Neminem Vestrum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search



VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHEPISCOP0 PRIMATI , EPISCO-
PIS, AC DILECTIS FILIIS CLERICIS ET RELIGIOSIS VIRIS
CVNCTISQVE FIDELIBVS ARMENIAE CATHOLICAE NATIONIS
CONSTANTINOPOLITANAE PROVINCIAE.


VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII SALVTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

<poem>
Neminem vestrum latet, Venerabiles Fratres, ac
Dilecti Filii, quo paterno prorsus affectu Romani
Pontifices Praedecessores Nostri ab antiquis tempo¬
ribus Armeniam vestram Nationem tot sane nomi¬
nibus illustrem fuerint prosequuti, et quanta cura,
ac sollicitudine Nationem ipsam ad catholicam uni¬
tatem revocare studuerint. Neque ignoratis quos fru¬
ctus divina adspirante gratia iidem Decessores Nostri
ex impensis eorum erga vestram Nationem studiis
perceperint, et qua laetitia ipsi affecti fuerint, cum
obtiuere potuerunt, ut multi Armenii ad catholicae
unitatis professionem reversi in ea stabiles et immoti
persisterent. Ac vobis compertum exploratumque est,
qua admirabili virtute, et summa eorum nominis
gloria Catholici Armenii luctuosissimis temporibus
aspera quaeque cum ipsius vitae discrimine strenue
sint perpessi in catholica fide, et unitate tuenda ac
profitenda, cujus amore et studio tantopere flagra-r
bant, et qua assidua contentione haec Apostolica
Sedes suam omnem adjutricem operam Armeniis



ipsis praebere nunquam intermiserit, ut spiritualibus
praesertim illorum indigentiis justa proprium eoram
ritum quovis modo occurreret, atque consuleret. Et
quoniam episcopalis Armeniorum Antistitum Bierw-
chia jamdiu restituta in illis dumtaxat regionibus
aliquo modo servari potuit, quae a persecutionis
aestu aberant, idcirco Sancta haec Sedes vel maxime
anxia, atque sollicita de spirituali bono Armeniorum
commorantium Constantinopoli, et in finitimis pro¬
vinciis, ubi Episcopi consistere haud poterant, nullis
consiliis sibi parcendum esse duxit, ut eorumdem
Armeniorum saluti prospiceret. Quoeirca Sancta haec
Sedes intentissimo studio curavit et vestrae Nationis
Sacerdotes optime instituere, adhibita quoque hujus
Urbani Nostri Collegii opera, et filis potissimum Re¬
ligiosarum Familiarum Alumnis animos addere, qui
in spirituale vestrae Nationis bonum procurandum
sedulo incumberent. Atque etiam probe cognoscitis,
Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, ab hac Aposto¬
li ca Sede, ubi primum per temporum adjuncta fieri
licuit, Armenium Antistitem episcopali dignitate in¬
signi tum in ista Constantinopoiitana urbe fuisse coD-
stitutum, ac subinde, postquam Armenii eatholici ob
supremi Turearum Imperatoris clementiam in rebus
praesertim sacris libertate donati fuere (qua cum
mutua animorum concordia religionis res majorem
in modum vigere, ac florescere possent) Archiepiaeo*
palem Primatialem Sedem in eadem Urbe foisse ere¬
ctam pro Armeniis catholicis, eisque propriam Ar*
chiepiscopum datum, velati luculenter testantur Apo*
stolicae Literae re. me. Pii VIU Decessoris No-



563

stri (t). Omnes autem norunt indefessas ac singu¬
lares curas a felicis recordationis Gregorio XVI Prae*
decessore pariter Nostro adhibitas ad amplissimae
illius Dioecesis ordinem rite constituendum, et ad
Catholicorum Armeniorum utilitatem, prosperitatem-
que magis in dies procurandam et fovendam.. Nos
vero ubi inscrutabili Dei judicio in hac sublimi Prin¬
cipis Apostolorum Cathedra collocati fuimus, statira
universum, qua late patet, Christianum orbem animo
et cogitatione complexi, paternae Nostrae sollicitu¬
dinis curas in potidrem istam Armeniae Catholicae
Nationis partem studiosissime, atque amantissime
convertimus. Namque opera utentes Venerabilis Fra¬
tris Innooentii Archiepiscopi Sidensis, quem extraor¬
dinarium Nostrum Legatum ad supremum Turearum
Imperatorem misimus, ut eidem Principi amicabiles
animi NoStri sensus exponeret, ac simul officia No¬
stra deferret, haud praetermisimus ipsi potenti Otho-
inanorum Imperatori Armenios, aliasque omnes ca¬
tholicas orientales Nationes io ejus Ditione degentes
etiam atque etiam commendare. Cum autem Nobis
summopere cordi esset majorem Armeniae vestrae
Nationis utilitatem procurare, tum eidem Venerabili
Fratri comnoisiraua, ut diligenter investigaret in quo
statu Armenia ipsa versaretur Natio, atqgue omnia
ad Nos referret, ut, rebus maturo examine perpensis,
nosceremus quae potissimum consilia a Nobis essent
suspicienda ad spirituale vestrae Nationis bonum
magis magisque compacandum. Itaque postquam idem


