Nestoris Chronica
NESTORIS CHRONICA
in Romanorum sermonem conversa
Haec est antiquorum temporum historia, unde Russorum gens provenerit, quis Kioviae primum regnare coeperit atque unde terra Russica orta sit.
Incipiamus igitur hanc historiam.
Caput 1.
Post diluvium tres Noae filii, Sem, Cham, Japhet terrarum orbem inter se dispertiverunt, atque Semiti oriens obvenit, vel potius, ut ita dicam, omnia ab oriente ad meridiem, Persis, Bactria usque ad mare Indicum in longitudinem, in latitudinem ad Rhinocoruram; deinde Syria, Media, Euphrates fluvius, Babilonia, Corduena, Assyria, Mesopotamia, Arabia Vetus, Elymais, India, Arabia Felix, Caelisyria, Commagene, tota Phoenicia. (2) Chamiti vero pars meridionalis obvenit, et id quidem Aegyptus, Aethiopia, quae Indis adiacet, altera quoque Aethiopia, ex qua Aethiopiae fluvius Cermna provenit atque orientem versus fluit; Thebae, Libya, quae Cyrenaicum attingit, Marmaria, Syrtica, Libya altera, Numidia, Massuria, Mauritania, quae contra Gades sita est; ex iis vero, quae ad orientem vergunt, possidet Ciliciam, Pamphiliam, Pisidiam, Mysiam, Lycaoniam, Phrygiam, Camaliam, Lyciam, Cariam, Lydiam, Mysiam alteram, Troada, Eolida, Bithyniam, Phrygiam Veterem; insulas quoque possidet has: Sardiniam, Cretam, Cyprum Gyonamque fluvium, qui vocatur Nilus. (3) denique Japheti regiones septentrionales et occidentales contigerunt: Media, Albania, Armenia Minor et Maior, Cappadocia, Paphlagonia, Galatia, Colchis, Bosporus, Maeotis, Derbi, Sarmatae, Taurini, Scythia, Thraces, Macedonia, Dalmatia, Molossi, Thessalia, Locris, Pellinia, quae etiam Peloponnesus vocatur, Arcadia, Epirus, Illyricum, Sloveni, Lychnitia, Adria, unde sinus Adriaticus dictus; insulas quoque habet has: Britanniam, Siciliam, Euboeam, Rhodum, Chium, Lesbum, Cytharam, Zacynthum, Cephalleniam, Ithacam, Corcyram; Asiae autem partem eam, quae Jonia vocatur cum Tigride flumine, qui Mediam inter Babiloniamque fluit; postremo ad Pontem Euxinum in partibus septentrionalibus Danubium, Danastrim cum montibus Carpatibus vel Hungaricis, proinde ad Danaprim reliquaque flumina, Desnam et Duinam, Volchoviam et Volgam, quae orientem versus in Semitis partem fluit. (4) in Japhetis parte habitant Russi, Tiudi et hi populi: Meri, Muromi, Vesi, Mordui, Tiudi Transvolociani, Permi, Peceri, Jami, Ugri, Lituani, Semigalli, Corsi, Lethgalli, Livoni, Lachi ac Prussi; Tiudi habitant circa mare Variagicum; ex altera huius maris ripa orientem versus ad Seinitis partem, ex altera occasum versus ad Britannorum et Vlachorum terram habitant Variagi; Japhetis enim hae quoque gentes sunt: Variagi, Suevi, Normanni, Gothi, Russi, Britanni, Galli, Vlachi, Romani, Germani, Foroiulenses, Veneti; Franci et reliqui ab occidente ad meridiem habitantes Chamitis genti sunt vicini.
Caput 2.
Orbe diviso sortibusque iactis Sem, Cham, Japhet, ne quis fratris provinciam transgrederetur, condicionem constituerunt; qua de causa unusquisque in sua parte habitans eodem sermone usus est. sed hominum numero per terram aucto, Jectano ac Phaleco viventibus turris, quae caelum ipsum attingeret, exstruendae consilium ceperunt; itaque in media Senaris planitie ad turrim ac Babilonem urbem circa eam struendam congressi sunt; quae turris, quamvis quadraginta annos aedificata sit, haudquaquam est finita. (2) atque deus omnipotens urbem et turrim degressus visum, ecee, inquit dominus, una gens sermoque unus? idcirco sermones permixti et per septuaginta duas gentes divisi a deo per universum terrarum orbem dissipati sunt; sermonibus permixtis turris quoque ingenti vento a deo deleta est; reliquiae autem eius et latae et altae quinque milia quadringentos triginta tres cubitus, quae inter Assyriam ac Babiloniam adhuc exstant, per multos annos servatae sunt. (3) tum vero turri deleta populisque seiunctis filii Semitis orientales regiones, Chamitis meridionales, Japhetis occidentales et septentrionales occupaverunt. Ex his septuaginta duobus populis, et quidem ex Japhetis stirpe, Norici, Slovenorum gens, prodierunt, quia ii quoque habentur Sloveni.
Caput 3.
Post longinqua deinde tempora secundum Danubium, ubi nunc iacet terra hungarica et bolgarica, consederunt Sloveni; e quibus Slovenis per terrarum orbem dissipati quo loco consedissent propriis nominabantur nominibus. itaque ad Moravam flumen progressi Moravi, alii Bohemi sunt nominati; praeterea Chorvati Albi et Serbi et Chorutani sunt Sloveni. (2) nam cum Itali Slovenos adorti essent vique illata sedes eorum occupavissent, Sloveni illi ad Vistulam progressi illic consederunt ac Lachorum nomen sibi asciverunt; sed ex his Lachis alii Polani, Lutici alii, alii Masovii, Pomoriani alii sunt cognominati; Polanorum cognomen acceperunt etiam illi Sloveni, qui iuxta Danaprim consederunt; alii quia in silvis habitabant Drevlani, alii inter Pripetim Duinamque sedentes Dregovici sunt dicti; alii, qui ad Duinam habitabant, Polotae fluviusculi causa in Duinam incidentis Polotiani sunt appellati. (3) Sloveni vero, qui circa limen lacum consederunt, proprio nomine nominabantur urbemque a se conditam nominabant Novograd; alii denique Desna, Sema, Sula fluviis occupatis Severiani sunt dicti. Hoc modo dissipatus est Slovenorum populus, quam ob causam etiam scribendi ratio iis propria dicta est Slovenica.
Caput 4.
Polanis vero in his montibus separatim viventibus erat iter ex Variagis in Graeciam, ex Graecia autem secundum Danaprim ac supra Danaprim transitus in Lovotim erat, secundum Lovotim poterant progredi in Ilmen lacum magnam, ex qua lacu profluit Volchovia fluitque in lacum magnam Nevo, cuius lacus ostium in mare Variagicum incidit; ac secundum hoc mare Romam poterant proficisci, Roma vero per hoc mare transire Constantinopolim, Constantinopoli perire in Ponticum mare, in quod incidit Danapris fluvius. — Danapris enim profluit ex Ocoviensi silva ac fluit ad m eridiem; etiam Duina ex eadem silva profluit, atque ad septentrionem fluens incidit in mare Variagicum; ex eadem silva fluit Volga ad orientem atque incidit septuaginta ostiis in mare Chualissicum. itaque ex Russia secundum Volgam in Bolgaros et Chualissos transgressi orientem versus in sortem Semitis possumus transire, secundum Duinam vero iu Variagos, deinde ex Variagis Romam, denique Roma ad stirpem Chamitis. Danapris influit in Ponticum mare tribus ostiis, quod mare appellatur Russicum, ubi, ut narrant, Andreas, Petri frater, docuerat.
Caput 5.
Cum vero Andreas Sinopi doceret et Chersonesum veniret, prope Chersonesum Danapris ostium esse comperit; Romam igitur profecturus in ostium Danapris pervenit atque inde Danaprim versus progrediens forte sub montes successit ibique in ripa constitit. (2) atque cum postero die surgeret, discipulos suos ita allocutus est: videtisne montes hos? nempe in his montibus elucescet gratia divina, urbs magna hic prodibit multasque ecclesias deus aedificabit, quibus montibus ascensis benedixit eos crucemque infixit; deinde deo precatus monte, in quo postea Kiovia orta est, descendit ac Danaprim versus profectus est. (3) itaque ad Slovenos ubi nunc Novograd est pervenit, ac tuitus hos homines moresque eorum, quomodo se lavent et flagellent, admiratus est eos. inde ad Variagos profectus Romam pervenit et narrans, quae didicerat quaeque viderat, mirabilia, inquit, vidi in Slovenorum terra, cum huc migrarem: vidi balnea lignea, quae vehementer calefaciunt, exutique et nudi facti fermento coriaceo obfunduntur; deinde virgis teneribus sumptis ipsi sese ita verberant, ut semivivi exeant; sed gelida aqua conspersi reviviscunt, haec quotidie faciunt a nemine coacti, sed ipsi excruciantur, idque ipsum lavatio iis est, non vero cruciatus. Qui haec audiverunt, admiratione afficiebantur; Andreas vero commoratus Romae Sinopim sese contulit.
Caput 6.
Dum Polani separatim viverent ac gentes suas, quae ad horum fratrum tempora per campos habitarent, dominarentur, unaquaque gens ipsius domina suis sedibus habitavit. — Tres erant fratres, quorum priori erat nomen Kij, alteri Scek, tertio Choreb, soror Libedia dicebatur. Kij habitabat in monte, ubi nunc quoque sunt angustiae Borycevienses; Scek habitabat in monte, qui nunc appellatur Scecovitia; Choreb in tertio monte, qui ab eo Chorebitius mons est dictus, atque urbem in nomen fratris natu maioris conditam appellaverunt Kioviam. circa urbem silva cum pineto, ubi feras venabantur, late extendebatur; homines enim, qui appellabantur Polani quorumque progenies usque ad hunc diem Kioviae ita nominantur, erant prudentes ac sollertes. (2) Alii vero rerum minus periti Kium transvectorem fuisse putabant, Kioviae enim ex altera ripa Danapris tum transvectus erat, ideo dicebant „Kioviam ad traiectum“; sin transvector Kij fuisset, certe Constantinopolim sese non contulisset, ergo Kij regnabat in sua gente, itaque magno honore ab illo imperatore, quo imperante illic profectus esset, eum affectum esse tradunt; (3) unde revertens venit ad Danubium locoque ibi adamato designavit castellum, ubi cum gente sua considere conatus est; sed impeditus est ab iis, qui prope habitabant, castellumque Danubiani adhuc appellant Kiovulam. Kij igitur reversus in onpidum suum Kioviam ibi vitam finivit; etiam fratres eius Scec et Choreb ac Libedia soror hic vita decesserunt.
Caput 7.
Etiam post hos fratres eorum progenies regnavit in Polanis; eodem modo in Drevlanis, Dregovicis, in Slovenis qui in Novograd; aliter in Polota, ubi habitant Polotiani; eos excipiunt incolae supra Volgam, Duinam, Danaprim habitantes quorumque oppidum Smolensc dicitur; hi Krivici appellantur; tum ad septentrionem ab iis circa lacum Albam sedent Vesi, circa lacum Rostoviensem Meri, item in Cletiensi lacu Meri. (2) circa Ocam fluvium, ubi incidit in Volgam, alia habitat gens Muromorum; etiam Ceremisi sunt gens alia et Mordui. in Russia enim hae tantum exstant gentes Slovenicae: Polani, Drevlani, Novogradenses, Polotiani, Dregovici, Severi, Bugiani, quia habitabant ad Bugum. denique Volinienses. reliquae gentes, quae vectigal pendent Russiae, sunt hae: Tiudi, Meri, Vesi, Muromi, Ceremisi, Mordui, Permi, Peceri, Jami, Lithuani, Semigalli, Corsi, Nervi, Libi; hi sua propria lingua utentes ex stirpe Japhet sunt ac regiones septentrionales incolunt.
Caput 8.
Cum Sloveni, ut diximus, secundum Danubium viverent, Bolgari quos dicunt ex Scythia vel potius e Cosaris progressi ad Danubium consederunt Slovenosque subegeruut. postea irruperunt Ugri Albi terramque Slovenicam hereditarunt. hi quidem Ugri primum occurrunt Ileraclio imperante, cum Chosroem, Persarum regem, adorirentur. (2) iisdem temporibus prodeunt etiam Obri, qui Heraclium imperatorem aggressi paene eum ceperunt, isti Obri cum Slovenis proeliati subegerunt Dulibos, Slovenorum partem, ac feminas dulibicas stupraverunt, si vehi acciderit Obrino, neque equum, neque bovem iungere permissum erat, sed tres vel quattuor vel quinque feminae currui iunctae Obrinum vehere cogebantur, hoc modo Dulibos Obri vexaverunt, erant enim corpore magni et mente superbi; (3) at a deo exstincti perierunt omnes, nam ne unus quidem remansit Obrinus; qua de causa pervulgata est in Russia usque ad hunc diem parabola: „perierunt sicuti Obri”; eorum stirpis ne ullum quidem vestigium superest. Post eos advenerunt Pecenigi, deinde iterum Ugri Nigri iuxta Kioviam ierunt, postremum Olego regnante.
Caput 9.
Itaque campani incolae separatim ut diximus habitantes ad stirpem slovenicam pertinebant ac dicebantur Polani; etiam silvarum incolae cum Slovenis cohaerebant et dicebantur Drevlani. Radimici vero et Vjatici a Lachis originem ducunt: namque in Lachis duo fratres, Radim et Vjatco, fuisse narrantur; cum uterque advenisset, Radim in Sogia consedit, qua de causa Radimici appellati sunt; a Vjatco vero, qui cum sua gente secundum Oeam consedit, dicti sunt Vjatici. vivebant igitur concordes et Polani et Severi et Radimici et Vjatici et Chorvati. (2) vero habitabant secundum Bugum, ubi nunc Volinienses habitant; Uglici et Tiverci secundum Danastrim habitantes Danubium adtingebant; quia multitudine frequentes erant, sedebant secundum Danastrim usque ad mare eorumque oppida ad hunc diem exstant; idcirco dicti sunt a Graecis Scythia Magna.
Caput 10.
Iidem habebant proprias consuetudines et leges patrum suorum et traditiones; unicuique erat proprius mos. itaque Polanorum instituta a maioribus percepta mansueta et placida sunt; excellebant verecundia erga matres et patres; praeterea eximium pudorem erga socrus et leviros exigebant; hunc nuptiarum morem persequebantur: haudquaquam procus virginem ambit, sed sponsa vesperi adducta crastino die adferebant, quae isti erant daturi. (2) aliter Drevlani, qui more ferarum, pecudum ritu vivebant: amicus amicum interficiebat, comedebant quascunque res im puras; quia connubium apud eos erat nullum, corripientes virgines abducebant eas. eaedem consuetudines erant Radimicis, Vjaticis, Severis: silvas sicuti quaelibet ferae incolentes rebus turpibus vescebantur; pudenda apud eos coram patribus et nuribus; connubia apud eos omnino deerant; erant autem Indi per vicos, atque ad ludos saltationesque et diabolicas commissationes peragendas congressi ex iis, quibuscum antea paciscebantur, uxores sibi rapiebant, itaque tres quattuorve uxores habebant. (3) si qui mortuus sit, certaminibus in eius honorem institutis cadaver in exstructum rogum ingentem impositum combusserunt, quibus perfectis ossa in parvum vas collecta in columna condiderunt, id quod Vjatici nunc quoque faciunt. — Has consuetudines exsequebantur Krivici, ceterique pagani ignari institutorum divinorum atque ipsi leges sibi constituentes.
Caput 11.
Georgius in annalibus narrat, unusquisque populus aut scriptas leges habet aut consuetudinibus tenetur, quia patrum instituta iis, qui nullas leges habent, leges esse videntur, ex iis primum Seres, qui extremam orbis terrarum partem incolunt, patrum consuetudines, neque adulterari stuprarique, neque furari ac calumniari, neque necare omninoque malefacere leges esse existimant. (2) apud Bactrianos vero, qui Brachmani appellantur, et apud Insulanos a maioribus quidem pietate institutum est, neque carnem edere neque vinum bibere, neque salacem esse neque malitiam aliquam committere magni timoris divini causa, quamquam Indi, eorum vicini, interfectores sunt ac nefarii, violentes modumque excedentes; etiam qui interiorem partem incolunt, hom ines devorant, peregrinantes trucidant ac turpius vescuntur, quam canes. (3) alii mores sunt Chaldaeis et Babiloniis: matribus nubere, cum consobrinis moechari easque occidere; praeterea, etiamsi procul a sua terra sint, quodcunque turpe factum ut virtutem facere putant. aliae consuetudines sunt Geleis: feminae apud eos arant, tecta aedificant, omnia virorum opera perficiunt, sed etiam adulteria ad libitum com m ittunt; qua in re a maritis suis neque impediuntur neque invidentur; quibus vero sunt uxores audaces, venantur feras bestias, imperant maritis iisque dominantur, deinde in Britannia quoque plures viri cum una uxore dormiunt ac plures feminae cum uno viro commiscentur; legibus vetita ut patrum mores a nemine invisae neque prohibitae facere solent. (4) carent maritis Amazones, quae stulti pecoris instar semel anno exulantes ad vernum tempus coniunguntur cum finitimis viris, eamque occasionem sicuti diem quemdam festum celebrant; a his cum in ventribus concepissent, omnes deinde revertuntur; dum vero tempus adveniat, quo parturae sint, genitam stirpem virilem occidunt, progeniem virginalem nutriunt ac diligenter educant. (5) equidem nostris quoque temporibus Polovci his patrum institutis tenentur: sanguinis profusione gloriari; vesci cadaveribus omnibusque foedis rebus, ut muribus cricetis et muribus citellis; novercas et fratrias uxores ducere aliasque patrum consuetudines perficere. — At nos Christiani, ubicunque terrarum sumus, ubivis in sanctam trinitatem, unum baptizmum unamque fidem credimus, habemus unam consuetudinem, quippe qui in Christo baptizati et Christo imbuti simus.
Caput 12.
Post haec tempora, cum isti fratres mortui essent, Polani vexati erant a Drevlanis aliisque vicinis; etiam Cosari, cum in horum montium silvis hibitarent, eos adorti sunt vectigal sibi solvere postulantes, itaque consilio inito a camino gladium deferebant; quibus ad principem et proceres delatis Cosari sese novum vectigal invenisse gloriabantur; — isti interrogaverunt: unde? hi responderunt: in montium silvis, qui supra Danaprim fluvium; isti interrogaverunt: quid dederunt? hi ostenderunt gladium. (2) ad haec senes Cosarorum: o princeps! minus bonum est vectigal, quod apud istos armis ex una tantum parte acutis, qui dicuntur enses, reperti sumus; illorum enim arma, qui dicuntur gladii, utrimque acuta sunt; hi igitur cum a nobis tum ab aliis regionibus vectigal repetent. (3) quae omnia perfecta sunt, nam non ex sua ipsorum sententia, immo potius deorum monitu haec praedixerunt; veluti ad Pharaonem, Aegypti regem, cum Moises adduceretur, principes Pharaonis hunc Aegypti potestatem oppressurum esse allocuti sunt Pharaonem, id quod factum quidem est. Aegyptii enim, qui antea dominabantur, subacti sunt ab his, quos dominabantur, atque iis, qui eorum antea fuerunt servi, nunc ipsi serviunt. Idem accidit Cosaris, quibus usque ad hunc diem principes Russorum imperitant.
Caput 13.
Anno 6360. indictionis 15. Michaele imperante terra haec dici coepta est Russica. de qua re inde certiores facti sumus, quod hoc imperatore, ut in Graecorum Chronicis est scriptum, Russi Constantinopolim invaserunt; abhinc igitur incipientes numeros ponemus. (2) ab Adamo ad diluviem anni sunt 2242; a diluvio ad Abrahamum anni 1082; ab Abrahamo ad migrationem Moisae anni 430; a Moisae migratione ad Davidem anni 601; a Davide 35 et initio imperii Solomonis ad Ierosolyma capta anni 118; a servitute ad Alexandrum anni 318; ab Alexandro ad Christum natum anni 333; a Christo nato ad Constantinum anni 318; a Constantino ad hunc Michaelem pnni 542; (3) a primo anno Michaelis ad primum annum Olegi, Russorum principis, anni 29; a primo anno Olegi, cum Kijoviae consedisset, ad primum annum Igori anni 31; a primo anno Igori ad primum annum Sviatoslai anni 33; a primo anno Sviatoslai ad primum annum Jaropolci anni 28; Jaropolc princeps erat per annos 8; Vladimir per annos 37; Jaroslaus per annos 40; itaque a Sviatoslai morte ad mortem Jaroslai sunt anni 85, a morte Jaroslai ad Sviatopolci mortem anni 60.
Sed nos ad priora reversi quid hisce annis factum sit narrabimus; atque ut antea primo Michaelis anno incipientes numeros ex ordine ponemus.
Caput 14.
Anno 6361.
Anno 6362.
Anno 6363.
Anno 6864.
Anno 6365.
Anno 6366 Michael imperator cum exercitu terra marique in Bolgaros profectus est. Bolgari vero, cum cognoscerent, sese iis resistere non posse, ut baptizentur petiverunt seque Graecorum potestati dediderunt, itaque eorum principe omnibusque optimatibus baptizatis imperator cum Bolgaris pacem iniit.
(2) anno 6367 Variagi mare transgredientes a Tiudis, Slovenis, Meris, Vesis, Crivicis vectigalia reportabant; etiam Cosari a Polanis, Severis, Vjaticis album sciurum exigebant tributum fumarium.
Caput 15.
Anno 6368.
Anno 6369.
Anno 6370 Variagis trans mare expulsis tributoque iis negato cum Polani ipsi regnare coepissent, iustitia apud eos deerat; itaque gens in gentem coorta et discordia exorta est; quam ob rem secum bellare coeperunt, ergo dixerunt inter sese: eligamus sibi principem, qui nobis imperitaret iusteque iudicaret. itaque profecti suut trans mare ad Variagos i. e. Russos, ita enim i. e. Russi appellantur Variagi, veluti alii dicuntur Svei, alii Normani, Aglani, alii Gothi, ita etiam hi. tum Tiudi, Sloveni, Cririci, Vesi Russis dixerunt: „terra nostra magna est et frugifera, sed ordo deest; veniatis igitur principes ad nos regnatum“. (2) tres igitur fratres cum gentibus suis iter ingressi ac secum omnes Russos nacti cum advenissent, eorum natu maximus Ruric in Novo-Grad consedit, alter Sineus in Belo-Jezero, tertius Truvor in Izborsc; Novogradenses ab his Variagis populus russicus appellati sunt; Novogradenses enim incolae sunt gente Variagica, antea fuerunt Sloveni. (3) sed postquam duobus annis post Sineus fraterque eius Truvor mortui sunt ac Ruric potestatem percepit, viris suis oppida dispertiens alteri Polotsc, alteri Rostoviam, alteri Belo-Jezero dedit; quamquam in his quoque oppidis Variagorum coloni inveniuntur, tam en primores incolae in Novograd Sloveni sunt, Crivici in Polotsc, Meri in Rostov, Vesi in Belo-Jezero. Muromi in Murom; quibus omnibus imperitabat Ruric. (4) erant apud eum duo viri, minime quidem ex eius genere, sed optimates, qui sibi suaeque familiae venia Constantinopolim eundi expetita se eundum Danaprim progredientes, cum in monte oppidum conspicerent, cuius mons esset quaesi terunt, quibus responsum est: „tres fuerunt fratres Kij, Scek, Choreb, qui hoc oppidulo aedificato mortui sunt; nos vero, eorum progenies, hic sedentes vectigal Cosaris pensitamus.“ cum igitur Ruric in Novograd imperitaret, Oscold et Dir in isto oppido consederunt ac coacta Variagorum multitudine in Polanorum terra regnare coeperunt.
Caput 16.
Anno 6371.
Anno 6372.
Anno 6373.
Anno 6374 Oscold et Dir quarto decimo anno Michaele imperante in Graecos profecti eos adierunt, imperatori vero in Agarianos profecto et ad Cernam flumen progresso eparchus Russos Constantinopolim aggredi nuntium misit; idcirco imperator reversus est. (2) interim ilii intra fretum provecti vehementem Christianorum caedem fecerunt at ducentis navibus Constantinopolim obsederunt, imperator vixdum urbem intraret, cum Photio patriarcha in ecclesiam sanctae virginis in Blacherna sitae festinat ibique totam noctem precantes peragunt, divinam vestem sanctae matris cantantes efferunt atque in flumen immergunt, quia mare propter tranquillitatem placidum erat; (3) tum repente procella et tempestas exoriuntur, permagnis fluctibus impiorum Russorum naves alternatim dissipantur, ad ripam proiiciuntur atque ita pessumdantur, ut pauci tantum cladem effugerent et in patriam reverterent.
Caput 17.
Anno 6375.
Anno 6376 Basilius regnare coepit.
Anno 6377 universa Bolgaria baptizata est.
Anno 6378.
Anno 6379.
Anno 6380.
Anno 6381.
Anno 6382.
Anno 6383.
Anno 6384.
Anno 6385.
Anno 6386.
Anno 6387 Ruric mortuus est atque ad Olegum, qui ex eius stirpe fuit, principatus devenit; cuius tutelae etiam filium suum Igorem, quia infans erat, commisit.
Caput 18.
Anno 6388.
Anno 6389.
Anno 6390 Oleg magno exercitu ex Variagis, Tiudis, Slovenis, Meris, Vesis, Crivicis collecto, Crivicios adortus oppidum eorum Smolensc cepit ibique milites suos collocavit; abinde deorsum progressus Lubeciam occupavit ibique manum suam collocavit; cum postea ad Kijoviae montes successisset, ibi Oscoldum et Dirum regnare certior factus milites partim in navibus occultavit, partim in praesidio reliquit; (2) ipse cum Igore infante prodiens ad Ugorsc adnavigavit militibusque occultatis ad Oscoldum et Dirum legatos mittit, qui sese in Graecos ab Olga et Igore principe proficisci nuntiarent; venirent igitur ad se, agnatos suos. — tum vero, ubi Oscold et Dir venerunt, reliqui e navibus prosiliunt atque Oleg Oscoldum et Dirum neque principes esse neque genere principum originem ducere contendens sese genere principis descendere et Igorem prolatum Ruricis filium esse affirmavit. (3) deinde Oscold et Dir interfecti atque in monte, qui adhuc Ugorscoie vocatur ubique etiam nunc Olmae aula iacet, sepulti sunt; in quo tumulo Olma ecclesiam sancti Nicolai aedificavit; Diri tumulus post sanctam Irenam iacet. (4) Oleg Kijoviae princeps factus hanc Russiae urbibus caput fore praedixit, erant apud eum Variagi et Sioveni ceterique appellati sunt Russi; idem Oleg oppida struere coepit ac Slovenos, Crivicios, Merius pacis causa Variagis vectigal solvere iussit et id quidem a Novogrado quotannis grivnas trecentas, quod tributum usque ad mortem Jaroslai Variagis solutum est.
Caput 19.
Anno 6391 Oleg cum Drevlanis bellavit, quibus subactis tributum ab iis exegit nigram felem.
Anno 6392 Oleg in Severianos profectus est, quibus subactis leve vectigal imposuit, quod Cosaris pendere eos vetuit sese illis hostilem esse, haudquaquam Severianis affirmans.
Anno 6393 Oleg ad Radimicios legatos misit, cui tributura solvant quaerentes. qui cum Cosaris sese vectigal solvere respondissent, Oleg negato Cosaris vectigali idem sibi pensitare iussit; singulos igitur nummos, veluti Cosaris dederant, Olego penderunt. itaque Oleg Polanis et Drevlanis, Severianis et Radimiciis imperitans cum Uglicis ac Tivercis bellum gerebat.
Anno 6394.
Anno 6395 imperabat Leon, Basilii filius, cui Lev cognomen est, ac frater eius Alexander, qui regnavit annos viginti sex.
Anno 6396.
Anno 6397.
Anno 6398.
Anno 6399.
Anno 6400.
Anno 6401.
Anno 6402.
Anno 6403.
