Migne Patrologia Latina Tomus 48
NeCyAlM.NeBlCaX 48 Nestorius; Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ADMONITIO IN NESTORII BLASPHEMIARUM CAPITULA XII.
Hoc opusculum plane eximium est, eoque pluris faciendum, quod singulare existat, quodque nemo veterum, immo nec recentiorum, praeter Mercatorem, feratur Nestorii anathematismos refellisse.
Nullus de auctore dubitandi locus relinquitur ei qui legere voluerit ultimi anathematismi contradictionem (Append. ad contrad. n. 13), cujus contradictor mentionem facit codicis in quo quartum locum teneret tractatus ille Nestorii, cujus initium est: Dulcem nobis, etc. Tenet vero in ea quam habemus a Mercatore collectione rerum pertinentium ad negotium Nestorii.
Licet autem, non conjicere tantum, sed etiam certo definire quo tempore Mercator scripserit, partim ex titulo, in quo Nestorius dicitur conatus duodecim capitulis suarum blasphemiarum contradicere litteris SS. Coelestini et Cyrilli, catholicosque anathematismos refellere; partim ex serie totius operis, in quo nullus sit sermo, neque de condemnatione Nestorii, neque de approbatione capitulorum Cyrilli a concilio Ephesino, sed tantum de eorumdem capitulorum approbatione ab Ecclesia Romana; hinc enim fit consequens ut conscriptum sit eo spatio temporis quod intercessit inter VII idus Decembris ann. 430, quo tempore acceptae sunt a Nestorio sancti Coelestini litterae, et X kalendas Julias ann. 431, quo inchoata est Ephesina synodus.
Contrahi potest, nonnulla rursum ex parte, hoc temporis intervallum; cum enim in appendice refellantur duo posteriores Nestorii sermones, quorum unus die 13 Decembris, alter die 14 habitus est, nec continuo responderit Mercator, opus istud in sequentem annum referri debet.
Argumentum operis eloquitur titulus: est enim contradictio Nestorianorum duodecim capitum, quamquam subjuncta est duorum, ut dixi, posteriorum Nestorii sermonum reprehensio. Tota enim haec lucubratio duabus constat partibus, altera dogmatica, quae prior est; altera censoria, quae posterior.
Inde vero innotescunt multa, quae in hunc usque diem latebant, ac primum quidem, Mercatorem esse interpretem anathematismorum Nestorii, qui desunt in editione Peltana concilii Ephesini; habentur vero in consequentibus aliis, eodem interprete, sed neque cum anathematismis catholicis Cyrilli, neque cum contradictione catholici; immo cum pluribus mendis, a quibus repurgati nunc prodeunt, ex codicibus manuscriptis Vaticano et Bellovacensi.
Secundum, Mercatorem bis anathematismos Cyrilli interpretatum fuisse; semel cum tertia epistola, iterum in hoc opere, eodem utrobique sensu, non tamen utrobique eadem forma verborum; diligentiore siquidem in epistola, ubi per se spectabantur; hic paulo neglectiore, quo ex accidenti referuntur.
Tertium, Dionysium Exiguum videri mutuatum ex Mercatore anathematismorum versionem; eadem enim est apud utrumque, pauculis vocibus exceptis, cum tamen Mercator Dionysium uno toto saeculo praecesserit.
Quartum, anathematismos Cyrilli ab Ecclesia Romana approbatos fuisse vero judicio, id est, ut opinor, in concilio Romano, ex quo Coelestinus scripsit Nestorio litteras. Quo Mercatoris testimonio firmatur sententia nostra de synodis Alexandrinis, de quibus agitur in dissertatione 2.
Quintum, eodem tempore Nestorium, prae summa vecordia et Θεοτόκον praedicasse, et simul praedicanti anathema dixisse. Nam eodem fere tempore ultimum sermonem habuit, et anathematismos scripsit; in sermone autem aperte Θεοτόκον confitetur, et in anathematismis confitentem damnat: ut hinc evidenter constet, numquam Θεοτόκου sinceram confessionem, aut a Nestorio, aut ab ipsis forte Orientalibus Nestorii studiosis factam esse.
Sextum, Bonosum, qui a Damaso papa damnatus est, Sardicensis Ecclesiae sedem obtinuisse; quod in hunc usque diem ab eruditis frustra quaesitum erat. Id vero multum confert ad illustrandam historiam, satis aliunde obscuram, de causa Bonosi Macedonibus episcopis commissa.
Septimum, Ebionem fuisse Stoicum philosophum: Macedoniumque eadem cum Arianis sensisse de carne Christi, cui Verbum esset pro anima. Non Arium ipsum, sed Arianos hanc haeresim fecisse. Eos qui Christum negarent esse Deum, ab Ecclesia Romana vocatos Homuncionitas.
Octavum, Apollinarem primum docuisse nullam in Christo animam, praeter Verbum, fuisse; venisse autem in hunc errorem eo propensius, quod legebat in Scripturis angelos in corporibus assumptis, atque etiam, ut ipse quidem putabat, animatis, paria cum caeteris hominibus vitae munera exercuisse.
Observandum porro Mercatorem codicem sibi confecisse, quo Nestorii sermones quinque admodum celebres continentur. Primus nempe, cujus initium est: Doctrina pietatis. Secundus: Amatores Christi populos. Tertius: Contumelias quidem in me haereticorum. Quartus: Dulcem nobis praecedens doctor. Quintus denique: Aliis in terris sita est. Aliis tamen in locis, immo et in hoc opere mentionem fecisse aliorum quos variis ex locis collectos edidimus. Cur autem quinque praefatos prae aliis selegerit, causa est, opinor, non obscura; ipsos enim habuit Nestorius, et ut haeresim aperte spargeret, et ut se contra impugnantium objectiones defenderet.
ANATHEMATISMUS PRIMUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis non confitetur Deum esse secundum veritatem eum qui est Emmanuel, et, propter hoc ipsum, Dei genitricem sanctam Virginem; peperit enim carnaliter Verbum, quod ex Deo est, carnem factum (secundum quod scriptum est: Et Verbum caro factum est (Joan. I, 14); anathema sit.
ANATHEMATISMUS NESTORII. In mss. codicibus. Contra haec Nestorius dixit: Si quis eum qui est Emmanuel Deum Verbum esse dixerit, et non potius nobiscum Deum, hoc est, inhabitasse eam quae secundum nos est naturam, per id quod unitus est massae nostrae, quam de Maria virgine suscepit; matrem etiam Dei Verbi, et non potius ejus qui Emmanuel est, sanctam Virginem nuncupaverit, ipsumque Deum Verbum dixerit versum esse in carnem, quam accepit ad ostentationem Deitatis suae, ut habitu inveniretur ut homo (Philipp. II, 7); anathema sit.