(1) LiU Apost. Pii VIII « Quod jarndiu » et « Apostolatus of-
ticium » die t Julii I83(h





564

Venerabilis Frater delato sibi munere perfunctus ac*
curatas rerum notitias Nobis praebuit, probavimus
varia decreta a VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
Nostrae Congregationis fidei propagandae edita, atque
inter alia illud etiam quo improbata fuit Societat
Connationalis appellata, ex qua damna plurima ori*
tura esse merito praevidebantur. Hinc Apostolicas No¬
stras dedimus Literas, quibus tum ad exitum dedu¬
ximus quae idem Decessor Noster Pius VIII sibi
perficienda proposuerat, tum alios quinque Armenii
Ritus Episcopos constituimus, inter quos magna ve¬
teris, et amplissimae Constantinopolitanae Dioeceseos
pars fuit divisa.

Dum autem ea profecto spe nitebamur fore, ut
nova ecclesiastica Armenia Provincia hisce paternis
Nostris curis prospere feliciterque vigere ac florescere
posset, non sine maximo animi Nostri dolore novi-
mds, perniciosas animorum dissensiones in vestram
Nationem ab inimico homine jamdiu inductas ita
magis in dies invalescere, ut minime deessent, qu*
ad ejusmodi dissensiones fovendas vel ipsa praete¬
xerent consilia, (juibus haec Apostolica Sedes vestram
Nationem juvare vel maxime optabat. Quae nunquam
satis deploranda animorum discordia graviter exarsit,
ubi utraque dissidentium pars scriptis in vulgus editis
de religiosis Nationis quaestionibus palam publiceque
disserere ac disceptare coepit; quae quidem scripta
fuere vicissim exarata hostilibus praesertim asper-
rimisque verbis atque sententiis, quae a christiana
caritate omnino abhorrent, et iis plane adversantur,
quae ad mutuam concordiam tuendam requiruntur,
atque in lucem prodierunt inscia, et invita hac Apo-

 

stolica Sede, quemadmodum per iteratas ejusdem
Nostrae Congregationis literas declarandum esse vo¬
luimus. Quisque vestrum noscit quae exinde scandala
evenerunt non sine levi vestrae Nationis damno, et
quo studio Nos, nulla .interposita mora, omnem No¬
stram operam impendere properavimus, ut omnes a
Vobis amoverentur contentiones, et dissensiones, ea-
rumque germina radicitus extirparentur. Nec me¬
diocri certe jucunditate affecti fuimus, proptereaquod
primae Nostrae curae optatum habuere exitum. Nam¬
que Venerabiles Fratres Antonius vester Archiepi-
scopus Constantinopolitanus, et Julianus Archiepi-
scopus Petrensis in .partibus Infidelium ac Noster
istic Vicarius Apostolieus pro fidelibus Latini ritus
ad Nos venerunt, ac rebus omnibus expositis inter
se concordissimis animis plane consensere, ac deinde
Nobis probantibus in vulgus ediderunt quae vicissim
constituerant. Atque utinam, veluti paterno Nostro
cordi jucundissimum fuisset, omnes isti vestrae Na¬
tionis ordines pari alacritate juxta illa, quae Nostra
Congregatio fidei propagandae praeposita monere et
insinuare haud omisit , Nostris desideriis obsecuti
fuissent plane fidentes Nostris consiliis et ordinatio¬
nibus, quae ad commune vestrum omnium bonum
unice spectabant. Siquidem haud cogeremur tot de¬
flere damna, et mala, quae in Vos ex animorum
praesertim dissensione cum summo animi Nostri
moerore redundarunt.

