Jump to content

Non est opus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Non est opus
1899

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1891-92 321

NON EST OPUS

DE CONSISTORIO HABITO DIE 14 DECEMBRIS 1891.

SSMUS PATER LEO XIII IN PALATIO APOSTOLICO VATICANO HABUIT CONSISTORIUM SECRETUM, IN QUO PRONUNTIAVIT SEQUENTEM

ALLOCUTIONEM


Venerabiles Fratres,

Non est opus multa disserere apud vos, ut intelligatis domesticum cum Ecclesia certamen, quamvis non uno semper tenore violentiae geratur, verissime tamen in dies ingravescere. Plus nimio italicarum rerum per se loquitur cursus. — Videlicet premit atque urget vecordia pertinax inimicorum, quibus circumventi sumus : qui arte confisi dispari, partim quidem propalam atque acerbe grassantur, alii per occultum et in ispeciem lenius. Unum genus est eorum, qui infensum animum dissimulare adeo non curant, ut potius prae se ferant: iisque vulgo iactantes, hostilia quaelibet adversus Pontificem romanum, ut adversus hostem, audenda, novas iniuriarum caussas quotidie exquirunt, ac velut aperto praelio dimicant. Remotiore ne repetamus, recens est earum memoria rerum, quas Octobri proximo in oculis prope Nostris patravere. Nimirum cum tam luculentas significationes tantae multitudinis asperrime paterentur, adeoque perturbare eas omni conditione decrevissent, effudere sine modestia, sine modo quod habebant clausum in pectore: nil veriti exagitare, sine iusta caussa, atrociter dictis factisque homines innoxios, pietate non civilibus studiis peregre advectos: itemque lacessere, Roma teste, Pontificem, mistis inter convicia minis. Nunc progressi longius ciere scriptis, concionibus, Italia tota multitudinem, connixi per suffragia popularía evincere, ut agatur cum Iesu Christi Vicario durius, nec plus ei relinquatur iuris, quam quantum privato cuilibet lege tribuitur. Neque ta men is prave coeptorum futurus finis; se quippe velle fatentur pontificatum ipsum perimere, huiusque rei caussa nequaquam recusaturos, si quando facultas inciderit, ad vim descendere. —Id quidem palam non audent pars altera inimicorum: quin etiam exercitas cum Ecclesia inimicitias verbis tegunt, aut quaesita excusatione defendunt. Porro moderationem praeferunt, calliditate utuntur: exploratum est enim, si verum quaeritur, idem hos ipsos petere, idemque velle, quod alteros. Quid enim est, quod oppugnatores christiani nominis acérrimos et apertos, etiam cum continere publica auctoritate possent, non continent? Illud peius, quod in populo contumaciam atque odia ipsimet exasperant, quando notare Pontificem perinde audent atque italicis rebus minaciter imminentem. Quod si abrogari certas leges nolunt, quarum species est impertire aliquid Sedi Apostolicae praesidii, idcirco nolunt quia consiliis suis expedit nolle. Eas enim intelligunt ad excusationem valere foris, ad tutelam domi: praeterea, quo minus rei catholicae noceatur, non admodum obstare. Revera quod nonnulli ex ipsis eorum partibus fassi sunt, complura vidimus perniciosa Ecclesiae, iniqua pontifici, nihil iis impedientibus legibus, constituta. — Vereri se quidem pontificalem potestatem testantur: sed hanc ipsam potestatem divinitus pontifici traditam moliuntur descriptis a se finibus cohibere, obstinatissimi inter omnes in eo ut et doctrina et re obnoxiam faciant Ecclesiam principatui. Simili que ratione integrum cuique ac tutum nuntiant, ad pontificem e quibusvis terrarum partibus obsequii caussa, adire: re tamen ipsa, in tam insigni iniuriarum licentia, deterreri externos necesse est insolentiâ plebis. — Ita Nobis, utriusque generis adversariorum opera, vel ipsa alloquendi audiendi commercia non parum praepediuntur: et ad minimam quamque occasionem illustratur et erumpit, quod initio diximus, vexari Nos quotidie indignius, atque in mediis difficultatibus perpetuo luctari. Quae quidem si tot ac tantae sunt in pace rebusque compositis, nemo potest satis perspicere quorsum evasurae, si quid subitum ingruat, praesertim commotis suspicionibus belli.

Unde vero factum, ut hostilium vis animorum novissimo tempore inardesceret? Nos profecto, quod proximus Decessor Noster, quodque Nosmetipsi facere vix dum inito pontificatu ex conscientia officii instituimus, idem constanter persecuti postea sumus. Vindicari postulavimus in libertatem debitam, Nostramque ius in hanc urbem nominatim, providentia Dei et saeculorum suffragio addictam Pontifici, repetere perreximus; plane sentientes, quod non semel memoravimus, incolumitatem iuris Nostri cum salute, libertate, prosperitate italici generis optime posse consistere: imo italorum cum Apostolica Sede consensum omnino ad eorum bonorum incrementa domi forisque profuturum. Quae scripsimus, quaeque usque ad hanc diem, nihil tamen minitati cuiquam, egimus, omnia testantur, nihil esse neque in sententia Nostra, neque in agendi ratione mutatum. — Alia igitur increscentis contentionis est caussa quaerenda. Atqui rem videmur verissime iis attigisse litteris, quas ad Italorum gentem dedimus anno superiore: in quibus pravarum arcana sectarum ipsissimis eorum verbis, qui essent conscii, aperuimus: quibus quidem verbis novissime in ipso legumlatorum coetu haud ambiguae concinuere voces. Commune sectarum consilium est fatigare pugna atroci summum pontificatum, et funditus, si fieri possit, christianum abolere nomen. Modo properant destinata patrare, certum rati, omnia sibi secunda atque obedientia fore. Siquidem non modo nihil impedimenti, unde metuendum maxime videretur, sed indulgentiam atque incitamenta coeptorum plus semel sibi vident adesse.

En igitur, Venerabiles Fratres, quo res loco sint: idque et cognosse decet et meminisse, quia defensionem contra vim parantibus prodest itinera hostium habere comperta. — Atque huc magnopere velimus intendant animum qui regnis praesunt et imperiis: facile enim intelligent, non religionis tantummodo, sed etiam civitatis omnino interesse, vias impietati moribusque pravis, ne ultra procedant, intercludi. Etenim ubi dominatur impietas, ibi collabefieri necesse est praecipuum civitatis fundamentum, quod religione et honestate morum continetur: comminuta vero potestate Ecclesiae, quae vim habet alligandi maximam, omnis est fluxa ac male tuta futura auctoritas. — Reputent autem, quotquot ubique sunt, catholici quid agitetur adversus christianum nomen universe quaeque nominatim in Apostolicam Sedem consilia struantur: coniunctisque Nobiscum animis contendant rerum malarum audaciae, oppositu constantiae suae, resistere, Deo freti, cuius in bonitate potentiaque spes nostra maxime nititur.