In libris editis. Si quis eum qui est Emmanuel Deum verum esse dixerit, et non potius nobiscum Deum, hoc est, inhabitasse eam quae secundum nos est naturam, per id quod unitus est nostrae, quam de Maria virgine suscepit; matrem etiam Dei Verbi, et non potius ejus qui Emmanuel est, nuncupaverit; ipsumque Dei Verbum in carnem versum esse, quam accepit ad ostentationem Deitatis suae, ut habitu inveniretur, ut homo; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. 1. His pravis dictis catholicus contradicit ita: Haec dicit iste, tamquam Deus Verbum non habitaverit in nobis, quod a pio sensu satis alienum est. Singulari autem stultitia et impietate plenum est dicere Verbum Patris Emmanuel non esse; sed eum qui natus est ex Maria, qui [ Baluz. quia] inhabitavit massae nostrae naturam, quam suscepit ex Virgine: cum omne humanum genus in confessione habeat Emmanuel, sicut non ipsi finximus, sed magistra et interprete Scriptura [ Baluz. om. Scriptura] didicimus, significare, NOBISCUM DEUS [ Baluz. Deum]. 2. Rursum, quod hoc intelligi debeat, id est, nobiscum Deus, quae mens hominis ambigat? Deum namque nobiscum esse cum optamus et invocamus, quid aliud quam ejus potentiae majestatem adesse cupimus [ Baluz. om. adesse cupimus]? Quae quamvis ubique tota sit, et nusquam divisa, tamen auxilio ejus juvari nos petimus et volumus ut nobiscum sit, adjuvans scilicet nos. 3. Igitur si secundum hunc egregium, immo pravum magistrum, istud Dei Verbo non competit, id est, ut sit quod invocatur nobiscum, cum sua viderit ipse blasphemia. Sed si, ut vult, iterum iste est nobiscum cui Emmanuel vocabulum competit, id est, qui massae nostrae primitias habuit, duo erant sine dubio dii [ Baluz. om. dii], secundum prudentissimam, immo vecordissimam et impiissimam definitionem ejus: unus, qui non sit Emmanuel, id est, nobiscum Deus; et alter, qui ab annis quadringentis, et eo quod excurrit, recens quidam et novellus Deus coeperit esse nobiscum. 4. Addit quoque ut matrem Dei Verbi si quis dixerit sacram Virginem, anathema sit. Verum [ Baluz. multum], ut volunt fautores ejus, post admonitionem iste correxit sceleratam primam sententiam suam, qua universo mundo scandalum generavit, negans eam esse Θεοτόκον; dicunt enim, eum post admonitionem dixisse vel pronuntiasse Θεοτόκον. Claruit igitur tibi, et tunc quomodo dixerit, et nunc quantum in pejus profecerit. 5. Non ergo, ut vult, Dei Verbi, sed Emmanuelis est mater Virgo; ergo secundum sapientissimam disputationem ejus, hunc ideo vult dictum nobiscum, quia massae nostrae unitus est, quam suscepit. Quid faciet, cum dicitur Deus? neque enim Emmanu tantum dictus est, id est, nobiscum; sed etiam hel, id est, Deus. Ergo iste Deus [ Baluz. om. Deus], quem nos confiteri compellit magister erroneus, cujus auctoritatis erit, cujus potentiae, temporarius et recens? Scriptura clamante: Israel non erit in te Deus recens et novellus (Psal. LXXX, 8). 6. Deinde antiquum illum suum, quem nobiscum esse non vult, Deum dicit, an Verbum tantummodo Patris? (forsitan non substantiale, sed, ut Samosatenus olim Paulus, prolativum atque imperativum intelligit). Quis ergo ex hoc non intelligat, quis non advertat ejusdem Pauli eum haeresim evidentissime sapere, qui sub occasione unius praedicandi Dei, id est, monarchae, Deum Patrem solum definit Deum verum; Verbum autem ejus verbum quod operationibus ex imperio praesit, sicut hominis prolativum verbum, quod implet opera quae statuerit? 7. Emmanuelem autem, non natura, sed Dei gratia, dicit Deum, illius Verbi participatione seu societate, et ut expressius dicere solet, conjunctione, vel etiam unitione, et interdum unitate: quam unitatem perraro cum dicit ad decipiendos imperitos auditores, salvo sibi sensu suo, ita intelligit, sicut illud in Evangelio dictum est: Pater sancte, fac ut et isti unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 21). Quae ejus arguta unitas cum sonuerit in auribus populi imperiti, acclamatur, nosque sycophantae et invidi dicimur: ECCE, inquiunt, UNUM DIXIT; QUID VULTIS AMPLIUS? 8. Accedit vanum ejus argumentum, quo putat se excludere catholicam fidem, quae secundum evangelistam Joannem dicit et sentit: Verbum caro factum est (Joan. I, 14); ita ut hinc putet confici, quia si hoc dicatur, versum esse pronuntietur in carnem Deum Verbum, quod et revera fidei rectae valde alienum est. Manens enim Deus Verbum semper in natura et essentia Patris, in una eademque essentia, qua erat et est incommutabiliter, pro nostra salute factus est homo, quod non erat, ut nos singulos, quod non eramus, faceret filios suos. Hoc etiam symboli ratio, Nicaenaeque fidei, hoc veterum tractatorum omnium definitio tenuit, et ad nos usque transmisit. 9. Addit autem iste, ad ostentationem sui, massam suscepisse Dei Verbum, id est, ut habitu, inquit, inveniretur ut homo, ostentatione Deus: et haec vana et impia Graecus ejus sermo declarat. Αὐτόν τε τοῦ Θεοῦ λόγον εἰς σάρκα ἐάν τις εἴποι τετράφθαι, ἣν ἔλαβεν ἐν σχηματισμῷ τῆς θεότητος ἑαυτοῦ, ἵνα σχήματι εὑρεθῇ ὡς ἄνθρωπος ἀνάθεμα ἔστω. Quod est: Si quis dixerit Dei Verbum versum esse in carnem, quam accepit, ad ostentationem Deitatis suae, ut habitu inveniatur ut homo, anathema sit. Σχηματισμὸν καὶ σχῆμα habere differentiam, omnes Graeci cognoscunt: σχηματισμὸν namque illum Graeci intelligunt, ubi non veritas, sed potius [ Baluz. prestio] quae ad fallendos sensus aliquos assumitur simulatio est, vel figmentum [ Baluz. pigmentum]; σχῆμα autem ipsam habitus significat veritatem: quae duo nos ostentationem et habitum dicere possimus; ut ostentatio deceptoria sit, habitus vero naturae omnis ostensio. 10. Quid sibi ergo novus et vanus iste vult magister, scire vellemus. Quo se σχηματισμῷ videri fecerit iste novus Deus ejus? Ipsius enim dicendus est, non Christianorum, quo vero schemate inventus est tamquam homo? Videtisne hunc, seu voluntate nequissima, seu stulta ignorantia, in Manichaei sententiam etiam esse prolapsum, qui Deum non vult verum hominem, sed phantasticum, id est, putativum Christum Dei Filium credere? ANATHEMATISMUS SECUNDUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Qui non confitetur carni [ Baluz. carne] substantialiter unitum [ Baluz. unum] esse Verbum Patris; unum quoque esse Christum cum propria carne, et eumdem ipsum sine dubio Deum simul et hominem; anathema sit.
