lucem rebus ministrat, aufertque tenebras : hic reliqua sidera occultat, illustrat : hic vices temporum, annumque semper renascentem ex usu naturæ temperat : hic cæli tristitiam discutit, atque etiam humani nubila animi serenat : hic suum lumen cæteris quoque sideribus fœnerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.

V.

1(vii.) Quapropter effigiem Dei formamque quærere, imbecillitatis humanæ reor. Quisquis est Deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animæ, totus animi, totus sui. Innumeros quidem credere, atque etiam ex virtutibus vitiisque hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut (ut Democrito placuit) duos omnino, Pœnam et Beneficium, majorem ad socordiam accedit. 2Fragilis et laboriosa mortalitas in partes ista digessit, infirmitatis suæ memor, ut portionibus coleret quisque, quo maxime indigeret. Itaque nomina alia aliis gentibus, et numina in iisdem innumerabilia reperimus ; inferis quoque in genera descriptis, morbisque, et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. Ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonæ ad aedem Larium, et ara Malæ Fortunæ Exquiliis. 3Quamobrem major cælitum populus etiam quam hominum intelligi potest, quum singuli quoque ex semetipsis totidem deos faciant, Junones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quædam animalia, et aliqua etiam obscena, pro diis habeant, ac multa dictu magis pudenda, per fœtidas cæpas, allia et similia jurantes. Matrimonia quidem inter deos credi, tantoque ævo ex his neminem nasci ; et alios esse grandævos semperque canos, alios juvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos, et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est. 4Sed super omnem impudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox jurgia et odia ; atque etiam furtorum esse, et scelerum numina. Deus est mortali juvare mortalem, et hæc ad æternam gloriam via. Hac proceres fere Romani : hac nunc cælesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis ævi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. 5Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum nomina deorum, et quæ supra retuli siderum, ex hominum nata sunt meritis. Jovem, quidem, aut Mercurium, aliterve alios inter se vocari, et esse cælestem nomenclaturam, quis non interpretatione naturæ fateatur irridendum ? 6verum agere curam rerum humanarum illud quidquid est summum, anne tam tristi atque multiplici ministerio non pollui, credamus dubitemusve ? Vix prodest judicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. Externis famulantur sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, irrogant ; non matrimonia, non liberos, non denique quidquam aliud, nisi juvantibus sacris deligunt. Alii in Capitolio fallunt, ac fulminantem pejerant Jovem : et hos juvant scelera, illos sacra sua pœnis agunt.

7Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo conjectatio esset. Toto quippe mundo, et locis omnibus, omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur : una nominatur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur, et cum conviciis colitur : volubilis, a plerisque vero et cæca etiam existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix. Huic omnia expensa, huic omnia feruntur accepta : et in tota ratione mortalium, sola utramque paginam facit. Adeoque obnoxiæ sumus sortis, ut Sors ipsa pro deo sit, qua Deus probatur incertus.

8Pars alia et hanc pellit, astroque suo eventus assignat et nascendi legibus : semelque in omnes futuros unquam Deo decretum ; in reliquum vero otium datum. Sedere cœpit sententia hæc, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. Ecce fulgurum monitus, oraculorum præscita, aruspicum prædicta atque etiam parva dictu, in auguriis sternumenta, et offensiones pedum. Divus Augustus lævum prodidit sibi calceum præpostere inductum, quo die seditione militari prope afflictus est. 9Quæ singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista certum sit, nihil esse certi, nec miserius quidquam homine, aut superbius. Cæteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturæ benignitas sufficit : uno quidem vel præferenda cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione, superque de morte non cogitant.

10Verum in his Deos agere curam rerum humanarum credi, ex usu vitæ est : pœnasque maleficiis aliquando seras, occupato Deo in tanta mole, nunquam autem irritas esse ; nec ideo proximum illi genitum nominem, ut vilitate juxta belluas esset. Imperfectæ vero in homine naturæ præcipua solatia, ne Deum quidem posse omnia. 11Namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitæ pœnis : nec mortales æternitate donare, aut revocare defunctos : nec facere, ut qui vixit non vixerit ; qui honores gessit, non gesserit : nullumque habere in præterita jus, præterquem oblivionis : atque (ut facetis quoque argumentis societas hæc cum Deo copuletur) ut bis dena viginti non sint, ac multa similiter efficere non posse : per quæ declaratur haud dubie naturæ potentia, idque esse quod Deum vocamus. In hæc divertisse non fuerit alienum, vulgata propter assiduam quæstionem de Deo.

VI.

1(viii.) Hinc redeamus ad reliqua naturæ sidera, quæ affixa diximus mundo, non illa, ut existimat vulgus, singulis attributa nobis, et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis, ac pro sorte cujusque lucentia ; annumerata mortalibus : quia nec cum suo quæque homine orta moriuntur ; nec aliquem extingui, decidua significant. Non tanta cælo societas nobiscum est, ut nostro 2fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. Illa nimio alimento tracti humoris ignea vi abundantiam reddunt, quum decidere creduntur : ut apud nos quoque id, luminibus accensis, liquore olei notamus accidere. Cæterum aeterna est cælestibus natura, intexentibus mundum, intextuque concretis ; potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens. Quæ propter effectus, claritatemque, et magnitudinem, in tanta subtilitate nosci potuerunt, [sicut] suo 3demonstrabimus loco. Circulorum quoque cæli ratio in terræ mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, Signiferi modo inventoribus non dilatis. Obliquitatem ejus intellexisse, hoc est, rerum fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus, Olympiade quinquagesima octava. Signa deinde in eo Cleostratus, et prima Arietis ac Sagittarii. Sphæram ipsam ante multo Atlas. Nunc relicto mundi ipsius corpore, reliqua inter cælum terrasque tractentur.

4 Summum esse, quod vocant Saturni sidus, ideoque minimum videri, et maximo ambire circulo, ac trigesimo anno ad brevissima sedis suæ principia regredi, certum est. Omnium autem errantium siderum meatus, interque ea Solis et Lunæ, contrarium mundo agere cursum, id est, lævum, illo semper in dexteram præcipiti. Et quamvis assidua conversione æ celeritatis attollantur ab eo, rapianturque in occasum, adverso tamen ire mutu per suos æque passus : ita fieri, ne convolutus aer eamdem in partem æterna mundi vertigine, ignavo globo torpeat ; sed fundatur, adverso siderum verbere discretus et digestus. 5Saturni autem sidus gelidæ ac rigentis esse naturæ, multoque ex eo inferiorem Jovis circulum, et ideo motu celeriori duodenis circumagi annis. Tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, ignei, ardentis a Solis vicinitate, binis fere annis converti. Ideoque hujus ardore nimio, et rigore Saturni, interjectum ambobus, ex utroque 6temperari Jovem, salutaremque fieri. Deinde Solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta ; sed ut observatio umbrarum ejus redeat ad nolas, quinos annis dies adjici, superque quartam partem diei. Quam ob causam quinto anno unus intercalaris dies additur, ut temporum ratio Solis itineri congruat.

7 Infra Solem ambit ingens sidus, appellatum Venerie, alterno meatu vagum, ipsisque cognominibus æmulum Solis ac Lunæ. Præveniens quippe et ante matutinum exoriens, Luciferi nomen accipit, ut Sol alter, diem maturans : contra ab occasu refulgens nuncupatur Vesper, ut prorogans lucem, vicemque Lunæ reddens. Quam naturam ejus Pythagoras Samius primus deprehendit, Olympiade circiter xlii, qui fuit urbis Romæ annus cxlii. 8Jam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantæ, ut unius hujus stellæ radiis umbræ reddantur. Itaque et in magno nominum ambitu est. Alii enim Junonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere. Hujus natura cuncta generantur in terris. 9Namque in alterutro exortu genitali rore conspergens, non terræ modo conceptus implet, verum animantium quoque omnium stimulat : Signiferi autem ambitum peragit trecentis et duodequinquagenis diebus, ab Sole nunquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timæo placet.

10 Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis : inferiore circulo fertur, novem diebus ocyore ambitu, modo ante Solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo viginti tribus partibus remotior, ut hic idem et Sosigenes docent. 11Ideo et peculiaris horum siderum ratio est, neque communis cum supra dictis. Namque ea et quarta parte cæli a Sole abesse, et tertia, et adversa Soli sæpe cernuntur : majoresque alios habent cuncta plenæ conversionis ambitus, in magni anni ratione dicendos.

12(ix.) Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, terrisque familiarissimum, et tenebrarum remedium ab natura repertum, Lunæ. Multiformi hæc ambage torsit ingenia contemplantium, et proximum ignorari maxime sidus indignantium : crescens semper, aut senescens ; et modo curvata in cornua facie, modo æqua portione divisa, modo sinuata in orbem ; maculosa, eademque subito prænitens ; immensa orbe pleno, ac repente nulla ; alias pernox, alias sera, et parte diei Solis lucem adjuvans ; deficiens, et in defectu tamen conspicua ; quæ mensis exitu latet, quum laborare non creditur. 13Jam vero humilis, et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota cælo, alias contigua montibus, nunc in Aquilonem elata, nunc in Austros dejecta. Quæ singula in ea deprehendit hominum primus Endymion ; et ob id amore ejus captus fama traditur. Non sumus profecto grati erga eos, qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce : miraque humani ingenii peste, sanguinem et caedes condere annalibus juvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris.

14 Proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque, et tertia diei parte, peragit spatia eadem, quæ Saturni sidus altissimum triginta (ut dictum est) annis. Deinde morata in coitu Solis biduo, quum tardissime, tricesima luce rursus ad easdem vices exit ; haud scio an omnium, quæ in cælum pernosci potuerunt, magistra : in duodecim mensium spatia oportere dividi annum, quando ipsa toties Solem redeuntem ad principia consequitur : Solis fulgore eam, ut reliqua siderum regi ; siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in repercussu aquæ volitare conspicimus ; ideo molliore, et imperfecta vi solvere tantum humorem, atque etiam augere, quem Solis radii absumant, ideo et inæquali lumine aspici, 15quia ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum ex Sole ipsa concipiat ; in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit : sidera vero haud dubie humore terreno pasci, quia orbe dimidio nonnunquam maculosa cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra justa vi ; maculas enim non aliud esse quam terræ raptas cum humore sordes : (x.) defectus autem suos, et Solis, rem in tota contemplatione naturæ maxime miram, et ostento similem, eorum magnitudinum, umbræque indices exsistere.

VII.

1 Quippe manifestum est, Solem interventu Lunæ occultari, Lunamque terræ objectu : ac vices reddi, eosdem Solis radios Luna interpositu suo auferente terræ terraque Lunæ. Hac subeunte repentinas obduci tenebras, rursumque illius umbra sidus hebetari. Neque aliud esse noctem, quam terræ umbram. Figuram autem umbræ similem metæ, ac turbini inverso : quando mucrone tantum ingruat, neque Lunæ excedat altitudinem : quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur, et talis figura semper mucrone deficiat. Spatio quidem consumi umbras, indicio sunt volucrum præalti volatus. 2Ergo confinium illis est aeris terminus, initiumque ætheris : supra Lunam pura omnia ac diuturnæ lucis plena. A nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e tenebris. Et propter has causas nocturno tempore deficit Luna. Stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus, propter obliquitatem Signiferi, Lunæque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scrupulis partium congruente siderum motu.

VIII.

1(xi.) Hæc ratio mortales animos subducit in cælum : ac velut inde contemplantibus, trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. Non posset quippe totus Sol adimi terris, intercedente Luna, si Terra 2major esset quam Luna. Tertia ex utraque vastitas Solis aperitur ; ut non sit necesse amplitudinem ejus oculorum argumentis, atque conjectura animi scrutari : immensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum millia umbras paribus jaciat intervallis, tanquam 3toto spatio medius ; et quia per æquinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice ; item quia citra solstitialem circulum habitantium meridie ad Septemtrionem umbræ cadant, ortu vero ad occasum : quæ fieri nullo modo possent, nisi multo, quam terra, major esset : nec quod montem Idam exoriens latitudine exsuperet, dextra lævaque large amplectens, præsertim tanto discretus intervallo.

4 Defectus Lunæ magnitudinem ejus haud dubia ratione declarat, sicut terræ parvitatem ipse deficiens. Namque quum sint tres umbrarum figuræ : constetque, si par lumini sit materia, quæ jactat umbram, columnæ effigie jaci, nec habere finem ; si vero major materia, quam lumen, turbinis recti, ut sit imum ejus angustissimum, et simili modo infinita longitudo ; si minor materia, quam lux, metæ exsistere effigiem in cacuminis finem desinentem ; talemque cerni umbram deficiente Luna : palam fit, ut nulla amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudine terram, id quidem et tacitis ipsius naturæ indiciis. 5Cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit ? ut noctium opacitate terras reficiat, exusturus haud dubie, et sic quoque exurens quadam in parte : tanta magnitudo est.

IX.

1(xii.) Et rationem quidem defectus utriusque primus Romani generis in vulgus extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum Marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato, pridie quam Perseus rex superatus a Paulo est, in concionem ab imperatore productus ad prædicendam eclipsim, mox et composito volumine. Apud Græcos autem investigavit primus omnium Thales Milesius, Olympiadis xlviii anno quarto, prædicto solis defectu, qui Alyatte rege factus est, Urbis conditæ anno clxx. 2Post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos præcinuit Hipparchus, menses gentium, diesque et horas, ac situs locorum, et visus populorum complexus, aevo teste, haud alio modo, quam consiliorum naturæ particeps. Viri ingentes supraque mortalium naturam, tantorum numinum lege deprehensa, et misera hominum mente absoluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente (quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio Solis), et in Luna veneficia arguente mortalitate, et ob id crepitu 3dissono auxiliante. Quo pavore, ignarus causæ, Nicias Atheniensium imperator, veritus classem portu educere, opes eorum afflixit. Macti ingenio este, cæli interpretes, rerumque naturœ capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vinxistis. Quis enim hæc cernens, et statos siderum (quoniam ita placuit appellare) labores, non suæ necessitati mortalis genitus ignoscat ? Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim attingam, ratione admodum necessariis locis strictimque reddita : nam neque instituti operis talis argumentatio est : neque omnium rerum afferri posse causas, minus mirum est, quam constare in aliquibus.

X.

1(xiii.) Defectus ducentis viginti tribus mensibus redire in suos orbes certum est : Solisque defectum nonnisi novissima primave fieri Luna, quod vocant coitum ; Lunæ autem, nonnisi plena, semperque citra quam proxime fuerit. Omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus, statis diebus horisque ; sub terra, nec tamen, quum superne fiunt, ubique cerni ; aliquando propter nubila, sæpius globo terræ obstante convexitatibus mundi. 2Intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est, et Lunæ defectum aliquando quinto mense a priore fieri ; Solis vero, septimo : eumdem bis in triginta diebus supra terras occultari, sed ab aliis atque aliis hoc cerni : quæque sunt in hoc miraculo maxime mira, quum conveniat umbra terræ Lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus : et quanam ratione, quum Solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel jam acciderit, ut in occasu Luna deficeret, utroque super terram conspicuo sidere. 3Nam ut quindecim diebus utrum que sidus quæreretur, et nostro ævo accidit, Imperatoribus Vespasianis, patre et filio consulibus.

