Liber II — § 100 | Liber II — § 102 |
CI.
1(xcviii.) Omnia plenilunio maria purgantur : quædam et stato tempore. Circa Messanam et Mylas fimo similia exspuuntur in littus purgamenta : unde fabula, Solis boves ibi stabulari. His addit (ut nihil, quod equidem noverim, præteream) Aristoteles, nullum animal nisi æstu recedente exspirare. Observatum id multum in Gallico Oceano, et duntaxat in homine compertum.