ANATHEMATISMUS SECUNDUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis in Verbi Dei conjunctione quae ad carnem facta est de loco in locum mutationem divinae essentiae dixerit esse factam, ejusque divinae naturae carnem capacem esse, aut partialiter [ Baluz. partiliter] unitam carni, aut iterum in infinitum incircumscriptam divinae naturae coextenderit carnem, ad capiendum Deum, eumdemque ipsum natura [ Baluz. eamdemque ipsam naturam] et Deum dicat et hominem; anathema sit.
In libris editis. Si quis in Verbi Dei conjunctione quae ad carnem facta est de loco in locum mutationem divina sententia dixerit esse factam, ejusque naturae carnem capacem esse dixerit, ac partialiter unitam carni, aut iterum in infinitum incircumscriptae naturae, cum extenderent carnem, accipiendum Deum, eumdemque ipsum natura et Deum dicat et hominem; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. 1. Contradicitur a catholico: Quasi hoc consequatur, et cogat intelligi ut si quis dixerit substantialiter esse unitum Filium Dei massae nostrae, statim eum illa absurditas premat, quae corporum more demutationem Dei, et protensionem, et inclusionem cogat fateri; sed non ita est, cum nec [ Baluz. add. hominis] humana anima hoc in suo corpore patiatur: quanto magis istud de divina natura minime sentiendum est. 2. Deinde dicit eumdem Christum naturaliter Deum et hominem non esse, sed unum Filium Christum. Quae est ista novitas tam inaudita, quae tantis labyrinthi quodammodo anfractibus obscuretur? Unum dici Filium debere definit, et invito illo, immo suffocato, hac sapidula ejus disputatione, duo procedunt: nam si Christus, quem esse etiam Emmanuel vult, Dei Filius naturaliter non est, sed Verbum Patris secundum naturam est Filius; duo sunt sine dubio Filii [ Baluz. om. Filii], unus natura [ Baluz. naturaliter], alter non natura, sed gratia; unus ex aeterno, alter ex tempore: Sed unus, inquit, ideo, quia ab illo qui est natura adscitus est in societatem, seu conjunctionem [Baluz. add. alter ab altero ]. Quod totum, quam vanum, quamque impium sit, quicumque catholicus legit advertat. 3. Etenim secundum rectam et veram fidem, unus est Filius Dei, Deus Verbum cum homine suo, quem, quando voluit, ex anima rationali et corpore vero ac solido assumpsit; nec divisus, nec duplex est, ut hic somniat: sed unus, et ut ita dicam, totus atque idem, Deus et homo, immo, ut signatius dicam, Deus homo, et homo Deus. ANATHEMATISMUS TERTIUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis in uno Christo dividit substantias post unitionem, sola eas societate connectens, secundum dignitatem, auctoritatem, aut potentiam, et non magis conventu ad unitatem naturalem; anathema sit.
ANATHEMATISMUS TERTIUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis non secundum conjunctionem unum dixerit Christum, qui est etiam Emmanuel, sed secundum naturam; ex utraque etiam substantia, tam Dei Verbi quam etiam assumpti ab eo hominis, unam Filii connexionem, quam etiam nunc inconfuse servant, minime confiteatur; anathema sit.
In libris editis. Si quis non secundum conjunctionem unum dixerit Christum, qui est etiam Emmanuel secundum naturam: ex utraque etiam substantia, tam Dei Verbi quam etiam ab eo hominis suscepti in una Filii connexione, quam etiam nunc inconfuse servamus, minime confitetur; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. Contradicitur. Sequitur se prorsus, et numquam a propria pessima intentione discedit, qua unum naturaliter Filium introducere molitur; alterum societate conjunctum, qui non naturaliter, sed positive vel Filius, vel Deus esse dicatur, nec tamen veritate sit [ Baluz. add. Deus].
ANATHEMATISMUS QUARTUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis duabus personis aut substantiis discernat [ Baluz. decernat] eas voces quae tam evangelicis quam apostolicis litteris continentur, aut etiam eas quae de Christo a sanctis dicuntur, vel ab ipso Christo de se ipso; et aliquas quidem ex his tamquam homini, praeter Dei Verbum, qui quasi specialiter intelligi debeat, applicandas crediderit; aliquas vero tamquam Deo dignas, soli Verbo Dei Patris deputaverit; anathema sit.
ANATHEMATISMUS QUARTUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis eas voces quae tam in evangelicis quam apostolicis litteris de Christo, qui est ex utraque natura [ Baluz. om. natura], conscriptae sunt, accipiat tamquam de una natura, ipsique Deo Verbo tribuere passiones tentaverit, tam carne quam etiam Deitate; anathema sit.
In libris editis. Si quis eas voces, quae tam in Evangeliis quam in epistolis apostolicis de Christo, qui est ex utraque, scriptae sunt, accipiat tamquam de una natura, ipsique Dei Verbo tentat passiones tribuere, tam secundum carnem quam etiam Deitatem; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. 1. Contradicitur: Consequens esse putat ut coarctetur confiteri divinam naturam esse passibilem, si quis dixerit quia Filius Dei Deus passus est pro nobis; an nescit quia totus homo communis ex anima et corpore, cum patitur in corporis natura [ Baluz. om. in corporis natura], nihil in animae natura ex dolore patiatur? 2. Deinde, non est is prudentior Patribus in Nicaeno concilio constitutis, qui fidem symboli ab apostolis traditi nobis, propter Arii impietatem, quae tunc emerserat, latius exponentes, ita pronuntiaverunt: Credimus, dicentes post Dei et Patris confessionem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, consubstantivum Patri, quod Graeci ὁμοούσιον dicunt, natum, non factum, per quem omnia fecit Deus Pater, qui propter nos, et propter nostram salutem ultimis temporibus descendit de coelis, incarnatus est, passus, crucifixus, mortuus, sepultus, resurrexit tertia die, venturus judicare vivos et mortuos, et reliqua. 3. Nequaquam [ Baluz. Numquid] isti alterum [ Baluz. om. alterum] Jesum Christum, qui Emmanuel et passibilis esset; alterum vero Patris Verbum impassibile [ Baluz. impassibilem] intellexerunt: sed unum eumdemque Deum aeternum, cum assumpto ultimis temporibus corpore suo, impassibilem Deitate, passibilem corpore; in quo pro nobis, et cum quo, tamquam proprio, nasceretur, videretur, pateretur, et resurgeret tertia die, iterum cum ipso venturus de coelis judicare vivos et mortuos. ANATHEMATISMUS QUINTUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis ausit dicere ἄνθρωπον Θεοφόρον, id est, hominem Deo utentem, seu portantem, Christum, et non potius Deum esse secundum veritatem, tamquam unicum Filium, qui naturaliter, secundum quod Verbum caro factum est, participaverit nobis similiter carne et sanguine; anathema sit.
ANATHEMATISMUS QUINTUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis post assumptionem hominis naturaliter Dei Filium unum esse audet dicere, cum sit Emmanuel; anathema sit.
In libris editis. Si quis unum esse post assumptionem hominis naturaliter Dei Filium audet dicere, cum sit Emmanuel; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. Catholicus contradicit: Ergo duo sunt, stultissime et impiissime, secundum te, Filii [ Baluz. om. Filii]: unus, qui sit naturaliter; et alius, qui positione; et quomodo hoc non impium est?