XI.

1(xiv.) Lunam semper aversis a Sole comibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haud dubium est. Lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda adjicientem usque ad plenum orbem, detrahentemque in diminutionem. Intra quatuordecim autem partes Solis, semper occultam esse. 2Quo argumento amplior errantium stellarum, quam Lunæ, magnitudo colligitur : quando illæ et a septenis interdum partibus emergant. Sed altitudo cogit minores videri : sicut affixas cælo Solis fulgor interdiu non cerni, quum æque ac noctu luceant, idque manifestum fiat defectu Solis, et præaltis puteis.

XII.

1(xv.) Errantium autem tres, quas supra Solem diximus sitas, occultantur, meantes cum eo. Exoriuntur vero matutino, discedentes partibus nunquam amplius undenis : postea radiorum ejus contactu reguntur : et in triquetro a partibus centum viginti stationes matutinas faciunt, quæ et primæ vocantur ; mox in adverso, a partibus centum octoginta, exortus vespertinos. Iterumque in centum viginti ab alio latere appropinquantes, stationes vespertinas, quas secundas vocant : donec assecutus in partibus duodenis occultet illas ; qui vespertini occasus appellantur. 2Martis stella ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, ab nonaginta partibus : unde et nomen accepit is motus, primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. Eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimestris : quum cæteræ utraque statione quaternos menses non impleant.

3 Inferiores autem duæ occultantur in coitu vespertino simili modo : relictoque Sole, totidem in partibus faciunt exortus matutinos : atque a longissimis distantiæ suæ metis Solem insequuntur : adeptæque occasu matutino conduntur ac prætereunt. Mox eodem intervallo vespere exoriuntur, usque ad quos diximus terminos : ab his retrogradiuntur ad Solem, et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit, a longissimis distantiæ suæ finibus. Mercurii stationes breviore momento, quam ut deprehendi possint.

XIII.

1 Hæc est luminum occultationumque ratio, perplexior motu, multisque involuta miraculis. Siquidem magnitudines suas et colores mutant ; et eædem ad Septemtrionem accedunt, abeuntque ad Austrum ; terrisque propiores aut cælo repente cernuntur : in quibus aliter multa, quam priores, tradituri, fatemur ea quoque illorum esse muneris, qui primi quærendi vias demonstraverunt : modo ne quis desperet sæcula proficere semper.

2 Pluribus de causis hæc omnia accidunt. Prima circulorum, quos Græci ἀψἴδας in stellis vocant : etenim Græcis utendum erit vocabulis. Sunt autem hi sui cuique earum, aliique quam mundo ; quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt Polos, centrum cæli est, nec non Signiferi, oblique inter eos siti. 3Omnia autem hæc constant ratione circini semper indubitata. Ergo ab alio cuique centro apsides suæ exsurgunt : ideoque diversos habent orbes, motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse. (xvi.) Igitur a terræ centro apsides altissimæ sunt, Saturno in Scorpione, Jovi in Virgine, Marti in Leone, Soli in Geminis, Veneri in Sagittario, Mercurio in Capricorno, mediis omnium partibus : et e contrario, ad terræ centrum humillimæ atque proximæ. 4Sic fit, ut tardius moveri videantur, quum altissimo ambitu feruntur : non quia accelerent, tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis ; sed quia deductas ab summa apside lineas coarctari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios : idemque motus alias major, alias minor, centri propinquitate sentitur.

5Altera sublimitatum causa : quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis. Saturnus in Libræ parte vicesima, Jupiter Cancri quintadecima, Mars Capricorni vicesima octava, Sol Arietis decima nona, Venus Piscium vicesima septima, Mercurius Virginis decima quinta, Luna Tauri tertia.

6Tertia altitudinum ratio, cadi mensura, non circuli intelligitur : subire eas, aut descendere per profundum aeris, oculis existimantibus.

7Huic connexa latitudinum Signiferi, obliquitatisque causa est. Per hunc stellæ, quas diximus, feruntur : nec aliud habitatur in terris, quam quod illi subjacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus: quæ causa intelligitur efficere, ut quædam animalia et in desertis mundi nascantur. Luna quoque per totam latitudinem ejus vagatur, sed omnino non excedens eum. Ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus (tot enim sunt latitudinis) non amplius octonas pererret, neque has æqualiter, sed duas medio ejus et supra quatuor, infra duas. Sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inæqualis. 8Martis stella quatuor medias ; Jovis mediam et super eam duas ; Saturni duas [ut Sol]. Hæc erit latitudinum ratio ad Austrum descendentium, aut ad Aquilonem subeuntium. Hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in cælum, et pariter scandi eam quoque, existimavere plerique falso : qui, ut coarguantur, aperienda est subtilitas immensa, et omnes eas complexa causas.

9Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terræ et latitudine et altitudine : ex ori usque matutinos in initio cujusque fieri ; stationes, in mediis latitudinum articulis, quæ vocant Ecliptica. Perinde confessum est, motum augeri, quandiu in vicino sint terræ : quum abscedant in altitudinem, minui. Quæ ratio lunæ maxime sublimitatibus approbatur. Æque non est dubium, in exortibus matutinis etiamnum augeri : atque a stationibus primis tres superiores diminui usque ad stationes secundas. 10Quæ quum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiant parcius adjici motus ; in stationibus vero primis altitudinem subire, quoniam tum primum incipiat detrahi numerus, stellæque retroire. Cujus rei ratio privatim reddenda est. Percussæ in qua diximus parte, et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum, et ignea vi levantur in sublime. Hoc non protinus intelligi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. 11Progreditur deinde ejusdem radii violentia, et retroire cogit vapor repercussus. Multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole averso, quum in summas apsidas expelluntur, minimeque cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu ; tanto minore, quum hoc in altissimis apsidum evenit signis. Ab exortu vespertino latitudo descenditur, parcius jam se minuente motu ; non tamen ante stationes secundas augente, quum et altitudo descenditur, superveniente ab alio latere radio, eademque vi rursus ad terras deprimente, quæ sustulerit in cælum ex priore triquetro. 12Tantum interest, subeant radii, an superveniant. Multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt. Hæc est superiorum stellarum ratio : difficilior reliquarum, et a nullo ante nos reddita.

XIV.

1(xvii.) Primum igitur dicatur, cur Veneris stella nunquam longius xlvi partibus, Mercurius viginti tribus a Sole abscedant, sæpe citra eas ad Solem reciprocent. Conversas habent utræque apsidas, ut infra Solem sitæ : tantumque circulis earum subter est, quantum superne praedictarum : et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem majorem. Ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. 2At enim cur non semper ad quadraginta sex, et ad partes viginti tres perveniunt ? Immo vero. Sed ratio canonica fallit. Namque apparet, apsidas quoque earum moveri, quod nunquam transeant Solem. Itaque quum in partem ipsam ejus incidere margines alterutro latere, tum et stellæ ad longissima sua intervalla pervenire intelliguntur : quum citra fuere margines totidem partibus, et ipsæ ocyus redire creduntur, quum sit illa semper utrique extremitas summa. 3Hinc et ratio motuum conversa intelligitur. Superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, illæ tardissime : illæ a terra altissime absunt, quum tardissime moventur ; hæ, quum ocyssime. Quia sicut in illis propinquitas centri accelerat, ita in his extremitas circuli, illæ ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hæ vero augere. Illæ retro cursum agunt a statione matutina usque ad vespertinam ; Veneris, a vespertina usque ad matutinam. 4Incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere ; altitudinem vero ac Solem insequi a statione matutina, ocyssima in occasu matutino, et altissima : digredi autem latitudine, motumque minuere ab exortu vespertino : retro quidem ire, simulque altitudine digredi a statione vespertina. Mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, digredi vero latitudine a vespertino : consecutoque Sole ad quindecim partium intervallum, consistit quatriduo prope immobilis. 5Mox ab altitudine descendit, retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum. Tantumque hæc, et Luna, totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluribus subit. Rursus Saturni et Jovis duplicato digrediuntur ; Martis etiam quadruplicato. Tanta est naturæ varietas. Sed ratio evidens : namquæ in vaporem Solis nituntur, etiam descendunt ægre.

XV.

1Multa promi amplius circa hæc possunt secreta naturæ, legesque, quibus ipsa serviat. Exempli gratia in Martis sidere, cujus est maxime inobservabilis cursus, nunquam id stationem facere Jovis sidere triquetro ; raro admodum sexaginta partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas : nec exortus, nisi in duobus signis tantum, Cancri et Leonis, simul edere. Mercurii vero sidus in Piscibus exortus vespertinos raros facere, creberrimos in Virgine ; in Libra matutinos. 2Item matutinos in Aquario, rarissimos in Leone. Retrogradum in Tauro et Geminis non fieri ; in Cancro vero non citra vicesimam quintam partem. Limam bis coitum cum Sole in nullo alio signo facere quam Geminis : non coire aliquando in Sagittario tantum. Novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam Ariete, conspici : id quoque paucis mortalium contingit ; et inde fama cernendi Lynceo. 3Non comparere in cælo Saturni sidus, et Martis, quum plurimum, diebus centum septuaginta : Jovis, triginta sex, aut quum minimum, denis detractis diebus : Veneris, sexaginta novem, aut quum minimum, quinquaginta duobus : Mercurii, tredecim, aut quum plurimum, octodecim.

XVI.

1(xviii.) Colores ratio altitudinum temperat : siquidem earum similitudinem trahunt, in quarum aera venere subeundo : tingitque appropinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem ; Sol, atque commissuræ apsidum, extremæque orbitæ, atram in obscuritatem. Suus quidem cuique color est, Saturno candidus, Jovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vespero refulgens , Mercurio radians, Lunæ blandus, Soli, quum oritur, ardens, postea radians. 2His causis connexo visu et earum quæ cælo continentur. Namque modo multitudo conferta inest circa dimidios orbes Lunæ, placida nocte leniter illustrante eas ; modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente, aut quum Solis, suprave dictarum radii, visus perstrinxere nostros. Et ipsa autem Luna ingruentium Solis radiorum haud dubie differentias sentit, hebetante cætero inflexos mundi convexitate eos, præterquam ubi recti angulorum competunt ictus. 3Itaque in quadrato Solis dividua est, in triquetro seminani ambitur orbe, impletur autem in adverso : rursusque minuens easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione, qua supra Solem tria sidera.

XVII.

1(xix.) Sol autem ipse quatuor differentias habet ; bis æquata nocte diei, vere et autumno, et in centrum incidens terræ, octavis in partibus Arietis ac Libræ : bis permutatis spatiis ; in auctum diei, bruma, octava in parte Capricorni ; noctis vero, solstitio, totidem in partibus Cancri. 2Inæqualitatis causa obliquitas est Signiferi, quum pars æqua mundi super subterque terras omnibus fiat momentis : sed quæ recta in exortu suo consurgunt signa, longiore tractu tenent lucem ; quæ vero obliqua, ocyore transeunt spatio.

XVIII.

1(xx.) Latet plerosque, magna cæli assectatione compertum a principibus doctrinæ viris, superiorum trium siderum ignes esse, qui decidui ad terras fulminum nomen habeant : sed maxime ex iis medio loco siti ; fortassis quoniam contagium nimii humoris ex superiori circulo, atque ardoris, ex subjecto, per hunc modum egerat : ideoque dictum Jovem fulmina jaculari. 2Ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere cælestis ignis exspuitur, præ cita secum afferens ; ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. Idque maxime turbato fit aere, quia collectus humor abundantiam stimulat, aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.

XIX.

1(xxi.) Intervalla quoque siderum a terra multi indagare tentaverunt : et Solem abesse a Luna undeviginti partes, quantum Lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero vir sagacis animi, a terra ad Lunam, centum viginti sex millia stadiorum esse collegit. 2Ab ea usque ad Solem, duplum ; inde ad duodecim signa, triplicatum : in qua sententia et Gallus Sulpicius noster fuit.

XX.

1(xxii.) Sed Pythagoras interdum ex musica ratione appellat tonum, quantum absit a terra Luna. Ab ea ad Mercurium, spatii ejus dimidium : et ab eo ad Venerem fere tantumdem. A qua ad Solem sesquiplum : a Sole ad Martem, tonum, id est, quantum ad Lunam a terra. 2Ab eo usque Jovem, dimidium : et ab eo ad Saturnum, dimidium, et inde sesquiplum ad Signiferum. Ita septem tonos effici, quam diapason harmoniam vocant, hoc est, universitatem concentus. In ea Saturnum dorio moveri phthongo, Jovem phrygio, et in reliquis similia, jucunda magis, quam necessaria subtilitate.

XXI.

1(xxiii.) Stadium centum viginti quinque nostros efficit passus, hoc est, pedes sexcentos viginti quinque. Posidonius non minus quadraginta stadiorum a terra altitudinem esse, in qua nubila ac venti, nubesque proveniant : inde purum, liquidumque, et imperturbatæ lucis aerem. Sed a turbido ad Lunam vicies centum millia stadiorum. Inde ad Solem quinquies millies : eo spatio fieri ut tam immensa ejus magnitudo non exurat terras. 2Plures autem nubes nongentis stadiis in altitudinem subire prodiderunt. Incomperta hæc et inextricabilia ; sed prodenda quia sunt prodita. In queis tamen una ratio geometricæ collectionis nunquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi ; nec ut mensura (id enim velle pæne dementis otii est), sed ut tantum æstimatio conjectanti constet animo. 3Nam quum trecentis sexaginta et fere sex partibus orbis Solis, ex circuitu ejus patere appareat circulum, per quem meat ; semperque dimetiens tertiam partem ambitus, et tertiæ paulo minus septimam colligat : apparet, dempta ejus dimidia (quoniam terra centralis interveniat), sextam fere partem hujus immensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo comprehenditur, inesse altitudinis spatio : Lunæ vero duodecimam, quoniam tanto breviore, quam Sol, ambitu currit, ita ferri eam in medio Solis ac Terræ. 4Mirum quo procedat improbitas cordis humani, parvulo aliquo invitata successu, sicut in supradictis; occasionem impudentiæ ratio largitur : ausique divinare Solis ad terram spatia, eadem ad cælum agunt, quoniam sit medius Sol : ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat ad digitos. Quantas enim dimetiens habet septimas, tantas habere circulum duo et vicesimas ; tanquam plane a perpendiculo mensura cæli constet !

5Ægyptia, ratio, quam Petosiris et Necepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo (ut dictum est) minimo, triginta tribus stadiis paulo amplius patere colligit : in Saturni, amplissimo, duplum : in Solis, quem medium esse diximus, utriusque mensuræ dimidium. Quæ computatio plurimum habet pudoris, quoniam, ad Saturni circulum addito Signiferi ipsius intervallo, innumerabilis multiplicatio efficitur.

XXII.