Anno 6404.
Anno 6405.
Anno 6406 Ugri Kijoviam praetereuntes praeter montem, qui nunc quoque Ugorscoie vocatur, atque ad Danaprim progressi castra posuerunt, nam eodem modo quo Polovci iter facere solebant, qui cum ab oriente venissent, magnis montibus superatis primum Vlachis et Slovenis bellum in tu lerunt; hic enim antea Sloveni habitaverunt, quam Slovenorum terram Vlachi occupaverunt; posthac cum Ugri Vlachos expulissent terramque eorum occupavissent, una cum Slovenis, quos subegerunt, habitabant; itaque abinde terra ugorsca appellata est. (4) deinde Ugri Graecis bellum intulerunt, Thraciaque ac Macedonia usque ad Thessalonicam occupatis cum Moravis et Bohemis bellare coeperunt, namque ad unum eundemque populum Slovenicum pertinebant cum Sloveni ab Ugris subacti, qui secundum Danubium habitaverant, tum Moravi et Bohemi et Lachi et Polani, qui nunc vocantur Russi.
His Moravis mimum scriptura sancta conversa est, quae scribendi ratio dicta est slovenica eaque cum a Russis, tum a Bolgaris Danubianis usitatur.
Caput 20.
Slovenis baptizatis principes eorum Rostislaus, Svjatopolc, Cocel ad Michaelem imperatorem legatos miserunt, qui dicerent: terra nostra baptizata quidem est, deest autem magister, qui nos institueret ac doceret librosque sacros converteret; neque graecum sermonem neque latinum intellegimus; alii enim aliter docent, quam ob causam neque formam neque vim scripturae perspicimus; mittatis igitur nobis magistros, qui scripturae verba eorumque significationem nobis interpretarentur. (2) Quibus auditis Michael imperator philosophos omnes convocavit et Slovenorum principum postulata iis exposuit, cui philosophi in Thessalonica reperiri virum, cui nomen escet Leo, eumque habere duos filios, sermonis slovenici peritos responderunt; prudentes esse hos filios utrumque philosophum. his auditis imperator in Thessalonicam ad Leonem legatos misit, qui dicerent: mitte ad nos celeriter filios tuos Methodium et Constantinum. (3) quibus auditis Leo celeriter filios misit; quos imperator, simulac ad eum venerunt, ita allocutus est: ecce Slovenorum populus ad me legatos misit petentes, ut iis magistrum mitterem, qui sacros libros converteret; id est, quod postulant, qui cum imperatori paruissent, ad Rastislaum, Stjatopolcum, Coeelum missi sunt, ubi primum venerunt, litteras alphabeti slovenici composuerunt atque Apostolum et Evangelium converterunt. SIoveni igitur. cum divinam maiestatem propria lingua celebratam audirent, magnopere laetati sunt; posthac Psalterium, Octoechum reliquosque libros converterunt. (4) sed quidam litteras slovenicas despicere coeperunt dicpntes: nulli populo, nisi Hebraeorum, Graecorum, Romanorum, sicuti ex Pilati praecepto in cruce domini scriptum erat, proprias litteras habere licet, quae cum pontifex romanus comperisset, eos, qui slovenicos libros despicerent, vituperavit affirmans: efficiatur scripturae verbum „omnes populi deum laudabunt*', addiditque „omnes variis sermonibus magnitudinem divinam celebrabunt, prout spiritus sanctus praedicandi potestatem iis dedit; si qui igitur litteras slovenicas blasphemaverit, seiungatur ex ecclesia, donec melior fiat; hi enim lupi sunt, non oves, quos ex frugibus cognoscere quosque cavere fas est; vos vero, dei filii, oboediatis institutionibus nec repudiatis doctrinas ecclesiae, veluti Methodius. magister vester, vos docuit". (5) atque Constantinus populum Bolgarorum docendi causa reversus est, Methodius vero in Moravia remansit, postea Cocel princeps Methodium Pannoniae episcopum instituit in sede sancti Andronici apostoli, qui unus erat e septuaginta discipulis sancti Pauli apostoli, deinde Methodius duobus sacerdotibus in scribendo celerrimis omnes libros e graeco sermone in slovenicum convertendos commisit, id quod cum mense Martio incepissent, a. d. VII. Cal. Nov. sex mensium spatio confectum est. qua re finita deo gratias debitas egit gloriam que eius praedicavit, quia tali gratia Methodium episcopum, Andronici successorem, affecit. (6) quam ob causam slovenici populi praeceptor est Andronicus apostolus, quoniam ad Moravos ventitaverat; etiam Paulus apostolus hic docebat, namque hic Illiricum est situm, quod Paulus apostolus frequentabat; νerumtamen hic Sloveni antiquitus habitaverant, qua de causa populi quoque slovenici praeceptor est Paulus apostolus; ad hunc populum nos quoque Russi pertinemus, propterea nostrorum quoque Russorum magister est Paulus apostolus, qui populum slovenicum instituerat atque Andronicum episcopum ac sucoessorem suum populo slovenico reliquerat, namque Slovenicus populus idem est ac russicus; a Varjagis enim Russi cognominati sunt, qui antiquitus Sloveni appellabantur; et quamquam Polani appellabantur, nihilosetius lingua erat slovenica; Polani vero dicuntur, quia in campis habitant, verumtamen sermone uno eodemque utuntur.
Caput 21.
Anno 6407.
Anno 6408.
Anno 6409.
Anno 6410. Ugri a Leone impsratore in Bolgaros conducti eorum fines ingressi ac depopulati sunt; de qua re cum Simeon certior fieret, Ugris obviam it eosque adortus est; sed ab eis victus Derstram vix effugit.
Anno 6411. cum Igor adolevisset, Olegum comitatus ei sese oboedientem praebuit; deinde Igori uxor data est, e Pscovia adducta, Olga nomine.
Anno 6412.
Anno 6413.
Anno 6414.
(2) Anno 6415. Igore Kioviae relicto, Oleg magna cum multitudine Varaegorum, Tiudorum, Crivitioruin, Merorum, Polanorum, Severorum, Drevlanorum, Radimitiorum, Chorvatorum, Duliborum, Tivertiorum, de quibus supra mentio est facta quique omnes Scythia magna appellantur, in Graecos profectus est, hos omnes Oleg partim in equis, partim in navibus, quarum duo millia erant, secum duxit; ubi Constantinopolim advectus est, Graeci fretum urbemque clauserunt.
Atque Oleg in ripam egressus, naves quoque milites in ripum extrahere iussi t; deinde circa urbem praedans magnam Graecorum caedem fecit; multa palatia diruta, multae ecclesiae incensae sunt; ex captivis alii trucidati, alii excruciati sunt; alii transfixi, alii in mare dejecti sunt ac multis aliis malis, quae homines proeliantes perficere solent, Russi Graecos afflixerunt; deinde Oleg milites rotas struere eisque naves imponere praecepit; Atque vento secundo exorto velisque expan sis e campo sub urbem successerunt.
(3) Quibus cognitis Graeci perterriti ad Olegum legatos miserunt, ne urbem exscinderet, sese enim tributum, quale voluisset, pendere paratos esse dixerunt; itaque Oleg milites coercuit; cum vero cibus vinumque ei ullata essent, quia veneno infecta erant sumere noluit; qua de causa Graeci perterriti illum non Olegum, sed sanctum Demetrium esse rati, a deo in sese missum esse putaverunt. Oleg igitur tributum per duo millia navium viritim duodecim grivnas dandas postulavit; erant enim in unaquaque navi quadraginta homines; qua condicione accepta Graeci, ne eorum terram vastaret, pacem petiverunt.
(4) Ιtaque Oleg ab urbe paullisper digressus, cum Leone et Alexandro, Graecorum imperatoribus, pacem facturus ad eos Carlum, Farlofum, Vermundum, Rulavum, Stemidum legatos misit; quibus tributum poscentibus. Graeci, quicquid voluissent, sese illi daturos esse affirmant. Oleg igitur duodecim grivnas per duo millia navium dare iussit; praeterea Russiae urbibus, imprimis Kioviae, Cernichoviae, Pereiaslaviae, Polockiae, Rostoviae, Lubecciae aliisque oppidis, in quibus principes, Olego oboedientes, regnabant, vectigalia pactus est: Russos, quotiescunque venissent, epulis legativis ad libitum usuros esse; si qui hospites venissent, per sex menses unoquoque mense cibum, vinum, carnem, pisces, fruges accepturos esse; etiam balnea eis ad libitum comparata iri; domum autem revertentes ab imperatore vestro cibum viaticum et ancoras, funes, vela aliaque, quibus necesse fuerit, accepturos esse.
(5) His condicionibus a Graecis acceptis uterque imperator et proceres omnes responderunt: si Russi non mercandi causa venerint, vecti salia isia non accipient; princeps legatis suis, ex Russia huc venientibus, in agris terrae nostrae damna facere vetet; Russi venientes apud sanctum Mammam deversentur, donec imperator noster designaverit, qui eorum nomina conscribant; tum vero hospitibus cibi per menses tribuentur, primum eis, qui Kiovia, deinde qui Cernichovia, Pereiaslavia aliisque oppidis venissent; atque in urbem una eademque porta cum imperatoris legato quinquaginta viri inermes ingrediantur ac mercaturam perficiant aliaque, quibus opus erit; neque portorium ullum solvant.
(6) Tam vero Leo et Alexander imperatores cum Olego pacem inierunt, in quam,sanctam crucem osculantes, juraverunt, id quod etiam Russorum more Oleg cum militibus fecit, qui in arma sua et in Perunum, deum suum, et in Volosum pecudis deum, iuraerunt; pace confirmata dicit Oleg: Russis consulte vela sericea, urticea Slovenis; quo facto victoriam ostentans scutum suum in porta infixit. — Constantinopoli relicta Russi vela sericea, Sloveni urticea panderunt; quae cum ventus discerpsisset, Sloveni dixerunt: nostra lintea sumamus. — Slovenis enim non urticea vela data sunt.
Oleg cum auro et sericis et frumento et textis Kioviam est reversus; Olegum divinum appellaverunt, erant enim homines pagani et imperiti.
Anno 6416.
Anno 6417.
Anno 6418.
Anno 6419. in occidente stella hastae forma apparuit.
Caput 22.
Anno 6420. Oleg legatis, quos pacis feriendae et condicionum inter Graecos et Russos constituendarum causa misit, praecepit perstare in pactionibus prioribus, cum Leone et Alexandro regibus factis.
Nos gente russica Carli, Inogeld, Farlof, Vermud, Rulav, Gudi, Ruald, Carn, Frelaf, Ruar, Actevu, Truan, Lidul, Fost, Stemid, ab Olego, Russorum principe, omnibusque proceribus nobilibus, qui ei parent, ad vos, Leonem et Alexandrum, deo propitio imperatores graecos potentissimos, missi sumus, ut amicitiam quae per multos annos inter Christianos et Russos exstitit, confirmemus atque corroboremus ex voluntate et praecepto nostrorum principum omniumque Russorum, qui summo principi dediti sunt; nam maiestas nostra magis quam alii, qui deo adiutore talem amicitiam sustinere ac corroborare volunt, amicitiam inter Christianos et Russos coortam plerumque veram esse iudicavimus et non solum verbis simplicibus, verum etiam litteris et firmo iureiurando in arma nostra legesque nostras eam promulgare confirmareque constituimus. (2) condicionum vero, quas deo religioneque nostra nixi inivimus, haec sunt capita: primum cum vobis Graecis foedus icimus, ut toto animo ac voluntate alter alterum amemus, neque ex voluntate nostra concedemus, ut quilibet summus princeps, cui praesumus, aliquod flagitium committat; immo vero curam dabimus, prout in viribus nostris est, ut vobiscum Graeci amicitia, toties indicata et conscripta et iure iurando confirmata, per cunctos reliquos annos immutabilis atque inviolata sit. vos quoque Graeci hanc amicitiam cum nostris serenissimis principibus et cum omnibus, qui supremo principi nostro parent, per cunctos annos servate integram et constantem. (3) de improbitatis autem casibus ita constituamus, si certa improbitatis vestigia aderunt, ut certam de eis conscientiam habeamus: si cui fides non tribuetur, ea pars sese iureiurando obstringat, quae fidem quaerit; sin vero secundum religionem suam iurabit, poenam scelere dignam inibit, si Russus Christianum vel Christianus Russum necabit, ubi necem confecerit, necator; si caedis patrator effugiet, si dives est, pars eius vel aliud quod eius est, ex lege affinis interfecti accipiat; qui interfectorem corripuerit, alteram tantam partem ex lege accipiiit; sin vero caedis patrator pauper est et effugerit, causa tam diu obtineatur, donec reperiatur; tum vero morti succumbat; — si ferro percusserit vel aliquo alio instrumento verberaverit, pro his verberibus vel percussionibus quinas libras argenti ex russica lege solvat; sin vero pauper erit, qui hoc fecerit, det, quae possit, et vestimenta quibus utatur, exuat; praeterea iureiurando affirmet, neminem esse, qni eum adiuvare posset; tum vero causa in hac re haud exsequenda intermittatur. (4) si quid aut Russus apud Christianum aut Christianus apud Russum furatus fuerit, fur autem eodem tempore, quo furtum commiserit, ab eo qui damnum acceperit, captus fuerit, si in furto perficiendo iurgia inierit et interficiatur, mortem eius neque Christianus neque Russus persequatur, sed qui damno affectus sit, suum accipiat; si furatus in potestatem sese tradiderit, ab eo, apud quem furatus est, vinciatur idque, quod facere est ausus, in triplum reddat; — si qui aut Russus Christianam aut Christianus Russum vexandi causa temptarus sit et per vim aliquam rem domesticam manifesto surripiat, in triplum reddat. — si navis magno vento in terram peregrinam eiecta fuerit quibusdam Russorum nostrorum ibi praesentibus, et si qui navim oneri oneraturus eamque in Christianorum terram remissurus adveniet, per omnia loca horrenda, donec in locum tutum advenerit, eam traducere debem us; (5) si huiusce generis navis aut tempestate aut motibus terrestribus in patriam suam reverti non poterit, nos Russi nautis huiusce navis opem dantes eos salvos cum merce in patriam terram abducamus, si prope terram graecam accidat; sin [prope terram] russicam navi damnum accidat, ea id terram russicam abducta onus navis quod vendi possit vendatur, navim autem ipsam nos Russi eis extrahamus; in Graeciam autem sive mercandi causa sive legatorum munere ad imperatorem vestrum missi si veniemus, onus navis eorum venumdatum cum dignitate reddamus. (6) si quilibet huiusce navis forte a nobis Russis aut occisus aut quicquam ablatum erit, qui hoc fecerint, poena, de qua supra est dictum, coarguantur; — si ab utraque parte, aut a Russis aut a Graecis retenti captivi alioquin venumdabuntur, si aut Russus aut Graecus postulaverit, redimant ac persona redempta in suam terram revertatur; qui vero emerunt, emptionis pretium recuperent aut servi labor unius diei emptionis pretium erit; eadem ratione si qui a Graecis in bello captus fuerit, in patriam suam revertatur eiusque pretium, sicuti antea dictum est, ex mercatura constituatur. (7) si in bellum proficisci necesse erit aut aliquam aliam expeditionem facere, nostri vero imperatorem vestrum honorari voluerint, quocunque tempore et quicunque eorum numerus ibi aderit, qui sua sponte apud imperatorem vestrum manere velint, maneant; quod ad Russorum captivos attinet, quotiescunque et quacunque terra si in Russiam adducti inter Christianos venumdati erunt, itemque Christianorum captivi, quotiescunque et e quacunque regione in Russiam venerint, viginti assibus venumdentur, etiamsi ad Graecos venerint. — (8) si servus russicus sive furto subductus fuerit, et Russis querentibus servus ipse testabitur, eum in Russiam recipiant; etiam si mercatoribus servus ablatus fuerit iique questi erunt, quaerant donec repertum recuperaverint; qui quaerentem perscrutari prohibuerit, morti succumbat; — si qui Russorum in Graecia apud Christianorum imperatorem serviens testamento non relicto mortuus erit, licet consanguineos non habuerit, res eius familiaris caris affinibus in Russiam revertatur; si testamentum reliquerit, is, qui eius heres institutus sit, per Russos mercantes aliaque varia negotia in Graecia obeuntes hereditatem recipiat; — si fur e Russia [in Graeciam] aufugerit, Russi vero ad Christianorum imperatorem querimoniam detulerint, capiatur et vel invitus in Russiam remittatur: — haec eadem omnia, ubicunque acciderint, Russi Graecis facere debent.
(9) Ut igitur foedus, quod exstitit, inter vos Christianos et Russiam confirmetur neque immutetur, litteris, ab Ioanne in duabus chartis conscriptis, ab imperatore vestro et nostra manu signatis, publice honesta cruce et sancta trinitate unius veri dei vestri apertum facimus nostrisque legatis commendamus: nos vero imperatori vestro, dei gratia imperanti, ex legibus atque institutis populi nostri iureiurando sese obstrinximus, haec confirmata foederis et amicitiae capita neque nos ipsos rupturos neque permissuros esse, ut quisquam alius nostrum id faceret.
Has litteras a nobis regnantibus ad utrumque regem hoc consilio constituendas, ut pax inter nos coorta confirmetur et corroboretur, dedimus II. septembris mensis, hebdomade XV. anni a mundo creato 6420.
Caput 23.
Leo imperator Russorum legatos donis, auro et sericis et vestibus veneratus, viros suos addidit, qui eis pulchras ecclesias et aureas aedes cum divitiis ibi congestis, permultum aurum et serica et gemmas, ac passiones Christi, coronam et clavos et chlamyda purpuream et sanctorum relliquias ostendentes, eos in religione sua instituant veramque fidem aperiant; postea eos cum magnis honoribus in patriam remisit. — Missi ab Olego legati ad Olegum reversi omnia cum utroque imperatore peracta rettulerunt, quomodo pacem fecerint condicionesque inter graecum ac russicum populum inierint atque iuraverint, ut neque Graeci neque Russi eas recusent; pace igitur cum omnibus finitimis populis inita vixit Oleg regnavitque Kioviae.
(2) Autumno appropinquante equi recordatus est, cui pabulum dare praecepit, sed in quem nunquam ascendit; nam cum multo antea ex magis et incantoribus quaereret, unde moriturus esset, magorum quidam principi ab equo, summopere adamato maximeque usitato mortem allatam fore praedixit, quoniam haec res in mente altius haesit, Oleg in equum neque ascendere neque eum videre decrevit; itaque eum pasci quidem iussit, sed unquam sibi produci vetuit; ita plures annos fiebat, donec contra Graecos profectus sit; — sed cum Kioviam venisset ibique quattuor annos esset, quinto deinde anno equi recordatus, ex quo se moriturum esse magi praedixissent, advocatum stabuli magistrum rogavit, ubi equus esset, quem pasci et observari iussit; qui cum equum exanimatum esse responderet, Oleg incantoribus irridens ac convicians eos fallacia dicere, equum quidem exanimasse, sese autem vivere contendit; ossa eius visurus equum ascendit; cum in eum locum adveheretur, ubi nuda equi ossa et caput eius iacerent, equo descendit irridensque dixit: numne ab hoc capite mors mihi immineat? sed pede in caput illato serpens provolvens in pedem eius venenum incussit, quam ob causam morbo implicitus mortuus est.
Universus populus eum acriter deflebat; iustis factis sepultus est in monte, qui Ščetovitia appellatur; hic exstat tumulus ad nostras dies diciturque Olegi tumulus.
Regnavit per triginta tres annos.
Caput 24.
Mirum autem est, quod ex magorum vaticiniis incantatio oriatur, ut accidit Dometiano imperante. — magus quidam, Apollonius nomine, Tianensis, migrationibus celeber, per oppida et pagos diabolica miracula protulit; Roma Byzantiam profectus ab incolis exoratus haec perfecit, ut permultos serpentes ac scorpiones urbe expelleret, ideoque homines ab iis nihil pertimescerent; equos efrenatos, cum nobiles convenissent, compescuit. — (2) Antiochiam quoque cum venisset, Antiochienses, qui scorpionibus et culicibus vexabantur, precibus eum oborti sunt; itaque scorpionem aheneum in terram condidit et insuper parvam columnam marmoream posuit; deinde homines arundinibus exornatos iisque concutientes urbem permigrare et «sine culicibus urbs» clamare iussit; ita culices ac scorpiones urbe evanuerunt; — iterum de terrae motibus, urbem sollicitantibus, interrogatus, ingemiscens tabellam hisce conscripsit: Vae tibi, urbs miserrima, severe enim concutieris ignique occupaberis; deflebit te Orontes, qui ad ripam est.
(3) De eo magnus quoque Anastasius ex urbe divina Apollonii miracula usque ad hodiernum diem in nonnullis locis exstare et valere narrat; aliis enim quadrupedes et aves, hominibus nocentes, avertantur, aliis fluviorum impetus, vehementer illabentes, continentur ceteraeque res, quae sunt hominibus perniciei et damno; sed non solum eo vivente haec atque ista illo adiuvante diaboli deludebant, verum etiam post mortem iuxta tumulum commorantes eiusdem auspiciis exsequebantur prodigia, quibus fallerent homines miseros, in huiusce modi res diabolicas propensiores. — (4) quid enim dicet aliquis de rebus magicis a Manethone confectis, qui superior erat in fallendo homines hisce incantantionibus atque Apollonio invidens eidem haud quaquam peritiam philosophiae inesse aiebat; nam necesse erat eum vocabulis, sicuti ego perficio quae volo, minime autem exercitationibus exsequi, quae praeciperet; haec enim omnia ex permissione dei diabolo intercedente ad temptandam orthodoxam religionem nostram fiunt, numne firma sit et fortiter in deo perseveret ac non trahatur ab inimicis fallacium miraculorum et diabolicorum facinorum causa, quae a servis et ministris eiusdem malitiae conficiantur. — (5) praeterea alii divino nomine vaticinati sunt, ut Valaam et Saul et Caiafa; diabolos expulerunt etiam Iuda et Scevi filii, nam gratia etiam per indignos saepe viget, ut aliis demonstretur; Valaam enim etsi utriusque rei, cum vitae eximiae tum fidei, alienus erat, nihilo setius gratia eum adiuvabat, qua aliis caveret. Faraon talis erat, sed ei quoque res futurae praedictae sunt; etiam Nabuchodonozor legum contemptor erat, verumtamen ei praedicta sunt, quae post multa genera eventura erant; unde patet permultos, quibus mens contraria inest, Christo abutentes alia arte miracula perficere, ut homines, boni ignaros, fallerent; talis erat Simeon magus et Menander aliique; horum causa recte dictum est: ne decipiamini miraculis.
Caput 25.
Anno 6421. post Olegum Igor regnare coepit; eodem tempore coepit regnare Constantinus, Leonis filius, Romani gener; Olego mortuo Drevlani contra Igorem coorti sunt.
Anno 6422. Igor in Drevlanos profectus eisque victis tributum maius quam Oleg imposuit; eodem anno Simeon bolgaricus sub Constinopolim successit; sed pace facta domum reversus est.
Anno 6423. Pecenigi russicam terram primum invaserunt; pace cum Igore facta secundum Danubium progrediebantur, eodem tempore Simeon venit Thraciam occupaturus; Graeci autem Pecenigos conducebant; qui cum advenirent et Simeonem adorirentur, Graecorum duces litigabant; cum Pecenigi intellegerent litem inter eos exortam esse, domum redierunt; Bolgari cum Graecis congressi sunt et Graecos vicerunt; Simeon accepit oppidum, quod dicitur Ondrian quodque antiquitus erat Orestis, Agamemnonis filii, qui antiquissimis temporibus in tribus fluviis lotus morbo se expedivit; quam ob causam ibi oppidum suo nomine appellavit; postea Adrianus imperator renovavit suoque nomine Adrianensem dixit, nos vero Adrianopolim appellamus.
Anno 6424.
Anno 6425.
Anno 6426.
Anno 6427.
Anno 6128. Romanus Graecorum imperator est creatus; Igor autem cum Pecenigis bellum gessit.
Anno 6429.
Anno 6430.
Anno 6431.
Anno 6432.
Anno 6433.
Anno 6434.
Anno 6435.
Anno 6436.
Anno 6437.
Anno 6438. Simeon imperator Constantinopolim aggressus est, Thraciaque et Macedonia capta, magno cum exercitu superbiens Constantinopolim venit; pace cum Romano imperatore facta domum reversus est.
Caput 26.
Anno 6438.
Anno 6439.
Anno 6440.
Anno 6441.
Anno 6442. Ugri primum Constantinopolim adorti ac totam Thraciam praedati sunt; Romanus igitur panem cum Ugris fecit.
Anno 6443.
Anno 6444.
Anno 6445.
Anno 6446.
Anno 6447.
Anno 6448.
Anno 6449. Igor in Graecos profectus est; Bolgari vero imperatorem, Russos cum decem millibus navium contra Constantinopolim proficisci, certiorem fecerunt; cum advenissent mareque traiecissent, fines Bithyniae et Pontum usque ad Heracleam et Paphlagoniam devastaverunt, atque universam Nicomediam depopulati totum Bosporum incenderunt; captivorum alios obtruncaverunt, in alios oblique positos iaculantes eos perfregerunt, aliorum manibus religatis in media eorum capita clavos ferreos infixerunt; multas deinde ecclesias sanctas igni tradiderunt, monasteria ac vicos combusserunt et haud paucas opes ex utroque litore ceperunt. — (2) paullo post copiae ex Oriente advenerunt; in eorum numero Pamphilus, cantor primarius, cum quadraginta millibus hominum, Phocas patricius cum Macedonibus, Theodorus dux cum Thracibus et cum iis alii viri amplissimi; tum Russi circumventi sunt, consilio inito Russi armis indutis in Graecos impetum fecerunt; proelio deinde vehementissimo utrimque exorto, Graeci vixdum eos superaverunt; Russi igitur ad vesperum ad socios reversi noctu naves ascenderunt et fugam ceperunt; sed Theophanus in chelandiis cum igne Russis obvius fit atque in eorum rates tubis ignem proiecit; proinde res visu mirabiles ortae sunt. — (3) itaque Russi igni conspecto in mare sese proiecerunt tranatandi causa eoque modo reliqui in patriam reversi sunt; iam vero in patriam reversi, unusquisque de igni in chelandiis exorto suis narrantes, ignes fulgurum coelestium instar, Graecos apud sese habere dixerunt: „eum in nos proiciebant et adurebant, quam ob causam eos vincere non potuimus". Igor reversus milites congregare coepit, Varaegos transmarinos advocavit, in Graecos conduxit, quia iterum contra eos profecturus erat.
Anno 6450. Simeon in Chorvatos profectus est; sed a Chorvatis devictis mortuus est, relicto filio Petro, qui Bolgaris imperaret.
Eodem anno Suiatoslaus, Igoris filius, natus est.
Caput 27.
Anno 6451. Ugri iterum Constantinopolim agressi sunt, sed pace cum Romano facta in patriam reverterunt.
Anno 6452. Igor multis militibus collectis ex Varaegis, Russis et Polanis, Slovenis, Crivicis et Tivercis, conductis Pecenigis, a quibus obsides cepit, ulciscendi causa cum ratibus et equis contra Graecos profectus est; quod cum Chersonenses comperissent, ad Romanum legatum miserunt, qui Russos cum innumerabilibus navibus, quibus mare cooperirentur, ire nuntiarent; etiam Bolgari nuntios miserunt, qui Russos cum conductis Pecenigis advenire dicerent. — (2) quibus auditis imperator ad Igorem praestantissimos nobiles misit, precans et dicens: „noli advenire, sed accipe vectigal, quod Oleg habuit, cuique vectigali insuper aliquod additurus sum“; etiam ad Pecenigos legatos cum vestibus et multo auro misit. Igor igitur ad Danubium progressus socios in consilium convocavit eisque imperatoris propositum aperuit; propterea Igoris socii dixerunt: „quippe cum imperator haec dicat, quid est quod amplius cupiamus? manum haud conserentes habebimus aurum et argentum et sericum? quis est qui sciat, utrum nos an illi victuri sint? quis enim cum mari condiciones iniit? minime enim terram permigramus, sed profundum mare, communem omnibus mortem". Igor eis paruit, ac Pecenigos Bolgarorum terram vastare iussit; ipse vero a Graecis auro vestibusque per milites captis reditum in patriam ingressus Kioviam reversus est.
