Naufragus

E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Naufragus
Saeculo XV
editio: incognita
fons: librum vide
NAUFRAGUS


1.     Etsi nequeam sine lachrimis et merore tam insignem inauditamque a fortuna perpessam iniuriam animo repetere, viri amicissimi, nequeo tamen non tacere quin vobis, tantopere ut a me perpessum naufragium enarrem iubentibus, obtemperem; geram vobis morem. At rem audietis ex me omnium memoria et admiratione dignissimam atque, ut intellexeritis, viri optimi, quam omni genere calamitatum hoc uno fuerim fortune impetu affectus, ni fallor, ceteris in locis, quibus fortuna suum gerat imperium, tum multo maiorem eius ipsius fortune invidiam et inconstantiam fugiendam, ac longe esse pertimescendam, iudicabitis. Et cupio quidem id posse eloquentia, ut rem ipsam, ut fuerit horrendam, intelligatis. Nam nos quidem, qui duram illam fortunam perpessi fuimus, quidvis rerum terribilium possumus aggredi quam rursus navigio et ventis confidere; non profecto nostram ullis premiis salutem Neptuni perfidie committemus. Tantumque me habet navigationis odium, ut nedum mare, sed ne eos quidem qui ullis transfretationibus rem affectent, possim non vehementer, quasi vite salutisque sue inimicos, odisse. At enim posteaquam vos video maiorem in modum ad me audiendum paratos, rem quidem ipsam quam potero breviter enarrabo.

2.     Navi valida et munitissima trecenti ferme homines percommode ac ludibundi plenis velis iam tum ex alto conspicuos procul a nobis visos portus petebant. Nosque, atque in primis pulcherrima que una comes aderat puella, quam paratis nuptiis adolescens primarius proximo ad portum oppido prestolabatur, veste et huiusmodi rebus, ut fit, ad exitum ornabamus. Erantque inter nos plerique qui amenissimo ilio in portu cenas et festum diem, qui annuus per id tempus autumni celeberrimus habebatur, velie postridie cum appulissemus summa cum voluptate agere constituissent. Denique omnis navis letitia et congratulationibus ardescebat. Interea, o fragilis hominum spesi, repente, quasi emissa celitus peste, procella oborta est tam atrox, ut vi austri et pondere velorum navis provoluta atque miserandum in modum obruta inter undas extiterit. Quo factum quidem est ut omni illa ex multitudine, qui navi aderant, solus ego et barbarus quidam ex Scythia, unicaque item nubilis puella illa delicatissima, quam vir et parare nuptie expectabant, reliquis omnibus perditis, tanto e naufragio, miro quodam et incredibili modo, evaserimus. Subversa enim navi, quo id factum sit fato aut fortuna, penitus nescio. Sed fluctibus impellentibus sorte quadam nos in angustum ad puppim locum coniecti convenimus; qui quidem, cum ceteras ob res alioquin erat incommodus, tum etiam tam erat angustus, ut trium vix hominum satis esset capax. Eumque ipsum locum multo angustiorem et asperrimum non modica peracuta illic extra ordinem sparsa et perseminata fabrorum ad navis usum coata ferramenta reddebant, ut ne pedem quidem alterum absque accepto aliquo vulnere eo in loco firmare admodum nobis licuerit. Adde quod extantes eractaque et sublata cervice ab ultimo vix liberi eramus vite periculo, siquidem ad humeros usque sepulti aquis, affatim per scissas eversi et quassati navigii rimulas influentibus, abluebamur. Hisque difficultatibus illud item accedebat persepius ut, dum navis ipsa vehementius in horam irrumpentibus undis agitaretur, nos inter nos impetum tacere alterque alterum indecenter collidere cogeremur. Itaque proluebamur, provolvebamur contundebamurque. Tamen et madidis et fessis et sauciis locum ipsum presens necessitas gratissimum reddiderat satisque ac super ad modum amplissimus videbatur nobis, tametsi non amplior erat quam ut animam ipsam trahere liceret. Eam ob rem superos maximis votis bamur, ut eo saltem loco nobis diutius salutem liceret sperare. Post hec hortari quisque alterum bonamque spera polliceri firmumque animnm instituere prò virili non cessabamus. De exitu tamen ex ea miseria per id temporis erat nihil, quod aut consulendum aut pertentandum esse nobis arbitraremur. Non enim quo essemus maris constituti per tenebras intelligebamus, optimeque id nobiscum agi censebamus, quandoquidem vel os ipsum super salum nobis erat fas extollere. Quo quidem miserrimo statu, quid putatis, viri optimi, prò vestra prudentia, quam assiduas mortes bine superarimus, hinc expectarimus; omnis que paulo maior volvebatur unda, nostram ad necem intumuisse arbitrabamur. Mirum tamen ut in hoc tanto vite discrimine spes animum, animus vero ipse sese non deseruerit atque semper ea fortitudine fuerit, ut de salute nobis continuo quippiam bene polliceretur. Ac sepius id ipsum mihi admiranti et vix fieri posse credenti, ut solem lucemque hanc essem amplius revisurus, in mentem redit spem unarn esse in terris deam que miseris sit comes relicta. Nana « hec dea, cum fugerent scelerata numina terras, ex diis invisa sola remansit humo. Hec facit ut videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia raptet aquis. Carcere dicuntur clausi sperare salutem, atque aliquis pendes in cruce vota facit». Nos igitur nimirum dea hec ipsa, que miseros et ceteris a diis desertos malisque oppressos numquam destituit, minime passa est tantis ingruentibus in nos malis succumbere.