ANATHEMATISMUS SEXTUS S. CYRILLI. Cyrillus dicit: Si quis dicit Deum vel Dominum esse Christi Verbum Patris, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum et hominem simul, tamquam Verbo carne facto, secundum Scripturas; anathema sit.
ANATHEMATISMUS SEXTUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis post incarnationem Deum Verbum alterum quempiam praeter Christum nominaverit, servique formam cum Deo Verbo initium non habere, et hanc increatam, ut ipse est, esse dicere tentaverit, et non potius ab ipso creatam confiteatur, tamquam a naturali Domino, et creatore, et Deo, quam et suscitare propria virtute promisit: Solvite, dicens ad Judaeos, templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19); anathema sit.
In libris editis. Si quis post incarnationem Deum Verbum alterum quempiam praeter Christum nominaverit; servi sane formam initium non habere cum Deo Verbo, et increatam, ut ipse est, dicere tentaverit, et non magis ab ipso creatam confiteatur, quam natura Dominum, et Creatorem, et Deum, quam et suscitare propria virtute promisit: Solvite, dicens, templum hoc, et in triduo suscitabo illud; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. 1. Catholicus contradicit. Stultorum struthionum videtur hic sermo, qui collo tenus absconditos se putant, et reliquum periculis corpus exponunt. Unum dicit esse Christum, et suas superiores sententias impiissimas non videt, cito oblitus Emmanuelis sui. 2. Denique a quo umquam audivit, corpus Domini consempiternum ei esse? (quamvis ex quo id dignatus est assumere, est perpetuum) tamquam quod est ejus, coaeternum quoque sit ei. Utinam hic [ Baluz. sic] saperet unum Filium Dei Deum Verbum secundum symbolum fidei, una cum assumpto perfecto homine, ex anima rationali et corpore, qui, ut scriptum est: Aegritudines nostras ipse portavit, et pro nobis dolet (Isai. LIII, 4), eas videlicet suspendens in corpore suo super lignum (I Petr. II, 24); et non ad hanc vanam impietatem Pauli Samosateni descenderet, duarum naturarum et personarum merita dividendo! ANATHEMATISMUS SEPTIMUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis dicit in Jesu tamquam in homine Deum Verbum fuisse inoperatum, et Unigeniti dignitatem tamquam alteri praeter ipsum existenti tribuendam esse, anathema sit.
ANATHEMATISMUS SEPTIMUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis hominem qui de Virgine creatus est, hunc esse dixerit Unigenitum, qui ex utero Patris ante luciferum natus est (Ps. CIX, 4); et non magis propter unitionem ad eum qui est Unigenitus naturaliter Patris, Unigeniti eum appellationis confiteatur participem factum; Jesum quoque alterum quempiam, praeter Emmanuel, dicat; anathema sit.
In libris editis. Si quis hominem qui in Virgine creatus est, hunc esse Unigenitum dixerit, qui ex utero Patris ante luciferum natus est; et non magis propter unionem eum qui est naturaliter Unigenitus, Patris Unigeniti appellatione confitetur participem factum; Jesum quoque alterum quempiam praeter Emmanuel dicat; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. Catholicus contradicit. Eadem et per eadem volvens [ Baluz. volens], in eodem luto versuram solvit; prodit enim iterum de tortuosis cavernis sibilans patris sui, more serpentis. Producit namque Unigenitum, quem natura Filium Dei vult intelligi; quem tamen nobiscum Deum esse non censet, quia ei nomen Emmanuelis naturale non tribuit, sed significativam solius vocabuli appellationem: sicut et temporali Emmanueli suo Unigeniti nomen minime naturale largitur; sed propter copulationem, seu conjunctionem illius naturalis Unigeniti inanem nuncupationem reliquit.
ANATHEMATISMUS OCTAVUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis audet dicere assumptum hominem coadorari cum Deo Verbo oportere, et connuncupari Deum tamquam alterum cum altero (adjectio enim hujus syllabae, cum, hoc coget intelligi); et non magis una reverentia veneratur Emmanuelem, unamque glorificationem dependit, secundum quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14), anathema sit.
ANATHEMATISMUS OCTAVUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis servi formam per se ipsam, hoc est, secundum propriae naturae rationem, colendam esse dixerit, et omnium rerum dominam esse, et non potius propter [ Baluz. per] societatem, qua beatae et ex se naturaliter dominae [ Baluz. Dominicae] Unigeniti naturae conjuncta et connexa est, veneratur; anathema sit.
In libris editis. Si quis servi formam pro se ipsa, hoc est, secundum propriae naturae rationem, colendam dixerit, et non omnium dominam, et non potius per societatem, qua beatae, et ex se naturaliter Domini Unigeniti naturae conjuncta est, veneratur; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. Contradicit catholicus. Nullus umquam Christianorum separavit et divisit, per distantiam seu differentiam meritorum, unum et eumdem Deum Dei Filium, Jesum Christum, ut eum sibi ipsi in diversa dignitate duplicem, ac sic [ Baluz. si] disparem demonstraret.
ANATHEMATISMUS NONUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis eum qui unus est Dominus Jesus Christus, glorificatum esse a Spiritu sancto, tamquam aliena potentia, qua per eum uteretur, ab eoque meruisse operari posse adversus immundos spiritus, et per ipsum implesse divina signa, et non magis proprium ejus esse Spiritum sanctum dicat, sicut et Patris, per quem signa operatus est; anathema sit.
ANATHEMATISMUS NONUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis formam [ Baluz. formae] servi consubstantialem esse dixerit Spiritui sancto [ Baluz. Spiritum sanctum], et non potius per illius mediationem eam quae est ad Deum Verbum ab ipsa conceptione habuisse dixerit copulationem, seu conjunctionem, per quam in hominibus communes simul nonnumquam et mirandas [ Baluz. miserandas] curationes exercuit, et ex qua fugandorum spirituum eveniebat esse potestatem; anathema sit.
In libris editis. Si quis formam servi consubstantialem esse dixerit Spiritui sancto, et non potius per illius mediationem quae est ad Deum Verbum, et ex ipsa conceptione habuisse dixerit conjunctionem, per quas communes nonnumquam in homines miranda curatione exercuit, et ex hoc curandorum spirituum eveniebat esse potestatem; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. Catholicus contradicit. Quam mediationem inter Deum Verbum et Spiritum sanctum affert inauditam saeculis omnibus, et omnibus hominibus, scire non possumus; cum unam esse mediationem Scripturae divinae testentur, his Pauli apostoli dictis: Unus enim mediator Dei et hominum homo Jesus Christus (I Tim. II, 5). Et iterum: Ipse enim, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in uno novo homine, faciens pacem (Ephes. II, 14). Et caetera, quae inserere longum est. Quid ergo sibi vult ista novitas inaudita, nisi vult etiam a Spiritus sancti substantia Christum separare; nec eum ex se potuisse signa et virtutes, sine hujus ea mediatione, vel etiam auxilio, operari?