(3) Anno 6453. Romanus et Constantinus et Stephanus ad Igorem prioris pacis renovandae causa legatos miserunt; quibuscum Igor de pace collocutus proceres suos ad Romanum misit; itaque Romanus convocatis nobilibus ac magistratibus Russorum legatos introduxit; atque utrius partis condiciones in chartis conscribuntur, sicuti in priore consilio conscripto.
(4) Imperantibus Romano et Constantino et Stephano, imperatoribus Christum amantibus:
„Nos Russorum gentis legati et mercatores: Ivor, legatus Igoris, summi Russorum principis, et legati ordinarii: Buiefast, Suiatoslai, Igoris filii; Iscusev, Olgae principis; Sludi Igoris, Igoris filii, Ulb, Vladislai; Canimar, Predislai; Schichbern, Standae, Ulibi uxoris; Prastin, Turdi; Lib, Arphasti; Grim, Sfirci; Prastin Acuni, filii Igoris filii; Car, Studecii; Carschev, Turdi; Egri, Eulisci; Voist, Voici; Istr, Amundi; Prastin, Berni; Iastiag, Gunari; Schibrid, Aldani; Col, Cleci; Stengi, Etoni; Sfirca ..., Alvad, Gudi; Frudi, Truadi; Mutur, Ustini; mercatores: Adun, Adulb, Ingvald, Olib, Frutan, Gomol, Cuci, Emig, Turbid, Furostin, Bruni, Roald, Gunaster, Fractin, Igeld, Turbern, Mon, Ruald, Suin, Stir, Aidan, Tirei, Aspubran, Cusliv, Sin, Corobic, — missi sumus ab Igore, summo Russorum principe, et ab omnibus principibus minoribus omnibusque Russiae hominibus: ab iis iussi sumus renovare antiquam pacem, quae a multis annis durat, detrudere diabolum, qui bono invidet et inimicitiae studet, et confirmare amorem inter Graecos et Russiam. itaque Igor, summus noster princeps et eius proceres omnesque Russiae homines ad Romanum et Constantinum et Stephanum, summos Graecorum imperatores, nos miserunt, ut cum ipsis imperatoribus, cum omnibus nobilibus et cum omnibus Graecis hominibus in aeterna tempora, quam diu sol lucebit et mundus perstabit, amicitiam ineamus:
(5) Si qui a parte Russorum quicunque baptisati sunt, hanc amicitiam eversurus sit, a Deo omnipotente puniatur et condemnetur in hac vita et in futura; quicunque non sunt baptisati, Peruni dei auxilio priventur, ne se possint defendere scutis suis, caedantur gladiis suis, telis aliisque armis et fiant servi per totum aevum futurum; — summus autem Russorum princeps eiusque proceres in Graeciam ad magnos Graecorum imperatores naves, quot volunt, mittant cum legatis et mercatoribus, ut constitutum est; — legati sigilla aurea, mercatores argentea adferebant, nunc vero princeps vester litteras ad imperatores nostros mittendas esse persuasum habeat; quicunque legati et hospites ab iis missi erunt, litteras adferant; in eis quot naves missae sint, indicetur; ex iis nos quoque cognoscemus eos cum pace venire; — sin vero sine litteris venerint, nobis tradantur, retineantur et custodiantur, donec principi vestro nuntiaverimus; — si in manus pervenire noluerint seque defenderint, occidantur mortemque eorum princeps vester haudquaquam ulciscatur; — si in Russiam perfugae venerint, nos ad principem vestrum scribemus et sicuti eis placuerit, ita faciant; — si Russi non mercandi consilio venerint, stipendium constitutum non accipient; princeps legatos suos aliosque Russos huc venientes res inhonestas per vicos et terram nostram committere vetet; — si venerint, ad sanctum Mamam habitent et tum demum, cum iussu imperatoris nostri nomina eorum conscripta fuerint, stipendium accipiant: legati legationis, mercatores mensis stipendium, primum qui a Kiovia urbe venerunt, tum Cernigovienses, Pereiaslavienses; — in urbem una tantum porta intrent cum imperatoris homine, inermes viri quinquaginta, mercaturam quam lubet perficiant, deinde exeant; vir imperatoris nostri eos custodiat; — si qui Russorum aut Graecorum iniuriam commiserit, eam reficiat; — Russus urbem ingressus tantum quinquaginta nummis aureis serici emendi facultatem habeat; sericum emptum ostendat imperatoris viro, quod signo obductum ei reddatur; — Russi inde redeuntes, a nobis accipiant quod necesse erit, commeatum viaticum et quod navibus necesse erit, veluti antea constitutum est, atque salvi in patriam suam revertantur; apud sanctum Mamam hiemandi copia eis redimatur; — si servus aufugerit a Russis, qui in imperium nostrum venerint et si ad sanctum Mamam pertinebit, comprehendatur; si inventus non erit, Russi Christiani secundum suam fidem iuranto et pagani ex suo ritu; deinde accipiant a nobis mercedem suam veluti antea constitutum est, duo serica pro servo; — si servus cuiusdam hominis imperatoris nostri sive ex hac urbe sive ex alio oppido ad vos aufugiet et secum aliquod afferet, et eum et quod secum apportaverit, integrum reddendum esse, sumptis pro eo duobus nummis aureis; — si qui Russorum aliquod a homine imperii nostri sumere ausus fuerit, qui id fecerit, vehementi supplicio afficietur; pro re sumpta dupplex pretium solvat; si Graecus Russo idem fecerit, eodem quo iste supplicio afficiatur; — si forte Russus a Graeco aut Graecus a Russo aliquid furatus erit, necesse est, non solum rem ipsam, sed etiam pretium eius reddat; si furtum iam venditum recuperabitur, dupplex eiusdem pretium redditor, fur vero secundum legem Graecorum et ex instituto legeque Russorum punitor; — quot imperii nostri Christianos Russi captos adduxerint, si iuvenis aut adolescentula matura erit, decem aureis nummis datis eos recipient; si sunt inferioris aetatis, octo aureis nummis datis eos recipient; pro sene aut infante quinque aureos nummos sumant; — si Russorum captivi apud Graecos aderunt servientes, Russi eos decem aureis nummis redimere poterunt; si vero Graecus eos emerit, iure iurando pretium suum, quantum pro isto solverit, ei recuperare licebit; — Chersonesi finium, quotcunque oppida ab hac parte exstant, princeps Russicus nullam potestatem habeat, neque in his regionibus bellum gerere audeat, haec enim terra ditionis vestrae non erit; tum demum Russico principi, cum milites a nobis postulaverit ac nos ei quantum necesse erit, daturi simus, illic bellum gerere licebit; — si qui Russus navem Graecam in quocunque loco tempestate eiectam invenerit, laedere eam nequeat; si qui ex ea aliquid sumpserit, sive hominem ceperit aut necaverit, ex Russorum et Graecorum lege puniatur; — si Russi in Danapris ostio Chersonensibus piscantibus obviam fiant, ne iis ullam iniuriam faciant neve Russi ullam hiemandi facultatem habeant vel in Danapris ostio albo, quod dicitur Bilobereg, vel apud sanctum Etherium, sed autumno appropinquante Russi domum revertuntor; — nunc vero de hac re agamus, si Bolgari Nigri advenerint et Chersonensibus bellum intulerint: tum principem Russicum iubeamus prohibere, quominus hae regiones iniuria afficiantur;— si evenerit damnum aliquod a Graecis, qui sunt sub potestate imperatoris nostri, vobis puniendi facultas adimitor, sed punietur iussu imperatoris nostri, prout delictum commiserit; — si Christianus Russum aut Russus Christianum necaverit, qui necem confecerit, a propinquo interfecti capiatur et necetur; si interemptor fuga salutem quaesiverit, si dives est, divitias eius affines interfecti sumant; si vero interemptor, qui fugam ceperit, inops est, eum quaerant, donec invenient; si invenietur, interficitor; — si Russus Graecum aut Graecus Russum sive gladio sive hasta sive alio quodam telo percusserit, huius delicti causa quinque argenti libras ex Russica lege solvito; si inops est, quantum potest reddat, atque vestes quoque, quibus utitur, ex eo demantur, reliquum vero iure iurando religionis suae confirmet sese nihil habere et tum demum liberatum fore; — si imperatores nostri contra inimicos nostros postulabunt milites, nos scribemus litteras ad principem vestrum, et nobis mittet, quantum postulabimus; ex hac proinde quoque re aliae nationes perspicient, quanto amore Graeci cum Russis iuncti sint.
(7) Atque has condiciones omnes in duabus chartis conscripsimus; harum altera, in qua crucis sigillum nostraque nomina posita sunt; apud imperatorem nostrum servatur; in altera sunt conscripta nomina legatorum et hospitum vestrorum; qui cum legato imperatorum nostrorum abeunt, eum ad Igorem principem Russicum eiusque viros ducant; hi in chartam acceptam iurabunt, sese accuratissime conservaturos esse ea, quae nos decrevimus et in hac charta conscripsimus, in qua nomina nostra sunt scripta — nos vero qui baptisati sumus, in ecclesia cathedrali iuravimus in capellam sancti Eliae et in sanctam crucem et in hanc chartam, omnia, quae in ea conscripta sunt, servata fore neque quidquam neglectum iri; — (8) si qui ex nostra parte sive princeps sive alius quidam, sive baptisatus sive non baptisatus, aliquid neglexerit, auxilio Dei privetur ac serviat per totam hanc vitam et aeternam armisque suis percutiatur. Russi deinceps non baptisati ponant scuta et gladios destrictos, armillas et reliqua arma atque iuranto, omnia, quae in hac charta conscripta extent, et ab Igore et ab omnibus nobilibus et ab omnibus hominibus terrae Russicae per totam hanc vitam et alteram servate fore, si vero quidam sive principum sive hominum Russiae, sive Christianus sive paganus, quae in hac charta conscripta sunt, neglexerit, eum ipsius armis necari oportet, idem et a deo et a Peruno puniatur, quippe qui iusiurandum laeserit; — si Igor, summus princeps, probus erit, ista conservabit; quam diu sol illucescet et universus mundus perstabit, honesta amicitia in hac aetate et in futura ne dissolvitor."
(9) Missi ab Igore legati cum Graecorum legatis ad Igorem reversi, ei omnia rettulerunt, quae Romanus imperator dixerat. Igor vero Graecorum legatos advocavit eosque omnia, quae imperator praeceperat, dicere iussit; legati igitur imperatoris ita locuti sunt: imperator noster qui nos misit, paci studet et conservare vult pacem et amicitiam cum Russorum principe; legati tui imperatores nostros iure iurando obstrinxerunt; itaque nos missi sumus, ut a te virisque tuis iusiurandum accipiamus; quae Igor sese facturum esse pollicitus est.
Postero die Igor legatis arcessitis, tumulum ubi stabat Peruni statua, ascendit, atque armis et scutis et aureis vasibus positis, Igor eiusque viri Russici, qui erant pagani, iuraverunt; Russos vero Christianos ad iusiurandum duxerunt in ecclesiam sancti Eliae, quae erat sita ad rivum, ubi in extrema eius parte privignus habitabat et Chosari; haec ecclesia erat cathedralis, iamvero multi Varaegi erant Christiani.
Itaque pace cum Graecis confirmata Igor legatos abeuntes pellibus, servis, cera donatos dimisit; legati ad imperatorem reversi omnia quae Igor dixerat quantaque sit amicitia eius erga Graecos, narraverunt.
Caput 28.
Igor cum Kioviae regnare coepisset, cum omnibus finitimis pacem egit; autumno appropinquante in Drevlanos animum advertit, quia ampliora vectigalia eis imponere voluit.
Annus 6453. hoc anno Igoris socii dixerunt: Suinaldi socii armis et vestibus sese exornaverunt, nos vero nudi sumus; velis igitur princeps nobiscum egredi; et tu et nos praedam reportabimus; quibus Igor oboediens in Drevos vectigalium maiorum, quam quae erant priora, exigendorum causa profectus est; et ipse et socii eius Drevlanis vim intulerunt;vectigalibus acceptis in patriam redire decrevit; sed cum reverteretur, secum deliberans sociis suis dixit: domum cum vectigalibus pergite, ego vero redibo et maiora exercebo; maiore militum parte dimissa, ipse etsi maioros opes concupiverit cum paucis tantum sociis reversus est. — (2) simulac Drevlani eum redire certiores facti sunt, Malo principe suo in consilium arcessito dixerunt: lupus inter oves venire assuetus singillatim totam gregem exportabit, donec occisus erit; hic idem facit; nisi eum interficiamus, nos omnes pessumdaturus est; itaque legatos ad eum miserunt, dicentes: „quare reversus es? omne enim vectigal solutum habes;“ quia Igor haud obtemperavit, Drevlani Iscorosten oppido egressi Igorem sociosque eius, quorum paucus aderat numerus, necaverunt; deinde Igor sepultus est ac tumulus eius in Drevorum oppido Iscorosten adhuc exstat.
Caput 29.
Olga cum Suiatoslao filio infante Kioviae habitabat; Olgae aderant et Asmud, qui Suiatoslaum educavit, et Suinald eques, Mestichi pater. Drevlani secum ita deliberavurunt: quoniam principem Russorum necavimus, Olgam, uxorem eius, Malo, principi nostro, nubere cogamus: cum Suiatoslao autem quidquid nobis placebit faciemus. — (2) itaque Drevlani viros nobiliores viginti ad Olgam cum navibus miserunt; hi ad Borytschev adnavigaverunt; tunc enim flumina subter montes Kiovienses fluxerunt; incolae non in vallibus habitabant, sed in montibus; urbs Kiovia ibi stabat, ubi nunc est villa Gordatini et Nicephori; aedes principis erant in urbe, ubi nunc est villa Vratislai et Ciudi; extra urbem erant saltus; in media urbe alterae erant aedes, ubi est villa primi cantoris post ecclesiam sanctae virginis; in monte erat turris et arx, lapidibus extructa; — (3) cum Olgae Drevlanos venisse nuntiaretur, Olga eos ad se hisce arcessivit: salvos vos boni hospites esse iubeo; Drevlani dixerunt: venimus regina; cum Olga ex eis quaereret, cuius rei causa venissent, Drevlani responderunt: gens Drevica nos mittens haec dixit: coniugem tuum interfecimus, coniunx enim tuus lupi instar erat rapax et praedator; at nostri principes boni sunt terramque Drevicam locupletaverunt; velis igitur nubere Malo principi — principi enim Drevico Mal erat nomen — Olga iis respondit: grata mihi est oratio vestra, coniugem meum a mortuis nequaquam exsuscitabo; at vos coram hominibus meis cras honorare volo; hodie igitur scaphas vestras ascendite, in scapha exsultantes requiescite; si cras vos invitabo, ita dicite: neque equis vehimur, neque pedibus iter facimus, sed in scapha nos portate; et in scapha vos portabunt; tum ad scapham eos dimisit; — (4) interim Olga iussit effodi magnam et profundam foveam in aula arcis, quae extra oppidum sita erat; postero die Olga in arce sedens ad hospites misit legatos, qui eos his dictis arcesserent: Olga vos ad magnos honores invitat, hi responderunt: neque equis neque vehiculis vehimur, neque pedibus iter facimus, portate nos in scapha. Kiovienses dixerunt: parendum est nobis; princeps enim noster interfectus est, regina vero nostra principi vestro nubere vult; proinde eos in scapha portabant; in cuius concavo flexu sedentes magnopere superbiebant; at in aulam allati cum scapha in foveam deiecti sunt. Olga sese inclinans dixit: numne bonus est hic honor? isti responderunt: peior Igoris morte; tum vivos terra obrui iussum est; et obruti sunt. — (5) postea Olga ad Drevlanos legatos misit, qui dicerent: si honeste me oratis, viros nobiles mittite, ut summo honore affecta principi vestro nubam, aliter Kiovienses me abire non patientur; quibus auditis Drevlani viros nobilissimos, qui Drevicae terrae praeerant, elegerunt eosque ad Olgam miserunt; cum Drevlani venissent, Olga balnaeas praeparari iussit et haec dixit: balnaeis usi ad me venite. Drevlani intraverunt tentorium calefactum seque laverunt; tentorio autem concluso portisque incensis omnes combusti sunt, quae iterum ad Drevlanos legatos mittens haec dixit: iamvero ad vos proficiscor, praeparate igitur vinum mulsum in oppido, ubi coniugem meum interfecistis, ut eo iuxta tumulum deplorato epulas funebres in honorem coniugis mei instituam. quibus auditis isti magnam multitudinem vini mulsi congesserunt et decoxerunt. — (6) deinde Olga, paucis comitibus sumptis lento itinere ad tumulum veniebat ac coniugem deplorabat; tum viros suos altum tumulum congerere iussit; quo facto epulas funebres instituit; cum Drevlani bibendi causa consederent, Olga servos suos eis ministrare iussit. tum Drevlani Olgam interrogaverunt: ubi sunt socii nostri, quos ad te miseramus? haec respondit: cum comitibus coniugis mei me sequuntur, postquam Drevlani ebrii facti sunt, ipsa e conspectu discessit et servis sociisque suis Drevlanos agredi et caedere praecepit; quinque eorum milia caesa sunt, tum demum Olga Kioviam reversa in reliquos exercitum armavit
Caput 30.
Anno 6454. Olga cum Suiatoslao filio multos fortes viros collegit et Drevicam terram agressa est; ac Drevlani obviam ierunt; utroque exercitu in aciem constituto Suiatoslaus hastam in Drevlanos misit; sed hasta praeter equi aures volans equi pedem ferivit, infans enim erat; tum Suinald et Asmud dixerunt: princeps iam fecit initium, vos socii principis exemplum sequimini, deinceps Drevlani victi terga dederunt seque in suis oppidis incluserunt. — (2) quoniam Iscorostenses Olgae coniugem interfecerunt, Olga cum filio ad Iscorosten contendit atque ad oppidum progreditur; sed Drevlani in oppido inclusi fortiter sese defendebant, persuasum enim habebant, a se principem interlectum esse; cur igitur sese dederent? idcirco Olga aestatem perduravit; sed cum urbem capere non posset, haec excogitavit: misit in urbem qui dicerent: quid sedendo impetrare vultis? iam vero omnia vestra oppida se mihi tradiderunt et vectigalia solverunt; nihilominus agros suos colunt et agriculturae student; vos vero, cum vectigalia solvere nolitis, fame emori vultis? Drevlani responderunt: libenter vectigalia solvemus, sed tu coniugem tuum ulcisci vis. Olga iis dixit: iam vero iniurias coniugis mei ulta sum, cum Kioviam misissetis secundum et tertium, cum in honorem coniugis mei epulas funebres instituerem; iam amplius non sum ultura, et parvo vectigali sumpto et pace vobiscum facta revertar; — (3) Drevlani dixerunt: quid a nobis petis? libenter damus mella et pelles; haec respondit: nunc et mella et pelles vobis desunt, propterea paucissima a vobis peto: ex area uniuscuiusque domus trinas columbas et trinos passeres mihi dabitis, nolo enim gravia vectigalia imponere, veluti coniux meus; hanc ob causam pauca a vobis peto, in obsessione enim inopes facti estis; [idcirco pauca a vobis peto]. Drevlani gaudio affecti ex unaquaque area trinas columbas et trinos passeres collegerunt atque Olgae supplices miserunt. Olga eis respondit: hisce iam mihi meoque infanti subacti estis, pergite in oppidum; cras ego quoque ab oppido discedam in patriamque urbem redibo.
(4) Drevlani gaudio affecti in oppidum reversi incolis ea narrabant; propterea etiam oppidani gavisi sunt, deinde Olga inter alios milites columbis, inter alios passeribus distributis filo spongias arboreas cum parvis pannis adnectendas curavit; tenebris obortis Olga militibus columbas et passeres emittere praecepit; tum columbae et passeres in nidos suos, columbae in columbaria, passeres sub tecta straminea advolaverunt; itaque omnia incendiis oborta sunt, hic columbaria, illic caveae, hic tentoria, illic stabula; neque ulla erat villa incendio non cooperta, neque ignis extinguendi copia erat, nam omnes villae ignibus exardescebant; propterea omnes incolae ex oppido fugerunt; eos Olga militibus suis capere praecepit; hoc modo urbem cepit eamque combussit; cepit quoque cives maiores natu, ceteros alios necavit, alios militibus suis in servitutem dedit, reliquos vectigal pendere iussit; vectigal autem gravissimum imposuerat; duae partes vectigalis Kioviam, tertia Olgae in oppidum Vischegrad mittebantur; oppidum enim Vischegrad erat Olgae; postea Olga terram Drevicam cum filio et sociis permigrans iura legesque instituit, id quod ostendunt eius villae et venatoria.
(5) Postremum Kioviam cum Suiatoslao filio reversa hic una aestate peracta anno 6455. Olga in Novograd profecta est, atque in Mesti regionibus vectigalia, tributa et stipendia in Luga constituit; inde venatoria eius, signa, oppida, tentoria ubicunque exstant, etiam hospitalia eius usque ad hunc diem in Pscov, secundum Danaprim et Desnam inveniuntur, remansit etiam adhuc vicus Olgae nominis quibus perfectis Kioviam ad filium reversa est eumque amore amplectens vivebat.
Caput 31.
Anno 6456.
Anno 6457.
Anno 6458.
Anno 6459.
Anno 6460.
Anno 6401.
Anno 6462.
Anno 6463. Olga in Graeciam profecta Constantinopolim venit, tum imperabat imperator Cimesci appellatus; postquam Olga ad eum venit, quia formosa et prudens imperatori visa est, hic prudentiam eius in colloquio cognitam admirans dixit ei: digna es, quae nobiscum in hac urbe imperes; quibus auditis Olga imperatori respondit: ego sum pagana, si me baptisare vis, baptisa me ipse, secus non baptisabor. itaque imperator cum patriarcha eam baptisavit; — (2) tum vero baptisata animo et corpore gavisa est; patriarcha eam docuit religionem et dixit: benedicta es inter feminas russicas, quia lucem adamasti, tenebras repudiasti; Russorum homines te ac pronepotes tuos benedicent per omnia saecula; postea instituit eam in institutis ecclesiasticis, precatione et ieiunio, misericordia et integritate corporis; ea autem capite demisso veluti spongia aquam irrigans stabat; atque in doctrinam animum intendens supplex patriarchae dixit: precibus tuis domine a retibus inimicis utinam custodiar. nomen ei in baptismo Helenae datum est, veluti imperatricis prioris, matris Constantini magni. benedicta a patriarcha abiit, baptismo confecto imperator eam ad se arcessivit ac dixit: te in matrimonium ducere propositum habeo; illa respondit „quomodo me ducas uxorem, qui me ipse baptisavisti filiamque appellavisti? apud Christanos hoc vetitum esse tibi notum est”; imperator locutus est: decepisti me, Olga; deinde multis donis, auro et argento, vestibus et vasibus variis donatam domum dimisit filiamque suam appellavit; — (3) sed quoniam Olga magno desiderio patriae capta erat, ad patriarcham venit ac prosperitatem patriae exorans dixit: homines mei filiusque meus pagani sunt; utinam me deus ab omni calamitate custodiat; patriarcha respondit: „pia infans. Christo baptisata et Christo induta es, Christus te servabit, veluti antiquitus servavit Enochum, postea Noam in arca, Abraamum ab Ahimelecho, Lotum a Sodomiensibus, Moysen a Pharaone, Davidem a Saulo, tres infantes in fornace, Danielem a bestiis, eodem modo etiam te a diabolo eiusque illecebris conservabit”. itaque a patriarcho benedicta, fausta ac felix in patriam suam rediit Kioviamque reversa est.
(4) Hoc ita factum est; similiter Salamonis temporibus ad Salamonem Ethiopum regina venit, quae Salamonis sapientiam cognosceret; cognovitque variam sapientiam et miracula varia; sic etiam pia Olga veram sapientiam divinam quaesivit, illa autem sapientiam humanam, (haec divinam); qui sapientiam quaerunt, eam inveniunt; sapientia enim in compitis celebratur, in viis vocem attollit, in locis publicis praedicatur, in urbium portis audacter loquitur; quam diu honesti veritatem sequuntur, pudore non afficientur. ita etiam pia Olga ab infantia quaesivit sapientiam, quae omnibus rebus huius mundi praestantior est; denique invenit Christum, margaritam pretiosissim am; dixit enim Salamo: „piorum desideria animam oblectantur," et: „cor tuum menti accomoda”; qui me amant a me amantur, et qui me quaerunt, me invenient; dominus dixit: „qui ad me venient, eos non profligabo;“ — (5) cum Olga Kioviam redisset, Graecorum imperator legatos ad eam misit, qui dicerent: multis donis te donavi; tu quoque Russiam reversa, multa dona, servos, ceram, pelles, praeterea milites auxilio te mihi missuram esse pollicita eras, tum Olga legatis respondens si apud me inquit, in Potschajev tam diu steteris, quam diu ego in Bospori freto stabam, ego quoque te donavero; haec locuta legatos dimisit.
(6) Deinde Olga cum Suiatoslao filio vitam degens instituit eum ad baptisandum; sed is hanc doctrinam ne auribus quidem percipere voluit; et si quis baptisari voluit, licet eum non impediverit, tamen ludibrio habebat, nam paganis Christianorum religio derisui est; intellectu enim privati et decepti in tenebris grassantur, neque laudem domini cognoscunt, nam corda eorum crassa facta sunt, itaque et auribus audire et oculis perspicere difficile est; etenim Salomo ait: „facta improborum a mente longe absunt; vos vocavi, non paruistis mihi; dicta mea ad vos direxi, ad ea non advertistis; consilia mea repudiastis, institutiones meas despexistis, quippe cum sapientia invisa et timoris divini ratio minime sit habita, consilia mea spreta et institutiones meae neglectae sint.“
(7) Hunc in modum Olga quoque saepe locuta est: „mi fili, quoniam deum cognovi, magnopere laetor, etiam tu gaudio afficieris, si eum cognoveris;“ sed iste haec despiciens dixit: „quomodo ego solus externam religionem asciscere possum? comites mei huic rei irridebunt;“ at ista respondit: „si baptisabere, omnes idem facturi sunt;“ nihilosecius matri paruit, immo vero paganorum cultum prosecutus est, quippe cui ignotum fuerit, eum qui matri non paruisset, calamitatibus afflictum fore; dictum enim est: „qui patri aut matri non oboedierit, morti succumbet." praeterea matri irascebatur; enimvero Salamo dixit: „qui malos admonet, contumelias sibi asciscet; qui improbum reprehendit, se ipsum incusat; improbos enim vituperare molestissimum est; nolis malos vituperare, ne te ipsum oderint.“ — nihilominus Olga filium Suiatoslaum amabat eumque saepe allocuta est: „dei voluntas fiat; si deus erga domum meam gentemque Russicam misericordiam habere vult, corda eorum imbuat, ut ad deum se convertant, veluti me deus donavit.” haec dicens pro filio et pro hominibus suis per omnes noctes diesque precabatur, donec filium ad pubertatem et maturam aetatem excoluerit.
Caput 32.
Anno 6464.
Anno 6465.
Anno 6466.
Anno 6467.
Anno 6468.
Anno 6469.
Anno 6470.
Anno 6471.
Anno 6472. cum Suiatoslaus princeps adolevisset et corroboravisset, multos fortes milites collegit, ipse leviter sese ferebat veluti pardus ac multa fortia bella gerebat; neque currum neque lebetem secum portare solebat, neque carnem coquebat, sed vel carne equina vel ferina vel bubula tenere dissecata et succensis ignibus adusta vescebatur; neque tentoria habebat, sed capite in sella equestri nixo, stragulis prostratis dormiebat; tales erant etiam omnes eius milites. — ad finitimos misit speculatores dicens: „vos aggredi propositum habeo;“ itaque profectus ad Ocam fluvium et Volgam Viaticis bellum intulit eosque interrogavit, cui vectigal solverent; Viatici sese Cosaris unum nummum argenti ab aratro pendere responderunt.