3.     Ea iccirco comite duratum a nobis est, quoad post multas horas mare ipsum cepit mitescere. Et locus ipse quo reclusi eramus, fluctibus parumper inundari desiit. Non tamen inde uspiam ut liceret progredi ullus a conceptis subversa navi aquis locus dabatur. Ea de re primum nonnihil resipiscere occepimus, locumque ipsum, omni ferramento magna ex parte eiecto, ut paulum considere liceret coaptavimus, perque rimulas unde tum antea facessere navis destiterat diligentius siquid se nobis terrarum e conspectu offerret spectabamus, interque conspiciendum adventantes undas, ne nos funditus obruerent momentis ipsis, expavescebamus. Tandem cum e regione montes fortasse aliquos vidisse nos pronosticaremur, tantum in nos petende telluris desiderium exarsit, ut ceteras inter molestias id esset unum maxime. quod nos non in postremis excruciaret. Tandem paulum ut oportuit refrigerato desiderio nos, qui prius sepulti aquis nihil plusquam ut spirandi tantum integra esset nobis potestas exposcebamus, nunc ab ultimo illo vite diu perpesso periculo facti liberiores vestes pati madidas haud satis poteramus. Magna iccirco ex parte nudi, et quantum nobis tum erat fatum rebus omnibus amissis hunc ipsum aliquem sedendi et quiescendi fore locum datum inter nos congratulandum ducebamus. Longum esset referre varia illa que sic considerantibus nobis per id temporis nostros in animos atque sermones incesserint. Nam et dolor amissarum rerum et letitia iam sese ostentantis salutis et spes et metus futurorum nos dementes et ab omni pectoris verborumque constantia prope alienos habere occeperat. Accedebat quod cum insomnes, ieiuni, frigentes languidique contabesceremus, tum et partim quisque suis malis, partim communi inter nos mutuaque misericordia attriti confectique vix satis nostri compotes essemus.