Cum igitur hae funestissimae contentiones et dis¬
sidia minime cessarent, mandavimus, ut eadem No¬
stra Congregatio fidei propagandae praeposita majori,
qua fieri posset, celeritate accuratam cum veterum,

 

tum recentium Armeniae Nationis quaestionum co¬
gnitionem diligentissime sibi eompararet, illasque ia
variis conventibus VV. FF. NN. S. R. E. Cardinales
ejusdem Congregationis pro singulari eorum prudentia
ex more sedulo examinarent, atque perpendereot.
Ac de hujusmodi re vehementer solliciti uni ex hisce
conventibus Nos ipsi praefuimus, et, auditis eorun¬
dem Cardinalium sententiis, significavimus quae No¬
stra mens esset de potioribus quaestionum articulis,
nunquam intermittentes assiduis fervidisque precibus
divitem in misericordia Deum orare et obsecrare,
ut omnipotenti divinae suae gratiae auxilio humilem
Nostram operam ad animarum vestrarum bonum
dumtaxat intentam juvare, ac fortunare vellet. Cum
vero nihfl Nobis potius, quam vestrae tranquillitati,
ac prosperitati statim consulere, tum res illas per¬
ficiendas curavimus, quae ad hunc tam salutarem
finem conducerent. Quapropter noseentes vestrae Na¬
tionis damna vel maxime aucta fuisse ex comme¬
moratis scriptis in vulgus editis, eadem praeeipua
scripta, peculiari adbibito examine, prohibenda ac
damnanda mandavimus, veluti etiam vehementer
improbamus alia omnia, quae ad hoc idem negotium
pertinent, quaeque vel ante, vel post damnata illa
scripta in lucem prodiere, ac sive armenio, sive ar-
menio' vulgari, sive italico, sive gallico, sive quovis
alio idiomate sint exarata, cum mutuum praesertim
odium praeseferant Christianae oarilati omnino adver¬
sum. Omnia quoque Nostra studia convertimus, ut
in i6to Constantinopolitano Seminario recta et accu¬
rata Cleri institutio religiosissime quotidie magis
promoveatur, utque Religiosae Familiae meliori usque



ordine utantur» et congruum ab eadem Nostra Con¬
gregatione fidei propagandae Decretum proferri jus¬
simus, quod omni ex parte diligenter observari man¬
damus. Ad omnem autem controversiam ac suspi¬
cionem penitus amovendam de Monachorum Mechi-
tharistarum Venetiis degentium doctrina, sciatis ve¬
limus, a Monachis ipsis luculentam catholicae eorum
fidei et doctrinae professionem, ac declarationem
debitis adhibitis subscriptionibus ad Nos missam
fuisse, quae summam Nobis attulit consolationem,
Nostrisque desideriis quam cumulatissime satisfecit.
Etenim non solum disertissimis verbis alacri liben-
tique animo profitentur, se excipere omnes ordina¬
tiones, et decreta a Romanis Pontificibus et Sacris
Congregationibus seu edita, seu edenda, ac signanter
illa, quae vetant communicationem in divinis cum
schismaticis, verum etiam clare aperteque declarant:
« partem eorum Nationis, cujus bonum, et utilitatem
» praecipue, et unice ipsorum spectat Institutum,
a infeliciter reperiri sejunctam a communicatione
» Catholica Apostolica Romana, ac propterea de-
» clarant se amplecti, et cognoscere, veluti suos
» fratres, illos, quos Sancta Ecelesia Romana Apo-
» stolica recognoscit uti suos filios, et Armeniorum
» Schismaticorum errorem damnantes fatentur, illos
» esse extra veram Jesu Christi Ecclesiam, et pro-
» fitentur, se numquam intermissuros orare, prae-
» dicare, ac tum factis, tum scriptis, tum verbis
» curare, ut iidem errantes redeant ad solum et uni-
» cum Christi Jesu ovile» cujus solus summus Pastor,
» Caput, et oentrum est Romanus Pontifex Petri
» Apostolorum Principis Suecessor. » Atque etiam



Vobis significamus, opportuna alia consilia a Nobis
fuisse suscepta, ut omnis timor plane deponatur circa
Collegia, in quibus Monachi iidem Armeniam juven¬
tutem instituunt. Quo vero potissimum opus a No¬
stris Praedecessoribus inchoatum, et a Nobis ob or¬
dinariam Episcoporum Hierarchiam ad optatum exi¬
tum istic adductam absolutum prospere progredi
possit, ct cum Archiepiscopi Primatis, tum aliorum
Sacrorum Antistitum ejus Suffraganeorum electio
locum habere queat, opportunas a praedicta Nostra
Congregatione instructiones dari mandavimus, easque
ad ipsum Archiepiscopum, aliosque Episcopos perfe¬
rendas esse jussimus.