ANATHEMATISMUS DECIMUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Pontificem [ Baluz. add. et apostolum] confessionis nostrae Christum factum esse, sancta Scriptura designat: Obtulit enim seipsum Deo Patri pro nobis in odorem suavitatis (Eph. V, 2). Si quis ergo pontificem nostrum et apostolum alium dixerit esse factum praeterquam ipsum Deum Dei Verbum, quando factum est caro, et secundum nos homo, sed quasi alterum, praeter ipsum, specialiter hominem ex muliere; et si quis dicit, quia pro se obtulit semetipsum oblationem, et non magis pro nobis solis, non enim indiguit oblatione qui peccatum nescit; anathema sit.
ANATHEMATISMUS DECIMUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis illud in principio Verbum pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse, seque ipsum obtulisse pro nobis dicat, et non Emmanuelis esse apostolatum potius dixerit, oblationemque secundum eamdem dividat rationem ei qui univit et illi qui unitus est, ad unam societatem Filii, hoc est, Deo quae Dei sunt, et homini quae sunt hominis, non deputans; anathema sit.
In libris editis. Si quis illud in principio Verbum pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse, seque ipsum obtulisse pro nobis dicat, et non Emmanuelis esse apostolum dixerit, oblationemque secundum eamdem rationem ei tribuat qui univit, si quis unitus, ad unam communitatem Filii, hoc est, Deo quae Dei et homini quae sunt hominis; anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. Catholicus contradicit. Ecce iterum cum suo, quia ipsius semper dicendus est, Emmanuele [ Baluz. Emmanuel] quam manifestus apparuit! Cui propria merita separatim consignat, tamquam infimo et longe inferiori quam ille est alius quem decernit non esse nobiscum Deum; naturaliter tamen Deum, qui illum dignatione conjunctionis, vocabulo seu nuncupatione, non autem natura, faciat Deum.
ANATHEMATISMUS UNDECIMUS CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse, tamquam propriam ipsius Dei Verbi, sed quasi alterius cujuspiam praeter ipsum, conjuncti quidem [ Baluz. quem eidem] secundum dignitatem, aut secundum quod solam divinam inhabitationem habuerit, et non potius, ut diximus, vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi Dei, cui omnia vivificare possibile est; anathema sit.
ANATHEMATISMUS UNDECIMUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis unitam carnem Verbo Deo [ Baluz. Dei], ex naturae propriae possibilitate, vivificatricem esse dixerit, ipso Domino et Deo pronuntiante: Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest; anathema sit.
In libris editis. Si quis unitam carnem ex naturae propriae possibilitate vivificatricem esse dixerit, ipso Domino et Deo pronuntiante: Spiritus est qui vivificat; caro nihil prodest (Joan. VI, 63); anathema sit. Et subjungit: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24), ac non pronuntiatum est. Si quis ergo Deum Verbum carnaliter secundum substantiam carnem factum esse dicat; hoc autem modo et specialiter custodit, et maxime in Domino Christo post resurrectionem suam discipulis suis dicente: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. 1. Catholicus contradicit. Claudendae Christianae aures, ne tantam tamque apertam blasphemiam audiant. Ait namque, carnem Christi per suam naturam vivificatricem non esse, et adhibet evangelicum testimonium, et id impietati suae existimat convenire, quod quam sceleste et violenter attraxerit, ipsa veritas evangelica feriat oculos ejus. Nam ibi tunc dictum est: Spiritus est qui vivificat; caro nihil prodest; quando Christus [ Baluz. om. Christus] docebat apostolos secundum interiorem hominem, id est, non carnaliter, sed spiritualiter vivere oportere, et secundum hoc intelligere quae audiebant. Ubi recte convenit dictum: Spiritus est qui vivificat; caro nihil prodest. 2. Et hic insanissimus [ Baluz. sanctissimus], ut inutilem et fragilem, atque infirmam esse carnem Christi persuadeat, ad suum blasphemum sensum sententiam hanc Salvatoris violenter attraxit, tamquam de sua carne ille dixisset, carnem nihil prodesse. Et ubi est Domini illud dictum? Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobismetipsis (Joan. VI, 54). Quam totam evangelicam circumstantiam ad confutandum eum, vel sequaces ejus, inserere necessarium, et plus quam utile duximus. 3. Dixit ergo Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo; panis enim Dei est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis hunc panem. Dixit ergo ad eos Jesus: Ego sum panis vitae; qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam: sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non ejiciam foras; quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, ut omnis qui viderit Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Murmurabant ergo de eo Judaei ad Jesum, quia dicebat: Ego sum panis, qui de coelo descendi, et dicebant: Nonne hic est Joseph filius fabri, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit, quia de coelo descendi? Respondit ergo Jesus, et dixit: Nolite invicem murmurare. Non potest ad me venire quispiam, nisi eum Pater, qui me misit, attraxerit, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Scriptum est enim in Prophetis: Et erunt omnes docti Dei. Omnis ergo qui audit a Patre, et didicit, venit ad me; non quia Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo, ipse vidit Patrem. Amen, amen dico vobis, omnis qui credit in me, habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui de coelo descendit, ut qui manducaverit ex eo, non moriatur. Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo, caro mea est pro saeculi vita. Litigabant ergo Judaei ad invicem dicentes: Quomodo potest iste dare nobis carnem suam manducare? Dixit ad eos Jesus: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobismetipsis. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die; caro enim mea est vere cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut enim misit me Pater, et ego vivo per Patrem, qui manducat me, et ille vivet per me. Hic est panis qui de coelo descendit, non sicut manducaverunt patres vestri in deserto manna, et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Haec dixit docens in synagoga in Capharnaum. Multi ergo audientes de discipulis dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest audire eum? Sciens autem Jesus apud semetipsum, quia murmuraverant de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos offendit; si ergo videritis Filium hominis ascendentem in coelum, ubi erat prius. Spiritus es qui vivificat; caro nihil prodest (Joan. VI). 4. Sed quid miramur, eum hoc fecisse de Evangelii testimonio, cum et illud aliud similiter violenter attraxerit, et abusus sit ad impietatem sensus sui, quo putavit evangelica auctoritate ei robur afferre, ubi dictum est: Quod de carne natum est, caro est; quod de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6). Namque hoc testimonium adhibuit in illo insipientissimo tractatu, in quo primo de virgineo partu disputavit. Quo in loco sic dixit: Non peperit Deum Maria, vir optime (Ibid.); quod enim de carne nascitur, caro est, et quod de spiritu, spiritus est: sed peperit hominem Deitatis instrumentum, et hominem portantem Deum. Cum illo tempore ad Nicodemum archisynagogum tunc non credentem dictis Salvatoris sermo esset, et quia carnaliter saperet, cum audiret: Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest salvus fieri (Joan. III, 3); retulit ille: Quomodo potest istud fieri? Numquid senex iterum introibo in uterum matris meae, ut renascar (Ibid.)? Tuncque, notata stultitia ejus, qua, ut dixi, non spiritaliter, sed carnaliter saperet [ Baluz. separet], aperte audivit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei; sive ut alibi scriptum est: Nisi quis renatus fuerit denuo; ubi subjunxit: Quod de carne natum est, caro est. 5. Haec cum ita sint, ubi et quando adhibendum iste putavit dictum hoc: Quod de carne natum est, caro est? scilicet ut Deum Christum ex Virgine natum negaret. Namque hoc testimonium, quid ei proficit, nisi ut, qui ex carne Virginis caro natus est, purus [ Baluz. sicut] homo sit tantum, in quo Deus Verbum habitare dignatus est. ANATHEMATISMUS DUODECIMUS S. CYRILLI. Cyrillus dixit: Si quis non confitetur Deum Verbum carne passum esse, et carne crucifixum, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod est et vita, et vivificator, tamquam Deus; anathema sit.