4. Itaque integre biduum eo pacto pertulimus. Que omnia inter nostra mala durissima et crudelissima, nullum erat quo 20 vehementius urgeremur quam fames. Fame enim eo adducti fuimus, ut mortem obire quam illam ipsam diutius perpeti vitam commodius statueremus. Et in primis barbarus ille infortunii comes, quod et natura ferox et ingenio procaci audacissimoque esset, tantam in sevitiam exarsit, ut rem incredibilem, facinus inauditum et omnium memorabile exsequi aggressus sit. ‘O male, uti aiunt, suada fames!’ ad aurem enim sese meam barbarus anhelans, pallens, spiritu intremitans et dentibus infrendens adegit, precarique susurrando primum cepit, mox paulum sublata voce etiam convitio exposcendo instabat, uti puellam ipsam comitem interimeremus qua depasceremur. Puella, cum de capite agi subaudiret, non est referam quantos luctus innovaret. Mihi vero execrandi facinoris atrocitas et tener rime pureque puelle misericordia et prò me ipso timor ab immanitate barbari animum in maiorem modum incussit. Ergo mecum ipse plurima pensitare occepi. Atqui: «en, inquam, a tempestatis rabie servatine sumus ut barbaro cruentus cibus simus ?» et collachrimavi. At barbarus oculis iam tum flammas iactantibus, ut scelus perpetrare mus propalam admodum clamitando efflagitabat. Iccirco ipse, quod unum pro necessitate consilium occurebat repente, nequid tetrum et truculentum illud monstrum temere fortassis auderet, diligentissime iterum atque iterum lustrato loco quicquid vel minutissimi ferri apud nos reliquum aderat eieci, ut felices tum nos pro rei opportunitate arbitrarer, quod insano et furenti ferrum ad perpetrandum facinus deesset. Sed quid hic referam puellam illam miserrimam, que quidem tremens, expavefacta, omnem opem ad suam salutem in lachrimis et precibus posuerat; o pietatem, eiusmodi edebat voces, eiusmodi preces, ut non modo mihi, quem natura mitissimum procreavit, sed vel bar baro interdum excuteret lachrimas. Ego autem, in puellam versus, bonam spem bonumque ut susciperet animum iussi; non hic lachrimis, sed animi virtute opus esse, staretque edixi quo manum ad salutem tuendam, si opus sit, forti possit pectori afferre. Ipsum enim me, superis iuvantibus, contra crudelitatem strenuis simum futurum bellatorem. Superos enim sanctissimam piissimamque causam nostrani non spreturos.

5. Postremo cum nos bellua immanis barbarus ille obtundere expostulando non desineret, iusta ira irritatus quod benignis eum dictis nequissem castigare, in huiusmodi convitium irrupi: «O scelestissime, tune tandem plorantem, deprecantem, mise ramque hanc tam duri nostri infortunii consortem, tantis casibus afflictam, non desines perterrefacere. Tu humanum corpus, homo, et viva membra tibi pastum appetes nefandissime. Tene homi nem esse non meministi? Et quam tu adeo efferatam tigrim dabis tibi similem? quod tam reperiri poterit animai vorax. quin cognatis, ut aiunt, maculis non parcat? Tu te tibi efficis hanc male ferendo famem acerbiorem, quam quidem si tibi temperes procul dubio commodius perferes et meliora sperasse iuvet. Non profecto a tanta tempestate ad tantam crudelitatem servati sumus a diis, sed quantum ex superum pietate interpretari licet, ad salutem et ad deorum beneficium testifìcandum servamur. Alioquin antiquius fuerat nudio tertio cum reliquis nautiagis mortem obivisse. Neque diffido, si pii erimus, ostentata iam magna ex parte et porrecta pietate deorum misericordia nobis dabitur, ut quam primum ex his malis nos vindicatos congratulemur». Itaque eiusmodi illum conabar dictis absterrere a scelere. Sed vos obtestor, o amici et viri optimi, quid mihi tum animi fuisse ea dicenti existimetis? quid me non tam maluisse quam non coram illam belluam truci aspectu hiantem, hirtis ad frontem crinibus, ad ultimam crudelitatem gestientem intueri? Ferebam tamen me ipsum animo presenti, et in omni adversus puellam officio detinebam. Sed illud me penitus acri officio oppresserat, quod barbarus ad immanitatem ultimam adiecit. Magno enim emisso eiulatu : «Aut me, clamitans inquit, mactate, aut vestrum profecto alter cadat necesse est». Dehinc ira una et fame exasperatus ad id furoris devenit, ut tumultuosius in nos invehens maximis vocibus deos execrari inverecundissime auderet manumque propius intenderet. O durissimum spectaculum! Hinc puella, quantum loci angustie patiebantur, formidolosissima nostros se ad pedes provolvebat sibique uti parceremus deprecabatur. Hinc barbarus ad facinus àccinctus et pronus iam iam ad vim irrumpere constituerat. Ego medius, hanc consolando, hunc absterrendo, dictis fatigabar. At ille, quo accuratius dissuadendo contendebam, eo efferatius in rabiem excandescebat. Itaque puelle insonti lachrime et mihi pro immerita apud immitissimam belluam oranti preces deficiebant, cum demens et furiis debacchatus truculentissimus barbarus in teterrimum scelus irrupit. Nam procumbentem nostros ad pedes precabundam puellam totis viribus manibusque ad eius illius guttur iniectis, ut opprimeret, superincubuit. Tum mihi languenti et ob perpessa incommoda penitus enervato, indignitas immanissimi sceleris et puelle misericordia vires excitarunt, belluamque ipsam cum in puellam tum et in me frementem morsibusque crassantem multa vi desudans averti, eiusque furentis manu dextra meis ambabus manibus apprehensa, brachium ad tergum intorquens, ut pio dolore eiularit, detinui, quoad uti inter luctandum imperarem. Puella positis lachrimis virilem suscepit sua pro salute animum et ad debellandum atrocissimum hostem operam auxiliumque adhibuit. Nam levam quidem manum, qua soluta quidem barbarus infestissimum sese nobis prebebat, correpsit et adtortam in tergum adduxit; mox ultimam linteolam, que exutis reliquis madentibus vestibus supererat, discidit in fascias ut illis ambas ferocissimi barbari manus penes terga revinxerimus. Nonnullos tamen in eo duello morsus atque in femore gravissimos plerosque pugnos excepi, qui quidem, tametsi erat constrictus, voce territando genibusque et calcibus et morsibus cum puellam tum et me lacessere nequicquam ut poterat intermittebat, tabulataque ipsa navis dentibus demordebat dislacerabat, mandebat.