Quae quidem omnia satis superque ostendunt,
Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, quam vehemen¬
ter de spirituali vestro bono Nos solliciti simus, et
quo paternae caritatis studio Armeniam vestram Na¬
tionem in Domino prosequamur. Nunc vero has No¬
stras Vobis scribimus Literas, quibus Vos omnes
peramanter alloquimur, ac summopere hortamur,
monemus, et obsecramus, ut induatis vos, sicut electi
Dei, benignitatem, humilitatem, modestiam, patien¬
tiam, atque arctissimo inter vos concordiae et cari¬
tatis vinculo obstricti deponatis omnes simultates,
contentiones, aemulationes, iras, dissensiones, ac se*
quamini in omnibus pacem, et sanctimoniam, et una¬
nimes idipsum sentientes perfecti sitis in eodem senso,
et in eadem sententia, ac solliciti servare in vinculo
pacis illam spiritus unitatem, quae a Christo Domino
tantopere fuit commendata et inculcata. Quibus
amantissimis Nostris monitis, hortationibus, desideri*»
et postulationibus Vos pro filiali vestra erga Nos, et



hanc Sanctam Sedem pietate eo magis obsecuturos
esse confidimus» quod tristi experientia docti scitis
quot calamitates ob animorum discordiam illustris
vestra Natio sit perpessa, quae secundis, faustisque
rebus usa profecto fuisset, si omnes mutua volunta¬
tum concordia devincti, et. invicem diligentes am-
bnlassent in caritate Dei. Memoria igitur repetentes
quibus aerumnis propter discordiam afflicti fuistis,
ac serio considerantes quod omnis civitas vel domus
divisa contra se non stabit (1), et illud Apostoli mo¬
nitum prae oculis semper habentes, scilicet, quod si
invicem mordetis , et comeditis , videte ne ab invicem
consummamini (2), nihil Vobis omnibus in posterum
potius, nihil antiquius sit, quam singulari cura et
studio christianam inter Vos animorum concordiam
fovere, pacem habere, et ea quae pacis sunt sectari.
Omnes quidem memineritis qua paterna sollicitudine
hanc concordiam Vobis quoque inculcaverit idem
Decessor Noster Pius Vlll, qui in ista, Archiepisco-
paJi Primatiali Constantinopolitana Sede, instituenda
suis Apostolicis Literis finem dedit hisce S. Leonis
Magni Praedecessoris item Nostri verbis: «. Conaexiq
» scilicet totius corporis unam sanitatem, udamque
» pulchritudinem facit; et haec connexio ubius qui-r
» dem corporis unanimitatem requirit, sed praecipue

  • exigit concordiam Sacerdotum. ». Quae ' salutaria

sane monita denuo pari studio repetere haud qraisit
alter Praedecessor Noster Gregorius XVI, ut, xdagis
magisque Vos omnes ad hanc mutuam animorum
concordiam tuendam excitaret atque inflammaret, i

(1) Mattb. 12 28.

(2) Gal. 6 15.



Nunc Vero sermonem Nostrum ad Vos praecipue
convertimus, Venerabiles Fratres, istius ecclesiasticae
Constantinopolitanae Provinciae Antistites, ac Vos
vehementer in Domino obtestamur, ut nunquam ces¬
setis concordissimis animis, et ingeminatis studih
qua. opere, qua verbo, qua exemplo fideles Vobis
commissos ad mutuam concordiam pacem et cari¬
tatem continenter hortari, inflammare et cujuapie
dissensionis motus frangere atque comprimere. Omnes
autem gravissimi episcopalis vestri muneris partas
summa animorum, voluntatum et sententiarum con¬
junctione sedulo ac studiosissime obeuntes « pascite,
» qui in Vobis est, gregem Dei, providentes non coa-