1(xxiv.) Restant pauca de mundo : namque et in ipso cælo etellæ repente nascuntur. Plura earum genera. (xxiv.) Cometas Græci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo, et comarum modo in vertice hispidas, fidem Pogonias, quibus, inferiore ex parte, in speciem barbæ longæ, promittitur juba. Acontiæ jaculi modo vibrantur, ocyssimo significatu. 2Hæc fuit de qua quinto consulatu suo Titus imperator Cæsar præclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissime visa. Easdem breviores et in mucronem fastigiatas, Xiphias vocavere, quæ sunt omnium pallidissimæ, et quodam gladii nitore, ac sine ullis radiis : quos Disceus, suo nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit. 3Pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidæ lucis. Ceratias cornus speciem habet, qualis fuit quum Græcia apud Salamina depugnavit. Lampadias ardentes imitatur faces : Hippeus equinas jubas, celerrimi motus, atque in orbem circa se euntes. Fit et candidus cometes, argenteo crine, ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. 4Fiunt et hirti villorum specie, et nube aliqua circumdati. Semel adhuc jubæ effigies mutata in hastam est, Olympiade centesima octava, Urbis anno trecentesimo nonagesimo octavo. Brevissimum, quo cernerentur, spatium septem dierum annotatum est : longissimum, octoginta.

XXIII.

1 Moventur autem alii errantium modo, alii immobiles hærent. Omnes ferme sub ipso septemtrione, aliqua ejus parte non certa, sed maxime in candida, quæ lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni : nemini compertum alteri, quod equidem sciam. Ventos autem ab iis graves æstusque significari. Fiunt et hibernis mensibus, et in austrino polo, sed ibi citra ullum jubar. 2Diraque comperta Æthiopum et Ægypti populis, cui nomen ævi ejus rex dedit Typhon, ignea specie, ac spiræ modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius, quam quidam igneus nodus. Sparguntur aliquando et errantibus stellis, cæterisque, crines. Sed cometes nunquam in occasura parte cœli est : terrificum magna ex parte sidus, ac non leviter piatum, ut civili motu Octavio consule, iterumque Pompeii et Cæsaris bello ; 3in nostro vero ævo circa veneficium, quo Claudius Cæsar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu ejus, assiduum prope ac sævum. Referre arbitrantur, in quas partes sese jaculetur, aut cujus stellæ vires accipiat, quasque similitudines reddat, et quibus in locis emicet : tibiarum specie, musicæ arti portendere ; obscenis autem moribus, in verendis partibus signorum ; ingeniis et eruditioni, si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat ; venena fundere, in capite septemtrionalis austrinæve Serpentis. 4Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romæ, admodum faustus divo Augusto judicatos ab ipso : qui, incipiente eo, apparuit ludis quos faciebat Veneri Genetrici, non multo post obitum patris Cæsaris, in collegio ab eo instituto. Namque his verbis id gaudium prodidit : « Iis ipsis ludorum meorum diebus, sidus crinitum per septem dies in regione cæli, quæ sub septemtrionibus est, conspectum. Id oriebatur circa undecimam horam diei, clarumque et omnibus terris conspicuum fuit. Eo sidere significari vulgus credidit, Cæsaris animam inter deorum immortalium numina receptam : quo nomine id insigne simulacro capitis ejus, quod mox in foro consecravimus, adjectum est. » 5Hæc ille in publicum ; interiore gaudio, sibi illum natum, seque in eo nasci interpretatus est : et, si verum fatemur, salutare id terris fuit. Sunt qui et hæc sidera perpetua esse credant, suoque ambitu ire ; sed non nisi relicta ab Sole cerni. Alii vero, qui nasci humore fortuito et ignea vi, ideoque solvi.

XXIV.

1(xxvi.) Idem Hipparchus nunquam satis laudatus (ut quo nemo magis approbaverit cognationem cum homine siderum, animasque nostras partem esse cæli), novam stellam et aliam in ævo suo genitam deprehendit : ejusque motu, qua die fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc sæpius fieret, moverenturque et eæ quas putamus affixas ; 2ideoque ausus, rem etiam Deo improbam, annumerare posteris stellas, ac sidera ad nomen expungere ; organis excogitatis, per quæ singularum loca atque magnitudines signaret : ut facile discerni posset ex eo, non modo, an obirent, nascerenturve, sed an omnino aliqua transirent, moverenturve ; item an crescerent, minuerenturque : cælo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet, inventus esset.

XXV.

1 Emicant et faces, non nisi quum decidunt visæ : qualis Germanico Cæsare gladiatorum spectaculum edente, præter ora populi meridiano transcucurrit. Duo genera earum : 2Lampades vocant plane faces ; alterum Bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. Distant quod faces vestigia longa faciunt, priore ardente parte ; bolis vero perpetua ardens, longiorem trahit limitem.

XXVI.

1 Emicant et trabes simili modo, quas Docos vocant : qualis quum Lacedæmonii, classe victi, imperium Græciæ amisere. Fit et cæli ipsius hiatus, quod vocant Chasma.

XXVII.

1(xxvii.) Fit et sanguinea specie (quo nihil terribilius mortalium timori est) incendium ad terras cadens inde : sicut Olympiadis centesimæ septimæ anno tertio, quum rex Philippus Græciam quateret. 2Atque hæc ego statis temporibus naturæ, ut cætera, arbitror exsistere ; non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat. Quippe ingentium malorum tuere prænuncia : sed ea accidisse non, quia hæc facta sunt, arbitror ; verum hæc ideo facta, quia incasura erant illa. Raritate autem occultam eorum esse rationem, ideoquenon, sicut exortus supra dictos, defectusque, et multa alia, nosci.

XXVIII.

1 Cernuntur et stellæ cum Sole totis diebus ; plerumque et circa Solis orbem, ceu spiceæ coronæ, et versicolores circuli : qualiter Augusto Cæsare in prima juventa Urbem intrante, post obitum patris, ad nomen ingens capessendum. (xxix.) Existunt eædem coronæ circa Lunam, et circa nobilia astra, cæloque inhærentia.

XXIX.

1 Circa Solem arcus apparuit, L. Opimio, Q. Fabio consulibus ; orbis, L. Porcio, M. Acilio; circulus rubri coloris, L. Julio, P. Rutilio coss.

XXX.

1 Fiunt prodigiosi, et longiores Solis defectus : qualis occiso dictatore Cæsare, et Antoniano bello, totius pæne anni pallore continuo.

XXXI.

1 Et rursus plures Soles simul cernuntur : nec supra ipsum, nec infra, sed ex obliquo ; nunquam juxta, nec contra terram ; nec noctu, sed aut oriente, aut occidente. Semel et meridie conspecti in Bosphoro produntur, qui a matutino tempore duraverunt in occasum. 2Trinos Soles antiqui sæpius videre : sicut Sp. Postumio, Q. Mucio ; et Q. Marcio, M. Porcio ; et M. Antonio, P. Dolabella ; et M. Lepido, L. Planco coss. Et nostra ætas vidit divo Claudio principe, consulatu ejus, Cornelio Orfito collega. Plures simul, quam tres, visi ad hoc ævi nunquam produntur.

XXXII.

1 Lunæ quoque trinæ, ut Cn. Domitio, C. Fannio consulibus, apparuere : quos plerique appellaverunt Soles nocturnos.

XXXIII.

1(xxxiii.) Lumen de cælo noctu visum est, C. Caecilio, Cn. Papirio consulibus, et sæpe alias, ut diei species noctu luceret.

XXXIV.

1(xxxiv.) Clypeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcurrit, Solis occasu, L. Valerio, C. Mario consulibus.

XXXV.

1(xxxv.) Scintillam e stella cadere et augeri terræ appropinquantem, ac postquam Lunæ magnitudine facta sit, illuxisse, ceu nubilo die ; dein, quum in cælum se reciperet, lampadem factam, semel unquam proditur, Cn. Octavio, C. Scribonio coss. Vidit hoc Silanus, proconsul, cum comitatu suo.

XXXVI.

1(xxxvi.) Fieri videntur et discursus stellarum, nunquam temere, ut non ex ea parte truces venti cooriantur.

XXXVII.

1 Exsistunt stellæ et in mari terrisque. (xxxvii.) Vidi nocturnis militum vigiliis, inhærere pilis pro vallo fulgorem effigie ea. Et antennis navigantium, aliisque navium partibus, ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes : graves, quum solitariæ venere, mergentesque navigia, et si in carinæ ima deciderint, exurentes ; geminæ autem salutares, et prosperi cursus prænunciæ : quarum adventu fugari diram illam ac minacem, appellatamque Helenam, ferunt ; 2et ob id Polluci et Castori id numen assignant, eosque in mari deos invocant. Hominum quoque capita vespertinis horis, magno præsagio circumfulgent. Omnia incerta ratione, et in naturæ majestate abdita.

XXXVIII.

1(xxxviii.) Hactenus de mundo ipso, ideribusque. Nunc reliqua cæli memorabilia. Namque et hoc cælum appellavere majores, quod alio nomine aera, omne quod, inani simile, vitalem hunc spiritum fundit. Infra Lunam hæc sedes, multoque inferior (ut animadverto propemodum constare), infinitum ex superiore natura aeris, infinitum et terreni halitus miscens, utraque sorte confunditur. Hinc nubila, tonitrua, et alia fulmina. 2Hinc grandines, pruinæ, imbres, procellæ, turbines. Hinc plurima mortalium mala, et rerum naturæ pugna secum. Terrena in cælum tendentia deprimit siderum vis, eademque, quæ sponte non subeunt, ad se trahit. Decidunt imbres, nebutæ subeunt, siccantur amnes, ruunt grandines, torrent radii, et terram in medium undique impellunt ; iidem infracti resiliunt, et, quæ potuere, auferant secum. Vapor ex alto cadit, rursumque in altum redit. Venti ingruunt inanes, iidemque cum rapina remeant. 3Tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit ; at ille contra nilitur, tellusque ut inani cælo spiritum infundit. Sic ultro citroque commeante natura, ut tormento aliquo, mundi celeritate discordia accenditur. Nec stare pugnæ licet ; sed assidue rapta convolvitur, et circa terram immenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes cælum aliud obtexens. Ventorum hoc regnum. Itaque præcipua eorum natura ibi, et ferme reliquas complexa causas, quoniam et tonitruum et fulminum jactus lioruro violentiæ plerique assignant. Quin et ideo lapidibus pluere interim, quod vento sint rapti, et multa similiter. Quam ob rem plura simul dicenda sunt.

XXXIX.

1(xxxix.) Tempestatum rerumque quasdam statas esse causas, quasdam vero fortuitas, aut adhuc rationis incompertæ, manifestum est. Quis enim æstates, et hiemes, quæque in temporibus annua vice intelliguntur, siderum motu tieri dubitet ? Ut Solis ergo natura temperando intelligitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria est quibusque vis, et ad suam cuique naturam fertilis. Alia sunt in liquorem soluti humoris fœcunda ; alia concreti in pruinas, aut coacti in nives, aut glaciati in grandines ; alia flatus, alia teporis, alia vaporis, alia roris, alia rigoris. Nec vero hæc tanta debent existimari, quanta cernuntur, quum esse eorum nullum minus Luna tam immensæ altitudinis ratio declaret. 2Igitur in suo quæque motu naturam suam exercent : quod manifestum Saturni maxime transitus imbribus faciunt. Nec meantium modo siderum hæc vis est, sed multorum etiam adhærentium cælo, quoties errantium accessu impulsa, aut conjectu radiorum exstimulata suut ; qualiter in Suculis eentimus accidere, quas Græci ob id pluvio nomine Hyadas appellant. Quin et sua sponte quædam, statisque temporibus, ut Hœdorum exortus. Arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit.

XL.

1(xl.) Nam Caniculæ exortu accendi Solis vapores quis ignorat ? cujus sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur. Fervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna. Orygem appellat Ægyptus feram, quam in exortu ejus contra stare, et contueri tradit, ac velut adorare, quum sternuerit. Canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem agi non est dubium.

XLI.

1(xli.) Quin partibus quoque signorum quorumdam sua vis inest : ut autumnali æquinoclio, brumaque, quum tempestatibus confici sidus intelligimus ; nec imbribus tantum tempestatibusque, sed mullis et corporum et ruris experimentis : afflantur alii sidere, alii commoventur, statis temporibus, alvo, nervis, capite, mente. Olea, et populus alba, et salices, solstitio folia circumagunt. 2Floret ipso brumali die suspensa in tectis arentis berba pulegii : rumpuntur intentæ spiritu membranæ. Miretur hoc, qui non observet quotidiano experimento, herbam unam, quæ vocatur heliotropium, abeuntem Solem intueri semper, omnibusque horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. Jam quidem lunari potestate ostrearum, conchyliorumque, et concharum omnium corpora augeri, ac rursus minui. 3Quin et soricum fibras respondere numero Lunæ exquisivere diligentiores : minimumque animal formicam sentire vires sideris, interlunio semper cessantem. Quo turpior homini inscitia est, fatenti præcipue jumentorum quorumdam in oculis morbos cum Luna increscere, ac minui. Patrocinatur vastitas cæli, immensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa. 4Hæ sunt rerum aut animantium effigies, in quas digessere cælum periti. In bis quidem mille sexcentas adnotavere stellas, insignes videlicet effectu visuve : exempli gratia, in cauda Tauri septem, quas appellavere Vergilias ; in fronte, Suculas ; Booten, qui sequitur Septentriones.

XLII.

1(xlii.) Extra has causas non negaverim exsistere imbres ventosque : quoniam humidam a terra, alias vero propter vapores fumidam exhalari caliginem certum eat ; nubesque, liquore egresso in sublime, aut ex aere coacto in liquorem, gigni. 2Densitas earum corpusque, haud dubio conjectatur argumento, quum Solem obumbrent, perspicuum alias etiam urinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem.

XLIII.

1(xliii.) Igitur non eam inficias, posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno sæpe cernimus : quorum ictu concuti aera verum est, quando et tela vibrata stridunt. Quum vero in nubem pervenerint, vaporem dissonum gigni ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum vorticem volvi : hinc nasci procellas. 2Et si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi : si erumpat ardens, fulmina : si longiore tractu nitatur, fulgetra. His findi nubem, illis perrumpi. Et esse tonitrua impactorum ignium plagas : ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas. Posse et repulsu siderum depressum, qui a terra meaverit, spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante sonitum dum rixetur, edito fragore quum erumpat, ut in membrana spiritu intenta. Posse et attritu, dum in præceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. Posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. 3Sed hæc omnia esse fortuita : hinc bruta fulmina et vana, ut quæ nulla veniant ratione naturæ ; his percuti montes, his maria, omnesque alios irritos jactus. Illa vero fatidica ex alto, statisque de causis, et ex suis venire sideribus.

XLIV.

1 Simili modo ventos, vel potius flatus, posse et ex arido siccoque anhelitu terræ gigni non negaverim : posse et aquis aera exspirantibus, qui neque in nebulam densetur, nec crassescat in nubes : posse et Solis impulsu agi, quoniam ventus non aliud intelligatur, quam fluxus aeris : pluribusque etiam modis. 2Namque et e fluminibus, ac sinubus, et e mari videmus, et quidem tranquillo ; et alios quos vocant Altanos, e terra consurgere. Qui quidem quum e mari redeunt, Tropæi vocantur : si pergunt, Apogei.