(2) Anno 6473. Suiatoslaus in Cosaros profectus est; quod Cosari simulac comperuerunt cum principe suo, qui Chan appellatur, obviam ierunt manumque conseruerunt; sed proelio exorto Suiatoslaus vicit Cosaros eorumque oppidum Biłovežu (Albam Turrim) cepit; deinde Jasis et Cassogis victis Kioviam reversus est.
Anno 6474. Suiatoslaus Viaticis victis tributum imposuit.
Anno 6475. Suiatoslaus ad Danubium contra Bolgaros profectus est; proelio utrimque exorto Suiatoslaus Bolgaros vicit atque octoginta oppidis ad Danubium sitis potitus ibi in Perejaslavec consedit regnavitque, etiam a Graecis tributum exercens.
Caput 33.
Anno 6176. Pecenigi primum Russiam adorti sunt, dum Suiatoslaus in Pereiaslavec oppido moratur; idcirco Olga in Kiovia urbe cum nepotibus Jaropolco, Olego, Vladimiro inclusam se tenebat, hostes magna vi atque innumerabili multitudine urbem obsidebant; ex urbe nullo modo neque egredi quisquam neque nuntius emitti poterat; atque oppidani fame et siti vexabantur; etiamsi homines ex altera Danapris parte in navibus aderant, in ripa stabant, nam neque cuiquam eorum Kioviam intrare neque ex urbe in ripam sese proripere licuit; — (2) ob eam causam oppidani vehementi maerore afflicti dixerunt: “nonne inveniatur aliquis, qui in alteram ripam transire audeat iisque diceret nisi postero die auxilium tulissent, Pecenigis sese dedi necesse fore.” postquam iuvenis quidam sese transiturum esse affirmavit, eum transire iusserunt. urbe cum habena egressus inter Pecenigos saliens, numne aliquis equum vidisset, eos interrogavit, erat enim linguae Pecenigicae peritus, quam ob causam Pecenigus habebatur; simulac fluvium attigit, vestibus deiectis in Danaprim insiluit vadoque eum transiit, quod cum Pecenigi conspexissent, eum appetentes iaculis obruebant; sed labor eorum frustratus est; illi vero ex altera ripa simulac eum conspexerunt, navibus obviam navigarunt eumque exceptum ad socios advexerunt; tum perfuga ita locutus est: nisi cras sub moenia successeritis, oppidani Pecenigis sese dederint. ad haec dux eorum Pritec: „cras in navibus subvecti reginam iuvenemque principem comprehendemus atque in hanc partem auferemus; nisi haec fecerimus, Suiatoslaus nos pessumdabit." — (3) hoc idem mane posterioris diei factum est, namque surgente luce inter vehementissimum tubarum cantum naves ingressi sunt; etiam oppidani magnum clamorem sustulerunt; Pecenigi autem principem ipsum advenisse rati passim ab urbe dispersi sunt; tum demum Olga cum nepotibus et oppidanis ad naves pervenit, simulac Pecenigorum dux haec animadvertit, ad voievodam Pritec conversus ex eo quaesivit, quisnam advenisset; hic homines ex altera ripa advenisse affirmavit. tum dux Pecenigicus eum interrogavit nonno princeps esset; hic respondit: „ego sum vir eius meque cum custodibus eiusdem progressum ipse princeps cum innumerabilibus copiis sequitur; haec minandi causa locutus est; Pecenigorum dux Priticum invitavit, ut amicus suus fiat; qui quum praesto se ostendisset, manibus portentis Pecenigorum dux Priticum equo, gladio, sagittis honoravit, hic vero eum armis, scuto, gladio donavit. Pecenigi deinceps urbe digressi sunt, quia equos potare in Libedi non poterant. — (4) quo facto Kiovienses ad Suialoslaum legatos miserunt dicentes: „tu princeps alienas terras quaeris et custodis, suam priopriam deseruisti; haud aberat, quin Pecenigi nos, matrem liberosque tuos cepissent; nisi reverteris nosque defenderis, certo nos capient. nonne patriae, matris, quae iam provectae aetatis est, liberorum tuorum te poeniteat." — quibus auditis Suiatoslaus celerrime equos cum comitibus ascendit Kioviamquo reversus matrem, liberos osculis obruit, cum de iniuriis a Pecenigis illatis quererentur; propterea milites congregavit, Pecenigos profligavit ac quietem restituit.
Caput 34.
Anno 6477. Suiatoslaus matrem proceresque ita allocutus est: molestum mihi est Kioviae morari, volo habitare in Pereiaslavec oppido ad Danubium, hoc enim medium imperii mei efficit; huc confluunt permultae opes; a Graecis aurum et serica, varia genera vini et frugum, a Bohemis, ab Ugris argentum et equi, a Russis pelles et cera, mel et servi; ad haec Olga respondit: vides me aegrotam esse, ubi vis a me abire — iam vero gravi morbo implicita erat; — deinceps haec dixit: me sepulta abi, ubi velis; tribus diebus post Olga mortua est; atque filius, nepotes omnesque homines eam deplorabant ac deflebant; deinde in publico sepulta est et iusta ei facta sunt, quoniam Olga epulas funebres, quae dicuntur trizna, institui vetuerat, unus presbiter, quem habebat, beatam Olgam sepelivit.
(2) Haec erat praecursor Christianorum genti, veluti aurora solis et primus lucis radius aurorae praecursor est; ut luna noctu lucet, ita illa inter homines paganos sicuti gemma inter sordes micat; peccati enim sordibus obruti erant sanctoque baptismo non purgati; at illa lavacro sacro lota peccati vestem veteris hominis Adami exuit induitque Adamum novum, qui est Jesus Christus; nos vero eam, quae prima terrae russicae Dei cognitionem eiusque gratiam attulerat, salvam esse iubeamus; illa Russorum prima in coelum abiit; illam russicus populus laudibus effert, quia prima post mortem Deum pro Russia precatur, beatorum enim animae morti haudquaquam succumbunt, veluti Salamo dixit: „homines laetantur laudibus beati, eius memoria immortalis est, nam et a Deo et ab hominibus agnoscitur;" atque universus populus eam laudibus effert, cum videat corpus eiusdem incorruptum, licet multos annos mortuum iaceat; praedixit enim propheta: „qui me gloriantur, hos ego quoque gloriabor;" de eisdem etiam David ita vaticinatus est: „viri honesti memoria aeterna erit, is improborum dicta haud pertimescebit, cor eius paratum est Domino niti, cor eius firmum evadit neque pertubatur;“ similiter Salamo docuit: „proborum vita aeterna est; ii a Domino mercedem accipient atque ab Omnipotenti exornabuntur, quam ob causam regnum pulchritudinis et coronam honestatis e manibus Domini nanciscentur, qui dextera sua eos obteget et bracchiis defendet similiter defendit hanc beatam Olgam ab inimico et adversario diabolo.
Caput 35.
Anno 6478. Suiatoslaus Jaropolcum Kioviae, Olegum Drevis collocavit.
Hisce temporibus venerunt homines Novogradenses principem sibi quaesituri: nisi ad nos venietis, alium principem inveniemus”; Suiatoslaus iis respondit: „utinam aliquis ad vos veniat;“ cum vero Jaropolc et Oleg sese abire negarent, Dobrynia Vladimirum proposuit; — Vladimiri mater erat Maluscha, Olgae procuratrix, Dobryniae soror, pater vero erat Maloc Lubecensis; Dobrynia igitur erat avus Vladimiri; — cum Novogradenses Vladimirum a Suiatoslao peterent, dedit iis; itaque Novogradenses Vladimirum acceperunt, qui cum avo suo Dobrynia Novogradum, Suiatoslaus in Pereiaslavec oppidum sese contulit.
Caput 36.
Anno 6479. cum Suiatoslaus veniret Pereiaslavec, Bolgari in oppido sese incluserunt; sed paullo post egressi cum Suiatoslao acie manum conseruerunt; proinde atrocissima clade exorta Bolgari superiores evaserunt; ideoque Suiatoslaus milites suos ita allocutus est: „quia nobis hic moriendum est, fortiter pugnemus fratres et socii;” sub vesperum Suiatoslaus vicit oppidumque impetu cepit; deinde ad Graecos misit dicens: „vos aggrediar urbemque vestram capiam sicuti hanc;“ cui Graeci: “vobis resistere non possumus; itaque sibi militibusque tuis tr butum a nobis expetas, modo dicas, quantus vestri numerus sit, ut tributum per capitum numerum distribuamus;” quae quidem Graeci Russis dolum machinantes dixerunt; ad haec Suiatoslaus: „viginti millia;“ decem millia adiecit, quia tantum decem millia Russorum erant; dein Graeci tributo negato centum millia in Suiatoslaum armaverunt; Suiatoslaus contra Graecos, Graeci contra Russos in aciem exierunt; — (2) cum Russi conspecta militum multitudine summopere perterrerentur, Suiatoslaus ita eos incitavit: „iam vero nullibi fugere possumus; sive volumus, sive nolumus, proelium conficere debemus, modo ne genti russicae ignominiam afferamus; itaque hic moriamur, mortui enim ignominia liberi sunt; sin terga dabimus, ignominiam reportabimus; quia nullibi fugere possumus, fortiter resistamus; ego primus incedam, si morti occumbam, ipsi sibi consulite;” ad quae milites: „ubi tu morieris, ibi nos quoque moriemur;“ tum Russis in aciem collocatis et atrocissima caede exorta Suiatoslaus Graecos devicit; qui cum terga dedissent, Suiatoslaus urbem captam devastavit aliaque oppida, quae ad hunc diem diruta iacent, depopulatus est; — (3) quibus factis imperator proceribus in palatium convocatis dixit: ,,quid faciamus, cum ei resistere non possimus;“ — cui proceres responderunt: „mittas ei dona temptandi causa, utrum auri et vestium amans sit;“ auro et vestibus cum viro prudenti missis huic mandatum est, ut vultum et faciem et animum eius percontetur; hic eum donis ad Suiatoslaum venit; Suiatoslao Graecos cum donis venisse nuntiatur: hi introduci iussi supplices venerunt et coram eo aurum vestesque deposuerunt; sed Suiatoslaus haec despiciens servos suos ea sumere iussit; cum legati ad imperatorem reverterentur, proceribus ab imperatore convocatis ita rettulerunt: „eum ad eum veniremus donaque traderemus, ne aspexit ea quidem, sed servare iussit,“ tum aliquis sententiam dixit, ut armis mittendis iterum temptetur; qua sententia probata gladius aliaque arma ei missa atque delata sunt; quae cum acciperet laudavit iisque laetatus est, ac praeterea imperatori gratias rettulit; ad imperatorem reversi, quod accidit, rettulerunt; propterea proceres dixerunt: „hic vir atrocissimus erit, quia opes despicit, arma vero sumit; itaque tributum ei solvas;” — (4) propterea imperator cum his propositis ad eum legatos misit: „noli urbem aggredi, accipe tributum, quale volueris;“ tantum enim aberat, ut ad Constantinopolim procederet; tributo soluto pro necatis quoque postulavit aftirmavitque sese idem caesorum affinibus daturum esse; postremum permultis donis acceptis magna gloria praeditus in Pereiaslavec reversus est. — attamen parvum numerum copiarum suarum intuens secum ita deliberavit: „si dolo me ceperint, me copiasque meas interficient;“ permulti enim in acie manserunt; propterea in Russiam revertere maioresque copias adducere decrevit, itaque legatos Derstram, ubi imperator m orabatur, misit, qui dicerent. Suiatoslaum cum eo firma pace et amore iunctum esse velle.
Quibus auditis imperator magnopere gavisus ad eum dona prioribus maiora misit; donis acceptis Suiatoslaus cum sociis ad consilium convocatis delibarare coepit et haec dixit: „si cum imperatore pacem non faciemus, imperator vero nos paucos esse comperiet, advenient et in oppido nos obsidebunt; dum russicus populus procul sit, Pecenigi autem nobiscum proeliantur, quis nos adiuvabit? quam ob causam pacem cum imperatore faciamus, praecipue cum vectigalia nobis pendeant; accedit quod, si vectigalia solvere intermiserit, iterum maiore militum multitudine collecta e Russia Constantinopolim aggredi nobis licebit." — (5) haec oratio sociis placuit, idcirco viri praestantiores ad imperatorem missi Derstrae adventum suum imperatori nuntiaverunt; cum postero die imperator legatis russicis loquendi facultatem daret, hi principem suum velle cum imperatore graeco aeterna amicitia per omnia tempora iunctum esse dixerunt, imperator hisce gavisus scribam omnia Suiatoslai proposita in charta conscribere iussit; quae igitur legatus rettulit, scriba conscripsit; reperiebantur autem haec: veluti in secundo foedere, icto cum Suiatoslao summo principe russico, conscripto coram Suinaldo; scriptum est coram Theopilo sincelo ad Joannem imperatorem Graecum qui appellatur Cemiscius: Derstrae, Julio mense indicto XIV. anni 6479 (971):
(6) “Ego Suiatoslaus, princeps russicus, prout iuravi, iuramentum meum hoc consilio confirmo: cum unoquoque graecorum imperatore, cum Basilio et Constatino, et cum imperatoribus a deo inspiratis et cum universo populo vestro pacem aeternamque amicitiam per omnia saecula habere decrevimus et ego et proceres et omnes reliqui: nunquam animum advertam in imperium vestrum neque milites colligam neque barbaros adducam in fines, qui ditionis vestrae sunt, neque in fines Chersonesi, quot oppida ibi sunt, neque in Bolgarorum fines; si alius quidam in imperium vestrum animum adverterit, ego quoque hostis contra eum evadam et bellum cum eo geram, foederis a me et a proceribus et universa Russia cum Graecorum imperatore icti, honesta decreta nobis custodienda sunt. — si quidquam ex his aut ex iis quae antea constituta sunt vel a me vel a meis subditiciis non erit conservatum, puniamur a deo, quem colimus, a Peruno et a Voloso, pecudis deo, cudamur sicuti aurum et propriis armis caedamur, haec quae vobiscum hodie inivimus quaeque in hac charta conscripsimus nostrisque sigillis corroboravimus, vera esse existimetis."
(7) Suiatoslaus foedere cum Graecis icto navibus ad cataractas profectus est; tum Suinald, patris dux, hunc locum equis circumire invitavit, cum Pecenigi aquae deiectus obsessos tenuerint; sed non animadvertit in eius dicta navibusque iter fecit; interim Pereiaslavenses ad Pecenigos nuntios miserunt, qui Suiatoslaum cum magnis opibus a Graecis sumptis et cum innumerabilibus captivis, at paucis hominibus in Russiam reverti nuntiarent; quibus auditis Pecenigi fluvii deiectus intercluserunt; quam ob causam Suiatoslaus ad cataractas progressus eos transire non potuit; decrevit igitur in Alba Ripa hiemare; propterea cibo deliciente vehementi fame premebantur, nam equi caput semigrivna emebatur; his condicionibus Suiatoslaus ibi hiemavit .
Vere anni 6480 appropinquante Suiatoslaus ad cataractas iter tractavit; hic Curia, dux Pecenigicus, Suiatoslaum adortus eum occidit ac caput detruncavit; e capite poculum, auro oblitum, fecit eoque bibendo usi sunt.
Postremum Suinald Kioviam ad Jaropolcum reversus est. Suiatoslaus regnavit annos 28.
Caput 37.
Anno 6481. Jaropolc regnare coepit.
Anno 6482.
Anno 6483 Lut, Suinaldi filius, in silvis circa Kioviam sitis, venabatur; quem cum Oleg conspiceret rogaretque quisnam esset, Suinaldi filium esse responsum rettulit; eum igitur prosecutus interfecit, quia venandi amans fuit; propterea inimicitia inter Jaropolcum et Olegum exorta est ac Suinald filium ulturus; Jaropolcum semper sollicitavit, ut fratrem adoriatur eiusque regno potiatur.
(2) Anno 6484.
Anno 6485. Jaropolc Olegum fratrem in terra Drevica adortus est; ei Oleg obvius fit; utrimque acie constituta proelioque commisso Jaropolc Olegum vicit; Oleg cum militibus suis confugit in oppidum, quod dicitur Crucii, in vallo erat pons, quem oppidi portas intraturus transgredi debebat; illic alius alium premens extra vallum detrudebat; qua occasione Oleg ex ponte in vallem deiectus est; etiam multi homines deiciebantur virosque equi opprimebant; — Jaropolc Olegi oppidum ingressus eoque potitus misit, qui fratrem quaererenti; quamvis quaererent, non inveniebant; tum Drevlanorum quidam sese vidisse dixit, cum heri ex ponte detrusus esset; Jaropolc iterum fratrem quaerendum misit; itaque corpora usque ad meridiem devolventes, Olegum inter infima cadavera inventum sublatumque in tapete composuerunt; quem conspectum Jaropolc deploravit Suinaldumque allocutus est: „ecce tu hoc voluisti.” Olego sepulto prope oppidum Cruci, ubi eius tumulus ad hunc diem exstat, Jaropolc eius regnum obtinuit. — (3) Jaropolci uxor Graeca erat atque olim sacerdotis munere fungebatur; quam Suiatoslaus, Jaropolci pater, adduxit atque propter pulchritudinem corporis Jaropolco uxorem dedit. Vladimir, cum Novogradi comperisset, Olegum ab Jaropolco necatum esse, timore commotus trans mare effugit; idcirco Jaropolc gubernatores suos Novogradi collocavit atque ita unuset solus Russiae princeps factus est.
Caput 38.
Anno 6486.
Anno 6487.
Anno 6488. Vladimir cum Variagis Novogradum reversus Jaropolci gubernatores ad fratrem misit, qui eum cohortarentur, ut cum Vladimiro ei bellum inferenti congredi paratus fieret, recuperato Novogradi regno ad Rogvolodum in Polock misit, sese eius filiam in matrimonium ducere paratum esse declarans, qui cum filiam interrogaret, utrum Vladimiro nubere vellet, haec respondit sese servae filium exuere nolle, sed Jaropolco nubere velle; — Rogvolod e regionibus transmarinis venit et in Polock regnavit, Tur regnavit in Turov, unde Turovcenses dicti sunt; — (2) Vladimiri ministri cum reversi essent, rettulerunt dicta Rognidae, filiae Rogvolodi, Polocciensis principis; deinde Vladimir multis militibus collectis ex Variagis et Slovenis, Tiudis et Crivicis Rogvolodo bellum intulit; interim Rognida Jaropolco nubere cogebatur. Vladimir Polock oppidum aggressus Rogvolodum, utrumque eiusdem filium interfecit, filiam uxorem duxit et contra Jaropolcum profectus est. cum Vladimir ad Kioviam cum multis militibus veniret, Jaropolc, quia resistere non poterat, Kioviae cum populo et cum Bludo sese inclusit; Vladimirus autem castris fossa, quae adhuc exstat, circumductis in media inter Dorogohic et Capic stabat; — (3) Vladimir ad Bludum, Jaropolci ducem blanditiis usus, haec misit: faveas mihi; si fratrem necavero, te patris loco habiturus sum et amplos honores a me adipisccris; non enim ego primus fratrem aggressus sum, sed iste me; quo terrore commotus ego ei bellum intuli; — Blud Vladimiri legatis ita respondit: ego tibi gratissimus et amicissimus ero; — quanta perversitas et quantus dolus hominum; iam vero David praefatus est: „qui cibo meo vescebatur, dolum in me auxit:"— dolum in principem suum machinati sunt; — altero loco ita dicit: “linguis suis dolum machinabantur, iudica eos Deus, ut superbis suis consiliis deiciantur, ex multitudine improbitatis detrudas eos, te enim Domine irritaverunt;” — praeterea idem David haec: „homo sanguinis avidus vixdum dimidiam vitae partem explebit."— (4) perversum est hoc consilium, quod de sanguine profundendo consulitur; insani sunt isti homines, qui a principe aut domino suo dignitatibus aut donis praediti, internecionem principi meditantur; tales diabolo peiores sunt; ita etiam Blud principem suum prodidit, etiamsi ab eo multis honoribus affectus est; Blud enim necis auctor fuit, nam cum Jaropolco inclusus ei blanditus est; interim ad Vladimirum saepe legatos misit iussitque in urbem impetum facere; ipse Jaropolcum interficere conatus est, sed hunc conatum propter cives efficere prohibitus dolo cum capere temptavit, quia proelii committendi causa ex oppido eum egredi prohibuit; Blud Jaropolcum ita allocutus est: „Kiovienses legatos ad Vladimirum mittunt, qui eum cohortentur, ut sub urbem succedat Jaropolci prodendi causa; fuge ex urbe”.
(5) Jaropolc ei paruit ac e manibus eius effugiens in Rodna oppido, ad Rossi fluminis ostium sito, sese inclusit; tum Vladimir Kioviam intravit et Jaropolcum in Rodna obsedit; itaque magna fames in oppido exorta est, unde usque ad hunc diem proverbium durat: „calamitas ut in Rodna”. deinde Blud Jaropolcum ita allocutus est: „vides, quantam multitudinem militum frater tuus habeat; eos vincere non possumus, proptereapacem cum fratre facias;” quamquam haec per dolum consuluit, Jaropolc huic rei paratum se ostendit. Blud misit ad Vladimirum haec dicens: «consilium tuum effectum est, Jaropolcum enim tibi adducam, fac igitur, ut necetur».— (6) quibus auditis Vladimir patris arcem lapideam, de qua supra erat mentio, intravit ibique cum comitibus suis versatus est; et Blud dixit ad Jaropolcum: „venias ad fratrem tuum eique dicas, quidquid mihi daturus sit, me accepturum esse;“ Jaropolc iter ingressus est, quamquam Variažko eum detinuit dicens: «noli princeps abire, nam te interficient; contendas potius ad Pecenigos, et milites adduces;“ sed non paruit ei et ad Vladimirum venit. cum portas intraret, duo varaegi gladiis cum sub bracchiis sustulerunt, Blud autem portas clausit et eius comites auxilio venire prohibuit; hoc modo Jaropolc necatus est; cum Variažko intellexisset, Jaropolcum interfectum esse, ex aula ad Pecenigos confugit ac saepe cum Pecenigis proeliatus est contra Vladimirum, qui summa ope enixus est, ut iure iurando suo confidat.
(7) Vladimir cum fratris uxore Graeca commercium libidinosum habuit, quae gravida fuit ac Suiatopolcum genuit; sed mala radix malum fructum parit, primum, quod mater sacerdos unquam fuit, deinde quod Vladimir adulter erat et commercium sine connubio cum ea habuit; hanc ob causam pater eum non amavit, nam duo ei patres erant, Jaropolc et Vladimir.
(8) Deinde varangi Vladimiro dixerunt; „haec urbs nostra est, nos eam cepimus, ideo vectigal ab ea duas grivnas per hominem exigendum statuimus;“ sed Vladimir eos unum mensem exspectare iussit, donec palles mustellas colligerent; quod cum uno mense prolapso non acciperent, varangi dixerunt: „quoniam nos decepisti, nobis in Graeciam ire permittas;” cum aliis abire permisisset, ex aliis viros probos, prudentes et fortes elegit iisque oppida dedit, alii Constantinopolim ad Graecos sese contulerunt; attamen iis praemisit nuntios ad imperatorem, qui ei dicerent: „caveto, varangi enim ad te proficiscuntur; noli eos in urbe retinere, secus sicuti hic pestem machinabuntur; sed passim eos dispergas et ne unum quidem huc reverti sinas.”
Tum Vladimir Kioviae solus regnare coepit.
(9) In colle extra arcem lapideam sito idola collocavit haec: Perunum arboreum cum capite argenteo, aurea barba, et Chorsum, et Dazdbogum, et Stribogum et Simorglum et Mocoschum; iis sacrificia immolabant, deos esse iudicantes; filios suos filiasque suas adducebant diabolisque immolabant, et sacrificiis terram polluebant polluebaturque sanguine terra russica et hic tumulus, at Deus benignus noluit mortem peccatoris; in hoc colle sita est nunc ecclesia sancti Basilii, de qua paullo post dicemus; nunc ad priora revertamur.
Vladimir Dobryniam, avum suum, Novogrado praefecit; Dobrynia Novogradum cum venisset, idolum ad Volchov flumen collocavit, eique populus Novogradensis veluti deo sacra fecit.
(10) Vladimir erat deditus illecebris feminarum, quae ei adducebantur; Rognidam collocavit in Libedi, ubi nunc parvus vicus Predislavinus nomine superest; ex ea quattuor filii ei geniti sunt, Isiaslav, Mestislav, Jaroslav, Vsevlad, et duae filiae; e Graeca femina Suiatopolc, e Bohemica Viseslav, ab alia quadam Suiatoslav et Stanislav, e Bolgarica Boris et Glib. Visegradi concubinas habuit trecentas, etiam Bielgradi trecentas, denique ducentas in viculo, usque ad nostra tempora Berestovoie dicto; luxuriei insatiabilis erat, feminas enim nuptas ad se adducebat et virgines corrumpebat; erat luxuriosus veluti Salamo. (11) Salamo septingentas uxores et trecentas concubinas habuisse narratur; hic sapientissimus erat, tamen sub finem vitae luxuriei se corrumpendum dedit; ille paganus erat, tamen sub finem vitae salutem invenit, magnus est dominus et magna est potentia eius, et sapientiae eius modus nusquam finitus.“ cupiditas feminarum malum est, id quod Salamo contendit, quum eum huius rei poeniteret: „nolite attendere improbas feminas, nam feminarum adulterinarum labris mei effunditur; quo palatum vestrum suavissime afficitur, postea vero bile amarius est; qui iis pellicitur, ad mortem in inferos prodibit, inter errores vitae viam non sequitur, sed insanus ingreditur." ita Salamo de adulteris feminis dixit. — (12) de feminis vero honestis haec dixit: „pretiosior est gemmis pretiosissimis, coniux ea laetatur, felicitate coniugem per totam vitam afficit, ex lana et lino manibus suis res utiles perficit; opes comparans similis est navi mercatoriae; noctu surgit, alimenta domui et operam servis distributura; si agrum conspiciat, emit; opera manuum suarum hortum plantat; lumbis firmiter accinctis bracchia labore firmavit et laborem bonum esse experta est; lampas eius per totam noctem haud extinguitur, manus eius negotiis utilibus non abstrahuntur, digiti fusis exercendis versantur, manus pauperi aperiuntur; inopi opes suas porrigit; cura domus coniugi ignota est; ubicunque moratur, omnes ex eius familia vestiuntur; dupplices vestes coniugi paravit, sibi vestes rubefactas et purpureas; colitur coniux eius in portis, cum maioribus natu in consilio sedens, materiam paratam vendere commisit; os nisi ad res sapientes aperitur, lingua nihil nisi rectum loquitur; firmitate et suavitate induitur, misericordia liberos eius firmavit et locupletavit; coniux eam laudat; uxor enim sapiens benedicta est, timorem dei celebret, fructibus oris sui fruatur, coniux eius in publico laudetur.
(13) Anno 6489. Vladimir contra Lachos profectus aggressus est oppida eorum Peremysl, Cerven aliaque, quae ad nostra tempora in Russorum sunt potestate; eodem anno Viaticis devictis tributum ab aratro imposuit, idem quod patri eius pendebatur.
Anno 6490. Viatici bellum intulerunt; Vladimir igitur contra eos egressus iterum eos vicit.
Caput 39.