» cte, sed spontanee secundum Deum. neque ut

» dominantes in Cleris, sed fornaa facti gregis ex
» animo (1).» In primis vero mrilis neque curis, ne¬
que consiliis, neque laboribus unquam parcite, at»
vestris Dioecesibus divinae fidei nostrae depositam
integrum, inviotatumque custodiatur, ut Clerus rebus
optimisaancte instituatur, et ad omnem virtutem atque
ecclesiasti cum spiritum accurate fingatur, ac disci¬
plinis praesertim sacris ab omni cujusque erroris
periculo plane alienis erudiatur, ut fideles quotidie
magis salatari catholicae religionis doctrina, ejusqoe
sanctissimis perceptionibus imbuantur, et per gra¬
tiarum charismata confirmentur, quo declinantes a
malo, et facientes bonum crescant in scientia Dei,
et alacriori usque pede incedant per semitas Domini,
et instent viam quae ducit ad vitam, ut morum ho¬
nestas, vitae integritas ac virtus, religio, pietas ma-


(1) Petr. Epi»t. I, cap. 5. v. 2, 3.



jora in dies incrementa suscipiant, et in omnium
animis vigeant ac dominentor. Atque in Pastorum
Principis exemplum semper intuentta» qui se mitem
et humilem corde professus est, quique reliquit nobis
exemplum, ut seqiianiur vestigia ejus, nihil adtiquius
habeatis. Venerabiles Fratres, quum miseros errantes
m spiritu lenitatis, et mansuetudinis ad rectum ju¬
stitiae et veritatis tramitem reducere, illosque ex
Apostoli praescripto arguere, obsecrare» increpare in
omni bonitate, patientia et doctrina , «cum saepo
n plus erga corrigendos agat benevolentia, quam au-
» steritas, plus exhortatio, quam comminatio, plus
» caritas, quam potestas (1).» Quod si interdum gra¬
vitatis, ac severitatis partes a Vobis sint adhibendae,
quando, levioribus jam frustra adhibitis fomentis,
morbi gravitas acriora remedia postulat, in delin¬
quentes homines ex Sacrorum Canonum praescripto
animadvertite temperantes cum misericordia judicium,
cum mansuetudine zelum,cum lenitate rigorem,quem-
admodum Ecclesiae pastores vel maxime decet, qui
se subditis suis pietate matrem, disciplina patrem
exhibere debent.

Vos etiam omnes omnium ordinum affamur, Di¬
lecti Filii Cleri cum Secularis tum Regularis, qui
divino ministerio mancipati elegistis jam Dominum
tanquam partem htiereditatis vestrae. Propriis Anti¬
stitibus,, uti par est» subditi, eisque obedientes ac me¬
moras vocdtionis et dignitatis vestrae, eam mormtt
gravitate, vitae sanctitate exsequi ac tueri conten-
dit 4» qao populos in magnum vestri drdinis amorem*


( 1 ) Cone- Trid. Se»«. XllI, cap. 1 . be Reformat.



venerationemque adducere, ac magnutn ecclesiasti¬
cae aedificationi incrementum afferre quotidie magis
possitis. Quamobrem studiosissime deelinantes ab iis
omnibus, quae Clericis vetita, quaeque eos nequa¬
quam decent, nihil unquam admittere velitis, quod
aliis offensioni esse possit, sed magis magisque cu¬
rate praebere vosmetipsos exemplum bonorum ope¬
rum in verbo, in conversatione, in caritate non ficta,
in doctrina, in fide, in castitate. Cum vero sive ne¬
cessitate , sive sacri ministerii ratiooe compulsi in
saecularium domibus versari debetis, vestris omnibus
actionibus ecclesiasticae personae dignitatem ac ma¬
gnitudinem ita sustinere contendite, ut virtutum
omnium ornatu fulgentes sitis bonus Christi odor.
Vos autem Religiosi viri prae oculis habentes De¬
cretum ejusdem Nostrae Congregationis die 20 Au¬
gusti superiori anno jussu Nostro editum, illud re¬
ligiosissime servandum curate. Nunquam vero inter¬
mittite vos omnes utriusque Cleri viri orationi instare
ac Deum oontinenter precari, ut uberrima coelestis
suae gratiae dona super Vos, et Christianum popu¬
lum propitius semper effundat. Ne cessetis divinarum
praesertim literarum, sacrarumque disciplinarum stu¬
dia assidue ac sedulo excolere, quo possitis iis respon¬
dere, qui legem de ore vestro requirunt et mandata
Dei illos docere, qui ignorant et errant. Singulari
vero industria ac diligentia quaerentes. non quae ve¬
stra sunt, sed quae Jesu Christi sunt, studete. Dilecti
Filii, omnia saori vestri ministerii munia pie sancte-
que exercere, atque unanimes vestram omnem cum
propriis Antistibus operam praestare nunquam inter¬
mittite, ut sempiternam fidelium salutem procurare