ANATHEMATISMUS DUODECIMUS NESTORII. In mss. codicibus. Nestorius dixit: Si quis confitens passiones carnis, has quoque Verbo Dei et carni simul, in qua factus est, sine discretione dignitatis naturarum, tribuerit; anathema sit.
In libris editis. Si quis confitens passiones carnis, eas quoque tamquam Verbo Dei tribuit, quas etiam carni in qua factus est adhibuerit, non discernens dignitatem naturarum anathema sit.
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS. 1. Catholicus contradicit. Quid furit incassum? Quid insanit inaniter? Nemo nisi [ Baluz. om. nisi] mente captus, dum tamen Christianus, illi ineffabili divinae naturae, secundum ipsam vivam essentiam vel naturam, vel quas passiones caro nostra, vel quas animus perturbationes et mobilitates, aut ex laetis, aut ex tristibus patitur, tribuit, quia nec animae humanae corporeos dolores assignat; est enim in his impassibilis, quia et immortalis, quamvis proprias suas, ut supra memoravimus, habeat ex mobilitate passiones. Tamen quamdiu in consortio carnis suae degit, ut doloribus illius compatiatur ex tristitia, necesse est, nihil ipsa, ut diximus, doloris [ Baluz. doloribus] patiens in sua essentia vel natura. Ita incomparabiliter, et inaestimabiliter, atque inenarrabiliter illud Verbum, Dei Filius, Deus gerens hominem compositum [ Baluz. passus] ex anima et corpore, rectissime dicitur passus, quidquid illa suscepta humanitas pertulit; ipsius enim propria tota humana illa substantia erat, quam sanandam susceperat, sibi conjungens unum se totum cum illa faciendo, et cum illa Deus manens quod erat, existens etiam homo. 2. Homo quoque Deus ad judicandum est venturus, secundum prophetae dictum, qui [ Baluz. quo] visibilem dicit esse venturum: Videbunt, inquiens, in quem compupugerunt (Zach. XII, 10). Et alius propheta: Et homo est et quis cognoscit eum? In Actibus autem apostolorum, angeli ad eosdem apostolos: Viri Galilaei, quid miramini aspicientes in coelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, sicut vidistis eum euntem in coelum (Act. I 14). DISSERTATIO MARII MERCATORIS, seu APPENDIX AD CONTRADICTIONEM XII ANATHEMATISMI NESTORIANI, Quae refutatio secundi sermonis, et posteriorum duorum, ac secundi anathematismi retractatio. 1. Porro autem illud ejus, quod in superiore sermone vel tractatu legitur, qui est circa finem quaternionis, ad locum ubi signum asteriscorum est, indiscussum remanere non debet, ubi magni ludibrii sensus inauditos inferre molitur. Vult enim quod Christus a Matthaeo neutrae naturae esse praedicatus sit. Quod si ita est, quod absit; ergo nullius erit, nis forte, quod ejus capitis periculo dictum sit, belluinae. 2. Hanc autem illi cum impietate vecordiam ultimam parit pravus sensus ejus, quo duplicem Christum pronuntiat, velut hominem et Deum a se natura divisos, cautissimus quasi et rationis liquidae disputator: et non videt alterum haereticum vaniore cautela occurentem sibi, qui ei Christum apud se fabricatum triplicem ingerat, ex anima scilicet, et corpore, et Deo. 3. Quid si ei Apollinaris quoque in faciem veniat, quemlibet communem hominem τριυπόστατον, ex anima, et corpore, et mente definit; aliud mentem esse volens seu rationem, aliud animam diversae scilicet naturae, diversaeque substantiae: qui quamvis in Christo mentem, seu rationem non fuisse, sed animam sine mente, pro ea autem Domini Verbum, quod officium mentis impleret, cum impietate deliret; tamen si quid ille praevaluisset, quod absit, ut homo communis, ut diximus, triplex esse crederetur. Nonne hic insanissimus magister quadruplicem nobis intulerat Christum, ex anima, corpore, mente, et Deo? 4. His igitur deliramentis omissis, Christum nos Deum ab aeterno Verbum, apud Patrem carnem factum, id est, hominem factum confitemur, ex anima rationali et corpore, manente in eo incommutabili atque inconvertibili, cum Patre et spiritu Sancto, divina natura unum totum indivisum a sua carne et anima, ut diximus, rationali, non duplicem dicendum, non triplicem, quia nec homo communis unus ex anima rationali et corpore duplex, aut triplex umquam dici potuit, sed in singularitate status sui unus et una substantia: ita et illa ineffabilis divina Filii Dei majestas in sua persona et substantia una est, cum assumpta anima sua compote mentis suae sive rationis, et solido ac perfecto corpore suo nihil harum ab istis vanissimis et impiissimis dupli, vel tripli appellationum admittens, propter unitatem, vel singularitatem, in qua et hominem suscipere et gerere placuit, ex seque Deo et illo facere unum Dominum Jesum Christum, cum Patre et Spiritu sancto, in Trinitate unum Deum manentem in saecula. De quo Joannes apostolus in Epistola sua prima, ita ait (I Joan. I, 1): Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae, et vita manifesta est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis; quod vidimus, et audivimus, annuutiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. 5. Quid etiam in secundo folio quaternionis noni codicis hujus (ubi hoc signum est) ab illo dictum contineatur, cautus et prudens lector attendat. Cum enim mirae fatuitatis et dementiae hic homo sit, impietatis autem absurdissimae, mirandum est hunc ita vecordem sequaces vel auditores sensus alicujus homines habere potuisse. Ne igitur sanctam Mariam virginem Θεοτόκον confiteatur, quid vanus dicat, sollicite videamus: Nusquam, inquit, Nicaenum concilium ausum est dicere quia Verbum Deus natus est ex Maria virgine; ait enim: Credimus et in unum Dominum Jesum Christum. Attendite, quia prius cum Patres posuissent Christum, quod duarum naturarum conjunctionem demonstrat, non dixerunt in unum Deum Verbum, sed acceperunt nomen, quod significat utrumque, etc. 6. Cum itaque Jesus Christus non sit huic ipsi (concilio) aliud, nisi Dominus, qui Dominus Dei Verbum, Deique Filius sine dubio est, quique cum assumpto suo corpore et anima rationali integer homo factus, in illius sanctae feminae utero figuratus atque procreatus, procedensque jam totus Deus atque homo, totum et totus inseparabiliter unum atque unus est. Hic ipse magister insanus, unde Jesum Christum saltem Dominum dicit, si ei Verbum Dei non est? Neque enim ulli dominatio competit, nisi soli Deo. Anne hoc doctor egregius non novit? Si igitur Jesus etiam Deus non est apud illum, ab ipso, et in ipso, et cum ipso conceptu et partu, ut recte genitrix Dei, id est, secundum rectissimam veterum Patrum definitionem Θεοτόκος sit, unde illi saltem Dominus visus est esse? 7. Deinde Christi nomen quis ei dixit, vel ubi somniavit, duarum esse nomen significativum naturarum, cum magis hominem hoc nomen apud homines exprimat? intelligendum enim est ἀπὸ τῆς χρίσεως, id est, ab unctione dici, quasi unctum, quod Dei naturae non competebat. 