Jump to content

Nero

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Nero
Tragaedia Nova
1603
editio: incognita
fons: [1]


Matthaeo Gwinne Med. Doct. Collegii Divi Ioannis Praecursoris apud Oxonienses Socio collecta e Tacito, Suetonio, Dione, Seneca

     tam faelix utinam quam pectore candidus essem. – Ovidius


Praefatio

[recensere]


PRUDENTIA, HONORE, AEQUITATE CLARISSIMI DOMINI THOMAE EGERTONI MAGNI SIGILLI ANGLIAE CUSTODIS INSIGNISSIMI ILLUSTRISSIMO HAEREDI FILIO IOANNI EGERTONO, ET GENEROSISSIMO GENERO FRANCISCO LEIGH, MUSARUM OPTIMIS FAUTORIBUS, CULTORIBUS D.D.


Aguntur Londini dum scribo Bacchanalia: num et quod scribam? Aguntur Cantabrigiae, ut audio, nonnulla huiusmodi. Quod agantur placet; placet, quod audiam; quid si aspiciam? Τί δὲ εἰ αὐτοῦ τοῦ θηρίου; ut ille de Demosthene? Quin ut agantur libere, ut serius hodie, sic mihi libero, non dico ad mensem, sed magis ad mentem Saturnalia? Quid vero? Inquit Menedemus:

     tantumne ab re mea medica otii est mihi,
     aliena ut curem, eaque ad medicum quae nihil attinet?

Chremes respondeo: homo sum, humani a me nihil alienum puto. Hoc mihi in otio negotium, ne otiosus sim. Hoc abs re (metuo) mea; sed in rem (spero) aliorum. Quin aliorum qui procurat, nec suam rem negligit, quod alios, ut decet, diligat; nec, ille ut cecinit, demissis propriis aliena negotia curat; forte et otia. Quod ἀκοινώνετον, sit a me alienum: lumen de lumine, aquam e flumine, vel alienis, commodare, non est, non debet esse, alienum. Nam si cuiusquam, quin si regis, vita mehercle medici est cura aliorum, quin ergo ista medice? Sit sane praemium ex opere cum facio; sit forte pretium in opera cum praelego. at operae non erit pretium si scribo medicinam. Tot, tanta, talia, tot, tanti, tales iam typis consignarunt, ut illorum illa (ille quod monuit) evolvere sit taedio, ediscere fastidio, in praxin perducere plusquam tormento: plura affingere sit labor multus, excudere vix locus, nedum nostratibus lucrum typographis. Non doctus dico, sed expertus. Sed cur ista poetice? Olim sic libuit. quin ergo comice? Demum non decuit. Etsi et sciam quiddam altius poetice, et acutius ut scribam comice, quam ego quidquam sapiam. Num ergo tragice sufficio? Pro me loquantur Tacitus, Suetonius, Dion, Seneca: nam et loquuntur ipsi fere omnia: ego tantummmodo modos feci; ineptus tibicen in comaedia. Sed tragica an quenquam decent? Quidni? An virum nostri ordinis? !uin me? An dehonestamenta Musarum? Musas (ni fallor) dehonestat, hac nota qui inurat castam castarum sobolem: ne dicam gravius, et subiratior sic istas tuear, ut mea Pythias meam Octaviam. Quin hoc ipsum ne rodat mirum, πάντων ἐπιλήπτωρ, vitilitigator, qui rodat (puto) corpus Domini; nisi sit magis Taciti, qui apud illum maximi, quam meum, qui minimi. Quo nomine et ista, et ex illo audiat: oratorum ac vatum victorias incitamentum ingeniis allaturas: nec cuiquam iudici grave, aures studiis honestis et voluptatibus concessis impartire. Quid quod adiungit, in quinquennali ludicro per noctes, et per Neronem instituto, nullo insigni dehonestamento spectaculum transisse? Nec vero vel Aristonem Livii, vel Ciceronis Roscium, Aesopum sic asperget os impurum et putidum quin loco demum sint honesto, ut scena dignissimi, sic curia; etsi in scena Roscii, at viri meliores plus veritatis possideant, quam disciplinae. Quin instar omnium, pro me sic Plinius, acsi de se loquatur, et studiosus, et senator. facio nonnunquam versiculos, severos parum facio, comaedias audio, specto mimos, lyricos lego, satyricos intelligo, rideo, iocor, ludo; utque omnia innoxia remissionis genera breviter complectar, homo sum. Quid quod addit doctissimos, gravissimos, sanctissimos, qui scriptitarint, recitarint, quorum non seria modo, verum etiam lusus exprimere laudabile, nominibus patriciorum, poetarum, imperatorum plusquam viginti quatuor additis actorem hunc ut proterat. Quin de Nerone sic respondet : non corrumpi in deterius, quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere, quae saepius a bonis fiunt. nec sanctitatem morum distare ordinibus. Sic ille dixit, vixit: cuius, quos vocat lusus maiorem gloriam huc usque consequuti, quam huius unquam consequentur seria. At scribi fert: quin legi? Et legi; quin edisci? Et edisci; quin recitari? Et recitari; quin audiri? Et audiri, quin agi? Quin spectari? Si idem adest animus, de actu parum interest. Viva vox magis afficit in omnem partem. Sint acriora quae legas, at sedent altius in animo, quae pronuntatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis affigit. Recitari nonnunquam frigide, perabsurde, intelligo: sed ab eo cui latera, cui manus, cui cerebrum, non plumbeo, non stolido, non asino, sic recitari vix concesserim. Quin Italis non alienis a Latinis, recitarí una comedia, id idem est quod agere. honesti demum nomine, Georgiani equites respondeant e sua periscelide, honi soit qui mal y pense. Mala mens, malus animus. Boni, non nisi bene, de quibusvis dum notint; mali, non nisi male, vel de bonis cum norint, unquam coniicient, ex coniectura iudicabunt, ex iudicio pro rostris praedicabunt. Plus indecori, inhumani, illiciti (quod unquam senserim) vident qui absunt, imaginatur qui obtrectant, memorant qui maledicunt, quam qui interfui, vidi, audivi, cogitavi, vel (vigilans si somniaret) somniavi. Qui secum in angulis versantur, ne cum malo homine versentur, videant. Hic nequid mali lubeat, spectantem pudeat in tanta luce conspici agentem (ne peius dicam) aliud: sin lubeat, non vacet, aures dum arrigit, attendit animum, ne effluat quid audiendum: sin vacet, non liceat, quod ora, oculi, mores, mentes undiquaque spectantium prohibeant, inclament, aversentur. Ἀπίτω φθόνος, ἀπίτω βασκανία, ut ait Aristaenetus. Quin mundus universus, ut Ioannes Sarisberiensis agit arbitrium, si mimum implet, exercet histrioniam; si vita omnium comaedia, imo tragaedia; si nomine comaediae vel tragaediae tanta est area, quantus est mundus; nec exclusus admittitur, nec inclusus emittitur: Ioannes aliquis, qui Sarisberiensis esse non recuset, qui denique spectator, actor, comicus, tragicus, scenicus recuset esse? Aliis quod sint, exprobret? Larvatus dici sustinet, sed metaphorice: quin potius revera personam, ut monet Epictetus, sustinet? At impostura haec, qua scilicet qui decipit, et qui decipitur, est non decepto melior. Sed quem fefellit non ἀναίσθετον vel puer vel faemina, vel ut rex nebulo, vel idiota ut philosophus, quin idiota, puer, nebulo agnosceretur. Nempe magis - fallunt animi sub vulpe latentes qui astutam vapido servant sub pectore vulpem, quod sit in vita pluribus; quam qui personas induunt, exuunt, se simulare non dissumulant, citant ut recitent, dum mortuos viventes representant; quod fit in scena histrionibus. Tam putem puerum Octaviam quae olim fuit, quam quae nunc non est, foeminam. ferendi magis igitur qui fere fallunt ut delectent, quam qui delectant specie ut fallent opere. Qui hominem in vulpe, quam qui vulpem referunt in homine. At scenicorum tandem pestis crambe (ut audio) recoxit nobis; et illis invexit (vereor) incognitas, immeritas, inusitatas. Quid aliud, si Socrati non scomma solum in scena, sed et cicutam propinassent? Si meruissent, si fecissent, fecisse immerito quae arguuntur? Si infecissent illos, valere qui se sentiunt plus quam absentes Momos? Maledictum ingerere tam pestilens! — Tantane animis caelestibus irae? Mitius; mitius. Quid enim? Num melius in magistratus invehi, saevire in minores, suos suspicere, damnare alios,

     ut sine rivali seque et sua solus amarit?

idque sub zeli spiritu? idque e suggesto theologico? Idque bene precari cum magis deceat quam male ominari?
Verum tragice si placuit, quin placuit ad modos veteres? quin ad leges poeticas —

     ne quarta loqui persona laboret?

certe ἀρχαῖα ἄριστα. Nec dicam facile, maioris an ingenii, an artificii pauca multis extendere, an multa paucis comprehendere. Hic tamen magis placuit, quam finxi, καινοπρέπεια, quam iners, quam fugi, παλαιότης. Vivo moribus praeteritis: loquor verbis praesentibus. Non pedem calceo, sed pedi calceum accommodo. Nec nimis a veteribus recedunt ista, et ad nostros accedunt satis. dormivi forsitan in primis actibus: at non defeci in extremo, qui per se compleat non absonam tragaediam. At isti tragaediae quae scenam instruant (ut olim ille) circa Oxonium vix arbores ligna suppeditent. Tuae (respondet ille) tres sufficiant. At cur non acta? Non dico, quod non apta; forte nec scripta in hunc finem: etsi utrumque innuat et personarum multitudo, et longitudo inaequalis actuum, et modus tractandi non plausibilis. Nec dico quod non oblata: nec enim debui, qui multum, qui me debeo Collegio in primis Ioannensi, tum eius praesidi dignissimo, dein sociis doctissimis, Paddaeo demum nostro beneficentissimo convictori, quod apud illos exaratum, certe non debui non offerre: etsi sic (fateor) obtulerim, ut quam acceptam, melius repudiatam tulerim. Repudiatam dico: ille dum consulit respublica ne detrimentum capiat, iste ne res privata: alter, melius, peius, prosit, obsit, nihil videt nisi quod lubet: alter, etsi nihil rectum facit —

     nisi quod ipse facit nihil rectum putat:

Apud alios

     hoc licet impune facere huic, illi non licet,
     non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:

Apud alios sic valet φιλαυτία, ut aut Caesar, aut nihil. Foelix temeritas: aperta est vomica: sui quis cuiuspiam affectus inimicus, ab omnibus effectus amicissimus. Sed si repudiata, cui cedet in coniugium? Intacta, illibata, inviolata cui non cedet? Tanto maiorem (inquit ille) apud doctos habere debet gratiam, quanto minorem apud indoctos habet.
Quo nomine cum cogitarem patrem (par nobile) vestrum, quem nemo fando dixerit, qui non prius: laudaverit mox me mea respicens, sic et ad illum, effugiunt curas inferiora tuas.

     in publica commoda peccem,
     si longo sermone morer tua tempora custos.
     nec nostris praebere vacat tibi cantibus aures.

Et ad me retuli,

     haec est caelesti pectore cura minor.
     non vacat exiguis rebus adesse Iovi.

Cum tamen plurima meo meorum nomine illius beneficentiae diu debuerim sim semper debiturus,

     nulla quibus reddi gratia digna potest,

quam proxime accedere, apud vos partem aliquam institui exolvere. Vos idcirco -

     animae, quales neque candidiores
     terra tulit, neque queis me sit devinctior alter;
     ambo animis, ambo insignes praestantibus armis:

inertis hoc otii inutile opusculum, quod nec labor excudit, nec cura limavit, saltem cum nihil agitis (Ausonius ut rogat) perlegatis, et ne nihil agatis, perlectum defendatis. Cui non placet, ne legerit: aut cum legerit, obliviscatur: aut non oblitus, ignoscat.Valete in virtutum omnium exempla geniti.

Londoni ex aedibus Greshamiis in festo Cinerum, 1603. vestro devotus nomini, devinctus ordini.

M. G

AD IUSTUM LIPSIUM DE HOC NERONE

[recensere]


Lipsi, Neronem nunc habe, votis tuis
Oculisque dignum: quique puerilem putas
Octaviam illam, quam rudis mundus iubet
Senecae imputari, Iuste, praestentem loco
Substitue: Seneca sic enim iratus iubet.
Μετεμψύχωσιν ille millenam miser
Sensit, querelas antequam posset suas
Lingua referre propria; tandem tamen.
Ex ore Gwinni pristinum servat decus.
Gagere, Buchanane, nec Beza invide.
Videte; talis Seneca qui Gwinnus fuit.
Qui iudicas, fatere; qui nescis, tace.

     IOHANNES SANDSBURY IOANNENSIS

ACTORUM NOMINA

[recensere]

Actus I

[recensere]


NEMESIS, TISIPHONE, ALECTO Chorus
MEGAERA
UMBRA VALERIAE MESSALINAE
CLAUDIUS TIBERIUS NERO Imperator
BRITANNICUS Claudii filius ex Messalina
OCTAVIA eiusdem ex eadem
CALISTUS
NARCISSUS liberti Claudii
PALLAS
L. VITELLIUS Censor
AELIA PETINA repudiata uxor Claudii
LOLLIA PAULINA vidua Caii Caligulae Imperatoris
IULIA AGRIPPINA vidua Domitii Aenobarbari, soror Caii, neptis et uxor Claudii
L. SYLLANUS Praetor, sponsus Octaviae
C. POMPEIUS, Q. VERANNIUS Consules
DOMITIUS NERO Imperator
CENTURIO
AGERINUS libertus Agrippinae

Actus II

[recensere]


UMBRA CLAUDII
EQUITES ROMANI QUINQUE
L. ANTISTIUS Consul
L. ANNAEUS SENECA philosophus, Senator
AFRANIUS BURRHUS Praefectus praetorianus
LOCUSTA venefica
M. SYLVIUS OTHO maritus Poppaeae

Actus III

[recensere]


UMBRA BRITANNICI
CHARON portitor
POPPAEA SABINA primum Rufii Crispini, tum M. Othonis, demum Neronis uxor
PARIS histrio
<PUER NUNTIUS>
ANICETUS libertus, classis apud Misenum praefectus
HERCULEUS triarchus
OLOARITUS Centurio classiarius

Actus IV

[recensere]


UMBRA AGRIPPINAE
SOPHONIUS TIGELLINUS
FENIUS RUFUS Praefecti Praetorii
C. VIPSANIUS, FONTEIUS Consules
THRASEAS PAETUS socer
HELVIDIUS PRISCUS gener
PYTHIAS ancilla Octaviae

Actus V

[recensere]


UMBRA OCTAVIAE
CIVES ROMANI QUATUOR
CUBICULARIUS NERONIS
POMPEIA PAULINA uxor Senecae
CLEONICUS libertus Senecae
SUBRIUS FLAVIUS Tribunus
SULPITIUS ASPER Centurio
ANTONIUS NATALIS Eques
C. PISO CALPURNIUS, PLAUTIUS LATERANUS, FLAVIUS SCEVINUS Senatores
LUCANUS ANNAEUS
EPICHARIS libertina
MILICHUS Scevini libertus
UXOR MILICHI
VOLUSIUS PROCULUS Chiliarchus.
EPAPHRODITUS Neroni a libellis
GRANIUS SILVANUS Tribunus praetoriae cohortis
VEIANIUS NIGER Tribunus
MARTIUS FESTUS Eques
CENTURIO GRANII
CAPITO COSSUTIANUS
PETRONIUS ARBITER
PUERI ILLIUS SYMPHONIACI
PACONIUS AGRIPPINUS
RUSTICUS ARULENUS Tribunus plebis
DEMETRIUS philosophus Cynicus
ARRIA uxor Thraseae Paeti
DOMITIUS CAECILIANUS
QUAESTOR CONSULIS
NEOPHYTUS libertus Cesaris
CALVIA CRISPINILLA nutrix
SPORUS exectus et vestitus ut Poppaea
GERELANUS Tribunus praetoriae cohortis
PHAON libertus Neronis
CIVES ROMANI DUO
MISSICIUS miles praetorianus
CENTURIO PRAETORIANUS
VOCES INTUS CIVIUM AUT MILITUM

PROLOGUS



Post horrendum fragorem, fulgur tonitru, ab inferis emergit chorus noctigena e Nemesi et tribus Furiis; qui quasi praeses tragaediae ubi perambulata scena consedit tacitus, diversis sellis; Lydia subinde concinente musica, Valeria Messalina imperatrix cum Caio Silio adultero, strepente circum procaci choro, gerit cothurnos, thyrsum quatit, ducit choreas, illa crine fluxo, hic vinctus hedera. liberti interim (qui summa apud imperatorem dignitate, gratia <fruuntur>) Narcissus ab epistolis, Pallas a rationibus, et Calistus, hor-rescunt, dimirantur, fremunt: an accusanda imperatrix consulunt; hi metu desistunt; ille impetu se proripit ad Claudium. mox tubis resonantibus ab hostia procedit Claudius, cui instat Narcissus ad latus, et ad aurem, ne detur locus audiendae Messalinae, quae filio Britannico, et filia Octavia comitantibus it obviam, quasi deprecatura lachrymis, in genua provolvitur. Narcissus amovet. Claudius non movetur: pergit in aulam. Narcissus in scenam rediens et Messalinam et Sillium quasi ad necem trahit, accinctus militibus, qui caedem exequantur. his per silentium (nisi quod musica accommodetur tragica) peractis, sic προλογίζει Nemesis.

NEMESIS



Emissus atro Dite quid spondet chorus,
E filiabus quatuor Noctis nigrae?
Caedem, ultionem, lachrymas, cladem, nefas.
Nocturna scelera, infesta quae prodat dies.
Debita sceleribus flagra, Iustitiae manus,
Distribuo Nemesis; siquis insequitur scelus,
Insector Adrasteia, nec quisquam effugit.
Indesinenter urget Alecto minax
Libidinosos ambitus: odium gravat
Megaera: caedem caede Tisiphone aggerat,
Mulctatque. Erinnes furere lymphatos agunt.
Theatra digna prorsus inferno choro.
Quod si tragaedis materia primum malis
Patheticis turbata, lachrymosa, horrida,
Quaeratur, ullum terra sustinuit, tulit
Natura, vidit Phoebus, historia edidit,
Vel par Neroni, vel parallelum malum?
Quin si sit illis arbiter rerum chorus,
Iudex, vel index, qui malis abstet, bonis
Faveat, utrisque sua tribuat, oret deos
Fortuna miseris redeat, a tumidis eat,
Quin nos facinorum vindices, aequae arbitrae?
Agenda quin praedicimus, quoniam deae?
Interpretamur acta, Iustitiae asseclae?
Acta, vel agenda, linquimus inultum nihil?
Nunc, unde veniant, scelera quae venient loquar.
En Messalinae quam procax amor, an furor!
Quae quam impudica, et impudens, satyrae canunt,
Lassata, nec dum satura, quod fuerit viris.
Prodiga pudoris, hactenus tandem pudens,
Ardere Silium. Nisi virum ducat, pudet.
Ardet, nec audet: audet, o facinus, viro
Vivente, prope vidente, sibi moechum virum
Inducere: furit Bacchadum infoelix modo.
Remedia Silius unica periclis putat
Pericla: scelera cum patent, audax iuvet
Furor: innocentes tuta consilia expetant.
Incautus, irae properus Augustus cito
Premendus illis: coniuges isti imperent.
Ausa, acta tanta, Claudii horrescit domus.
Flagrante Pallas gratia, haud animo satis.
Acer, potens Callistus; at cautus magis.
Narcissus urget; nec mora, accusat: rogat,
Suumne norit ipse dissidium; tenet
Urbem maritus, inquit. Hinc stultus senex,
Uxoriusque, mox fremit, sed mox tremit;
Tremensque rogitat an sit imperii potens.
Privatus an sit Silius? Hinc atrox ruit
Procella veniens hostia: occursum cupit
Accincta mater liberis: sed non viro
Audita, vel neglecta, vel minime placens.
Rediviva ne sit gratia, superbam premit
Adulteram libertus. Hinc scelerum seges,
Quae mox agenda. Sed nec in scena silet
Xiphilinus ista, nec tacet Tacitus; nec est
Tranquillus hic tranquillus: historicos putes
Fieri poetas. Iste locus at quid valet?
Quid grex pusillus, comicus tragicis? sed est
Voluisse in istis aliquid. Aut ista aequius
Accipite, vel vos Nemesis urgebit pari.

ACTUS I

[recensere]

scena i

[recensere]


UMBRAE MESSALINAE ET SILII

Miserande coniux, coniugem quidni vocem,
Quem Iuno thalamo, fata iunxerunt rogo?
Quem non secundo numine, secundum mihi
Urbs tota vidit, vir prior vidit virum?
Quid sede ab ima, sed tandem sede excitas?
Quid ora facibus, anguibus pectus petis?
Quid uris, urges, trudis, exagitas, furis,
instas, minaris? Nos decet furias pati,
Non esse furias; sceleris authorem, comes
Persequeris? Egi, fateor, et coepi nefas.
Tu praestitisti, mihi virum, regnum tibi
Dum petimus: a me tu tamen paenam petis?
Ne metue, dabitur magna: vindictam petis?
Confide, dabitur horrida: tyrannum petis?
Desiste, dabitur fractus, invisus, miser,
Quo nos perimus, scelere periturus pari.
Quid quaeris ultra? Dabitur: id lentum putas?
Datur: an et illud? Iam datum morti scias,
Morti, expavescat quam dies, Roma horreat.
Me mihi relinque: repete securus Stygem.

Descendit umbra Silii.

Te, te, imperator vilis, at coniux ferox,
Ultura quaero: te Arge criminibus meis,
Tuisque talpa, quaero: portentum viri,
Vel stulte, vel rex nate: sic mater, soror,
Sic avia de te sensit. at primum meos
Sapis in dolores: innocens, perimi iubes,
Nescis peremptam: siccine? Excidimus tibi?
Non excidemus: fata si novi tua,
Tibi Messalinam coniugem optabis, Nero:
Adero, sed umbra. Te soror et uxor Iovis,
Te Trivia silvis, Luna coelo, Hecate inferis,
Te nuptiarum praeses, Hymenaee, invoco,
Novis adeste nuptiis, quales meis
Olim adfuistis; numina quid alta invoco?
Ad scelera citius inferum accurret chaos.
Si nequeo superos flectere, movebo inferos.
Adsis superbi sceleris o vindex dea.
Adeste tinctae sanguine, veneno, nece,
Eumenides, angue cincta Tysiphone veni,
Veni Megaera, tristis Alecto veni.
Hoc agite, ferte scelera: sit stuprum leve,
Libido virtus, fraus fides, odium favor.
Incestus ipso in limine quid intro occulit?
Ambitio vetitum nil, nihil sacrum putet.
Oblitterentur vetera criminibus novis,
Meque innocentem faciat egregie nocens.
Coniux marito, patruo neptis, gener
Socero, patrique filius (timeo loqui)
Imperia (quid dico imperia?) vitam auferat.
Hac hac eundum est: has Agrippinae faces
Fero nuptiales, immo ferales rogos.

scena ii

[recensere]


CLAUDIUS IMPERATOR CUM SUO COMITATU, CALISTUS, NARCISSUS, PALLAS, VITELLIUS, BRITANNICUS, OCTAVIA, PETINA, PAULINA, AGRIPPINA, DOMITIUS

CLAUD. Imperia quisquis metuit, et parva iacens
Contentus aura littus admotum legit,
Tergumque fatis perfidum lapsis dedit,
Me cernat, et te, Roma: vix aetas tulit
Exempla quaevis paria, quam stabili bono
Fruerentur αὐτοκράτορες, in terra Ioves.
Augusta rerum domina, et Europae caput,
In astra surgit Romuli angustus labor,
Et talis annos bis quater centum stetit.
Nos Phaebus oriens, per polos currens, cadens,
Nos Syria Nino, Persis et Cyro potens,
Graecia Macedone; nos Capro terra addita,
Nos Asia Cancro, Ursae Scythia, Librae Africa,
Ultra Lyaei terminos, anni vices,
Ultra columnas Herculis, solis vias,
Nos terra novit omnis, et novit duces.
Caelo statuimus gloriam, imperium salo:
Caelo capita locamus, ingredimur solo.
Caesare favente, comite fortuna, duce
Virtute, vinci quod volo, victum dabo.
Vicisse iuvat; at esse vincendum nihil
(Da patria veniam) dispudet. Dubito tamen,
Egone potius Caesari, an Caesar mihi
Invideat: ille Britonas ostendit feros,
Ego subiugavi; vidit, ego vici; tulit
Repulsam inultus, ego triumphavi inclytus.
Quin (quod beati principis proprium reor)
Cedit sedenti, vel relucantes vorans
Oceanus urbes retibus praebens meis.
Nec sortis esse reputo vulgaris, virum,
Quem petere mos est, aemulis thalamis peti;
Forma venustis, genere nobilibus peti;
Libet, orbe domito, genium et ingenium sequi,
Tractare thyrsum Bacchi, et Alcidae colum.
Levamen habeo mortuae uxoris, novam
Eligere quod iam caelibi uxorem licet.
Sit causa, sit libido, sit fervens amor,
Eligere certum est: nec thorus viduus placet;
Nec arat subactum bos iugo liber solum.
Phaenix iugales sola non novit faces.
Dicite, corona pulchra vincenti datur.
NARC. Dive imperator, proximum Marti caput,
Aptus videtur coniugis iudex bonae,
!ui verus index, non malus vindex malae.
Valeria mortem meruit; accepit: probas?
Petina thalamis digna; sollicitat: negas?
Nempe inde pulsa: fateor; at causae leves,
Et poena faciet nequid admittat novum.
Mala retinemus cognita; quid ergo bona?
CAL. Auguste Caesar, vice Iovis terris date,
Iras repudia longa non faciles ferunt:
Animos reducta gratia haud humiles parit.
Paulina Caio nupta, se dignam dedit
Caesare: sit haeres Claudius regni et thori.
Tuos fovebit liberos, nullos habens;
Steriles novercas matribus dicas pares.
PAL. Invicte princeps, columen Augustae domus,
Cui fama palmam, buccinam, pennas sacrat,
Intexta lauro myrtus ut cingat caput,
Inclyta Thalestris petit Alexandri thoros.
En fratre nata, fratris in thalamos tuos
Trahit nepotem, regio natum omine,
Clarum familia Claudia, charum omnibus.
Faecunditatis foemina expertae, integra
Ferox iuventa. Caesarum nomen vide
Ne stirpem in aliam transferat: Iuno Iovis
Cubet in lacertis, Martis in gremio Venus.
NARC. Aelia marito, nota non alium colet.
CAL. Lollia maritum, et liberos una colet.
PAL. Iulia maritum, liberos, cives colet.
NARC. Petina Iuno copiis: Iuno placet?
CAL. Paulina Pallas artibus: Pallas placet?
PAL. Iuno, Minerva, Venus, Agrippina: an placet?
CLAUD. Placet haec et illa; quae tamen placeat magis,
Dubito, hanc et illam dum nimis cupio meam.
Qualis iuvencas inter incedens duas
Taurus decore amabiles, forma pares,
Huc flectit oculos, hucque reflectit suos,
Incertus utram, cupidus utriusque, involet:
Talis deabus novus Alexander tribus,
Cui pulchriori detur ex auro decus,
Dubito; nec interest; dubito multum tamen.
Appulsa navis in beatorum insulas
Si cuncta, avara; stulta, si nulla avehat.
Inops in omni copia, cupio, et fruor.
Sed audiantur aemulae primum deae.
AEL. PETINA Quod, me relicta, Lydiam Alcides nurum,
Thebanam Iason foveris, Graiam Paris,
Dolore tacito, debito obsequio tuli.
Dolor feroces flectit, obsequium feras.
Non arma, non venena, non diras tuli:
Amor arma, lachrymae toxica, et dirae preces.
Sed fulminata, Iupiter, Semele redi.
Aliene, tandem Iupiter noster redi.
Per dulce matris, dulcius natae caput,
Per solita vota, perque communes lares,
Per sacra et ignes, nuptiis testes tuis,
Recipe Petinam gratiae, imperio, thoro.
LOL. PAULINA Si quid Neronis Aeliam attollat iugum,
Si quid Neronis Iuliam illustret genus,
Nihil Neronis Lolliam obscurent faces.
Sed haec Neronum decora, non nostra arbitror.
Sed sic amet me Caesar, ut amatur mihi,
Ut pia noverca Caesares solos amem.
Sic in Nerone maneat imperii decus,
Sic a Nerone manet in sobolem piam,
Sic sub Nerone Roma, sub Roma omnia,
Ut sit Neroni socia Paulina alteri.
IUL. AGRIPPINA Cupido, victor Martis, Alcidae, Iovis,
Martis Venere, Lyda Herculis, Leda Iovis,
Marti ensem adimens, clavam Herculi, fulmen Iovi,
In non minorem Claudium flammas pares
Iaculare; amores amet Agrippinae Nero.
Quid vota surdos ad deos demens fero?
Potius petatur summus in terris deus.
Nam mihi supremus Claudius semper deus:
Illius aras victimae nostrae imbuunt.
Sed fulminantis Claudii testor caput,
Petina, vel Paulina confertur mihi?
Repudia regum? Si bene, quid urgent novos?
Si male repulsae, coniuges culpant suos.
Scelus in utroque est, sive fateantur scelus,
Sive in maritos transferant. Caium pius
Heres tuere, facta confirmes tua.
Has consulari, me triumphali patre,
Germanico, Nerone, germano tuo,
Caesare creatam cernis? Et dubitas adhuc?
PET. Neptim nefandum est ducere, uxorem pium.
PAUL. Viduam fovere regis est regi decus.
AGRIP. Expulsa vidua et uxor, an neptim expuant?
PET. Mihi sit maritus Claudius, adulter tibi.
PAUL. Mihi Caius hoesit coniugi, incestae tibi.
AGRIP. Me frater amet et patruus, vos oderit.
CLAUD. Amo te: nec odi caeteras: pariter placent.
Est forma in illis, Iuliae innata est Venus.
Est lepor in illis, Iuliae Suada insidet.
Est splendor in illis, Iuliae divum genus.
Quae me maritis praeferet reliquis? OMNES. Ego.
CLAUD. Ego quam deabus praeferam? PET Me. PAUL. Me. CLAUD. Vocas,
Iulia? Neronem recipe et imperium, et thoros.
VIT. Bene sit Neroni, Iuliae, imperio, thoro.
CLAUD. Bene sit, Vitelli. Sed quid hoc? Pectus labat:
Nescio quid animus refugit: at refugit, scio,
Aliquid, nec illud vile: quid feci miser?
Fecisse quid paeniteat: at feci miser.
Instant procellae, maria sine vento tument.
Auguria terrent, modo micans flamma occidit,
Et modo refulget: doleo an horresco magis?
An habet voluptas magna, quod lachrymas ferat?
VIT. Nec inanis angat principem fortem timor,
Nec sociam inundet principis inanis dolor.
Causam timoris prome, promendo leva.
Aperta relevat vulnera medentis manus.
CLAUD. Et plura timeo, et video quae timeam duo.
Et voto inhibitum, et patruum neptis ferat?
Praetorianis data fides, nullam mihi
Inauspicatos denuo inituram thoros.
VIT. Male quae voventur, non male eventu carent.
CLAUD. A plebe, magis a Caesare, colenda est fides.
VIT. Dea, si det aliquid, si rapit, scelus est fides.
CLAUD. Praetorianis arma quae plectant reum.
VIT. Praetorianis quae colat dominum fides.
CLAUD. At nupta patruo neptis incestum docet.
Ad ultionem numina incestus vocat.
VIT. Fratrem et maritum forte Iunonis Iovem.
CLAUD. Populus negabit. VIT. Caesari populus neget?
Sic imperatur? Caesarem populus reget?
CLAUD. lex prohibet. VIT. Es lex tu tibi. CLAUD. Exemplo caret.
VIT. Exempla proebe. Sed nec exemplo caret.
Barbarica repete regna. CLAUD. Barbariem sapit.
VIT. At ubique liceat, quod loco quovis licet.
CLAUD. Natura pugnat. VIT. Dura lex statuit thoros,
Natura non distinguit, invitat magis
Cognata amentur. CLAUD. More vix licitum doces.
VIT. Amore licitum fiat. CLAUD. Id censor doces?
VIT. Doceo; senatus, populus id faciam probent.
CLAUD. Impar senatum fugio, nec populum fero.
VIT. Mihi, imperator, obiice hoc quicquid fugis:
Populus iubebit ista, suadebunt patres.
CLAUD. Ventis et undis huc et huc pulsam ratim
Provide locasti †Typhi† in optato sinu.
AGRIP. Nil habeo pro me quod petam; summa attigi.
Qui te dedisti, quod neges retines nihil.
Sed ut altiores planta radices agat,
Sed ut arctiores novus Hymen nodos alat,
Duo me rogare Caesarem natus monet:
Ut natus ex me sit tibi lectus gener,
Ut natus ex me sit tibi dictus Nero.
CLAUD. Et si negatum nihil Agrippinae velim,
Nedum negatum socia quod primum petat;
Tamen e duobus nescio quod unum negem,
An utrumque potius: potius utrumque abnego.
AGRIP. Generum atque natum coniugi quisquam negat?
CLAUD. Habes utrumque: nempe Syllanus gener,
Et natus hic est. AGRIP. Ergo Syllanum meo
Praefers? Et isti respuis comitem, meum?
VIT. Syllanus impar filiae coniux tuae.
Unum Domitium oppone Syllanis decem.
Nihil est in illo, si gener non sit tuus:
Nil desit isti, si gener fiat tuus.
PAL. Subnixa vitis arbore excelsa, viret:
Robore Domitii filius stabit tuus.
Charos nepotes habuit Augustus; tamen
Complexus est amore privignos pari.
Habuit Tiberius filium Drusum; tamen
Germanicum recepit imperio parem.
CLAUD. Durum negare quod rogas: durum magis
Est non negare: si nego, uxori gravis;
Nisi nego, natis: misera quid pietas agat?
Utrumque nobis nempe decernant patres.

scena iii

[recensere]


SENATORES AUT BINI AUT SINGULI DUM EUNT IN CURIAM, OBVII SYLLANUS ET VITELLIUS, C. POMPEIUS ET Q. VERANNIUS CONSULES

VIT. Syllane, quo te proripis? SYL. Censor gravis,
Recta in senatum. VIT. Non licet. SYL. Cur non licet?
VIT. Ego te senatu moveo. SYL. Tu censor quidem;
Ego praetor, et quod moveat invidiam, gener
Caesaris. VIT. Uterque scilicet fueras, eris
Neuter. SYL. Quid hoc est? VIT. Caesar, et censor movent
Te, te senatu, munere, et generi loco.
SYL. Quae causa? VIT. Libuit. SYL. Id satis causae putas?
VIT. Satis: et sororis haud satis purges notam.
SYL. Notam sororis? VIT. Dixi, et hoc dicto vale.

Vitellius in curiam.

SYL. Quae verba, quae lamenta, quos planctus dabo?
Audite terrae, et Tartara, et coelum, et mare.
Coniugia falsus pacta disrupit Nero:
Nero immerentem perfidus generum expulit.
Auditis et videtis, et vivit Nero?
Vivat pater nefandus, invisus socer,
Discors maritus, saeculi crimen sui:
Generum Procrusten sumat, aut monstri genus,
Socerum, parentem, coniugem, fratrem vorans.
Ecce, ecce pompa ducitur longo ordine
Octaviae iugalis, at funus mihi.
Fax nuptialis funebrem accendit rogum.
Syllane, morere, morere: genialis thorus
Sit tibi sepulchrum: victimam sacris feri.
Quod timida refugit dextra, perficiet dolor.
Nec dextra refugit, sed diem caedi eligit,
Quo nuptiarum Caesari invidiam augeat.
Me sequere, Caesar, sic gener duco viam.