ac sanctissimam nostram religionem, ejusque doctri¬
nam magis magisque promovere et discordiarum se¬
mina extirpare, atque Christianae concordiae et pacis
amorem omnibus ingerere possitis. Cum autem omnis
sapientia a Deo, tum qui inter vos scientia pollent,
ne superbiant unquam, sed humillimas clementissi-
mo bonorum omnium largitori Domino agentes gra¬
tias, doctrina ad propriam, aliorumque aedificationem
semper utantur, serio meditantes, Deum superbis
resistere, humilibus autem dare gratiam et ab Ipso
gravius illos judicari, qui plus ceteris acceperint:
Nam, uti sapientissime monet S. Gregorius Magnus
Decessor Noster, « cum augentur dona, rationes etiam
» crescunt donorum; ac propterea tanto esse humi-
» lior, atque ad serviendum Deo promptior quisque
» debet ex munere, quanto se obligatiorem esse
» conspicit in reddenda ratione (1).» Nemo inter Vos
unquam reperiatur, qui aliis vestri potissimum ec¬
clesiastici ordinis viris illa dona invidere videatur,
ex quibus spiritualis in proximum utilitas possit re¬
dundare.

Sed jam os Nostrum patet ad Vos omnes, Dile¬
ctissimi in Christo Filii Armeniae Catholicae Nationis
in istis Constantinopolitanae ecclesiasticae Provinciae
regionibus degentes cujusque ordinis, aetatis, sexus
et conditionis. Vos igitur pro summo paterno Nostro
in Vos omnes amore etiam atque etiam in Domino
monemus et hortamur, ut omnibus simultatibus, dis¬
sensionibus, aemulationibus, dissidiis depositis, mu¬
tuam inter vos eoncordiam et pacem habeatis sup-
1 , • *

(t) S. Gregor. HotnrK IX in Evang.

 

portantes invieem in caritate. Vobis autem summo¬
pere cordi sit in catholicae religionis professione
quotidie magis stabiles persistere ac Nobis et huic
Beatissimi Pr,incipis Apostolorum Cathedrae firmi¬
ter, constanterque ex animo adhaerere, et operibus
caritatem vel in Deum vel in proximum praesefe-
rentibus semper insistere ac singula Dei in Ecclesiae
mandata sedulo exsequi et omnia peragere in nomine
Domini Nostri Jesu Christi. Subditi estote et obedite
vestris Episcopia, quos Spiritus Sanctus posuit re¬
gere Ecclesiam Dei. Ipsis enim vestra salus est com¬
missa» de qua severissimam aeterno Pastorum Prin¬
cipi rationem aliquando sunt reddituri, ac propterea
ipsis summopere advigilandum, excubandum» allabo¬
randum» ut vos ad salutis semitam deducant ac do¬
ctrinae opportunitate et veritate infirma confirment»
disrupta consolident, depravata convertant et verbum
vitae in.aeternitatis cibum vobis alendis dispendant.
Quare vestras aures ipsorum Antistitum voci et au¬
ctoritati faciles praebete et nunquam eveniat ut ali¬
quis inter vos existat, qui proprio Antistiti resistere,
eique legem imponere quodammodo velit in iis prae¬
sertim omnibus, quae ad. episcopale ministerium
et auctoritatem pertinent,

Vos modo alloquimur omnes, qui in Armenia ista
cafbobQa Natione.;et generis nobilitate et muneris
splendore et auctoritate et qpibus eeteriS' praestatis.
Nibij certe illustri vestrae Nationi utilius, nibfi pra$-
stabifius nbvcbire unquam ,poterit, quam si vos omnes
uti bonore aci dignitate, ita etiam virtutum splendort
praefulgeatis: a vobis enim christiana plebs exempla
petit quae imitetur. A Vobis igtyur etiam atque etiam