Anno 6491. Vladimir contra Jatviagos egressus est; Jatviagis victis terram eorum cepit; Kioviam profectus cum comitibus suis idolis sacra fecit; tum maiores natu et proceres dixerunt: „puerum et virginem sortiri iubeamus; qui sortitus fuerit, hunc deis immolabimus.” reperiebatur autem varangus quidam, cuius domus ibi posita erat, ubi nunc ecclesia Sanctae Virginis a Vladimiro aedificata stat; hic varangus Christianorum religioni addictus e Graecia advenit habuitque filium corpore pulchrum animoque honestum; hic a diabolo exosus sortitus est; diabolus enim in omnes vim suam exercens, huic inimicissimus erat, hic ei sentis instar in corde erat; qui sceleratissimus eum pessumdare summopere studebat hominesque excitabat. — (2) ad varangum missi filium eius sortitum esse dixerunt, id quod etiam diis probatur, ut iis immoletur; ad quae varangus: „hi haudquaquam dii sunt, sed ligna, hodie stant, cras putrefient; neque edunt neque bibunt, neque loquuntur, sed manibus ex arbore faciuntur; deum autem unum et solum habemus, quem Graeci colunt cuique serviunt, qui creavit coelum et terram, stellas et lunam et solem et hominem, eique in terra vivere permisit; at hi dii quid fecerunt? ipsi facti sunt; diabolis igitur filium meum non offeram", quae legati abeuntes coram populo rettulerunt; armis sumptis eum invaserunt eiusque sepem diruerunt; hic autem cum filio in vestibulo stetit. — (3) tum eum allocuti sunt: «tradas nobis filium, ut diis eum immolemus». hic respondit: „si isti dii sunt, deum aliquem e numero suo mittent, qui filium capiet; vobis autem quid opus est?“ clamore sublato fundum quidem sub iis prosciderunt utrumque necaverunt, neque quisquam gnarus est ubi eos sepeliverint; hi homines enim scelerati tum erant pagani, diabolus his exsultabat cladem suam appropinquare non animadvertens; etiamsi gentem Christianorum pessumdare studebat ex aliis regionibus sancta cruce propulsus, sceleratissimus sedem suam hic esse iudicavit, hic enim apostoli non docebant, neque prophetae praedicabant; non erat gnarus prophetae dictorum: «populum non meum appellabo meum;» de apostolis ita dictum est: „doctrinae eorum universo mundo promulgabantur, dictaque eorum per ommes terrarum fines; licet apostoli corporibus suis hinc absint, doctrinae eorum veluti tubae per totius mundi ecclesias sonant, eorumque institutis inimicum diabolum superamus, pedibus subicimus veluti hic uterque praecursor pedibus conculcati coronam coelestem cum sanctis martyribus et hominibus honestis acceperunt.
Caput 40.
Anno 6492. Vladimir Radimicios invasit, erat apud eum dux Volci Chvost (Lupi Cauda); hic Volci Chvost a Vladimiro praemissus Radimiciis in Piscana fluvio obviam fit; et Volci Chvost vicit Radimicios; hanc ob causam Russi Radimicis irrident dicentes: «Piscanenses lupi caudam fugiunt»; Radimici ad Lachorum gentem pertinebant; qui cum advenissent, hic consederunt Russisque vectigal solvunt ad hunc diem vecturam vehentes.
(2) Anno 6493. Vladimir cum avunculo suo Dobrynia in Bolgaros in navibus ivit, Torcorum equitatem secundum ripam adduxit Bolgarosque vicit. Dobrynia Vladimiro dixit: «conspexi captivos, crepidas adhibentes, hi tributum nobis non dabunt, eamus quaesituri corio indutos», foedere cum Bolgaris icto eoque iure iurando utrimque confirmato Bolgari Vladimiro dixerunt: „tunc pax inter nos tolletur, cum lapis natabit et lupulus submergetur", deinde Vladimir Kioviam reversus est.
(3) Anno 6494. Bolgari addicti Bochmicae (Mahometi) religioni venerunt dicentes: „tu es quidem princeps sapiens et prudens, attamen nullam religionem colis, idcirco nostram religionem accipe et Bochmitum cole“. cum Vladimir ex iisdem quaereret, qualis eorum religio esset, dixerunt: „deum colimus, Bochmit vero nos docet, ut membra pudica circumcidamus; carne suila vesci, vinumque bibere vetat, post mortem cum uxoribus connubium libidinosum exercere permittit; Bochmit unicuique septuaginta pulchras uxores dedit, e quibus una pulcherrima, omnium pulchritudine in eam collata, eligitur et uxor fit. in hac vita licet omnis generis libidines perficere, si quis in hoc mundo pauper est, erit pauper etiam illic;“ huiusce modi permulta alia, quae pudicitiae causa litteris mandare dedecet. his Vladimir libenter aures praebuit quippe qui cupidinibus femineis ipse valde indulserit; haec erant ei grata, aegerrime autem ferebat membrorum pudicorum circumcisionem, et quod caro suila vetetur; de bibendo omnino dixit: „Russi bibendo oblectantur, eo carere non possumus".
(4) Postea advenerunt Germani dicentes, a pontifice maximo missi venimus, qui tibi haec dicere nos iussit: „terra tua nostrae similis est, sed religio vestra nostrae dissimillima; religio enim nostra clarissima est; nos deum colimus, qui creavit coelum et terram, stellas, lunam omniaque animalia, at dii vestri ligna sunt», et eum Vladimir ex iis percontaretur, qualia eorum instituta essent responderunt: „ieiunium exercemus quantum possumus; edimus aut bibimus semper in dei gloriam, veluti Paulus magister noster dicit.” tum Vladimir Germanis respondit: „redeatis, quoniam maiores nostri haec abnuerant."
(5) Quibus auditis Judaei Chosarici advenerunt dicentes: „audivimus Bolgaros et Christianos, quorum utrique te religionem suam docerent, advenisse; sed Christiani eum colunt, quem nos cruci affixeramus; nos colimus unum et solum deum Abraami, Isaaci, Jacobi;» quos cum Vladimir, qualia eorum instituta essent, quaereret, dixerunt: „tenemur circumcisione, neque carnem suiliam neque lepoream edimus, sabbatum servamus”. cum deinde quaereret, ubi eorum patria esset, hi responderunt: „Hierosolimis”; postquam iterum quaesivit, utrum etiam nunc ibi esset, isti dixerunt: „deus in maiores nostros iratus peccatorum nostrorum causa nos passim dispersit, nostraque patria Christianis obvenit." tum ille: ,,num me potestis alios docere ipsi a deo repudiati et dispersi? si deus vos vestramque religionem amaret, per terras externas non essetis dispersi; num me etiam nos his afficere putatis?"
(6) Deinde Graeci ad Vladimirum miserunt philosophum, qui haec diceret: «audivimus venisse ad te Bolgaros, qui tibi religionem suam accipiendam commendavissent; sed eorum religio foedat caelum et terram suntque ex omnibus hominibus vehementissime exsecrati, ad Sodomam et Gomorram proxime accedunt, in quae oppida dominus ignem deiecerat atque undis ea submerserat; ita etiam hos exspectat dies exitiabilis, quando Deus homines iudicaturus descendet; omnes qui iniusta et sordida perficiunt pessumdabit, hi enim excrementa sua lavata in os infundunt barbamque linunt, Bochmitum colunt; feminae quoque eorum easdem res sordidas exercent aliaque peiora, coitum virilem et femineum gustantes.»
(7) Quibus auditis Vladimir respuit dixitque: „haec inproba sunt;” tum philosophus: «etiam haec audivimus, Roma venisse quosdam in religione sua vos instituendi causa; eorum religio paucis a nostra discedit, in sacris peragendis utuntur azymo (pane infermentata), quae dicuntur „opłatki;“ haec Deus non tradidit, sed pane sacra peragi iussit; panem enim sumptam apostolis tradidit hisce: ecce corpus meum, pro vestra salute frangendum; poculo quoque sumpto dixit: ecce sanguis meus novi testamenti; quod quia non faciunt, religionem haud emendaverunt.»
(8) Deinde Vladimir dixit: etiam Judaei ad me venerunt dicentes: „Germani et Graeci credunt in eum, quem nos cruci affixeramus;“ ad haec philosophus: „nos in eum credere verum est; namque eorum prophetae praefati sunt, Deum naturum esse, alii eum cruci affixum et sepultum, tertio die resurrecturum et caelum ascensurum esse, eorum paenitentiam quadraginta sex annos exspectavit et quia eos non poenituit, Romani in eos missi oppida eorum diruerunt ipsos passim dissipaverunt; itaque alienis serviunt." Vladimir interrogavit: „quare Deus in terram descenderit ac tantos cruciatus perpessus sit?’ — philosophus haec responsa dedit: „si audire vis, a principio exorsus, quare Deus in terram descenderit, tibi narrabo;” — et cum Vladimir sese libenter auditurum esse affirmavisset, philosophus haec exponere coepit:
(9) „Principitus creavit coelnm et terram primo die; — altero die creavit continentem, qui est in media aqua; eodem die aquae divisae snnt, altera earum pars supra continentem abiit, altera sub continentem;—tertio die creavit mare, et flumina et fontes et semina; —quarto die creavit Deus solem et lunam et stellas iisque caelum exornavit; — quibus conspectis supremus angelorum, chori angelici princeps, secum deliberans dixit: „in terram degressus eam occupabo Deoque par ero, et solium meum in nubibus septentrionalibus collocabo.“ sed inter haec de caelo deiectus est eumque secuti sunt, quibus praeerat, chorus decimus; adversario nomen erat Sotonail, in eius locum principis succesit Michael; satanas vero, quia in consilio suo erravit ac pristina gloria detrusus est, Dei inimicus dictus est; — post haec quinto die Deus creavit balaenas et pisces, reptilia et aves plumigeras;— sexto die creavit Deus bestias et pecudes et serpentes terrestres, denique creavit hominem, postremum septimo die Deus operibus suis perfectis requievit et hic dies sabat est.
(10) Deinde Deus in oriente paradisum plantavit in Eden, huc induxit hominem a se creatum eique permisit ab omnibus arboribus edere, modo ne edat fructus unius arboris, qui est arbor intelligendi boni et mali; itaque erat Adam in paradiso, contemplabatur et gloriabatur Deum, cum angeli gloriarentur; tum Deus Adamum, somno obrutum, sopivit et cum Adam dormiret, Deus unam Adami costam demit, feminam ei creavit; quae cum ad Adamum in paradisum adduceretur, Adam dixit: Ecce os de ossibus meis, ecce corpus de corpore meo; haec uxor dicta est.
Deinde Adam nomina dedit animalibus et avibus, bestiis et reptilibus, ipsis vero angelus dixit. Deus Adamum bestiis et pecudibus praefecit, omnium potestas penes eum erat, omnia ei oboediverunt.
(11) Cum diabolus animadverteret, quanta dignitate Deus hominem affecisset, ei invidens in serpentem sese transformavit, ad Evam accessit dixitque: „quare non gustatis arborem, quae crescit in medio paradiso?" tum femina serpenti respondit: „Deus nos edere vetuit: si edamus, moriemur;“ et serpens dixit feminae: „immovero non moriemini, notum enim est Deo, eo dic, quo ex illo edissetis, oculos vestros patefactos ac vos ipsos in discernendo bono et malo Dei similes fore." itaque femina comperit arborem edendo praesto esse; decerpsit igitur et ipsa edit et marito dedit; utrique ederunt et oculi eorum patefacti sunt persuasumque sibi habuerunt sese nudos esse; ex foliis fici velamenta consuerunt.
Tum Deus dixit: «exsecrata fiat terra in operibus tuis, inter moerorem edes per omnes dies vitae tuae;» praeterea dixit Deus omnipotens: «si manus prosterneretis et de arbore vitae decarperetis, viveretis in aeternum.»
Atque Deus omnipotens Adamum paradiso propulsavit; hic versus paradisum habitans fiebat et terram coluit; satanas vero exsecratione terrae gavisus est.
Talis erat primus noster lapsus et amara paenitentia detrimentum vitae angelicae.
(12) Adam genuit Cainum et Abelum; Cain erat agricola, Abel pastor. Cain fruges terrae offerebat, at Deus haec dona non recepit; Abel offerebat primitias gregis, et Deus Abeli dona recepit; tum satanas in Cainum penetravit cumque incitavit, ut Abelum interficeret, dein Cain dixit: „Abel, exeamus in campum;" cum exirent, Cain eum invadit interficiendi causa; sed ignarum internecionis satanas ita instituit: „sume lapidem eoque percute,“ et Cain lapide fratrem interfecit, cum deinde Deus ex Caino quaesivit, ubinam frater eius esset, hic respondit: „numne custos fratris sum?“ at Deus dixit: „sanguis fratris tui ad me exclamat, ingemesces et percutieris ad finem vitae tuae.“
Adam et Eva lacrimis oboriebantur, diabolus vero laetabatur dicens: „ego effeci, ut hic, quem Deus honoravit, a Deo desciverit eumque flentem feci“ .
Abelum triginta annos deflebant, sed corpus eius non est putrefactum, neque sciebant, quomodo eum sepelirent; itaque iussu divino duae aves advolaverunt; et cum altera earum mortua esset, altera foveam fodit mortuamque composuit et sepelivit; quae cum Adam et Eva viderent, foveam foderunt, Abelum composuerunt et flentes sepeliverunt.
(13) Adam annos ducentos et triginta natus genuit Setum et duas filias, quarum alteram Cain uxorem duxit, alteram Set; ex his gens humana procreata et per terram aucta est; sed creatorem suum non cognoverunt, sese lenocinio compleverunt aliisque rebus foedis, et caedibus et odio atque homines pecudum more vivebant. Noe, qui solus ex hac gente iustus erat, tres filios genuit: Semum, Chamum, Jafetum; et dixit Deus: „spiritus meus inter hos homines non habitabit"; deinde dixit: «omnia quae creavi delebo a homine ad pecudem»; dixit igitur Deus ad Noe: „aedifica navim trecentos cubitos longam, quinquaginta latam, altam triginta cubitos; Aegypti enim orgyam cubitum appellant, cum vero Noe navem per centum annos aedificaret diluviemque praediceret, derisus est. navi aedificata Deus ad Noe dixit: „ingrediaris eam cum uxore tua. cum filiis et nuribus tuis, inducas tecum unum par omnium pecudum et omnium avium et omnium serpentium". Noe igitur induxit, ut Deus ei praecepit, deinde Deus diluvie in terram immissa omnia corpora submersit, sed navis in aqua natavit. — (14) cum deinde aqua aresceret, Noe et filii eius et uxor et nurus exierunt, ex quibus postea homines procreati sunt; numerus eorum erat magnus et una lingua utebantur et dixerunt alius ad alium: „aedificemus columnam ad coelum"; dum aedificarent, Deus dixit: „hominum numerus auctus est, at consilia eorum vana sunt“. Deus igitur degressus eorum linguam in septuaginta binas linguas divisit; Adami vero lingua Hebraeo non erat adempta, hic enim solus eorum insaniei non erat particeps, ita deliberans: «si Deus hominibus columnam ad coelum exstruere praeciperet, ipse Deus verbo hoc exsequeretur, sicuti coelum, terram, mare et omnia, quae videmus et quae non videmus», hanc ob causam lingua eius non est mutata; ab eo prodierunt Hebraei, in septuaginta et unam linguam divisi per mundum digressi sunt et unusquisque proprios mores sibi adscivit atque ex diabolico instituto alii silvis, alii fontibus, alii fluviis sacrificantes Deum non agnoverunt.
(15) Ab Adamo ad diluviem erant anni 2242, a diluvie ad distributionem gentium anni 529; postea vero diabolus homines vehementius decepit, nam alii fecerunt idola arborea, alii ahenea, alii marmorea, denique alii aurea et argentea; quae cum colerent, filios filiasque suas adduxerunt ac mactaverunt; itaque totus orbis foedatus erat, idolis fabricandis praeerat Seruch, fecit enim idola in honorem hominum mortuorum eorumque nomina eis dedit, alteris defunctorum imperatorum, alteris heroum et incantatorum et feminarum adulterinarum, hic Seruch genuit Tharam, Thara genuit tres filios: Abrahamum, Nachorum, Aronem; Thara a patre suo institutus idola fecit; sed Abraham, prudens factus et coelum sole, luna stellisque ornatum aspiciens dixit: „profecto is est Deus, qui coelum et terram creavit, at pater meus homines decipit”; deinde dixit Abraham: „experiar deos patris mei”; et dixit: «o pater, quam ob rem decipis homines idola arborea faciens? is est Deus, qui coelum et terram creavit»; igni igitur submisso Abraham idola in templo incendit. quae cum videret Aron, Abrahami frater, idolorum studio inflammatus, idola surrepturus ipse combustus est; itaque Aron ante patrem mortuus est; antea filius ante patrem non moriebatur, sed pater ante filium, exinde filii ante patres mori coeperunt.
(16) Deus Abrahamum amavit eique dixit: «exeas domo patris tui in terram, quam tibi monstrabo; creabo ex le populum numerosum, benedicent te gentes terrestres»; „quapropter Abraham fecit, sicuti Deus ei praecepit; itaque cum Loto, fratris filio — Lotenim erat eius socer et fratris filius, nam Abraham uxorem duxit Saram, filiam fratris sui Aronis — in terram Chananensem ad altam quercum venit; tum dixit Deus ad Abrahamum: „hanc terram progeniei tuae dabo“; atque Abraham Deo gratias fecit. Abraham annos septuaginta et quinque natus erat, cum Charaone demigravisset, sed Sara sterilitate sua adflicta dixit: „ineas connubium cum serva mea“; itaque Sara marito suo Agaram dedit. Abraham cum Agara coniunctus filium genuit, cui Ismaelis nomen dedit; Abraham erat octoginta sex annos natus, cum Ismael nasceretur; postea Sara alterum filium genuit eique nomen Isaaci datum est; quia Deus filium circumcidere Abrahamo praecepit, octavo die circumcisus est. Deus amore amplexus est Abrahamum eiusque gentem ac populum suum appellavit gentemque a se dilectam a paganis separavit, cum Isaac adultus esset, Abraham centum septuaginta quinque annos natus mortuus ac sepultus est. — (17) Isaac sexaginta annos natus duos filios genuit; Esavum et Jacobum; sed Esau erat pravus, Iacob probus. Jacob apud avum suum septem annos servivit, ut filiam eius natu minorem uxorem duceret; sed hac negata Laban, avus eius, natu maiorem eum ducere iussit; itaque dedit ei Liam, natu maiorem, et pro altera iterum septem annos eum servire iussit, is igitur alteros septem annos pro Rachela servivit atque ita binas sorores duxit uxores, ex quibus octo filios genuit: Rubenum, Simeonem, Levgium, Iudam, Isacharum et Sabolonem, Iosephum et Beniaminum; praeterea ex duabus servis genuit Danum et Nephtalimum, Gadum et Aserum; ex his ludaei progeniti sunt. — (18) Iacobus centum et triginta annos natus Aegyptum cum gente sua, sexaginta quinque capita censente, demigravit. Aegypti septemdecim annos vixit ibique mortuus est; gens eius erat quadringentos annos in servitute. Post hos annos Iudaeorum populus potentior factus et auctus est, sed Aegyptiani servitute eum opprimebant.
(19) His temporibus inter Iudaeos Moyses natus est; incantatores Aegyptiani nuntiaverunt imperatori in Iudaeis infantem natum esse, qui Aegyptum pessumdaturus fuisset; hanc ob causam imperator nascentes infantes Iudaeorum statim in fluvium deicere iussit. Moysis autem mater timens, ne filius pessumdaretur, in fiscellam eum deposuit atque in nemore collocavit; eo tempore Thermythis, Pharaonis filia, lotum se contulit atque infantem flentem videns, misericordia commota eum sustulit ac Moysem nominavit et educavit; pulchrum infantem quattuor annorum Pharaonis filia ad patrem suum duxit; Moysem Pharao cum videret amore eum amplexus est, Moyses autem in collo imperatoris suspensus coronam capite eius detrusit eamque discerpsit, quae cum incantator videret, imperatorem ita allocutus est: „neca hunc infantem, imperator, nam si eum non necaveris, Aegyptum pessumdaturus est”; sed imperator haud animadvertit dicta eius, immo potius Iudaeorum infantes necare vetuit. Moyses adultus magna auctoritate in Pharaonis domo fruebatur, id quod imperante posteriore imperatore proceres ei invidebant; cum deinde Moyses Aegyptianum, qui Hebraeum iniuria affecit, interfecisset, Aegypto fugit et in Madianorum terram proficiscens ac per deserta vagans a Gabriele angelo de existentia totius mundi, de primo homine, tum etiam de eis, quae post eum et post diluviem erant, de confusis linguis, quot quisque annos vixerit, de stellarum cursu earumque numero, de mundi magnitudine omnibusque rebus edoctus est. — (20) postea Deus sese ei aperuit rubo ardenti dicens: „populi mei calamitatem in Aegvpto comperi; degressus igitur sum eum e manibus Aegyptiorum liberaturus atque ex hac terra educturus; tu autem confer te ad Pharaonem, Aegypti imperatorem, eique haec refer: libera Israelem, ut per tres dies Deo sacrificaret; sin imperator te non exaudierit, omnibus meis miraculis eum afficiam’’. cum vero Pharao Moysi haud oboediverit, Deus decem plagas in Pharaonem misit: quarum prima fluvii in sanguinem conversi, altera ranae, tertia mures, quarta muscae caninae, quinta pecudum pestis, sexta tumores urentes, septima grandines, octava locustae, nona tenebrae per tres dies, decima hominum pestis. decem autem plagae in eos demissae sunt, quoniam per decem menses Aegyptiorum infantes submerserunt. — (21) cum pestis Aegypti esset, Pharao Moysem eiusque fratrem Aronem quam celerrime abire iussit. itaque populo Iudaeorum collecto Moyses Aegyptum reliquit. Deus vero per deserta ad mare rubrum eos duxit, Ipse columna ignea noctu, diu nubila praecedens. cum Pharaoni fuga populi nuntiaretur, eum persecutus ad mare propulsavit: quibus visis populus Moysi conviciatus est his verbis: „qua de causa nos ad mortem eduxit?“ at Moyses cum Deum imploravit, Deus ei dixit: „cur me imploras? sceptro mare infligas". quo facto aqua in utramque partem discessit et filii Israelis mare intraverunt. quibus visis Pharao eos persecutus est, sed Israelis filii per sicca ierunt; postquam in litus egressi sunt, mare congressum est et Pharaonem eiusque milites submersit. Deus igitur Israelitanos amavit. — (22) a mari tres dies per deserta ierunt Merenumque pervenerunt: quia aqua ibi amara erat, homines in Deum murmurabant; sed Dominus ostendit eis arborem, quae a Moyse in aquam posita aquam dulcem reddidit. postea iterum in Moysem Aronemque murmurabant dicentes: „„melius nobis erat in Aegypto, ubi carne, caepa et pane ad satietatem vescebamur”; tum Deus ad Moysem dixit: «audivi filiorum Israelis murmur;» propterea mannam eis ad edendum dedit; postea leges eis dedit in monte Sinaico. Moyse autem ad Deum in montem egresso, ii caput vitulinum confuderunt idque sicuti Deum venerabantur; propterea tria eorum millia Moyses trucidavit. postea deinceps in Moysem Aronemque murmurabant, quod aqua deerat; atque Deus ad Moysem dixit: “rupem sceptro illidas”; sed Moyses dixit: «et si ex hac rupe aqua haud effundetur?» Deus igitur iratus est Moysi, quod Dominum laudibus non extollebat: hanc ob causam et propter ista murmura promissam terram non est assecutus; sed duxit eum in montem Vamicum, terram promissam ei ostendit, ibique in monte Moyses mortuus est. — (23) Itaque potestatem obtinuit Iesus Nauginus; hic in terram promissam venit et Chananensium populo caeso in eorum locum Israelitanos collocavit. Iesu mortuo in eius locum iudex successit Iuda; aliorum iudicum numerus erat quadraginta, quorum temporibus Dei, qui eos Aegypto eduxit, obliti, diabolos colere coeperunt. propterea Deus eis iratus alienigenis eos diripiendos dedit; sed cum poenitere eos coepisset, eorum miseritus est; verumtamen liberati iterum idolorum cultui sese dediderunt. postea erat iudex Elias sacerdos, post eum Samuel propheta: a Samuele populus postulabat, ut imperatorem ei daret: et Dominus Israelitanis iratus Saulem imperatorem eis praeposuit. nec vero Saul instituta divina persecutus est; itaque Dominus Davidem elegit eumque Israelitanis imperatorem praefecit; quia David Deo placuit, huic Davidi Deus iuravit ex gente eius Deum naturum esse. — (24) David primum de incarnatione Dei vaticinatus est hisce: “ante solis ortum ex ventre te genui”. hic per annos quadraginta vaticinatus morti occubuit. post eum imperavit et vaticinatus est filius eius Salamo, qui Deo ecclesiam aedificavit eamque Sancta Sanctorum appellavit; Salamo sapiens quidem erat, sed sub finem lapsus est; post quadraginta annorum imperium mortuus est. —post Salamonem imperavit filius eius Roboam; eo imperante imperium in duas partes dilapsum est, alterum iudaicum Hierosolimis, alterum Samariae. Samariae imperavit Hieroboam, Salamonis servus, qui binas vaccas aureas exsculpsit, quarum alteram Bethili in colle constituit, alteram Danae, dicens: „ecce Israel deae tuae“; has populus venerabatur, Dei oblitus. etiam Hierosolimis Dei oblivisci coeperunt ac Balum, belli deum Martem colebant, et Dei patrum suorum obliti sunt: idicirco Deus prophetas ad eos misit, qui eos coarguerunt impietatis, quippe cum idola coluerint; sed hi a prophetis reprehensi eos trucidaverunt; itaque Deus, Israelitanis iratus, dixit: „propellam eos a me aliosque homines adsciscam, qui mihi oboedient; si errabunt, vitiorum eorum non recordabor”: et misit eis prophetas dicens: „praedicate de propulsatione Iudaeorum et de advocatione aliorum populorum”.
(25) Osia erat primus, qui haec prophetisatus est: „gentis Israelitanae imperium sublaturus frangam Israelis arcum, neque unquam misericordiam Israelitarum admittam”; abiectis eis Dominus sese eos spreturum esse dicit eosque fore vagantes per mundum. — Ieremia vero dixit: „etiamsi Samuel et Moyses prodirent, eorum haudquaquam miserebor”; idem Ieremia iterum haec verba Domini dicit: „ecce permagno nomine meo iuratus sum, si alicubi abhinc nomen meum per Iudaeorum ora vocabitur.” — deinde Hesechiel Dominum Adonai haec dicentem profert: „vos et reliquias vestrum per omnes ventos dispergam, quoniam omnibus indignationibus sacramenta mea foedavistis, abiiciam te neque unquam tui miserebor”. — Malachia haec Domini vaticinatus est: „iam mihi displicetis; quia ab oriente ad occasum nomen meum inter populos laudibus effertur, unicuique loco nomini meo thura et pura sacra proferuntur, magnum est enim nomen meum inter populos; hanc ob causam vos dedecori faciam et vagantes reddam per omnes populos”. magnus vero Isaia dixit: Dominus ita locutus est: „manum meam in te prosternam, delebo te et dissipabo neque unquam reducam”; hic idem iterum dixit:„vestri dies festi mihi exosi sunt et initia mensium vestrorum odi, sabatum vestrum non accipiam”. Amos propheta dixit: audiatis verba Domini; „fletum in vos dimittam, Israelis gens collapsa est neque unquam resurget”. — Malachia dixit: Dominus haec dicit: “mittam in vos excommunicationem, exsecrabor et delebo benedictionem vestram, neque unquam inter vos futura est.” — Atque multa de eorum relegatione vaticinati sunt:
(26) Praeterea Deus hos prophetas de aliis quoque populis in eorum locum vocandis vaticinari iussit: Isaia advocare coepit haec dicens: „lex a me prodibit et iudicium totius mundi populis, veritas mea cito adpropinquatur, divulgabitur veluti lux salus mea et dextra mea populi confisi erunt”. — Ieremia dixit: Dominus haec dicit: „Iudaeorum genti novum testamentum dabo et leges, quas intellegat, cordibus eorum inscribam, ero Deus eorum et ii meus populas"; — Isaia dixit: „res antiquae praeterierunt,nat novae, quas indico, antequam indicabantur, aperta vobis erant; Deo novum carmen canite; me colentibus novum nomen meum indictum erit, quod per totum mundum benedicetur; domus mea ab omnibus populis precum domus appellabitur”, idem Isaia dicit: „Dominus dextram suam coram omnibus populis aperiet atque omnes terrarum fines salutem Dei nostri videbunt".— David haec: „laudate Dominum omnes populi, extollite eum omnes homines”. itaque cum Deus novos homines adamasset, pollicitus est eis sese ad eos venturum, hominibus se in corpore oblaturum et Adami erroris causa se passurum esse.