Exit Syllanus

VIT. Detur petenti venia, conscripti patres,
Ut summa agatur publicae primum rei.
Graves labores principis, terrae quibus
Orbem capessit, non leve auxilium volunt,
Cura familiae vacuus ut patriae vacet.
Mentis levamen quod potest melius dari,
Quam socia rebus prosperis, dubiis comes?
Cui tradat animi sensa, progeniem piam,
Non Veneri inausae, non voluptati datus,
Prima a iuventa legibus morem gerens?
POMPEIUS CO. Male fertur uni duplicis colli iugum.
Ut urbem, et orbem vix Atlas solus ferat.
Multis mariti, coelibes vivunt sibi.
Est Caesar, aliquam quod velit, prudens; pius
Quod haeret uni: ducat, o ducat cito.
VIT. Divum Neronem quia maritandum patres
Suadetis, opus est faeminam thalamis legi,
Faecunditate, genere, pietate inclytam.
Quid multa? Talis en Agrippina eminet,
Faecunditate, genere, pietate inclyta.
Nec sine deorum numine favente accidit,
Ut vidua nubat principi experto sua
Coniugia tantum: audivimus saeclis patrum,
Vidimus et ipsi, coniuges castas rapi
Ad iniqua libita Caesarum: quod quam procul
Ab hoc pudore! Coniugem potius suam
Ad libita patrum Caesar abiectus capit.
Coniugia Romae in filias fratrum nova,
Fateor: sed alibi nota, nec leges vetant;
Sed mos iniquus: pariter ignotus fuit
Thalamus sobrinae, tempore invaluit dato.
Accommodantur commodis mores: nova
Fuere quae nunc nota: hoc ex illis erit.
VERANNIUS CO. Iulia Neroni nubat, o nubat cito.
Id si moratur Caesar, adigamus patres,
Et in hoc eamus. VIT. Siste, volentem intuor.

Ingreditur Claudius.

Auguste princeps, prosit imperio et tibi,
Censet senatus, populus unanimis iubet,
Piam auspicata Iuliam iungas face;
Iulia potentis nomen Augustae ferat.
Genti Domitius Claudiae insertus Nero,
Gener Neroni, Octaviae sponsus tuae,
Vicessimo anno consul, extra urbem interim
Princeps iuventae teneat imperium, volunt.
CLAUD. Quod tanta vobis cura sit nostri, placet:
Nec cura nobis, placeat ut vobis, minor.
Sed caveat axes captus ad patrios puer,
Ne incendat orbem, fulmen incensus ferat.
Nemo familiae Claudiae est ante insitus.
Sed inde prodit iunctus Augustae Nero;
Et inde natus filiae charus comes.

Intrant Nero, Agrippina, Britannicus, Octavia, Pallas.

NERO Britannicum salvere Nero fratrem iubet.
BRIT. Domiti, salutem, nepe quam iubeas, habe.
NERO Domiti? Quid hoc est? Mater, annon sum Nero?
CLAUD. Caesar Neronem, Caesar Augustam suis
Nominibus ornat. AGRIP. Caesar exornat suos:
Sed adoptiones Coesaris spernit puer:
Intra penates abrogat quicquid patres,
Populusque iussit: nec suo Marte abrogat,
Sed ad ista doctus: ista qui doceant nisi
Cito arceantur, quas alant flammas vide.
CLAUD. Flamma exeduntur ligna, quae flammas alunt.
Consilia in ipsos noxia authores cadunt .
Poena monitorum terreat mentem levem.
Exilia, mortes, ut libet, statuas licet,
Custos novercae detur arbitrio probus.
Sed quid citato centurio portat pede?

Intrat centurio.

CENT. Quod imperasti Caesar, id factum affero:
Patres triginta quinque ceciderunt, tuis
Equites trecenti nuptiis clarae hostiae.
CLAUD. Ego imperavi? Testor aeternum Iovem,
Non imperasse: quas miser paenas dabis!
PALLAS Potius tuere milites, Caesar, tuos,
Ad ultionem sponte currentes tuam.
Hostes fuerunt. CLAUD. Ergo sic hostes eant,
sic auferantur: me dapes lautae manent.
BRIT. Ergo, alme genitor, fratrem adoptari parum est,
Nisi praeferatur? Noscere novercam parum est,
Nisi dominetur? Scilicet vestis mihi
Praetexta, at illi iam triumphalis datur.
Ergo imperator ille, te natus puer?
Custodiendam das ovem pastor lupo,
Imo laniandam! Potius o potius, pater,
Pater misericors more me pecudum immola.
En colla, iugulum, pectus extendo lubens.
Optanda mors est, qua manu cupias, mori.
CLAUD. Spes magna patris, specimen egregiae indolis,
Nihil nimis confide, nil nimium time.
Sit impudicum, impune coniugium mihi
Non erit: ἔρως δ᾿ἐπείγεται. specta, puer.
Age cresce, cresce, macte virtute inclyta,
Verum ut Quirites Caesarem tandem sciant.
Duram novercam patere, dominantem time.
Mihi dii dedere, coniugum ut primo feram
Flagitia, deinde puniam. Concors bibes
A fratre nectar; toxicum discors bibes.
Certate melior, non uter maior regat.
Utrumque vobis offero, sancti patres:
Diligite, amate, colite Caesareum genus.
Filum amputare Parca non parcit meum.
VIT. parcat precamur: Claudium norint avum
Seri nepotes, lenta mors veniat seni.

Exeunt omnes praeter Agrippina et Pallanta.

scena iv

[recensere]


AGRIPPINA, PALLAS

AGRIP. Dilecte Palla, electe prae reliquis amor,
Miserae feroces coniugi audisti minas?
Quisquamne regum tutus expectet minas?
Quin potius illas occupet? Potius scelus,
Si sit necesse, quam feras, facias lubens.
Cavete tumidas, providi reges, minas:
Armant, et acuunt, et viam claudunt sibi.
Nam qui malum minatur, ut caveam monet.
Scelus antevertam scelere: nam sceleri salus
Scelus est: prematur, ne minus cautam premat.
PAL. Augusta, potius flecte parendo virum.
AGRIP. Cui liceat imperare, parendum mones?
PAL. Es imperatrix. AGRIP. Claudii arbitrio. PAL. Imperas
Et illi. AGRIP. Ad instans patitur illudi leo;
Mox laniat: ungues timeo: non audis minas?
PAL. Obsequia flectunt, non minae frangunt minas.
AGRIP. timidae obsequantur: quod minor, faciam scelus.
PAL. Scelus ipsa dicis? AGRIP. Fateor, et magnum scelus.
PAL. Perimes maritum? AGRIP. Nempe ne perimat, perit.
PAL. Perit imperator? AGRIP. Nempe, ut imperio fruar.
PAL. Quae spes? AGRIP. Quid haeres? Faemina irata, et potens.
Hic esse crede fulgur et fulmen Iovis.
Ira et potestas fulgur et fulmen Iovis:
Et utroque maius foemina. PAL. Potestas tibi
Est in Neronem? AGRIP. Nempe quam dederat Nero.
Burrhus cohortes, Seneca concilium regit.
PAL. Virtute utrumque nobilem, sceleri advocas?
AGRIP. Sed uterque, cuius creverit studio, memor,
Adiunget alter milites, alter patres.
PAL. Pretio merendi milites, pretio patres.
AGRIP. Subsidia regno pretia quaesivi, et dabo.
PAL. Sed quis Neronem — AGRIP. Caesarem cedant mihi.
PAL. Quo genere mortis? AGRIP. Toxico. PAL. Lento, an cito?
AGRIP. Praecipite facinus proditur, lento dolus.
Inde odia nobis, hinc amor nati redit.
Quod turbet animum, differat mortem volo.
PAL. Quaenam artifex? AGRIP. Locusta, iam sceleris rea.
PAL. Et quis minister? AGRIP. Ipse Ganymedes spado
Halotus. PAL. Haec quo? AGRIP. Natus ut regnet meus.
PAL. Id dii secundent. AGRIP. Quid velint superi, scies.
Agerinus ecce nunc ab auguribus redit.

Intervenit Agerinus.

Quid augur? Ede: quid taces? Regnat meus?
AGRIP. Tacere liceat. AGRIP. Loquere, regnabit Nero?
AGRIP. Regnabit; at si regnet, in matrem ruet.
AGRIP. Ruatque coelum; quid mea? Regnet modo.
Palla, hinc eamus: causa non patitur moras.

scena v

[recensere]


NARCISSUS, BRITANNICUS, OCTAVIA

NARC. O dura fata: quid miser primum querar?
Te, Caesar, an te, Roma, Medaeae truci
Deservientes? Te, puer, an et te, soror,
Durae novercae subditos? An me querar?
Fortuna lachrymas me mea perennes rogat.
Mihi, Messalina, sive Agrippina satus
Imperia teneat, certa pernicies adest.
Sed adsit, adsit: meritus es, Caesar, tibi
Ut opes, honorem, spiritum impendam meum.
Hydram impudicam capite mulctavi; tamen
Novum reciso capite succrevit caput;
Nec unum in uno: sola nec restat capra,
Sed et est Chimaera, fronte leo, cauda draco.
Seges laborum crescit assidue nova.
Nova monstra surgunt: aliud ex alio malum.
Perdidimus operam: nunc meas damno manus.
Nempe impudicam sustuli, insurgit fera,
Cui prostitutus e malis minimum pudor.
Maechus in Atridem Tyndarim Aegisthus rapit:
Regnoque cedunt fas, fides, corpus, decus.
Adolesce Oresta, adolesce. Maturum tibi
Aetatis adsit robur, inimicos fuges
Patris, homicidas vindices matris tuae,
Et nos in illis: dissipa nubes leves .
Sol sole toto conspicere tandem polo.
Quid te, quid homines, quod deos potius precer?
BRIT. Narcisse, vota timeo tam magna: immemor
Nostri videris, tanta qui tumide rogas.
Orbi interempta matre, praesidio undique
Nudi, novercae subditi, fratri impares,
Patre destituti, regna meditamur? Satis ,
Satis est superque vita, vivamus licet.
Satis est superque vita: mors culpa vacet,
Mori iuvabit: magna spes regni excutit
Regno minores; luce, spe, vita excutit.
OCT. O luce frater charior, speret licet
Quae spirat anima: sola spes haesit solo,
Cum terram et homines reliqua fugerunt bona.
Spem dat superstes vitae et imperii pater.
BRIT. Cum patre vita, cum patre imperium cadet.
Narcisse, nosti, noster an vivat pater?
NARC. Vivit, sed aeger. BRIT. Ergo, si fas est, patrem
Visamus aegrum. NARC. Sistite, noverca evolat.

Intrant Agrippina et Xenophon medicus.

AGRIP. Perii; vomenti virus ingestum effluet.
Male properanti verba sunt irae data.
Quid, anime, refugis? Perge, dum fervent manus.
Age perge, perge, Augusta; nisi pergis peris.
Remedia morbis ultimis quaere ultima.
Facinora Xenophon conscius nostra adiuves.
Faveo vomenti Claudio; vitam evomat.
Pinnam vomenti, sed venenatam, ingere:
Venena supplent saepe medicinae locum.
Scelera periclum magna non parvum ferunt:
Pretium peracta non minus tandem ferunt.
Aggredere, perage.

Exit Xenophon. Agrippina videt Britannicum.

                                    Misera, quid feci? Nefas
Nati audierunt: audiant potius piam.
O mundi et ocule, et anima, medicinae deus,
O nate Phoebo archiatre, medicorum pater,
O patre magno non minor soboles Salus,
Dirigite medici doctam alexicaci manum,
Ne quid doloris Claudium capiat meum,
Ne quid doloris Claudius sapiat meus.
Sed ecce natum. O vera progenies patris,
Genitricis in quo forma, genitoris decus,
Quam tua lacertis colla complecti iuvat!
O dulce pignus, quam iuvat grata oscula
Libare, lacrimas in sinum laetas dare!
NARC. O quantum inundat flente Agrippina malum?
Sed quid flet? altas nectit insidias amor
Novus novercae: timeo vel amentem quoque.
BRIT. O mater, aegrum visere parentem licet?
AGRIP.Qquid, matris o spes, una non liceat tibi?
Sed imminuto iam salus morbo redit.
BRIT. Laetor, magisque visere valentem placet.
AGRIP. Et mihi placeret; medicus at turbas vetat,
Ut relevet altus corpus afflictum sopor.
Tempus sopori detur, accedet salus.
Officia, tempus nisi cavent, fructu carent.
Cito, si valentem, videris. natos meos,
Narcisse, thalamis quo potes recrees ioco.

Exeunt Narcissus, Britannicus, Octavia.

Qualis lateribus clausus intextis equi
Troiani Ulisses, tela Laocoon furens
Cum torsit, imo pectore extimuit dolos:
Talis, cavernas natus ut petiit meas,
!ui mox peribit angue, Laoocon, tuo,
Ne male latentes proderet sonitus dolos
Et portae in ipso limine haererem, horrui.
Nunc arce posita, claustra quum laxet Sinon
expecto: et ecce signat dat Pallas bona.

Intrat Pallas.

PAL. Peracta fata: Claudius letho occubat.
AGRIP. Expleta vota: Iuliam laeta occupant.
PAL. Romae imperator, domitor Oceani Nero,
Britonum subactor, arbiter terrae Nero,
Velut alta crebris pinus impulsa ictibus,
Gemuit supremum, truncus exanimis iacet.
AGRIP. Nunc Troia tota est flamma, nunc Priamus cinis.
I nunc minare coniugi poenam tuae:
I potius, et nunc coniugi Stygiae refer,
Refer ultionem nomine utriusque inditam.
Non ausa scelus, est passa; non passa, audeo.
Fortuna timidam afflixit, audentem extulit.
Nunc meus ad apicem surget imperii Nero.
Me natus, ex me dominus, et per me Nero.
Celanda mors est Claudii, ut vivat Nero,
Augusta vivat, regnet Augusta et Nero.
Post multa me sors saecla principibus dedit
Natam, sororem, coniugem, matrem unicam.

chorus i

[recensere]


TISIPHONE

En vocat caedes violenta caedem.
Flagitant manes queruli, inquieti,
Caesus occisor cadat, expietur
     Sanguine sanguis.

Nesciens peccas? Male nesciebas.
Negligens patras? Male negligebas.
Innocens non es: lue, qui nocebas
     Nescius author.

At cecidisti merito nocentem:
Iudica, damna; facis innocentem
Non ream caedens: merito at nocenti
     Caederis ergo.

Hercules fidam Megaram perimit,
Sed furens: absit scelus a furore.
Herculem, an falsa, an furiosa coniux,
     Deianira.

Unda sic undam trahit, ignis ignem:
Sic scelus pensat scelus: urget iram
Ira: non iustae comes ultionis
     Ultio iusta.

At sinit iustos aliquando caelum
Caedi ab iniustis: fateor: sed illos
Alteri vitae, assiduae Gehennae
     Destinat istos.

Sera, sed certa est pede Poena claudo.
Ultor a tergo premit irrepressus.
Neminem fallit Nemesis; nec ulli
     Fallitur illa.

ACTUS II

[recensere]

scena i

[recensere]


UMBRA CLAUDII

Nunquamne miseris segnis accedet dies?
Nunquamne, ne demortuis, detur quies?
Parum est tyrannos vix Iove minores mori,
Nisi puniantur? adeo puniri parum est
Nisi sempiternus Sisypho immineat lapis?
Nisi devoretur indies crescens iecur?
Nisi poena fiat, qui velit poenam pati?
Nisi cui placerent inferi, superi accidant?
Nempe inter umbras turba crudelis patrum,
Equitumque, flagiis terga dilaniat mea,
Et soeva scelera mihi ministrorum imputat.
Cavete, reges; vestra vos torquent mala,
Sed et aliena vix minus faciunt reos.
At gener et uxor (proh dolor) quantos mihi
Ignes et angues perpeti intentant manu!
Has tamen et illas non leves poenas amo.
Quisquamne credat? Claudius poenas amat.
Repetere poenas liceat, o liceat prius,
Quam monstra videam tetra, noctigeni tribu
Peiora, et ossa qui voret Stygio cane.
Haec haec nocentes, illa discruciant probos.
Nec ullum in Orco par Agrippinae malum,
Simile Domitio: talis ubi regnet canis,
Talisque Erinnys, esse quin credam inferos,
Aut peius aliquid inferis? Nec dum sat est
Toxica dedisse Caesari, patruo, viro.
Sed ecce video, video, visumque horreo,
Imperia falsus non sua invadit Nero,
Verum Neronem deiicit: nec dum sat est:
Epulae parantur Atrei mensae pares.
Redit ad venena natus in caedem Nero.
Sed cui parantur? O manum retine impiam,
Venefice. redeo Caesar; arcebo nefas:
In ora vertam: fata sed verti negant:
O dira fata: nec scelus fati est: ego,
Ego te peremi, nate, qui fratrem dedi.
Fuge, fuge, nate, scelere inundantem domum.
Vel per venena sequere, qua praeiit pater.
Te, te innocentem melior expectat locus.
Me lucis odium Styga revisendam monet.
Maleficus abeo iam pater, coniux, socer:
Mala passus abeo iam socer, coniux, pater.

scena ii

[recensere]


Procedit Nero comitatu splendido, habitu imperatorio ad castra. eques ex iis qui sequuntur unus inter procedendum sic loquitur.

EQUES Britannicus ubi est? Claudii proles ubi est?
Britannicus ubi est? Nemo respondet? Sequar
Unus frequentes: Numerus excusat malos.
Oblata, nullo qui renitatur, sequar.

Nero in castra. sistunt in scena equites Romani quatuor.

EQ. 1 Cives, quid agimus? Rebus in gravibus leves,
Gravesque levibus, sceptra sic leviter damus?
Vitae necisque sic potestatem damus?
Est imperator vita, vis, virtus suis:
Ex mente virtus, vis manu, vita undique.
Ex capitis habitu corporis pendet salus.
Deliberandum: magna res: civis reget
Cives, Nerones Nero novus, patres puer?
Nunc, nunc agendum est: facile surgentem impetum
Premere, mederi haud facile grassanti malo:
Voto obtinentur sceptra, retinentur metu.
EQ. 2 Sero admonemur: taurus assuetus iugo
Sero stomachatur ferre, quod subiit, iugum.
Nunc melius agitur, Claudius quam si regat
Iners, ineptus, subditus servis senex.
EQ. 1 Suscipere molem publicae poterit rei,
Vel ferre, lustra quatuor qui vix ferat?
EQ. 4 Flore Aphricanus, flore Corvinus suo,
Augustus annos bis novem natus, minor
Pompeius anno, consules bellum gerunt.
Virtus honores ferre, non aetas, solet.
EQ. 3 Iuveni temeritas, sed seni gravitas comes.
EQ. 2 Sunt saepe iuvenes mente, non mento, senes.
Si sceptra barbae danda, quin regnat caper?
Auspicia potius sceptra quam vires tenent.
Consilia melius quam manus bellum gerunt.
Seneca senatum, milites Burrhus reget:
Et illum et illos mater opulenta et sagax.
EQ. 3 Ergone inertes praelia magistri gerent?
Ergo imperabit faemina superba et procax?
Sunt gravida scelere regna, quae peperit scelus.
Meliusque Iunius sceptra Syllanus geret
Vir adultus, insons, clarus, Augusti abnepos.
EQ. 4 Pecus illa nostros aurea praeibit greges?
Ille imperabit? Sic Agrippina imperat?
Voluisse feret impune? Sic notus Nero?
Cumulos Gygantes dum struunt, in se struunt.
Sed in senatum Caesar e castris redit.

scena iii

[recensere]


NERO E CASTRIS IN CURIAM, SENATORES, L. ANTISTIUS CONSUL, BURRHUS PRAEFECTUS PRAETORIANUS, SENECA

NERO Postquam inter homines desiit divus Nero
Morari, avitis Claudiis clarus Nero,
Suis triumphis clarus, illorum inclytus,
Graecae et Latinae scriptor historiae Nero,
Patriae pater, curator annonae Nero,
Sub quo regente triste nil, tuta omnia,
Providus (id acta vita sub Caio docet)
Sapiens (id ipsum nomen imperii probat)
Caesar, Tiberius, Drusus, Augustus, Nero,
Pietatis ergo Claudium in caelos, patres,
Unco trahamus, divus ubi fungos edat,
Cibos deorum: funus Augustum apparo.
Nunc quia deorum gratia, voto meo,
Virtute matris, militum assensu omnium,
Filius, et haeres Claudii, imperium gero,
Authoritatem postulo vestram, patres,
Summam, auspicatam, liberam, unanimem, gravem.
Unam esse lunam, luceant stellae licet,
Solum esse solem, luna licet orbem impleat,
Unum esse superis, inferis, mediis Iovem,
Unum esse Romae, monstra nisi gignat, caput,
Pax, ordo, lex, vis, usus, utilitas iubent.
Ille unus ecce Iupiter, pastor, pater.
Adsum, iuvando Iupiter, amando pater,
Et alendo pastor adsum,ut Augusti pia
Subinde referam regna, licet impar feram.
Augustus, ecce denuo Augustus, redit.
Nec mihi iuventus civicis armis furit
Imbuta, nec sunt, quas alam, lites domi.
Nulla odia, nullae iniuriae, nulla ultio.
Vestra odia, vestrae iniuriae, vestra ultio
Mihi vindicanda: mitis in reliquos ero,
In me severus: esse vos tales volo,
Qualis videbor, nec ero quam videor minor.
Talis ero vobis, mihi deos quales velim:
Exempla vitae recta quasi leges dabo.
Documenta legum sancta mihi vitam instruent.
Hominem meminero, non deum, sed nec feram,
Praeesse hominibus, non feris, sed nec deis.
Non unus omnes arbiter causas agam;
Re reus et actor, una cum capiat domus,
Paucos potentes, pauperes sese eiulent.
Venale nihil est in domo nostra: nihil.
Nihil impetrandum est ambitu, merito omnia.
Mea domus aliud, aliud est Romae status.
Id cupio, non me, sed mihi timeant mei.
Antiqua teneat munia senatus volo.
Italia lectos consules tota audeat,
Provinciaeque pareant: illi patres
Vocent: gerenda bella mandantur mihi.
Pace moderabor milites, bello instruam.
Sic Caesar astrum, sic fit Augustus deus.
L. ANTIST. O nos sub isto principe beatos patres.
Perpetua deus haec servet Aeneadis bona.
Vivat Domitius Claudius Caesar Nero,
Augustus, Imperator, Invictus, Pius,
Plebis Tribunus, Pontifex, Patriae Pater.
Concinite, “vivat.” OMNES Vivat, o vivat Nero.

Tubae concinunt.

L. ANTIST. Iurandum in acta Caesaris nostis, patres.
NERO Collega, noli vel patris patriae mihi
Induere nomen, quod mihi iuventus neget:
Vel tute in acta nostra iurare: haud decet
Esse beneficiis imparem, officiis parem.
Tu, Seneca, iuris verba iurandi doce.

Genu flectant senatus.

SEN. Tarpeie stator, rector in coelo soli,
Romule Quirine, de solo coeli incola,
Auguste Caesar, hominum amor, superum comes,
Audite falsos vindices, testes pios.
Quae Nero iubebit sancta, quae faciet rata,
Facienda quae vult ille, quae non vult nefas,
Nisi reputemus, Iupiter sic nos foras
Proiiciat, ut nos iacimus hos lapides foras:
Tanto iaciat gravius, ut gravius potest.

Singuli senatores ovum aut aliquid simile tinctum et aquae rosaceae repletum proiiciant, tubis concinentibus.

BUR. Quodnam excubantes milites signum ferent?
NERO Signum excubantes OPTIMAE MATRIS ferant.
BUR. Nunc huic tabellae, Caesar, apponas manum,
Qua destinantur in crucem fures
NERO Urgere noli, Burrhe: nam membrum mihi
Resecare videor, cum reseco civem mihi:
Sec ad secandum medicus accedo lubens.
SEN. Medicum severum intemperans aeger facit.
Quicunque parcit improbis perdit probos.
Probi tenentur praemio, poena improbi.
Impune facinus provocat crimen recens.
Aliena vitia si feres, facies tua.
Qui parcit omni ac nemini, est aeque ferus.
NERO Qui cito, libentur, qui nimis, inique iubet.
Nescire vellem literas. SEN. Vocem, patres,
Audite, dignam tota quam Roma audiat,
Dignam innocente saeculo, dignam deo.
Habeamus ergo gratias. NERO. Illas, patres,
Habete cum meruero: nunc actum nihil,
Quin melius actum debeam, et melius velim.

Procedunt hinc legati Armenii; inde Agrippina cum Pallante.

Sed ecce gressus inde legati ferunt
Armenii; et inde mater Augusta advenit.
SEN. Quin, imperator, potius Augustae obvius
Procede, ne sit faeminae in solio locus.
NERO Augusta mater, alius Armenios erit
Locus audiendi: petere nunc aedes placet.
AGRIP. Mihi me relinque, Caesar. Ubi visum sequar.

Nero descendit de tribunali. exeunt Nero, senatores, Seneca, Burrhus, caeteri praeter Agrippinam et Pallantem.

scena iv

[recensere]


AGRIPPINA, PALLAS

AGRIP. Discessit? Abiit? Itane? Discessit Nero?
Abiit Domitius, vix prius matrem intuens,
Vix allocutus? “Alius Armenios erit
Locus audiendi?” Scilicet, ne sit mihi
Locus in senatu: scilicet, per quam tibi
Locus in senatu, summus in terris locus.
Ingrate Domiti, merita sic pensas mea?
Huc merita redeunt, Iulia infoelix, tua?
Ego sceptra scelere contuli magno tibi,
Maiore sceptra scelere ut auferres mihi?
Egone Neronem Claudii statui loco,
Nero ut negaret, Claudius quem det locum?
Mala uxor ut sit charior MATRE OPTIMA?
Fulmen trisulcum, Iupiter, iusta manu
Coniice vel in me, vel meam prolem: ream
Feries utramvis, sceleris infandi ream:
Meruimus ambo. Fulmen et in ambos ruat:
Gravius in illum, gravius utrinque impium.
PAL. Augusta, cohibe mentis effraenae impetum.
AGRIP. Cohibere potero? Cadere de regno leve est?
Leve regna dantem filio regno eiici
Immanitate filii matrem unici?
PAL. Regna retinebis in sinu potius ferens
Regni tyrannum, quam ferox, tragice furens.
Iuveni resiste; pullus indomitus furit:
Regi repugna; fulmen intrepidum ferit.
Nonnulla iuveni, principi ignosce omnia.
AGRIP. Nihil est relictum fraudis, et nihil est satis.
Vix propius haesit iuncta Semiramis suo
Mater virilis filio vix dum viro,
Ego quam Neroni. sed vetat dici pudor,
Quae, ut sceptra gererem, passus est fieri pudor.
Nunc cum pudore sceptra perdidimus: nec est
Satis hoc Neroni, nec in Agrippinam satis.
Quin fiet Acte Iuliae ex famula nurus:
Liberta fiet (quid nurum dico?) mihi
Aemula, nepotes mihi, mihi reges dabit.
Ergone cedent sceptra, quae demens dedi,
Ancillae in usum? Claudius famulae iacet?
Adeone foelix aemulae, infoelix mihi?
Prius ignis undas, unda dabit ignes; prius
Tellus planetas proferet, plantas polus,
Quam serviente Iulia, serva imperet.
PAL. Iuvenem in amoris castra cum ducit Venus,
Rapit varietas, si nova affulget Venus;
Sequitur satietas, ipsa licet adsit Venus,
Et poenitendae Veneris ingratus dolor.
Ut in igne flamma superat, ex flamma vapor,
Tenebrae ex vapore, maestus ex tenebris timor,
Irata vincet, laeta languescet Venus.
Patiare dum se noverit, natum dabit;
Dabit maritum coniugi, natum tibi.
AGRIP. Quod licet id abigit, allicit quod non licet.
Aliena credo Caesares fato appetunt,
Sua despicantur: face levi caleat licet,
Nisi haeret illic, post vagos ignes, ubi
Tandem acquiescet? Quisve luxuriae modus?
PAL. Matris redibit filio constans amor.
AGRIP. Nomen parentis dulce, quod reliquis solet
Matribus amorem parere, parat odium mihi.
Forma, esca Veneris, cecidit ex partu mihi:
Matris verendum nomen exosam facit;
In plebe gratum nomen, in solio grave.
Matrem negat timere, quem cuncti timent,
Et summa merita pensat extremum scelus.
PAL. Male suspicari siste, cum gemmas tibi,
Aliis cupitas, sponte detulerit prior
Vestesque lectas principum dederit volens.
Qui capit amantem dona dant, qui dat probant.
AGRIP. Mensura voti scilicet cunctis fui:
Fui imperatrix: misera quid dico, fui?
Quin esse potero? Dona quid memoras mihi?
Mihi reddit aliqua, cui dedi summa omnia.
PAL. Quae tu dedisti tollere querendo ne quis:
Non reddidisse potuit infensus Nero.
AGRIP. Nonare potui: tollere an possim rogas?
PAL. Fortuna vires faeminae tantas negat.
AGRIP. Labor, ira, pretium, gratia, ingenium ferent.
PAL. Time imperantem. AGRIP. Mihi patrem, fratrem, virum,
Natumque, ducibus nata, soror, uxor, parens?
PAL. Pare. AGRIP. Imperabo. PAL. Mater es. AGRIP. Cui sim vide.
PAL. Cede. AGRIP. Invalescam. PAL. Mulier es. AGRIP. Quae sim puta.
PAL. Peribis. AGRIP. Ulta. PAL. Quo ruis? AGRIP. Natum traho.
PAL. Dolor obtegatur, si cupit redimi dolor.
Ridetur ira quae patet, laedit latens.
Sed ecce prodit arbiter nobis Nero.

Secedunt.

scena v

[recensere]


NERO, BURRHUS, SENECA, AGRIPPINA, PALLAS

NERO Proh sancta pietas: sic voluptates mihi
Invidet honestas mater, indulgens sibi
Minus ferendas? Sic facit nihili mea
Obsequia? Merita sic facit tanti sua?
Et habet, et optat? Fruitur, et queritur tamen?
Nisi summa, nihil est? Sola nisi regnat, furit?
Ergone semper matris arbitrio puer
Subiiciar? Orbis arbiter, matrem audiam?
BUR. Matris superbae, Caesar, insidias cave.
Quae semper atrox, nunc struit fallax dolos.
SEN. Est amputanda pompa, minuendus tumor.
Matris ministros plecte, si matre abstines.
Fas est in illos, quicquid in matrem est nefas.
NERO Consilia recta quae datis, recte exequar.
Et ecce tempus dat statim posse exequi.

Se ad matrem convertit.

Verenda mater, gentis Augustae decus,
Quid ora nati, quid greges procerum fugis?
Quicquamne regno dulcius, nato arctius?
Augusta, regnum deseris, natum parens?
Quid aucuparis sola? quid tacite struis?
AGRIP. Severa nimium, mi Nero, nimium fui
Severa mater, temporis inepte inscia.
Nunc mea voluptas, si voluptatum admovet
Stimulos iuventus, en sinus noster patet.
Hinc nectar hauri: si facultatum aggerit
(Diadema cumulos, en patent loculi mei;
Hinc opibus hauri vel tuis nostras pares.
Me, mea, meorum cuncta commendo tibi.
NERO Quid ergo famulos sequeris, Augustum fugis?
Matremne capit taedium nati sui?
AGRIP. Natum immo cepit taedium matris suae.
NERO Suspecta, solus quae facit, reges habent.
AGRIP. In hoste levis, in matre suspicio haec nefas.
NERO Incerta qui non metuit, incautus cadit.
AGRIP. Incerta quisquis metuit, is metuit nimis.
NERO Nimis esse timidus malo, quam tutus parum.
AGRIP. Timor ille, quae sunt tuta, vix tuta efficit.
NERO Quae me tuentur vix tibi tuta autumas.
AGRIP. Quae te tuentur, quin mihi tuta aestimem?
NERO Quia te, tuosque, nec meos, nec me aestimas.
AGRIP. Ego me, meosque? quin mei mecum tui?
NERO Nec sunt, nec esse patiar: adeoque aspice:
Genium tuum Pallanta, delicias tuas,
Male constitutum Claudio regni arbitrum
Demoveo rerum cura, Agrippinae ut vacet.
PAL. Hoc nupta meruit Claudio mater tua?
Hoc tu Neroni, Nero, gener, et haeres refers?
Sine repetundis ille perpetuas mihi
Esse rationes voluit imperio pares.
NERO Tu quid merueris, ille quid tulerit, tace.
Mihi neuter obstat: hinc, ut eiures, abi.
PAL. Quae culpa? NERO. Pallas. PAL. Cui nocens? NERO. O quoniam innocens.
PAL. Quae ratio? NERO. Iubeo.PAL. Iudica. NERO. Sortem dedi.
PAL. Duram. NERO. At ferendam. PAL. Merita nil prosunt? NERO. Abi.
PAL. Nil mater — NERO. Abeas. PAL. Nil preces possunt? NERO. Abi.
Rapite molestum. AGRIP. Quin merita saltem mea
Melius rependes. NERO. Nil moror. AGRIP. Saltem audies.
NERO Non moveor. AGRIP. Istas at preces — NERO. Nil audio.

Rapitur Pallas a Burrho et Seneca.

AGRIP. Quid hoc est? Audies nolens volens,
Audire quae dispudeat. Agnoscis, Nero,
Augustam, et illam agnoscis iratam, Nero?
Augusta obesse poterit, irata expetet.
Testor supremum, testor infernum Iovem,
Britannicus adhuc vivit, et vivat precor,
Adultus, haeres verus, et dignus patris
Ditione, quam tu per meam fraudem tenes,
Adoptione non tuae stirpi insitus.
Addoptionem vae tuam, fraudem meam!
Nec iam recuso, quin domus miserae mala
Cuncta patefiant, nuptiae in primis meae,
Meum venenum, proh scelus, potius tuum.
Nam scelera tua sunt illa, quae prosunt tibi.
Sed diis mihique providis cautum bene
Quod mihi superstes ecce privignus viget.
Vero Neroni, Caesari nato comes
In castra pergam, sceptra restituam sua.
Germanici me hinc filiam castra audiant;
Vilem inde Burrhum scilicet trunca manu,
Senecamque lingua falsa profitente exulem,
Tibi, sibi regimen generis humani ut petant.
Vos consecrati Claudii manes mei,
Fratresque caesi fraude Syllani impia,
Et tot facinora per nefas summum irrita
Me vindicate, vos et humanum genus:
Vester dominus carnifex, et crux mea
Sceleribus animam reddat, et corpus cruci.

Exit Agrippina.

scena vi

[recensere]


NERO, POLLIO, LOCUSTA

NERO Hos mulier animos? Hos Agrippina impetus?
Hos mater aestus? Poterit, audebit, volet
Obesse nobis? Nota Agrippinae manus;
Mens nota matris; mulieris nota optio.
Velle aestus, animus posse, et audere impetus.
Cui cedet illa, quae suum occidit virum?
Cui parcet illa, quae genus perdet suum?
Ergnone patiar Caesar imprudens, iners,
Mihi minitari faeminam iratam, efferam?
Mala machinari mulierem astutam, impigram?
At mater illa; verba sunt istae minae.
Quid ferre potero, verba nisi patiens feram?
Quam ferre potero, nisi feram matrem meam?
Nec hanc, nec illa (spero) laturus diu.
Tonitrua terrent, non nocent: ventus quatit,
Non frangit: ecce mater ut tonitru furit,
Verba quasi ventus personant: neutrum ferit:
Spernendum utrumque: sed solet utrumque insequi
Procella. Tonitru fulminat, ventus pluit:
Cavendum utrumque, ne sit alterutri locus.
Quae spes nocendi? Qui modus? Vivit puer
Britannicus: non vivet, ut noceat mihi:
Hunc tolle matri, spem, modum tollis mali.
Puer est. virilis indoles puerum negat.
Puer est: facilius premitur imprudens puer.
Puer est: futurus Hector, et Ulyssis metus,
Mea timendus matre, non annis suis.
Nihil ille meruit: illa sed meruit nimis.
Dedit necandum, quando metuendum dedit.
Metuenda reges non ferunt, imo auferunt.
Matri cadis, Britannice, mihi, tibi innocens.
Pollio, Locustam, quam veneficii ream
Custodiendam tradidi imprudens tibi,
Huc affer.