 

exposcimus, ut i*eIigioois amore ac mutuae concor¬
diae studio quotidie magis incensi non solum nihil
unquam Vel contra Ecclesiam, rei adversus vestros
Sacraram Antistites moliri velitis, quemadmodum
agere solent, qtii a catholica unitate sunt sejuncti^
verum etiam ut vestra omnia consilia et studia con¬
feretis , quo catholica Ecclesia majora istic incre¬
menta suscipiat et omnes debita reverentia, obsequio
et obediehtia prosequantur tum supremam illam,
pledamque potestatem Petro, ejusque Successoribus
Romanis Pontificibus a Christo Domino divinitus col-
latam, pascendi scilicet, regendi et gubernandi uni¬
versam qua late patet Ecclesiam, tum sacram ac
venerandam auctoritatem, qua erga proprium gre¬
gem pollent Episcopi, quae nulli prorsus unquam'
eivili auctoritati possunt esse obnoxiae ac subjectae.
Videtis profecto quam gloriam Vobis comparare, et
quam uberem a bonorum omnium retributore Deo
mercedem consequi poteritis, si hisce Nostris mo¬
nitis, desideriis ac postulationibus obsequentes, san¬
ctissimae nostrae religionis utilitatem, prosperitatem¬
que, quantum in Vobis est procurare contenderitis.'

Antequam vera, Venerabiles Fratres ac Dilecti
Filii, scribendi finem faciamus, Vobis nonnulla elate
aperteqUe declaranda esse censemus circa rem , in
quam magna sententiarum confVisio est inductu, et
quae non mediocrem causam dedit dissensionibus
inter Vos exortis, ut omnes ambiguitates et dubita¬
tiones de medio tollamus. Summam certe laudem ii
omnes merentur qui exoptant ut illa Armeniae ve 1 -
strae Nationis' pars, quae adhuc in schismate rmSere
versatur ad catholicam unitatem redeat. Etenim bu-

 

jusmodi desiderium plane respondet tum ardentissi-
inis S. Matris Ecclesiae votis, quae Deum orare et
obsecrare nunquam desinit, ut omnes dissidentes filii
ad suum sinum et complexum revertantur, tum in¬
defessis hujus Sanctae Sedis curis et studiis, quae
ob hanc causam tantopere allaboravit atque allabo¬
rare nunquam intermittit. Ac Nos ipsi ut probe no¬
stis vel ab ipso supremi Nostri Pontificatus initio
memorati Nostri ad Illustrem Turearum Imperato¬
rem Legati occasione utentes, ad Orientales Nostras
dedimus Literas (1), quibus illos amantissime aeque
ac studiosissime excitavimus, ut ad catholicae uni¬
tatis professionem reverti properarent, festinarent.
Atque utinain universa vestra Natio coelesti gratiae
respondens, ejuratis erroribus in docilitatis et uni¬
tatis spiritu ad unicum Christi ovile rediret, a quo
plane abest quicumque non consociatur cum hac
Sancta Petri Sede, ex qua in omnes venerandae
communionis jura dimanant (2), ad quam omnis obe-
dientia et honor est deferendus (3), et ad quam
propter potiorem principalitatem necesse est, omnem
convenire Ecclesiam hoc est qui sunt undique fide¬
les (4-). Equidem incredibili Nos afficeremur conso¬
latione et universa Ecclesia ingenti exultaret laeti¬
tia, si omnis vestra Natio ad catholicam rediret uni¬
tatem. Ex quo profecto intelligitis, Venerabiles Fra¬
tres ac Dilecti Filii, Nos non solum probare haud


(!) Liter** ad Orieutale* die 6 Januarii 1848 quae incipiunt
c ln Suprema Petri.»

(V S. Ambros. Epist. 12 ad Damas, n. 2 et 4.

(3) Concilium Ephes. Act. 4.

(4) S. Irenaeus ad verrtus haeres, cap. 3.



posse eorum agendi rationem, qui asperis, durisque
modis cum vestrae Nationis schismaticis agere solent,
nec debitam eorum rationem habent, verum etiam
vehementer et omnino illos improbare, qui non amore
et benevolentia, sed asperitate ac severitate eos etiam
prosequuntur, qui a funesto schismate ad catholicam
unitatem sunt conversi.