(27) Tum David primus de incarnatione divina haec dicens vaticinatus est: dixit Dominus Domino meo: „considas ad dextram meam, donec hostes tuos sub pedibus tuis prosternam”; et iterum: dixit mihi Dominus: „tu es filius meus, ego te hodie genui". — Isaia vero dixit: „neque legatus, neque nuntius, sed ipse Deus degressus nos servabit”; atque iterum: „infans nobis nascetur, cui imperium in humeris eius fuit, eiusque nomen magnum angelorum consilium appellabitur, magna eius potestas, nullus eius mundi finis”; et iterum: „ecce virgo in ventre concipiet et gignet filium, cui nomen dabunt Emmanuel“. — Micheus haec dixit:„tu Bethlehem, domus Ephranti, etiamsi parva es inter millenos Iudaeos, ex te mihi prodibit, qui principibus Israelitanis praeerit et cuius nativitas a diebus aeternis est; hanc ob causam liberabit eos usque ad tempus, quo mater progignet, reliqui vero fratres eius in Israelis filios se convertent". — Ieremia dixit: „ecce Deus noster, neque alius quisquam ei par erit; invenit omnes vias artium, quas Iacobo, servo suo, tradidit; quibus perfectis in terra apparuit et cum hominibus vixit”; et iterum: „homo est; quis scit, eum esse Deum? ut homo morti succumbit".— Zacharia dixit; „filio meo non oboediverunt, idcirco eos non exaudiam, dixit Dominus”; — Osia dixit: Dominus ita locutus est: „corpus meum ab iis“. — (28) Etiam perpessiones eius praedixerunt dicentes, sicuti Isaia locutus est: „animae eorum malis afficiuntur, quoniam mala consilia inierunt dicentes: vinciamus iustum”. hic iterum dixit: Dominus ita fatur: „ego non ero contrarius, neque res contrarias dico, dorsum meum in vulnera dedi et genas meas in alapas, neque faciem meam a conspuendi dedecore averti". — Ieremia dixit: „convenite, imponamus arborem in panem eius, tollamus vitam eius ex terra”, — Moyses dixit de crucifixione eius: „videbitis vitam vestram prae oculis vestris pendentem”. — David dixit: „quam ob causam fremebant populi?“ — Isaia dixit: ,,veluti agnus ad transfigendum ductus est“. Esdra dixit: „benedictus Deus manibus suis passis Hierosolyma servavit”. — (29) Atque de resurrectione praedixerunt. ut David: ,,resurge Deus, iudica terram, tu enim omnes terras hereditavisti”; et iterum: „resurrexit Dominus veluti ex somno”: deinde haec: „resurgat Deus et dissipentur inimici eius”; denique haec: „O Deus, mi Domine, resurge et manus tua evehitor”. Isaia dixit: „qui descenditis in fines et in tenebras mortis, lux in vos illucescet”; Zacharia ita: „atque Tu ex sanguine testamenti tui liberavisti captivos tuos fossa, quae aqua caret”. —
Praeterea multa alia de eo vaticinati sunt, quae omnia evenerunt.
(30) Tum vero Vladimir dixit: „quo tempore haec omnia evenerunt? numne certo haec acciderunt, aut nunc demum evenient?” hic vero ei respondens dixit: „iam antea omnia evenerunt, postquamDeus incarnatus est; dixi enim iam antea, quia Iudaei prophetas suos trucidaverant, imperatores eorum leges transgressi erant, dissipandos eos dedit, ac delictorum causa in Assyriam in servitutem ducti sunt ibique septuaginta annos serviverunt; post haec in terram suam reversi imperatorem non habuerunt, sed summi sacerdotes iis praeerant usque ad Herodem alienigenam, quiiis imperavit”; — (31) eo imperante anno 5500. Gabriel missus erat Nazarethum ad Mariam Virginem, e Davidis gente, qui ei diceret; „laetare beata, dominus tecum“; ex quo verbo Verbum divinum in ventre concepit filiumque genuit, cui nomen Jesus dedit; tum vero magi ex oriente advenerunt dicentes: „ubi estIudaeorum imperator, qui natus est? vidimus enim stellam eius in oriente, eum igitur adoraturi venimus”. qua re audita attonitus est Herodes imperator et cum eo universa Hierosolyma; itaque advocavit scribas et senes populi eosque interrogavit: „ubi Christus natus est?“ hi responderunt: „Bethleheme iudaico“; quibus auditis Herodes misit et praecepit: “infantes binos annos natos necate”; isti ierunt et infantes necaverunt. Maria autem perterrita infantem abscondidit; deinde Iosephus cum Maria infante recepto Aegyptum fugit, ubi ad mortem Herodis mansit; Aegypti vero angelus Iosepho se aperuit dicens: „surge, sume infantem eiusque matrem teque in Israelitarum terram confer". — (32) cum venisset, Nazarethi consedit; cum adolevisset et ad triginta annos processisset, fecit miracula, praedixit imperium coeleste, elegit duodecim viros, quos discipulos suos appellavit; atque haec permagna miracula perfecit: mortuos resurrexit, lepra adfectos sanavit, claudos fecit ambulantes, caecos videntes, aliaque permagna miracula, ut prophetae de eo praedixerunt dicentes: „hic morbos nostros sanavit doloresque sustulit”. atque in Iordane baptisatus est ab Ioanne novisque hominibus renovationem monstravit; quo baptisato portae coeli se aperuerunt et Spiritus columbae instar in eum descendens et vox dicens: „hic est filius meus carissimus mihique amantissimus“; misit discipulos suos praedicere imperium coeleste et poenitentiam in peccatorum remissionem. vaticinia expleturus divulgare coepit filium humanumnecesse esse pati, cruci affigi et die tertia resurgere. — (33) ei in ecclesia docenti invidebant summi sacerdotes et scribae eumque interficere cupientes comprehenderunt et ad Pilatum ducem duxerunt. Pilatus vero certior factus hunc sine culpa adductum esse, liberare eumvoluit; sed hi dixerunt: „si eum liberabis, imperatori amicus non eris“; itaque Pilatus eum cruci affigere praecepit; hi igitur Iesum comprehenderunt, in Calvariam duxerunt ibique cruci affixerunt; tum tenebrae obortae sunt per totum orbem terrarum a sexta hora ad nonam, hora autem nona Iesus animam efflavit; aulaeum ecclesiae in duas partes discerptum est, permulti mortui resurrexerunt, quos in paradisum ire iussit; de cruce demptum in sepulcro composuerunt; homines Iudaici sepulcrum sigillis sigillaverunt custodesque constituerunt, ne discipuli eius eum furarentur. — (34) is vero tertio die de mortuis resurrexit et discipulis suis sese obtulit; cum resurrexisset, dixit: „ite ad omnes populos, et docete omnes terras baptisantes eas in nomine Patris et Filii et sancti Spiritus”. post resurrectionem cum iis versans quadraginta dies moratus est: expletis quadraginta diebus, montem Eleonicum eos ascendere iussit ibique eis sese aperuit et benedicens eis haec locutus est: „consedite Hierosolymis, donec promissa patris mei mittam”; quibus dictis in coelum elatus est; illi autem eum venerati Hierosolyma reversi sunt et semper in ecclesia fuerunt, quinquaginta diebus prolapsis Spiritus sanctus in apostolos descendit; donis sancti Spiritus acceptis per totum mundum digressi sunt docentes et aqua baptisantes“.
(35) Tum vero Vladimir dixit: „quam ob causam femina natus et arbori affixus et aqua baptisatus est?“ iste ei respondit: „hanc ob causam, quia antiquitus genus humanum per feminam peccavit, diabolus per Evam Adamum decepit, qui paradiso expulsus est; idcirco Deus quoque diabolum ultus est, per feminam diabolus primum devictus est, nam feminae causa paradiso expulsus est; Deus a femina incarnatus fideles paradisum intrare iussit; arbori autem propterea affixus est, quod arbore gustata paradiso expulsus est; Deus cruciatum in arbore suscepit, ut diabolus arbore devincatur et ex arbore iusti vitam accipiant. ex aqua vero renovatio, quoniam sub Noe vitiis inter homines auctis Deus in terram diluviem misit et homines aqua submersit; hanc ob causam dixit Deus: quoniam peccatorum causa homines aqua delevi, hodie renovatione aquae peccata hominum purificabo, nam genus Judaicum a malis moribus Aegyptiorum in mari purgatum est, quia aqua principitus initium erat, dixit enim: spiritus divinus supra aquam ferebatur, veluti nunc aqua et spiritu baptisantur. prior transmutatio aqua perfecta est, veluti Gedeon eam accommodavit; cum angelus ad eum veniret eumque Madianites aggredi iuberet, ille Deum temptans vellus in area posuit dixitque: utrum in tota terra ros erit et in vellere siccitas, id, quod etiam factum est; hoc autem significabat, alienigenas antea fuisse continentem, Hebraeos rorem, postea in externis fuisse rorem, quod significat baptisationem, in Judaeis siccitatem. — (36) Praeterea prophetae per aquam renovationem fore praedixerunt; cum vero apostoli per universum mundum Deum colere instituerent eorumque doctrinam nos Graeci acciperemus, universus mundus eorum doctrinam profitetur. unam autem diem Deus constituit, qua coelo degressus vivos et mortuos iudicabit atque unicuique secundum facta eius donabit, iustis imperium coeleste et pulchritudinem ineffabilem, laetitiam infinitam et vitam aeternam, peccatoribus vero cruciatum igneum aeternamque sollicitationem, neque unquam cruciatus finietur; talibus afficietur cruciatibus is, qui in Deum nostrum Jesum Christum non credit: excruciabitur igni, qui non baptisatur.”
(37) Hac oratione finita claustrum Vladimiro ostendit, in quo iudicium Domini descriptum erat, ostendens ei ad dextram homines probos in paradisum cum laetitia progredientes, ad sinistram peccatores euntes in cruciatus.
Tum Vladimir ingemiscens dixit: „bene se habent, qui sunt ad dextram, male, qui ad sinistram”; iste autem dixit: „si vis stare ad dextram cum probis, te baptisare”; quae Vladimir in corde imponens dixit: „paulisper exspectabo”; voluit enim omnes confessiones exquirere.
Postremum Vladimir cum multis donis et magno honore eum dimisit.
Caput 41.
Anno 6495. Vladimir optimates suos ac maiores natu convocavit eisque dixit: „Bolgari ad me venerunt dicentes: accipe religionem nostram; deinde venerunt Germani, qui religionem suam laudabant; post eos venerunt Iudaei, denique venerunt Graeci, vituperantes unamquamque religionem, suam autem laudantes, multaque ab initio mundi narrantes, de creatione totius mundi locuti sunt; narrandi vero periti sunt et mirabiles auditu, unicuique iucundum est eos audire, alterumque mundum esse dicunt. si qui, dicunt, nostram religionem accipit, etiamsi mortuus erit, resurget, neque unquam in aeternum morietur; sin vero aliam religionem accipiet, in altero mundo igni uretur: quid igitur consilii capitis? quid respondetis”? — (2) tum optimates et maiores natu dixerunt: „notum tibi est, princeps, neminem sua vituperare, sed laudare; si bene exquirere vis, viros apud te habes; quibus missis uniuscuiusque ritum quoque modo quivis Deum veneretur, exquiras”. hoc responsum placuit principi omnique populo; decem igitur viri probi et prudentes electi sunt iique primum ad Bulgaros ire. eorum religionem et cultum inquirere iussi sunt; qui profecti, cum polluta facinora ac cerimonias in delubris vidissent, in patriam suam reversi sunt. tum Vladimir iis dixit: “nunc ad Germanos proficiscimini, eodem modo intuemini, abinde ad Graecos ite”. ad Germanos profecti eorumque cultum ecclesiasticum contemplati, Constantinopolim se contulerunt atque ad imperatorem adierunt; — (3) imperator ex iis quaesivit, cuius rei causa venissent: hi ei omnia quae facta sunt narraverunt. quibus auditis imperator, magnopere gavisus, magnis honoribus hoc die eos affecit. postero die ad patriarcham misit dicens: “Russi religionem nostram exquisituri venerunt: iube igitur ornare ecclesiam et clerum, atque ipse vestes magnificas indue, ut gloriam Dei nostri videant”. quibus auditis patriarcha clerum convocare iussit: postea uti fas erat diem festum celebraverunt, thura incenderunt, cantus et choros instituerunt. deinde cum iis in ecclesiam ivit, eos in loco amplo collocavit, ostendens magnificentiam ecclesiae, cantus et ministeria pontificis, adstantes diaconos, explicavit iis cultum sui Dei: qua re illi attoniti cultum eorum admirantes laudaverunt. tum imperatores Basilius et Constantinus eos ad se invitaverunt et dixerunt: „abeatis in patriam vestram“; atque eos cum magnis donis et cum honore dimiserunt. — (4) qui cum domum reversi essent, Vladimir princeps optimates suos et natu maiores convocavit, et dixit: „reversi sunt viri a nobis missi; audiamus, quae facta sunt”: addiditque: „narrate coram sociis”. ii dixerunt: „ad Bolgaros profecti videbamus, quomodo in templis, id est in delubris, non accincti stantes orent; adoratione perfecta consident, hic et illic circumspectant sicuti a daemone obsessi; neque laetitia apud eos reperitur, sed moeror et magnus foetor: religio eorum haud bona est: ad Germanos profecti multos in templis cultus exigentes videbamus, sed nullam pulchritudinem conspiciebamus; cum ad Graecos veniremus, nos duxerunt, ubi Deum suum venerantur; neque scimus, utrum in coelo an in terra fuerimus; in terra enim neque talis aspectus, neque pulchritudo talis reperitur; ac dicere non possumus, hoc tantum scimus, Deum illic cum hominibus versari eorumque cultum cultu omnium terrarum esse meliorem: non possumus enim oblivisci illius pulchritudinis, nam unusquisque homo re amoena gustata, postea amaro non vescitur: itaque etiam nos hic non mansuri sumus". — (5) tum proceres respondentes dixerunt: „si Graecorum religio mala esset, Olga, avia tua, quae omnibus hominibus sapientior fuit, eam non accepisset”. et cum Vladimir interrogaret, ubi baptismum acciperent, responderunt: „ubi tibi gratum est“.
Caput 42.
Atque finita aestate anni 6496. Vladimir cum exercitu Chersonesum, Graecorum oppidum, aggressus est: Chersonenses in oppido se incluserunt; Vladimir autem oppidum in portu stabat, remotus ab oppido unius teli ictum; sed ex oppido fortiter pugnatum est; Vladimir autem oppidum obsedit; quia oppidi incolae aegrotabant, Vladimir oppidanis dixit: „si se non dedetis, etiam tres annos obsessurus sum“; sed ii non oboediverunt. tum Vladimir milites disposuit eosque vallum ad oppidum struere iussit; his vallum struentibus, Chersonenses murum oppidi subfodientes atque humum sparsam furantes eam ad se portabant medioque oppido conspergebant; milites vero plura conspergebant Vladimiro adstante. — (2) tum Anastasius, incola Chersonensis, telum misit, in quo haec conscripsit: “puteum, qui orientem versus post te reperitur et ex quo tubis aqua ducitur, transfode ac percipe”; quibus compertis Vladimir coelum adspiciens dixit: „si hoc eveniet, ipse quoque baptisabo”. deinde in transversum tubarum fodere iussit et aquam intercepit; incolae aquae inopia et siti afflicti sese dediderunt; — (3) Vladimir cum manu sua oppidum ingressus ad Basilium et Constantinum misit, haec dicens: „celebri oppido vestro expugnato certior fio vos habere sororem virginem; nisi eam mihi in matrimonium dederitis, oppidum vestrum tractabo, veluti hoc tractavi”; quibus auditis imperatores afflicti sunt nuntiumque miserunt, qui haec diceret: „Christianis non decet nubere paganis neque cum iis matrimonium inire; si te baptisaris, et hoc accipies et imperium coeleste adipisceris et nobiscum unius religionis eris; si vero haec facere nolueris, sororem nostram uxorem tibi dare non possumus”. quibus auditis Vladimir imperatorum legatis haec dixit: imperatoribus haec dicite: “me baptisabor, nam instituta vestra iam antea expertus sum; grata mihi est religio vestra et cultus, prout viri a nobis missi mihi explicuerunt”. quibus auditis imperatores gavisi sunt sororemque suam, Annam nomine, precibus moverunt et ad Vladimirum nuntium miserunt, qui diceret: „baptisare te: tum quoque sororem nostram ad te mittemus”; Vladimir respondit: „veniant cum sorore vestra, qui me baptisent”. atque imperatores oboediverunt ac sororem suam et quosdam ministros cum presbyteris miserunt. sed illa ire nolebat seque potius in captivitatem ire affirmabat, dicens: „malim hic mori”; tum fratres ei dixerunt: „utinam Deus per te russicum populum in poenitentiam convertat; graecum populum vehementi bello liberabis; nonne vides, quibus malis Russi Graecos affecerint? hodie quoque, nisi abieris, eadem nobis facient”; et vix eam coegerunt. illa autem in navem degressa consanguineos suos osculata est lacrimans; deinde trans mare transvecta Chersonesum venit; cui Chersonenses salutaturi obviam ierunt, eam in oppidum induxerunt atque in aedibus collocaverunt.
(4) Divino consilio Vladimir hoc tempore ex oculis laborabat et caecus factus magno moerore affligebatur; tum imperatrix ad eum misit dicens: „si hoc dolore liberatus esse vis, quam celerrime te baptisare; si non, eo non liberaberis”; quibus auditis Vladimir dixit: „si haec vera erunt, profecto Christianorum deus magnus erit"; deinde se baptisare iussit. episcopus Chersonensis cum presbyteris imperatricis Vladimirum instruxit et baptisavit; cum vero manum imposuit, iterum prospexit; qua repentina sanatione intellecta Vladimir Deum laudibus extollens dixit: „nunc primum verum Deum expertus sum”. quae cum socii eius viderent, multi eorum baptisati sunt; baptisatus est in ecclesia sancti Basilii, quae ecclesia Chersonesi in medio oppido reperitur, ubi Chersonenses mercaturam peragunt; Vladimiri palatium iuxta ecclesiam usque ad hunc diem exstat, imperatricis palatium post altare. baptismo confecto imperatricem ad sollemnes nuptias duxit. qui huius rei minus periti sunt, eum Kioviae baptisatum esse dicunt, alii Vasileviae, alii aliter narrant. — (5) Vladimirum baptisatum in Christianorum religione instituerunt haec dicentes: „ne te hereticorum quidam decipiant, sed crede haec dicens: credo in unum Deum, patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae; atque ita totum hoc symbolum ad finem; deinceps: credo in unum Deum, patrem non natum, et in unum Filium natum et in unum sanctum Spiritum progenitum; tres personas perfectissimas et prudentissimas, numero et personalitate, neque vero divinitate dividendas: nam dividitur indivisus et commiscetur non commixtus: Pater enim in aeternum existens permanet in patrinitate, innatus, infinitus, initium et causa omnibus, solum propterea quod non natus est filio et spiritu natu maior est; ex eo ante omnia saecula Filius nascitur, Spiritus sanctus autem sine tempore et sine corpore descendit, una Pater, una Filius, una Spiritus sanctus est. — Filius eiusdem essentiae est cuius Pater, tantum nativitate Patre et Spiritu differtur; Spiritus sanctissimus est, eiusdem essentiae cuius Pater et Filius et semper existit: Patri enim paternitas, Filio filiatio, Spiritui sancto descensio inhaeret; Pater neque in Filium neque in Spiritum transgreditur, neque Filius in Patrem vel in Spiritum, neque Spiritus in Filium vel in Patrem, nam qualitates hae immobiles sunt; haudquaquam tres Dei, at unus Deus, nam una divinitas in tribus personis. ex voluntate enim Patris et Spiritus opus suum conservaturus e Patris sinu, quem nunquam reliquit, degressus atque in Virginis sinum purissimum, prout semen divinum ingressus, accepta carne animata, simul corporea et spirituali, quae antea non erat, devenit Deus incarnatus, natus est modo ineffabili, servata Matris virginitate intacta; neque confusione, neque disiunctione, neque permutatione quidquam perpessus est, sed mansit quod fuit, fuit quod non fuerat, accepta servi specie veritate non imaginatione in omnibus praeter peccatum nostri similis factus est; voluntate enim natus est, voluntate esurivit, voluntate sitivit, voluntate laboravit, voluntate pertimuit, voluntate mortuus est, veritate non imaginatione: quae omnia sunt verae, non suspectae perpessiones humanae. cruci affixus mortem gustavit peccati expers, resurrexit in sua carne, corruptionem non expertus coelum ascendit et ad dextram Patris consedit; redibit autem cum gloria vivos et mortuos iudicaturus; sicuti cum sua carne escendit, ita etiam descendet. — praeterea unum baptismum aquae et spiritus confiteor, ad purissima sacramenta accedo, credo in verum corpus et sanguinem, accipio traditiones ecclesiae et venerabiles imagines vereor, veneror venerabilem arborem et unamquamque crucem, sanctas relliquias et sancta vasa. — (6) credo in septem concilia sanctorum patrum, in quorum primo Nicaeensi 318 patres, qui Arium exsecrati sunt, religionem incorruptam et rectam promulgaverunt. — alterum concilium Constantinopoli ex 150 patribus compositum, qui Macedonium, Spiritui repugnantem, exsecrati sunt et unam trinitatem promulgaverunt; — tertium concilium Ephesi ex 200 patribus contra Nestorium, quem exsecrati sanctam Dei Matrem promulgaverunt; — quartum concilium Chalcedone ex 630 sanctis patribus contra Eutychium et Dioscurum, quos sancti patres exsecrati Iesum Christum Dominum nostrum perfectum Deum et perfectum hominem pronuntiaverunt; — quintum concilium Constantinopoli ex 165 sanctis patribus contra Originis traditiones et contra Euagrium, quos sancti patres exsecrati sunt; — sextum concilium Constantinopoli ex 170 patribus in Sergium et Cirum, quos sancti patres exsecrati sunt; — septimum concilium Nicaeae ex 350 patribus, qui exsecrati sunt eos, qui imagines non venerantur. — (7) Noli accipere instituta a Latinis, quorum doctrina perversa est; ecclesiam enim ingressi imagines non adorant, sed stantes inclinantur, quo facto crucem in terra describunt, deinde erecti in terra pedibus insistunt, procumbentes igitur osculantur, at erecti conculcant, id quod apostoli non tradiderunt; tradiderunt enim apostoli crucem positam osculari, atque imagines osculari tradiderunt. Lucas enim evangelista primus Romam misit epistolam, sicuti Basilius imagine primam faciem exprimi affirmat; terram quoque matrem dicunt, sed si terra eis mater est, coelum est eis pater, antiquitus enim Deus coelum et terram creavit; iam vero ita dicunt: pater noster qui es in coelo; si vero ex eorum mente terra est mater, quam ob causam in matrem suam conspuant? quare modo eam osculamini, modo inquinamini? haec Romani antea non faciebant, sed corridebant in omnibus conciliis Romae omnibusque sedibus coeuntes. — (8) primo enim concilio quod erat Nicaeae contra Arium, Roma Silvester episcopos et presbyteros misit, Alexandria Athanasius, Constantinopoli Mitrophanus misit a se episcopos; ita religionem corrigebant; — altero concilio Roma Damasius, Alexandria Timotheus, Antiochia Meletius, Cyrilus hierosolimitanus, Gregorius theologus; — tertio concilio Coelestinus romanus, Cyrilus alexandrinus, Iuvenalis hierosolimitanus; — quarto concilio Leontius romanus, Anatolius constantinopolitanus, Iuvenalis hierosolimitanus; — quinto concilio Vigilius romanus, Eutychius constantinopolitanus, Apollinarius alexandrinus, Domenus antiochensis; — sexto concilio Roma Agathon, Georgius Constantinopoli, Theophanus Antiochia, Alexandria Petrus monachus; — septimo concilio Hadrianus Roma, Tarasius Constantinopoli, Politianus alexandrinus, Theodoretus antiochensis, Elias hierosolimitanus. hi omnes cum episcopis suis coeuntes religionem emendabant. — (9) post hoc concilium Petrus murmurans cum aliis Romam profectus throno direpto religionem eversit, destitit sede hierosolimitana et alexandrina et constantinopolitana et antiocliensi; hi totam Italiam sollicitaverunt variam suam doctrinam serentes: alii enim sacerdotes una ducta uxore ministeria ministrant, alii ad septem uxores ducunt et ministrant; eorum igitur doctrina cavenda est; peccata solvunt donis ducti, quod omni re peius est.
Deus te ab hisce rebus conservet.“
Caput 43.