3(xliv.) Montium vero flexus crebrique vertices, et conflexa cubito, aut confracta in humeros juga, concavi vallium sinus, scindentes inæqualitate ideo resultantem aera (quæ causa etiam voces multis in locis reciprocas facit sine fine) ventos generant.

4(xlv.) Jam quidem et specus : qualis in Dalmatiæ ora, vasto in præceps hiatu, in quem, dejecto levi pondere, quamvis tranquillo die, turbini similis emicat procella. Nomen loco est Senta. Quin et in Cyrenaica provincia rupes quædam Austro traditur sacra, quam profanum ait attrectari hominis manu, confestim Austro volvente arenas. In domibus etiam multis, madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent : adeo causa non deest.

XLV.

1 Sed plurimum interest, flatus sit, an ventus. Illos statos atque perspirantes : quos non tractus aliquis, verum terræ sentiunt ; qui non aura, non procella, sed mares appellatione quoque ipsa venti sunt : sive assiduo mundi incitatu, et contrario siderum occursu nascuntur ; sive hic est ille generabilis rerum naturæ spiritus, huc illuc tanquam in utero aliquo vagus ; sive disparili errantium siderum ictu, radiorumque multiformi jactu flagellatus aer ; sive a suis sideribus exeunt his propioribus, sive ab illis cælo affixis cadunt : palam est illos quoque legem naturæ habere non ignotam, etiamsi nondum percognitam, (xlvi.) 2Viginti amplius auctores Græci veteres prodidere de bis observationes. Quo magis miror, orbe discordi et in regna, hoc est, in membra, diviso, tot viris curæ fuisse tam ardua inventu : inter bella præsertim, et infida hospitia, piratis etiam omnium mortalium hostibus transitus ferme tenentibus ; ut hodie quædam in suo quisque tractu, ex eorum commentariis, qui nunquam eo accessere, verius noscat, quam indigenarum scientia : nunc vero pace tam festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe, omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum quidem inventa perdisci. 3Non erant majora præmia, in multos dispersa fortunæ magnitudine : et ista plures sine præmio alio, quam posteros juvandi, eruerunt. Namque mores hominum senuere, non fructus : et immensa multitudo aperto, quodcumque est, mari, hospitalique littorum omnium appulsu, navigat, sed lucri, non scientiæ gratia ; 4nec reputat cæca mens, et tantum avaritiæ intenta, id ipsum scientia posse tutius fieri. Quapropter scrupulosius, quam instituto fortassis conveniat operi, tractabo ventos, tot millia navigantium cernens.

XLVI.

1(xlvii.) Veteres quatuor omnino servavere, per totidem mundi partes (ideo nec Homerus plures nominat), hebeti, ut mox judicatum est, ratione : secuta ætas octo addidit, nimis subtili et concisa proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis quatuor. Sunt ergo bini in quatuor cæli partibus. Ab oriente æquinoctiali Subsolanus, ab oriente brumali Vulturnus : illum Aphelioten, hunc Eurum Græci appellant. 2A meridie Auster, et ab occasu brumali Africus : Noton, et Liba nominant. Ab occasu æquinoctiali Favonius, ab occasu solstitiali Corus : Zephyrum, et Argesten vocant. A septemtrionibus, Septemtrio, interque eum et exortum solstitialem, Aquilo : Aparctias, et Boreas, dicti. Numerosior ratio quatuor his interjecerat ; Thrascian, media regione inter septemtrionem et occasum solstitialem ; itemque Cæcian, media inter Aquilonem et exortum æquinoctialem, ab ortu solstitiali ; Phœnician media regione inter ortum brumalem et meridiem ; 3item inter Liba et Noton, compositum ex utroque medium, inter meridiem et hibernum occidentem, Libonoton. Nec finis. Alii quippe Mesen nomine etiamnum addidere inter Boream et Cæcian et inter Eurum et Noton, Euronotum. Sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes tractum, ut Atheniensibus Sciron, paulum ab Argeste deflexus, reliquæ Græciæ ignotus : aliubi elatior idem Olympias vocatur : 4consuetudo omnibus his nominibus Argesten intelligit. Et Cæcian aliqui vocant Hellespontian ; et eosdem alibi aliter. Item in Narbonensi provincia clarissimus ventorum est Circius, nec ullo violentia inferior, Ostiam plerumque recta Ligustico mari perferens : idem non modo in reliquis partibus cæli ignotus est, sed ne Viennam quidem, ejusdem provinciæ urbem, attingens, paucis ante limitibus, jugi modici occursu tantus ille ventorum coercetur. Et Austros in Ægyptum penetrare negat Fabianus. Quo fit manifesta lex naturæ, ventis etiam et tempore et fine dicto.

XLVII.

1 Ver ergo aperit navigantibus maria : cujus in principio, Favonii hibernum molliunt cælum, Sole Aquarii xxv obtinente partem. Is dies sextus est ante Februarias Idus. Competit ferme et hoc omnibus ; quos deinde ponam, per singulas intercalationes uno die anticipantibus, rursumque lustro sequenti ordinem servantibus. Favonium quidam a. d. viii Calendas Martii, Chelidonian vocant, ab hirundinis visu ; nonnulli vero Ornithian, uno et lx die post brumam, ab adventu avium, flantem per dies novem. 2Favonio contrarius est, quem Subsolanum appellavimus. Datus est autem huic exortus Vergiliarum, in totidem partibus Tauri, sex diebus ante Maias Idus : quod tempus Austrinum est ; huic vento Septemtrione contrario. Ardentissimo autem æstatis tempore exoritur Caniculæ sidus, Sole primam partem Leonis ingrediente : qui dies xv ante Augustas Calendas est. Hujus exortum diebus octo ferme Aquilones antecedunt, quos Prodromos appellant. Post biduum autem exortus, iidem Aquilones constantius perflant his diebus, quos Etesias appellant. Mollire eos creditur Solis vapor geminatus ardore sideris : nec ulli ventorum magis stati sunt. 3Post eos rursus Austri frequentes, usque ad sidus Arcturi, quod exoritur undecim diebus ante æquinoctium Autumni. Cum hoc Corus incipit. Corus autumnat : huic est contrarius Vulturnus. Post id æquinoctium diebus fere quatuor et quadraginta, 4Vergiliarum occasus hiemem inchoat : quod tempus in iii Idus Novembris incidere consuevit : hoc est Aquilonis hiberni, multumque æstivo illi dissimilis, cujus ex adverso est Africus. Ante brumam autem septem diebus totidemque postea, sternitur mare halcyonum fœturæ, unde nomen hi dies traxere : reliquum tempus hiemat. Nec tamen sævitia tempestatum cludit mare. Piratæ primum coegere mortis periculo in mortem ruere, et hiberna experiri maria : nunc idem hoc avaritia cogit.

XLVIII.

1 Ventorum frigidissimi sunt, quos a septentrione diximus spirare ; et vicinus his Corus. Hi et reliquos compescunt, et nubes abigunt. Humidi Africus et præcipue Auster Italiæ. Narrant et in Ponto Cæcian in se trahere nubes. Sicci Corus et Vulturnus, præterquam desinentes. Nivales Aquilo et Septemtrio. Grandines Septemtrio importat et Corus. Æstuosus Auster : tepidi Vulturnus et Favonius. 2Iidem Subsolano sicciores : et in totum omnes a septemtrione et occidente sicciores quam a meridie et oriente. Saluberrimus autem omnium Aquilo : noxius Auster et magis siccus ; fortassis quia humidus frigidior est. Minus esurire eo spirante creduntur animantes. Etesiæ noctu desinunt fere, et a tertia diei hora oriuntur. In Hispania et Asia ab oriente flatus est eorum ; in Ponto ab Aquilone ; reliquis in partibus a meridie. 3Spirant autem et a bruma, quum vocantur Ornithiæ ; sed leniores, et paucis diebus. Permutant et duo naturam cum situ : Auster Africæ serenus, Aquilo nubilus. Omnes venti vicibus suis spirant majore ex parte, aut ut contrarius desinenti incipiat. Quum proximi cadentibus surgunt, a lævo latere in dextrum, ut Sol, ambiunt. De ratione eorum menstrua, quarta maxime Luna decernit. Iisdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. 4Austro majores fluctus eduntur, quam Aquilone : quoniam ille infernus ex imo maris spirat, hic summo. Ideoque post Austros noxii præcipue terræ motus. Noctu Auster, interdiu Aquilo vehementior. Et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus. Septemtriones impari fere desinunt numero : quæ observatio et in aliis multis rerum naturæ partibus valet ; mares itaque existimantur impares numeri. Sol et auget, et comprimit flatus. Auget exoriens occidensque, comprimit meridianus æstivis temporibus. Itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, qui aut nimio frigore, aut æstu solvuntur, et imbribus ; exspectantur autem maxime, unde nubes discussæ adaperuere cælum. 5Omnium quidem (si libeat observare minimos ambitus) redire easdem vices quadriennio exacto, Eudoxus putat : non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. Et est principium lustri ejus, semper intercalari anno, Caniculæ ortu. De generalibus ventis hæc.

XLIX.

1(xlviii.) Nunc de repentinis flatibus, qui exhalante terra, ut dictum est, coorti, rursusque dejecti, interim obducta nubium cute, multiformes exsistunt. Vagi quippe et ruentes torrentium modo, ut aliquibus placere ostendimus, tonitrua et fulgura edunt. Majore vero illati pondere incursuque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, quæ vocatur a Græcis Ecnephias. Sin vero, depresso sinu, arctius rotati effregerint, sine igne, hoc est, sine fulmine, vorticem faciunt, qui Typhon vocatur, id est, vibratus Ecnephias. 2Defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida, convolvens, versansque, et ruinam suam illo pondere aggravans, et locum ex loco mutans rapida vertigine : præcipua navigantium pestis, non antennas modo, verum ipsa navigia contorta frangens ; tenui remedio aceti in advenientem effusi, cui frigidissima est natura. Idem illisu ipso repercussus, correpta secum in cælum refert, sorbetque in excelsum.

L.

Quod si majore depressæ nubis eruperit specu, sed minus lato quam procella, nec sine fragore, turbinem vocant, proxima quæque prosternentem. Idem ardentior, accensusque dum furit, prester vocatur, amburens contacta pariter, et proterens. (xlix.) Non fit autem aquilonius Typhon, nec nivalis aut nive jacente Ecnephias. Quod si simul rupit nubem, exarsitque et ignem habuit, ac non postea concepit, fulmen est. Distat a prestere, quo flamma ab igni : hic late funditur flatu, illud conglobatur impetu. 2Vortex autem remeando distat a turbine, et quo stridor a fragore. Procella latitudine ab utroque, disjecta nube, verius, quam rupta. Fit et caligo belluæ similis, nube dira navigantibus. Vocatur et columna, quum spissatus humor rigensque ipse se sustinet. Ex eodem genere et in longam veluti fistulam nubes aquam trahit.

LI.

1(l.) Hieme et æstate rara fulmina, contrariis de causis : quoniam hieme densatus aer nubium crassiore corio spissatur ; omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida, quidquid accipit ignei vaporis, exstinguit ; quæ ratio immunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casu præstat : et e diverso nimius ardor Ægyptum ; siquidem calidi siccique halitus terræ raro admodum tenuesque densantur in nubes. 2Vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore æstatis hiemisque causis. Qua ratione crebra in Italia : quia mobilior aer mitiore hieme, et æstate nimbosa, semper quodammodo vernat, vel autumnat. Italiæ quoque partibus iis, quæ a septemtrione discedunt ad teporem, qualis est Urbis et Campaniæ tractus, juxta hieme et æstate fulgurat, quod non in alio situ.

LII.

1(li.) Fulminum ipsorum plura genera traduntur. Quæ sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant. Quæ humida, non urunt, sed infuscant. Tertium est, quod clarum vocant, mirificæ maxime naturæ, quo dolia exhauriuntur intactis operimentis, nulloque alio vestigio relicto. 2Aurum, et æs, et argentum liquatur intua, sacculis ipsis nullo modo ambustis, ac ne confuso quidem signo ceræ. Marcia, princeps Romanarum, icta gravida, partu exanimato, ipsa citra ullum aliud incommodum vixit. In Catilinanis prodigiis Pompeiano ex municipio M. Herennius decurio sereno die fulmine ictus est.

LIII.

1(lii.) Tuscorum litteræ novem deos emittere fulmina existimant, caque esse undecim generum : Jovem enim trina jaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Jovi, nocturna Summano, rariora sane eadem de causa frigidioris cæli. Etruria erumpere terra quoque arbitratur, quæ infera appellat, brumali tempore facta, sæva maxime et exsecrabilia : quum sint omnia, quæ terrena existimant, non illa generalia, nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. 2Argumentum evidens, quod omnia a superiore cælo decidentia obliquos habent ictus : hæc autem quæ vocant terrena, rectos. Sed quia ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt : quum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. A Saturni ea sidere proficisci, subtilius ista consectati putant : sicut cremantia, a Martis, qualiter, quum Volsinii oppidum Tuscorum opulentissimum totum concrematum est fulmine. 3Vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quæ prima fiunt familiam suam cuique indepto. Cæterum existimant non ultra decem annos portendere privata, præterquam aut matrimonio primo facta, aut natali die : publica non ultra tricesimum annum, præterquam in deductione oppidorum.

LIV.

1(liii.) Exstat Annalium memoria, sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina, vel impetrari. Vetus fama Etruriæ est, impetratum, Volsinios urbem agris depopulatis subeunte monstro, quod vocavere Voltam. Evocatum et a Porsenna suo rege. Et ante eum a Numa sæpius hoc factitatum, in primo Annalium suorum tradit L. Piso gravis auctor : quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. Lucosque et aras et sacra habemus : interque Statores, ac Tonantes, et Feretrios, Elicium quoque accepimus Jovem. 2Varia in hoc vitæ sententia, et procujusque animo. Imperari naturæ, audacis est credere : nec minus hebetis, beneficiis abrogare vires ; quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die præcinat, et an peremptura sint fatum, aut apertura potius alia fata quæ lateant, innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. Quamobrem sint ista, ut rerum naturæ libuit, alias certa, aliaa dubia, aliis probata, aliis damnanda : nos cetera, quae sunt in his memorabilia, non omittemus.

LV.