8. Accedit illud ejus inaestimabilis fatuitatis, quo dicat dixisse illud sanctum concilium: Credimus et in unum Dominum Jesum Christum, unigenitum, qui de Deo Patre natus est, consubstantivum, id est, ὀμοούσιον Patri, qui propter nos descendit. Jesus certe, ut ipse vult, homo est; dicatur, quaeso, quomodo ei, vel apud eum, Patri Deo consubstantivus est, nisi tamquam Deus ex Patre genitus Deo? Aut iterum quomodo ei Deus non est, qui de Maria est? Si natus ita est, quomodo sensit et pronuntiavit concilium Nicaenum, et huic verbo tantum tenus placuit confiteri? Quid ergo solidum? Quid sanum? Quid integrum apud ipsum est? 9. Accedit etiam aliud impietatis deliramentum, dicentis praetermisisse illos Patres pronuntiare credere se in Deum Verbum Filium unigenitum; sed dixerunt, inquit, unum se credere Dominum Jesum Christum, consubstantivum Patri, Deum de Deo vero, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt; tamquam Deus Verbum apud istum Filius non sit, sicut in superiore ejus sermone apertius declaratur. Quae hujus haec vanitas? Quaeve dementia? Quod ludibrium potius in tam inconstanti sermone, non minus stulto quam impio? Ut Verbum Dei, Dei Filius ei non sit; ut Jesus ei sit ex medietate Deus, ex medietate homo, et idem tamen Verbum Dei Filius esse non possit? Modo sit consubstantivus natusque ex Deo Patre, Deus verus de Deo vero, lumen de lumine: postea vero horum nihil proprium naturaliter habens, sed sola nuncupatione alterius particeps divinae dignitatis, tamquam homo natus ex tempore. 10. Claudendae sane Christianae aures, cum dicitur Filii nomen non significare Verbum illud Patris, quod ex ipso, et in ipso est. Ad quod testimonium esto, lector, attentus: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4); videlicet ut quia natus ex muliere non est Deus, Verbum Filius ei non sit, sed alius, qui potuit nasci partu mulieris. 11. Certe superius illi placuerat Patrum sententia, Jesum Christum Patri Deo consubstantivum esse, Deum de Deo vero, lumen de lumine; et rectissime placuerat: quid illi de Verbo Dei, quod in principio apud Deum erat, et Deus erat, subito iterum visum est, ut Dei Filius non sit? Aut Jesum Christum, qui consubstantialis Deo Patris est, et Deus verus de Deo vero, et lumen de lumine, sicut ei optime placuerat, Patres Nicaeni definiisse concilii, Deum non esse, ut totus, et totum, unus et idem et unum quidquid est, et de illo dicitur, et quo pacto enuntiatur, intelligi debeat et sentiri. Qui tametsi factus est homo, ut Joannes evangelista fidelissimus et veracissimus testis est, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14), et id dubium non est. Non est negandum quod hic ficte erubescit, factum esse sub lege, et in se universa suscepisse, quae tamquam homo factus gerere debuit: sed sic non est negandum, immo totis viribus confitendum, ut manente apud eum Deitatis impassibili ex omni parte natura, suscepta ab eo ista esse credantur. 12. Quis autem etiam hoc ejus aliud deliramentum aequo animo ferat, quo ait Christum Jesum suum ipsius Dominum esse? Cujus verba sunt ista: Hoc autem dico, inquit, ut noveritis quam superexcellens et summa quaedam conjunctio existebat, etiam in infante ipso, cum Dominica caro conspiceretur; erat enim ipse et infans et infantis Dominus. Quis umquam sui esse dominus dictus est? Sed hic cum vult et conatur quartam introducere in sancta Trinitate personam, atque substantiam, mirae stoliditatis est, et impietatis maculis inquinatus. 13. Quartum quoque tractatum ejus, qui in isto codice continetur, diligentius et sollicitius considerandum admonemus, cujus initium istud est: Dulcem nobis praecedens doctor mensam charitatis apposuit, etc. Ad cujus loca pervidenda, quae hic exponere curavimus, signa labyrinthorum ( id est. asteriscorum] apposita lector inveniet. Ibi namque inter Samosatenum Paulum et Photinum, magistros suos (purgare se studens, tamquam ab eorum doctrina alienus), differentia quae sit molitus ostendere est, atque ita ait: Paulus quidem in eo quod dicit Christum hominem solum, et tunc initium habere, ex quo de Virgine natus est, etc. Quod totum impietatis malum Photini ab Ebione magis stoico philosopho tractum est. 14. Hic tempore adhuc Joannis apostoli intra Asiam exstitit, et Christum hominem communem ex Joseph et Maria natum, et eum vitae merito omne humanum genus praeivisse, proque hoc in Dei Filium adoptatum, ausus est praedicare, asserens se Matthaei, Marci et Lucae evangelistarum auctoritatem secutum. Quo tempore Joannes apostolus contra hunc condidit evangelium, quo praefatus ait, in principio esse Verbum, et Verbum esse apud Patrem, et Deum esse Verbum (Joan, I, 1). Postquam praefationem subdescendens, ut ostenderet quem illi tres Evangelistae hominem scripserant, esse etiam Deum ait: Quod factum est in illo, vita est (Ibid., 4). Et post pauca: Et Verbum caro factum est (Ibid., 14). 15. Hunc itaque Ebionem philosophum secutus Marcellus Galata est; Photinus quoque, et ultimis temporibus Sardicensis Bonosus, qui a Damaso urbis Romae episcopo praedamnatus est. 16. Paulus autem Samosatenus, qui fuit Antiochiae episcopus temporibus Aureliani principis, verum est quidem, quod Christum communiter, ut caeteri, natum hominem ex utroque parente definit; Verbum autem Dei Patris, non substantivum, sed prolativum, vel imperativum sensit, atque pronuntiavit, non ut fides habet catholica, Verbum in substantia, vel essentia consubstantivum, id est, ὁμοούσιον Filium Dei Patris. 17. Photinus autem insanissimo Nestorio parem sententiam tenuit, Verbum Dei quidem non negans esse in substantia; sed hoc extrinsecus in isto, qui ex Maria more communi conjugum natus est, Jesu inhabitasse peculiariter, et omnia illa per hunc fecisse in terris miracula, quae in Evangeliis legimus. Λογοπάτορα vero, quod hic insanissimus dicit, nesciens quid loquatur υἱοπάτορα Praxeas primus, inde post non multum Montanus, cum sua Prisca et Maximilla pronuntiant. 