Vladimir postea imperatricem et Anastasium et sacerdotes chersonenses cum reliquiis sancti Clementis et Thebi, eius discipuli, secum duxit, sumptis etiam vasibus ecclesiasticis et imaginibus benedictioni suae, ecclesiam Chersonesi in monte aedificavit, ubi in medio oppido terram furantes aggerem consperserunt, quae ecclesia ad hodiernum diem exstat, abiturus duo etiam idola ahenea et quattuor equos aheneos abstulit, qui nunc post tergum sanctae Matris stant, quos imperiti marmoreos esse putant. — imperatricis causa Chersonesum Graecis dotem reddidit, ipse Kioviam rediit. — (2) reversus autem idola dirumpere iussit, alia caedere alia igni dare; Perunum autem ad equi caudam adligare et de monte secundum Boriczev in fluvium detrahere iussit, duodecim viris eum baculis caedere praecipiens, quae non ob eam causam facere iussit, velut si lignum sentiret, sed ut diabolo irrideatur, qui hac specie homines destituebat, ut mercedem ab hominibus acciperet; magnus es, Deus, mirifica sunt opera tua, heri ab hominibus colebatur, hodie irridetur, cum secundum fluvium in Danaprim traheretur, homines pagani deflebant eum, quippe cum baptismum non accepissent; deinde adtractum in Danaprim deiecerunt; praeterea Vladimir homines constituit dicens: „si alicubi adstiterit, eum a ripa detrudite, cum limina transierit, tum demum desistatis"; ii iussa eius perfecerunt; qui detrusus limina transiit et ventus eum in litus eiecit; exinde Peruni Litus appellatur eoque nomine usque adhuc nominatur. — (3) postea Vladimir per totum oppidum misit dicens: „si qui cras in fluvio non apparebit, sive dives sive pauper, sive inops sive servus, mihi inimicus erit“. quibus auditis incolae cum laetitia conveniebant gaudentes et dicentes: „si haec iniusta essent, princeps et optimates nostri ea non accepissent", postero die Vladimir cum sacerdotibus imperatricis et Chersonensibus ad Danaprim prodiit et immensa multitudo hominum convenit; aquam ingressi alii ad collum, alii ad pectora in aqua stabant, iuvenes prope ripam, alii infantes tenentes, adulti in vadis stabant, sacerdotes vero stantes preces peragebant, tum laetitia in coelo et in terra videri poterat, cum tot animae servarentur, diabolus vero ingemiscens dicebat: „heu mihi, nam inde expulsus sum, ubi habitationem habere putavi, hic enim apostolorum doctrinae desunt neque deum agnoscunt, sed hisce gaudebant, quibus me venerabantur; ecce a paganis victus sum et non ab apostolis neque a martiris, idcirco in his regionibus non sum imperaturus". Incolae baptisati unusquisque domum suam se contulerunt. — (4) Vladimir vero gavisus est, quod ipse Deum agnovit et homines eius, coelum contemplatus dixit: „Deus, qui coelum et terram creasti, adspice hos novos homines eisque Domine Te verum Deum cognoscere permittas, veluti Christianorum gentes cognoverunt; atque in iis religionem iustam et immutabilem confirma meque Domine contra vehementem inimicum adiuva, ut Te tuoque imperio fretus artes eius convincam”. — (5) haec fatus ecclesias designare easque in locis, in quibus idola stabant, aedificare iussit: itaque condidit ecclesiam sancti Basilii in colle, ubi Peruni idola aliaque stabant, ubi princeps et incolae sacra faciebant; deinde per oppida ecclesias aedificare incepit et sacerdotes instituere, et incolas per omnia oppida et pagos ad baptismum ducere, postea misit, qui ab hominibus nobilibus infantes abducerent eosque litteris instituere studebat; matres autem infantes suos magnopere deflebant, nam in religione firmatae non erant, itaque sicuti mortuos deflebant. — (6) qui cum in litterarum studia traditi essent, haec vaticinatio in terra russica effecta est: „aliquando surdi librorum verba audient, ac lingua murmurantium distincta fiet“; hi enim antea litterarum verbum non audiverant, sed ex consilio divino et ex voluntate sua Deus eorum miseritus est, veluti propheta dixit: „quorum volam, eorum miserebor”, miseritus enim est eorum balneo resurrectionis et renovatione spiritus ex voluntate divina, non vero ex factis nostris; benedictus est Dominus Iesus Christus, qui novos homines, terram russicam amavit eamque sancto baptismo illuminavit; hanc ob causam nos quoque coram eo proiicimur dicentes: „Domine Iesu Christe, quae Tibi reddemus pro omnibus, quae nobis data sunt, cum peccatores simus; non possumus secundum dona tua donationes reddere, magnus enim es et mirifica sunt dona tua, magnitudini tuae nullus reperitur linis, gentes omnes opera tua laudabunt", dico enim cum Davide: „advenite, laetemur in Deo, exclamemus Deo et salvatori nostro, ingrediamur coram eo ad professionem, ei profitentes, quia benignus est et quia misericordia eius aeterna est; nam servavit nos a nostris inimicis, vanis idolis"; tum iterum cum Davide dicamus: „canite Domino carmen novum, decantate Deum omnes terrae, cantate Dominum, benedicite nomen eius, praedicate unaquaque die salutem eius, nuntiate gloriam eius inter gentes, inter omnes populos miracula eius, nam magnus est Deus ac summopere laudandus neque magnitudo eius finem habet". — (7) quanta est haec laetitia, nam non unus neque duo servantur; Deus enim magnam laetitiam in coelo propter unum peccatorem, quem poenitet, esse dicit, ecce autem non unus vel alter, sed innumerabilis multitudo sancto baptismo illuminata ad Deum accessit, eodem modo etiam propheta dixit: „aspergam vos aqua pura et purgabimini ab idolis vestris et a peccatis vestris“; alter propheta ita dixit: „quis veluti Deus, qui peccata demit et vitia absolvit? quia misericordiae amans est, nos avertet et nostri miserebitur vitiaque nostra in profundo demerget", dicit enim Paulus: „fratres, quotcunque nostrum in Iesum Christum baptisati sumus, in mortem eius baptisati sumus, atque cum hoc baptismo in mortem sepulti sumus, nam veluti Christus e mortuis gloria paterna resurrexit, eodem modo etiam nos in renovata vita abibimus"; tum deinceps: „antiqua praeterierunt et nova prodierunt: hodie salus ad nos accessit, nox obdormivit, dies apparint, quo adducli sumus, ut hanc gratiam, qua gloriantes exsistamus, ac religionem invenerimus“; nunc vero peccatis liberati et Dei servi facti, mercedem vestram in sanctificatione habetis, hanc ob causam nos Deo servire eoque laetari necesse est; dixit enim David: „servite Domino trepidantes et laetamini pertim escentes"; nos vero canamus ad Dominum deum nostrum dicentes: „benedictus est Deus, qui dentibus istorum nos venari prohibuit: laqueo contrito ex fraude diabolica servati sumus, atque memoria eius cum strepitu periit, Deus vero in aeternum permanet, laudatus a gente russica, et celebratus in trinitate, at daemones exsecrantur viri religiosi et feminae piae, qui baptismum et poenitentiam inierunt ad solvenda peccata, atque ita novae gentes Christianae a Deo electae prodierunt, quoniam et Vladimir ipse illuminatus est et filii eius et populus eius.
(8) Duodecim filii ei erant: Visheslav, Iziaslav, Jaroslav, Sviatopolc, Vsevlad, Sviatoslav, Mstislav, Boris, Hlib, Stanislav, Pozvizd, Sudislav; Vischeslaum Novogradi collocavit, Iziaslavum Polockiae, Sviatopolcum Turoviae, Jaroslaum Rostoviae, Vischeslavo maiore natu Novogradi mortuo, Jaroslaum Novogradi collocavit, Borisum Rostoviae, Hlibum Muromiae, Sviatoslaum Dreviae, Vsevladum Vladimiriae, Mstislaum Tmutorocaniae. — (9) postea dixit Vladimir: „non est iustum, quod tam pauca oppida circum Kioviam sunt“; quare oppida secundum Desnam, Ostram, Trubegiam, Sulam, Stugnam aedificare et viros honestiores e Slovenis, Krivitiis, Tiudiis, Viaticis compellere coepit; ex his colonos in oppida deduxit, erat enim bellum cum Pecenegis, quibuscum pugnabat et quos superavit.
Caput 44.
Anno 6497. Post haec Vladimir in Christianorum religione vivebat et consilium cepit condendae ecclesiae sanctissimae Matris Dei: idcirco misit, qui advocarent artifices e Graecis atque aedificare coepit; cum finiret, veluti inceperat, ornavit eam imaginibus et Anastasio Chersonensi tradidit et sacerdotes Chersonenses ministros in ea instituit, redditis illuc omnibus, quae Chersonesi ceperat, imaginibus et vasibus et crucibus.
Anno 6498.
Anno 6499.
Anno 6500. Vladimir oppidum Bielgrad condidit atque eodem homines ex aliis oppidis convocavit; permultos homines ibi deduxit, nam oppidum hoc amabat.
Caput 45.
Anno 6501. Vladimir contra Chorvatos protectus est; cum e bello chorvatico reversus esset, Pecenegi ex altera Sulae ripa venerunt; Vladimir contra eos profectus in Trubegiae vado, ubi nunc Pereiaslav oppidum situm est, eis obvius fit; Vladimir in hac ripa constitit, Pecenegi in altera, sed neque hi in istam neque illi in hanc ripam transgredi ausi sunt. — (2) tum princeps pecenegicus ad ripam equo advectus Vladimirum invitavit et dixit: „tu tuum virum mittas, ego meum, ut pugnent; si tuus vir meum vincet, per tres annos non bellabimus; sin vero noster vir vestrum vincet, per tres annos tecum bellum geram"; postea unusquisque in suam partem abiit, deinde Vladimir in castra reversus praecones per castra misit, qui dicerent: „nonne hic invenitur vir, qui cum Pecenego duello decertaret“? sed nusquam repertus est; postero die Pecenegi adequitaverunt suumque virum adduxerunt; at apud nostros nemo reperiebatur; qua re Vladimir afflictus ad omnes milites misit; — (2) tum vero quidam senex ad principem venit eique dixit: „o princeps, est apud me domi filius natu minor, cum quatuor enim huc protectus sum, iste domi mansit; a pueritia nemo repertus est, qui eum vicerit; cum semel eum obiurgarem, dum iste pelles perficeret, in me succensus manibus suis corium discerpsit”. quibus auditis princeps gavisus est atque illum advocare iussit; cum ad principem adduceretur, princeps ei omnia narravit: iste vero respondit: „nescio princeps, nuinne cum eo contendere possim, sed velint me temptare: numne invenitur magnus et robustus taurus? taurum magnum et robustum invenerunt, quem irritare iussit; ferrum igitur ardens in taurum imposuerunt; cum taurus praeter eum curreret, iste tauri latus corripuit atque tantum pellis cum carne decerpsit, quantum manus eius comprehendit; tum Vladimir eum cum illo contendere posse affirmavit, postero die Pecenegi suum virum adducentes venerunt et interrogaverunt, num ne vir inveniatur? Vladimir noctu milites arma induere iussit; utraque pars convenit; Pecenegi emiserunt suum virum, qui erat permagnus et horrendus; etiam Vladimiri vir progressus est, cui Pecenegus, cum eum videret, irridebat, nam mediocris staturae erat; spatio inter ambos exercitus dimenso utrum que in se promiserunt, qui secum congressi acriter contenderunt; at Pecenegum manibus suffocavit eumque mortuum in terram proiecit; clamore sublato Pecenegi fugam dederunt, sed Russi eos persecuti caeciderunt et propulsaverunt. — qua re Vladimir gavisus oppidum in hoc vado condidit idque Pereiaslav appellavit, quia servus iste gloriam ibi detulit; Vladimir eum eiusque Datrem viros magnos fecit, postea Vladimir Kioviam magna cum victoria magnaque gloria reversus est.
(4) Anno 6502.
Anno 6503.
Anno 6504. Vladimir ecclesiam finitam intuitus in eamque ingrussus Deum hisce precatus est: „Domine mi Deus, velis despicere coelo et visitare hanc vineam et conficere, quae tua dextra consevit, ut homines novi, quorum cor in m entem vertisti, te verum Deum cognoscant; aspice hanc tuam ecclesiam, quam indignus servus tuus in nomen Matris tuae, aeternae virginis, Matris Dei, quae te genuit, aedificavi: si qui in hac ecclesia preces peraget, exaudi precem eius precis purissimae Matris Dei causa”. — ita precatus haec dixit: “huic ecclesiae sanctae Matris Dei do decimam partem divitiarum mearum et oppidorum meorum“; praeterea maledictionem conscripsit eamque in hac ecclesia deposuit dicens: „si qui ex eo mutuum fecerit, exsecrandus esto“. postea Anastasio Cliersonensi decimam partem tradidit eoque die magnum festum suis optimatibus senibusque populi fecit, ac pauperibus magnas opes distribuit.
(5) Postea Pecenegi Vasileviam venerunt, quibus Vladimir cum parva manu obviam iit; sed cum iis congressus resistere non potuit, procurrit et sub ponte stetit, vixdum ab hostibus absconditus; tum Vladimir sese Vasileviae ecclesiam sanctae Transfigurationis aedificaturum esse pollicitus est; hoc enim die, quo pugna decertabatur, transfiguratio Domini fuit, hoste devicto Vladimir ecclesiam condidit magnumque festum celebravit decoctis trecentis coctionibus mellis, convocavit suos optimates et duces et senes omnium oppidorum et multos homines, et pauperibus trecentas grivnas donavit; festis per octo dies celebratis Kioviam Obdormitione sanctae Matiis Dei reversus, ibi iterum magnum festum celebravit innumerabili multitudine populi convocata, quae cum homines Christiani viderent, animo et corpore laetabantur; haec eadem unoquoque anno faciebat. — (6) namque erat amans doctrinarum, aliquando enim audivit in evangelio ita legi: „beati sunt, misericordes, nam ipsi misericordia afficientur": deinde: „vendite divitias vestras et donate pauperibus “; praeterea haec: „nolite abscondere vobis divitias in terra, ubi tineae eas corrum punt et fures furantur, sed abscondite vobis divitias in coelo, ubi neque tineae corrumpunt neque fures furantur“; praeterea Davidcm dicentem: „beatus vir, quem miseret et qui dat“; Solomonis vero haec dicta audivit: „qui pauperi dat, Deo in mutuum dat“. quibus auditis unumquemque inopem et pauperem in principis aulam venire et non solum quae iis ad bibendum et edendum necessaria erant, sed etiam ex aerario pelles, quae dicuntur cunae, sumere iussit. quibus constitutis dixit: „quia infirmi et debiles in aulam meam rependo pervenire non possunt, curros instruere iisque panem, carnem, pisces, varia poma, mei in doliis, in aliis fermenta imponere et per oppida portare atque infirmos et inopes, qui ire non possent, quaerere praecepit, quibus pro necessitate distribuerent. viris autem suis haec facere solebat: unaquaque hebdomade in aula aedium convivium parare constituit, in quod optimates et satellites et centuriones et decumani aliique viri insignes sive praesente sive absente principe invitabantur; erat magna copia carnis pecuariae et ferinae omniumque rerum abundantia; tum vero inebriati coeperunt principi conviciari dicentes: „capita nostra male tractantur, quippe cum ligneis cochlearibus non vero aureis edamus quibus auditis Vladimir aurea cochlearia, ut iis socii edant, cudere praecepit haec dicens: „auro et argento socios non acquiram, sed sociis acquiram argentum et aurum, veluti avus meus et pater meus sociis aurum et argentum acquisiverunt. — (7) Vladimir sociorum amantissimus erat et cum iis de administranda provincia, de bellis et legibus paternis consultabat; praeterea cum finitimis principibus in pace vivere consuevit, cum Boleslao lachico et Stephano hungarico et cum Udalrico boliemico, quare pax et amor inter eos erat Vladimir in timore Dei vivebat, sed cum latrones augerentur, episcopi Vladimiro dixerunt: „latronum numerus auctus est; quam ob rem eos non punis"? ille iis respondit: „timeo peccatum "; isti vero ei dixerunt: „quia a Deo in poenam malorum et in amorem bonorum institutus es, te latrones criminis coargutos punire decet"; propterea Vladimir poena, quae dicitur vira, sublata, latrones punivit, tum episcopi et maiores natu dixerunt: „quoniam multa bella sunt; idcirco vira ex armis et equis redeat"; Vladimir dixit: „haec fiant”.
Vladimir secundum instituta patris et avi vivebat.
Caput 46.
Anno 6505. Vladimir Novogradum profectus est, unde equitatum in Pecenegos sumeret, nam cum Pecenegis vehemens et continuum bellum gerebatur, eodem tempore Pecenegi principem abesse certiores facti, venerunt et Bielgradum obsederunt; neque oppido exire permiserunt, qua de causa magna fames in oppido exorta est; sed Vladimir auxilium ferre non potuit, nam militibus carebat, Pecenegorum autem magna multitudo aderat: obsidio oppidi durabat et fames magna erat et concilio convocato in oppido dixerunt: „morimur fame, verumtamen auxilium principis deest; numne melius est mori? vel potius tradamus nos Pecenegis, qui alios vivos relinquent, alios interficient; iam vero fame morimur”; hoc consilium inierunt. — (2) sed senex quidam, qui concilii non erat particeps, interrogavit, cuius rei causa concilium fuerit; responsum ei est, cives crastino die sese Pecenegis tradere velle; quibus auditis senatores oppidi convocavit eisque dixit: „cives Pecenegis se tradituros esse audivi": hi responderunt, oppidanos famem non esse perpessuros; tum iis dixit: „exaudite me, nolite vos tres dies tradere ac perficite, quae vobis praecipio"; hi gavisi sese ei obtemperaturos esse polliciti sunt; tum iis dixit: “colligite modium avenae aut tritici aut furfuris”; haec isti libenter congesserunt, deinde feminas liquorem praeparare iussit, ex quo atrum ius coquitur; tum puteum effodere, ibi cadum collocare eumque totum liquore implere iussit; alterum quoque puteum effodere iussit et in eum cadum ponere, postea mei quaerere iussit; hi abierunt et mellis congium attulerunt, in cella principis conditum: quod deinde iussit diffundere et in cadum alterius putei infundere; — (3) mane Pecenegos advocare iussit et oppidani ad Pecenegos profecti dixerunt: „obsides nostros accipite, vestri autem viri decem in oppidum se conferant, ut intellegatis, quae in oppido nostro fiant"; Pecenegi igitur gaudio afficiebantur putantes illos sese tradituros esse; acceperunt eorum obsides, ipsi autem decem viros praestantiores electos in oppidum miserunt, ut perspiciant, quae in oppido fiant, cum in oppidum venirent, oppidani dixerunt: „quam ob rem in discrimen itis, quando nos superare poteritis? licet decem annos steteritis, quid nobis facietis? habemus nutrimenta a terra: si non creditis, propriis oculis adspicite“; postea adduxerunt eos ad puteum, liquore impletum, et urna hauriebant et in ollas effundebant; atro iure decocto cum iis ad alterum puteum venerunt et mei diffusum hauriebant ipsique primi edere coeperunt, postea Pecenegi, qui admirantes dixerunt: „principes nostri fidem non dabunt, nisi ipsi edant“. oppidani liquorem et mei e puteo in congium infuderunt et Pecenegis dederunt; reversi narraverunt omnia, quae facta sunt, tum principes Pecenegici coxerunt et admirati sunt; obsidibus suis receptis istorum obsides liberaverunt, ab oppido destiterunt et in patriam reversi sunt.
Caput 47.
Anno 6506.
Anno 6507.
Anno 6508. Malfrida mortua est; eodem anno mortua est etiam Rognida, Jaroslai Mater.
Anno 6509. mortuus est Isiaslav, pater Briaceslai, filius Vladimiri.
Anno 6510.
Anno 6511. mortuus est Vseslav, filius Isiaslavi, nepos Vladimiri.
Anno 6512.
Anno 6513.
Anno 6514.
Anno 6515. viri Sancti in ecclesiam sanctae Matris Dei translati sunt.
Anno 6516.
Anno 6517.
Anno 6518.
Anno 6519. mortua est imperatrix Anna Vladimiri.
Anno 6520.
Anno 6521.
Anno 6522. cum Jaroslav Novgorodi esset, vectigal duarum millium grivnarum quotannis Kioviam solvebat, mille grivnas Novgoradi satellitibus distribuit, tantum etiam duces novogradenses dabant; sed patri suo Jaroslav hoc vectigal non pendebat; propterea Vladimir viam patefacere et pontem struere praecepit, nam contra Jaroslaum, filium suum proficisci voluit; sed interea morbo implicitus est.
(2) Anno 6523. cum Vladimir in Jaroslaum proficisci vellet, Jaroslav, patrem suum timens, trans mare misit et Variagos conduxit; sed Deus laetitiam diabolo non permisit; nam eodem tempore, quo Vladimir morbo implicabatur, apud eum Boris morabatur; itaque Pecenegis Russiam aggredientibus Borisum obviam misit, ipse enim valde dolebat eoque dolore quindecimo mensis Iulii Berestoviae vitam finivit; sed mortem eius celarerunt, nam Sviatopolk Kioviae erat; itaque noctu pavimento inter duo conclavia dempto tapetibus involutum in terram tuniculis demiserunt, deinde in traha positum avexerunt et in ecclesia sanctae Matris Dei, quam ipse condiderat, composuerunt; de qua re incolae certiores facti innumerabili multitudine convenerunt eumque defleverunt, proceres propugnatorem eorum terrae, pauperes suum nutritorem: deinde in arcam marmoream composuerunt et flentes beatum principem sepeliverunt, erat enim alter Constantinus magnae Romae, qui se ipsum suumque populum baptisavit; itaque idem quod iste fecit. — (3) nam etiamsi antea foedae cupiditati indulgebat, postea poenitentiae studebat, sicuti apostolus praedicat: „ubi vitium auctum est, ibi virtus abundant”: nam etsi antea in imperitia quaedam peccata fuerant, postea per poenitentiam et eleemosynam dissoluta sunt, veluti dictum est: „in quo te reperiam, in eo te indicabo“; etiam propheta ita dicit: „vivus sum ego dominus Adonai, nolo enim mortem peccatoris, sed volo, ut avertatur de sua via et vivus sit; conversione convertimini a prava via vestra”. multi enim, qui iusti haberi volunt et in veritate vivere videntur, morte adpropinquante de via iusta avertuntur et pereunt; attamen alii, qui perversi permanent, prope mortem boni fiunt et honesta poenitentia peccatis absolvuntur, velut propheta dicit: „iustus die peccati sui se conservare non potest; si iusto dicam: eris vivus, iste iustitia sua confidens iniuriam committet; omnis eius iustitia in memoriam haud revocabitur, in iniuria, quam commisit, morietur; sin vero improbo dicam: morte absumeris, iste de via sua avertetur et iudicium iustum conficiet; tum pignus reddet, rapinam referet, omnia peccata eius, quae peccavit, oblivioni tradentur, quoniam iudicium et veritatem perfecit et in eis vivus erit; unumquemque vestrum e gente Israelis secundum vitam eius iudicabo". ita iste quoque mortuus est in confessione, liberatus vitiis suis honesta poenitentia et eleemosyna, id quod omnibus rebus melius est, nam eleemosynam cupio, inquit, haudquaquam sacrificium; eleemosyna enim omnibus rebus melior ac superior est, quippe cum in ipsum coelum ante Deum producat, veluti angelus Cornelio dixit: “precum tuarum et eleemosynarum tuarum Deus recordatus est“; — (4) mirum autem quanta bona terrae russicae fecit eam baptisans; nos vero, Christiani facti, nonne honoribus, qui pares sunt illi dono, eum afficiemus? nam si nos non baptisavisset, hodie in fraude diabolica versaremur, veluti atavi nostri perierunt; si vero ei studeremus et Deum pro eo cum moreretur precaremur, Deus videns studium nostrum in eum, glorificatus eum esset, nos enim pro eo Deum precari necesse est, quia per eum Deum cognovimus. utinam Deus tibi ex voluntate tua det omniaque postulata tua expleat; imprimis imperium coeleste a te expetitum det tibi Deus et coronam cum honestis, et in paradisi convivio laetitiam et societatem cum Abrahamo et cum ceteris patriarchis, velut Salamo dixit: „viro honeste mortuo spes non perit“; eiusdem memoriam homines russici tenent, memores sancti baptismi, et Deum celebrant precibus et cantibus et psalmis, homines novi sancto spiritu illuminati, sperantes a permagno Deo et salvatore nostro Iesu Christo, unicuique ex laboribus eius ineffabilem laetitiam datam fore; quae utinam omnibus Christianis contingat.
(5) Itaque Sviatopolk post patrem suum Kioviae consedit, Kiovienses convocavit eisque dona dedit; quae ii accipiebant quidem, sed animus eorum ei alienus erat, quia fratres eorum cum Boriso aberant, quoniam Boris cum Pecenegis non est congressus, cum militibus revertens nuntium accepit, patrem suum mortuum esse; patrem igitur vehementer deflebat, nam a patre suo prae ceteris amabatur; reversus in Alta posuit castra; tum patris socii ei dixerunt. “apud te socii paterni et milites, pergas Kioviae sedem patris occupare"; is vero respondit: “perhorresco manum in fratrem meum natu maiorem tollere; quia pater meus mortuus est, hic patris loco mihi erit“; quibus auditis milites ab eo discesserunt, Boris vero cum manu sua mansit. — (6) Sviatopolk iniuria impletus Caini consilium iniit misitque ad Borisum dicens: „tecum amorem habere cupio et paternis copiis tibi addam ", ita ei insidians, quomodo eum interficeret, noctu Sviatopolk Vischegradum venit, clam Putescham et quosdam proceres vischegradenses advocavit iisque dixit: „nonne mihi toto animo favetis?" tum Putescha cum Vischegradensibus respondit: „morti pro te succumbere possumus”; is vero iis dixit: „nihil cuiquam dicentes fratrem meum Borisum interficite"; isti vero sese hoc brevi facturos esse polliciti sunt; — (7) de talibus dicit Salamo: „propensi sunt sanguinem iniuste profundere, qui sanguine communicantur, sibique mala congerunt; hae sunt viae eorum, qui iniuriam perficiunt, foeditate enim animam suam inquinantur", missi noctu Altam venerunt et propius progressi beatum Borisum sacra matutina canentem audiverunt; iam vero certior factus erat illos sese interficere velle; itaque surrexit et haec dicens canere coepit: „o Deus, quare numerus inimicorum meorum auctus est? multi enim me aggrediuntur"; et iterum: „quoniam tela tua me transfixerunt, ego in vulnera paratus sum et dolor meus est coram me“: deinde dixit: „Domine, exaudi preces meas neve ineas iudicium cum servo tuo, neque enim coram te ullus vivus se iustificare potest, nam inimicus animam meam persequebatur"; hexapsalmo finito cum vidisset in se missos esse, qui eum interficerent, psalterium cantare coepit dicens: „pingues tauri me obsederunt ac malorum concilium me circumvenit: Domine, mi Deus, te confisus sum, me serva et ab omnibus persequentibus libera"; postea canonem cantavit, ita sacris matutinis finitis precatus est, et imaginem, Domini effigiem, adspiciens, haec dixit: „Domine Iesu Christe, qui hac effigie in terra salutis nostrae causa te aperuisti, qui tua sponte manus tuas cruci affigere permisisti, qui peccatorum nostrorum causa perpessiones subisti, eodem modo me quoque haec pati dignum facias; neque enim ab inimicis haec mihi obveniunt, sed a fratre meo; noli hoc ei in peccatum Domine vertere”, ita precatus in lecto suo procubuit; deinde sicuti ferae bestiae castra ingressi telis Borisum obruerunt ei trucidaverunt: etiam eius servum, eum protegentem, quem Boris amabat, cum eo transfixerunt; hic iuvenis, nomine Georgius, quem Boris magnopere amabat, natus erat in Hungaria; in eum magnam auri grivnam suspenderat, in qua coram eo stabat; etiam multos alios Borisi servos interfecerunt; cum vero huic Georgio grivnam collo repente demere non possent, caput eius deciderunt atque ita grivnam demerunt, caput vero abiecerunt, quam ob causam postea corpus eius inter cadavera non invenerunt. perversi Borisum interfectum tabernaculo involverunt, in currum imposuerunt adhuc spirantem; eum nondum spirantem cum impius Sviatopolk videret, misit duos Variagos, qui eum penitus trucidarent: qui cum venirent euinque vivum viderent, alter eorum stricto ense cor eius transfixit. — (8) hoc modo mortuus est beatus Boris, sumpta corona a Christo Deo cum iustis, adnumeratus prophetis et apostolis, aggregatus choro martirorum, requiescens in sinu Abrahami, intuens laetitiam ineffabilem, cantans cum angelis et laetans cum sanctorum choris, corpus eius clam Vischegradum allatum et in ecclesia sancti Basilii compositum est; perversi autem interfectores ad Sviatopolcum venerunt, veluti laudem acciperent, impii; nomina horum impiorum sunt: Putescha et Talec, Ielovitsch et Laschco, eorum pater diabolus; tales fiunt ministri diaboli; diaboli ad perficiendum malum mittuntur, angeli ad perficienda bona; angelus hominem nullo malo afficit, sed semper ei bene consulit, imprimis Christianos adiuvat et ab inimico diabolo protegit; attamen diaboli semper malis irretiunt, homini invidentes, cum eum a Deo honoratum vidant; ei autem invidentes ad mala propensi legati sunt; malus homo, qui malis rebus studet, diabolo haud peior est; diaboli Deum timent, malus autem homo neque Deum timet neque illum hominum pudet; diaboli cruce divina perterrentur, malus autem homo ne crucem quidem divinam pertimescit.