Abit Pollio.

                    Illam fama nobilitat satis
Peritam, et usus noster expertam dedit.
Sed lenta nimium, nec satis valida admovet.

Intrat Locusta cum Pollione.

Britannico, Locusta, cum volui necem,
Tu pro veneno perfida antidotum dabas.
Alvo exoluta id ille transmittit statim.
Sic iussa peragis Caesaris dicto audiens?

Eam Nero verberat.

LOC. Ignosce, Caesar. sceleris invidiam timens,
Infamiamque, tradidi iusto minus.
NERO Lex credo nobis Iulia timenda est, tibi
Curanda fama? Dum furens illam aspicis,
Defensiones dum paras, nectis moras
Securitati: nunc nisi venenum paras
Laethale, praesens, vae tibi: aut perde, aut peri.
LOC. At ei minister cuncta qui gustat prius.
Si perit eadem morte, patefiet scelus.
NERO Minus haurienti minus obest. LOC. Par est malum.
Venena cita sunt quae vel afflatu necant.
NERO Propinet ergo fervidum, innocuum, valens:
Britannicus aquam cum rogat, Stygiam bibat.
LOC. Quia, Caesar, urges, me vide; et caelo petam
Venena et imo Tartaro: hinc Hydrae petam
Toxica, cruorem Nessi, et Althaeae facem,
Pythonis inde, Scorpii, et Cancri mala.
Iungam cicutae Colchicum, aconito oppium,
Fel viperinum araneae, flammis aquas.
Addam venenis verba quae noceant magis.
Moriar, nisi ista qui bibit, moritur statim.
NERO Haec si facis, Locusta, discipulos dabo,
Immunitatem, praemia merenti tibi.
Age in cubiculo decoquas virus meo:
Haedo experire, Pollio, vires mali.

Abeunt Locusta et Pollio.

scena vii

[recensere]


NERO, AGRIPPINA, BRITANNICUS, OCTAVIA, OTHO

NERO Bene collocata retia; expecto feram.
Sed et ipsum, et ipso cerno quas odi magis.
Odium saluti cedat: at tutus venit
Illis comitibus tectus, et totus venit.
Errare in illis nescit, ut dubitet, fames.
Omnes perierint non male: at pereat prior
Spes illa, messis in malum crescens meum.
Vix odia reprimo: sed magis ut obsint, premam.
Augusta, coniux, frater, ad lautas dapes
Venisse comites laetor, et studio pares.
Sed dum instruuntur mensae, ut accedat melos,
Re, frater, aliquod carmen ut pulchre canas,
Ut frater oro, ut Caesar invito imperem.

Mensae apparantur ad convivium.

BRIT. Maerore pressi lugeant, laeti canant.
NERO Cygnus subinde laeta moriturus canit.
BRIT. Mors liberat maerore: moriturus canam.
NERO At laeta, nostra non tua causa, canas.
BRIT. Salutem ab aegro sanus optandam rogas?
Tu laeta cantor melior, et melius canes.
NERO Quisquam imperanti contumax cantum negat?
OCT. Pare imperanti, frater. BRIT. Imperium audio?
Pareo, sed animo carmen aptetur meo.
OCT. Aptabo vocem particeps fratri meam.

CANTIO BRITANNICI ET OCTAVIAE

     BRIT. Proh dolor, patri genitrix perempta:
     Proh scelus, caesus genitor novercae:
     Proh pudor, Caesar genitus, sed haeres
          Caesaris alter.

     OCT. Pertulit (sperno) graviora virtus:
     Afferet (spero) meliora tempus:
     Multa ne spernat mala ferre, pauca
          Qui bona sperat.

     BRIT. Caede perturbor patria: dolendum.
     Sede deturbor patri: ferendum.
     Cedo ne caedar: patriaque caede et
          Sede cavendum.

     OCT. Sedibus summis propior ruina.
     Cladibus magnis peritura magna,
     Claudiam sortem referat, feratque
          Claudia proles.

     BRIT. O meam sortem mala congerentem;
     Me parum fortem mala conquerentem;
     O meam mortem mala corrigentem,
          Quam bene canto?

NERO Haec spes alenda? Hanc indolem tutus feram?
AGRIP. Puer miserias quam canit misere suas!
NERO Miseranda certe cantio haud miseri fuit.
Sed enim beatos nunc dapes laetae vocant.
Sedeamus, et tu pariter accumbas, Otho,
Smore, si quis alius, excellens meo.

Accumbunt.

Laeta hauriantur pocula calenti mero.
Cererem coronet Bacchus, et Bacchum Ceres,
Et Venus utrumque: laetus hic abeat dies,
Festus Saluti, sceptra confirmans mea.
vos, mater, uxor, frater, exhilarant Ceres,
Bacchus, Venusque: quis dolor vultum gravat?
AGRIP. Cupio esse laeta: laeta cupientes luunt.
Nescio quid angat: quicquid est, angit scio.
Dolor est? Timorve? Dolor abeat: abeat timor.
Tu si vales, Britannice, valebo magis.
BRIT. Valeo, valere fata si miserum sinunt:
Et gestit, acsi liber e vinclis volet,
Nescio quid animus: quicquid est, gestit scio.
OCT. Faelix sit omen: sed mihi pectus labat,
Genua vacillant, cor tremit, sensus stupet.
NERO Res est profecto mira faemineus timor.
Laetemur; hilares noster invitat calix.

Tubae concinunt.

BRIT. Mihi potionem tu, puer, qualem soles,
Affer tepentem. Sed quid hoc? Refugit manus.
Libata gustu est potio: veneni nihil.
Praecalida nempe est: fervidae affundas aquam.
Bene est, abunde est: vindici libo Iovi. ah!

Cadit veneno hausto Britannicus.

AGRIP. Ah cecidit! OCT. Heu me cecidit! AGRIP. Ah periit! NEROQuid hoc?
Cecedit? Solebat nempe lethargum pati,
Et cecidit infans saepe: rediturus tamen
Sensim et subinde sensus: auferte interim:
Nec casus hilares iste conturbet dapes.
AGRIP. Nata, simulanda gaudia, tegendus dolor.
OCT. Didici tegere, gaudere non didici malo.
Quam ferre miserum est, de quibus nequeas queri!
NERO Sic sunt mulieres, si doles gaudent, dolent
Gaudere si vis; semper oppositum tenent.
Quin et gravatos video tibi vultus, Otho.
OTHO Sit quaeso venia, Caesar, abeundi mihi?
NERO An tibi Salutis displicet festum meae?
An dolet? An horret? An times? An me fugis?
OTHO Imo ad beati gaudia, et vota omnium,
Sydus decoris, inclytae stirpis decus,
Ubi tres in una Gratiae, et tota est Venus,
Propero; sine illa vita vix vita est mihi.
NERO Quaenam illa tanti? OTHO Quam magis laudet, magis
Qui norit illam; nec tamen laudet satis,
Quicunque norit laudibus plenam omnibus.
NERO Quae sit refer. OTHOPoppaea, deliciae meae.
Measne dixi? Dicerem caeli ac soli,
Hominum et deorum; iure coniugii meas.
NERO Miranda narras, quaeque non faciunt fidem,
Nisi visa: quin me, nec mora, videndi subit
Lubido, num sit caecus et mendax amor.
OTHO Amor est, fatebor; sed nec est mendax amor,
Nec caecus: etenim (vereor) incautus fuit,
Qui fortiori tanta mea prodat bona.
Sed quid Neronem, quod meum, lateat meum?
NERO Sapis: at morando gaudia moraris tua,
Et mea, videre qui volo, et valide volo.

Exeunt Nero et Otho.

scena viii

[recensere]


OCTAVIA, AGRIPPINA

OCT. Nunc fluite, lacrymae, nubibus ut imbres fluunt,
Et ut aqua inundat obice perrupto omnia.
AGRIP. Nunc ruite, gemitus, aere ut venti ruunt,
Et ut ignis urit cinere discusso obvia.
OCT. Phaethonte caeso fiat electrum Helius:
Fugiente Cauno Byblis in fontem fluat.
AGRIP. Memnone perempto roret Aurora indies:
Polydoro adempto flens Hucuba fiat canis.
OCT. Tenella, matris, patris, et fratris necem
Video? Et videre potero, nec morior videns?
AGRIP. Matura, patruo, coniugi, nato luem
Peperi? Dolet peperisse: nec pereo parens?
OCT. Moriar: nec ille saevus in fratrem meum
Mihi parcet; aut si parcet, ego parcam mihi.
AGRIP. Peribo: nec enim in fratre qui exemplum dedit,
In matre dubitet; si dubitet, insons erit.
OCT. Busiris aras extero, haud patriae suae,
Nedum cruore polluit fratris sui.
AGRIP. Coede Diomedes pavit immanes equos,
Sed ea virili coede, puerilem horruit.
OCT. O vana vota, nulla spes, fragilis salus;
Fratre pereunte spes, salus, votum perit.
AGRIP. O cassa studia, coeca mens, fallax fides:
Nato cadente mens, fides, studium cadit.
OCT. Male nata Roma, regna per fas et nefas
Sitiens, ab ortu caede fraterna mades.
AGRIP. Roma male crescens, propter imperium patres,
Fratres, nepotes, filios caesos vides.
OCT. Tam saeva, tam sanguinea regnandi sitis.
AGRIP. Tam vetera fratres odia regnantes gerunt.
OCT. Tu cernis ista, Phoebe, nec condis diem?
AGRIP. Haec, rex deorum, pateris, et fulmen tenes?
OCT. Recede, vita, morte devites mala.
AGRIP. Elabere, anima, scelera quae prope sunt fuge.
OCT. Noverca, miseram ludis, an luges nurum?
AGRIP. Sim me miserior, paria nisi patiar tibi:
Sed quae miserior? OCT. Certet hoc uno nurus.
AGRIP. Concedo certet, cedat at miserae magis.
Cadit illa gravius, altius quae fert gradum.
Maiore de spe decidi, et doleo magis.
Spes summa in illo cecidit: hoc superest tamen,
Charius et illo, et charius vita mihi,
Odium Neronis; vixque participes fero
Multos in illo; te fero, at nec te parem.
Vindicta vita est altera: ulcisci volo.
Sed tibi, propago Caesarum, et patriae decus,
Tot bona precabor, quot mala Neroni meo,
Et mihi precabor: nec preces vanas feram:
Sed precibus artes, artibus vires erunt.
Tu vive digna Caesare marito, elige
Virtute, amore, sanguine, imperio parem.
Minuet dolores tempus, aut virtus tuos.
OCT. Virtutis aegra, temporis sera est salus.
AGRIP. Haud facile virtus vincitur, tempus volat.
OCT. Volat in dolores, claudicat laeta afferens.
AGRIP. Animus iniquus tempus haud aequum putat,
Sed aderit, aderit; me vide: aut illum manus
Mea premet, aut me perimet illius manus.
Partes in illum, et partibus quaeram duces.
Me, nata, sequere vindicem aerumnis tuis.

chorus ii

[recensere]


ALECTO

Regni sacra fames quid vetitum putat?
Quae non sacra fero polluit impetu?
Quae non iura malo proterit ambitu?
Dum scandit, cumulat Pelion Alpibus.
Cum diis bella gerit more Gygantium;
Per fas praecipitans proruit, et nefas.
Cum ascendit, titubans culmine lubrico,
Summo prospiciens despicit infima;
Consortem impatiens despuit, obruit:
Quodcunque obiicitur luminibus, premit:
Carpit, quae prope sunt, summa papavera:
At sorbet fluvios Oceanus vorax.
Confossi Oedipodae vulnere mutuo,
Nec fratrem patitur Romulus aemulum.
Grassantur parili caede triumviri,
Dum sedes vacua est facta duumviris.
Quantas suspicio dira tragoedias,
Quantas inde fluens tecta calumnia
Commovit, dominis et famulis nocens?
Suspectum dominis nil famuli serant;
Suspectam domini ne segetem premant.
In culmo siquidem sternitur haec seges.
Quicquid luxuriat, vinitor amputat.
Rex regni cupidos, vel bonus, opprimit.
Princeps, seu bonus est, seu malus, a Iove:
In paenam malus est, in pretium bonus:
Patris dextra bonus, laeva manus malus.
Ornes, si bonus est; sin malus est, feras.
Curae sunt superis, et bonus, et malus.
Non fert insidias Iupiter in bonum;
Defendit similem, nec iuvat in malum:
Nam non est hominum, sed Iovis ultio.
Foelix, fida, decens, rara rebellio.
Tantis proditio falsa periculis
Hinc illinc trepidans et scatet, et patet.
Se prodit, properans prodere, proditor.

ACTUS III

[recensere]

scena i

[recensere]


UMBRA BRITTANICI, CHARON

UMBRA qua Cura, Luctus, Horror, et serus Pudor,
qua Morbus author Funeris, frater Sopor,
qua triste Funus per nefas ingens trahit,
hac, hac ad atros Ditis incedo lacus.
incedo facile, porta Plutonis patet:
via prona ducit: devorat avarum Chaos.
en stagna Lethes stupida: "lethargus fui,
cum cecidi;" acerbo sic Stygi Lethen ioco
misces, tyranne, qui facis letho malo
gustare Lethen? quam tamen laetus magis
gustare malo, quam tuas, Domiti, dapes.
demit dolores illa, quos, Domiti, dabas.
meae memoriam caedis, et sceleris tui
nec illa demet; quin deas Erebi precer,
Erebumque totum (si preces flectunt deas,
si punit Erebus scelera), tibi poenas pares
remetiantur; quae tamen poenae pares?
saltem imperanti prodromus, in uno omnia,
urnam Danaidum, Sisyphi saxum, rotam
Lapithae superbi, Tantali poma, alitem
Tityi parabo, et siquod his maius malum.
sed quid moramur? heus Charon. CHAR. quis me vocat?
UMBRA non vilis umbra. CHAR. quin pares umbras puto.
UMBRA Britannici umbra. CHAR. Claudio agnosco satum,
caesum a Domitio: quid petis? UMBRA. Stygium volo
tranare flumen, visere beatos sinus.
CHAR. vehere carina corpus inhumatum nefas.
UMBRA quin vidit eadem quae necem nox et rogum:
nox ne videret Phoebus et fugeret scelus;
eadem, rediret ne mihi vita interim.
quin pluvius aer, quam Nero non flet, necem
fuso imbre flevit; quod tegit gypso scelus,
retexit imbre, quin fere extinxit rogum.
hinc tumuit, illinc tremuit, hinc tonuit, sed hinc
gemuit, et unda, et ignis, et coelum, et solum.
clamare laesos crederes coelo deos.
aut si tacerent, sceleris horrore impii
stupere, gemitus edere sonoros tamen.
si lingua tonitrum emittit irati Iovis,
si fulgur oculus spargit, et fulmen manus,
lingua, manus, oculus docuit iratum Iovem.
nec una in una nox fuit. stellae cadunt,
luna retrocedit, lux fugit, coelum perit.
nihil videre, nisi scelus, poterant; tamen
videre cupiunt vel quod horrescant scelus.
ululare manes audiunt, mundum putant
centro revelli, vel novum affundi Chaos.
rogus cadaver bis, ter impositum sibi
bis, ter moratus transilit; tandem gemens
absumit, atro lacrymas fumo tegens
trahensque: cunctos monstra moverunt; Nero
immotus urget, terret infensos deos.
scelus, et sepulchrum sceleris, hinc cernis, Charon.
CHAR. odisse fratres mutuo non est novum;
et sceptra socium nolle, iam notum nimis.
sed sua scelestos fraus premet: tu quo petis?
UMBRA sedes beatas peto pius et insons puer.
CHAR. sedes beatae non manent stupri reos;
matura te mors sustulit, stupro prius
pollutum ab illo, quam venenato malo.
UMBRA puero innocenti (fateor) illusit mihi.
culpa haec Domitii, non mea. CHAR. heus stuprum pares
polluit utrosque, nec redit laesus pudor.
UMBRA at saeva me mors carpsit ad mensae sacra,
cum nec sorori spatium ad amplexus datur,
ante hostis ora; quodque vel populo datur
laus nulla, pompa nulla in exequiis meis.
an ille saevus, an miser ego sum magis?
nil me miserius, saevius et illo nihil.
CHAR. quid parva magnis aggravas? sceleris gradus,
non finis hic est: hactenus factum scelus.
si nota quae futura, pietatem voces.
votum est in istis: indies crescit nefas.
quin qui fuerunt, quique erunt summe pii,
Romaeque domini Caesares, nunquam impii
quinquennium Neronis exaequent pium,
quo tu occidisti, frater, et fratris dolo.
foelix futuras occidens clades fugis.
sed ista melius infero dices foro.
UMBRA dicam, et precabor, scelere cumuletur scelus,
fas omne pereat, iura vel matris cadant.
cecidere fratris; faciat exosus Nero
exosa hominibus, inferis, superis, sibi.

scena ii

[recensere]


NERO, POPPAEA

NERO Poppaea, pompa amoris, animorum dea,
Iubar oculorum, coelicum terrae decus,
Quae luce solem, voce Pieridas refers,
Quae laude laudes omnium vincis tua,
Divinitate foeminas, forma deas;
Amore digna Caesaris, lecto Iovis.
Mirabar illa, fama quae de te tulit,
(O parca fama) te magis miror videns,
(Nam mira video). quin amo, et redames precor.
Quid conticescis? Caesar amo, redames precor.
POP. Quia conticescit gravis amor, loquitur levis.
Loqui lubet, pudetque: vis cogit loqui,
Ingens, et ingens prohibet: aegre audet pudor,
Amor urget acre. Sed pudor deceat magis;
Magis amor instat: quid loqui iunctum potest
Divisus animus? Quam male cohaeret pudor
Silens, modestus, et amor accensus, furens!
Quid tego ruinas? Vincor, heu vincor tuo
Decore capta, Phaebe terrestris Nero.
Quae, Phaebe, in oculis aspicit amorem tuis,
Nec amat? Amorem gustat in labris tuis,
Nec amat? Amores audit in lingua tua,
Nec amat? Fatebor, ebria in amores ruo.
Suscipe ruentem: sit comes Eroti Anteros.
Sine comite miser, mutuus foelix amor.
Sed vereor, heu me, vereor, ut mos est viris,
Simulas amare, non amas: victam cupis,
Victam tueri spernis: egregiam refers
Laudem, ampla spolia, victa si mulier dolo
Divum duorum, Caesaris, Amoris cadat.
Sed si (quod absit) non ames, miseram magis
Qui facere poteras, quam facere amantem tui?
Me, Nero, trucides, mitius, quam non ames.
NERO Deos deasque testor, et supra deos
Deasque, nomen testor et numen tuum,
Poppaea, regno charius et anima mihi,
Poppaeae amorem mente dominari mea.
Tua testor odia, testor et amorem tuum
(Nil gravius illis, gratus et isto nihil,)
Tuo ex amore vivere, ex odiis mori.
POP. Amare credam? Credo: nempe Acten amas:
Ancilla pellex pellicit amores tuos:
Devinctus illi assuescis: ex illa tamen,
Dum serva, dum liberta, quid pulchrum, nisi
Servile, vile, sordidum, abiectum trahis?
Famulae reliquias vilis, illustris feram?
NERO Effulsit Acte fateor, ut fulget Venus:
Sed tu Diana cum micas, Acte cadit
Gremio Diana cui sedet, vultu Venus.
Nocte illa fulsit, lux tua apportat diem.
Nox abeat illa, maneat haec semper dies.
Si nunc aberrem, nox maneat, abeat dies.
Te nesciens qui peccat, in te quid facit?
POP. At nuptam Othoni leve iugum (at dices iugum)
Abiicere cautam non decet, castam nefas.
Ille, ille vita laetus, et lautus cibo,
Homines beatos superat, exaequat deos;
Magnificus animo, splendidus cultu, potens
Opibus, sopori dat diem, noctem mero.
Ibi summa, sola, prima, suprema, omnia;
Fortuna videor, verso Fortunae rotam:
Ibi fero primas, tu, Nero, secundas dabis?
Amas Othonem, et quod amat Otho primum rapis?
NERO Ergo fruetur aemulus foelix Otho,
Qua careo Caesar? Nolo rivalem Iovem,
Et minus Othonem: periit indicio suo,
Candaulis instar: cedat uxorem Gygi,
Cui nudat illam: at vivat Otho charus comes:
Nec charus ille, nec comes, quoniam aemulus.
At vivat: at ne vendicet amores meos,
Hinc Lusitanos abeat ut fines regat:
Abeatque ne sit moechus uxoris suae.
Num magis Othone Caesar amo, valeo minus?
Dabit Otho quicquam, plura quin Caesar dabit?
Si diva Othoni, Caesari fies dea.
Urbem, orbem, Othonem, Caesarem, quid non reges?
Tibi thura, vota, Caesar, urbs, orbis ferent.
POP. At soror et uxor (Iupiter) Iuno tua,
(Hae nisi deorum nuptiae, incertae forent)
Moroso, inepto, inerte Saturno sata,
(Nisi pater et rex, pulsus et stultus foret)
Nata impudica num Rhea dicam, an lupa?
(Fert prostitutam nobile lupanar lupam).
Illa, illa Iuno zelotypa, sterilis, procax,
(Paritura pulchrum credo Vulcanum brevi)
Feret illa Semelem sibi parem Iuno? Iovem
Feret alienum, quin venenatam paret
Aut mihi Creusae, aut Herculis pallam tibi?
Cui parcet uxor laesa, quin laedat magis?
NERO Quid abominandum nomen obtrudis mihi
Uxoris animo semper exosae meo?
Detestor illam peius aut angue aut cane.
Nihil illa poterit: me vide: audebit nihil.
Audere fac, fac posse, fac factum scelus,
Scelus id nocendo proderit: coelum dabit
Si terra inhibeat: quin sibi coelum negat,
Quae tibi negabit: nil moror, coelo cadet.
POP. Id num magister Seneca, num Burrhus probet?
NERO iI facere certum, seu probent, seu non probent.
POP. At populus illam amore defendet suo.
NERO Populus amori sic meo opponet suum?
Defendet illam qui sua tueri nequit?
Et illa, et ille, si quid audebunt, luent.
POP. At nomen unum restat horrendum magis,
Augustae, et illud matris Augustae: nec est
Inane nomen: illa regit, illa imperat,
Illa dominatur: tu nec es liber, Nero,
Nec imperator: nomen es, non es Nero:
Pupillus es, non Ninus, at Nini puer.
Quin quae puella fratris, et Lepidi stuprum,
Pallantis inde, et patrui incestos thoros
Admisit, imo petiit, imperium petens;
Nunc ut retineat, compta, lasciva, impudens,
Incesta se prostituit accenso tibi.
Quin gloriatur quin suum evulgat scelus.
At plebs, senatus, milites aegre ferunt
Superbam, avaram, caedis et stupri ream.
Quin Oedipo regnante Thebanam luem,
Deos profano principi infensos timent.
Age nunc in ortus temet, in matrem redi,
Incesta in illa milites, cives, deos.
Cui fas parentem implere, quid dicam nefas?
Sit amare pietas, sed sit horrendum nefas
Sic matrem amare; quae tamen te non amat,
Feretque nato non nisi infestam nurum.
Reddar ego Othoni: quin potius illuc eam,
Ubi nec Neronis nomen aut probra audiam:
Quin probra potius audiam, et poenas probri,
Quam immixta videam, particeps poenas feram.
NERO Quid addis odiis odia? Quid flammis faces?
Fateor, amavi, dum meruit, et rem meam
Amavit, auxit: nunc gravis, nimium gravis
Incumbit, urget: sed onus excutiam brevi.
Pompam imminutam iam vides; non ut solet
Germanus illi servat excubitor domum.
Disiuncta domus est, ne salutantum greges
Illam frequentent: nemo solatur, petit
Nemo, nisi paucae faeminae, incertum tamen
Amore, an odio. sin satis non est adhuc,
Cupio peremptam: quin tibi ut fiat satis,
Plebs, uxor, Acte, Burrhus, Otho, Seneca, et parens,
Et cuncta pereant.

scena iii

[recensere]


Paris histrio ingreditur: et paulo post Burrhus et Seneca, et Anicetus, et alii.

NERO Sed quid hoc? Moestus Paris
Ingreditur, animo saepe iucundus meo.
An tragica nobis fabula paratur, Pari?
Hecubamne recitas? An refers Helenam mihi?
Neutram habitus, illam vultus, hanc animus refert.
Quid est quod horres? Quicquid est, effer, Pari.
PAR. Est tragica, at ut sit fabula optandum: nec est
Hecuba vel Helena, quae sua queratur mala:
Sed est Agave, Althaea, Medoea aut magis
Mala, si sit ulla, qua suis quaerat mala.
O monstra matrum: o quae feras vincant feras.
NERO Odrysia Romae mensa num struitur? Quid est?
PAR. Scelus paratur Thracio maius. NERO. Quid est?
PAR. Quod lingua refugit, animus horrescit. NERO. Quid est?
Plus dubia torquent, brevia dubitantem levant.
Proloquere. PAR. Mater — NERO. Quae? Quid? PAR. Heu mater tua —
NERO Quid illa? caesum forte flet fratrem. PAR. Parum est.
NERO Quid ergo? laesum Claudium evulgat. PAR. Parum est.
NERO Quid tandem? avara est, arrogans, meretrix. PAR. Parum est.
Audita, vetera non refrico. NERO Maius quid est?
PAR. Illa, illa Plautum destinat thalamo suo
Tuoque solio. NERO. Quem mihi Plautum refers?
Rubelliumne? PAR. Dicere rebellem potes.
Cui mater affert partilem ab Augusto gradum.
NERO Quis sceleris index, ede. PAR. Calvisio scelus
Prodit socia Syllana, Calvisius statim
Narrat Atimeto, narrat Atimetus mihi:
Ego conticere nolui infandum nefas.
POP. Haec mater? Haec Augusta? Sic ornat suos?
Sic amat? An odit? O novercalem feram:
O foeminarum opprobrium, dirum ambitum.
Sic cuncta regno posthabet? Natum quoque?
Ad regna scandit per necem? Nati quoque?
Quid expavcescis, mi Nero? Natum exue
Matrem exuenti: Caesarem infensum sciat,
Quae natum amantem nescit: exemplum dedit;
Sequere: periclum sit sequi; audentem praei.
Mala cum minantur, qui sapit, primus ferit.
Premere scelestam per scelus non est scelus.
NERO Monstrosa mater, sceptra tam misere sitis?
(Sitis illa miseri Tantali vincat sitim)
Leve credis illa ferre et auferre ut lubet?
Sic me docebas? Sic teneo? Sic me tenes?
Est ferre labor; auferre sit plus quam labor.
Assequimur aegre; amittimus multo aegrius.
Armant gerentem sceptra, quaerentem premunt.
Vis posse nimium? Non poteris id quod potes:
Perdisque quod habes, quia petis quod non habes.
Sed heu, fidelem sceptra quem praebent virum?
Quis opem, quis operam spondet aut praestat mihi?
Dare dubitanti, Seneca, consilium soles:
Inferre meritis, Burrhe, supplicium soles:
Uterque matris impiae audistis scelus:
Quid, Seneca, suades? Burrhe, quin plectis ream?
SEN. Quid imperanti suadeam? Non est locus
Consilio, ubi animo facta respondent magis.
Qui consul es, decerne: qui Caesar, iube.
NERO At lentus audit Burrhus, et tacitus negat.
BUR. Nec nego, nec aio, nec quid incusem scio.
NERO Sic surdus audis crimina, et nescis ream?
Sic obstupescens sis ream, et poenam negas?
BUR. Si rea. NERO. Quid hoc est? Si rea? Haec Burrhi fides?
Scilicet ab illa praeposite reddis vices.
At faciet alius. BUR.Quid fidem dubitas meam?
NERO Quia proditrici fida. BUR. Sic matrem vocas?
NERO Sic seipsa monstrat. BUR. Monstra narrantur: sed est
Defensionis cuique tribuendus locus,
Matri magis: nec actor accusans adest:
Sed una vox unius inimica domo
Affertur; illam (visa si fas est loqui)
Tenebrae refutant, nox vigil dapibus data.
Cuncta propiora temere securis: tamen
Si criminis convicta, promitto necem.
Obiecta noscet, solvet, aut poenas luet.
NERO Agite, ite, egregias innocens causas agat.
At dum illa vivet, vivet ut moriens Nero.

Exeunt ad Agrippinam Seneca, Burrhus, et caeteri, praeter <Neronem,> Poppaeam et Anicetum.

POP. An sic abibit? sic refrigescis, Nero?
Sic fluctuaris? sic Agrippinam tenes?
Causam aget egregiam: scilicet nescit loqui.
Bona verba deesse pessimae menti putas?
Amare fingit maxime, qui odit magis.
Nec minuit animos crimen, accendit magis:
Nec absoluta guadet, at dolet, et furit,
Suspecta quod sit: si scelus contra moves,
Aut non movere praestat aut totus move;
Sed tectus: odia aperta vindictae excidunt.
In ultionem incumbe: languentem impetum
Recollige: modum in scelere rem stultam puta.
Id ubi reponas: nisi facis, damnum feres.
NERO Incertus inter Caesarum et natum haero.
Irata mens est Cesari, nato pia.
Vindicta grata est Caesari, nato salus.
Ira pietati cede: vindictae salus
Moderare: natus, Caesare expulso, redi.
POP. Quid, Caesar, haeres? impiae matri pius?
Privata pietas: ira regnantem decet.
Vindicta in illam tibi salus: illi salus
Tibi poena: pietas peior est ira; ultio
Salute potior: Caesar, ut par est, rege.
NERO Mea est — POP. Sua imo. NERO. mater. POP. At mater mala.
NERO Nocere matri vel malae dirum nefas.
POP. Fas erit in illam, quae nefas nato struit.
NERO Sit — POP. Immo ne sit. NERO Sit rea. POP. Et sceleris rea.
NERO Quae cura? POP. Sceleri per scelera cura est brevis.
NERO Gravis. POP. Auferenda. NERO. Quo modo? POP. Quo non modo?
Vi. NERO. Perge. POP. Fraude. NERO. Perage. POP. Vi, fraude. NERO. Hoc age.
Insta. POP. Veneno. NERO. Non placet. POP. Ferro. NERO. Nec hoc. POP. Quid ita?
NERO. Veneno vix locus, ferro nefas.
Venenum in epulis nemo det sorti, quia
Britannici iam morte vulgatum nimis.
Tentare famulos faeminae intentae arduum,
Quae sceleris usu callet insidiis fugam.
Quin ipsa ter tentata praesumpsit prius
Antidota. POP. Contra Caesarem? Hoc olim nefas.
NERO Nec esse ferrum poterit occultum: nec est
Tanto facinori, iussa quin renuat mea,
Delectus aliquis. Heu mihi tantos metus
Quis minuet? Opera praemium dignum feret.
ANIC. Oblata quamvis opera vix placeat satis,
Et consulenti consilia damnum creent,
Quae fraudem in ipsam Caesaris matrem struant:
Cum tamen agatur tua salus, Caesar, salus
Mea negligatur: offero et mentem et manum;
Manus exequetur, mens adinveniet dolum,
Quo nesciens tollatur, et certo, et cito.
NERO Vincis, Anicete, si facis quod iam facis,
Me poedagogus dignus, et vindex meus.
Quo me bearis, effer interitus modum.
ANIC. Navem in theatro vidimus mediis aquis
Per se solutam, belluas pugnae feras
Evomere, et illam denuo emissis feris
Redintegratam: talis effingi potest,
Ut dissoluta parte navigii affabre.
Huc evocatam matrem, et advectam mari,
Laxata subito machina inopinam vomat,
Aut lapsa moles machinae incautam premat.
Fortuita nullo, quam mari, obveniunt loco.
Quam navigare, nil magis sorti obiacet:
Tam parva res distinguit a vita necem.
Quis igitur, illam si mare in praeceps trahit,
Sic erit iniquus, tribuat ut sceleri, quod est
Ventis et undis crimini (si quod putent
Crimen) ferendum? !uin trucidatae potes
Et templum, et aras addere, et quicquid pium
Probare poterit, ficta si pietas placet.
NERO. Placet, Anicete: nec mora, effectum dabo.

scena iv

[recensere]


AGRIPPINA, BURRHUS, SENECA, ACERONIA, ALII

BUR. Augusta, crimen, teque qui faciant ream,
Exposui. utrumque dilue, aut letho lue.
AGRIP. Syllana nempe sterilis affectus pios
Nescit parentum: non enim natos parens,
Ut scorta meretrix, mutat: exesis bonis
Calvisius operam, deferens nomen meum,
Anui rependit ultimam, non optimam.
Mihi parricidae an ergo subeunda est nota,
Notitia danda Caesari? o dirum nefas.
Odiis Domitiae gratias summas agam,
Mecum in Neronem (lucta si mecum placet)
Si amore certet, certet officiis meum.
Nunc concubino turpis Atimeto, et procax
Paride histrione, fabulas scenae parat.
At illa Baiis lauta piscinas colit,
Adoptiones quando consiliis meis,
Proconsulatus, consulis lecti decus,
Reliqua parantur, quae meo imperium parent.
Nempe ut sit aliquis (sed quis est?) qui mi arguat,
Tentasse in urbe milites, laesam fidem
Provinciarum fraude minuisse, ad scelus
Traxisse servos, adde libertos dolo.
Britannico regnante regnassem utique;
Vivere negatur, num Nero vivit meus?
Si Plautus, aut quis alius imperium ferat,
Mihi deerit actor scilicet, qui non mihi
Incauta verba, at crimina obiiciat, quibus
Solvi parens delata, nisi nato, nequit.
Nec dubito solvar: nam scelus quantum forem,
Non absoluta! nec nefas nullum puto,
Esse dubitatum de fide matris: sed hoc
Nec ferre potero, nec pius Caesar feret.
Sed si ferendum, quid querat? Quid non querat?
De me querendum, digna quod viderar, Nero
Quam suspicetur, mancipia peragant ream.
O turpe fatum, factum abhorrendum, impium.
SEN. Augusta, multum causa nos movit tua:
Magis in Neronem nos fides laesum movet.
Solare tu te, spiritus magnos doma:
Utinam innocentem solvere, audire ut licet,
Nobis liceret; quod licet, miseret tui.
Satis ista nobis; Caesari hinc fiat satis.
AGRIP. Quam misera, cuius miseret! O quam sum rea,
Quae nequeo solvi! Miseret? Invidiae fui.
Non solvor? At eram mortis et vitae arbitra.
Heu quo cecidimus? Caesar adeundus: placet.
Eequus parenti filius iudex erit.
Videamus, an me qui videt faciat ream.
Adeamus. BUR. Imo en obviam Caesar venit.

Intrat Nero.""