Verum eodem tempore tolerare non possumus,
ut aliqui catholicae unionis promovendae praetextu
nullum discrimen habendum esse velint quoad Schis¬
maticorum errores atque abutentes studio, quo haec
Sancta Sedes veteres, sanctosque Ecclesiae Orientalis
ritus tuendos curavit, existiment in hac re id prorsus
omne accuratissime esse exequendum, quod a Schis¬
maticis in praesentia agitur et arbitrentur, nonnullos
quoque usus esse eliminandos, qui in catholicam
vestram Nationem rite invecti fuerunt, ut solemniori
modo ostenderetur, quam vehementer catholica ipsa
vestra Natio ab haeresi et schismate abhorreat, et
catholicae unitati firmiter adhaerescat. Atque isti
homines vellent etiam, ut quaedam opera et eccle¬
siasticae regulae tollerentur, quas experientia vete¬
rum Canonum disciplinae adjiciendas plane esse de¬
monstravit , dum catholica Ecclesia ab haeresi et
schismate, quae mortua sunt, longe et omnino dissi¬
milis perpetua vigens vita, et coelestium divitiarum
ditata thesauris ac veriatis magistra, et salutis index
tot sanctorum operum et pulcherrimarum istitutio-
num est fecunda parens et altrix, quihtiB religionem,
pietatem, humanitatem, omnesque virtntes fovet et
communi omnium bono, ordini, prosperitati et con¬
cordiae mire consulere nunquam desinit. At minime



ignoratis, eumdem Praedecessorem Nostrum Grego*
rium XVI contra istorum hominum ita sentientium
consilia suas Apostolicas edidisse Literas, quae die
tertia Februarii anno 1832 datae incipiunt: «Inter
gravissimas.» Illud vero singulare et admiratione di¬
gnum videtur, quod isti rituum tantopere studiosi
non dubitent in aliis articulis ab ipsius Orientalis
Ecclesiae Canonibus deflectere.

Jam vero, Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii,
post haec omnia, quae pro impensae Nostrae erga
catholicam vestram Armeniam Nationem caritatis
studio Nos ipsi hisce Nostris Literis Vobia signifi¬
canda et declaranda existimavimus ad omnes dubi¬
tationes et ambiguitates propulsandas in eam prole¬
cto apem erigimur fore, ut Deo bene juvante juxta
ardentissima Nostra vota concordia et pax, ex qui¬
bus vestra eadem Natio omnem veram prosperita¬
tem expoctare potest, denuo in vestrum omnium
animis reviviscant ac domi nentur. Ut autem tam sa¬
lutaris et exoptata tranquillitas a Vobis facilius possit
obtineri, hisce Literis perpetuum et absolutum si¬
lentium imponimus super praeteritis quaestionibus
et controversiis, atque omnino vetamus omnem re¬
clamationem et sermonem, qui inter fideles Armenios
pacem turbare possit, itemque expresse et severe
prohibemus, haeretici vel schismatici notam illis
inurere, qui cum hac Apostolica Sede coocmmnio-
nem et gratiam habent. Si qui enim extiterint, quod
nunquam futurum confidimus, qui haud recte agant
rei suspieiones ingerant, debita ratione erit provi¬
dendum, atque ,in primis res huic Apostolicae Sedi
erit exponenda cum opportunis et canonicis doeu-




mentis. Quapropter post ejusmodi Nostra monita et
declarationem, omnes cujusque> classis et ordinis
perturbatores in posterum gravissimae culpae rei
erunt, nec poterunt ullo modo et praetextu se excu¬
sare, ne debita erga ipsos adhibeatur severitas. Sed
iterata ac luculenta filialis erga Nos et hanc San¬
ctam Sedem pietatis, amoris et obsequii testimonia,
quae ex omnibus Armeniae vestrae catholicae Na¬
tionis ordinihus excepimus, in maximam porro spem
Nos adducunt fore, ut ipsa vestra Natio multam No*
bis consolationem, laetitiam et gaudium sit allatura.
Hac igitur fiducia freti haud intermittimus in omni
oratione et obsecratione cum gratiarum actione ele*
mentissimum misericordiarum Patrem humiliter, eni-
xeque exorare, ut prospera cuncta et salutaria Vobis
omnibus. Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, semper
propitius largiri velit, atque ut pax Dei, quae exu-
perat omnem semstm, custodiat corda vestra et intelli-
gentias vestras, utque gratia, Jesu Chmti, et communi¬
catio Sancti Spiritus sit cum Vobis omnibus. Atque
horum auspicem* et studiosissimae paternae Nostrae
in vos caritatis testem Apostolicani Benedictionem
intimo cordis affectu Vobis omnibus, Venerabiles
Fratres ac Dilecti Filii, peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die 2 Februarii
anno 1854-. Pontificatus Nostri Anno Octavo.