1(liv.) Fulgetrum prius cerni, quam tonitrum audiri, quum simul fiant, certum est. Nec mirum, quoniam lux sonitu velocior. Ictum autem et sonitum congruere, ita modulante natura : sed sonitum profecti esse fulminis, non illati. Etiamnum spiritum ocyorem fulmine : ideo quali prius omne et afflari, quam percuti ; nec quemquam tangi, qui prior viderit fulmen, aut tonitru audierit. 2Laeva prospera existimantur : quoniam læva parte mundi ortus est. Nec tam adventus spectatur, quam reditus : sive ab ictu resiliit ignis, sive opere confecto, aut igne consumpto spiritus remeat. In sedecim partes cælum in eo aspectu divisere Tusci. Prima est a septemtrionibus ad æquinoctialem exortum ; secunda ad meridiem ; tertia ad æquinoctialem occasum ; quarta obtinet, quod reliquum est ab occasu ad septemtriones. Has iterum in quaternas divisere partes : ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario appellavere dextras. 3Ex his maxime dira, quæ septemtriouem ab occasu attingunt. Itaque plurimum refert, unde venerint fulmina, et quo concesserint. Optimum est, in exortivas redire partes. Ideo quum a prima cæli parte venerint, et in eamdem concesserint, summa felicitas portenditur, quale Syllæ dictatori ostentum datum accepimus. Cætera ipsius mundi portione, minus prospera aut dira. Quædam fulgura enunciare non putant fas, nec audire, præterquam si hospiti indicentur, aut parenti. Magna hujus observationis vanitas, tacta Junonis æde, Romæ deprehensa est, Scauro consule, qui mox princeps fuit.

4 Noctu magis, quam interdiu, sine tonitribus fulgurat. Unum animal hominem non semper exstinguit, cætera illico : hunc videlicet natura tribuente honorem, quum tot belluæ viribus præstent. Omnia contrarias incubant in partes : homo, nisi convertatur in percussas, non exspirat. Superne icti considunt. 5Vigilans ictus conniventibus oculis, dormiens patentibus repentur. Hominem ita exanimatum cremari fas non est : condi terra religio tradidit. Nullum animal, nisi exanimatum, fulmine accenditur. Vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore.

LVI.

1(lv.) Ex iis quæ terra gignuntur, lauri fruticem non icit : nec unquam quinque altius pedibus descendit in terram. Ideo pavidi altiores specus tutissimos pulant ; aut tabernacula e pellibus belluarum, quas vitulos appellant : quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam, quæ ob hoc armigera hujus teli fingitur. 2In Italia inter Terracinam et ædem Feroniæ, turres bellicis temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta.

LVII.

1(lvi.) Praeter hæc, inferiore cælo, relatum in monumenta est, lacte et sanguine pluisse M’. Acilio, C. Porcio Coss. et sæpe alias : sicut carne, P. Volumnio, Servio Sulpicio Coss., exque ea non putruisse, quod non diripuissent aves. 2Item ferro in Lucanis, anno antequam M. Crassus a Parthis interemptus est, omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat : effigies, quæ pluit, spongiarum fere similis fuit : aruspices præmonuerunt superna vulnera. L. autem Paulo, C. Marcello Coss. lana pluit circa castellum Carissanum, juxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. Eodem causam dicente, lateribus coctis pluisse, in ejus anni Acta relatum est.

LVIII.

1(lvii.) Armorum crepitus, et tubæ sonitus auditos e cælo Cimbricis bellis accepimus : crebroque et prius, et postea. Tertio vero consulatu Marii ab Amerinis et Tudertibus spectata arma cælestia ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quæ ab occasu erant. Ipsum ardere cælum, minime mirum est, et sæpius visum, majore igne nubibus correptis.

LIX.

1(lviii.) Celebrant Græci Anaxagoram Clazomenium, Olympiadis septuagesimæ octavæ secundo anno, prædixisse cælestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e Sole. Idque factum interdiu in Thraciæ parte ad Ægos flumen. Qui lapis etiam nunc ostenditur, magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. 2Quod si quis prædictum credat, simul fateatur necesse est, majoris miraculi divinitatem Anaxagoræ fuisse : solvique rerum naturæ intellectum, et confundi omnia, si aut ipse Sol lapis esse, aut unquam lapidem in eo fuisse credatur. Decidere tamen crebro, non erit dubium. 3In Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque, modicus quidem, sed quem in medio terrarum casurum idem Anaxagoras prædixisse narratur. Colitur et Cassandriæ, quæ Polidæa vocitata est, ob id deducta. Ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum.

LX.

1(lix.) Arcus vocamus, extra miraculum frequentes, et extra ostentum. Nam ne pluvios quidem, aut serenos dies, cum fide portendunt. Manifestum est, radium Solis immissum cavæ nubi, repulsa acie in Solem, refringi : colorumque varietatem mixtura nubium, aeris, igniumque fieri. Certe nisi Sole adverso non fiunt : nec unquam nisi dimidia circuli forma : nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi tricesima Luna posse. 2Fiunt autem hieme, maxime ab æquinoctio autumnali die decrescente. Quo rursus crescente ab æquinoctio verno, non exsistunt ; nec circa solstitium longissimis diebus : bruma vero, hoc est brevissimis diebus frequenter. Idem sublimes humili Sole, humilesque sublimi : et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem diffusi ; meridie exiles, verum ambitus majoris. Æstate vero per meridiem non cernuntur ; post autumni æquinoctium, quacumque hora : nec unquam plures simul, quam duo.

LXI.

1 Cætera ejusdem naturæ non multis dubia esse video. (lx.) Grandinem conglaciato imbre gigni, et nivem eodem humore mollius coacto : pruinam autem ex rore gelido. Per hiemem nives cadere, non grandines : ipsasque grandines iuterdiu sæpius quam noctu ; et multo celerius resolvi, quam nives. Nebulas nec æstate nec maximo frigore exsistere. Rores, neque gelu, neque ardoribus, neque ventis, nec nisi serena nocte. 2Gelando liquorem minui solutaque glacie non eumdem inveniri modum.

3(lxi.) Varietates colorum figurarumque in nubibus cerni, prout admixtus ignis superet, aut vincatur.

LXII.

1(lxii.) Præterea quasdam proprietates quibusdam locis esse : roscidas æstate Africæ noctes ; in Italia Locris, et in lacu Velino, nullo non die apparere arcus ; Rhodi et Syracusis nunquam tanta nubila obduci, ut non aliqua hora Sol cernatur : qualia aptius suis referentur locis. Hæc sint dicta de aere.

LXIII.

1(lxiii.) Sequitur terra, cui uni rerum naturæ partium, eximia propter merita, cognomen indidimus maternæ venerationis. Sic hominum illa, nt cælum Dei : quæ nos nascentes excipit, natos alit, semelque editos sustinet semper : novissime complexa gremio jam a reliqua natura abdicatos, tum maxime, ut mater, operiens : nullo magis sacra merito, quam quo nos quoque sacros facit ; etiam monumenta ac titulos gerens, nomenque prorogans nostrum, et memoriam extendens contra brevitatem ævi. Cujus numen ultimum jam nullis precamur irati grave : 2tanquam nesciamus hanc esse solam, quæ nunquam irascatur homini. Aquæ subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, præcipitantur in torrentes : aer densatur nubibus, furit procellis. At hæc benigna, mitis, indulgens, ususque mortalium semper ancilla, quæ coacta generat ! quæ sponte fundit ! quos odores saporesque ! quos succos ! quos tactus ! quos colores ! quam bona fide creditum fœnus reddit ! quæ nostri causa alit ! Pestifera enim animantia, vitali spiritu habente culpam, necesse est illi seminata excipere, et genita sustinere ; sed in malis generantium noxa est. 3Illa serpentem homine percusso non amplius recipit, pœnasque etiam inertium nomine exigit : illa medicas fundit herbas, et semper homini parturit. Quin et venena nostri misertam instituisse credi potest : ne in tædio vitæ fames, mors terræ meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe ; ne lacerum corpus abrupta dispergerent ; ne laquei torqueret pœna præpostera, incluso spiritu, cui quæreretur exitus ; ne in profundo quæsita morte, sepultura pabulo fieret ; ne ferri cruciatus scinderet corpus. 4Ita est : miserta genuit id, cujus facillimo haustu, illibato corpore, et cum toto sanguine extingueremur, nullo labore, sitientibus similes : qualiter defunctos, non volucris, non fera attingeret : terræque servaretur, qui sibi ipsi perisset. Verum fateamur : terra nobis malorum remedium genuit ; nos illud vitæ fecimus venenum. Non enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur ? Nec tamen quereremur merito etiamsi maleficii causa tulisset : adversus unam quippe naturæ partem ingrati sumus. 5Quas non ad delicias, quasque non ad contumelias servit homini ? In maria jacitur, aut, ut freta admittamus, eroditur ; aquis, ferro, ligno, igne, lapide, fruge, omnibus cruciatur horis, multoque plus, ut deliciis, quam ut alimentis famuletur nostris. Nisi tamen, quæ summa patiatur, atque extrema cute, tolerabilia videantur. Penetramus in viscera, auri argentique venas, et æris ac plumbi metalla fodientes : gemmas etiam et quosdam parvulos quærimus lapides, scrobibus in profundum actis. Viscera ejus extrahimus, ut digito gestetur gemma, quam petimus. Quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus ! Si ulli essent inferi, jam profecto illos avaritiæ atque luxuriæ cuniculi refodissent. 6Et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua ! Feræ enim, credo, custodiunt illam, arcentque sacrilegas manus ! Non inter serpentes fodimus, et venas auri tractamus cum veneni radicibus ? Placatiore tamen dea ob hoc, quod omnes hi opulentiæ exitus ad scelera, cædesque, et bella tendunt ; quamque sanguine nostro irrigamus, insepultis ossibus tegimus. Quibus tamen, velut exprobrato furore, tandem ipsa se obducit, et scelera quoque mortalium occultat.

LXIV.

1 Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim, quod naturam ejus ignoramus.

1(lxiv.) Est autem figura prima, de qua consensus judicat. Orbem certe dicimus terræ globum, quem verticibus includi fatemur. Neque enim absoluti orbis est forma, in tanta montium excelsitate, tanta camporum planitie : sed cujus amplexus, si capita linearum comprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis efficiat : id quod ipsa rerum naturæ cogit ratio, non iisdem causis, quas attulimus in cælo. 2Namque in illo cava in se convexitas vergit, et cardini suo, hoc est, terræ, undique incumbit. Hæc, ut solida atque conferta, assurgit, intumescenti similis, extraque protenditur. Mundus in centrum vergit : at terra exit a centro, immensum ejus globum in formam orbis assidua circa eam mundi volubilitate cogente.

LXV.

1(lxv.) Ingens hic pugna litterarum, contraque vulgi, circumfundi terræ undique homines, conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse cæli verticem, ac simili modo ex quacumque parte mediam calcari ; illo quærente, cur non decidant contra siti : tanquam non ratio præsto sit, ut nos non decidere mirentur illi. Intervenit sententia, quamvis indocili probabilis turbæ, inæquali globo, ut si sit figura pineæ nucis, nihilominus terram undique incoli. 2Sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente ? pendere ipsam, ac non cadere nobiscum. Ceu spiritus vis, mundo præsertim inclusi, dubia sit ! aut possit cadere, natura repugnante, et quo cadat, negante ! Nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu : ita terræ, arcentibus cunctis, nisi in se, locus non est. Globum tamen effici mirum est, in tanta planitie maris camporumque. Cui sententiæ adest Dicæarchus, vir imprimis eruditus, regum cura permensus montes : ex quibus altissimum prodidit Pelion, mccl passuum, ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universæ rotunditatis colligens. Mihi incerta hæc videtur conjectatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices, longo tractu, nec breviore quinquaginta millibus passuum assurgere. 3Sed vulgo maxima hæc pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttæ parvis globantur orbibus ; et pulveri illatæ, frondiumque lanugini impositæ, absoluta rotunditate cernuntur ; et in poculis repletis media maxime tument : quæ propter subtilitatem humoris, mollitiamque in se residentem, ratione facilius, quam visu, deprehenduntur. 4Idque etiam magis mirum, in poculis repletis, addito humore minimo, circumfluere quod supersit ; contra evenire, ponderibus additis ad vicenos sæpe denarios : scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminente infusa dilabantur. Eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua ; ac procul recedente navigio, si quid, quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur, et postremo occultetur. 5Denique Oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohæreret, atque non decideret, nullo ultra margine includente ? Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. Contra quod, ut sint plana maria, et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio, magnaque gloria inventores Græci subtilitate geometrica docent. 6Namque quum e sublimi in inferiora aquæ ferantur, et sit hæc natura earum confessa, nec quisquam dubitet in littore ullo accessisse eas, quo longissime devexitas passa sit : procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius centro esse terræ ; omnesque lineas, quæ emittuntur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri, quam quæ ad extremum mare a primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum : ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

LXVI.

1 Quod ita formasse artifex Natura credi debet, ut, quum terra arida et sicca constare per se ac sine humore non posset, nec rursus stare aqua, nisi sustinente terra, mutuo implexu jungerentur : hac sinus pandente ; illa vero permeante totam, intra, extra, supra, venis, ut vinculis, discurrentibus : atque etiam in summis jugis erumpente ; quo, spiritu acta, et terræ pondere expressa, siphonum modo emicat : tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quæque et altissima exsiliat. 2Qua ratione manifestum est, quare tot fluminum quotidiano accessu maria non crescant.

(lxvi.) Est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu præcincta circumfluo mari. Nec argumentis hoc investigandum, sed jam experimentis cognitum.

LXVII.

1(lxvii.) A Gadibus, columnisque Herculis, Hispaniæ et Galliarum circuitu, totus hodie navigatur occidens. Septemtrionalis vero Oceanus, majore ex parte navigatus est, auspiciis divi Augusti, Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promontorium : et inde immenso mari prospecto, aut fama cognito, ad Scythicam plagam, et humore nimio rigentia. Propter quod minime versimile est illic maria deficere, ubi humoris vis superet. 2Juxta vero, ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare, pernavigata est Macedonum armis, Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida atque Antiochida ab ipsis appellari voluere. Circa Caspium quoque multa Oceani littora explorata, parvoque brevius, quam totus, hinc aut illinc Septemtrio eremigatus. Ut tamen conjecturæ locum sic quoque non relinquat, ingens argumentum paludis Mæoticæ, sive ea illius Oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. Alio latere Gadium, ab eodem occidente, magna pars meridiani sinus ambitu Mauritaniæ navigatur hodie. 3Majorem quidem ejus partem, et Orientis, victoriæ Magni Alexandri lustravere, usque in Arabicum sinum. In quo res gerente C. Cæsare Augusti filio, signa navium ex Hispaniensibus naufragiis feruntur agnita. Et Hanno, Carthaginis potentia florente, circumvectus a Gadibus ad finem Arabiæ, navigationem eam prodidit scripto : sicut ad extera Europæ noscenda missus eodem tempore Himilco. 4Præterea Nepos Cornelius auctor est, Eudoxum quemdam sua ætate, quum Lathurum regem fugeret, Arabico sinu egressum, Gades usque pervectum : multoque ante eum Cælius Antipater, vidisse se, qui navigavisset ex Hispania in Æthiopiam commercii gratia. Idam Nepos de Septemtrionali circuitu tradit, Quinto Metello Celeri, L. Afranii in Consulatu collegæ, sed tum Galliæ Proconsuli, Indos a rege Suevorum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes, tempestatibus essent in Germaniam abrepti. 5Sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis ; nec inde huc, nec hinc illo pervio tractu. Quæ contemplatio apta detegendæ mortalium vanitati, poscere videtur, ut totum hoc, quidquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subjectum oculis, quantum sit ostendam.