AGRIP. Arguor inique, mi Nero, falso arguor.
Augustam inique criminis scorta arguunt:
Matrem innocentem criminis falso arguunt.
Quod crimen autem? laesa maiestas tua.
Imo instituta et aucta maiestas tua.
Quid multa? Mater ipsa (nisi crimen putes
Matrem esse) crimen diluit, purgat ream.
In matre amorem crede, pietatem, fidem:
Nec meritus aliud, aliud a me cur times?
Timeas ab illis potius, et timeas mihi.
Me ausi petere, te matre sublata petent:
Ergone dextra qui tenes fulmen Iovis,
Phoebi sagittas, probra scortorum, probra
Tantalidos in me, me tuam matrem, vides,
Et pateris? Audis crimen, et credis nefas?
NERO Nec credo, mater, probra nec patiar tua.
Te deferentes, quicquid intuleris, ferent:
Syllana in oras exul amotas eat,
Calvisius exul, exul Atimetus: mihi
Paridem remitte: quin tuis, quicquid lubet,
Decerne honoris: nil nego quod tu velis.
Ferenda matris ira, placandus tumor.
Pietas colatur, ira ponatur, tumor
Exterminetur: amor odia, fraudem fides,
Gratia tumorem pellat: amplexus mihi
Da, mater, arctos. Dic aduniri decet
Natum parenti, sic manum manui dare,
Sic labra labris figere: quid horres, parens?
AGRIP. Timeo. NERO. Quid? an me? AGRIP. Mihi potius. NERO. Et quid tibi?
AGRIP. Indigna ne sim tam bono nato parens.
Haec tua nocentem, quae innocens, pietas facit.
NERO Id quam te amarim si scias, dicas magis.
Quin nunquam amavi ut nunc amo: quid horres, parens?
AGRIP. Quam cupio verbis credere, et timeo tamen!
Quod cupio credo facile, quod timeo, magis.
NERO Semper perire qui timet, semper perit.
Qui credit auget, qui timet minuit fidem.
Nec cuncta temnas, cuncta nec timeas velim.
AGRIP. Qui scit timere dubia, scit tuto ingredi.
Citius periclum non opinantem premit.
Premitur celerius nemo, quam qui nil timet.
Calamitatis est seges securitas.
NERO Hic tuta videas omnia, hic dubium nihil.
Times timenda; quae struis, metuis mala.
Conscia scelesti mens inhorrescit scelus.
Quin potius ego te timeo, quam tu me times?
AGRIP. Quia plus obesse poteris. NERO. At cupio minus.
AGRIP. Tu sceptra geris. NERO. At illa partiri placet.
AGRIP. Cui? NERO. Tibi. AGRIP. Iocaris. NERO. Serio. AGRIP. Cur hoc? NERO. Lubet.
AGRIP. O spem mulierum credulam! An dixit satis?
Nolle simulandum: non feret soles duos
Coelum, nec orbis Caesares. NERO. Lunam feret
Coelum, orbis unam Caesaris matrem feret.
Petere libuerit, mox feres quicquid petes.
Petere recusas. At feres quod non petes.
AGRIP. Me mitte, solus impera. NERO. Tu una impera:
Scis imperare: nisi comes mecum imperes,
Nolo imperare. AGRIP. Non deero, si sic placet.
NERO Mecum ergo ad epulas naviga instructas: diem
Celebremus istum, mihi triumphalem.
AGRIP.Sequor.
Haec mihi tibique Iupiter servet bona.

scena v

[recensere]


NUNCIUS PUER

Omine fausto,
Tempore festo,
Pectore laeto,
Ore repleto,
Laeta cantantur.
Nil nisi laetum
Laeta requirunt
Facta Neronis,
Fata parentis.
Non magis olim
Filia Nerei
Lauta maritum
Cepit, et altos
Aequore divos
Nectare dulci
Ambrosiaque:
Quam Nero matrem
Et dape lauta
Fronteque laeta
Menteque grata;
Si bona mentis
Frons bene prodat,
Ni male frontem
Mens mala perdat.
Gemma coruscans,
Purpura fulgens,
Culta supellex,
Aurea vestis,
Aurea vasa,
Aurea cuncta,
Faedera pacis.
Mater amoris
Pignora nato
Oscula figit.
Natus amantum
Faedera matri
Oscula firmat.
Dulcia figit,
Dulcior ipsa.
Grataque firmat
Gratior ipse.
Ira procellas
Movit atroces:
Ggratia nubes
Dispulit atras.
Quam male celant
Nubila solem!
Quam bene cedunt
Nubila soli!
Gestiat orbis,
Litibus orbus:
Pax tenet urbes.
Pax data clauso
Duplice Iano.
Quin licet ergo,
Quin decet imo
Vivere laetos
Caesare laeto?
Quin libet ergo,
Quin iuvat imo
Flore recenti,
More decenti
Cingere crines?
Festa Minervae
Nunc celebrantur:
Pallada doctam
Carmina laudent:
Pallada dulcem tibia ludat.
Haec bona nobis
Protege, Pallas.

Hic terrent Furiae.

Laeta sed eheu
Quis mihi terror
Pectora turbat?
Fallor? an umbras,
Si tamen umbras,
Cerno furentes,
Horreo visas?
Haec mala nobis
Pelle, Minerva.

Territus exit.

scena vi

[recensere]


AGRIPPINA, NERO, ANICETUS, CREPEREIUS, ACERONIA, ALII

NERO Augusta mater, dulcis o mater mea,
Numen secundum Caesaris, nati salus,
Quia vis abire (vis mihi haec), mater, vale.
Valeto, mater, et mea causa vale:
Cura salutem tu tuam. Causa tua
Ego vivo, regno. Sed mihi, mater, prius
Exosculandam da manum dulcem; prius
Figam labellis oscula: o quantum placent!
Et his ocellis oscula: o quam me iuvant!
Et his papillis osculum: o saeve osculum,
Divellor aegre: explere non potero tuo
Aspectu amorem: quin manes? Cur me fugis?
Quia vis abire (vis mihi haec), mater, vale.
Ornata navis te manet. Scopulis tua
Illisa, fracta est, nostra te navis manet.
Anicetum itineris cape ducem. Mater, vale.
AGRIP. Valere toties qui iubes, Caesar, vale,
Valere semper dignus, in matrem pius
Si pergis esse: semper ut valeas precor.
Recidiva ne nos febris affligat, vide:
Ne nova procella obumbret hunc solem, cave.
Tam magna tutam gratia at timidam facit
Tam inusitata: firma sit: Caesar, vale.

Exeunt omnes praeter Neronem.

NERO Vale supremum: si id parum, aeternum vale.
“Recidiva ne nos febris affligat,” peri.
“Ne nova procella obumbret, ” haec mersam obruat.
Impellat Eurum Zephyrus, et Boream Notus:
Zephyrum repellat Eurus, et Boreas Notum.
Ventum aestus, aestum ventus exagitet trucem.
Montes aquarum ad sydera elatam vehant:
Valles aquarum ad Tartara revectam trahant.
Undam unda superet, fluctus in fluctum ruat.
Mare fundat imbres, augeant imbres mare.
Mare turbo volvat, turbinem glomeret mare.
Ut maria caeli, maria quasi caeli intonent.
Ratim scopulis elidat, et scopulum ratis.
Vomat onerantem puppis, et pontus voret.
Pontumque puppis, pontus et puppim voret.
Sed cur refulgent astra? Cur luna emicat
Astra, invidetis? Luna, inhorrescis scelus?
Quin fugitis, astra? Luna, quin condis caput?
Sol in nepotum nece retrocessit: necem
Fert luna matris, nec fugit? facinus lubet
Detegere? Sic est; aspicere facinus lubet.
Age, detegatur facinus: at fiat prius.
Modo fiat, astra, luna spectate ut lubet.
Nocte duplicata nunc opus: tenebras velim,
Color ut sit unus omnium, aut nullus color.
Sed luce fiat modo nefas, lucem fero.
Cur conticescunt turbines, undae stupent?
Servatis illam? An crimen arguitis meum?
Male audientes turbines, undae invidae.
Ut illa pereat, arguite crimen meum.
Agite, scelus convincite, at vincat scelus.
Eripite caelum, effundite infestum mare:
Miscete terris Tartara, et caelum mari.
Quid astra, lunam, turbines, undas voco
Surda invocanti, saeva si nullus voces?
Anicete, tota et sola spes in te sita:
Si perdis illam, vivo; nisi perdis, cado.
Praeoccupare scelus adhortatur salus:
Et male cohaerent matris et nati salus.
Anicete, me tuere, nec tardes opem.
Veni salutis nuncius, vindex metus,
Faelicitatis author. optatus venit,
Sed heu me anhelans, tristis, attonitus venit.

Intrat Anicetus.

Anicete, an actum? ANIC. Nec nihil, nec quod velim.
NERO De me vel illa? ANIC. Neutro. NERO. At est medium nihil.
ANIC. At nunc. NERO. Quid at nunc? ANIC. Nunc nec est actum satis,
Nec nil. NERO. Quid actum? ANIC. Si sinas, dicam. NERO. Sino.
ANIC. Ut cepit illam, quae vehat captam, ratis,
Vomatque vectam, nauta non nectit moras,
Portum relinquit iussus: et placidum mare,
Et aura amica, et astra se praebent duces.
Tenebrae, procellae, turbines placeant magis.
Sed acta puppis caerulum sulcat salum:
Pulsata remis aemulis resonant freta:
Remi simul lentati, et adducti simul
Proram movent, auram iuvant, dirimunt mare.
Hinc plena Baccho mater, auro, ostro cubat;
Sedet ad cubantis Polla reclivis pedes.
Creperius inde prope gubernantem stetit.
Polla recubanti memorat, et memorat lubens,
Offensionis et simultatis tuae
Paeniteat ut te, gratiam amissam prius
Recuperatam matris, imo auctam magis.
Haec dum illa memorat, fertur et in altum ratis,
Signum do: plumbo grave loci tectum ruit.
Crepereius onere pressus exanimis cadit:
Paries validior tecti Agrippinam tegit
Pollamque, nec mox solvitur iussu ratis.
Omnes agunt. agenda non omnes sciunt:
Gravem scienti nesciens affert moram.
Augusta vestes scindit et lacerat comas.
Rigat ora fletu, voce conclamat deos;
Victa incitatis iam malis, ira furens,
Mare cum videret, et nihil praeter mare,
Cum nulla spes salutis, has voces dedit.
“Pro dote tanta praemia haec reddis mihi?
Hac puppe (fateor) digna, qua peperi scelus,
Lucem, locumque Caesaris demens dedi.
Acheronte vultus exere, o coniux, tuos,
Satiare paenis, si meas sitias, meis.
Ego miserande causa tibi saevae necis:
Ego author, heu me, funeris nato tuo.
Ecce ecce manes ad tuos (merui) feror
Inhumata, et undis obruta profundi maris.”
NERO Cygnaea nempe cantio, ut placide sonat!
ANIC. Remigibus inde visum, ut in laevum latus
Inclinet, et mergatur inclinans ratis.
Nec promptus his ad subita consensus fuit;
Aliique, contra qui renitantur, levem
Dant iactum in undas faeminis: tandem ratis
Pressa resoluto robore dehiscit, mare
Sorbet. ululatus tollitur, planctus sonat
Faemineus, oculos dira mors trepidos ferit.
Sibi quisque qaerit lethi inundantis fugam.
Tabulae ille nudus haeret, et fluctus secat:
Hic derelicta littora natando petit.
Multos profundo fata demergunt salo.
Peritura Polla sese Agrippinam vocat,
Et subveniri principis matri rogat.
Credimus, et illam, ut tela suppeditat locus,
Remis subigimus, tradimus conto neci:
“Augusta,” dixit, reliqua mare morsque amputat.
NERO Laudo, sed ipsam ut hauserit matrem mare
Audire lubet: haec petitur a nobis fera.
Lybici leones non nisi in tauros ruunt.
Non aquila muscam, Caesar Augustam petit.
ANIC. Augusta, in aliam quid sit admissum videns,
Nil dubitat, in se quin sit intextus dolus.

Intrant Burrhus et Seneca.

Nec scio, dolore seu dolo potius tacet.
Tacita per umbras noctis in pelagus ruit:
Sed mox resurgit, pellit et palmis, metu
Cogente, fata quae mari et telo imminent.
Nec enatat quin laesa, quin caesa est prope.
Nam remus humerum vulnere afflixit gravi:
Nec laesa sic est, quin reluctando enatet.
Nam morte spreta mansit in multis fides,
Qui ferre dominae viribus fractis opem
Audent et optant, manibus et tremulis levant:
Brachia trahentem lenta clamore excitant:
Dum rumpit undas pectore, occursu obvio
Lembunculorum vecta Lucrinum in lacum,
Tandemque villae incolumis infertur suae.
NERO Evasit igitur? Siccine? Effugit fera?
Quid restat? aAerit, aderit horrendum fremens
Tygris excitata telo aberranti, rotans
Oculos furentes, ore truculento minax:
Cui nihil avaram, nisi cruor, saturet famem:
Nec cruor hiantem, nisi meus, sedet sitim.
Videre videor, quin video vultum trucem:
Perire videor, et pereo saeva manu.
Testor supremos, infimos, medios deos,
Aderit Erynnys propera vindictam ferens;
Ad arma, ad arma servitia cogit sua,
Ad arma, ad arma militem accendit suum.
Nunc fera senatum, nunc ferox populum petit,
Caesos amicos narrat, ostendit suum
Naufragium, et illud vulnus heu nimium leve.
Sed quae mihi sibsidia nisi, Seneca, admones?
Nisi, Burrhus, experectus auxilium admoves?
Quid statis? Et ad hoc vos mea invitat salus.
Est animus aliud consulere? Non est locus:
Nil audio aliud: consulere non est opus:
Opus ope et opera quae necem matri ferat.
Nisi praevenitur illa, perit illi Nero.
Tu, Seneca, Burrhum, Burrhe, te Seneca aspicit,
An imperanda militi caedes rogat.
BUR. Praetorianos Caesarum obstrictos domus,
Germanicique sanctitas memores tenet,
Ut nihil in eius posteros atrox parent.
Promissa melius praestet Anicetus sua.
ANIC. Praestabo: sceleris summa mandetur mihi:
Nihil morabor; cuncta quod saecla horreant,
Sed nulla taceant, quod solum et caelum tremant,
Quod erubescat author, Eumenides gemant,
Id fiet, a me fiet, et pro te nefas.
NERO Nunc imperare incipio, nunc vere impero:
Hic sceptra firmat, hic dat imperium dies.
Libertus author muneris tanti mihi;
Libertus author funeris matri meae.
Anicite, properes, eligas comites tibi
Ad iussa promptos: perage mandata ocyus.
ANIC. Centurio classis, et trierarchus comes,
Paucique nautae sint in auxiliis, volo.
NERO Aderunt: at hoc tu quod facis facias cito.

Exeunt Nero, Seneca, Burrhus.

ANIC. (solus ) Anicete, nunc ut advoces artes opus,
Aut potius animos: advocat hoc animos opus.
Accingere anime, Caucasi rupes feras
Inhospitalis indue, et ferrum triplex.
Aures querelis obstrue, et menti metum
Exclude, et oculos claude pietati impiae.
Impius habebor Caesari, Augustae pius.
Aude aliquid, aliquid esse si cupias: age,
Age, quod ut omnes improbent, Caesar probet.
Malo ordieris magna, perficies bono:
Scelerisque fructus, ut nihil credas scelus.
Scelus imperantis, si scelus: Caesar iubet:
Obtemperandum: at filius Caesar: vide:
At et ille matri, et mater est illi gravis:
Perge: at redibit gratia: at periit prius;
Et pereat illa, gratiae ut pereat locus.
At paenitebit: siste: respiscet: cave:
Ne se iubente vindicet caesam, time.
Timeo hoc, et illud; sive ago, seu non ago,
Metus est untrinque; et Caesaris untrinque est metus;
Si perago, ne mox oderit: si non ago,
Ne pereat, aut me perdat infidum sibi.
Oderit inique facta quae fieri iubet:
Quin pollicetur praemium, nedum necem
Interminatur: bona ferens, referam mala?
Peribit ipse, nisi perit mater prius:
Nisi perit ille, aut illa, me periment; scelus
Caeptum illa dicet, ille desertum arguet.
Quid ago? Neroni illaesa servetur fides.
At nulla in illam mihi fides, odium vetus:
Perge, e duobus perde quam metuis magis.
Metus futuros imminens vincat metus.
Nunc nulla nobis via regrediendi patet:
Nunc nulla mora consilia capiendi nova:
Scelera sceleribus sint iter. Periit pudor,
Periitque pietas. Qua iubet Caesar feror.
Quam rex iubet perire qui servat perit.
Prius illa, et ille pereat: ego parcam mihi.

Intrant Herculeus trierarcha, Oloaritus centurio, et pauci nautae.

Sed cum comitibus en trierarchus venit.
Quae sint agenda nostis, o socii? HERC. Nihil
Sed agere, quicquid tu iubes, Caesar iubet.
ANIC. Et animus is est? HERC. Per Iovem. ANIC. Et sic stat fides?
OLO. Per Martem. ANIC. Id agitis ergo? HERC. Per pelagi deos.
ANIC. Et quicquid? OLO. Et quodcunque. ANIC. Si caedem imperat?
OLO. Caedem patrabo. ANIC. Si scelus? OLO. Faciam scelus.
ANIC. Quid si parentem? HERC. Quam? ANIC. Suam. HERC. Quid si meam?
Iussus meam mactabo: quid si me iubet?
Mactabo vel me: nisi facio, faciet Nero
Ut fiat: at si facio, pensabit Nero.
ANIC. Nihil metuitis? OLO. Caesare excepto nihil.
ANIC. Ergo ibitis? OLO. Pro Caesare in summum Iovem.
ANIC. Tales ministros esse Caesareos decet.
Bene est.

Intrat Agerinus.

Sed ecce laetus Agerinus venit.
Venit? Quid affert? Laetus? Olfacio dolos.
Nempe enatasse naufragam Augustam refert.
Illa vereratrix quo fere interiit malum
Nescire simulat: sola in insidiis salus
Nescire quod scis: callide. at nec sic fugis.
Ego dum requiro quid novi portet, sicam
Tecte aliquis illi proiiciat inter pedes.
Hinc ordinemur criminis scenam novi.
Agerine, laetus quid venis? et quem petis?
AGER. Libet esse laetum. quid tua? Non te peto.
ANIC. satis insolenter. AGER. Imo sic soleo. ANIC. Placet:
At convenire Caesarem, credo, libet.
AGER. Et convenire Caesarem, spero, licet.
ANIC. Licebit, ego si, quid feras, sciero prius.
AGER. Narranda dominis, an prius famuli sciant?

Proiicitur sica.

ANIC. A matre nempe invisis. AGER. Et visam licet.
ANIC. At ille matrem inviset. AGER.At non est opus.
ANIC. Est aegra. AGER. Non est. ANIC. Vulnere laborat. AGER. Nec hoc.
ANIC. Naufraga. AGER. Nec illud. ANIC. Ne nega. AGER. Quid ni negem?
ANIC. Imo aliud affers. AGER. Ut feram. ANIC. Sed non feres.
AGER. Imo — ANIC. Imo taceas, perfide; teneris reus.
Ecce ecce, socii, in Caesarem intentam sicam:
Hoc hoc ministro mater (o matrem piam!)
Usura, nato et principi exitium struit.
Vos deprehenso astringite infidas manus:
Iniicite vincla. AGER. Sic inauditus cadam?
ANIC. Quid verba spectem, facta cum damnent reum?
Manifesta mens est et tua, et dominae tuae.
Vis convenire Caesarem armatus sica.
Sed quid agebat? Quid voluit ardor tuus?
Non nisi Neronem, et solus et solum petis.
Quid plura quaero? Rapite vos hunc in crucem.
Visemus hinc nos, sceleris infandi artifex
Illa, illa quid agat, callida quid ultra paret,
An deprehensam pudeat, et quid, si pudet,
Factura, duret vivere, an malit mori.

scena vii

[recensere]


Agrippina, in lecto vulnerata humero, cum una ancilla et lucerna.

AGRIP. Agerinus annon rediit? An nondum venit?
Quam misera res est, rebus in miseris, mora!
Is dum moratur, spes moritur; urget meus
Factum putare, quod potest fieri, metus.
Odia Neronis quid ferent? Quid non ferent?
Non ita meruimus: tamen an iniuste magis
Laesit, quia odit? An, quod iniustum magis
Quia laesit, odit? Me sit odisse impium,
Laesisse magis: at odia sine fine aut modo,
Sine fine scelus est, sine modo plusquam scelus.
At scelus in usu est; in scelere mirum est modus.
Scelus est abyssus; fundus aut margo quis est?
Ergo est utrinque, Iulia, cavendum: scelus
Ne nescias, nec scire videaris tamen.
Nescire, quid agat, non potes. Nescis tamen.
Est aliquid ultra forte: sed id ultra quid est?
Nescio quid. aliquid: aliquid anne ultra potest?
Potest; potensque faciet: o faciat prius,
Quam suspicari potero: suspicio est tamen:
Quia nemo ab illo; quin nec Agerinus quidem.
Quid ripa nunc deserta, quid strepitus volunt?
Quid solitudo? Indicia supremi mali?

Lucerna.

Ecce, ecce lumen illud, ut subito occidit,
Subito refulsit: dii volunt sciri scelus,
Noluntque sciri: nescio quid illos pudet

Ancilla.

Ancilla, at una, restat: abitura est et haec:
Tu quoque misellam deseris? sed quid sonat
Ianua refracta? Quid rei? Augustae fores
Num sic refringi fas fuit? Num sic Nero
Iussit parentem visere? Refotam satis
Renuntiate; me gravi casu, deum
Benignitate, Caesaris genio auspice,
Salvam enatasse: non opus visat: magis
Opus est quiete.

Irrumpit Anicetus cum suis.

                Sed quid hoc? Quorsum minax,
Anicete, terres? Num patraturus nefas?
Non credo iussum a filio in matrem nefas.
Non imperavit filius, matrem ut neces.
Non iussus audes?

Herculei fustis.'

                  Quid triearchus mihi
Fuste minitatur? Sic in Augustam decet?
Germanici sic filiam adoriri placet?

Oloariti ensis.

Stricto ense feries, centurio? Ventrem feri:
Condatur ensis utero in hoc: hic est tibi
Fodiendus, hic est tale qui monstrum tulit.
Sic, si cadendum est, caedite, decenter cadam. ah.

Occiditur, obductis velis.

scena viii

[recensere]


NERO solus

Quam dubius haeret animus! Hinc spes, hinc metus:
Spes somniantis visio, Gehenna est metus.
Dum fluctuatur animus ancipiti vice
Nec vivo, nec sum mortuus; sed sum miser.
Miser ille, cui vacillat hinc spes, hinc metus.
Si falsa spes eludit, illudor miser.
Ut metuo misere, ne metus verus premat!
Ut perio misere, nisi prius mater perit!
Res, fateor, agitur magna: peragatur, precor.
Anicite, perge, perage: te praesta virum:
Me serva, et illam perde. Nisi perdis, peris.
Perimus ambo: tibi fides, regnum mihi
Periit: utrique pestis utriusque imminet.
Age, perge, perde, tunde, dilania, fodi,
Excinde matrem, Caesarem ut verum probes.
Ἀνίκητε nomen, omen, invictum tene.
At illa pollens gratia, nummis potens,
Timore cauta, tuta famulorum fide,
Olfaciet, antevertet, invertet dolos:
Invertet in me. Evertet et mecum omnia.
Annosa vulpes haud cito in laqueum cadet.
Imo haec leaena, ut fugit insidias, struet.
Artem arte, vim vi, scelere superabit scelus.
Pentheus Agaven pellet a Bacchi sacris?
Perimet Agave Penthea, ut Baccho sacrum.
Ferire vel perire, sic una optio.
Prior, Anicete, tu feri, et penitus feri.
Nisi feriatur, nisi pereat, atrox fera
Nos feriet, et perire sit nostra optio.
Ita ludit aut elidit, hinc spes, hinc metus.
Acsi unda puppim nunc levet, sed nunc premat;
Nunc salit in altum cor superbificum mihi,
Nunc ponderosum mole subsidit gravi.
Male habet utrinque: spe, metu, quam re magis.
Hic motus aliquid, spes aliud, aliud metus,
Actum esse dicunt: quid sit haud dicunt tamen.
Anicite, spem tutare, rem praesta, metum
Discute. Sed heu me, spes fugit, vincit metus.
Quod spero, credo: quod metuo, credo magis.
Metuenda magis, ut citius adventant, mala.
Ita implicantur, ita novis currunt gyris,
Tam magna dum sperantur, hinc spes, hinc metus.
Spes ab Aniceto, sed ab Agrippina metus.
Solus Anicetus sistere in tuto potest.

Intrat Anicetus.

Et ecce rediit. dic, an interii miser?
An interemi? ANIC. Siccine necesse alterum?
NERO Necesse. ANIC. Non est igitur in dubio, magis
Optetur utrum. NERO. Non. Sed in dubio manens
Magis interire videor. ANIC. An nulla est mora?
NERO Nora nulla: mortem dicis, ubi dicis moram.
ANIC. Quin dico mortem. NERO. Quid? meam? ANIC. Superi vetent.
Matrem peremptam dico. NERO. Num matrem meam?
ANIC. Tuam. NERO. Peremptam? ANIC.Et hac manu. NERO. Laudo manum,
Exosculorque: sed fide dicas tua?
ANIC. Mea. NERO. Quid? Illam mortuam? An credam? An cupis . . .
ANIC. Tam crede, quam te vivere, Anicetum loqui.
NERO Cupio, nequeoque credere, ita magnum est bonum.
Nec tanta facile est credere: sed effer modum.
Sed sciscitari de modo non est opus:
Modo constet actum: maius est ipsa fide,
Potuisse perimi: non potest fieri satis
Factum audiendo: nec satis fiet, nisi
Oculus, quod auris audiit, spectet lubens.
Oculus tuendo, tutus agat animus, facit.
Ire, intueri, si licet tuto, libet.
Licetne? ANIC. Quidni? NERO. Mortuam credis? ANIC. Scio.
NERO Vidistiní? ANIC. Oculis hisce. NERO. Et a manibus tuis?
ANIC. Istis. NERO. At — ANIC. At quid? NERO. Ne reviviscat, metus.
Nisi illa periit — ANIC. Me vide. NERO. At spirans adhuc
Si convaluerit — ANIC. Ne time. NERO. Affirmas? Eo
Aut prodis, aut me perdis, aut prorsus beas.

chorus iii

[recensere]


MEGAERA

Homini lupus est homo, non deus est.
Ut homo est homini, fera nulla ferae est.
Nisi qua vivat, viscera matri,
Nulla, aut exemplo, vipera rodat.
Nihil ingratum, nihil infidum,
Nihil infestum, nihil invisum,
Ut homo est homini, summa malorum.
Non male saxo creditur ortus,
Animo immiti qui saxa refert.
Anthrophagos, μισανθρώπους,
Et sanguibibas, et carnivoros
Homines aetas ferrea vidit!
Magis an feritas ferrea fecit?
Homines Furiae; nos Eumenides:
Iniusti homines, nos sincerae:
Illi immeritos, nos promeritos,
Illi cruciant, nos punimus: alacres illi, nos maerentes.
Quis Busiris, quis Diomedes,
Phalaris Siculus, Thraxve tyrannus,
Imperat Orco? Nullus in Orco,
Nisi punitus, qui cruciarat.
Nam manet illos par tormentum,
Qui tortores hominum immanes:
Idque per aevum plusquam humanum.

ACTUS IV

[recensere]

scena i

[recensere]


UMBRA AGRIPPINAE

Qua nulla melius caesa (nam merito meo)
At nulla peius, (nam scelere nati mei)
Qua nulla magis horrenda, vindictam fero.
Matres, sed ulti a matribus caesos patres,
Et iussi, Orestes pius, et Alcmaeon pius
Male sustulere: uterque sublatas luit
Insaniendo, vindices Furias tulit.
At monstra monstrum superat hoc longe omnia.
Tibi, Nero, trimulo cecidit ex morbo pater:
At et ille partus tum meos, ortus tuos,
Prius execratus: posse nil nobis putans
Nisi execrandum, et publico nasci malo.
At mihi maritus alter, at pro te, cadit;
Cadit veneno, quia tibi prodest, tuo.
Tu facta pro te vindicas? pro te nocens,
Non tibi. Sed heu me, non nocens, plector tibi.
Caedere parentem (proh scelus) monstro libet:
Videre caesam (proh pudor) moecho vacat:
Ridere visam (proh nefas) scurram iuvat.
Inceste parricida, sic natum decet.
Mea membra tractas, alia vituperas, probas
Alia, intuensque mox bibis orborta siti.
Quin bibe cruorem, quem sitis; matrem ebibe.
Habere matrem nempe tam pulchram innocens
Tu nesciebas. nempe tam pulchram nocens
Habere non vis: non habes, matrem exuis:
Oneri est et odio, mater, et pulchra: o scelus.
Oneri putatur gratia, in quaestu ultio.
Impune tanta, tot scelera? Nec dum furis?
Nec dum expavescis? Imo nec sentis adhuc
Dira Furiarum verbera, ardentes faces?
Sine metu adhuc est vita? Sine cura quies?
Nec dum agitat animus tortor ac terror tuus,
Ille ille testis pectore retrusus tuo?
Agitabit; et te senties paenam tibi,
Te, gravius Eumenidibus et Nemesi malum.
Quin parricidae culleus vivo domus?
Comes canis, simiola, gallus, vipera?
Mare lectus? Illum sed nec absumant ferae,
Magis efferandae: nec mare scelestum abluat,
Ne polluatur: terra, sol, coelum, mare,
Nata unde cuncta, cuncta deficiant eum,
Matrem, unde natus, qui bene merentem necet.
Mare fluctuantem, spiritus vivum abdicet:
Terra morientem, littus eiectum abnuat.
At vivit, heu me, vivit in maius nefas.
Age, matre caesa, quid nefas? quid non nefas?
Ego digna, fateor, ferre; at indignus Nero
Inferre matri: at quid meruit uxor pia,
Tibi abdicanda? Nisi satis non sit tibi
Illam abdicare: quin neci immeritae dare
Illam immerentem destinas: num non pudet?
Poppaea suadet (nec pudet) scortum impudens:
Mihi machinata, nunc et uxori necem
Male meditatur; sibi tuos spondet thoros.
Nec illa, nec tu, nec Seneca tantum nefas
Tuto auferetis: adsum, et has taedas fero
Pronuba iugales: non potero forsan nurum
Servare sanctam, potero vexare impiam.
Cremata, non humata, oberrabo undique.
Nec te nec illam patiar immunes frui
Maerore nostro: perge, tibi chara omnia
Tu perde: Burrhus et Seneca nimiam fidem
Merito luant: te Roma, tu Romam oderis:
Odium ruinas et paret utrique, et ferat.
Dii (si quid hominum cura sollicitat deos),
Homines (hominibus siqua relligio in deos),
Dis (siquid homines aut deos audis pios),
Rapite Neronem, rapite rapientem omnia,
Odium deorum, Ditis onus, hominum luem.

scena ii

[recensere]


POPPAEA EXTERRITA, NERO EXCITATUS, UMBRA AGRIPPINAE

POP. Quo fugitis? An me vos fugitis? An vos ego?
Crispine coniux, nate Crispine, oscula
Libate ut olim: non licet? Prohibet Nero,
Ensemque iugulo condit infensus meo!
Servate, coniux, nate, servate: hoc licet;
Excipite comitem: vos vagas umbras vaga
Umbra comitabor. Sed ut Agrippinam sequar
Fax urget illa, cogit et vultus minax.
Quo ducis? Etiam ad Tartara trahentem sequar.
Fax haec iugalis? Vultus hic thalamos decet?
NERO Poppaea. POP. Sed vox unde, quae, quorsum sonat?
NERO Sabina, thalamos cur reliquisti meos?
Tu me relinquis, sola solamen meum?
Quo me fugis? Quo te rapis? Venio: mane.
Quis te excitavit metus? POP. Agrippinae furor:
Quis te excitavit furor? NERO. Agrippinae metus.
Annon tubarum tibi pepulit aures sonus,
Emissus inde, matris ubi tumulus meae?
POP. Pepulit, tumultu bellicum magno canens.
NERO Migremus alio. POP. Scilicet cervus fugis
Percussus: haeret vulnus, et arundo comes.
NERO Mutanda sedes. POP. Non potest sedes nova
Mutare mentem consciam caedis tibi.
NERO Mihi facta caedes: vix tamen credo mihi
Potuisse fieri: poena docet actum; probat,
Cui testis oculus, animus: insomnem traho
Noctem expavescens; trepidus opperior diem,
Noctemque cupio de die, trepidum ut tegat.
Sic mihi timetur prodromus exitii dies.
Mare, littus, observatur aspectu gravi:
Et planctus aures flebilis pulsat meas.
POP. Matrumque planctus ego Latinarum audio.
NERO Quis meque teque terror in somnis premit?
An umbra, et error? POP. Umbra, sed qualis fuit
In scena Eriphyles aut Clitemnestrae. NERO. Faces
Mihi minitantes nonne Agrippinae vides?
An video solus? POP. Video minantes mihi.
NERO Tellus hiabit mihi. POP. Mihi tellus hiat.
NERO Videor cruentus. POP. Et mihi cruentus sinu
Ensem meo recondis. NERO. In melius libet
Interpretari: somnio somnus levi,
Quos cogitabas de die, thalamos refert.
Thalamos perennes inferi aeterni docent.
Plangunt Latinae Octaviae viduos thoros.
Regale resonans spondet imperium tuba.
Clarum ominatur nomen accensae faces.
Nihil, nisi umbram, obstare docet umbra obvia.
Ferrum ego recondam pace requiescens sinu
Fuo, Sabina: hinc inferi, planctus, tuba,
Fax, umbra, ferrum, cuncta tibi spondent bona.
POP. Sic dii deaque facite. mihi cedant bene.
NERO Promitto. UMBRA Domiti. NERO. Quis vocat? et unde est sonus?
POP. Sonus e sepulchro Caesarum venit. UMBRA Nero.
NERO Video sepulchri sponte patefactas fores:
Audio vocantem; et totus horresco. UMBRA Nero.
NERO. Materna vox est: cur vocas? Quo me cies?
Venio: sed umbra evanuit. quantum est malum,
Sine matre, nec cum matre tranquillo frui
Potuisse regno! At ante nec curas pati,
Nec somniare solitus. At somnus mihi
Nunc nullus, illum aut somnium triste excipit.
Nocte antegressa, dum rego navem; excidit,
Extortus imo est clavus: excussus trahor
Tenebras in altas, et meae uxori trahor
Ad loca, frequentes unde formicae volant:
Inde simulacra quanta circumeunt, premunt,
Qualia theatro posita Pompeii vides!
Clune inde verso in simiam, asturco meus
Capite canoros edit hinnitus tamen.
Quam triste, turpe, somnium! POP. Interpres tibi
Ero auspicata non minus, quam tu mihi.
Tibi mater, huius clavus imperii, excidit,
Quem Seneca adhuc et Burrhus extorquent tibi.
Nox, cura, forma Octaviae tenebras refert:
Tenebrosa coniux coniugem in tenebras trahit
Infamiamque: nigra plebs nigrae favens,
Quasi provolantes alta formicae petunt.
Simulacra, gentes stupida se opponunt male,
Postrema quamvis simiae carpant tibi,
Hinniet, et altum, et integrum imperii caput.
Clavum hinc tuum rape, rege: formicas malo,
Simulacra, tenebras, simias, merito obrue.
NERO Sabina, sis Sibylla: sed votum magis
Quam verum et animus concipit, et actus probat.
Nam mihi dehiscunt Tartara; intentant faces
Eumenides, angues, flagra, tormenta undique.
Et Eumenidibus saevior mater furit,
Mihi quarta Furia, et quinta, mens intus mea.
Mihi ecce Ditis arbiter sedit triplex,
Adiudicavit vulturem, saxum, rotam,
Urnam, aquilam, hiante cum fame aeternam sitim.
Acheron dolores en parat, Phlegethon faces,
Cocytus eiulatum; et aeternum parat.
Nec menti adhuc est, nec meae matri satis.
O parce, mater: at petis poenas, dabo,
Requiris a me, an verius de me? dabo.
Do non ferendas: horror, aerumna, et tremor
Sum totus. an adhuc non placet poenae modus?
Quae terra condet? quod mare scelestum abluet?
Terra ima capiat: mare Styge inferna obruat.
POP. Tibi parce, Caesar: pete deos: precibus lita
Homines deosque: per magos fiant sacra:
Umbrae evocentur: victima manes pia
placentur. NERO. Homines ut ferant, dii non ferent.
Quin potius homines non ferent, ut dii ferant.
Homines deosque qui fugit, se non fugit.
Diis submoventur impii a sacris: ego
Praeconis illam conscius vocem horreo.
Nec adire limen Vestae adorandum fero.
In me tonare, cum tonat, timeo Iovem.
POP. Prodigia narrant multa. NERO. Prodigiis solent
Nova nunciari imperia. POP. Sol dubius stetit,
Coeptosne cursus, an Thyestaeos agat:
Verso axe, medio de die perdit diem:
Stellae sub ipso quo viderentur die.
NERO Si perserveret, nil querar; in aevum occidat.
POP. Quin coena subito fulmine exarsit tua,
Acsi vorax Harpyia praeripiat cibos.
NERO Harpyia mater fulmine ex nostro occidit.
POP. Enixa tortum mulier est anguem. NERO. Quid hoc?
Iulia Neronem viperam enixa est sibi.
POP. Fulmine perempta est alia concubitu viri.
NERO Quid fulmen iterum, nomen invisum, audio?
Ni fulminata tu meo mirum: sed haec
Curet pater Tarpeius: hic superis labor.
Ego magis homines quam deos metuo, mihi
Ne machinentur odia, et ex odiis malum.
Cura levis. ira lenta sollicitat deos.
Nec caesa latrat, et minus mordet canis.
At nunc et homines, et deos, et me mihi,
Sentio molestos: et homines utinam et deos,
Mecum perire sentiam: sed quod sat est,
Et hos et illos, et fugo, et fugio simul.
POP. Potius utrosque qua reconcilies stude,
Nam spes utrinque.

scena iii

[recensere]


Ingreditur Burrhus, dein Seneca, Sophronius Tigellinus, Fenius Rufus.

