Jump to content

Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/45

Unchecked
E Wikisource
 Liber II§ 44 Liber II§ 46 

XLV.

1 Sed plurimum interest, flatus sit, an ventus. Illos statos atque perspirantes : quos non tractus aliquis, verum terræ sentiunt ; qui non aura, non procella, sed mares appellatione quoque ipsa venti sunt : sive assiduo mundi incitatu, et contrario siderum occursu nascuntur ; sive hic est ille generabilis rerum naturæ spiritus, huc illuc tanquam in utero aliquo vagus ; sive disparili errantium siderum ictu, radiorumque multiformi jactu flagellatus aer ; sive a suis sideribus exeunt his propioribus, sive ab illis cælo affixis cadunt : palam est illos quoque legem naturæ habere non ignotam, etiamsi nondum percognitam, (xlvi.) 2Viginti amplius auctores Græci veteres prodidere de bis observationes. Quo magis miror, orbe discordi et in regna, hoc est, in membra, diviso, tot viris curæ fuisse tam ardua inventu : inter bella præsertim, et infida hospitia, piratis etiam omnium mortalium hostibus transitus ferme tenentibus ; ut hodie quædam in suo quisque tractu, ex eorum commentariis, qui nunquam eo accessere, verius noscat, quam indigenarum scientia : nunc vero pace tam festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe, omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum quidem inventa perdisci. 3Non erant majora præmia, in multos dispersa fortunæ magnitudine : et ista plures sine præmio alio, quam posteros juvandi, eruerunt. Namque mores hominum senuere, non fructus : et immensa multitudo aperto, quodcumque est, mari, hospitalique littorum omnium appulsu, navigat, sed lucri, non scientiæ gratia ; 4nec reputat cæca mens, et tantum avaritiæ intenta, id ipsum scientia posse tutius fieri. Quapropter scrupulosius, quam instituto fortassis conveniat operi, tractabo ventos, tot millia navigantium cernens.