(9) Tum impius Sviatopolk Boriso interfecto secum deliberavit: quomodo Hlib interficeretur; itaque Caini consilio inito fraudulenter ad Hlibum misit haec dicens: „cite advenias, pater te vocat, vehementer enim dolet“. propterea Hlib quam celerrime equum ascendit parvaque manu profectus est, nam patri oboediens erat, cum ad Volgam veniret, equus in agro supra fossam prolapsus pedem ei paullulum contudit, deinde in Smolensk venit; sed Smolensk oppido prima luce relicto Smideni navem ascendit, hoc tempore a Predislava ad Jaroslaum nuntius de patris morte allatus est, quare Jaroslav ad Hlibum misit dicens: „noli proficisci, pater tuus mortuus, frater vero a Sviatopolco necatus est“; quibus auditis Hlib lacrimis obortis ingemuit, patrem deflevit, vehementius fratrem lacrimatus et precatus est dicens: „heu mihi, Domine, malim mori cum fratre, quam in hoc mundo vivere; iam vero mi frater, si faciem tuam angelicam vidissem, tecum mortuus essem; nunc vero quam ob causam solus remansi? ubi sunt tua verba ad me dicta, mi frater carissime?' iam vero haudquaquam audiam dulce tuum praeceptum; si gratiam divinam adeptus es, ora pro me, ut ego quoque eadem perpetiar, malim enim tecum mori, quam in hoc fraudulento mundo vivere.“ — (10) cum lacrimans ita precaretur, missi a Sviatopolco ad internecionem Hlibi subito venerunt ibique navem Hlibi ceperunt el tela prompserunt; servi Hlibi attoniti sunt; impius vero legatus Goriasir Hlibum quam celerrime iugulare iussit; tum coquus Hlibi nomine Tortschin cultro dempto Hlibum iugulavit. velut innocens agnus Deo sacrificio datus est in suave odoris aroma, facundum sacrificium corona accepta in coelestes aedes progressus est et fratrem suum desideratum conspexit atque cum eo laetabatur laetitia ineffabili, qua fraterno amore coniuncti erant; ecce quam bonum quam pulchrum fratribus una viventibus. deinde impii reversi sunt, veluti David dixit: “revertentur peccatores in orcum.“ isti reversi Sviatopolco praecepta eius sese perfecisse nuntiaverunt; quae cum audiret, cor eius superbia incitabatur, ignarus enim erat eorum, quae David dicit: „valide, quare maleficio tuo gloriaris? lingua tua unaquaque die peccatum cogitavit." — (11) Hlibum interfectum in ripa inter duas trabes abdiderunt, deinde sublatum aportaverunt et iuxta fratrem eius Borisum in ecclesia sancti Basilii sepeliverunt; ita coniuncti sunt corporibus, immo potius animis apud magnum omnium imperatorem permanentes in infinita laetitia, in mundo ineffabili portendentes salularia dona russicae terrae atque aliis alienigenis cum fide advenientibus salutem tribuunt: claudis eundi potestatem, caecis visum, dolentibus sanationem, vinctis dissolutionem, in carcerem deiectis liberationem, afflictis laetitiam, aggressis opitulationem, sunt enim defensores terrae russicae et lampades lucentes et continuo Dominum pro suis populis orantes. — (12) hanc ob causam nos quoque iuste laudare debemus martires Christi, assiduo eos orantes et dicentes: „laetamini martires Christi, defensores terrae russicae, qui sanationem datis venientibus ad vos cum fide et amore; laetamini incolae coelestes, qui eratis angeli corpore, unanimi ministri, aequales similes, consentientes cum sanctis, quare omnibus dolentibus sanationem praebetis; laetamini pii Boris et Hlib, veluti flumen volvitis ex fonte aquae vitam ferentis, unde sanationes fidelibus hominibus profunduntur; laetamini, malo enim serpente conculcato, radii splendidi apparuistis, veluti lumina illustrantes omnem terram russicam, tenebras semper depellentes, sese fide immota ostendentes; laetamini beati, insopito oculo acquisito, animis in vestro corde receptis ad perficienda sacra divina mandata; laetamini fratres, qui una estis in locis auro splendentibus, in sedibus coelestibus, in gloria immarcescibili, qua dignos se reddidistis ex facultate vestra; laetamini, splendoribus divinis manifeste illuminati, universo mundo curatis, diabolos propellentes, morbos sanantes; stellae optimae, patroni callidi, qui estis cum Deo, divinis radiis semper incendentes, fortes martires, animae fidelibus hominibus collucentes, elatus enim est per vos amor divinus lucem adferens, quare omnes pulchritudines vitae coelestis hereditavistis, gloriam et paradisi cibum et lucem rationis, laetitias pulcherrimas; laetamini, quippe qui omnibus cordibus potum praebeatis, amaritudines et morbos depellatis, malos dolores sanetis, sanctis guttis sanguineis purpuram rubefaciatis; clarissimi, nam illic venuste cum Christo coeuntes semper imperitetis, precantes pro novis hominibus christianis et affinibus vestris, terra enim russica sanguine vestro benedicta est, reliquiis vero in ecclesia procumbentes spiritu divino illustratis, in qua ecclesia martires cum martiribus pro hominibus vestris oretis: laetamini, qui estis clariores sidere mane surgente. at vero Christum amantes martires et defensores nostri, subigite improbos sub pedes principum nostrorum, precantes omnipotentem Deum nostrum, ut in pace permaneant, in concordia et in salute, liberetis eos seditioso bello et malitia diaboli, et nos quoque dignos iudicetis canentes et venerantes venerificam vestram diem festam per omnia saecula in aeternitatem”.
Caput 48.
Postea iste impius et pravus Sviatopolk Sviatoslaum interfecit, assecutus eum prope montes hungaricos, cum in Hungariam fugeret; atque omnibus fratribus suis interfectis se solum potestatem russicam percepturum esse secum deliberavit; ita animo suo superbienti deliberavit, ignarus deum ipsum potestatem dare, cui vellet, hunc supremum instituere imperatores ac principes, quos vellet. si qui populus coram deo supplex fiat, huic instituit imperatorem et principem iustum, amantem iustitiam et veritatem, instituit ducem et iudicem iustitiam exigentem; — (2) si enim principes in populo iusti sint, multa peccata populo condonantur, sin vero mali et improbi, deus populum maiore calamitate affligit, nam ille est caput terrae, ita enim Isaia fatus est: „peccaverunt a capite ad pedes, id est ab imperatore ad simplices homines, male enim huic oppido, in quo princeps iuvenis, qui amat vinum bibere cum citharis et cum iuvenibus consultoribus”; tales deus pro peccatis dat, at senes et sapientes adimit, veluti Isaia dicit: „adimit deus Hierosolymis robustum gigantem et virum fortem, iudicem et prophetam, prudentem senem et peritum consultorem, sagacem artificem et prudentem auditorem; instituam eis adulescentem principem et irridentes iis imperabunt”. — (3) impius vero Sviatopolk Kioviae imperium obtinuit, convocatos homines donavit alios pelliculis, alios pellibus, distribuens etiam multitudinem opum paternarum. Jaroslao, patris mortis ignaro, erant multi Variagi apud Jaroslaum, qui Novogradensibus eorumque feminis vim inferebant; at sollicitati Novogradenses Variagos in aula Poromonica occiderunt, qua de causa iratus Jaroslav profectus Rocum in aedibus consedit atque invitatis Novogradensibus dixit: „eos reviviscere non possum”; tum ad se viros nobiles, qui Variagos occiderant, invitavit eosque fraude interfecit. — (4) eadem nocte a sorore Predislava nuntius Kiovia ad eum venit eique nuntiavit: „pater tuus mortuus est, Sviatopolk Kioviae regnat necatis Boriso et Hlibo, summopere igitur caveas", quibus auditis patris et sociorum dolore afflictus est; postero autem die collectis Novogradensium relliquiis Jarodav dixit: „o socii mei carissimi, quos heri necavi, hodie mini praesto essent"; lacrimis abstersis in concilio eis dixit: „pater meus mortuus est, Sviatopolk vero sedet Kioviae, fratres suos interficiens"; tum responderunt Novogradenses: „etiamsi princeps, fratres caesi sunt, pro te pugnaturi sumus". — (5) itaque collegit Jaroslav mille Variagos et quadraginta millia aliorum militum ac contra Sviatopolcum profectus deumque precatus est, dicens: „non ego fratres necare coepi, sed ille; deus igitur ultor fiat sanguinis fratrum meorum, qui sine ulla causa iustum sanguinem Borisi et Hlibi profudit: num ne mihi quoque eadem fecerit? iudica me deus ex veritate, ut malitia peccatoris finiatur", tum contra Sviatopolcum abiit; Sviatopolk vero Jaroslaum contendere certior factus innumerabili Pecenegorum et Russorum exercitu instructo ei ad Lubeciam obviam iit trans Danaprim, at Jaroslav cis Danaprim.
Caput 49.
Anno 6524. Jaroslav Sviatopolcum aggressus est et ambo ex utraque Danapris ripa consteterunt; neque hi istos aggredi ausi sunt neque isti hos; itaque tres menses in conspectu steterunt; denique Sviatopolci dux secundum ripam adequitans Novogradensibus conviciatus est dicens: „cuius rei causa venistis cum hoc claudo, dum ipsi fabri lignarii estis? aedificia nostra struere vobis praecipiemus". quibus auditis Novogradenses ad Jaroslaum dixerunt: „mane transvehemur in eos; si qui nobiscum non ierit, ipsi eum dissecabimus"; iam vero frigora incipiebant. — (2) Sviatopolk intra duos lacus stetit ac per totam noctem cum sociis potationi se dedidit. Jaroslav vero exercitum suum luce posterioris diei ineunte instruxit et transvectus est; in ripam egressi naves ripa depellerunt et acie instructa statim contenderunt; caedes erat vehemens, nec Pecenegi propter larum adjuvare poterant; tum Sviatopolcum cum exercitu ad lacum fugaverunt; sed cum in glaciem egrederentur, glacies cum iis intracta est; idcirco Jaroslav superior evasit, Sviatopolk autem ad Lachos aufugit, itaque Jaroslav Kioviae in sede patiis et avi consedit.
Jaroslav tum annorum viginti octo erat.
Anno 6525. Jaroslav Kioviam se contulit: ecclesiae combustae sunt.
Caput 50.
Anno 6526. Boleslaus cum Lachis et cum Sviatopolco Jaroslaum aggressus est; Jaroslav vero Russis, Variagis et Slovenis coniunctis contra Boleslaum et Sviatopolcum aggressus in Volyniam venit et in utraque ripa Bugi fluminis constiterunt, erat apud Jaroslaum custos et dux, nomine Budi, qui Boleslao conviciatus est dicens: „sarmento pinguem tuum ventrem transfodiemus"; erat enim Boleslaus grandis et gravis, ita ut ne in equo quidem sedere posset; sed erat callidus; ideo dixit Boleslaus ad exercitum suum: „si vos huius convicii non pudeat, ego solus periturus sum“: equum igitur ascendit et flumen intravit cumque milites eius secuti sunt; Jaroslav vero aciem instruere prohibitus a Boleslao devictus est. — (2) Jaroslav deinde cum quattuor viris Novogradum aufugit, Boleslaus vero cum Sviatopolco Kioviam intravit, tum Boleslaus milites suos per oppida nutriendi causa dislocare iussit; quae quidem facta sunt, cum Jaroslav Novogradum accurreret, trans mare fugere voluit, sed Cosniatin gubernator, Dobryniae filius et Novogradenses Jaroslai naves dissecaverunt dicentes: „iterum cum Boleslao et Sviatopolco pugnaturi sumus”; propterea pecus colligere coeperunt, ab unoquoque viro quattuor pelles, a senibus decem grivnas, ab optimatibus duodeviginti grivnas; Variagis conductis, pecus eis dederunt; ita Jaroslav multos milites collegit. — cum Boleslaus Kioviae sederet, impius Sviatopolk dixit: „quotcunque Lachorum per oppida, eos interficite“; itaque Lachos interfecerunt. Boleslaus vero Kiovia fugit, sumptis opibus et optimatibus Jaroslai ac sororibus eius; opibus suis Anastasium praeposuit, qui in fidem eius fraude irrepsit; atque hominum multitudinem secum duxit et oppida Cervenica cepit et in patriam suam reversus est.
Deinde Sviatopolk Kioviae regnare coepit, sed Jaroslav Sviatopolcum aggressus est; Jaroslav Sviatopolcum vicit, et Svialopolc ad Pecenegos fugit.
Caput 51.
Anno 6527. Sviatopolk cum magno numero Pecenegorum advenit; etiam Jaroslav multos milites collegit et contra cum ad Altam prodiit. Jaroslav eo loco constitit, quo Boris interfectus est; inanibus ad coelum passis dixit: „sanguis fratris mei ad te, Omnipotens, exclamat, ulciscere sanguinem huius iusti, veluti sanguinem Abeli ultus es, gemitum et fremitum in Cainum missos etiam in liunc m itte“. haec precatus dixit: „fratres mei, etiamsi corpore abestis, verumtamen precibus me adiuvate contra liunc inimicum et superbum interfectorem"; quibus dictis manum conseruerunt, uterque multitudine militum campum Alticum contegerunt. id quod Veneris die surgente sole factum est, cum uterque pugnarent; atque vehementissima caedes orta est, qualis nunquam in Russia fuit, manus enim conserentes pugnaverunt, ter manum congesserunt, ita ut in valle sanguis profunderetur; ad vesperum Jaroslav superior evasit, Sviatopolk fugam dedit. — (2) fugiens vero a daemone obsessus est et ossa eius debilitata sunt, qua de causa in equo sedere non poterat; ferebant eum igitur vehiculis et Berestiam aportaverunt ii, qui cum eo fugiebant, iste vero dixit: „fugite mecum, nam nos persequuntur”; servi autem eius invicem responderunt: „quis pergo sequitur nos“? quoniam nemo inveniebatur, qui eorum vestigia prement; ita cum eo fugiebant; illo viro morbo implicitus iacebat. tum prosiliens dicebat: „ecce persequuntur nos, fugite"; quia uno in loco pati non poterat, terram lachicam percurrit ira divina pulsus et in deserta intra Lachos et Bohemos accurrit ibique pravam vitam suam abiecit. — (3) itaque merito eum improbum iudicium affecit, nam hoc mundo degressus cruciatibus occubuit impius, id quod ostendit manifeste immissum vulnus mortale, quod eum immisericordi morte afflixit; etiam post mortem vinctus perpetuo excruciatur, tumulus eius exstat in deserto ad hunc diem, ex qua molestissimus foetor egreditur; iam vero Deus ita eum multavit ad instituendos principes russicos, ut his compertis, si ii quoque talia perficient, eandem poenam dent. immo vero maiorem, nam gnari talem improbam necem committent. — (4) septem ultionibus est afflictus Cain, qui Abelum interfecit, et Lamech septuaginta, nam Cain ignarus erat sese a deo punitum fore, at Lamech poenae gnarus, quae atavis eius contigit, necem commisit. Lamech enim uxores suas ita allocutus est: „virum occidi detrimento meo et iuvenem vulneri meo. quam ob rem septuaginta, inquit, mihi sunt ultiones, quia gnarus, inquit, feci"; iste Lamech duos fratres Enochi interfecit eorumque uxores duxit; hic autem Sviatopolk, alter Abimelech, qui adulterina natus erat, et qui fratres suos, filios Gedeonis, occidit, haec eiusdem generis erant.
(5) Jaroslav Kioviae consedit, ipse et manus eius sudorem deterserunt, delata victoria et perlato magno labore.
Anno 6528. Jaroslao filius natus est, cui nomen dedit Vladimir.
Anno 6529. Briaceslaus, Isiaslai filius, Vladimiri nepos, Novogradum adortus cepit Novogradum, et multis Novogradensibus eorumque copiis captis in Polock oppidum reversus est. ad Sudomir fluvium progressum Jaroslav Kiovia egressus die septima eum ibi assecutus est; Jaroslav Briaceslaum vicit, Novogradenses Novogradum remisit et Briaceslaus in Polock fugit.
Caput 52.
Anno 6530. Jaroslav Berestiam venit; Mstislao his temporibus Tmutorocanis versante contra Cassogos contendit; de qua re Rededia, princeps cassogicus, certior factus ei obviam iit; cum uterque exercitus congrederentur, Rededia Mstislaum allocutus est: „quam ob causam manum nostram invicem perdimus? potius ipsi decertemus; si tu me vinces, sumes opes meas et uxorem meam et infantes meos et terram meam; sin vero ego vincam, omnia tua sumam"; Mstislaus in haec consensit; — (2) deinde Mstislaum Rededia allocutus est; „haudquaquam armis pugnemus, sed pugiles decertemus"; tum vehementer decertabant; sed cum diutius decertarent, Mstislaus debilitari coepit; erat enim magnus et validus Rededia, et Mstislaus dixit: „o purissima mater Dei, adiuva me; si hunc vincam, ecclesiam in nomen tuum aedificabo", haec fatus in terram eum prostravit et gladio stricto Redediam iugulavit; deinde in terram eius profectus omnes copias eius abduxit et uxorem eius et infantes eius atque vectigal Cassogis imposuit. Tmutorocanos progressus ecclesiam sanctae Matris Dei fundavit et exstruxit, quae ad hunc diem Tmutorocanis exstat.
Anno 6531. Mstislaus in Jaroslaum cum Chasaris et Cassogis profectus est.
Caput 53.
Anno 6532. cum Jaroslav Novogradi esset, Mstislaus Tmutorocanis Kioviam venit, sed Kiovienses cum non receperunt; is vero abiit et Cernihoviae consedit, quo tempore Jaroslav Novogradi erat, eodem anno Susdaliae incantatores prodierunt, qui homines natu maiores, quod eos fruges tenere affirmarent, ex diabolico instituto et machinatione diabolica interficiebant; hanc ob causam magna perturbatio et fames per totam hanc regionem oriebatur, itaque omnes incolae secundum Volgam ad Bolgaros ierunt et frumento allato revivixerunt; Jaroslav de incantatoribus certior factus Susdaliam venit, incantatores cepit, quorum alios dispersit, alios punivit, ita dicens: „Deus unamquamque regionem secundum peccata fame aut morte aut aestu aut alia poena punit, homo autem nihil novit“; — (2) deinde reversus Novogradum venit et trans mare ad Variagos misit, unde acun cum Variagis venit; Iacun erat caecus, veste auro texta indutus; cum ad Jaroslaum venisset, Jaroslav cum lacuno contra Mstislaum profectus est; de qua re Mstislaus certior factus iis ad Listvenam obviam iit; exercitu sub vesperem instructo, Mstislaus Sieveros in fronte contra Variagos collocavit, ipse vero cum sua manu in alis constitit; nocte oborta tenebrae et fulgura et tonitrua et imber exoriebantur; tum Mstislaus milites suos in istos prodire adhortatus est; Mstislao progresso Jaroslav ei obviam iit; media acies Sieverorum cum Variagis manum conseruit; Variagi Sieveros caedentes languidiores facti sunt; postea Mstislaus cum sua manu progressus Variagos caedere coepit; magna igitur caedes exorta est; veluti fulgura fulminant, ita arma fulgebant, magnus inde terror et vehemens atque horrida clades exoriebatur; — (3) cum Jaroslav sese vinci intellegeret, cum Iacuno, principe variagico, fugam dedit et Iacun ibi aureas vestes reliquit, deinde Jaroslav Novogradum venit, Iacun vero trans mare abiit, cum mane posterius diei Mstislaus caesos suos Sieveros et Variagos Jaroslai videret, dixit: „quis hac re non laetabitur? hic prostratus iacet Sieverianus, illic Variagus, manus autem omnis mea integra est»; deinde Mstislaus ad Jaroslaum misit, dicens; „Kioviae in sede tua sedeas, tu es frater natu maior, haec terra mea esto“; neque Jaroslav Kioviam ire ausus est, donec se reconciliarent; itaque Mstislaus Cernihoviae, Jaroslav Novogradi consedit, Kioviae autem Jaroslai viri erant.
(4) Eodem anno Jaroslao alter filius natus est, cui Isiaslai nomen dedit.
Anno 6533.
Anno 6534. multis militibus collectis Jaroslav Kioviam venit et cum Mstislao fratre suo pacem in suburbio iniit; itaque terra russica per Danaprim divisa Jaroslav hanc partem obtinuit, Mstislav istam; postea in pace et amore fraterno vixerunt, bella civilia et rebelliones quieverunt et magna erat tranquillitas.
Anno 6535. tertius filius Jaroslao natus est, cui Sviatoslai nomen dedit.
Anno 6536. coelo miracula prodierunt, quae per totam terram videbantur.
Anno 6537. pax erat.
Anno 6538. Jaroslav Belz oppidum cepit: Jaroslao quartus filius natus est. cui Vsevlad nomen dedit: eodem anno Jaroslav contra Tiudos profectus est, quibus victis Juriev oppidum condidit.
(5) Eodem anno Boleslaus Magnus in Lachis mortuus est; magna rebellio in terra lachica exorta est, nam incolae sollicitati episcopos et sacerdotes et optimates suos trucidaverunt; magna inter eos rebellio exorta est.
Anno 6539. Jaroslav et Mstislav multis militibus collectis contra Lachos profecti sunt et oppidis cervenicis iterum captis terrae lachicae bellum intulerunt multisque Lachis abductis eos distribuerunt; denique Jaroslav suos secundum Rossam collocavit, qui usque ad hunc diem supersunt.
Anno 6540. Jaroslav oppida secundum Rossam condere coepit.
Anno 6541. Eustachius Mstislai mortuus est.
Caput 54.
Anno 6542.
Anno 6543.
Anno 6544. Mstislav venatum exiit, in morbum incidit et mortuus est atque in ecclesia sancti Salvatoris, quam ipse condiderat, sepultus est; eo imperante haec ecclesia altius producta est, ita ut equo ascenso manu attingi poterat. — Mstislav erat corpore robustus, ruber facie, magnis oculis, fortis in bello, misericors, sociorum amantissimus, neque divitiis neque potui neque cibis parcebat. — (2) post eum omnem eius potestatem Jaroslav obtinuit ac solus universae terrae russicae imperavit; Jaroslav Novogradum profectus filium suum Vladimirum Novogradi collocavit, Zidiatam episcopum instituit, eodem tempore Jaroslao filius natus est eique Viaceslai nomen datum est. Jaroslao Novogradi moranti nuntius allatus est, Pecenegos Kioviam obsidere; multis militibus collectis Jaroslav cum Variagis et Slovenis Kioviam venit atque oppidum suum ingressus est; — (3) Pecenegorum numerus ingens erat; Jaroslav oppido egressus exercitum instruxit, Variagos in media acie constituit, Kianos in dextro cornu, in sinistro Novogradenses; atque ita ante oppidum steterunt, cum Pecenegi aggrederentur, manum conseruerunt eo loco, ubi nunc stat ecclesia sanctae Sophiae, metropolis russica; tunc vero campus extra oppidum patebat; vehementi caede exorta Jaroslav vixdum ad vesperum superior evasit; Pecenegi in varias partes dispersi, quam in partem fugerent, nesciebant, qua de causa in Sitomla submergebantur, alii in aliis fluviis, reliqui vero ad hunc diem dispersi sunt, eodem anno Jaroslav Sudeslaum, fratrem suum, in carcerem Plescoviae deiecit, accusatus enim coram eo erat.
Caput 55.
Anno 6515. Jaroslav magnam urbem condidit, cuius urbis portae aureae sunt; etiam condidit ecclesiam sanctae Sophiae, in aureis portis in annuntiationem sanctae Matris Dei, postea monasterium sancti Georgii et sanctae Irenae; eo imperante Christi morum religio augeri et dilatari coepit: etiam monachorum numerus auctus est et monasteria exstiterunt. — (2) Jaroslav instituta ecclesiastica amabat, amabat valde sacerdotes, praesertim monachos, studebat libris, eos saepe diu noctuque legens, multis scribis collectis libros ex Graecorum sermone in slovenicum convertit multosque libros conscripserunt idque assecutus est, ut homines religiosi eos discentes doctrina divina laetarentur; veluti enim alter terram arat, alter serit, alii autem demetunt et cibo abundanti vescuntur, ita etiam hic; namque pater eius Vladimir terram peraravit et mollivit, id est baptismo illustravit; hic vero fidelium hominum corda doctrina librorum consevit, at nos demetimus, librorum doctrinam percipientes; permagna utilitas ex librorum institutione est, libris enim instituimur et docemur in poenitentiae viam; nam sapientiam et temperantiam in verbis librorum reperimus; sunt enim flumina universum mundum irrigantia, fontes sapientiae, libris enim inexhausta profunditas inest; iis in dolore consolamur, hi sunt frena temperantiae; sapientia enim magna est, veluti Salamo commendans dicebat: „ego sapientia, consilium insevi et prudentiam et rationem, ego timorem Dei inveni, mea sunt consilia, mea calliditas, mea confirmatio, mea firmitas; per me imperatores imperant et validi iustitiam scribunt; per me nobiles gloriantur et tyranni mundum tenent; ego amo eos, qui me amant, me quaerentes gratiam reperiunt; si in libris diligenter sapientiam quaeres, magnam utilitatem animae tuae invenies; qui enim libros saepe legit, tum Deo et viris sanctis colloquitur; qui legit prophetarum orationes et instituta evangelica et apostolica et vitas sanctorum patrum, animae magnum commodum acquirit. — (3) Hic vero Jaroslav, ut antea diximus, librorum amantissimus erat, multos conscripsit et posuit in ecclesia sanctae Sophiae, quam ipse condidit; exornavit eam auro et argento et vasibus ecclesiasticis, in ea consueta carmina Deo diebus festis peraguntur, alias quoque ecclesias per urbes et oppida aedificabat, sacerdotes instituebat, quibus stipendia ex suis opibus dabat, eos homines docere, ut a Deo praeceptum est, atque ecclesias frequentare iussit. exinde presbiterorum et hominum Christianorum numerus auctus est. propterea Jaroslav, videns multas ecclesias et homines Christianos, magnopere gavisus erat, inimicus vero moerore affligebatur, nam novis hominibus christianis vincebatur.
Anno 6546. Jaroslav contra Jatviagos profectus est.
Anno 6547. ecclesia sanctae Matris Dei, quam Vladimir, Jaroslai pater, condidit, per Theopomptum metropolitam sanctificata est.
(4) Anno 6548. Jaroslav contra Litvam profectus est.
Anno 6549. Jaroslav navibus in Masovschanos profectus est.
Anno 6550. Vladimir, Jaroslai filius, contra Jamos profectus est eosque vicit; in Vladimiri exercitu equi peste afflicti perierunt; verum etiam nondum viventibus equis pelles detrahebantur; talis enim equorum pestis exorta erat.
Caput 56.
Anno 6551. Jaroslav filium suum Vladimirum in Graecos misit eique magnum exercitum dedit, cui praefecit Vischatam, patrem Ioannis; Vladimir in navibus profectus et ad Danubium progressus Constantinopolim se contulit; vehementi tempestate exorta naves Russiae fractae sunt, etiam principis navem ventus fregit, quam ob causam Ioannes Tvorimiritius, Jaroslai dux, principem in navem suam recepit; reliqui milites Viadimiri, numero sex millium in litus eiecti sunt, cum in Russiam ire vellent, nemo militum principis cum iis ibat; itaque Vischata se cum iis iturum esse dixit; e navi egressus dixit: „si vivus ero, cum iis, sin vero peribo, cum exercitu”; tum vero abierunt in Russiam contendentes. — (2) nuntio ad Graecos allato, Russiam amari pessum datam esse, imperator, nomine Monomach, quadraginta naves Russiam persecuturas misit; Vladimir vero, cum videret, illas se persequi, reversus naves graecas corrupit; deinde naves suas ingressi in Russiam reversi sunt; Vischatam vero cum iis, qui in ripam eiecti erant, ceperunt ac Constantinopolim abduxerunt multisque Russis oculos effoderunt, pace tribus annis post facta Vischata liberatus et in Russiam ad Jaroslaum missus est. iisdem temporibus Jaroslav sororem suam Casimiro in matrimonium dedit, Casimir autem dotem dedit DCCC homines, quos Boleslaus Jaroslao victo captivos abduxit.
(3) Anno 6552. duos principes, Jaropolcum et Olegum, Sviatoslai filios, effoderunt, eorum ossa baptisaverunt et in ecclesia sanctae Matris Dei sepeliverunt.
Eodem anno mortuus est Briaceslav, Isiaslai filius, Vladimiri nepos, Vseslai pater, et Vseslav filius in sede eius consedit, quem mater incantationibus genuit; postquam enim cum vulnere in capite a matre procreatus esset, incantatores matri eius dixerunt: „alliga hoc vulnus, ut per totam vitam suam illud ferat“; Vseslav portat igitur illud usque ad hunc diem, quam ob causam immisericors est in sanguinis prolusionem.
Anno 6553. Vladimir Novogradi ecclesiam sanctae Sophiae condidit.
Anno 6554.
Anno 6555. Jaroslav in Masovschanos profectus eos vicit et eorum principe Moislao interfecto Casimiro eos subegit.
Anno 6556.
Anno 6557.
Anno 6558. Jaroslai uxor mortua est.