                   At ecce te Burrhus petit.
NERO Petit veneno, an caede? Quid, Burrhe, expetis?
BUR. Tuam salutem, Caesar, et matris tuae
Fugisse te fallacis insidias truces,
Tibi gratulantur milites laeto impetu.
NERO Verene dicis, Burrhe? BUR. Da, Caesar, manum
Exosculandam: testor hanc sacram manum,
Tam gaudet evasisse te matrem malam
Militia nostra, quam suis gaudet bonis.
NERO Ergo age, viritim singulis dono minam,
Posthac libenter principis in hostes pari
Ut agantur animo: sed mihi infenso accidit
Mea incolumitas, nec potero tanto in bono,
Nisi maestus esse: lacrymae invito fluunt.
BUR. Quod voluit, et quod retulit, an quisquam fleat?
NERO Occidere volui, nolui occidi mihi.
BUR. Malim ego, prior quicunque me caedat, cadat.
NERO Hac isset ipsa, nisi praeivissem prior.
BUR. Prior ergo periit, militum applausu omnium.
NERO At haec senatus ut ferat, timeo male.
Tu, Seneca, ad illos literas scribas meo
Nomine, scelesta ut tulerit insidias mihi;
Sed deprehensa, qua manum intulerit sibi.
Me purga, at illam asperge repetitis, novis.
SEN. Facile patrari, haud facile purgari potest,
Materna caedes: pareo Neroni tamen.

Seneca exit.

POP. Quid adhuc severo tristis es vultu, Nero?
Est quod triumphes potius, in tutum tuas
Laudes receptas: Hydra, numerosum malum,
In matre monstro cecidit, aut Hydrae aemula.
Te dormientem sub dio, et puerum, draco
Texisse fertur, strangulaturos fugans
A Messalina et in necem missos tuam.
At tu drac‘ata te necaturam necas.
NERO Memnini, ut mones. Serpentis exuvias, opus
Matris, et in auro textili armillam gero:
Cuius memoriae taedio abiicio, diu
Quam gestitavi.

Armillam proiicit.

               POP. Sic enim exosae decet
Omnia aboleri, quae vel effigiem ferant.
Emancipatus nunc pupillarem exuis,
Tu servitutem, liber, et iuris tui.
Matrem reverito nunc licet quicquid libet.
Nunc αὐτοκράτωρ imperas: non es puer,
Vir vix es: ut sis vir, mihi votum; at negat
Augusta: ne vir utique, magistri negant
Hic, ille: ne sis Iupiter, Iuno negat.
Cur differuntur, si vir es, thalami mei?
An forma nostra displicet, Othoni placens,
Quaeque tibi placuit? An triumphales avi?
An verus animus? Uterus in partum ferax?
Placet illa forsan uxor, aut nullam tibi
Datura prolem: aut potius Eucero dabit,
Ludere perito tibiis Aegyptio?
Mihi nuptiales pollicite, praesta thoros .
Praestare quid vis iam potes: non vis? volens,
Non potes? Othonem, si, Nero, linquis, sequar.
NERO Poppaea, cupio, quod cupis, quam tu, magis
Quod cupio, dum conficio, paulisper sine.
Burrhe, videní illam? quin meam dico? placet?
Venerem, Dianam, Pallada, sub una putes.
Laudes in una non vides omnes? quid est,
Burrhe, quod in illa mihi deest? BUR. Certe nihil,
Nisi honestus animus. NERO. Nisi meus, dicas, thorus;
Quem feret. BUR. An ergo Octaviae sedem auferet?
NERO Auferet: et illi, si volet, caedem inferet.
BUR. Absit: repudii ratio quae tanti subest?
NERO Placuit: repudia nempe Caesaribus nova.
BUR. At illa qua displicuit, id potius petam!
NERO Quam proba, probetur matre; quam pudens, patre.
Alienus animus, forma deformis, frequens
Adulter, alvus sterilis, an Burrho placent?
BUR. Plura petis: unum, caetera ut mittam, rogo.
His non probatis pellere insontem placet?
NERO Placet. BUR.Ergo dotem redde in imperio sitam.
NERO Quid ais? BUR. Quid aiam, me, Nero, ne bis roges.
Sat est semel dixisse. NERO. Vix credo vales.
Fauces tumentes video: praeclusum audio
Arcto meatu spiritum: anginam putem!
An ulcus ut habes? BUR.Habeo me, Caesar, bene.
NERO At ego remedium faucibus mittam tuis.
Tu te quieti redde.

Exit Burrhus.

                    Si mors sit quies,
Reddam quietum; spritus altos premam.
Burrho improbare, quod probat Caesar, licet?
Libetque? Tuto? Impune? Tolerandus mihi?
Nec bis rogandus? Dotem, honestatem crepat?
Increpat? An audet? Qui potestatem dedi,
Nunc praepotentem sentio: solus regit
Illos suorum Caesarum dominos, dare
Imperia, et eadem auferre qui assumunt sibi.
Caute auferendus. quid moror? Morbo cadit,
Morbive cura, toxico? Hac hostes eant.
At qui cohibeat milites, quis nunc erit?
POP. Praetorianis praefice regendis duos:
Duos, in unum ne omnis exundet favor:
Aemulus ut alter alteri, immineant sibi:
Sit spes ab uno, ab altero si fit metus.
Divisa vis, infirma. Sofronium tibi,
Fenum in favorem militum et vulgi lege.
Ille tibi similis; prospera hic fama valet.
Sic tibi cavebis, consules illis simul.
NERO Quam providenter! Ille licet isto magis
Placeat, utrumque probo. Tigellinus comes
Sit Rufo; utrumque militum assigno ducem.
Uterque scitis, credo, quid nobis opus.
Nos hoc agamus, nequis ex usu suo
Quicquam unus habeat, quod sit ex nostro magis.
Omnibus egebit, omnibus quisquis praeest.

Dimittit Caesar Rufum.

TIGEL. Mon Burrhus in me vivit, aut obstat tibi:
Nec spes ut ille, specto diversas ego.
Sola incolumitas Caesaris ob oculos mihi.
Praesens cavebis urbis insidias satis,
At comprimendos exteros motus vide.
En Gallias erexit ille ad res novas,
Cui grande nomen Sylla dictator dedit;
Cui cura canos fecit ante annos; inops,
Atque igitur audax. Cornua, ut pauper, gerit:
Simulat quietem, dum temeritati locum
Reperiat: illi Plautus ex Asia pares
Animos, honores impares, magnas opes,
Illustre iactat ex avo Druso genus.
Nec iste fingit otium, at priscos refert
Victu Quirites: Stoicum fastum fovet
Sectamque, praxin quae iubet, turbas facit.
Ttrumque metuis; quod metuis, odio premas.
NERO Age, mitte in Asiam, et Gallias, ad nos caput
Utriusque qui perducat abscissum: monet
Astrologus, astra principi ubi signant malum,
Visum cometen caede ut illustri expiem,
Minasque coeli a capite depellam meo.
Procerum cometes sanguinem forsan sitit:
Hauriet abunde; dabitur hinc illinc satis.
Sanguine minaces nobili extinguam faces.
TIGEL. At Seneca nostris obviam studiis venit.
Foenore Britannos durus exactor gravi
Ad arma saevos egit, ut nunquam pari
Clade rueremus: millia quot illic neci
Data a muliere (proh pudor) ut illic mare
Cruore nostro flueret: o Senecam bonum!
At adhuc avarus auget immodicas opes:
In se Quiritum studia convertit: suis
Villis et hortis vel supergreditur tua.
Laudem eloquentis vendicat soli sibi.
Nunc factitare carmina assuescit, tibi
Carmina placere ut sensit egregie aemulus.
At equos regentis vim palam obtractat tuam:
Voces canentis ludit: haec Senecam decent?
Acsi Quirina in urbe sit clarum nihil,
Quod non ab illo. At meta puerilis tibi
Decursa: robur, quo vales, iuvenem probat.
Exue magistrum, instructus eximiis avis.
POP. Quid odia Senecae, quid studia, partes, opes
Memoras? Ed instar omnium: si quam cupis,
Abnegat, amandam at imperat, si quam fugis.
Me tibi, vigente Iulia, comitem tulit:
Illa iacente, me tibi uxorem negat.
Servire Senecae (serva quam vilis fui!)
Id est placere Caesari: at Senecae gravi
Quod non in usu, id Caesari summo nefas
In amore haberi: sic adhuc ferulam feres?
Seneca prematur, spongiae ut plenae solent.
Bene pastus aries aureum vellus dabit.
Opipara caena est ex saginato sue.
Seianus ut avo, sic Seneca prosit tibi.
Pallanta Senecae iunge, qui nimias opes
Longa senecta detinet, et hostem meis
Thalamis Doryphorum: dives, horum haeres, eris.
NERO Quam cuncta docte! Seneca, ne dubites, luet
Durum magistrum: elatus in caelum, ruet.
Sed opus et arte est et mora: prudens, potens,
Nec facile casses nec cito in nostros cadet.
At nostra coniux interim, sterilis, gravis,
Amota per civile dissidium domo,
Donata Plauti praediis, Burrhi aedibus,
Inauspicatis. Pulsa mox Capuam petat:
Miles cohibeat, nequid attentet novum.
Capitale crimen tu, Tigelline, appara:
Servilem amorem vilis Euceri obiice:
Age quaestiones; fune, face, ferro exprime,
Ancillae in illam vera vel falsa annuant.
Accitus ad nos peraget Anicetus ream.

Exeunt.

scena iv

[recensere]


SENATORES IN CURIA, C. VIPSANIUS CONSUL, FONTEIUS CONSUL, THRASEAS PAETUS, HELVIDIUS PRISCUS

C. VIP. Moderator orbis Caesar has ad vos, patres,
Dedit exhibendas litteras: illas legam.
“Dii me, daeque, quam pereo, peius velint
Perire, si quid, quo modo, scribam, scio.
Ut criminetur filius matrem, grave:
Gravius, ut illa hunc crimine infando petat.
Non nisi dolenti filio mater perit:
Perit volenti, perdere immeritum volens.
Quid multa? Mater (mater, agnosco, mea,
Si mater, in me quae scelus strueret, fuit)
In me, ministro sceleris Agerino, scelus
Paravit, animo conscio, et eodem luit.
Percussor ille, et illa, percussi suo
Scelere: nec ullum scelus Agrippinae novum.
Speravit illa iam diu nimium potens,
Populi et senatus dedecus, verba in sua
Totas cohortes militum abituras: tamen
Infensa vobis, militi, plebi, irrita
Dissuasit illis dona: sed vobis, patres,
Periculosas struxit insidias, mea
Quas cura repulit: quin labor quantus mihi,
Invidia quanta, ne sacrum irrumpens forum
Pro curia responsa legatis daret!
Quam Claudiana tempora inclament ream,
Nil dico: sed tum sceleris est actum nihil,
Quod non ab illa: nunc prope absorptam mari
Audistis, et tum melius absorptam putem,
Quam scelere, quam vi, quam manu tandem sua.
Sed nec ego, nec vis, nec sua ipsius manus,
Fortuna at illam publica extinxit. patres,
Statuite merita quod mea et matris ferent.’
THRA. Rumore Seneca vix bono ferri potest,
Huic ordini qui taliaósed abeo silens.

Exiturus.""

HELV. Cynosura nostra cur abis, Thrasea? THRA. Quia
Proferre nequeo quid velim; sed quod queam,
Nolo: ordo noster servit, oblitus sui;
Ad servitutem nata mancipia ut putes.
Si bene: periclum est; si male, scelestum loqui.
HELV. At nunc pericli tute tibi causam facis:
Nec das initium, liberi ut simus magis.
THRA. Si me perimeret sibi refragantem Nero,
Mihi gratularer, gratias illis agam
Qui blandiuntur Caesari: sed si Nero
Vel blandientes tollit, et tollet, mori
Cur frustra oportet turpiter, vita frui
Cum liceret honesta liberos, lingua eruta?
Sermonem habebunt posteri de me: sed hos
Qua re meminerint, nisi trucidatos probe?
Occidere potest, non potest Thraseam Nero
Laedere: quod audis, quodque naufragium refert,
Quis fortuitum credat? aut adeo est hebes?
Tantumne mulier, naufraga an tantum audeat.
Unus cohortes Caesaris, classes, petat,
Perfringat unus? Non probo: non est ita.
Pietas in illo, facinus in nobis foret.
Nec ego Neronem culpo, sed Senecam magis;
Confessionem Seneca sic scribit ream?
Immanitate Nero superat omnem fidem,
Questumque. Sed vos agite, sine Thrasea, ut lubet.

Exit Thraseas.

FONT. Decreta sic sunt: nomine Neronis, deis
Ut supplicetur omnibus, et arae omnium
Omnes petantur: utque quinquatrus, quibus
Insidiae apertae, exinde ludis annuis
Celebrentur: huius ut sit omne aevum memor.
Principis imago, Palladis imago simul,
Aurea locetur: sitque Agrippinae dies
Inter nefastos utique natalis dies.
Sic de Nerone sospite senatus tulit.

scena v

[recensere]


OCTAVIA PROFUGA. MOX SENECA

OCT. Nata in miserias, quid querar? Quid non querar?
Queri iuvaret, si queri quicquam iuvet:
Et facile, si fas: obvia querendi seges;
Sed messis interclusa: cum pressit malis,
Quis, nisi tyrannus, flere quod fecit, vetet?
Magis an inundet me dolor, dubium, an timor:
Timor an dolores augeat, an abdat magis.
De matre, patre, fratre iam vetus est dolor.
Nocens nocentem sustulit matrem pater:
Fratri dedit venena, cum fratrem dedit.
Dedit maritum mihi, sibi mortem dedit.
Nec mihi maritus, qui velit amari, datur,
Sed amaritudo exosa, quae cor exedat.
Nec nuptiarum, at funeris primus dies.
Nisi luctuosum, triste, funestum nihil.
Nihil est Atridae filia, et Orestae soror,
Deflens utrumque, si meos luctus putem;
Miseranda, misera, nata, soror, uxor quoque:
Nata, soror alios; se queritur uxor magis.
Ancilla domina potior, Acte ausa est nefas,
Actamque de me docuit: illam autem expulit,
Imo et me et illam, nupta in uxoris necem
Poppaea: sed adhuc aliquid horresco amplius.
Amplius an aliquid? An metus omnes mala
Vicere nostra? An timeo ne moriar? Nec hoc:
Pellar? Nec illud: pulsa ne crucier? Nec id.
Sed crimen omni gravius exitio mihi.
Modo crimen absit, adsit exitium mihi.
Exitium et aderit, cum sit exilium imminens.
Pallere nullo crimine, scelestum nihil
Conscire, murus aeneus habetur mihi.
Sortem at veretur innocens, legem nocens.
Sed crimen absit; deprecor hoc unum deos.
SEN. Augusta, quo te fata lugentem trahunt?
OCT. Nos, Seneca, fugimus; tu philosopharis domi.
Sed num philosophi sic in uxores docent,
Pellere pudicas, capere meretrices domo?
Itane docebas? Itane discebat Nero?
Nequiter uterque; uterque nequitiam luat.
Monstrum est philosophicus aulicus: neutrum puto,
Uterque qui vult esse: conveniunt male.
Me Capua, sed te curia potentem capit.
Nec illa me, qua cepit Annibalem, capit.
Sed ista, te tutare, ne captum enecet,
Ut odore dulci pardus allectas feras.
Sed tibi, sed illi, sed melius urbi velim.
Modo bona fama, castitas, pietas, pudor,
Mecum miseriae, supplicia, mortes eant.

Abit Octavia.

SEN. (solus) O digna summis laudibus, thalamo Iovis;
Indigna tantis cladibus, factis feris;
Vincis philosophos faemina, virago viros.
Testare fugiens exules tecum deos,
Nihil hic relinqui, nisi stuprum, caedem, scelus.
Illam ista ferre cum video, quae spes boni?
Vires, ut olim, haud artibus nunc sunt bonis.
Amotus alter, ad bonum qui dux erat:
Ego morte Burrhi infringor, ut ne sim potens.
Ad nequiores nequior vergit Nero.
Me criminantur, quibus honestatem libet
Calumniari: crimina haec produnt mihi,
Quibus ulla honesti cura; qui (pudor est loqui)
Quam pauci in aulo; imo quam nulli: pius
Aula exit: exi, Seneca, et in temet redi.
Non quaero latebras: non abeo inermis, fugax:
Sint salva reditu signa: referatur gradus.
Ab urbe in orbem redeo: patria orbis mihi.
Pars magna deseratur; at maior manet.
Nec summa, nec sors infima probetur tibi;
Periclitari summa, contemni infima.
Consiste citra: sit potestati modus,
Authoritati terminus: ne sis onus
Pendens, ut aliis, sic tibi nimium grave.
Descende caute, ne parum cautus cadas.
Fortuna magna servitus magna est: fuge,
Fuge magna. Coge temet: ut tu sis malus,
Numerus malorum ne faciat: in te redi.
Est aula ludus; ludit, illudit: vide.
Est aula Siren; cantat, incantat: time.
Est aula cavea; claudit, includit: cave.
Est aula hyaena; comprimit, perimit: fuge.
Aut aula nihil est, aut scelus, fucus, dolus.
Paucos beavit, perdidit plures: sed et
Hos quos beavit perdidit: ab aula redi.
Sic, Seneca, sentis aulice? Ferendo probra,
Grates agendo. Tam diu, nimium diu,
Ego vixi in aula: praemia reporto duo,
Et paenitere, et sapere: peccatum est satis,
Satis aulicatum: vive tibi, Seneca, et sape.
Colere potentes, dulce inexperto; sed est
Experto amarum. Vel metum fert, vel malum.
Quid imperantis gratia? Aestiva est quasi
Aura, mare placidum, somnium, lunae status.
Nero ignis instar: nec prope habita, nec procul.
Cui fulminata est Iuno, num parcet tibi?
En saevientis cerno flagrantes notas.

Nero cum Plauti capite in manibus.

NERO Venistiní hem cognate, et imperii aemule?
Salve imperator: quin Nero posito metu
Coniugia maturare Poppaeae parat,
Dilata te terrente? Quin pellit thoro
Quamvis modestam Octaviam, et populi gravem
Studiis, et alto Claudiae titulo domus?
En Seneca, Plautus venit: at truncus quidem;
At gratior, quam Plautus in scena histrio.
SEN. Horresco: tanta decuit in tantum virum?
NERO Agnosco: quantus! At capite nunc est minor.
Tantusque, cernis, venit in nostras manus.
At ei, fatebor hercle, tam grandem viro
Fuisse nasum nescii: o quantus fuit!
Diadema nostrum forsan hoc deceat caput.
Imo hic triumpho; laurea cingo caput.
SEN. Civica corona cive servato datur,
Non caeso. NERO. At hostis lauream caesus dabit.
SEN. Num Plautus hostis? NERO. Plautus, et quisquis mihi
Praeripere cupiat lauream, sic, sic eat.

Caput proculcat.

SEN. Nec multa medicum funera, nec altum decent
Supplicia multa Caesarem, patriae patrem.
NERO Medicum severum intemperans aeger facit.
Miser misericors, facile qui parcit, petit.
An deceat hoc me nil moror: satis est, licet.
SEN. Aegre vel aegros urere medentes solent:
Curare, non secare, clementes volunt.
NERO Putrida vel illis membra resecantur, magis
Contagiosa, reliqua ne tabem trahant.
SEN. Pars melius aegris aegra, quam nulla haereat.
NERO Pars aegra sanis secta dat sanos magis:
Strumam execare liceat, et deceat malam.
Tollit inimicos. SEN. Reddit inimicos magis.
Augustus astra et gloriam clemens tulit.
NERO Triumvirorum tabula quam clemens docet.
SEN. Cinnae pepercit. NERO. Cinna parcentem dolo
Voluit recente perdere. SEN. Pepercit tamen.
NERO At hunc senatu movit assensus patrum.
SEN. Graviora sunt haec ludibria, quam sunt mala.
NERO Quicunque vel suspectus, imperium mihi
Vel velle somno tollere, peribit prior.
SEN. Utcunque caedas plurimos, illum tamen,
Qui surrogandus, caedere priorem nequis.
NERO“Utcunque caedas plurimos, illum tamen,
Qui surrogandus, caedere priorem nequis”
Mentem efferatam frangis hoc dicto: nequit
Successor interire, nisi strage omnium.
At illa strages omnium o utinam irruat.
SEN. Quin tua perenni sobole fundetur domus.
NERO Poppaea quam det. SEN. Imo quam coniux tua.
NERO Sterilis. SEN. Quod annus non dedit, plures dabunt.
NERO Infesta. SEN. Amoris solus est adamas amor.
NERO Invisa. SEN. Amorem vincet alienum fides.
NERO Suspecta. SEN. Non convicta. NERO. Sed coniux mea
Non pura modo sit labe, sed labis metu.
SEN. Quis suspicatur? NERO. Caesar; et pepulit ream.
SEN. Populus gravatur. NERO. Populus id curet. SEN. Queri
Ubique vulgus audias. NERO. Vulgus leve.
SEN. Grave, quod queratur: per merita divi patris,
Per studia populi, per sacram imperio manum,
Per coniugales te deos, Caesar, precor,
Prius audiatur, post repudietur rea.
NERO Age, revocetur: sed Tigellinus ream
Si quaestione facta in ancillas probet,
Peius peribit, et loco, et poenae modo.
SEN. Nunc causa, Caesar, si vacat, agatur mea.
Octavus agitur annus imperii tui,
Decimusque quartus, quo tuae admotus spei,
Opes, honores fero redundantes; nihil
Faelicitati, nisi modus, ut absit meae.
Exempla magna haec, non meae, at sortis tuae.
Secretum Agrippae suave Mitylenes dedit
Augustus; ipsa in urbe peregrinum otium,
Caesare ferente, agente, Mecoenas tulit:
In bello Agrippa, in pace Mecoenas comes,
Utrique magnis magna pro meritis bona.
Merita mihi minora, maiores opes.
Novus anteivi nobiles, proceres, eques.
Fateor: sed ista dona sunt, Caesar, tua.
Mensuram uterque implevimus; quantum queat
Princeps amico dare, dabas: quantum queat
Accipere amicus, principi acceptum fero.
Incumbit hinc mihi invidia, sed te minor.
En peto levamen, de via fessus, senex,
Vel levibus impar muneribus: istas opes
Tuos in usus auferat quaestor tuus.
Nec pauper inde, sed magis liber, tibi
Reddam illa, quae fulgore perstringunt suo.
Villis et hortis quod vacat, id animo vacet.
Tibi tot per annos regimen invictum, et vigor
Superest: amici consilia dabimus senes,
Quanquam vacantes: me quod ad summa auxeris,
Qui modica tolerem, cedet in laudes tuas.
NERO Responsa subita, Seneca, docuisti dare.
Senibus remisit otium Augustus senex:
At conglobatis exuit neutrum bonis.
At magno bello (sic opus) meriti: haud minus,
Ratione puerum qui fovet, iuvenem instruit.
Aeterna merita et munera Neroni tua.
Tibi multa per me; sint licet plures tamen
Plura tenuerunt, sed tibi haud quaquam pares.
Te ditiores esse libertos pudet.
Quin charitate primus, es primus loco?
Tibi constat aetas; ego spatia regni tero
Prope prima: si qua lubricus pecco, regis.
Si me relinquas, si tuas reddas opes,
Et mea tyrannis, et mea feretur fames,
Non tibi quietus animus, aut lucri modus.
Sit continentis magna laus; non est tamen
Sapiente dignum, dedecus amico suo.
Unde parat, inde gloriam ut captet sibi.
Quid plura? Si te, Seneca, tu debes mihi,
Ne te indigenti subtrahas: Atlas polo
Subducat humeros, Herculem pondus prement.
Cape signa amoris, oscula, amplexum, manum.
Citius peribo, Seneca, quam noceam tibi.
SEN. Perpetua velit haec Iupiter nobis bona.
NERO Confide, fruere.

Seneca dimissus exit. Intrat Anicetus.

                     Sic odia blandis tego,
Sic natus, assuefactus. en alter venit
Anicetus, odio iam gravi, at forsan levi
Post facinus illud gratia: facti gravis
Minister, acsi exprobret, aspectum gravat.
Nec debitori creditor gratus venit.
Eo usque laeta merita, dum exolui queunt.
Ubi anteveniunt, odia succedunt magis.

Ad eum convertitur.

Operae prioris quam memor, non est opus
Referam, Anicete: solus auxilium, salus,
Vita, incolumitas; matris insidias meae
Solus fugasti authoris in dirum caput.
Locus haud minoris gratiae en instat; thoro
Octaviam si pellis infensam meo.
Nec opus, ut olim, est aut manu aut telo: struprum
Fatere rebus utile novandis tuum.
Occulta primum praemia in praesens feres:
Maiora deinde, quoque secedas, loca
Amaena: mortem, si negas, merito feres.
ANIC. Priora scelera quam facile iussu tuo
Fuit peragere! Nunc quod imponis, minus
Difficile: scelera me mea, ut pergam, monent:
Nec me modo scelus, magis adhortatur salus.
Fingam, fatebor plura, quam Caesar, iubes.
Facta approbavi: dicta ne dubites mea.
Stuprare corpus non licet? Nomen licet.
NERO Age, quaestioni, quam Tigillenum vides
Agere in ministras, confitens asta reus.

Intrat Tigellinus cum Pythia. exit Nero.

scena vi

[recensere]


TIGELLINUS, PYTHIAS, ANICETUS

TIG. Iam torta satis, ancilla, quin prodis ream?
PYTH. Dominamne prodam famula? TIG.Si domina est nocens.
PYTH. At innocentem? TIG. Prode; vel coget dolor.
PYTH. Non coget ullus ut probam prodam dolor.
TIG. Hos mulier animos? PYTH. Mollior, at animus mihi.
TIG. Huc aliquis ignem. PYTH. Flamma purum aurum probet.
TIG. Adulterinum potius. PYTH. Et adulter quis est?
TIG. Eucerus. PYTH. Adde, servus. TIG. Et adulter tamen.
PYTH. Mentitis ima, saeve quaesitor, gula.
Corvum columbae, et agnae aprum, cervae lupum,
Satyrum Dianae, Palladi Stygium canem
Coniunge pariter, ac herae servum meae.
TIG. Mammae applicetur ignis.

Uritur mamma

                             PYTH. O, quid vis loquar?
TIG. Loquere; quid illa? PYTH.Casta, divina, innocens.
TIG. Quam mater ipsa, credo. PYTH. Quam nemorum dea,
Quam Vesta. TIG. Perstas? alteram ure. PYTH. O, quod loquar?
Tam casta. TIG. Quam tu virgo. PYTH. Quam coniux potest.
Sunt castiora muliebria dominae meae,
Quam, quo innocentem laedis, os illud tuum.

Faciem conspuit.

TIG. Os obstruatur turpe. sed testes probant
Multi, quod una pernegas. PYTH. Ergo quid est,
Quod quaeris ultra? TIG. Conscia ut damnes ream.
PYTH. Damnate tortor, nec domina sceleris rea,
Nec conscia ego sum: testis etiamnum quis est?
TIG. Quae servierunt caeterae. PYTH. An servis fides
In dominam habetur? TIG. Non habent servae fidem?
PYTH. Habent? In illam quam decet, cur non habent?
Fidemque falsis cur habes, si non habent?
TIG. Quid tu ergo? Domina? Tibi fides? An non fides?
PYTH. Sum serva, sed cui charior vita fides.
TIG. Quis credat? PYTH. Illam quisquis intactam sciat.
TIG. Intacta Amazon. PYTH. Carnifex, rides? TIG. Tace.
PYTH. Non taceo. TIG. Linguam evello ni taceas: taces
Dicenda, sed tacenda proloqueris procax.
PYTH. Nempe illa petulans quae Tigellinus velit.
TIG. Quaeque expriment tormenta, fax, ferrum, fames.
ANIC. Imo insolenter ista mittatur procax:
Ingenii et animi captat hinc laudem sui.
PYTH. Cruenta spolia: laus tibi talis. TIG. Tace.
PYTH. Torta, quia tacui. TIG. Non taces? Linguam erue.

Intercedit.

ANIC. Imo audienda, ut audiat quae nunc feram.
Suspicio valeat, quae parum in servo valet.
A me, fatebor egomet, hoc omne est scelus.
Vidi Neroni Octaviam exosam suo:
Odium mariti struit ad uxorem viam.
Vidi marito coniugem infensam suo.
Infensa quid non in virum coniux struet?
Vidi modestam fronte, miserandam tamen.
Misera, modesta pellicit amores meos.
Me vidit illa classis eximium ducem:
Socianda classis spem novis rebus dedit.
Vidit novercam ut abstuli. ablatam sibi
Gavisa: ab illo charior facto fui.
Vidit potentem, vidit et amantem sui:
Amans, potensque a faemina quid non ferent?
Vidimus utrique, utrique miscuimus dolos,
Consilia, vires, corpora: quid ultra potest?
Sed illa, dum res exigat, ut artes tegat,
Partus abegit. PYTH.Euge, sis mendax memor
Partus abacti; et sterilis exacta? haud pudet?
TIG. Pro sterili habetur, cuius haud partus patet.
PYTH. At ille, ut illam! TIG. Quin taces? nondum satis
Probantur ista? An nescio quid sit satis?
Satis est, superque: liber, ultro, in se, reus
Fatetur: hanc vos rapite; nos Caesar manet.

scena vii

[recensere]


NERO, UMBRA AGRIPPINAE, VOX INTUS, POPPAEA, TIGELLINUS

UMB. Nero. NERO Quo vocamur? quis vocat? UMB. Mater. NERO. Scio.
Venio: quid hoc est? in foro expositus puer?

In puerolum impingit exiens.

Scitus puerulus: scripta quid narrat novi
Tabella? NON TE TOLLO, NE MATREM AUFERAS.
Quin tolle, ne te tollat, ut tolli times:
Si te abstulisset ille, non exoneres.
Hunc tollat aliquis.

Aufertur puer.

                     VOX. Sustulit matrem Nero.
NERO Puta sustulisse: quisquis es, non te peto.
VOX Matrem interemit. NERO. Quid tua? matrem tuam
Non interemit, sed suam: non te sequor:
Nec enim fatebor ista quam doleant: probra
Agnita videntur, si doles; si non doles,
Spreta exolescunt: ingenia inanis dolor
Irritat otiosa: crebrescet magis
Fama, ubi vagantur paena: contemni probra
Probris medela est: non pudet. Animo meo
Nil magis habeo laudare, quam quod nil pudet.
Sed adhuc quid illud?

Culeus in statua suspensus.

                     Culleus statuae meae
Assuitur? Et ego meritus in eundem insui.
Sed utrinque quid tabella proscriptum dedit.

Tabella inscripta.

Νέρων, Ὀρέστης, Ἀλκμαίων μητροκτόνοι.
Qui venit illis, veniet et nobis furor?
QUIS NEGET AENAEAE MAGNA DE STIRPE NERONEM?
SUSTULIT HIC MATREM, SUSTULIT ILLE PATREM.
Ego morte, at humeris ille: placet εἴρων mihi
Epigramma: veneat author: hanc laurum ferat.

Culeum.

Tollam ego vel illum, patrem ut Aeneas tulit,
Medios per ignes: perdam ut uxorem tamen.
Poppaea sed quid territa exiliit foras?

Provoluta genibus.

POP. Non sunt in illo res loco, Caesar, meae
De coniugali ut tumida concertem thoro
(Quanquam o, sit ipsa potius id vita mihi),
Sed ipsa mihi iam vita in extremum locum
Adducta, saevis aemulae servis meae
Octaviae petita, qui nomen sibi
Populi indiderunt; pace tentarunt ea,
Bello evenire publico quae vix solent.
Revocata postquam Octavia, frequentes ruunt,
Bacchando resonant, undique effigies meas
Tractas, iacentes proruunt, caeno obruunt,
At siqua imago Octaviae affulsit, gerunt
Humeris ovantes, floribus spargunt, foro
Templisque statuunt: clamitant, fremitant, strepunt
Nescio quid, ipsi nesciunt; me, te crepant,
Illam, aulam, et arma, tela, ferrum, ignes crepant.
Nec liber ille est, libere qui non fremat;
Imo licenter obstrepat, dicat male.
Fera turba verum percrepat Martis genus;
Pulsosque reges memorat, et fractos duces:
Memorat tyranni saeva Tarquinii stupra,
Decemviri mox Appii, arbitrio gravi
Quiritum ut ille pulsus, hic caesus †vati.†
Vis turbulenta nomine vocatur novo,
Romana virtus: imperat populus; iubet
Quam odit repelli; cui favet, recipi iubet,
Furor furorem promovet;. eundo furor
Vires adauget; armaque ministrat furor.
Nolens volenti cogitur, currit volens.
Gerit arma turba, nescia quid armis gerat.
Arma illa contra principem sumi liquet.
Nec animus, at dux iam deest: nec dux diu
Deerit novandis rebus: alioqui meum
Quod crimen? Animum cuius offendi uspiam
An quia datura Caesari verum genus,
Aegyptii tibicinis spurium suo
Malit reponi populus imperio? tuis
Si rebus id conducat, age, dominam libens
Accerse, non coactus: aut potius tuae
Securitati consulat iusta ultio.
Aliquid tulere, Octaviae dum spes fuit
Redintegrandae gratiae; haec spes si cadat,
Illi maritum, et dotem in imperio dabunt.
Fave, Nero, mihi. mihi, tibi, Caesar, cave:
Vel pignus utero quod tuum gestem meo.
NERO Poppaea, noli genibus advoli meis;
Auae semper odiis, nunc atrox urges metu;
Accendis odiis odia, multiplicas metu
Metum: eius odia meus amor vincat; metum
In me fides expellat: an populum times?
Est, est timenda multiceps Hydra: Herculi
Non est timenda: at unicum si sit caput,
Quam facile lueret! Unicum o utinam foret,
Unicus ut ictus amputet. An audet procax
Bellare cum diis infimi proles luti?
O fulminati quin ruunt montes? Ruent.
Igne subigenda est Hydra, si ferro nequit.
Ferro, ruina, et igne subigatur. Furit
Populus in armis? Arma furiosum premant.
POP. At multitudo tanta qui reprimi potest?
NERO Fidelem adoptat hic Tigellinum labor.
Inerme vulgus miles armatus premet
Facile. POP.Facilius forte multi unum prement,
Quam reprimet unus plurimos: forsan prius
Aulam cremarint ignibus. TIG. Iacta alea.
Ἐμοῦ θανόντος γαῖα μιχθήτω πυρί.
NERO Εμοῦ δὲ ζῶντος: unica haec clades mihi
Quod clade nulla, nisi Britannorum procul,
Mea claruerint tempora, ut nostri memor
Aetas futura nos canat: at aderit dies,
Quo face ruinas, sanguine extinguam faces.
Interea in illos militum immissi globi,
Demoliantur, proruant, rapiant, necent.
Agite, ite in illos; ite, praefecti truces.
POP. At concitatrix illa, turbarum caput,
Nova meditari, Caesaris abuti thoro,
Iam nota, iam notata, num tuto auferet?
Tumultuosa ut concitet turbas novas?
Causam mali praescinde, ut exscindas malum.
Populo sororem iam aufer, ut matri prius
Fratrem abstulisti: tutus exinde imperes.
NERO Grave stirpe natam Claudia claris avis,
Grave imperantem, coniugem ut tollam, grave.
POP. Tollas ut illam, quae gravis, non est grave.
NERO Hinc odia populi; at oderit populus licet,
Dum metuat: ego quam diligi, metui velim.
Poppaea suadet, pellicit: populus fremat,
Rumpatur: age, pellatur hinc coniux procul
In Pandaterias insulas; pulsa occidat.
Poppaea mihi dum luceat, coelum occidat.

chorus iv

[recensere]


NEMESIS

Urgent fata tyrannidem.
Tam trux nulla tyrannis est,
Quam mentis male consciae.
Nemo terret, at haec timet:
Nemo cum sequitur, fugit:
Nec se, si reliquos, fugit.
Nec se, cum fugit, effugit.
Haec, haec, ut Stygius canis ,
Ira, luxu, odio triceps.
Haec, ut tres furiae, invidens,
Ulciscens, cupiens male.
Ut Ditis tria flumina,
Ardescit, dolet, eiulat.
Urgent multa foris mala;
Intus plura premunt reum.
Testes mille sinu gerit,
Nec se iudice solvitur.
Pallescit, tremit, aestuat,
Horrescit, fremit. exedit
Cor curis miseris suum:
In somnis vigilat, putat
Factum, quod fieri potest.
Totus fit dolor, et pavor:
Totus suspicio, et furor.
Exosus superis, sibi,
Optat saepe mori, et timet,
Et vivens moritur tamen.
Mox vult, quos voluit mori,
Vivos, nec revocat tamen.
Tantum mens mala fert mali.