LXVIII.

1(lxviii.) Jam primum in dimidio computari videtur, tanquam nulla portio ipsi decidatur Oceano : qui toto circumdatus medio, et omnes cæteras fundens recipiensque aquas, et quidquid exit in nubes, ac sidera ipsa tot et tantæ magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio credetur habitare ? Improba et infinita debet esse tam vastæ molis possessio. Adde quod ex relicto plus abstulit cælum. Nam quum sint ejus quinque partes, quas vocant Zonas, infesto rigore et æterno gelu premitur omne, quidquid est subjectum duabus extremis, utrinque circa vertices, hunc qui Septemtrio vocatur, eumque qui, adversus illi, Austrinus appellatur. 2Perpetua caligo utrobique, et alieno molliorum siderum aspectu, maligna, ac pruina tantum albicans lux. Media vero terrarum, qua Solis orbita eat, exusta flammis et cremata, cominus vapore torretur. Circa duæ tantum, inter exustam et rigentes, temperantur : esque ipsæ inter se non perviæ, propter incendium siderum. Ita terræ tres partes abstulit caelum : Oceani rapina in incerto est.

3Sed et relicta nobia una portio, haud scio an etiam in majore damno sit. Idem siquidem Oceanus, infusus in multos (ut dicemus) sinus, adeo vicino accessu interna maria allatrat, ut cxv millibus passuum Arabicus sinua distet ab Ægyptio mari : Caspius vero ccclxxv millibus a Pontico. Idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiamque dum dispescit, quantum terrarum occupat ? Computetur etiam nunc mensura tot fluminum, tantarum paludum : addantur et lacus, et stagna. 4Jam elata in cælum, et ardua aspectu quoque juga : jam silvæ, vallesque præruptæ, et solitudines, et mille causis deserta detrahantur. Hæ tot portiones terræ, immo vero, ut plures tradidere, mundi punctus (neque enim est aliud terra in universo), hæc est materia gloriæ nostræ, haæc sedes : hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia, mutuisque cædibus laxiorem facimus terram. 5Et ut publicos gentium furores transeam, hæc in qua conterminos pellimus, furtoque vicini cespitem nostro solo adfodimus ; ut, qui latissime rura metatus fuerit, ultraque fines exegerit accolas, quota terrarum parte gaudeat ? vel quum ad mensuram avaritiæ suæ propagaverit, quam tandem portionem ejus defunctus obtineat !

LXIX.

1(lxix.) Mediam esse mundi totius haud dubiis constat argumentis : sed clarissime æquinoctii paribus horis. Nam nisi in medio esset, æquales dies noctesque haberi non posse deprehendunt et dioptræ, quæ vel maxime id confirmant : quum æquinoctiali tempore ex eadem linea ortus occasusque cernatur, solstitialis exortus per suam lineam, brumalisque occasus. Quæ accidere nullo modo possent, nisi in centro sita esset.

LXX.

1(lxx.) Tres autem circuli supra dictis zonis implexi, inæqualitates temporum distinguunt : solstitialis a parte Signiferi excelsissima nobis, ad septentrionalem plagam versus ; contraque ad alium polum, brumalis : item medio ambitu Signiferi orbis incedens, æquinoctialis.

LXXI.

1 Reliquorum, quæ miramur, causa in ipsius terræ figura est : quam globo similem, et cum ea aquas, iisdem intelligitur argumentis. Sic enim fit haud dubie, ut nobis septemtrionalis plagæ sidera nunquam occidant : contra, meridianæ nunquam oriantur : rursusqne hæc illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum globo. 2Septemtriones non cernit Troglodytice, et confinis Ægyptus : nec Canopum Italia, et quem vocant Berenices crinem ; item, quem sub divo Augusto cognominavere Cæsaris thronon : insignes ibi stellas. Adeoque manifesto assurgens fastigium curvatur, ut Canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere Alexandriæ intuentibus videatur ; eadem a Rhodo terram quodammodo ipsam stringere ; in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis Septemtrio. Idem a Rhodo absconditur, magisque Alexandriæ. In Arabia novembri mense prima vigilia occultus, secunda se ostendit : in Meroe solstitio vesperi paulisper apparet, paucisque ante exortum Arcturi diebus pariter cum die cernitur. Navigantium hæc maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari : subitoque conspicuis, atque ut e freto emergentibus, quæ in anfractu pilæ latuere, sideribus. 3Neque enim (ut dixere aliqui) mundus hoc polo excelsiore se attollit ; aut undique cernerentur hæc sidera : verum hæc eadem quibusque proximis sublimiora creduntur, eademque demersa longinquis : utque nunc sublimis in dejectu positis videtur hic vertex, sic illam terræ devexitatem transgressis, illa se attollunt, residentibus quæ hic excelsa fuerant : quod nisi in figura pilæ, accidere non posset.

LXXII.

1 Ideoque defectus Solis ac Lunæe vespertino orientis incolæ non sentiunt : nec matutinos ad occasum habitantes : meridianos vero sæpius. Nobili apud Arbela Magni Alexandri victoria, Luna defecisse noctis secunda hora prodita est, eademque in Sicilia exoriens. Solis defectum, Vipstano et Fonteio Coss. qui fuere ante paucos annos, factum pridie Calendas Maias, Campania hora diei inter septimam et octavam sensit : Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuitu globi alia et aliis detegente et occultante. 2Quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis, noctesque non fierent inæquales : nam æque aliis, quam in medio sitis, paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quæ nunc non in omni parte simili modo congruunt.

LXXIII.

1(lxxi.) Ideo nec nox diesque quævis eadem toto orbe simul est, oppositu globi noctem, aut ambitu diem afferente. Multis hoc cognitum experimentis. In Africa Hispaniaque, Turrium Hannibalis ; in Asia vero propter piraticos terrores, simili specularum præsidio excitato : in queis prænunciativos ignes sexta hora diei accensos, sæpe compertum est, tertia noctis a tergo ultimis visos. 2Ejusdem Alexandri cursor Philonides, ex Sicyone Elin mille et ducenta stadia novem diei confecit horis : indeque, quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensus est sæpius. Causa, quod eunti cum Sole iter erat : eumdem remeans obvium contrario prætervertebat occursu. Qua de causa ad occasum navigantes, quamvis brevissimo die, vincunt spatia nocturnæ navigationis, ut Solem ipsum comitantes.

LXXIV.

1(lxxii.) Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt usui ; in trecentis stadiis, aut, ut longissime, in quingentis, mutantibus semet umbris Solis. Itaque umbilici (quem gnomonem appellant) umbra, in Ægypto meridiano tempore, æquinoctii die, paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit. In urbe Roma nona pars gnomonis deest umbræ. In oppido Ancone superest quinta tricesima. In parte Italiæ, quæ Venetia appellatur, eisdem horis umbra gnomoni par fit.

LXXV.

1(lxxiii.) Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam quinque millibus stadiorum, solstitii die medio nullam umbram jaci ; puteumque ejus experimenti gratia factum, totum illuminari. Ex quo apparere, tum Solem illi loco supra verticem esse : quod et in India supra flumen Hypasin fieri tempore eodem Onesicritus scripsit. 2Constatque in Berenice urbe Troglodytarum, et inde stadiis quatuor millibus dcccxx, in eadem gente, Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus, totidemque postea fieri ; et per eos xc dies in meridiem umbras jaci. Rursus in Meroe (insula hæc caputque gentis Æthiopum, quinque millibus stadiorum a Syene, in amne Nilo habitatur), bis anno absumi umbras, Sole duodevicesimam Tauri partem, et quartamdecimam Leonis obtinente. 3In Indiæ gente Oretum, mons est Maleus nomine, juxta quem umbræ æstate in austrum, hieme in septemtrionem jaciuntur : quindecim tantum noctibus ibi apparet Septemtrio. In eadem India, Patales celeberrimo portu, Sol dexter oritur, umbræ in meridiem cadunt. Septemtrionem, ibi Alexandro morante, adnotatum prima tantum noctis parte aspici. Onesicritus dux ejus scripsit, quibus in locis Indiæ umbræ non sint, septemtrionem non conspici, et ea loca appellari ascia : nec horas dinumerari ibi.

LXXVI.

1(lxxiv.) At in tota Troglodytice, umbras bis quadraginta quinque diebus in anno Eratosthenes in contrariam cadere prodidit.

LXXVII.

1(lxxv.) Sic fit, ut vario Inris incremento, in Meroe longissimus dies xii horas æquinoctiales, et octo partes unias horæ colligat ; Alexandriæ vero, xiv horas ; in Italia, quindecim ; in Britannia, xvii : obi æstate lucidæ noctes haud dubie repromittunt id, quod cogit ratio credi : solstitii diebus accedente Sole propius verticem mundi, angusto lacis ambitu, subjecta terræ continuos dies habere senis mensibus ; noctesque e diverso, ad brumam remoto. 2Quod fieri in insula Thule, Pytheas Massiliensis scripsit, sex dierum navigatione in septemtrionem a Britannia distante : quidam vero et in Mona, quæ distat a Camalduno Britanniae oppido circiter ducentis millibus, affirmant.

LXXVIII.

1(lxxvi.) Umbrarum hanc rationem, et quam vocant gnomonicen, invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri (de quo diximus) discipulus : primusque horologium, quod appellant sciothericon, Lacedæmone ostendit.

LXXIX.

1(lxxvii.) Ipsum diem alii aliter observavere : Babylonii inter duos Solis exortus ; Athenienses inter duos occasus ; Umbri a meridie in meridiem ; vulgus omne a luce ad tenebras ; sacerdotes romani, et qui diem diffiniere civilem, item Ægyptii, et Hipparchus, a media nocte in mediam. 2Minora autem intervalla esse lucis inter ortus Solis juxta solstitia, quam æquinoctia, apparet : quia positio Signiferi circa media sui obliquior est; juxta solstitium vero rectior.

LXXX.

1(lxxviii.) Contexenda sunt his, cælestibus nexa causis. Namque Æthiopas vicini sideris vapore torreri, adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium ; et adversa plaga mundi, atque glaciali, candida cute esse gentes, flavis promissas crinibus : truces vero ex cæli rigore has, illas mobilitate hebetes : ipsoque crurum argumento, illis in supera succum revocari, natura vaporis ; his in inferas partes depelli, humore deciduo. Hic graves feras ; illic varias effigies animalium provenire, et maxime alitum, et in multas figuras gigni volucres. 2Corporum autem proceritatem utrobique : illic ignium nisu, hic humoris alimento. Medio vero terræ salubris utrinque mixtura, fertilis ad omnia tractus, modicus corporum habitus, magna et in colore temperies, ritus molles, sensus liquidus, ingenia fœcunda totiusque naturæ capacia. Iisdem imperia, quæ nunquam extimis gentibus fuerint : sicut ne illæ quidem his paruerint, avulsæ, ac pro immanitate naturæ urgentis illas, solitariæ.

LXXXI.

1(lxxix.) Babyloniorum placita motus terræ, hiatusque, et cætera omnia, vi siderum existimant fieri ; sed illorum trium, quibus fulmina assignant : fieri autem, meantium cum Sole, aut congruentium, et maxime circa quadrata mundi. Præclara quædam et immortalia, si credimus, divinitas perhibetur Anaximandro Milesio physico : quem ferunt Lacedæmoniis prædixisse, ut urbem ac tecta custodirent ; instare enim motum terræ : quum et urbs tota eorum corruit, et Taygeti montis magna pare ad formam puppis eminens, abrupta, cladem insuper eam raina pressit. 2Perhibetur et Pherecydi Pythagoræ doctori alia conjectatio, sed et illa divina : haustu aquæ e puteo præsensisse, ac prædixisse ibi terræ motum. Quæ si vera sunt, quantum a Deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant ? Et hæc quidem arbitrio cujusque existimanda relinquantur : ventos in causa esse non dubium reor. 3Neque enim unquam intremiscunt terræ, nisi sopito mari, cæloque adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni spiritu qui vehit : nec unquam, nisi post ventos, condito scilicet in venas et cava ejus occulta flatu. Neque aliud est in terra tremor, quam in nube tonitruum ; nec hiatus aliud, quam quum fulmen erumpit : incluso spiritu luctante, et ad libertatem exire nitente.

LXXXII.

1(lxxx.) Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera : alibi prostratis mœnibus, alibi hiatu profundo haustis ; alibi egestis molibus ; alibi emissis amnibus, nonnunquam etiam ignibus, calidisve fontibus ; alibi averso fluminum cursu. Præcedit vero comitaturque terribilis sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus, aut clamori humano, armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiæ excipientis, formaque vel cavernarum, vel cuniculi, per quem meat : exilius grassante in angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente in humidis, fluctuante in stagnantibus : item fremente contra solida ; itaque et sine motu sæpe editur sonus. 2Nec simplicimodo quatitur unquam, sed tremit vibratque. Hiatus vero alias remanet, ostendens quæ sorbuit ; alias occultat ore compresso, rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis, agrorumque tractu hausto. Maritima autem maxime quatiuntur. Nec montuosa tali malo carent : exploratum est mihi, Alpes Apenninumque sæpius tremuisse. Et autumno ac vere terræ crebrius moventur, sicut fiunt fulmina. 3Ideo Galliæ et Ægyptus minime quatiuntur ; quoniam hic æstatis causa obstat, illic hiemis. Item noctu sæpius, quam interdiu. Maximi autem motus exsistunt matutini, vespertinique : sed propinqua luce crebri : interdiu autem circa meridiem. Fiunt et Solis Lunæque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur. Præcipue vero, quum sequitur imbrem æstus, imbresve æstum.

LXXXIII.

1(lxxxi.) Navigantes quoque sentiunt non dubia conjectura, sine flatu intumescente fluctu subito, aut quatiente ictu. Intremunt vero et in navibus posita, æque quam in ædificiis, crepituque prænunciant. Quin et volucres non impavidæ sedentes. 2Est et in cælo signum, præceditque motu futuro, aut interdiu, aut paulo post occasum sereno, ceu tenuis linea nubis in longum porrectæ spatium. Est et in puteis turbidior aqua, nec sine odoris tædio.

LXXXIV.

1(lxxxii.) Sicut in iisdem est remedium, quale et crebri specus præbent : conceptum enim spiritum exhalant : quod in certis notatur oppidis, quæ minus quatiuntur, crebris ad eluviem cuniculis cavata. Multoque sunt tutiora in iisdem illis, quæ pendent : sicut Neapoli in Italia intelligitur ; parte ejus, quæ solida est, ad tales casus obnoxia. Tutissimi sunt ædificiorum fornices ; anguli quoque parietum, alterno pulsu renitente. 2Et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. Magna differentia est et in ipso genere motus : pluribus siquidem modis quatitur. Tutissimum est, quum vibrat crispante ædificiorum crepitu ; et quum intumescit assurgens, alternoque motu residet : innoxium, et quum concurrentia tecta contrario ictu arietant ; quoniam alter motus alteri renititur. 3Undantis inclinatio, et fluctus more quædam volutatio infesta est ; aut quum in unam pariem totus se motus impellit. Desinunt autem tremores, quum ventus emersit : sin vero duravere, non ante quadraginta dies sistuntur ; plerumque et tardius, utpote quum quidam annuo et biennii spatio duraverint.

