Liber II — § 83 | Liber II — § 85 |
LXXXIV.
1(lxxxii.) Sicut in iisdem est remedium, quale et crebri specus præbent : conceptum enim spiritum exhalant : quod in certis notatur oppidis, quæ minus quatiuntur, crebris ad eluviem cuniculis cavata. Multoque sunt tutiora in iisdem illis, quæ pendent : sicut Neapoli in Italia intelligitur ; parte ejus, quæ solida est, ad tales casus obnoxia. Tutissimi sunt ædificiorum fornices ; anguli quoque parietum, alterno pulsu renitente. 2Et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. Magna differentia est et in ipso genere motus : pluribus siquidem modis quatitur. Tutissimum est, quum vibrat crispante ædificiorum crepitu ; et quum intumescit assurgens, alternoque motu residet : innoxium, et quum concurrentia tecta contrario ictu arietant ; quoniam alter motus alteri renititur. 3Undantis inclinatio, et fluctus more quædam volutatio infesta est ; aut quum in unam pariem totus se motus impellit. Desinunt autem tremores, quum ventus emersit : sin vero duravere, non ante quadraginta dies sistuntur ; plerumque et tardius, utpote quum quidam annuo et biennii spatio duraverint.