ACTUS V

[recensere]

scena i

[recensere]


UMBRA OCTAVIAE

Soror Neronis, nec tamen vere soror,
Sedum uxor, orba patre, matre, et iam diu
Fratre spoliata, vidua viduanti viro,
Haurire coelum desii, at caelo fruor;
Dedique pulsa pellici in solio locum.
Coelum petendum est: imperia pellex tenet;
Augusta et ipsa, et filia ipsius, parum
Vivax, parentum ut innocens crimen luat.
Non exul alia milites, cives, patres
Maiore luctu affecit: infaustus, brevis
Popularis amor est: Manlios, Gracchos amat,
Quin perdit: et idem patruus, et Drusus pater
Sensere, et uxor patrui, haud meriti malum.
Id gemina sensit Iulia, at merito suo
Utraque impudica, pulsa, conclusa insulis.
At robur illis aderat aetatis; prius
Laeta aliqua laetae viderant, praesens malum
Minuere, quod erat, dum recordantur bonum.
Ego lustra vix dum quatuor vel egi, mali
Praesaga, vitae exempla gemo: nec dum tamen
Morte acquiesco: nec dies unquam fuit
A morte matris, quin ferat gemitus meos:
Conscia nec unquam scisse quid laetum velit,
Nisi morte lethum cum fero, et iubeor mori,
“Sum vidua,” dixi; “sed soror vivam:” negant.
Testor novercam, patruum, fratrem, patrem;
Noverca parcat, adiuvet frater, tegat
Patruus, pater defendat: at surdis cano
Astringor utique vinculis, vena undique
Artus per omnes solvitur, tarde fluens
Pressus pavore labitur sanguis: vapor
E praecalente balneo exanguem necat.
O saeva; nec adhuc sanguine extinguit sitim
Poppaea, sed quod loquitur accersit caput,
Spectatque: sed et haec, qua parum credit, cadet.
Me caedit. Alii cedet ut nubat Nero;
Qualis Domitio nupta si patri prius,
Cum rebus hominum quam melius actum foret!
O monstra; nec adhuc civibus parcit Nero,
Nec civitati, caedibus cives, domos
Flammis, ruinis, destruens, strage omnia.
Tollere Neronem pessimum, votum optimis:
Tollere Neroni pessimo fatum optimos.
Morietur ipsa, si mori pietas potest,
Proh sancta pietas: sed an adhuc vivit Nero?
An parricidam video et homicidam sui?
Sic est, et ipse in Oedipo dices tuo,
Θανεῖν σ᾿ἄνωγε σύγγαμος, μητήρ, πατήρ.

scena ii

[recensere]


CIVES ROMANI QUATUOR, CUBICULARIUS NERONIS, NERO

Incendium.

CIV.1. O subvenite civibus, cives: domos
Ignis pererrat: ignis, en ignis furit,
Populatur, ingrassatur hac, illac.

Intrat 2. ad Austrum 1 <et>3

CIV.2 Ubi?
CIV.1. Ecce, ecce ad Austrum. CIV.2. Curro. CIV.3. Quo curris? Tua
Domus ardet. CIV.2. Heu me: quomodo auxiliam feram?

Exit 2.

CIV.3. Auxilia velox facile praecurrit malum.

Intrat 4.

CIV.4. O subvenite civicis flammis. CIV.3. Ubi?

Ad Boream 2.

CIV.4. Septentrionem versus en flammae volant.
Borant, vagantur. CIV.1. Quomodo exortas putes?
Unde excitatas? CIV.4. In malo hoc aliud malum,
Nec origo, sed nec finis apparet mali.
At opem ista poscunt. CIV.3. Promptam at impediunt opem
Et arcta itinera, flexae et enormes viae;
Clamor, ululatus, faeminis, pueris, viris,
Senibusque, dubiis quid petant, quid non petant.
Pars haec moratur, illa festinat; trahit
Haec, illa retrahit: spectat a tergo? Latus
Premitur: lateribus consulit? Tergum perit.
Aedibus, ut aedes servet, in vicum fugit;
Refugit in aedes, aliquid in vicum ut ferat.
Servare nequiens sua, suis ibit comes.
Longuinqua pariter proximis ardent, ruunt.
Videre fumus, clamor audire impedit.
Nisi ignis, ignis, ignis, aspicitur nihil:
Nisi ignis, unda, unda, ignis, auditur nihil.

Redit 2 cum situlis.

CIV.2. Unda, unda inundet.

Intrat cubicularius iactans faces.

                          CUB. Unda mittatur, nisi
Vis mergi in unda! CIV.2. Nonne restinguam? CUB. Sine.
CIV.2. Vlammas? CUB. An audes? CIV.2. Audeo; sed istas faces
Authoritate qua iacis, iactas? CUB. Mihi
Est author. CIV.2. Et quis? CUB. Quid tua? pende, et peri.

Evolant 2 et cubicularius.

CIV.1. An ista liceant? An Nero est author mali
Male iussit ille? an iste liberius furit,
Iussisse fingens? Ignis, ut castris solet,
Micat omni in urbe: civis exportat sua,
Miles aliena rapit: alius alium trahit,
Exturbat, exturbatur; opprimitur, premit.
Qui fugit, ab alio; a se perit, qui non fugit.
Opem unde petiit, reperit inopinam necem.
Avidos hiatus alta mors pandit; novi
Imago lethi, gravior et letho, venit.
Dolor in dolore, luctus in luctu recens.
Ruit omnis aetas, sexus, exitio pari.
Comes parenti natus, adolescens seni,
Moritur: cremandis non deest rogus; at suus
Cuiusque non est, omnium est unus rogus.

Ad 4.

Tu clade tanta quid siles, horres, stupes?
CIV.4. Quid loquar, agamve nescio: quis non stupet,
Quasi pastor, agros sternit ubi torrens novus?
Quis noctis huius funera loquendo explicet?
Lacrhrymis labores aequet? extremum malum,
Exhausit ignis lachrymas: en ut ruat
Multos per annos domina dominantum urbium
Urbs Roma: ubique luctus, et ubique est pavor,
Et ubique mors est: hac agunt, illac ferunt.
Aura movet ignes; ignis et ad auras furit.
Noctem ignis aufert luce; sed fumo diem.
Extinguat ignes, ignibus lucens Tybris.
Sed nec dii hominibus, nec deis parcunt vagi
Ignes, ad unum templa, cum templis deos
Vastando; ut unus urbe nunc tota deus
Dominetur, altus Mulciber: nunquam tulit
Hac urbe tanta spolia Vulcanus, nisi
Cum Gallus olim, et huius hoc mensis die,
Et cepit, et cremavit hanc Brenno duce.
Sed Brennus hostis mitior, quam nunc Nero;
Parti pepercit; concremat totam Nero;
Nempe regiones Roma bis septem tulit:
Vix quarta pars intacta: tres aequae solo:
Semiusta, lacera tecta septem aliae ferunt.
Nisi mente captus quis suam incendat domum?
Suos trucidet subditos? O sic luat,
Ut innocentes luimus, horum author nocens.

Nero conspicitur, laetus.

Sed ille, veste scenica, en turri edita
Videt, et miserias publicas credo canet.

Nero e turri Mecoenatica, habitu citharaedi.

NERO O vota tandem expleta: faelicem diem.
Supra supremos, o Nero, nunc fers gradum.
Id semper animo, semper in voto fuit,
Ut vivus urbem perderem votum attigi;
Superavi: id unum deerat, ut tanti boni
Spectator essem, imo actor: alluxit bene.
Mihi perbeatus Priamus est visus, suam
Dominationem et patriam amittens simul.
Par, qua beatus; qua miser, dispar; fruor
Ditione, patriam perdidi: o factum optime!
Quam pulchra flamma est! plaudo fortunae meae.
Pulchre videre videor incensum Ilium:
Et canere ἅλωσιν Ilii, ut par est, iuvat.
CIV.1. In matre canitur filia, et Roma Ilio.

(CANTIO NERONIS, Ἅλωσις)

     Musae Pierides, dicite, dicite,
     Exustum Danais ignibus Ilium.
     Hos ignes Hecube partuirit Ilio:
     Hos ignes Helene subdidit Ilio:
     Hos ignes Paridis iudicium dedit:
     Hos ignes Veneris praesidium tulit,
     Neptunum superat Mulciber aemulus,
     Et Iuno Venerem, Pallas Apollinem.
     Aedes Iliacas flamma perambulat:
     Incumbunt gravius Pergama Pergamo.
     Cladem clade premit dira calamitas.
     Strages, et fragor est, et cinis Ilium.
     Atridae resonant Marte duces, io.
     Argivi reduces ingeminant, io.
     O foelix Priamus, cantio Troadum
     Qui secum moriens regna tulit sua.

CIT.3. Foelicitatem hanc nequis invideat tibi.
At Hecubae, et Helenae, et Paridi, si peius potest,
Sit peius, in nos qui faces iactent suas.

Flexis genibus ut audiatur.

Illi precamur (audiant superi preces)
Incendiorum (quisquis est) diro fabro,
In immerentes qui ista, sint, o sint, malis,
Mala cumulata; sint paria nostris mala,
Et Hecubae et Helenae, et Paridis et Priami mala;
Sin ista bona sint, quae ipse fateatur mala.
NERO Quid ore rabido funditis diras truces?
Nec scitis in quem. CIV.4. Quisquis est, Caesar, luat.
NERO Luet; ideoque serio inquirens reos
In Christianos incidi, invisum genus
Hominum, et maleficum, cui superstitio nova
Repressa saepe erupit, ut palmae solent.
Iudaea caepit, Roma hoc excepit malum;
Pudenda cuncta quo fluunt celebri loco.
Aliqui fatentur: hos agite, rapite ut lubet:
Tegite ferarum pellibus, morsu canum
Laniate: crucibus figite, et flammis date.
In noctis usum urantur, ubi deerit dies.
Hortos in hoc spectaculum cedo meos:
Mixtusque vobis supplicia cernam lubens.
CIV. 1 Illine meriti, nescio, an miseri magis.
Nec ista nobis, sed tibi faciunt satis.
Nobis minatur, quod Sibyllinis libris
Olim illa cecinit.
Τρὶς δὲ τριηκοσίων περιτελλομένων ἐνιαυτῶν
Ῥωμαίους ἔμφυλος ὀλεῖ στάσις.
                  Hoc movet, terret, tenet.
NERO Solvetur hoc vos, in Sibyllinis libris
Non invenitur carmen adductum. CIV.4. Sed hoc,
Ἔσχατος Αἰνεαδῶν μητροκτόνος ἡγεμονεύσει.
NERO Bona verba, cives, facta si exigitis bona.
Quae vetera concremavit alienus dolus;
Augustiora, cura restituet mea:
Quamque lateritiam capio, marmoream dabo:
Meusque sumptus rudera aggesta egeret,
Purgabit haustas areas, ustas domos
Spatia viarum lata, vicorum ordines,
Stagna, arva, silvae, porticus, quid not erit?
Natura quod negarit, ars victrix dabit.
Vos in laboris praemium et sumptus mei,
Neroniam vocate, quam Romam prius.
Verum reliquias nequis attingat suas:
Sed conferendis sumptibus quisque afferat,

Cives singillatim se subducunt.

Provincialis, municeps, civis, sui
Tributa census: dona non tantum sua
Achaia et Asia, at numinum huc mittat simul
Simulachra: praedae divites cedant dei,
Cum diis trophaea, vota, sacrata omnia.
Sed quid loquor? Dilapsa plebs non audiet:
Vos facite, comites, sentiat factis gravem.

Exit Nero cum suis.

scena iii

[recensere]


SENECA, PAULINA, CLEONICUS

SEN. Potestne fieri? credat hoc quisquam? iubet
Nero, venenum mihi meus praesens ferat
Libertus? CLEO. At te liberat ab illo tuus
Libertus. PAUL. Animam liberat fidus suam.
CLEO. Prior in patronum, in principem minor est fides.
Virtus patroni principis vicit scelus.
Male mos geratur pessimo, mors optimo
Ut ingeratur: egomet o moriar prius!
PAUL. Pietas superbos deserit, ad humiles venit.
SEN. Huc signa amoris, oscula, amplexus, manus?
CLEO. Amplexus angit. osculum afflatu inficit:
Manus illa panem ostendit, haec lapidem tenet.
SEN. Citius peribit? PAUL. Citius et pereat nocens,
Quam non nocenti noceat. SEN. Hic amor? haec fides?
PAUL. Amor an in ullum est, an fides, cui nec fides,
Nec amor in ullum? SEN.Sic Nero Senecae bonus?
PAUL. Bonus an in alios esse, non in se bonus
Poterit? Neronem sic Seneca, Senecam Nero
Novit? Nec odit? Odit, et credit bonum?
Nero bonus ut sit, at Tigellinus malus:
Malus urget, instat, invidet, culpat, premit.
Ut temere, nimium es dives, et nimium bonus.
SEN. Littus ego legi, vela contraxi, mare
Deserui, in ipso mergor allisus vado.
Rarus per urbem, rarus invisor domi;
Vito comitantes, quasi valetudo mala,
Quasi nervus aeger: quid Tigellinus magis,
Quid Caesar optet? CLEO. Optat opulento necem,
Caesi ut fruatur opibus. SEN. O inopes opes,
Quas cura magna congerit, maior tenet;
Matres miseriae, servitutis pignora,
Onera, aut pericla: praeda praedonem vocat:
Nudum latro transmittit: at non spe lucri
Nudus petatur, minus habet, perdet minus,
Minus dolebit: plus dolet qui plus habet.
Bona tanta perdem? quid fatue dicis bona,
Quae possidentem pessimis perdunt modis?
Ob opes nocetur, non nocent dominis opes.
Sed quo veneni genere sublatum cupit.
CLEO. Quo vis. SEN. Habetur gratia. cicutam velim.
Vixisse volui ut Socrates, et sic mori;
Probus, philosophus, innocens, laetus, senex.
Vicit venenum Socrates; vincam meum.
Bibet veneni vel sui partem malus.
PAUL. Bibat ipse totum: vincere, ulcisci potes;
Potes opulentus vivere; an maius mori,
Vinci, enecari, timidus, infamis, miser,
Quam fortis ultor, victor incolumis, frui
Te, me, tuisque? Num Seneca, quod se necet,
Male ominando dictus? o omen malum
Averte prudens: vive mihi, si non tibi.
Vitam memineris in tua verti meam.
Nec vivis uni, nec moreris: in te sene
Mihi iuniori parcitur: in uno duos
Violet venenum spiritus violans tuos.
Mihi chare, mihi te commodes, vivas mihi.
SEN. Paulina, caveam quo tibi, caveo mihi:
Quia tibi charus, charior factus mihi.
Amor iste in uno et gaudium, et merces mihi.
Timor et salutem munit, et reficit meam.
Ut me magis ames, an petam? PAUL. An possum magis?
SEN. Ut me magis amem, tu petis, et ecce impetras.
Timorem, amorem, mihi tuum, et nostrum imputes.
Sed si necesse est mihi mori, num tu simul
Moriere? PAUL. Moriar. SEN. Frigide. PAUL. At moriar. SEN. Simul?
PAUL. Si sit necesse. SEN. Tibi? PAUL. Mihi. SEN. Sed si mihi?
PAUL. Et tibi. SEN. Quid horres? PAUL. Horreo mortem tuam.
SEN. Horrenda non est, qua vel ulterius nihil,
Vel quicquid ultra, melius est vita optima:
Medicina, portus, meta, perfugium a malis.
Medicina sanet; num magis morbus iuvet?
Portus patescit; num mare undosum placet?
Meta appropinquat; currere an retro vacat?
Perfugium apertum; profuga quin patriam petis?
Via, vita; coelum, patria; mors illuc iter:
Circuitus illa, haec exitus: corpus mihi
Quasi poena, pondus, carcer, hospitium, labor.
Pusilla res est, anima; res magna est meae
Contemptus animae: transeat missa, evolet
Emancipata, libero coelo frui.
Sit turpe rapto vivere, at pulchrum mori.
Tandem necesse quod sit, id libeat cito.
PAUL. Audi, philosophe, quod qua, vel ex te, audii.
Timere mortem sit malum, quia non malum:
Optare mortem sit malum, quia non bonum.
Nam timidus itidem vult mori, cum non opus;
Non vult, cum oportet: facile contemnit miser
Vitam: is validior, esse qui poterit miser.
Vix ulla virtus, respuas vitam; amplior,
Patiare vitae damna, nec iactes iugum.
Nisi imperator melior et maior iubet,
Statione ne decede; sin melior vocat,
Nec, ut otiosus lucifuga, hybernis sede.
Malus ille servus, qui malum dominum fugit:
Fugitive serve, an optimum dominum fugis?
Onus est? Repone fessus; haud falso abiice.
Carcer, domusque est? Ut migraturus quidem
Habita; at nec ipsum carcerem effringas; necque,
Ut Nero, propinquam cum tua incendas domum.
Natura quem decernit, expecta exitum.
Sapiente vis indigna: mortem ne attrahe;
Admitte: vitam ne oderis, si non ames.
Nec res pusilla est anima, nisi et animus tibi
Pusillus: homine maius in mundo nihil;
Nil animo in homine: nam quid in mundo deus
Id anima in homine: magna nec res est tuae
Contemptus animae, nisi viros magnos putes
Quanti sit anima nescios, plebem infimam.
Fera nulla, ut in se saeviat, tam sit fera.
Sibi parricida, (nomen o nimium leve)
Vult forte divus esse, quia non vult homo!
Qui peremit alium, latro; num, qui se, bonus?
Si te trucidet alius, homicidam execrer:
Tu te trucidas meque; sed amandus mihi?
Deus esse donat; nec dei donum abnue;
Nec nisi petenti redde depositum deo.
Nec vita, nec mors, tua tibi ferenda est modo:
Aliis utramque, et iudici summo approbes.
Summa manet animas maestitia, quae se necent.
Denique mulieri terribile quam sit mori,
E terribilibus ultimum, quamvis seni,
Quamvis coactae, cogita, et cogas mori.
Ab utroque potius pelle et interitum, et metum.
Prius Neronem aggredere, quam te Nero:
Aggressus ille est; sequere: non audes? metus
Prohibet? Quis ille? Mortis: en mortis metus
Et Senecam adoritur: pellit ad mortem tamen.
Acsi ante nimbum sponte submergat ratim
Rector, procellam quia rati infestam timet.
SEN. Iniicis et animo scrupum, et ardori moram.
Sed adesse video quos peroptabam viros.

Dimittit uxorem et libertum.

Intrant Fenius Rufus praefectus, Subrius Flavius tribunus, Sulpicius Asper centurio.

RUF. Quousque, Seneca, patimur ad agendum fati?
Querimur, studemus? Vota meditamur pia?
Meliora coelos poscimus? At agimus nihil?
Agenda; non precanda; quod turpe est viris,
Effaeminati, quodque militibus probro,
Morimur inulti; an vivimus inertes magis?
Sepelimus ante funus animatos adhuc?
Anima est, at animus nullus; animosos nego.
Nos turpiter deprimimus, et capita abdimus,
Submissa colla dum Tigellinus ferit.
Te criminatur, quia probus, dives, potens.
Me, vita, fama quia melior, odit parem:
Crimine fatigat criminis purum: facit
Ut metuar illum qui metuo, quoniam malus:
Me Iuliam stuprasse confectam obiicit:
Ulcisci et illam velle sublatam arguit.
Odium arguendo utrique, et exitium parit.
Quousque, Seneca, patimur ad agendum fati?
SEN. Cui chara virtus, chara virtutum actio,
Tutela curae est, Rufe, quid tantum mala
Privata quereris? Mitte mea, mitte et tua.
Mala, quae duorum, levia: commune est malum.
Utinam, quod aliis, in caput Senecae ruat!
Calamitates sub iugum misi meas.
Venena soli mixta quam laetus bibam!
Patiar lubenter, non lubens faciam scelus.
FLAV. Vox imperante digna, quam dispar tamen
Nunc imperanti! talis, o talis regat,
Lupo sit ille praeda, qui se agnum facit.
Dura nisi facimus patimur: audendum est: habet
Res acta caput, a capite felicem exitum.
Agatur aliquid. SEN. Et quid? FLAV. Aliquid. SEN. Non times?
FLAV. Nisi timor ipse, terribile in istis nihil.
Mihi, tibi, ab illo timeo: sed pellit timor
Timorem; et illum tollet, ut tollat metum.
Nudat ensem Flavius. SEN. Quae spes? FLAV. In isto. SEN. In principem? FLAV. Egregie malum.
SEN. Malus, at ferendus. FLAV. Si bonos alios ferat.
SEN. Poteris tribunus unus? FLAV. Caium senex
Mollisque potuit Chaerea: et Brutos duos
Hic esse, et in me Cassios credas duos.
Satis unus. RUF. At non unus audebis: praeest
Praefectus, a Nerone qui primas tenet;
Sulpicius et adest centurio: Granius tibi
Et Statius; illi Scaurus et Paulus pares.
Sed cum premetur tibi Nero, quis haeres erit?
ASPER Odium Neronis, inque Pisonem favor,
Iam concitavit milites, equites, patres.
FLAV. Egregius haeres: quam nihil probro refert
Citharaedus ut subinde moveatur loco,
Tragoedus et successor in scena regat!
Quem nulla virtus, aliqua si species, probat;
Luxus, voluptas in scelera pronum ferent.
Sed age, Neronem Piso premat, illum statim
Nos opprimamus, Seneca ut imperium gerat,
Sapiens, modestus, gratus, opulentus, potens.

Intervenit Natalis.

ASPER En Senecam ab illo qui volens visat, venit
Natalis. SEN. Auditu arcete; mihi gravior salus,
At amor quietis: colloquia neutrum iuvent.
RUF. Tu, Flavi, ad illos: linquar ego Senecae comes.

Exeunt Seneca et Rufus.

SULPICIUS ASPER, ANTONIUS NATALIS, SUBRIUS FLAVIUS

ASPER Natalis, an parata Pisoni omnia?
NAT. Vix dum. ASPER. Parare properet: abiiciat moras.
Differre noceat: dubitat? Incepto est opus:
Facto opus: at ille forte consultat; dies
Prolatat; haeret: prodit et perdit suos.
Bonum, celeritas: mora, malum: pellat moram.
Quot convenitis? NAT. Quinquies numero decem.
FLAV. Multi nimis: non multa tam multis fides.
NAT. Sua probra quosdam, iniuriae quosdam suae,
Quosdam novarum rerum amor, quosdam metus,
Fortuna quosdam exesa, quosdam spes rei
Melioris; aliquos Piso bonus, amplus, decens;
Omnes Neronis odia, mala iuncta omnium
Dare nomen urgent, incitant; iungunt, tenent.
Quid multa? Multi vix tegunt, pauci haud valent.
FLAV. Agite: quod unus non agat, plures agent.
Illi una cervix, pluribus plures manus.
Caeso tyranno gratior nulla hostia:
Sanguine tyranni suavior nullus liquor.
Expedit ipsa res reliqua: caeptum velim.
NAT. Vos Piso spectat, ut locum et tempus rei
Aptum legatis: idque iam praesens rogat.

Piso cum suis advenit.

C. PISO, PLAUTIUS LATERANUS, FLAVIUS SCEVINUS, SUBURIUS FLAVIUS, ANTONIUS NATALIS, SULPICIUS ASPER, EPICHARIS, ALII

PISO Non est quod addam de fide vestra, viri
Fortes, fideles: bona, mala, en vobis, mihi
Eadem, ab eodem: quod decet amicos, idem
Nolumus, idemque volumus; hinc sese offerunt
Gratia, potestas, fama, libertas, opes:
Illinc egestas, iudicia, mortes, metus.
Quam verba suadent illa, et haec terrent magis.
Periclitari per decus praestat necem,
Quam depilatos vivere, emunctos mori.
Nisi anima misera quid manet, et illa in metu?
Illa igitur aliquid audeat; et animam trahat
Hosti Neroni. vos legite tempus, locum.
LAT. Non differendum tempus, ubi notum est scelus.
Tua villa, Piso, est aptus ad caedem locus:
Caesar ibi crebro balneas, epulas init.
Securus hospes, mittit excubias, suam
Molem reponit. ponat et vitam sacer.
PISO Id hospitalis Iupiter sacrum vetet:
Id dii penates, polluam ut mensae sacra.
Syllanus et Vestinus hinc crimen struent,
Meque antevertent: melius ad causam meam,
In urbe, in illa civium spoliis domo
Extructa, in alta luce, vel in ipso foro
Facietis, id quod publicae fiet rei.
FLAV. Iaedendus alios inter? in scena canens
Cedatur; at si solus, incensa domo
Dum nocte profugus cursat huc illuc: iubet
Decus inter alios aggredi, solum salus.
SCEV. Imo ubi frequentat Caesar, in circo Ceres
Celebranda ludis, aditus hic promptus patet;
Lateranus, acsi subsidia rebus suis
Precetur, advolutus, incautum premat,
Prosternat, animi validus et membris valens.
Sic impeditum quisquis audebit, premat,
Feriat, trucidet: postulat primos sibi
Pugio hic Salutis tractus e templo, sacer
Magni operis: istum Caesaris tinget cruor!

Nudat pugionem Scevinus.

NAT. Primis secundas, tertias, quis non feret?
“Tyrannicidis repete!” Caianis fuit
In ore. Nobis an “Salus,” an sit “Fides?”
An quisque dicat aemulis gladiis, “feri?”
ASPER Imo, imo, feriat quisque, sed dicat nihil.
Prodit, et hoc ipsum dicere, ferire impedit.
Ubi Piso? PISO. In aede Cereris opperiar. necem
Post absolutam Rufus accersat, ferat
In castra, vulgi ac militum ut maior favor,
Antoniamque Claudii comitem volo.
Ite, ite fortes; ite faelices.

Exit Piso cum Laterano <et> caeteri.

                              SCEV. Vale
Brevi imperator, Caesar. FLAV. Aut nullus brevi.

EPICHARIS, SUBURIUS FLAVIUS, SULPICIUS ASPER, SCEVINUS

EPI. Breve, breve tempus, o viri, siquidem viri,
Capiatis in re tam gravi: spes ac metus
Mittantur: agite, quod agitis: lentum incitet
Res ipsa; timidum, quod vir est; omnes, fides.
Ego, quia Caesar saepe laetatur mari,
Quosdam illigabo ex classe primores duces.
Ut potero (et aliqua potero) suppetias feram.

Exit Epicharis.

ASPER Mirum putabo, in dispari si par fides
Aetate, sexu, genere, fortuna, ordine,
Inter mulieres, milites, equites, patres.
Scevine, tu memineris, ut primas feras.

Exeunt Asper et Flavius.

SCEVINUS, MILICHUS LIBERTUS

SCEV. Meminero, Miliche quam te amem, nosti! MIL. Scio.
SCEV. Libertus ex me! MIL. Scio. SCEV. Patronus ego! MIL. Scio.
SCEV. Eebere mihi te. MIL. Me scio. SCEV. Sed quid nunc agam,
Scis? SCEV. Tibi fides — MIL. In te fides.
SCEV. — testatus ut sim scis! MIL. Scio: cautum decet.
SCEV. Effer libellos.

Exit Milichus.

                     Primus ego feriam? negat
Mens dissoluta, languida, et somno stupens
Vita: minus igitur fama suspectum feret.
Talis Caligulae Chaerea; et talis fuit
Brutus Superbo: iam fatis virtus diu
Celata: fallam nomen; audebo.

Redit cum testamenti tabulis.

                             At redit
Milichus: sigillum appono: iam cautum satis.
Si charus aliquis servus, hunc mitto manu:
Sit nummus aliis: me manent lautae dapes.

Pugionem tradit

Pugio iste, Miliche, prae vetustate est hebes:
Saxo asperetur, clarus ardescat mucro.
Cerota, Miliche, et stiptyca, ut par est, quibus
Vulnera ligantur, sanguis inhibetur, para.
Crastinus ut ut erit, laetus hunc sumam diem.

Exit Scevinus.

MIL. (""solus"") Ab ore laetus, maestus ex animo magis.
Quid ista vult laetitia? sermones vagi?
pugio acuendus? Tabula signata? Et dapes?
Et dona? mox fomenta vulneribus? Quid est?
An aliquis illum? an ille nunc aliquem ferit?
Ferit ille: sed quem? Caesarem. sic est. scelus
Tantum ille? faciet. Ego scelus celo? Fides
Minor in patronum, in principem maior decet.
Quam fidei ab illo, perfidiae ab isto meae
Maiora referam praemia: et fas et fides,
Mensque a patrono liberum cedat memor.
An prodam, an abdam, consulam uxorem meam.

scena iv

[recensere]


VOLUSIUS PROCULUS, EPICHARIS

PRO. Certum est, Epichari; merita sic pensat Nero.
Minister ipse caedis haud minimus fui
Maternae; ab illo praemium nullum tuli,
Neglectus inde: nec leve auxilium tamen
In classe; at illi occasio, crebro hospiti
Qua prosit obsit, crebra, nec potero nihil
Chiliarchus; ero nec solus: at si quid queo,
Non vana posthac in solo sterili seram.
Sed id uram, et alio transferam cultus meos.
Quercum amputabo, vitis ut vigeat ferox.
EPIC. Sic sic agendum, mi Procule: tandem sapis.
Exosum amare quis furor? quantus dolor
Servire gratum principi ingrato! fidem
Servare, matri et coniugi infido suae!
Quid scelus hoc, illud! ex scelere totus Nero.
At scelerum (ut aequum est, nec diu est) paenas dabit.
Equites patresque destruere saevus cupit:
Equites at illum destruent, plectent patres.
Tu modo quod audes, aude; et adiunctos pares
Accende. ne te praeveniat aliquis, cito
Te accinge: pretia non levia merito feres.
Mihi concitanda est plurium et mens et manus.

Exit Epicharis.

PRO. Quid agis, Volusi? Prodis an celas scelus?
Ingratus ille, fateor. At princeps mihi,
princeps colendus: siccine? ingratum colam?
Et gratus esse poterit, ubi meritis meis.
Et istud addam, crimen ut prodam: putat
Infensum Epicharis falsa: proditio sed haec
Placabit animum, ad praemia effringet viam.
Natum patri, me principi irasci nefas:
Quasi manus aut cor, aut caput feriat suum.
Amor Epicharitis, aut odia plebis, patrum,
Tantine, Proculum ut conscium ad caedem trahant
Principis? An ut agat, quod neget fas et fides?
Quodque ante, retro, et undique periclis patet?
Periculosae hoc aleae plenum est opus.
Audisse tantum sit nefas magnum nefas,
Celare maius; agere sit triplex nefas.
Nimiumque vereor conscius celo diu.

VOLUSIUS PROCULUS, NERO, EPICHARIS, FLAVIUS, TIGELLINUS

Adeo exeuntem Caesarem. o Caesar, tua
De caede coniuratur. NERO. Ubi? Quando? Quibus?
Quis caedis index? VOL. Ego. NERO. Video: sed quis tibi?
VOL. Epicharis. NERO. Illam attrahite: confessa est tibi?
VOL. Immo author esse voluit. NERO. Ut tu me neces?
PRO. Ego. NERO. Solus? PRO. Imo pluribus sociis. NERO Quibus?

Attrahitur Epicharis.

PRO. Id ipsa dicet. NERO. Argue. PRO. Volebas necem
Caesaris, Epichari. EPIC. Nolui. PRO. Testor Iovem.
EPIC. Iovem et ego testor. PRO. Crimen agnoscas. EPIC. Nego.
PRO. Negare si sufficiat, an quisquam nocens?
EPIC. Culpare si sufficiat, an quisquam innocens?
PRO. Fatere. EPIC. Falsa? PRO. Militi siqua est fides —
EPIC. Siqua est mulieri — NERO. Vix aliqua utrivis fides.
EPIC. Si vera criminetur, apponat modum,
Causam addat, homines et περιστάσεις notet,
Signa, loca, dicta, conscios, testes citet.
PRO. Testis ego. EPIC. Et actor? NERO. Male probas: nemo arbiter
Adfuit, ut egit? PRO. Sola cum solo. NERO. Cadis.
Quae causa? EPIC. Nulla: nec boni spes, nec mali
Metus; nec animus ergo. NERO. Quam fidens rea!
EPIC. Decet esse fortem tam bona causa ream.
Voluine? Ut ausa? an ausa? Qui potui? Negat
Audere, velle, posse, causa, aetas, genus.
PRO. At odia dixit. EPIC. Genita quo probro meo?
PRO. Publica. EPIC. Quid ad me? NERO. Publicae pars es rei.
EPIC. Privata mulier. NERO. Practica. EPIC. In frugem meam.
NENERORO At dixit alios, Procule. EPIC. Quos? NERO. Equites, patres.
Nomines, citentur. PRO. Nomina tacebas. EPIC. Reos
Tacere volui? nolui rem tam gravem?
NERO Ipsum incitabas. EPIC. Ipse fateatur sua.
Nihil ego fateor. NERO. Ille, nisi vere es rea,
Cur innocentem deferat? EPIC. Ut hoc se tibi
Insinuet, aures cum patent culpis tuae.
PRO. Si vir sit illa — EPIC. Non subornaret ream,
Ut tu, mulierem. PRO. Non pudet? EPIC. Pudeat tui.
PRO. Qua fronte? EPIC. Firma. PRO. Quo ore? EPIC. Veridico: scias
Plus in muliere, quam viro. PRO. Ingenii scio:
Nego veritatis. EPIC. Vera, dum falsam probes.
NERO Quae nunciantur, testibus, causis, notis
Utcunque non probantur, haud falsa auguror.
Incarceratae, Sophoni, verum extrahe,
Quod vincta, torta, tosta, laniata indicet.
EPIC. Et innocens damnata, non fallam fidem.
TIGEL. Damnanda potius innocens, quam non nocens
Examinanda; regis ubi petitur caput.

Trahitur Epicharis a Tigellino.

NERO Nunc otacoustas advoco, sagaces canes;
Quid his, quid illis, ore, vel mente haereat.
Odere me, quos odi, et equites, et patres:
Timeor, et illos timeo: nec in isto nihil:
Nec fama temere nascitur: in omnes domos,
Fora, rura volitet miles. insideat mare,
Maenia: frequensque muniat nostrum latus
Germanus. illi, ut extero, maior fides.