6. Nimirum igitur, Silio poete ut assentiar, ipsa a nobis perpessa calamitas edocuit, qui etsi ultimi periculi metu parumper a fame sentienda alieni eramus, eam tamen esse durissimam et intolerabilem sentiebamus. Nihil enim tolerare piget rabidi ieiunia ventris; insolitis adigunt vesci, ut nunc quidem queque de Sagunto, queque de Hyerosolima, et queque de Cassilino oppido litteris tradita sunt, facile apud me fìdem faciunt: fuisse qui rudentes, qui ligneos cortices, qui scutorum pelles, valvarum vectes, pestiferasque herbas ac denique et qui filios fame tracti comederint. Et fuisse quidem nonnullos, qui pre fame in Tybrim, aut e muris nudos inter hostium tela precipites sese dederint. Itaque, o amici, queso, animis vestris mecum repetite, que nostra tunc fuerit sors atque conditio, quanta de spe, quanta de expectatione, in rerum omnium desperationem, quanto de gaudio insperatum in luctum ceciderimus. Qui enim aura tam facili tamque accommodatis ventis paulo ante utebamur, quibus fortuna queque vellemus sponte polliceri videbatur, qui leti ex navigatione illa lucra quam maxima nobis despondebamus; qui postridie futurum expectabamus, ut coniuges, parentes, liberos, deosque penates amplexu detineremus; qui denique plus deesse nihil arbitrabamur, quod navigantibus nobis optandum diiudicaremus, hi repente bona diripi, socios perire, nos ipsos, quos et fortuna et periculum coniunxerat, inter nos infestissimos experti sumus, ut vix, non dico ferende calamitatis, sed ne lugende quidem potestatem nobis concessam intelligeremus. Sed hec missa faciamus. Non enim ad deplorandam calamitatem dies sufficeret. 7. Ad rem redeo. Itaque cum illum recinctum haberemus et rabidum expavescebamus, ne si fascias disrupisset iterato ad dimicandum revocaremur atque impelleiemur, superum gratia et pietate nonnuli nos parva ex cimba piscatores longe a litore naufragii reliquias dinovere, ad nosque, qui veluti prò castri» ad excubias hostem precavendum intenti eramus, advolavere; quorum voces cum exaudissemus, non facile dici potest quo subito gaudio afìecti fuerimus. Rem dicam fortassis raram, sed veram quidem: nobis prò letitia vox et pene omnis anima defecit, ut iam piscatores alia inter se agentes, cum illic subversa excussaque navi nihil lucri sibi affore animadverterent, de deserendo consulerent; qua de re nos ipsos collegimus et maxima qua potuimus voce opem precati sumus. Cum autem illi audissent, nihil fuit rerum omnium quod apprime exposceremus, quam ut aliquid interea preberent quo famem quota ex parte sedaremus. Vidisses mutuas illic lachrimas et singultus et dulce utrimque pietatis studium. Namque illi hortari, nos inter nos amplexari. Proh, superi boni, quanta illico in nos et quam subita animorum immutatio invasiti Quem enim sevissimum nobis inimicum vite et sanguinis nostri avidissimum ipsa fames effecerat, nunc eundem perpessa miserie societas mirifice conciliatum reddidit ; quem colligatum metueramus atque oderamus, eundem nunc a nobis resolutum, multa cum caritate amplectebamur. Quod si qui fortassis aiunt mala tempora malos consuesse excitare mores, et beatum quemque facile futurum pium, non mentiuntur. Sed rem ipsam prosequamur. Post hec piscatores, quod panes apud se non haberent, binos singulis pisciculos per scissuras hyantis navis intrusos condonarunt. Meum quidem seu fatum seu flagitium accuso, crudum illico piscem exedi. Puella quidem pre letitia penitus exanimata exciderat. At barbarus, quanam id ratione evenerit physici ipsi viderint, qui huiusmodi rerum causas perscruptantur, mirum quidem ut is qui paulo antea posse hominem integrum vorare visus sit, idem ne ad pisciculum demordendum potis fuerit.