LXXXV.

1(lxxxiii.) Factum est semel, quod equidem in Etruscæ disciplinæ voluminibus inveni, ingens terrarum portentum, L. Marcio, Sex. Julio Coss. in agro Mutinensi. Namque montes duo inter se concurrerunt, crepitu maximo assultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in cælum exeunte interdiu, spectante e via Æmilia magna equitum Romanorum, familiarumque, et viatorum multitudine. 2Eo concursu villæ omnes elisæ ; animalia permulta, quæ intra fuerant, exanimata sunt : anno ante sociale bellum, quod haud scio an funestius terræ ipsi Italiæ fuerit, quam civilia. Non minus mirum ostentum et nostra cognovit ætas, anno Neronis principis supremo, sicut in rebus ejus exposuimus, pratis oleisque intercedente via publica in contrarias sedes transgressis, in agro Marrucino, prædiis Vectii Marcelli equitis Romani, res Neronis procurantis.

LXXXVI.

1(lxxxiv.) Fiunt simul cum terræ motu et inundationes maris, eodem videlicet spiritu infusi, ac terræ residentis sinu recepti. Maximus terræ memoria mortalium exstitit motus, Tiberii Cæsaris principatu, xii urbibus Asiæ una nocte prostratis. Creberrimus Punico bello, intra eumdem annum septies atque quinquagies nunciatus Romam. Quo quidem anno ad Trasimenum lacum dimicantes, maximum motum neque Pœni sensere, nec Romani. 2Nec vero simplex malum, aut in ipso tantum motu periculum est ; sed par aut majus ostento. Nunquam urbs Roma tremuit, ut non futuri eventus alicujus id prænuncium esset.

LXXXVII.

1(lxxxv.) Eadem nascentium causa terrarum est, quum idem ille spiritus attollendo potens solo, non valuit erumpere. Nascuntur enim nec fluminum tantum invectu, sicut Echinades insulæ ab Acheloo amne congestat ; majorque pars Ægypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis et diei cursum fuisse, Homero credimus : sed et recessu maris, sicut eidem de Circeiis. 2Quod accidisse et in Ambraciæ portu decem millium passuum intervallo ; et Atheniensium, quinque millium, ad Piræeum, memoratur ; et Ephesi, ubi quondam ædem Dianæ alluebat. Herodoto quidem si credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Æthiopum montes ; itemque a planis Arabiæ : mare et circa Ilium, et tota Teuthrania, quaque campos intulerit Mæander.

LXXXVIII.

1(lxxxvi.) Nascuntur et alio modo terræ, ac repente in aliquo mari emergunt : velut paria secum faciente natura, quæque hauserit hiatus, alio loco reddente.

LXXXIX.

1(lxxxvii.) Claræ jam pridem insulæ, Delos et Rhodos, memoriæ produntur enatæ. Postea minores, ultra Melon, Anaphe : inter Lemnum et Hellespontum, Nea : inter Lebedum et Teon, Halone : inter Cycladas, Olympiadis cxxxv anno quarto, Thera et Therasia. Inter easdem post annos cxxx, Hiera, eadem quæ Automate. Et ab duobus stadiis post annos cx, in nostro ævo, M. Junio Silano, L. Balbo Coss. a. d. viii, Idus Julias, Thia.

2(lxxxviii.) Ante nos et juxta Italiam inter Æolias insulas, item juxta Cretam emersit e mari mmd passuum una cum calidis fontibus. Altera, Olympiadis clxiii anno tertio, in Tusco sinu ; flagrans hæc violento cum flatu ; proditurque memoriæ magna circa illam multitudine piscium fluitante, confestim exspirasse, quibus ex his cibus fuisset. 3Sic et Pithecusas in Campano sinu ferunt ortas. Mox in his montem Epopon, quum repente flamma ex eo emicuisset, campestri æquatum planitie. In eadem et oppidum haustum profundo : alioque motu terræ stagnum emersisse : et alio, provolutis montibus insulam exstitisse Prochytam.

XC.

1 Namque et hoc modo insulas rerum natura fecit. Avellit Siciliam Italiæ, Cyprum Syriæ, Eubœam Bœotiæ, Eubœæ Atalanten et Macrin, Besbycum Bithyniae, Leucosiam Sirenum promontorio.

XCI.

1(lxxxix.) Rursus abstulit insulas mari, junxitque terris : Antissam Lesbo, Zephyrium Halicarnasso, Æthusam Myndo, Dromiscon et Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promontorio. Hybanda, quondam insula Ioniæ, ducentis nunc a mari abest stadiis. Syrien Ephesus in mediterraneo habet ; Derasidas et Sophoniam vicina ei Magnesia. Epidaurus et Oricum insulæ esse desierunt.

XCII.

1(xc.) In totum abstulit terras : primum omnium, ubi Atlanticum mare est, si Platoni credimus, immenso spatio. Mox interno, quæ videmus hodie, mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Corinthio, Europam Asiamque Propontide et Ponto. Ad hoc perrupit mare Leucada, Antirrhium, Hellespontum, Bosporos duos.

XCIII.

1(xci.) Atque ut sinus et stagua præteream, ipsa se comest terra : devoravit Cybotum altissimum montem, cum oppido Curite ; Sipylum in Magnesia, et prius in eodem loco clarissimam urbem, quæ Tantalis vocabatur ; Galanis et Gamales urbium in Phœnice agros cum ipsis ; Phegium Æthiopiæ jugum excelsissimum : tanquam non infida grassarentur et littora.

XCIV.

1(xcii.) Pyrrham et Antissam circa Mæotim pontus abstulit, Elicen et Buram in sinu Corinthio, quarum in alto vestigia apparent. Ex insula Cea amplius triginta millia passuum abrupta subito cum plurimis mortalibus rapuit. Et in Sicilia dimidiam Tyndaride urbem, ac quidquid ab Italia deest. Similiter in Bœotia et Eleusina.

XCV.

1(xciii.) Motus enim terræ sileantur, et quidquid est, ubi saltem busta urbium exstant : simul ut terræ miracula potius dicamus, quam scelera naturæ. Et hercule non cælestia enarratu difficiliora fuerint. 2Metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fœcunda, tot sæculis suboriens, quum tantum quotidie orbe toto populentur ignes, ruinæ, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria, et tot mortales conterant : gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculæ, interque eos, candor alicujus, præter lucem omnia excludens : medicatorum fontium vis : ignium tot locis emicantium perpetua tot sæculis incendia : spiritus letales alibi, aut scrobibus emissi, aut ipso loci situ mortiferi, alibi volucribus tantum, ut Soracte, vicino Urbi tractu ; alibi, præter hominem, cæteris animantibus ; nonnunquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano spiracula vocant, alii Charoneas scrobes, mortiferum spiritum exhalantes ; 3item in Hirpinis Amsancti ad Mephitis ædem, locum, quem qui intravere, moriuntur ; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnæ sacerdoti innoxium : alibi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinunt, ut Delphis, nobilissimo oraculo. Quibus in rebusquid possit aliud causæ afferre mortalium quispiam, quam diffusæ per omne naturæ subinde aliter atque aliter numen erumpens ?

XCVI.

1(xciv.) Quædam vero terræ ad ingressus tremunt, sicut in Gabiensi agro, non procul urbe Roma, jugera ferme cc, equitantium cursu : similiter in Reatino.

2(xcv.) Quædam insulæ semper fluctuant, sicut in agro Cæcubo, et eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi. In Vadimonis lacu, et ad Cutilias aquas, opaca silva, quæ nunquam die ac nocte eodem loco visitur. In Lydia, quæ vocantur Calaminæ, non ventis solum, sed etiam contis, quo libeat, impulsæ, multorum civium Mithridatico bello salus. 3Sunt et in Nymphæo parvæ, Saliares dictæ, quoniam in symphoniæ cantu ad ictus modulantium pedum moventur. In Tarquiniensi lacu magno Italiæ, duæ nemora circumferunt, nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam complexu, ventis impellentibus : quadratam nunquam.

XCVII.

1(xcvi.) Celebre fanum habet Veneris Paphos in cujus quamdam aream non impluit. Item in Nea, oppido Troadis, circa simulacrum Minervæ. In eodem et relicta sacrificia non putrescunt.

XCVIII.

1 Juxta Harpasa, oppidum Asiæ, cautes stat horrenda, unu digito mobilis : eadem, si toto corpore impellatur, resistens. In Taurorum pæninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. At circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora : sarcophagus vocatur. Duo sunt montes juxta flumen Indum : alteri natura est, ut ferrum omne teneat, alteri, ut respuat. Itaque si sint clavi in calceamento, vestigia avelli in altero non posse, in altero sisti. 2Locris et Crotone pestilentiam nunquam fuisse, nec ullo terræ motu laboratum, annotatum est. In Lycia vero semper a terræ motu xl dies serenos esse. In agro Arpano frumentum satum non nascitur. Ad aras Mucias in Veiente, et apud Tusculanum, et in silva Ciminia, loca sunt, in quibus in terram depacta non detrahuntur. In Crustumino natum fœnum ibi noxium, extra salubre est.

XCIX.

1(xcvii.) Et de aquarum natura complura dicta sunt ; sed æstus maris accedere et reciprocare, maxime mirum : pluribus quidem modis ; verum causa in Sole, Lunaque. Bis inter duos exortus Lunæ affluunt, bisque remeant, vicenis quaternisque semper horis. Et primum attollente secum ea mundo, intumescentes ; mox a meridiano cæli fastigio vergente in occasum, residentes : rursusque ab occasu subter cæli ima et meridiano contraria accedente, inundantes ; 2hinc donec iterum exoriatur, se resorbentes : nec unquam eodem tempore, quo pridie, reflui ; ut ancillantes sideri avido, trahentique secum haustu maria, et assidue aliunde, quam pridie, exorienti : paribus tamen intervallis reciproci, senisque semper horis, non cujusque diei aut noctis, aut loci, sed æquinoctialibus ; ideoque inæquales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eas aut diei aut noctis illarum mensuræ cadunt ; et æquinoctio tantum pares ubique. 3Ingens argumentum, plenumque lucis ac vocis etiam diurnæ : hebetes esse, qui negent subtermeare sidera, ac rursus eadem resurgere, similemque terris, immo vero universæ naturæ, exinde faciem , in iisdem ortus occasusque operibus : non aliter sub terra manifesto sideris cursu, aliove effectu , quam quum præter oculos nostros feratur.

4 Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. Quippe modici a nova ad dividuam æstus, pleniores ab ea exundant, plenaque maxime fervent : inde mitescunt, pares ad septimam primis : iterumque alio latere dividua augentur, in coitu Solis pares plenæ. Eadem aquilonia, et a terris longius recedente, mitiores, quam quum, in austros digressa, propiore nisu vim suam exercet. 5Per octonos quoque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo Lunæ revocantur ambitu : augentibus ea cuncta Solis annuis causis : duobus æquinoctiis maxime tumentes, et autumnali amplius, quam verno, inanes vero bruma, et magis solstitio. Nec tamen in ipsis, quos dixi, temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque in plena aut novissima, sed postea : nec statim ut Lunam mundus ostendat occultetve, aut media plaga declinet ; verum duabus fere horis æquinoctialibus serius : tardiore semper ad terras omnium, quæ geruntur in cælo, effectu cadente, quam visu, siculi fulguris, et tonitrus, et fulminum.

6 Omnes autem æstus in Occano majora integunt spatia inundantque, quam in reliquo mari : sive quia totum in universitate animosius est, quam in parte ; sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eamdem angustiis arcentibus. Qua de causa nec lacus, nec amnes similiter moventur. Octogenis cubitis supra Britanniam intumescere æstus Pytheas Massiliensis auctor est. Interiora autem maria terris clauduntur, ut portu. Quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas ditioni paret : utpote quum plura exempla sint, in tranquillo mari, nulloque velorum impulsu, tertio die ex Italia provectorum Uticam, æstu fervente. 7Circa littora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus : quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est, spiritus magis sentiunt. In plerisque tamen æstuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus, diversi exsistunt æstus, tempore, non ratione, discordes, sicut in Syrtibus.

C.

1 Et quorumdam tamen privata natura est, velut Tauromenitani euripi, sæpius, et in Eubœa, septies die ac nocte, reciprocantis. Æstus idem triduo in mense consistit, septima, octava, nonaque Luna. Gadibus, qui est delubro Herculis proximus, fons inclusus ad putei modum, alias simul cum Oceano augetur minulturque, alias vero utrumque contrariis temporibus. 2Eodem in loco alter Oceani molibus consentit. In ripa Bætis oppidum est, cujus putei crescente æstu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. Eadem natura in Hispali oppido uni puteo, cæteris vulgaris. Et Pontus semper extra meat in Propontidem, introrsus in Pontum nunquam refluo mari.

CI.

1(xcviii.) Omnia plenilunio maria purgantur : quædam et stato tempore. Circa Messanam et Mylas fimo similia exspuuntur in littus purgamenta : unde fabula, Solis boves ibi stabulari. His addit (ut nihil, quod equidem noverim, præteream) Aristoteles, nullum animal nisi æstu recedente exspirare. Observatum id multum in Gallico Oceano, et duntaxat in homine compertum.

CII.

1(xcix.) Quo vera conjectatio exsistit, haud frustra spiritus sidus Lunam existimari. Hoc esse quod terras saturet, accedensque corpora impleat, abscedens inaniat. Ideo cum incremento ejus augeri conchylia, et maxime spiritum sentire, quibus sanguis non sit. 2Sed et sanguinem hominum etiam cum lumine ejus augeri ac minui : frondes quoque ac pabula (ut suo loco dicetur) sentire, in omnia eadem penetrante vi.

CIII.

1(c.) Itaque Solis ardore siccatur liquor : et hoc esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque.

CIV.

1 Sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur (ideo summa æquorum aqua dulciorem profundam : hanc esse veriorem causam asperi saporis, quam quod mare terræ sudor sit æternus) ; aut quia plurimum ex arido misceatur illi vapore : aut quia terræ natura sicut medicatas aquas inficiat. 2Est in exemplis, Dionysio Siciliæ tyranno, quum pulsus est ea potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.

3(ci.) E contrario ferunt Lunæ femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere humorem, et trahere, non auferre. Id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat ; somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet ; glaciem refundat, cunctaque humifico spiritu laxet. 4Ita pensari naturæ vices, semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. Sed in dulcibus aquis Lunæ alimentum esse sicut in marinis Solis.

CV.

1(cii.) Altissimum mare xv stadiorum Fabianus tradit. Alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis (vocant ΒαΘέα Ponti) trecentis fere a continenti stadiis immensam altitudinem maris tradunt, vadis nunquam repertis.

CVI.