NERO DUM CONSULTAT, MILICHUS, UXOR MILICHI, <EPAPHRODITUS,> MOX SCEVINUS, <FENIUS RUFUS>

UXOR. Timenda multa: si taces, totus peris.
Videre et alii; si siles unus, nihil
Proderit: at unus si refers, unum penes
Praemia futura, primus ubi prodis scelus.
Defer; nec ultra differ: aut refer, aut peri.
MIL. Addubito: sed agam: nec mora. EPAPH. Quid istas fores,
Plebeie? MIL. Non plebeia, sed magna affero.
NERO Quae res? MIL. Initur in tuam, o Caesar, necem
Pactio. NERO. Quis illam? MIL. Nempe patronus meus
Scevinus. NERO. Accersatur.

Trahitur Scevinus ut audiat.

MIL. En telum mihi,
Caesar, acuendum, te ut feriat: hunc in scopum
Tabulas sigillo sepsit; et servos manu
Misit; deditque nummulos; lautas dapes
Ingessit; et fomenta vulneribus suis
Parare iussit; ista nec, opinor, neget.
NERO Quid ad ista tu, Scevine? SCEV. Non solum actio,
Sed est prohibita quaestio in domini caput.
NERO Emancipatus iste! SCEV. Libertus meus.
NERO Quia liber, actor sufficit: de re indica.
SCEV. Ferrum, quod affert, religio coluit mea,
Habitum in cubiculo, fraude liberti mali
Surreptum: et a me tabula signata in dies
Non praestitutos saepius: servis meis,
Nunc largiora dona, libertas data,
Quia creditor nunc instat, alienum aes grave,
Solvendo nec erit tabula: mihi semper dapes
Opiparae, amaena vita, quam censor gravis
Parum probarit; tantum abest, studeam novis.
Emplastra iussu nulla vulneribus meo.
Vana sceleratus obiicit, et index venit
Et testis idem, crimen ut falsum creet.
Sic innocentes prodere patronos licet?
NERO Secura vox, et vultus intrepidus reo:
Pabascit index: quid rear? Quidni arguis?
MIL. Nisi ista vincant, nescio quid ultra afferam.
UXOR Natalis imo et ille secreto, diu
Sunt collocuti, utrique Pisoni intimi.
NERO Bene monet illa: nisi rei, dicent idem.
Natalis adsit. interim vere refer,
Quid collocuti? SCEV. Fabula in scena nova
Recitanda quae sit.

'Attrahitur Natalis.

NERO. Fabulas narras: adest
Natalis: illum, Rufe, diversum roga.
RUF. Scevinus et tu, serio, soli, diu,
Quid collocuti? NAT. Quid? RUF.Quid? NAT. Ut memini —
RUF. Quid verba quaeris? NAT. Nimis atrox urges. RUF. Age,
Atrociorem nisi velis. NAT. Non est opus.
RUF. Non est, fatente conscio, ut celes opus.
Confessus ille est. NAT. Et quid? RUF. Et quid, tu vide.
Quid tu? NAT. Quod ille. RUF. Ludis: at ludens, lues,
Nisi proloquare protinus. quid vos? NAT. Puto,
Quid in senatu proxime est actum: puto
De Corbulone, deque prodigiis novis,
Deque aedificiis dirutae Romae.

Flavio gladium distringenti Rufus manum retinet.

NERO. Tace.
Hic de senatu, at ille de scena refert.
Uterque captus. RUF. Non adhuc, Flavi. NERO. Quid hoc?
RUF. Nisi confitentem ne trucidaret reum.
NERO Utrumque vinctum potius, ut socios notet,
In quaestionem trahite, torquete, urite.

Rapiuntur Scevinus et Natilis ab Epaphrodito et Rufo. Ingressus Tigellenus.

Quid nunc Epicharis? Illa quid tandem indicat?
Impar dolori foeminae corpus putem.
TIG. At nos misellam foeminam experti parem
Cui non labori! Me fatigavit, scio,
Tormenta, tortoresque: torquemus magis,
Ne sperneremur foeminae: at spernit magis
Foemina: nec ignes, nec cruces, nec verbera,
Nec vulnera horret; dicta negat, acta abnegat.
Mihi torqueantur ratio quos flectat viri.
Foemina, negarit si semel, semper neget.
NERO Tam pertinacem aspicere foemellam iuvat.
Huc efferatur.
TIG. Fumus efferri putes.

Affertur Epicharis gestata in sella, vincta, torta.

EPI. Natura quo recessit? Ubi pietas habet?
Nullus in hominibus animus humanus: lupi,
Tygres, dracones, viperae, qui olim viri.
Quaenam haec gehenna? morte quae peior mora
Mortis? Acherontis urna, rota, saxum, fames,
Tormenta Sicula sunt levia prae istis mala.
Si longa, levia: brevia, si gravia: at mea
Nec fine posito, nec modo: o liceat mori.
TIG. Mori liceret, nisi mori expeteres: scelus
Libeat fateri. EPI. Nec scelus adhaesit mihi:
Sed gravius omni scelere.
TIG. Quid? EPI. Feritas tua. TIG. At nisi fateris —
EPI. Quid? TIG. Ferum dices magis.
EPI. Magis esse dico, quam feram quamvis. TIG. Age.
Repetantur ergo verbera. EPI. Ut prodam nihil.
TIG. Quia nil pudere perstat, age, pellem trahe
Scorti impudentis ore. EPI. Nil prodam tamen.
TIG. Prodes coacta. EPI. Liberae potius mori
Lubet. TIG. Libenti non licet. EPI. Morior: vide: ah.

Vinclo fascia in modum laquei ad arcum sellae restricto, indit cervicem, et corporis robore connisa, spiritum exprimit.

TIG. Ut tenuis anima fascia expirat levi!
NERO Sibi strangulatam auferte: sic hostes eant.
FLAV. Constans virago. Tam fide firma viri
Si perstitissent, fraude periisset Nero.
Effertur a Flavio et Aspero mox redeuntibus.
NERO Sic illa libertina: quid tandem viri?

Redit Rufus et Epaphroditus cum Natali.

EPAPH. Natalis, ignes ut videt, et uncos truces,
Non fert: fateri malit: at soli tibi.
NAT. Ignosce, Caesar; fateor (o ne sit malo
Primum fateri) particeps semper fui
Pisoni ad eius omne secretum: favor
Multorum in illum simul et adiunxit meum.
Illi voluimus imperia, caedem tibi.
Primus, sedentem qui palam in circo premat,
Lateranus: et qui feriat, is primus fuit
Scevinus: alii ut caepta sequerentur, fides.
NERO Caesaris is amor est? Ea senatorum fides?
Sabine, duce te, tyro Pisonem premat,
Premat inopinum, cui favet miles vetus.

Nymphidius Sabinus ad Pisonum.

Statio tribuno tam trucidetur cito
Lateranus, ut nec liberos tangat prius.

Stat proximus ad Lateranum et Epaphroditum.

Sed quis meorum ex classe Pisoni favet?
NAT. Missus ego ab illo, qui salutarem domi
Senecam, et amico colloquia peterem viro.
Solloquia neutri Seneca respondit fore
Commoda; saluti at illius niti suam.

Reducitur Scevinus.

TIG. Nonne admonueram quam Seneca fidus, bonus?

Poppaeam evocat.

NERO Poppaea; an audis? Seneca quoque nomen dedit.
POP. Credamne? Merito tam bene reponit male
Tam bonus? Hoc urge. NERO. At ista, quae audisti, Grani,
Responsa, dicta, Seneca quid dicat, refer.

Granius ad Senecam.

Scevinus at nunc conscium num se negat?
SCEV. Negare nunc non proderit: quid non patet?
Non nego. NERO. Sed alii conscii qui sint, refer.
SCEV. Lucanus. NERO. Ille? An aemulus laudis meae?
Quos iactitabat ille, quia versus premo.
SCEV. Et Quinctianus. NERO. Corpore infamis suo,
Versu meo famosus ulcisci studet.
SCEV. Senecio. NERO. Amicus odia concepit meus,
Credo, quia solus non erat, summus comes.
Illis tribuni, tres tribus, primo inferant
Minas, ut edant conscios, sed mox necem.

Ad illos tribuni tres cum Epaphrodito. Rediit Granius.

GRAN. Missum esse dicit Seneca Natalem, sibi
Aditu prohibitum quia quies cordi: at salus,
Quam sua, sit illi chara privati magis,
Nec causa, nec quo dicat ingenium sibi
Ad blandiendum est facile: quod nulli magis
Innotuisse, quam tibi, qui sis eum
Expertus utique liberum, haud servum tibi.

Redeunt Flavius et Asper.

NERO Et ista nimium libere: at num non parat,
Ut sponte pereat? GRAN. Verba, seu vultum notem,
Nil deprehendi triste, pavidi index nihil.
POP. At nequid aliud paret atrox, istud paret.
NERO Redi, tribune; a Caesare indicas necem.

Divertit ad Rufum secreto.

GRAN. Caedamne Senecam, Rufe? RUF. Parendum. NERO. Quid est?
Quid Granius? RUF. Ipse an caedat; an cedat suae
De genere necis ut Seneca delectum ferat.
NERO Modo moriatur, sibi modum mortis legat.

Granius ad Senecam.

Sic esse clemens soleo. Sed plures reos
Scevinus addat. Rufe, quot plures, roga.
RUF. Age, plura prode capita, ne perdas tuum.
SCEV. Quis plura quam tu, cum sciat nemo, efferet?
Vicem ergo iam tu principi reddas bono.
TIG. Ha! Rufe! NERO. Rufe, tu quoque Neroni necem?
RUF. Quid loquar? Ad ista nec me promptum loqui,
Sed nec tacere. NERO. Scilicet pudor est loqui;
Pavor silere; utrumque premit animus reus.
Cassi, igitur illum corripe, et vinci arctius:
Vallum extra, ut ordo est, ense cervicem feri.

Cassius miles Rufum vincit, rapit.

NAT. Sed et inter alios Flavius nomen dedit.
FLAV. Ego inter illos? Miles ut inermes legam,
Effoeminatos vir mihi socios velim,
Tanto in facinore? SCEV. Ne nega. FLAV. Audenter nego:
Adeoque. NERO. Frustra sed negas. FLAV. Age, non nego.
Gloria fatendi grata. NERO. Quae causa, aut tibi
Gloria, salutis post sacramentum meae
Tibi charioris quam tuae, ut fallas fidem?
FLAV. Quia te odi: at olim, dum meritus, et dum bonus,
Prae omnibus amavi: nemo tibi fidus magis.
Odisse caepi, coniugis, matris tuae
Cum parricida, auriga, citharaedus, gravis
Incendiorum accensor, at cantor levis.
NERO In pactione hac gravius accepi nihil,
Quam, audire laudes solitus, ut probra audiam.
Siccine perimere principem, et lingua et manu,
Voluistis? Heu quod una mors tantis probris
Poena, et quiescat morte poenarum mora.
Verum age, tribuno Flavio tollas, Niger
Tribune, caput: honoris hoc hosti dabo.
NIGER Tendes, tribune, fortiter collum, ut decet!
FLAV. Tam fortis utinam fortiter ferias Niger!

Rapitur a Nigro Flavius.

NAT. Sulpicius Asper astat; at socius fuit.
NERO Cur ut aper, Asper, in meam caedem ruis?
ASPER Quia, nisi caede, sit tibi mederi nefas.
NERO Centurio medicus non placet: quamque asperum
Secare, doceat, qui tibi collum secet.

Rapitur Asper.

NAT. Et Scaurus isti, et Paulus; et Granius fuit
Statiusque socius Flavio. NERO. Ergo illos manent
Supplicia; at istos venia, si veniam velint:
Quia ille Senecam, at iste Lateranum ferit.

Redit Epaphroditus cum tribunis.

EPAPH. Diu abnuere; conscios tandem tamen,
Impunitatis spe data, sese efferunt
Senecio, Quinctianus; et amicos suos,
Is Pollionem prodit, hic Gallum, intimos.
Lucanus addit consciam matrem sibi.
POP. Clarior Epicharis, et suis et se silens.
NERO. Illi ergo pereant.

Iidem eadem ruunt. rapitur Scevinus.

                       Exilia amicis suis
Peperere: pereat morte Scevinus pari.
Natalis eat impunis: at Milichus mihi
Σωτὴρ feratur. Vindici hic pugio Iovi
Sacretur. At Vestinus an consul nihil?
NAT. Quod scire potui, nihil. NERO. At addi aliquid velim.
Acris memoria mihi remanet, ut me suis
Vere facaetus luserit amaris iocis.
POP. Et uxor illi Statilia, cui tu, Nero
Saepius adulter, quam fides in te sinat?
NERO Ergo, Gerelane, consulem inopinum opprime:
Praei quod ille fecit, aut faciet scelus.

Exit Gerelanus tribunus ad Vestinum. redit Veianus Niger a Flavio.

NIGER Ut caederet ut Flavius iussu tuo
Vicino in agro ut effodi iussi scrobem,
Illum ille ut humilem ridet, angustum increpat;
Ex disciplina non ait fossum: putes
Illum imperare: mox tamen caesus cadit,
Vel sesquiplaga: sic tuos hostes neco.
NERO Dic decet: et alios quaerite, o socii, reos:
Quos sermo, nutus, laetitia, maeror, metus,
Vel signa quaevis levia suspectos dabunt;
Arguite, rapite, trahite: convicti rei
Ita moriantur, sentiant ut se mori:
Plus poenae ut habeat, quam mori, mortis mora.
Decora triumphi tibi, Tigelline, apparo:
Tu me tuere, tutus ut ludis vacem.

Exeunt omnes.

scena v

[recensere]


C. PISO, MARTIUS FESTUS EQUES

FEST. Nescire, Piso, non potes, sciri omnia.
Dum Caesar audit, si quid audendo vales,
Iin castra perge; militum, populi, patrum
Sstudia, arma tentes: conscii si se tibi
Iiungant, sequentur integri: motae rei
Permagna fama plurimum in rebus novis
Valebit: istis ut reluctetur Nero
Nihil egit: his terrentur et fortes viri;
Nedum arma moveat scenicus; cui cum suis
Pellicibus excors sit Tigellinus comes.
Tentando fiunt multa, quae visa ardua
Segnibus, inausis. vana spes, veram fidem,
Taciturnitatem consciis in tot fore.
Cuncta cruciatu aut praemio praebent viam.
Ergo age, quod in te, profer: aut culmen tibi,
Aut praecipitium nunc adest: medium nihil
Summa cupienti: media si sequeris, cadis:
Satis nec audes, nec vides: nullus patet
Cunctationi locus, ubi quod agitur suam,
Non nisi peractum, laudem habet: venient, vide,
Qui te latentem vinciant, plectant, necent.
Ergo pereundum si sit, ad honorem peri;
Dum tendis arctos publicae amplexus rei,
Auxilia, ut haec sit libera, ferenda invocas:
Dum miles et plebs deserit te, se, magis,
Quam tu vel illos, vel tua; et dum tu tuis
Avis, adeoque posteris mortem approbas.
PISO Via iam salutis nulla, nisi sola est salus
Sperare nullam: nulla virtuti est fuga:
Vix spes honestae mortis: hunc portum velim:
Non, destitutus remige et velo, novos
Tentare fluctus, et procellosum mare.
Incensa postquam Troia, fugerunt dei.
Quid arma sumat Priamus, ante aras deum
Mactandus? Aliquis Caesarem infensum fugit?
Si moveo, nec me tueor, et socios traho.
Si cedo, solus pereo: sic solus cadam.
Sociare clades non libet: potius precer,
Sit siqua pietas, parcat uxori meae.

Auditur militum tumultus.

Hoc peto. sed audi: militum advenit manus.
Aabrumpo venas. Caesarem hic placet liquor.

Exit abruptis venis.

scena vi

[recensere]


SENECA, CENTURIO, PAULINA, STAT. ANNAEUS, IUNIUS GALLIO, NOV. PRISCUS, LUCILIUS, <CLEONICUS, GRANIUS SILVANUS>

SEN. Necessitatem nuncias ergo ultimam!
Interepidus adeo: tabula, qua tester, prius
CedaturCEN. Illam, Caesaris iussu, nego.
SEN. Referre amicis gratiam haud igitur licet.
Unum quod habeo, quodque mihi summum decus,
Imaginem relinquo vivendi meam.

Conversus ad amicos.

Qui memor, ut acta est artibus semper bonis
Mihi vita, famam firmae amicitiae feret.
Annaee medice, Gallio frater, quid est?
Quid Prisce, quid Lucili amicorum optimi?
Quid corde gemitus, ore tot lachrymae fluunt,
Ubi tot per annos ratio meditata, insita,
Contra imminentes turbines? ubi tot meae
Praecepta sunt prudentiae? an quenquam ferox
Latuit Neronis saevitia? superest nihil
Parente, fratre, coniuge occisis, nisi
Docentis, educantis ut cumulet necem.

Ad Paulinam.

Amplexa sed me magna pars animae meae,
Paulina, quam me mollit aspectus tuus!
Nisi te dolentem munit affectus meus?
Te rogo, dolori tempera: in turpes eat
Querela: facies flendo deformem necem.
PAUL. Num potero, Seneca? Seneca, num potero tuam
Mulier, et uxor, non queri mortem, meam
Miseriam? An, ut amem, te patiar a me rapi?
Non esse misera potero, si tu sis miser?
Non flere, cum sim misera, cum tu sis miser?
O semper utinam qua fleam, in fontem fluam.
SEN. Maerere duret degener, fortis mori.
Moeror mulierem si deceat, at non decet
Moerere Senecae coniugem: in sexu tuo
Materia laudis unica est coniux miser.
Foelicem amasti. Nunc ama, quod sum miser.
Nec miser: at aditus non recessurae patet
Foelicitati: spirat animus aeternum: dies
Vitae prioris ultimus, primus novae.
Natalis hic est vitae inextinctae dies.
Sic vita mortem sequitur, ut vitam mori:
Et vita melior, quam nec eripiat Nero.
Non flentem iniquuum est flere: nil Senecae novum,
Cui vita stadium mortis, an studium fuit.
Abstergit ille lachrymas qui non fleat:
Indignus ille lachrymis qui se fleat.
Tu chara coniux, memor, ut in vita mihi
Virtus praeierit, charior vita mihi,
Desideratum coniugem, ut par est, feras,
Viduos honesta mente solando lares.
Hoc solo amara mors dolet, siqua dolet,
Quod rapit amatae coniugis amatum virum.
PAUL. An ergo sine te, mi Seneca, vivam tua?
An ergo sine me, Seneca, morieris meus?
An foedus id pepigimus? An nullum mihi
Cor, quia mulieri? Monita sic memini tua?
Hoc vita solo placuit, ex quo uxor tua,
Quod tibi placebam: nulla sim, ni sim tua.
Ttecum volebam vivere, et tecum mori.
Sic destinatum est, una mors perimet duos.
Mecum potes perire, sine me non potes.
Percussor in me prima figatur manus.
Uterque meriti pariter: ego tantas opes,
Quibus inhiatur, iure retinebo meo,
Si sim superstes longius: age ergo, feri.
Portia peribit igne, si ferrum negas.
SEN. O mira virtus foeminae: an laudi tuae
Seneca resistat? An sibi adamantam unice
Iniuriis relinquat expositam feris?
Monui ego, vitam quae iuvent: mortis decus
Maius, ut inde bona feras, vites mala.
Non invidebo tam bono exemplo: praei.
Sit penes utrosque par animus isto exitu,
Sed claritudo maior in letho tuo.

Paulina brachia ferro exolvuntur.

PAUL. Ergo ictus idem solvat utrique illico
Venas easdem: ah: quid tibi, ah Seneca? SEN. An dolet,
Paulina? PAUL. Seneca, non dolet vulnus meum,
Sed vulnus illud, quod premet Senecam, dolet.
Mihi magis exit, quam meus, sanguis tuus:
Et versat animas sanguis idem una suas.

Senecae venae secantur.

SEN. Natura, quam me frangis, invitum quoque! ah.
Quam vel philosophum! Ah. Mors, ut absentem fui
Te despicatus, appropinquantem horreo!
Tumidus sereno nauta, timidus cum tonat?
Philosophus homine maior, aegre hominem exuit.
Maiora hominibus dicimus; at homines sumus.
Senile corpus, tenue deductis cibis,
Effugia lenta sanguini praebet meo.
Euge cruciatus, te malum ut fatear, facis.
PAUL. Ah ne fatere. SEN. Sentio. PAUL. At sensus malus
Rerum aestimator, mollis et blandus sibi.
Gladiator ullus fortius, quam tu, cadet?
Contra, nec arma proiice, nec alto gradu
Deiicere: morere, qua decet Senecam mori.
Effugium hoc habeas a malis. SEN. Sed per mala.
PAUL. Per amara, dicas, quibus et accipitur salus.
Iam mihi videmur victimae anta aras sacrae,
Ut taurus et iuvenca se ferro induant;
Caedamur, et cadamus, ut par est, piae,
Placidae, innocentes, supplices, gratae deo.
Piaculum sit, si reluctetur mori
Devota morti victima, ut scelera expiet.
Si trahat eculeus, strangulet laqueus, cremet
Flamma. grave ferrum membra membratim secet.
Quid Seneca faciat, si nimis mollis gemat,
Sanguine fluente molliter, ut optat, mori?
Virtute clarus si vir haud praestet virum,
Mirumne, mulier mollior siquid labem?
SEN. Fessus ferendo deficio: sed ne dolor
Infringat animo te meus, vel me tuus;
Ne, morte in una gemina mors acsi premat,
Tormenta specto dum tua, impatiens cadam,
Paulina, tu recede; sed labris prius
Utinam supremum spiritum excipias tuis;
Saltem licebit dicere supremum vale.
PAUL. Dicemus ambo salve in Elysiis agris.

Abscedit Paulina in cubiculum.

SEN. Quam mulier, aliquid seu velit, seu non velit,
Addicta, cernit non minus, constat magis!
Vix duce decorum, at comite sit dulce hac mori,
At vel volenti, sed seni, ut lentum est mori!
Hemina vel una sanguinis ut aegre fluit!
Annaee, quem dat ars medicum, amicum fides,
Age nunc venenum prome provisum mihi:
Quo cecidit olim Socrates, illo cadam:
Aut velut imago viva virtutis Cato:
Aut qualis aevo Canius nostro optimus.

Cicutae poculum profert medicus. ebibit Seneca.

Totum hauriendum nempe, quia iustus modus.
Inambulandum postea! hinc aderit salus:
Hinc gallus Aesculapio sacrum cadat.
Migratio sit fausta, sit foelix mihi.
Quae nescienti est indita, hanc animam precor.
Natura, repete; reddo tibi gratus, libens.
Frustra precamur: corpus occlusum, pori
Obstructi, et artus frigidi impediunt iter.
Quid adhuc agendum est?

Paulina intus.

PAUL. Ah. SEN. Quid est? Periit mea
Paulina? CLEON. Nondum periit; at cecidit suo
Defecta sensu; proxime a letho iacet.
SEN. Paulina, venio: balneum o praesens petam,
Quo liberanti sanguinem libem Iovi.

Balneo infertur.

GRAN. SILV. At quia Neroni haud iussa Paulina est mori,
Nec proprium odium Caesaris in illam fuit,
Crudelitatis ne invidia gliscat nimis,
Famuli, cruorem premite, prohibete exitum:
Seu nolit illa, seu velit, vivat tamen;
Et ferat amoris pallida exangues notas.
Virtutis uno periit in Seneca satis.

Exeunt milites.

scena vii

[recensere]


LUCANUS incisis venis

Lucane, nunc te collige solutus metu.
Unum illud, illud unicum (o superi, precor)
Abolete, matrem prodidi (o facinus) meam.
Tantum in viris cupido vivendi potest.
Spem fecit, et fefellit impuram impius.
At vita cum te deficit (vita heu brevis
Tu memineris, memineris saltem tua.
Reditura vita: huic parcere ignavum puta.
Vulteius an te, tuve Vulteium doces?
Vita brevi nulli superest, qui tempus in illa
Quaerendae sibi mortis habet: virtute merendum est,
Caesar ut amissis inter tot millia paucis
Hoc damnum clademque vocet: dent fata recessum
Emittantque licet, vitare instantia nolim.
Victurosque dei celant, ut vivere durent
Foelix esse mori.
Pompeius an te, tuve Pompeium doces?
Aut nihil est sensus animis a morte relictum,
Aut mors ipsa nihil.
Ignorant populi, si non in morte probaris,
An scieris adversa pati: ne cede pudori.
Sum tamen, o superi, foelix, nullique potestas
Hoc auferre deo: mutantur prospera vita:
Non sum morte miser.
Denique Catonum tu doces, an te Cato?
Scire mori sors prima viris, sed proxima cogi.
Laetius est quoties magno sibi constat honestum.
Ii mihi sunt comites quos ipsa pericula ducent,
Qui me teste pati vel quae tristissima pulchrum
Romanumque putent.
Mihi nempe scriptis a Styge ereptus Cato.
Advolat, atque ingens meritum maiusque salute
Contulit in lethum vires; puduitque gementem
Illo teste mori.
Scilicet, ut illi Tullus, ita caesus cado;
Sanguis erant lacrhimae: quaecunque foramina novit
Humor, ab his largus manat cruor: omnia plenis
Membra fluunt venis, totum est pro vulnere corpus.
Brutive potius videor ut Lycidas mori:
Scinditur avulsus: nec, sicut vulnere, sanguis
Emicuit lentus, ruptis cadat undique venis,
Discursusque animae diversa in membra meantis
Interceptus aquis.
Plura non possum. Exeo.

scena viii

[recensere]


UMBRA AGRIPPINAE, POPPAEA GRAVIDA, NERO E THEATRO, <EPAPHRODITUS,> TIGELLINUS, <CAPITO COSSUTIANUS>

UM. Poppaea. POP. Quis me? UM. Nero. NERO. quid est? POP. adsum. NERO. Exeo.
POP. Quis turbat aegram? NERO. Quis theatrales iocos
Neronis interpellat? POP. Ah tandem, Nero,
Defessus, eviratus, exuctus redis?
Siccine dolores condis in corpus meum,
Gravidum, intumescens, per voluptatem tuam?
Tu me relicta, vel theatrales iocos,
Vel sequeris alias? Statilia forsan placet?
An illa me formosior? An illa est tibi
Fertilior? An tu iam vagus amator ruis
In has et illas, sine fide, causa, modo?
Num forma periit mea mihi? Peream prius,
Quam consenescam, forma ne pereat mihi.
Hoc iste foetus meritus, hoc partus prior,
Ut maechus alias pellices quaeras levis?
Tibi caesa coniux, mater occisa est tibi,
Poppaeae ut esset, an potius aliis locus?
Poppaea famam forte, fructum aliae ferent.
At siquid ego sim, non ferent, no non ferent.
Iratus amor, ut tumidus exundat dolor!
Iupiter, Iason, Hercules redeas meus:
Aut Iuno tua, Medoea — NERO. Quid loqueris furens?
Audire decet haec Caesarem, haec ullam loqui?
Apage maledica. POP. Eheu Nero. NERO. Heu coniux, quid est?

Ictu calcis prosternit.

POP. Perii? NERO. Ego perii; an perdidi te me simul!
POP. Tu perdidisti spem, fidem, vitam tuam,
Cum prole matrem, in matre dum prolem necas.
Ut se orbet ullus tam ferox unquam lupus?
NERO. Levis ita nocuit ictus? POP. Ad mortem gravis,
Nec nocuit, animam liberans domino malo.
NERO Ita dolet? POP. Imo nec mori, at per te mori.
NERO Cito se dolor remittet. POP. Ubi moriar, cito.
NERO. O vive, mea Poppaea, mihi vive, ac tibi.
POP. Tu me, tyranne, caedis, et vivam, iubes?
Age, nolo, nequeo: sed deus vindex tibi, ah.

Moritur Poppaea.

NERO Duratis, oculi, duri, inhumani, truces,
Spectare? Nec proþuitis in lacrymas? An est
Dolor iste supra lacrymas, et fit stupor?
Vere illa dixit Herculem; et Megara occidit.
Ego furentem non furens, nisi sit furor
Brevis ira: furor est ira: quid gravius furor?
O perseveret; pergat; Athamanta obruat.
Praestare poterit solus insontem furor.
Nescire nequeo: at nolui: at feci scelus.
Nec iussi, ut alia, scelus hoc: hoc scelus est meum:
Scelus execrandum: quodque qui feci, oderim:
Ut Phoebus odit se, manus, aures suas,
Quibus et Coronis periit, arcum, artes, avem.
Ergo illa periit? Periit et in illa Venus,
Minerva, Iuno, gratia, voluptas, amor?
Oculi occiderunt sydus extincti meum?
Et omne in illa lumen aeternum occidat.
Pes computrescat iste, tantum ausus nefas.
Pes iste, terra, sustines, ut te premat,
Qui pressit illam? O et pedem et peditem vora.
EPA. Invicte Caesar, Caesarem invictum advoca:
Nec plus tibi velis, quam ferat quisquam, mali.
Supra dolorem exurge, Nero fortis, tuum;
Sabina sic te nomine Sabino monet.
Est error iste, non scelus: sortis fuit,
Non mentis ictus: innocens mens, calx nocens
Sponte periturae: coniugis, matris prius
Necem tulisti: perfer etiam hanc, ut soles.
Reparet ruinam coniugis coniux nova.
Stabilire nupta Antonia imperium potest,
Geminatum ut affert Claudii nomen patris.
Poppaea, nisi quod forma pro philtro fuit,
Saeva, impudica, indigna Caesareo thoro.
Et et illi honores funeris iustos para.
NERO Age, experire, Antonia an nostros velit
Thalamos inire; Augusta num dici expetat.

Exit ad Antoniam Epaphroditus.

Auferte at istam; quam ipse pro rostris palam
Altis in altos laudibus coelos veham:
Utpote decoris formam et effigiem optimam;
Utpote parentem infantulae divae deam.
Nec illam, ut alias, more Romano, lubet
Cremare: nec enim nostra Vulcano Venus
Cedet, nec ignes ignis absumet meos.
Sed more regum, placet odoriferis eam
Aromatis farcire; nec odorem tamen
Aromata ulla, quam ipsa, tam suavem dabunt,
Arabia in illam conferet faetum annuum.
Sic Iuliorum teneat in tumulo locum.
Sed ut ut celerius lachryma arescit nihil,
Poppaea tamen e mente non periit mea.
Ideoque similem, quam potest illi puer,
Sporum execari, et ducere uxorem volo.
Pythagorae, ut uxor, ipse me subdam meo.
Desideratas ambo supplebunt vices.

Redit Epaphroditus ab Antonia

Epaphrodite, Antonia quid ad nos refert?
EPA. Inauspicatos illa et incestos thoros
Renuit Neronis: fratri adoptivo nefas,
Nubere sororem: coniugum homicidae truci
Periculosum nubere: nec ergo sibi
Placere, nec licere quod tentas ait.
NERO An vidua Syllae, vidua Pompeii, thoros
Sic despicatur Caesaris? Video dolos.
Molitur illa res novas, nostram necem.
Pisonis esse voluit: age, thalamos petat
Pisonis; aut Plutonis age thalamos petat.

Exit idem ad eandem.

Quae nostra nolit esse, sit nullo oppido.
Statilia nobis nota; nec, opinor, neget.
Sed Hydra num succisa Pisonis mihi
In me rebellat? O manus nimium leves.
Agite ergo Caium Cassium, effigiem quia
Colit avitam, PARTIUM inscriptam DUCI,
Orbate patria, luminibus orbum prius:
Opes vetustas arguite, mores graves.
Audere, et agere, nomine minatur suo.
Sillanus illi sit comes, iuvenis seni.

Exeunt centuriones ad necem.

Et quia requirit Mella, Lucani pater,
Opulentus ut opes filii acquirat, suis
Exutus, habeat exitum haud dispar parem.
TIG. At eruditus ille luxuriae Arbiter,
Elegantiarum nequam et obscaenus pater,
An adhuc, quod ille molle, quod amaenum putat,
Id molle solum Caesar, id amaenum putat?
Scevino amicus, conscias fraudes struens,
Ut servus illum detulit; an ergo prior
Quia consularis, quia voluptatum sciens
Mihi praeferetur aemulus Petronius?
Te prodis illi, ut ille te prodat malus?
NERO Se prodit imo, et perdit; et merito perit
Qui amatus a Nerone magis alios amet.

Exit centurio ad Petronium.

CAP. COS. Soranus igitur Caesarem, aut Thraseas amat?
Soranus Asiam dum regit, partes alit,
Plauto sibique conciliat ad spes novas:
Libertum inultum Pergamo per vim tuum
Patitur repelli, dum nimis Plauto favet.
At ista vetera: Servilia sed nunc patri
Conscia, timensque magica sollicitat sacra,
Nummosque (vereor) dat magis, qui te necent.
Isti philosophus crimini testis Celer,
Stoicus, honestus pectore, Sorani cliens.
At Thrasea tristis, cui supercilium grave.
NERO Quam iustus, o tam Caesarem Thraseas amet.
CAP. At ille in acta Caesaris ad anni diem
Iurare primum vitat, an potius negat!
Nec pro salute suscipit votum tua,
Quamvis sacerdos: nec tuae voci sacrae
Immolat ut alii: nec tulit matris tuae
Audire causam, curia egressus prius.
Privata curat; publicis raro vacat.
Secessionem infensus, et partes struit,
Adeoque bellum, si audeant plures idem.
Olim Catonem et Caesarem, imperii aemulos,
Thraseam et Neronem Roma nunc discors crepat.
Scriptis Catonem hic celebrat, et vita refert.
Est ipse, et ipsi est rigidus, austerus, procax
Sectator, an satelles, exprobans tibi
Et ore et habitu perditum vitae genus.
Uni incolumitas Caesaris, et artes sacrae
Sine cura, honore: prosperum si quid tibi,
Spernit; nec illi, si doles, quicquam dolet.
Ut ne ille credat esse Poppaeam deam,
Est animo eodem, quo recusari fidem,
Divorum in acta Caesarum ut iuret lubens.
Sic ille ritus negligit, iura abrogat.
Potiora cernit ille? quin sequimur, docet
Nova, cupientes? Tolle doctorem, ducem.
Ingrata secta publicae semper rei,
Haec Stoicorum: quibus, ut imperium auferant,
Praefertur ore pulchra libertas: tamen
Perdent et istam, quum illud abstulerint prius.
Votis sacerdos, cuius ut iuret, probus
Senator adsit curiae, indueri nisi
Et proditorem Thrasea, sed et hostem palam.
Singula facilius increpet praesens, feras,
Quam damnet absens omnia infensus, silens.
Non exul (id enim publicis maestus bonis
Ambit, minando patriae exilium suum)
Sed ab urbe vitam exosus abrumpat suam,
Cuius et amorem, et cuius aspectum exuit.
Frustra abstulisti Cassium, si nunc sinas
Gliscere, vigere, urgere Brutorum aemulos.
NERO In patria at ipse publicis ludis sua
Tragaedus egit: me, nec ut cithara canam,
Nec scenice ut agam, audire dignatus ferat.
Nec audiatur ergo, nec post audiat.
Soranus ergo, et filia, et Thraseas cadant.
Resecare in illis capita virtutum lubet.
Sed ista fiant melius assensu patrum.

Exit Nero cum caeteris.

scena ix

[recensere]


PETRONIUS ARBITER CRUENTUS, PUERI SYMPHONIACI

PETR. Ultra timoris aut spei, quorsum morae,
Mala quando nec spem nec metum ulterius ferunt?
Fortuna, spes, valete: mihi portus patet.
Aperio venas: his þuunt fontes Stygis.
Iubet tyrannus Arbitrum (o feritas) mori
Mori immerentem Caesar (o monstrum) iubet.
Video necesse, ut iussit, intra horam mori.
Ut hora, ad horam e clepysdra stillans aqua;
Sanguis ita, vita ad sanguinem sensim efþuit.
Sed prius in istis rite codicillis, nihil
Blanditus illi, nec Tigellino (ut solent
Plerique morti sic dati), eleganti stylo,
Sub faeminarum, et exoletorum novis
Titulis, Neronis þagitia scripsi, et stupra.
Quae Silia nimum conscium haud siluit mihi.

Obsignat codicilios. sigillum frangit.

