Jump to content

Navitas egregia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Navitas egregia
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 25

PIUS PP. X

EPISTOLA

PII X LAUDANTIS EUGENIUM PRÉVOST OB CONDITAM SODALITATEM,

PRO CLERICIS LAPSIS, SENIBUS ET INFIRMIS EXCIPIENDIS*
DILECTO FILIO
EUGENIO PRÉVOST, SACERDOTI - PARISIOS


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Navitas egregia tua, quae in opere parando condendoque eluxit, Leonis XIII fel. rec. Decessoris Nostri singulari laude honestato, intimo Nos laetitiae sensu perfundit. Scribis enim florere sodalitatem a te paucos ante annos excitatam, in qua, praecellentissimae caritatis instinctu, cura impenditur iis, qui in sortem Domini vocati, ab officio et gratia misere deflexerint. Nimirum probe tenes quanta clericos oporteat sanctitate fulgere, quorum ministerii dignitas omni vitae generi praestat. Integros quippe mores sic alere et custodire iisdem est opus, ut haud indigni famulatu illius existimentur cuius natura sanctitas est. Quapropter viros sacri ordinis tam religiose et graviter se gerere iubet Augustinus, ut divini illico agnoscantur homines, per quos condiendi sunt quodammodo populi. Iis nempe non modo cavendum ne a probitate discedant, sed contendo adhibenda est omnis ut expressam virtutis imaginem ad imitandum ostendant, tantumque praeter ceteros viros bonos excellant, quanto terris praestantius est caelum. Haec quum essent tibi, sacerdoti optimo, explorata, plurimi quoque referre intellexisti ut, si quis e multis in clero immemorem se honestissimae dignitatis impertiat, is studio omni ac diligentia ad integritatis consilia revocetur. Possit ne pietas aut caritas esse magis animo Nostro iucunda? Nam si insita Nostro in corde atque affixa summopere est christiani gregis universi sollicitudo, at compertum quoque et perspicuum habemus informari recte aut componi fidelium mores non posse, exemplis aliquando sacerdotum adversis. O utinam ferat tibi Deus opem, qui tantae facinus utilitatis es aggressus! A Nobis quidem quantum est, nec animus tibi ad perficiendum deerit, nec perfectae probatio rei. Perge igitur, dilecte fili, secundis coeptis alacriter insistere, Nostraque confide laude, praecipua quidem ac merita, eo vel magis quod in ipsis aedibus in quibus aberrantes a recto tramite excipiuntur, iis etiam a caritate vestra locus patet qui, senio aut valetudine, impares sacro muneri sint effecti. Praemium porro reddet profecto Deus, sanctissimi conditor sacerdotii, suorumque administrorum custos providentissimus. Nos interim uberes tibi caelestes gratias deprecamur, earumque auspicem ac Nostrae benevolentiae testem Apostolicam Benedictionem tibi tuisque sodalibus peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXV Aprilis MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 25-26.