8. Cepere deinceps piscatores omni argumento incumbere, ut fenestram nobis, dilaceratis asseribus et ruptis corbibus navigii, aperirent ad exitum. Quam ob rem, cum preter manus ac remos argumenta reliqua omnia ad id exequendum deessent, nos optimo esse animo atque valere, quoad pervicissim ab se cum serra ac bipenni revolarent. Id nos, etsi ultimum salutis nostre remedium esse intelligeremus, non tamen facile dixerim quantum in merorem ex ultima letitia illorum discessu reciderimus. Periculi perpessi pre cupiditate exeundi immemores, dementiam nostram incusare cepimus, siquidem que suppeditassent ferramenta eiecerimus, que quidem nunc ad salutem accommodarentur. Itaque nusquam a decedentibus piscatoribus oculos amovebamus, eosque tam repente e conspectu nostro esse abituros, partim beneficii memores dolebamus, partim expectate salutis gratia letabamur; pluraque tum pacato mari prò illorum navigatione quam pridie prò nostra salute metuabamus et precabamur. Qua de re infinitis illos votis abeuntes prosecuti sumus. Eos horas aliquas expectavimus, tantis suspitionibus agitatis animis ut hoc auderem affirmare : has nobis solas horas quam integrum elapsum nobis in tempestate triduum fuisse graviores.

9. Postremo cum diu expectati horam ante vesperum et crepusculum redissent, veluti qui triumphum agunt, vociferantes, nos cum lachrimis pares referre voces, quod pro erumna exangues essemus, non valebamus. Itaque denique, raptim effracto navis latere in piscatoriam scafam recepti consedimus. Cumque inter navigandum paulum constitissemus, maioribus soluti curis despectare alter alterum, superi boni, quales erant nobis vultus! Stabant nares effete, peracuta labia fiacca et vieta dependebant, oculi exhausti retrusi latebant, barba pedosa, setosa, squalida, totaque denique corporis facies aderat obscena, ut ab his qui triduo mortui extiterint specie differre nos nihil affirmasses; tanta in nobis perpesse calamitatis inditia apparebant, quos piscatores cum intuerentur commoti pietate collachrimarint. At nos inter nos pre letitia, uti arbitror, desipientes, alterutros visus irridere ac mute rogare cuinam esset facies ad sponsalitium decentior. Dumque hec inter nos ageremus, scafa quedam altera, maximo et citatissimo remorum appulsu, ad nos convolitavit. In ea is qui sponsus esset futurus advehebatur properans, quod audisset naufragam esse navim repertam superstitemque puellam adesse. Evenit forte ut sponsus ipse annulum gemma insignem, quem meus gestare amantissimus frater consueverat, digito deferret. Perierat eo ipso naufragio frater ut ab his, qui eius cadaver in litore reperissent, gemma ad sponsum ipsum pervenisset. Hunc igitur adolescentem puella ut primum suum fore sponsum intellexit, intra eius sinum recepta prope exanimata est collapsa. Ego vero, ut annulum in digito sponsam amplectentis recognovi, pro fratris dulcissimi desiderio defeci, ut arbitrarer illic adstitisse omnem et remigum et civium qui advenerant turbam merore nescio magis et misericordia an gaudii potius atque letitie plenos.