Hos ego Neroni obsigno. signantem annulum,
Frango, periclum ne faciat aliis, meum.
Age, puer, aliquod carmen e nostris cane.
PUER. Infaelix, modo crinibus nitebas,
Phaebo pulchrior, et sorore Phaebi:
At nunc laevior aere, vel rotundo
Horti tubere, quod creavit unda;
Ridentes fugis, et times puellas.
Ut mortem citius venire credas,
Scito iam capitis perisse partem.
PETR. O fallax natura deum, quae prima dedisti
Aetatis nostrae gaudia prima rapis.
Heu, heu nos miseros, quam totus homuncio nil est!
Quam fragilis tenero stamine vita cadit!
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.

Largitur pueris 1. monile 2. nummos 3. verbera.

Cape munus istud, dulce quia cantas, puer,
Et tu istud: at tu, quia strepis, paenas dabo.
Nemo mihi referat, ut sic aeternus mihi
Animus, philosophi nec quid austeri probent:
Sed perpolita carmina, et versus leves.
Sic vivere, et sic Arbitro arbitrium est mori.
Frater sorori me iuget, morti sopor.
De nocte vita, de die somnus fuit:
In idem volumen nunc eant nox et dies.

Exit cum suis.

scena x

[recensere]


THRASEA PAETUS, HELVIDIUS PRISCUS, PACONIUS AGRIPPINUS, RUSTICUS ARULENUS, ARRIA PAETI, DEMETRIUS PAETUS, DOMITIUS CAECILIANUS, QUAESTOR CONSULIS

HELV. Ergo in senatu, Paete, res agitur tua.
Defensionis nec tuae cura est tibi?
Nil nisi virile proferes constans, scio,
Quo laudem adornes, diluas turpes notas.
Pavidus recedat, se tegat latebris iners.
Te Roma videat obvium morti virum.
Voces senatus capiat, humanas supra.
Poterit moveri oraculis etiam Nero,
Miraculoque: saevitia sin sit procax,
Illum memoria posteri recolent magis,
E vita honeste quisquis exibit sua,
Quam qui peribit segnis, ignavus, silens.
Prodi ergo, nec te prode, nec causam bonam.
AGRIPP. Suspecta bonitas, Thrasea suspectus bonus.
Bonus malo Nerone, temporibus malis.
Convicia at nunc, ludibria, probra imminent.
Aures maledicis subtrahe, insolitus loqui,
Audire probra: nec Capito solum caput
Iniuriarum, aut Eprius urgebit scelus:
Sed forsan aderunt, qui manus, ictus parent.
Immanitatem Caesaris, vel qui boni,
Metu, sequentur: nunc facit bonitas metum.
Tu, qui senatum semper ornaris, notam
Tanti facinoris illi inurendam elue.
Dubium relinque, quod statuturi patres.
Si te viderent: nulla spes, scelerum ut pudor
Capiat Neronem: magna formido est, simul
Ne tibi familiam, pignora, uxorem auferat.
Finem igitur impollutus, intactus pete:
Par fine, quibus est studio, et exemplo parem
Vitam exigebas. ARUL. Et precor, vitam exigat
Thrasea perennem, dignus haud unquam mori.
Quin nisi statuerint mitius in illum patres,
Tribunus intercedam, et arcebo nefas.
Bonum hinc tuebor, gloriam augebo meam.
THRAS. Cohibe, tribune, spiritum; ne quid novi
Incipe, quod obsit tibi, mihi prosit nihil.
Mihi tot per annos, quem teneo, vitae tenor
Non deserendus: tibi magistratus recens,
Et quae supersunt integra: expendas prius,
Quod tam inquinato tempore insistas iter,
Quo sit probrum non esse, non tutum; probum
Probro sit esse: quisque timet, insons perit.
Quo vitia quisquis odit, homines oderit.
Tu te tuere: me mihi relinque, et cave.
Videro, senatus an sit adeundus mihi.

Intrat Domitius Caecilianus senator.

CAEC. O Paete, sero videris: nam te iubet
Mori senatus: consulis quaestor venit,
Qui cogat. THRAS. Adsit: nil moror, sed nec queror.
Punit nocentem? Cedo iustitiae: decet.
Premit innocentem? Cedo fortunae: licet.
Quid dico, licet? At verius dicam, potest.
Vas istud animae frangat, animam non potest.
AGRIPP. Ut laetus ille nuncium maestum audiit!
THRAS. Perimendus. hodie malo me perimi, malo
Breviore, in alium quam relegari diem.
ARUL. Sed an haec ferenda? THRAS. Ne time, immotus feram.
ARUL. Patiuntur haec dii? Nero iubet; patres sinunt?
Dii negligentes: saeve, Nero, servi patres.
THRAS. Maledicta cessent: lacrymae haud fortem decent.
Ne þete, amici; fugite non þentem ocyus;
Pericla nec miscere: sufficiam neci.
ARRIA An ergo, Paete, matris exemplum Arriae,
Paeti uxor itidem, et Arria, haud ausim sequi?
Sequar, et praeibo: te praeeo, et illam sequor.
Meliore, quam Paulina, te praeeo fide.
THRAS. At non praeibis, si meae quicquam preces.
Per charitates te meas moneo, et tuas,
Vitam retineas; nec meae natae, ac tuae,
Quod restat in te, id adimere subsidium unicum.
Mihi iussa mors est: sed quid Helvidius gener?
CAEC. Italia abigitur. THRAS. Laetor. AGRIPP.Et de me quid est?
Et me patris sors dura, si non mors, manet.
CAEC. Italia abigeris. AGRIPP. Gaudeo: sed quid bona?
CAEC. Adempta non sunt. AGRIPP. Ergo Aricinum iugum
Adeamus, illic, Prisce, pransuri: aes erit
Solvatur unde symbolum: non est solum
Mutare grave: nec me impedio: Thrasea, vale.
THRAS. Valete reliqui: solus Helvidius comes
Demetriusque maneat, ubi quaestor venit.
Discam aliquid ipsa in morte: quid maeres, gener?

Venas solvit.

HELV. Talem extitisse maereo, talem mori.
THRAS.Talem extitisse gaudeas, talem mori.
HELV. Iustitia (credo) maeret, et moritur simul.
THRAS. Iustitia nunquam moritur. HELV. At terras fugit.
THRAS. Et tu. HELV. Sed astra petit. THRAS. Et ego cupidus petam.
Philosophe, numquid morior? An mens est mihi
Moritura nunquam? Et illa pars melior mei?
CAEC. Natura mortem Caesari, ut Caesar tibi,
Minitatur: illa Caesari sit mors; tibi
Vita reputetur. animus aeternus vetat
Iustum perire. THRAS. An animus aeternus mihi
Tu quaere: sed adest quaestor: ego mox sciam.

Quaestor ingreditur.

QUAEST. Quod est necesse, quod lubens facias, bene est.
Facis ut oportet, Paete. HELV. Quae mens est, socer?
THRAS. Observat illa, sentiat num se mori:
Siquid molestum, aut triste narrabo tibi.
Sed hunc liquorum libo ἐλευθερῷ Iovi.

Ad quaestorem.

Edverte, quaestor. iuvenis adverte, et vide;
(Simile sed omen numen avertat deum)
Sed in illa natus tempora, expediat quibus
Firmare mentem non malam exemplis bonis.

Conversus ad Demetrium.

Animus, philosophe, carceribus acsi evolet,
Mihi gestit: at quo citius et sordes lavet,
Et ponat onus, in balneum inferri placet.
Erit, erit aliquis publici vindex mali.

Exeunt omnes.

scena xi

[recensere]


UMBRA AGRIPPINAE, NERO, SPORUS, EPAPHRODITUS, <CALVIA CRISPINILLA, NEOPHYTUS, VEIANIUS NIGER, GERELANUS>

UMBRA Nero. NERO. Vocor; at non audio vocantem. UMBRA Nero.
NERO Indesinenter omnibus, mater, locis
Persequeris? An non te mei, qua me tui
Taedet, pudetque tandem? haud miseret mei?
Agnosco, pectus si recludatur meum,
Tormenta, þagra, mille poenarum modos,
Nisi grave vulnus, ulcus, aspicias nihil.
Tandem misereat: at dies idem redit
Vertentis anni, caesa quo mater mihi.
Quin scio, propinquum nil boni, quod me vocat.
At esse laetum, diis vel invitis, libet.

Sporum evocat, amplectitur.

Regina, domina, Iuno, Venus, Hebe, Spore,
Accede; nostro funde laetitiam sinu.

Intrat Epaphroditus a libellis cum litteris.

Sed, Epaphrodite, quid rei? EPAPH. Haec in te probra,
Vindex rebellis edidit, Caesar. NERO Lege.
EPAPH. “Nunc Aenobarbus, ferreus mente, aeneus
Ore, regit orbem; praedo, non princeps regit,
Imo rapit orbem, praeco, non princeps. nec est
Augustus, at cinaedus, auriga, histrio;
Nec vir, viro qui nupsit, et duxit virum.
Monstrum viri, cruore maceratum lutum.
Quidvis magis quam musicus, et illud tamen
(O principis laus magna) quam princeps magis.
Iste Nero quid agat, si rogas, audi; furit:
Ligatur, obcaecatur, insanit. parit
Oedipus, Orestes, Hercules, quod non nefas?
Medaea, Canace, Phaedra, Helena, quod non nefas?
Mala male cantat illa, male perdit sua
Bona citharaedus malus, inexpertus, rudis
Fert Roma: sed an haec Gallia, an Vindex feret?”
NERO Non fert columbam? Milvium, imo aquilam feret.
Feret leonem, mite qui non fert pecus.
Male tibi, nobis consulis, Vindex, bene.
Quin subvenire perditis rebus studes.
Nempe locupletis Galliae immensas opes
Aggerere nostris bellicae hinc leges dabunt,
Bene nata, bona consumpta reparandi, seges.
At Aenobarbus, non Nero, dicor: placet
Gentile nomen; minus adoptivum placet.
Illud resumam, quod per opprobrium exprobrat.
Male habet id unum: nempe citharaedus malus
Quia dicor: ullum nostris artificem magis,
Magis peritum, ex arte seu cithara canam,
Sive histrionem, Roscio haud dispar, agam?
Dicite, sacratae vocis applausum mihi
Qui concitastis saepe! Non nostis, scio:
Et probro ab isto, probra quam falsa ingerat,
Discite.

Civis intus iurgium cum servo simulat.

        Sed illud quid sonat?
VOX INTUS Vindex tibi,
Male serve, veniat. NERO. Quid ait? EPAPH. Irascens herus
Servo precatur male. NERO. Sit ambobus male,
Nisi Vindici, quae a vindice, precantur mala.
Sed quid nova tibi scriptio apportat novi?

Aliae literae ad Epaphroditum.

EPAPH. Minatur eadem a Vindice et Gallis mala.
NERO Et ego minabor Vindici et Gallis mala:
Paria vel illis, quae mihi minantur, ferant.
Ite, ite in illos: contrucidari volo
Ubique quicquid exulum, quicquid latet
Gallorum in urbe: Vindici et Gallis favent
Utrique, utrique conscii; pereant simul.
Quin Vindicis quicunque praesciderit caput,
Centum aureorum millia merenti dabo.
Ite populatum Gallias. sed quid refert
Quid in columnis scribitur, an et sunt probra?

Ascriptum columnis legit Epaphroditus.

EPAPH. Cantando vigiles te, Nero, Galli excitant.
NERO Malent sopitum: nunc canunt, at mox gement:
Nec in aurem utramvis dormient, qui me excitant.
Citentur omnes ad sacramentum tribus:
Dent e familis nomen et servi optimi,
Et atrienses, et reservati ad manum.
Vehicula fiant, organa ut scenae vehant.
Et concubinae, quasi viri curta coma,
Mihi tondeantur, militent, comites eant,
Et cum securi peltam Amazoniam gerant.
Ut quasi Camillae socia sint Turno agmina;
Quem, cum revertar, ipse Virgilii canam.
SPOR. Meliore redeas omine: se unde aurea
Ex messe merces, militum ζωὴ, ψυχή?
NERO Censum omnis ordo conferat, nummum asperum:
Et pustulatum argentum, et obryzum simul
Aurum exigatur: pensio in fiscum annua
Ab inquilinis cedat: ita nunc est opus:
Congesta nec enim pace: quae bello egeram.
EPAPH. Bona sero captas: nunc habet fiscus male.
NERO Bonus ergo princeps: ero malus, ut adsint bona.
EPAPH. At forte fato Galliae haud vinci queunt,
Nisi duce solo consule. NERO. Auspicium probo.
Honore uterque cedet: ego solus feram
Fasces, et arma in Gallias consul geram.
Strategema scitum restat, invictum, unicum.
Ut Gallias ut venero, ut castra hostium
Videro, et ut ora viderint hostes mea,
Prodibo inermis, hinc et hinc oculos feram:
Illi silebunt; et ego, nisi þebo, nihil.
Illi obstupescent; et ego, nisi þebo, nihil.
Scio, resipiscent, arma deponent, manus
Dabunt, rogabunt veniam; ego laetus canam
Cantica triumphi laeta, cum laetis ovans:
Quae iam parari tempus in laetum volo.

Insculptum monumento.

Et omen ecce prosperum: Gallum vide
Romano ab equite militem oppressum, trahi
Crinibus: adoro coelites laeto omine.

Annulus.

SPOR. Ergo auspicanti consuli hunc dono annulum:
Sis παντονίκης fruere tam votis tuis,
quam Ditis iste dominus, et frater Iovis.
NERO Sculptura gemmae quae subest? SPOR. Raptus deae,
Quae visa, amata, rapta simul Erebi deo.
NERO Sabina dulcis, quia tuum est, donum placet:
A raptu, et imo Dite, vix omen placet.

Aliae literae ad Epaphroditum.

Sed, Epaphrodite, quid novi e scriptis novis?
EPAPH. Nova monstra, Caesar. NERO. Unde? Quae? Quot? Quem petunt?
EPAPH. Defecit etiam Galba. NERO. Defecit? EPAPH. Novus
Caesar creatus. NERO. Galba? EPAPH. Galba. NERO. Heu me occidi.

Prope intermortuus cadit.

EPAPH. En fractus animo, voce defectus stupet.
Collapsus, acsi spritu orbatus, iacet.
Succurre, nutrix; domina, succurre; alleva.
CALV. Mi Caesar. NERO. Eheu. SPOR. Mi Nero. NERO. Heu. EPAPH. Caesar.

Respicit.

NERO. Quid est?
Quis me ad dolores revocat? excideram bene.
CALV. Attolle caput.

Caput converberat.

NERO. O perditum, infoelix caput;
Diverberandum fuste; laniandas comas.
CALV. Attolle vestem. NERO. Vestis in partes eat.

Vestem dilacerat.

Attolle, dicis; tolle, pars maior sociat.
SPOR. Tibi parce, Caesar. NERO. Nemo cui parcit deum,
Hominumve? utrique quem aemulis odiis premunt?
CALV. Recollige animum. NERO. Nullus est. CALV. Redeat prior.
NERO. Iam periit. SPOR. Absit. EPAPH. Absit. Imo adsit valens
Virtute, dignus Caesare, infractus malis.
CALV. Quid agis? Virumne video? NERO. De me actum vides.
CALV. Quin multa multi principes animo inclyto
Paria tulere, terga nec dederant malis.
NERO Incognita, infanda, insolita cogor pati:
Imperia siquidem vivus amitto mea.
EPAPH. Amissa nondum, dum domi miles frequens,
Fertque in rebelles arma Virginius foris.
Ille tibi, Caesar, Vindicem et Galbam premet.
Ille veteranos, ille legiones regit
Tres; hi nisi unam, milites sparsos, novos.
Adde, legiones Capito bis geminas habet,
Nec has remotas: advoces, nisi quod procul
Septemdecim alias: copiis tantis quis est
Qui pertimescat? Ne time: oppositi luent,
Hostes senatus Vindicem et Galbam simul
Proncunciavit publicos: hostes cadent.
Nihil ita durum, quin tua id virtus domet.
NERO Suspecta cuncta: deficit cunctis fides.
Quis non, ubi ipsum petitur imperium, timet?
Quis non ad istos horret et trepidat sonos?
Fateor, feriri non fero hanc chordam; strepit:
Huius tetigeris quicquid. est ulcus; dolet:
Unde tener animus, quicquid increpuit, tremit.
Quid caveo certa, incerta quid timeo mala?
Non magna fateor quae timeo, timeo tamen.
Apollo, memini, Dephicus fato dedit;
Cavenda cum annis lustra bis septem tribus.
NEOPHYTUS Tot natus annos Galba: sed taceo. NERO. Quid est?
Quid ais? NEOPH. Tot annos natus imperium, aurguror,
Usque triplicabis, forsan obiturus senex.
NERO Vera augurare: nec dubito pisces mihi
Cito reddituros, siquid amittam mari.
Ita perbenigna sors mihi semper dea.
SPOR. Tam sit favendo firma, quam foelix dea.
NERO Hucusque, et ipsis favit in cunis mihi,
Nec triste venit aliquid, armillam auream
Dum gessi: at ubi nunc illa quasi sortis favens
Tessera faventis? Periit: ego perii simul.
Fore destitutum dixit astrologus: sed hoc
Amissa post Britanniam Armenia, et tamen
Utraque recepta fatum adimplevit; malis
Fatalibus defunctus ut videar: neque
Sic destitutum, quin et orientem, et sacra
Templa Solymorum, et denuo mundum integrum
Iam restiturus pristinae sorti regam.
Extera ut adsint, πᾶσα γὰρ τεχνὴν τρ�έφει.
Ex arte vivam musica, imperium ut ruat.
Ergo in rebelles meditor et modulor duces
Ioculare carmen; quo caput calvum canam,
Cui pilus honesti non adhaerescit viri;
Os quasi serendis frugibus aratum solum;
Et nasum aduncum, accipitris indicium feri.
Habere nasum non datur tantum omnibus.
Archilochus alter ego, Lycembaeis modis,
Qui peius angant, quam pedes podagra, aut manus
Veniamque Vindex interim siquam dabit,
Si vivo vinco, publice hydraulam dabo,
Dabo et choraulam, et tibiis doctus canam
Fixis utriculo. Caesarem annon haec decent?

Aliae literae ad Epaphroditum.

Interim utriusque perfidum damno caput,
Proscribo bona. EPAPH. Quin Galba proscribit tua:
Tuique pretium capitis assignat suum
Vindex: et illis arma coniunxit sua
Virginius: illis Rubrius Gallus favet.
Sic habet in istis literis. NERO. Sic, sic habet?

Concerpit illas.

O execrandae litterae, quae sic habent.
Quid nunc agendum? nil agere, nil non pati
Dignum Nerone? Scilicet, totus mihi
Senatus odio mutuo invisus luet:
Caesus veneno dapibus immisto ruet.
Urbs tota þammis cedet; immissis feris,
Inhibere þammas quisquis audebit, cadet,
Ut nemo post me Caesarem Romae imperet,
Urbe et senatu careat ut Caesar novus.
Hac hac it animus; hoc ago: sed ista ultio
Optanda, non speranda: compingi nequit
Senatus: aditum et impetum populus premet,
Regeret: quid ergo? Sergium supplex petam?
Non profuturum; nec decet. Parthos petam?
Prodigus in illos qui fui, ut referant vicem?
At per rebelles clauditur ad illos via.
Quid tandem? Adibo rostra, miserandus, gemens,
Atratus, omnes artis experiar modos,
Miserationem ut concitem, veniam precer?
Facilis roganti venia: nisi veniam dabunt,
Saltem dabunt, praefectus Aegyptum ut regam.
Hoc placet; hoc ut agam, sermo formandus mihi.
At me priusquam ad rostra perveniam, manu
Feroci, mente turba discerpet fera:
Ut ad astra, Romae qua facit populus deos,
Ut primus, ita postremus Aeneades eat.
Quam varius eheu distrahor, dubius tremo,
Ut navis, unda et ventus ubi bellum gerunt;
Ut nauta, an undae cedat, an vento magis.
Vos, spero, amici, mecum in Aegyptum ibitis:
Classis paratur. vos, Gerelane, et Niger,
Ibitis! NIG. Eundem in castra militibus magis.
GER. Nec quoquam eundem, nos nisi Sabinus iubet.
NERO Quid si Sabinum iubeo? GER. Nil moveas tamen.
NERO Ingrata monstra, in Caesarem sic vos decet?
Deseritis illum? NIG. Deserit Caesar suos,
Ipse. NERO Quid ultra, quo magis fiam miser?
Quos aluit aula, nunc fugam sorices parant:
Quos nostra texit vestis en tineae avolant.
Cur vivo? Cur non morior? NIG. Usque adeo mori
Miserum? NERO. Maronis audio Turnum, ac agam.
Ventum ad supremum est: quo deus, quo sors vocat
Dura, sequar: omnis spes periiit, omnis salus.

Locusta evocatur cum veneno.

Ut moriar igitur, Caesarem ut par est mori,
Locusta ferat huc toxicum certum et citum.
Themistoclis, Mithridatis, Annibalis modo
Moriar. venenum hoc quale?

Pyxis aurea.

LOC. Quali omnis cadat
Vitae facultas: cecidit hoc frater. NERO. Placet,
Me frater, uxor, mater impellunt mori.
Condatur ergo pyxide venenum aurea,
Summos in usus. summa sed nondum premunt:
Et melius aliquid crastinus forsan dies.
Placidus molestas nunc levet curas sopor.
Paulisper illum fidus excubitor tegat.

Exit Nero cum Epaphrodito, Sporo etc.

NIG. Fidus ita fracto, fortis ita timido quis est?
Miseros amicos ulla num elegit fides?
Fortuna cui mutata non mutat fidem?
Cum deprimit fortuna, si attollit fides,
Laudata, sed depressa, dat poenas fides.
Hinc fugere miseros, colere faelices decet.
Accedo fatis, et deos sector duces.
Quem dii relinquunt, desero. Quin, quod magis,
Se deserentem desero: quidni feror,
Quo fertur orbis? Eo comes, ut omnes eunt?
Esto Nero solus; non erit solus Niger.
GER. Tribune, socios nos habe: nam non placet
Perire cum Nerone pereunte, ut vides.
Quin silva, lauros quae sub Augusto dedit,
Unde in triumphis quisque decerpsit suas
Caesar coronas, arborem et sevit suam,
Obitu serentis quae simul languens obit,
Nunc tota ab ima exaruit stirpe undique.
Quin silvae alumnae, quas parens alba edidit
Gallina, primum Liviae in gremium ferens
Lauri feracis ramulum, egregie ferax,
Periere prorsus sobole gallinae inclita.
Quin tacta caelo Caesarum est aedes sacra;
Et deciderunt capita de statuis simul;
Sceptrumque fractum e manibus Augusti excidit;
Et conciderunt in sacra ornati lares.
Quid multa? Caesar res novas, et dii ferunt,
Dii deserendo Caesarem, Caesar deos.
Praetorianis quos Nero asservit duces,
Primi Neronem deserunt: primus loco
Sabinus illos Galbae ad imperium vocat,
Et pollicetur millia viritim decem
Sestertium ter dicta: quin et nos pares
Nummis merendis, principe legendo sumus.
Galbamque conclamamus, et pereat Nero.

Exeunt cum statione excubantium.

scena ultima

[recensere]


UMBRA AGRIPPINAE, NERO, PHAON, SPORUS, EPAPHRODITUS, NEOPHYTUS, CIVES 2, MISSICIUS PRAETORIANUS ET ALTER

UMBRA Nero. NERO. Neronis nomen infoelix quis est,
Qui personando corripit somnos leves?

Animae interfectorum insultant illi.

O inquietum consciae mentis forum,
Aculeum, eculeum; quo subit semper pater,
Frater parensque, Burrhus et Plautus, soror,
Uxorque gemina, Seneca, Pisonis manus,
Corbulo, Soranus, Arbiter, Thraseas, Paris,
Et fulminatrix legio Caesorum mihi.
Hinc trudor, illinc pellor, hinc illinc trahor,
Crucior, cruentor, torqueor, lanior, necor.
Terra en dehiscit funditus quassa, evomit
Umbras furentes; agmen infernum mihi
Insultat; angues et faces in me iacit.

Prosilit e lecto.

Sed quo satelles abiit? Excubitor manet
Nullus? Quid hoc est? Ubi Tigellinus meus,
Ubi Polycletus? Helius? coniux ubi
Meus Pythagoras? Ubi cohors nostra aulici,
Liberti, amici? Nemo respondet: vocat
Nero: sed vocanti nemo respondet: domos
Adibo:

Circuitum pulsat.

       Clausas en fores: non sunt domi:
Imo esse nolunt. o abhorrendum nefas:
O aulicorum perfidum, ingratum genus,
Nec, ut pediculus, in crucem domino comes.
Quid curialis aulicus tandem mihi,
Fronte aliud, aliud mente qui gestat sua?
Foris modestus, impudens intus; palam
Blandus, maledicus clanculum, et ubique invidus:
Piscator in aqua turbida: crassam bibens.
Ut fallat, assentator; ut noceat, potens.
Servus superbus, dominus abiectus; nepos
Perditus, avarus, gryphus, omnigenum pecus:
Basiliscus afþans; hedera circundans; lupus
Sub vulpe; vulpes sub ove; galeatus lepus;
Iners Colossus, olla venalis, latens
Scopulus, sepulchrum gratiae; meriti cinis.
Simulata periit, vera iam facies redit.
Inane nomen nunc amitia et fides.
Quem modo corhortes militum armarunt, greges
Tot aulicorum quem modo sequuti, modo
Quem coluit orbis, timuit urbs dominum, deum,
Nunc destitutus, nunc egens, nunc nunc miser.
Fui monarcha, nunc ἄνευ ἀρχῆς μονός.

Umbra tollit pyxidem.

Redeo ad venenum: at pyxis amota est; nimis
Forsan Neroni sit leve veneno mori.
Adsit Spicillus ergo gladiator ferox,
Aut aliquis alius qui manu intentet necem.
At nec Spicillus, nec manus quaevis adest.
Ita nec amicus, ita nec inimicus mihi.
Quin ergo Tyberim praecipiti cursu peto,
Mersurus illic Caesarem, imperium, scelus?
Ardet, nec audet, animus audenter mori:
Ubi colligatur, o locus detur latens.
Epaphrodite, Spore, Phaon, quarte et comes
Neophyte, quid nunc? PHAON. In surburbanum meum
Abire si sit animus, en illud prope.
NERO Tegor obsoleta poenula, adopertus caput,
Pede nudus, ora, ne quis agnoscat, tego
Sudario; portoque pugiones duos,
Fidos ministros.

Tremor, fulgur.

NEOPH. Quid tremis? Quid stas? Siles?
NERO Tremo, nam tremiscit terra, qui terram premo.
Sto, iam repente fulgur adversum micat.

Clamor 1.

Sileo, quod aures pepulit e castris sonus.

Clamor 2.

CLAMOR E CASTRIS. Galba imperator, Galba: dispereat Nero.
NERO. Pereat rebellis Galba; pereant, qui favent.
CLAMOR MILITUM. Veniant Neroni cuncta mala, Galbae bona!

Clamor 3.

NERO. Imo Neroni cuncta bona, Galbae mala,
Illisque Galbae qui favent. sed quis venit?

Intrat civis.

CIVIS 1. Heus, de Nerone quid novi Romae? NEOPH. Nihil.
CIV. Ergo nihil. NERO. Imo nullus est. sed quis novus?

Exit idem. Intrat alter civis.

CIVIS 2. Quo vos? NEOPH.Quid ad te? CIV. Quin sino; Neronem arbitror
Hi persequuntur.

Exit idem.

NERO Tu sinis, non quod sequi
Velint Neronem, at persequi.

Canis latrat.

                            Sed quid canis
Latrat? An et ille persequitur?

Gallus cantat.

                                Et quid canit
Gallus? An et ille prodit: an cantu excitat?
De me triumphum an cantat? o saeva, aspera,
Infanda.

Intrant Missicius praetorianus.

        Sed adest alter: hic miles, puto,
Praetorianus.

Facies subito detegitur.

MIS. O Nero, salve, vale.

Exit idem.

NERO Utrumque in uno, quam brevi, salve, vale!
Quia vivo salve; quia statim pereo, vale.
Non sic solebat Nero salutari; sed est
Et hoc ferendum: cum leo exanimis iacet,
Insultat illi vel lepus. Sed quid moror?
Quin subeo? Sed clam. PHAON. Per vepres igitur via,
Et arundinetum. NERO. Non vides nudos pedes?
PHAON Quin veste strata sub pedibus aegre ibitur.
NERO Eatur: heu me; turpis haec mortis fuga
Quam morte peior! quin bene est, vivam modo.
PHAON Portam at latendi dum paro, et portum tibi,
Placeat arenae condi in egestae specum.
NERO Sub terram iturus vivus? Haud quaquam placet.
In arundineto potius obtectus cubem
Dum lucet: inde quadrupes repam miser,
Qua me caverna proximam in cellam feret.

Exit Phaon, ut paret.

Culcitram ibi modicam pallium insternat vetus:
Cubile dignum Caesare, Neronem decens.
Sed sitio: latices hauriam mersa manu
Ex hac lacuna: quam graveolentes aquas!
Sed bibo. Neronis potio haec illo inclyta,
Decocta, sapiens sine nivis vitio nivem? 4885

Aquam potat e lacuna.

Esurio: panem da, Phaon. PHAON. Qualis domi
Habetur, habeas.

Panem atrum affert.

                 NERO. Sordidus et ater movet
Stomachum, sed illi displicet.

Oblatum aspernatur.

                              Malim fame
Perire, quam sic edere: patiendum tamen.

Vento arbor movetur.

Quid sonit?
EPAPH. Agitat arbores ventus levis.
NERO Quam cuncta terrent! Quam nihil! Nihili sonus!
Quam Panicus iste terror! ut satyrus meo
Terreor ab ore: me fugo, et fugio simul.
NEOPH. Quin igitur una morte, tot mortis metus,
Mali imminentis non metum, sed tot mala,
Tot probra, diras, scandala, pericla effugis?
Malis premetur, a malis qui vult premi.
Te contumeliis eripe futuris: semel
Non esse malis, esse quam semper miser.
NERO Ergo nisi moriar, nec mora, effugium a malis
nullumne? EPAPH. Nullum. NERO. Nil preces prosint? NEOPH. Nihil.
NERO. Nil artificium? EPAPH. Nil. NERO. Nihil lachrymae? NEOPH. Nihil.
NERO. Nihil fuisse Caesarem? NEOPH. Hoc urget magis.
Hinc odia, scelera, machinae, insidiae, minae.
NERO. Ergo moriendum! NEOPH. Quin cito. NERO. Neroni? EPAPH. Tibi.
NERO Horresco totus: ut moriar, isti quoque
Hortantur, instant, quos dedit solos mihi
Sors dura comites: quid ago? Δεῖ νήφειν ἔμε
Ἐν τοῖς τοιούτοις. Ἄγε Νέρων, τοῦτ᾿ οὐ πρέπει,
�Ἔγειρε σεαυτόν. Turpiter vixi, scio:
Moriar decore: pareo: paretis scrobem
Corporis ad huius non nimis magnum modum. heu.

Flet ad singula.

Huc frustra siqua marmoris forsan prope, heu.
Componite et aquam et ligna, quae mox mox meum heu
Curent cadaver: proh dolor: at illud prius
Vos rogo per omnes omnium affectus pios,
Hic ne amputetur, urbis, olim orbis, caput;
Sed concremeretur corpori, ut par est, meo. heu.

Codicillos a cursore perlatos praeripit, legit.

At cursor ad te quid ferat videam, Phaon.
Quid hoc? “Neronem iudicant hostem patres;
Et puniendum more maiorum.” Patres
Hostes Neroni iudicat Caesar: sed hoc,
Quod puniendus more maiorum, quid est?
EPAPH. Quo nempe nudi inseritur in furcam caput,
Corpusque virgis ad necem caedi solet,
Caesumque saxo deiici. NERO. O saevum scelus!
Durare potero? potero tanta unus pati?
Non potero.

Nudat pugiones.

            Sed nec non pati potero, nisi
Vel hic vel ille pugio breve faciat, mora
Quod gravius ipsa ex more maiorum foret.
O morem iniquum, dura maiorum ilia.

Tentat aciem.

Oterque acutus: magis uter? neuter placet.

Recondit. cultellus ad iugulum.

Cultellus iste citius expediet: sed haec
Fatalis hora nondum adest: hic est tamen
Ille, ille mihi quo Octavia perempta est dies.
Lamenta resonent: o Spore, in lacrimas þue. SPOR. Heu.
NERO. Luge, ingemisce. SPOR. Heu. NERO. Plange, complora, eiula. SPOR. Heu.
NERO Pectus feri, pulsa caput, lania comas:
Dolor dolores, ut meus, vincat tuus,
Meus exulantis Oedipi, Alcyones tuus,
Ceyca deplorantis: hos Echo audeat,
Et audiatur, tota dum totos refert.
Plangendo manibus þendo concertent genae.
SPOR. Heu. NERO. Sit tibi dolendi, qui mihi þendi modus.
Sine modo utrumque. SPOR. Heu. NERO. Non repraesento mala
Aliena ut olim, sed mea hic agitur mihi
Tragaedia: Spore, facta, non ficta aspice.
Verum dolorem vera iam causa exigit.
Non in theatro nunc, nunc in scena sumus.
Sed vita, vere vita, perdenda est mihi.
Vere ergo luge, plange, geme, plora, eiula. SPOR. Heu.
NERO Quin vos, amici, Antonium donec suum
Cleopatra miserum deþet, e vobis pius
Aliquis Erotem praestet: exemplum necis
Det inferendae? Doceat, ut possim mori,
At nemo didicit a malo tantum boni.
Saltem Neroni, ut Cassio et Bruto sui,
Libertus aliquis commodet fidam manum,
Vitius, facilius ut cadam: nam quid moror?

Equitum sonitus.

Ἵππων ὠκυπόδων ἀμφὶ κτύπος οὔατα βάλλει.
Armata manus adventat, ut vivum attrahat.
Armata mea me mortuum tradet manus.
Heu pereo, qualis artifex! Quantus Nero! heu.
EPAPH. Non te perimerem; at citius ut pereas, iuvo

Iuvat Epaphroditus. irrumpit centurio.

CENT. Ubi Nero? Periit? NERO. Ecce semianimem, manu
Sua peremptum. CENT. Quin adhuc spirans opem
Expectet aliquam: penula ad vulnus mea
Cruorem inhibeat. NERO. Sero. Sed an haec est fides?
EPAPH. Defecit, expiravit: en oculi rigent,
Extant in oris squallidi horrendum modum.
Habet: peractum est: Caesar en caesus sibi:
Restatque de Nerone tam magno nihil,
Nisi quod sepulchrum condat aut ignis cremet.

chorus v

[recensere]


TRES FURIAE

ALECTO En magna magnis cladibus
Plecti, premente numine.
MEGAERA En destitutum principem
Ex deserente numine.
TISIPHONE En vindicatos subditos
A vindicante numine.
AL. Hinc magna, magnis viribus.
Maiora noscant numina.
MEG. Hinc diligendi principes.
Colant verenda numina.
TIS. Hinc liberandi subditi.
Opem precentur numina.
AL. Sic magna stabunt, maximo
Si fulciantur numini.
MEG. Sic munientur principes,
Si muniantur numini.
TIS. Sic protegentur subditi
Si protegantur numini.

NEMESIS ἐπιλογίζει

Sistite sorores: finem habet nimius Nero,
Domitus Domitius: tam mali finis bonus.
Olim hoc Quirites fine plauserunt, foro
Plebs tota pileis tecta discurrit, sacra
Equites, opima festa celebrarunt patres.
Ita mala brevia gaudium longum ferunt.
At hic alumna pacis, imperii salus,
Dea mititatis, hominum amor, regum decus,
Elisa regnat; vix scias magis an suos
Amet, an ametur a suis; maior loco,
An melior animo; faciat, an foveat magis
Probos, fideles aulicos: patres suos
Magis an sequatur: an praeeat; illi parem
Laudem an poeta fingat, an princeps ferat.
Tam fama, facta, fata dispara, ut magis
Nihil esse possit, quam Anglica Neroni dea,
Temporibus illis ista, bona summe malis. summa?
Nos ergo eamus: vos vel exutis malo
Nerone, vestris vel bonis plausum date



FINIS