Jump to content

Ne Romani

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ne Romani
1311

editio: conclave
fons: conclave

Ne Romani electioni Pontificis indeterminata opinionum diversitas aliquod possit obstaculum, vel dilationem afferre. Nos inter caetera praecipue attendentes, quod lex superioris per inferiorem tolli non potest, opinionem astruere (sicut accepimus) satagentem, quod Constitutio fel. record. Gregorii Papae X. Praedecessoris nostri, circa electionem praefatam edita in Concil. Lugdunen. per caetum Card. Romanae Ecclesiae (ipsa vacante) modificari possit, corrigi, vel immutari, aut quicquam ei detrahi, sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsam, seu aliquam ejus partem, aut eidem etiam renunciari per eum tamquam veritati non consonam, de Fratrum nostrorum consilio reprobamus, irritum nihilominus, et inane decernentes, quicquid potestatis, aut jurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificem pertinentis (nisi quatenus in Constitutione praedicta permittitur) caetus ipse duxerit (eadem vacante Ecclesia) exercendum.


§ 1. Eo tamen proviso, quod si ejusdem Ecclesiae Camerarium, aut Majorem, vel aliquos alios ex Poenitentiariis (quorum officium per obitum ejusdem Pontificis nolumus expirare) per mortem, vel alias deficere quovis modo contingat, valeat idem caetus ad tempus vacationis hujusmodi pro numero deficientium, vel ampliori etiam, quantum ad Poenitentiarios (si hoc eidem caetui concorditer expedire videbitur) alios subrogare.


§ 2. Sane, cum juxta Constitutionem praedictam, PAPA extra Civitatem, in qua cum sua erat curia, moriente, in Civitate, in cujus Districtu, seu Territorio moritur, sit regulariter successoris electio celebranda, Districtus, seu Territorii nomine, Dioecesim hoc casu intelligendam fore censemus Eo autem adjecto, quod si incerto loco causarum, et literarum Apostolicarum audientia remanente, Papam alibi mori contingat, non ibi, sed ubi praedicta fuerit audientia, memorata electio celebretur, etiamsi eadem audientia tempore mortis hujus vacare noscatur, nisi forte ante mortem eamdem ordinatum esset per Papam de curia transferenda, quo casu servetur provisio Constitutionis praedictae.


§ 3. Porro si Romano non electo Pontifice, Cardinales omnes simul, vel successive (quod absit) exire contingeret Conclave deputatum eisdem: hi (ad quos pertinet executio Constitutionis praedictae) illos ex ipsis, quibus infirmitas corporis, aut nota debilitas excusationem non dabit, idem Conclave (quam cito poterunt) reintrare compellant : Poenas in dicta Constitutione contentas (nisi hoc fecerint) incursuri. Cardinales autem hujusmodi Conclave reintrantes, ad electionem jam dictam procedant, e alias Constitutionem praefatam observent, secundum statum, in quo erant in eodem Conclavi, quando ipsum, ut praemittitur, exiverunt.


§ 4. Caeterum, ut circa electionem praedictam eo magis vitentur dissensiones, et schismata, quo minor eligentibus aderit dissindendi facultas, decernimus, ut nullus Cardinalium cujuslibet excommunicationis, suspensionis, aut interdicti praetextu, a dicta valeat electione repelli, juribus aliis circa electionem eandem hactenus editis, plene in suo robore duraturis.


§ 5. Verum, quia tam ex provisis remediis, quam ex orationibus ad Deum super hujusmodi negotio effundendis, quod breviter hujusmodi celebretur electio, praesumendum est probabiliter, et sperandum. Statuimus, ut electi, et alii (qui ex quacumque causa ad Sedem Apostolicam venire, vel mittere sunt adstricti), ad ipsam cum vacat, ac si non vacaret, venire, vel mittere teneantur.