18. Post haec autem Sabellius et Marcellus, tempore quo impiissimus Arius exstitit, monarchiam se in Divinitatis substantia retinere debere putantes, nefando errore decepti, ausi sunt Deum Patrem ipsum sibi Filium, ipsum sibi esse Patrem, ipsum sibi esse Spiritum sanctum, ipsum incarnatum, passum, crucifixum, ipsum a Judaeis omnia pertulisse, resurrexisse a mortuis, et omnia peregisse, quae nos per Christum in persona propria ejus, pro humani generis salute, gestasse credimus et confitemur. 19. Differentia itaque inter Samosatenum et Photinum, ista sola est, qua Paulus Verbum Dei προφορικὸν, καὶ πρακτικὸν λόγον καὶ ἐνεργητικὸν, id est, prolativum et potestatis effectivum Verbum sensit, non substantivum, quod Graeci οὐσιῶδες, dicunt. Photinus autem Nestorii magister Verbum quidem hoc Dei esse in substantia negat, sed esse id Dei Filium non vult; habitasse vero peculiariter, vel adhaesisse Christo Jesu de Joseph et Maria nato, nec quidquam hunc plus fuisse quam hominem, cum impietate delirat, qui omnes omnino homines vitae merito antevenerit. 20. Photinum Romana Ecclesia, et participes hujusmodi pravitatis Homuncionitas nominat: Sabellianos vero cum antiquioribus similibus eorum, Patripassianos appellat; quia, ut dictum est, ipsum Patrem ipsum Filium sentiunt nomine unionis, qui aliquando Pater, aliquando Filius, unus atque idem ipse sit sibi, etiam Spiritus. 21. Nestorius sane a Photino auctore suo in id tantum dissentit, quod ex Virgine Maria Christum asserit natum; in reliquis vero omnibus totus ipsius sequax, signifer, antesignanus est, et in id maxime, quod supra memoratum est, Dei Verbum Dei Filium non esse, nec dici debere, nec ullum, nisi Jesum ex Maria natum, Filium Dei dicendum, qui templum habitantis in se factus, ex indivisa inter se et Verbi Dei societate et conjunctione hoc dici meruit, non tamen esse natura Filium Dei, ut qui ex hac unione Divinitatis privilegia consecutus sit, non ea habens natura, sed gratia. 22. Quod ejus impietatis genus non hic in isto capitulo, sed in aliis scriptis, in isto tamen codice insertis, et tractatibus continetur et legitur. Et inde est quod catholicus, qui legit, cautus esse debet de varietate et inconstantia, quam utrum astutia, an vecordia ad alliciendum auditorem habeat, non est facile nosse: quovis tamen pacto, constat eum varium esse, sibique contrarium. Quis autem non agnoscat hujusmodi hominem, aut tamquam astutum captatorem esse fugiendum; aut tamquam excordem, utpote sibi adversantem, et ex varietate confusum, nullo modo esse sequendum? 23. In illis sane duodecim capitulis, quibus ad hunc ipsum Nestorium sanctus episcopus Cyrillus scribens, rectam et sanam exposuit fidem, et hic a contrario singulis eis respondendo, contradicendum putavit, secundum ejus contradictionis capitulum retractandum est. Ibi namque ita ait: Si quis in Verbi Dei conjunctione, quae ad carnem facta est, de loco in locum commutationem, sive conversionem divinae substantiae dixerit esse factam, ejusque divinae naturae carnem capacem dixerit, aut partialiter unitam Divinitatem carni; aut iterum in infinitum incircumscriptam cum divina natura coextenderit carnem ad capiendum Deum, eumdemque ipsum natura, et Deum dicat et hominem; anathema sit. Quasi quisquam similis ei insanus ipsos saltem angelos non cogitet, qui, sicut scriptum est, igniti sunt spiritus; dictum est enim de eis: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam urentem (Psal. CIII, 4). 24. Angelos ergo, quos frequenter et diversis temporibus ad sanctos quosque missos esse, sicut legimus, credimus quoque, ut his ad quos missi sunt possent esse visibiles, humanum habitum gessisse, sumptis corporibus, certum est. Sed utrum tantum corpora ab his suscepta sint in quibus illi spiritus pro tempore habitando animarum rationalium ministerium impleverint; an animata corpora, vatum more, extrinsecus inspiraverint, non est facile et temere horum aliquid affirmandum. 25. Quae praesumpta incerta tamquam certa, et Scripturis minime expressa opinio, Apollinarem Laodicenum, et postea Arianos ( non autem ipsum Arium), et Eunomium quoque, et ultimum Macedonium forte decepit, ut hinc sentirent et pronuntiarent Christum Dei Filium corpus tantum hominis, non etiam animam suscepisse, pro anima autem Dei Filium Verbum Patris in illo suscepto corpore habitasse. 26. Quod si ita est, stulto vere sensus sui errore decepti sunt; illa enim Salvatoris humana susceptio, longe et ultra quam longe aestimari potest, ab ista angelorum incomparabilis invenitur; quia enim haec pro redemptione totius humani generis futura erat, oportebat a Salvatore totam et integram, quae salvanda erat, ac in coelum sublevanda cum ipso, et inseparabilis in vita aeterna mansura, totam, inquam, oportebat ab eo humanam gestari naturam. Haec autem angelorum pro tempore corporalis assumptio, ad exhibendum officium divinitus imperatum, quocumque modo de duobus facta fuerit, id est, utrum animata, an sine animis corpora habuisse dicantur, in nullo fides catholica laeditur. 27. Quamvis postea Apollinaris in pejus velut emendans, animam quidem fuisse in Christo confessus est, rationem autem seu mentem in ea hominis non fuisse, sed pro ea Deum Dei Filium exstitisse cum impietate deliravit. 28. Tot ergo et toties, ut diximus, variis temporibus angeli, sive corporibus tantum sumptis, sive etiam animatis eis susceptis, numquid commutati et versi ex illa spiritali et angelica sua natura, corporei, vel etiam animales, facti esse umquam a quoquam dici vel credi potuerunt? Non utique; quid ergo ad effundendas nebulas imperitis hic insanus magister molitur ingerere? Ita ut si quis dixerit Filium Dei Deum Verbum, secundum Evangelium carnem factum, seu hominem factum, statim tamquam impiissimus, Divinitatem in carnem versam esse pronuntians, arguatur. 29. Illud autem quod in ipso isto capitulo ultimum posuit quam impium, quamque vanum sit, videamus. Ait igitur Eumdemque ipsum si quis natura et Deum et hominem dixerit, anathema sit. Volens duplicem Christum introducere, vel incongrue sapere, quid dixerit, ignoravit. Non enim vidit statim objici sibi posse, neque Deum illum, neque hominem natura esse dixisse; quia idem ipse Christus, cum sit Deus et homo, immo, ut signatius dicatur et cautius, cum sit homo Deus, et Deus homo, non sit, nisi natura. Si, ut ei visum est, natura non est (quod in ipsius caput tale dictum et tam impium convertatur), nec aliquid potest esse, quia quod natura non potest esse, prorsus esse nihil potest.