1(ciii.) Mirabilius id faciunt aquæ dulces, juxta mare ut fistulis emicantes. Nam nec aquarum natura a miraculis cessat. Dulces mari invehuntur, leviores haud dubie. Ideo et marinæ, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. Quædam vero et dulces inter se supermeant alias : 2ut in Fucino lacu invectus amnis, in Lario Addua, in Verbano Ticinus, in Benaco Mincius, in Sevino Ollius, in Lemanno Rhodanus, (hic trans Alpes, superiores in Italia) multorum millium transitu hospitales, suas tantum, nec largiores, quam intulere, aquas evehentes. Proditum hoc et in Oronte amne Syriæ, multisque aliis.

3 Quidam vero odio maris subeunt vada, sicut Arethusa fons Syracusanus, in quo redduntur jacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens, Peloponnesiaco littori infunditur. Subeunt terras, rursusque redduntur, Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia. Et quæ in Æsculapii fonte Athenis immersa sunt, in Phalerico redduntur. Et in Atinate campo fluvius mersus post xx. M. pass. exit : et in Aquileiensi Timavus.

4 Nihil in Asphaltite Judææ lacu, qui bitumen gignit, mergi potest ; nec in Armeniæ majoris Arethusa : is quidem nitrosus pisces alit. In Salentino juxta oppidum Manduriam lacus ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur, neque infusis augetur. 5In Ciconum flumine, et in Piceno lacu Velino, lignum dejectum lapideo cortice obducitur : et in Surio Colchidis flumine, adeo ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex. Similiter in Silaro, ultra Surrentum, non virgulta modo immersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri potu ejus aquæ. In exitu paludis Reatinæ saxum crescit. Et in Rubro mari oleæ, virentesque frutices enascuntur.

6 Sed et fontium plurimorum natura mira est fervore. Idque etiam in jugis Alpium, ipsoqne in mari inter Italiam et Ænariam, ut in Baiano sinu, et in Liri fluvio, multisque aliis. Nam dulcis haustus in mari plurimis locis, ut ad Chelidonias insulas, et Aradum, et in Gaditano Oceano. 7Patavinorum aquis calidis herbæ virentes innascuntur : Pisanorum, ranæ : ad Vetulonios in Etruria non procul a mari, pisces. In Casinate fluvius appellatur Scatebra, frigidus, abundantior æstate : in eo, ut in Arcadiæ Stymphali, enascuntur aquatiles musculi. In Dodone Jovis fons, quum sit gelidus, et immersas faces exstinguat, si exstinctæ admoveantur, accendit. Idem meridie semper deficit (qua de causa Ἀναπαυόμενον vocant) ; mox increscens ad medium noctis exuberat ; ab eo rursus sensim deficit. 8In Illyriis supra frontem frigidum expansæ vestes accenduntur. Jovis Hammonis stagnum interdiu frigidum, noctibus fervet. In Troglodytis fons Solis appellatur, dulcis, circa meridiem maxime frigidus : mox paulatim tepescens, ad noctis media, fervore et amaritudine infestatur.

9 Padi fons mediis diebus æstivis velut interquiescens semper aret. In Tenedo insula fons semper a tertia noctis bora in sextam ab æstivo solstitio exundat. Et in Delo insula Inopus fons eodem, quo Nilus, modo, ac pariter cum eo, decrescit augeturque. Contra Timavum amnem insula parva in mari est cum fontibus calidis, qui pariter cum æstu maris crescunt, minuunturque. In agro Pitinate trans Apenninum fluvius Novanus omnibus solstitiis torrens, bruma siccatur.

10 In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit : in Bœotia amnis Melas oves nigras : Cephissus, ex eodem lacu profluens, albas : rursus nigras Peneus : rufasque juxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni. In Ponto fluvios Astaces rigat campos, in quibus pastæ nigro lacte equæ gentem alunt. In Reatino fons Neminia appellatus, alio atque alio loco exoritur, annonæ mutationem significans. Brundisii in portu fons incorruptas præstat aquas navigantibus. 11Lyncestis aqua, quæ vocatur acidula, vini modo temulentos, facit. Item in Paphlagonia, et in agro Caleno. In Andro insula, templo Liberi patris, fontem Nonis Januariis semper vini sapore fluere Mucianus ter consul credit : Διὸς Θεοδοσία vocatur. Juxta Nonacrin in Arcadia, Styx, nec odore differens, nec colore, epota illico necat. Item in Libroso Taurorum colle tres fontes, sine remedio, sine dolore, mortiferi. In Carrinensi Hispaniæ agro duo fontes juxta fluunt, alter omnia respuens, alter absorbens. In eadem gente alius, aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam cæteris differentes. 12In Comensi, juxta Larium lacum, fons largus horis singulis semper intumescit ac residet. In Cydonea insula ante Lesbon, fons calidus vere tantum fluit. Lacus Sinnaus in Asia circumnascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, cujus potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. Amnes retro fluere et nostra vidit ætas, Neronis principis annis supremis, sicut in rebus ejus retulimus.

13 Jam omnes fontes æstate quam hieme gelidiores esse, quem fallit ? Sicut illa permira naturæ opera : æs et plumbum in massa mergi, dilatata fluitare ; ejusdemque ponderis alia sidere, alia invehi. Onera in aqua facilius moveri. Scyrium lapidem, quamvis grandem innatare, eumdemque comminutum mergi. Recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli. Inania vasa haud facilius, quam plena, extrahi. 14Pluvias salinis aquas utiliores esse, quam reliquas : nec fieri salem, nisi admixtis dulcibus. Marinas tardius gelare, celerius accendi. Hieme mare calidius esse, autumno salsius. Omne oleo tranquillari : et ob id urinantes ore spargere ; quoniam mitiget naturam asperam, lucemque deeortet. 15Nives in alto mari non cadere. Quum omnis aqua deorsum feratur, exsilire fontes : atque etiam in Ætnæ radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena et centena millia passuum arenas flammarum globo eructet.

CVII.

1 Jamque et ignium, quod est naturæ quartum elementum, reddamus aliqua miracula. Sed primum ex aquis.

CVIII.

1(civ.) In Commagenes urbe Samosatis stagnum est, emittens limum (maltham vocant) flagrantem. Quum quid attigit solidi, adhæret : præterea tactu sequitur fugientes. Sic defendere muros oppugnante Lucullo, flagrabatque miles armis suis. Aquis etiam accenditur. Terra tantum restingui docuere experimenta.

CIX.

1(cv.) Similis est natura naphthæ : ita appellatur circa Babylonem, et in Astacenis Parthiæ, profluens, bituminis liquidi modo. Huic magna cognatio ignium, transiliuntque protinus in eam undecumque visam. Ita ferunt a Medea pellicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapta.

CX.

1(cvi.) Verum in montium miraculis, ardet Ætna noctibus semper, tantoque ævo ignium materia sufficit, nivalis hibernis temporibus, egestumque cinerem pruinis operiens. Nec in illo tantum natura sævit, exustionem terris denuncians. Flagrat in Phaselide mons Chimæra, et quidem immortali diebus ac noctibus flamma. Ignem ejus accendi aqua, exstingui vero terra, aut fœno Cnidius Ctesias tradit. Eadem in Lycia Hephæstii montes, tæda flammante tacti, flagrant adeo, ut lapides quoque rivorum, et arenæ, in ipsis aquis ardeant : 2aliturque ignis ille pluviis. Baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcos, rivos ignium sequi narrant. Flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex. Flagrat in Medis, et Sittacene, confinio Persidis : Susis quidem ad Turrim albam, e xv caminis, maximo eorum et interdiu. 3Campus Babyloniæ flagrat, quadam veluti piscina, jugeri magnitudine. Item Æthiopum juxta Hesperium montem, stellarum modo campi noctu nitent. Similiter in Megalopolitanorum agro : tametsi internus sit ille, jucundus, frondemque densi supra se nemoris non adurens. Et juxta gelidum fontem semper ardens Nymphæi crater dira Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit. Augetur imbribus, egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili, alias omni bitumine dilutius. 4Sed quis hæc miretur ? In medio mari Hiera insula Æolia juxta Italiam cum ipso mari arsit per aliquot dies sociali bello, donec legatio Senatus piavit. Maximo tamen ardet incendio Theon Ochema dictum, Æthiopum jugum, torrentesque Solis ardoribus flammas egerit. Tot locis, tot incendiis rerum natura terræ cremat.

CXI.

1(cvii.) Præterea quum sit hujus unius elementi ratio fœcunda, seque ipsa pariat, et minimis crescat scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terræ ? Quæ est ilia natura, quæ voracitatem in toto mundo avidissimam aine damno sui pascit ? Addantur iis sidera innumera ingensque Sol. Addantur humani ignes, et lapidum quoque insiti naturæ, attrita inter se ligna, jam nubium, et origines fulminum. 2Excedit profecto omnia miracula ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent : quum specula quoque concava, adversa Solis radiis, facilius etiam accendant, quam ullus alius ignis. Quid quod innumerabiles parvi, sed naturales scatent ? In Nymphæo exit e petra flamma, quæ pluviis accenditur. Exit et ad aquas Scantias. Hæc quidem invalida, quum transit, nec longe in alia materia durans. 3Viret æterno hunc fontem igneum contegens fraxinus. Exit in Mutinensi agro statis Vulcano diebus. Reperitur apud auctores, subjectis Ariciæ arvis, si carbo deciderit, ardere terram. In agro Sabino et Sidicino unctum flagrare lapidem. In Salentino oppido Egnatia, imposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum, protinus flammam exsistere. In Laciniæ Junonis ara sub dio sita, cinerem immobilem esse, perflantibus undique procellis.

4 Quin et repentinos exsistere ignes, et in aquis, et in corporibus etiam humanis. Trasimenum lacum arsisse totum. Servio Tullio dormienti in pueritia, ex capite flammam emicuisse. L. Marcio in Hispania interemptis Scipionibus concionanti, et milites ad ultionem exhortanti, arsisse simili modo, Valerius Antias narrat. Plura mox et distinctius : nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. Verum egressa mens interpretationem naturæ, festinat legentium animos per totum orbem velut manu ducere.

CXII.

1(cviii.) Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti (ut dictum est) Oceano velut innatans, longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est, ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas, octuagies quinquies centena sexaginta octo mill. pass., ut Artemidoro auctori placet ; ut vero Isidoro, nonagies octies centena, et xviii mill. Artemidorus adjicit amplius, a Gadibus circuitu Sacri promontorii ad promontorium Artabrum, quo longissime frons procurrit Hispaniæ, ccccxci. 2Id mensuræ duplici currit via. A Gange amne ostioque ejus, quo se in Eoum Oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque, ad Myriandrum urbem Syriæ in Issico sinu positam, quinquagies bis centena, xv. mill. pass. Inde proxima navigatione Cyprum insulam, Pataram Lyciæ, Rhodum, Astypalæam in Carpathio mari insulas, Laconicæ Tænarum, Lilybæum Siciliæ, Calarim Sardiniæ, vicies et semel centena, tria mill. pass. Deinde Gades, duodecies centena, et quinquaginta mill. pass. Quæ mensura universa ab eo mari efficit octogies quinquies centena, lxviii mill. pass.

3 Alia via, quæ certior, itinere terreno maxime patet, a Gange ad Euphratem amnem quinquagies et semel centena mill. pass. et lxix. Inde Cappadociæ Mazaca, cccxix mill. Inde per Phrygiam, Cariam, Ephesum, ccccxv mill. Ab Epheso per Ægæum pelagus Delum, cc. Isthmum, ccxii, quingenti. 4Inde terra, et Lechaïco mari, et Corinthiaco sinu, Patras Peloponnesi, xc mill. Leucadem, lxxxvii millia, quingenti : Corcyram, totidem : Acroceraunia, cxxxii millia quingenti : Brundisium, lxxxvii millia, quingenti : Romam, ccclx millia. Alpes usque ad Scingomagum vicum, dxix. Per Galliam ad Pyrenæos montes Illiberim, dccccxxvii. Ad Oceanum et Hispaniæ oram, cccxxxi. Trajectu Gadis, vii millia, quingenti. Quæ mensura Artemidori ratione efficit octuagies novies centena, xlv.

5 Latitudo autem terræ a meridiano situ ad septemtrionem, dimidio fere minor colligitur, quadragies quater centena, xc millia. Quo palam fit, quantum et hinc vapor abstulerit, et illinc rigor. Neque enim deesse arbitror terris, aut non esse globi formam ; sed inhabitabilia utrinque incomperta esse. Hæc mensura currit a littore Æthiopici Oceani, qua modo habitatur, ad Meroën, decies centena millia. Inde Alexandriam, duodecies centena millia quinquaginta. Rbodum, dlxiii. Cnidum, lxxxvii millia, quingenti. Con, xxv millia. Samum, c millia. Chium, xciv millia. Mitylenen, lxv millia. Tenedon, xciv millia. 6Sigeum promontorium, xii millia, quingenti. Os Ponti, cccxii millia, quingenti. Carambim promontorium, cccl. Os Mæotidis, cccxii millia, quingenti. Ostium Tanais, cclxxv mill. qui cursus compendiis maris brevior fieri potest lxxxix mill. Ab ostio Tanais nihil modicum diligentissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora incomperta existimavit, quum circa Tanaim Sarmatarum gentes degere fateretur ad septemtriones versas. 7Isidorus adjecit duodecies centena millia quinquaginta, usque ad Thulen : quæ conjectura divinationis est. Ego non minore, quam proxime dicto, spatio Sarmatarum fines nosci intelligo. Et alioquin quantum esse debet, quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat ? Unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagæ multo esse majorem arbitror. Nam et a Germania immensas insulas non pridem compertas, cognitum habeo.

8 De longitudine ac latitudine hæc sunt, quæ digna memoratu putem. Universum autem hunc circuitum Eratosthenes in omnium quidem litterarum subtilitate, et in hac utique præter cæteros solers, quem cunctis probari video, ducentorum quinquaginta duorum millium stadium prodidit. 9Quæ mensura Romana computatione efficit trecenties quindecies centena millia pass. Improbum ausum, verum ita subtili argumentatione comprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus et in coarguendo eo, et in reliqua omni diligentia mirus adjicit stadiorum paulo minus xxv millia.

10(cix.) Alia Dionysodoro fides : neque enim subtraham exemplum vanitatis Græcæ maximum. Melius hic fuit, geometrica scientia nobilis. Senecta diem obiit in patria. Funus duxere ei propinquæ, ad quas pertinebat hæreditas. Eæ, quum secutis diebus justa peragerent, invenisse dicuntur in sepulcro epistolam Dionysodori nomine ad superos scriptam : « Pervenisse eum a sepulcro ad infimam terram, esseque eo stadiorum quadraginta duo millia. » 11Nec defuere geometræ qui interpretarentur, significare epistolam a medio terrarum orbe missam, quo deorsum ab summo longissimum esset spatium, et idem pilæ medium. Ex quo consecuta computatio est, ut circuitu esse ducenta quinquaginta duo millia stadiorum pronunciarent.

CXIII.

1 Harmonica ratio, quæ cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensure stadia xii millia, terramque nonagesimam sextam totius mundi partem facit.