Non maius

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Non maius
1891
editio: incognita
fons: incognitus

LITTERAE APOSTOLICAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS PAPAE XIII, QUIBUS HIERARCHIA EPISCOPALIS IN IAPONIA CONSTITUITUR*


Non maius Nobis neque optabilius solatium esse potest, in hoc turbulento et aerumnoso rerum humanarum cursu, quam ut catholicae religionis lumen apud dissitos populos ignarosque veritatis late propagari, iisque cum Christi doctrina et libertate, veram prosperitatem et salutem feliciter afferri videamus. In hoc praecipui momenti opus gratissimum est Nobis curas omnes et studia conferre, omnique ope adniti, ut praesto sint omnibus gentibus ad catholicam pietatem praesidia, ad christianae vitae disciplinam ministeria, eaque recte constituta suam vim et virtutem expromant, unde illud Nos assequi gaudemus, ut divinae serviamus gloriae, ac pro munere Nostro adiutores divinae erga homines bonitatis simus.

Hoc animo comparati magno sane cum gaudio conspicimus in Iaponico Imperio christiana instituta et sacra hoc tempore, divini Numinis ope reviviscere, atque in hac extrema et illustri orientis solis regione liberum patere campum Evangelicae veritatis praeconibus ad fidem catholicam serendam et propagandam, quam apostolici viri saeculo XVI ad omnia discrimina impavidi, in eas oras intulere, suisque sudoribus et sanguine irrigarunt.

Quo enim tempore schismatum et haeresum labes, plures Europae urbes infecerat, strenui catholicae veritatis ministri, ignotas et inexploratas terras, quas paulo ante, versis in altum proris, fortes et expedentes navitae patefecerant, adire non dubitarunt, non aliud operae pretium petentes, quam ut Christi nomine adlato, ad Ipsum in quo est vita, salus et resurrectio nostra, nescias mentes et devia corda converterent. Hisce veritatis nuntiis faustus aditus in Iaponicam regionem patuit anno supra sesquimillesimum quadragesimo secundo, cum Lusitani, quorum ingens animus et praestans virtus in maritimis expeditionibus merita ad posteros gloria fulget, ad eas oras multis perfuncti periculis appulissent; anno deinde eiusdem saeculi nono et quadragesimo ad faustitatem Iaponiae gentis contigit, ut S. Franciscus Xaverius Apostolorum veterum virtutis heres, opere et sermone potens Iaponiorum insulas, ad monstrandum gentibus rectum salutis iter ingrederetur. Quo pollebat Dei spiritu magnus hic sospitator orientis, nullis parcens laboribus, innumerabilem hominum vim Christo lucrifecit ; eiusque vestigia illustres sodales eius deinde sequuti, in plures Imperii magni provincias successere, ea felicitate curarum, ut brevi tempore centena plura hominum millia baptismate sancto abluerint, qui ab inanium deorum cultu, ad laeta Domini pascua caulasque transierunt. Horum porro aemulatores praeclari viri e Franciscali e Dominiciana familia et Augustiniani sodales ex ordine Eremitarum extitere, qui in patentes Iaponiae partes effusi, magno ubique ministerii sui fructu, Christi regnum amplificarunt.

Auspicatissimis hisce rei christianae incrementis permotus S. Pius V decessor Noster anno MDLXVI cum Patriarcha Aethiopiae egit, ut in Iaponiam ad catholici ministerii opera adiuvanda migrarci, ac deinde Episcopalem Sedem, (quod Lusitaniae Regi Fidelissimo in votis erat) apostolica auctoritate constituit, eiusque procurationi Iaponicas insulas, quas hac occasione a dioecesi Macaonensi in cuius ditione erant seiunxit, addictas omnes creditasque voluit. Novo sacrorum Antistiti sedes in civitate de Funay attributa fuit, collatis eidem facultatibus et iuribus omnibus, quae ad rem christianam bene gerendam usui esse posse viderentur. Haud quaquam tenues aut ignobiles et obscuri fuere fructus, qui ex providis S. Pii V curis manarunt, ut successores eius latere possent: viderunt enim verae fidei lucem in Iaponia ab infimis primum hominibus, mox Deo incrementum afferente a nobilioribus receptam, tandem ad Principes, ad Dynastas, ad Reges ipsos pervenisse. Splendidum huius rei argumentum praebuere anno MDLXXXV tres nobilissimi Principes, Rex scilicet Bungi, Rex Arimanorum et Princeps Omuranorum, qui ad Pontificem Maximum Gregorium XIII (is enim S. Pio V in Romana Sede successerat) lectissimorum virorum legationem, ad obsequium, fidem, pietatem suam erga Apostolicam Sedem declarandam mittere non dubitarunt, quae legatio ex ultima Orientis regione profecta, nullis ante saeculis visa, genere suo amplissima, magnam in hac urbe apud omnes ordines admirationem habuit, celebritatem, gratulationem. Clarissimos viros summo loco natos Pontifex Maximus in amplissimo S. E. R. Cardinalium conventu, in magna Principum Antistitumque frequentia, summo omnium ordinum studio et celeberrimo comitatu, praecipua cum significatione benevolentiae et existimationis accepit, omni quo par erat officio prosecutus est: eosdemque Sixtus V cui Pontificatus Maximus post Gregorium delatus est, summo in honore habuit, et in patriciam Urbis nobilitatem, qua erant fidei et generis claritate, cooptatos voluit.

Sed tantam hanc rei christianae in Iaponia prosperitatem, gravis admodum excepit insequutis temporibus et foeda tempestas, Taicosama aliisque deinceps Principibus imperantibus catholicae religioni infensis, et ab ea humanitate longe abhorrentibus, ex qua non exigua hoc aevo, Iaponico Imperio gloria redundat.

Eius enim acerbitate temporis non in externos solum sacerdotes et religiosos viros, sed in ipsos Iaponios cives catholicae fidei excindendae causa, usque adeo saevitum est, ut fideles turmatim carnificibus obiicerentur : at cruciatus, caedes, terrores non ad labefactandam eorum constantiam, sed ad illustrandam martyrii palma ipsorum virtutem valuere. Tandem fidelibus qui cladi superfuerant tum civibus, tum exteris e Iaponia eiectis exturbatis, publicoque edicto proposito ne cui catholicam religionem exercere ius fasque esset, quantum christiani nominis in ea regione erat, deletum penitus et extinctum visum est.

Verumtamen cum plures post annos adversorum temporum flamma remisisset, nihil antiquius fuit Decessoribus Nostris, quam pro suo munere operam dare collapsis in Iaponia religionis rebus restituendis, et evangelicis operariis excitandis ad capessendum apostolicum munus, et Christi militum qui mactati fuerant copias redintegrandas. In hac re enituit in primis Urbani VIII magnitudo animi ; is enim non modo quae a decessoribus suis Gregorio XIII, Clemente VIII et Paullo V constituta fuerant in usum revocavit, sed providentiae suae curas latius etiam manare voluit. Studio eius obsecutum sacrum Consilium fidei propagandae, a primoribus coepti sui ministerii annis, reparandis in Iaponia religionis detrimentis suam opem conferendam censuit, atque ex Apostolica auctoritate decreta edidit, quae ad perfectam voluntatum et animorum concordiam inter sacrarum expeditionum viros, statuendam tuendamque, ad Seminarium Iaponiorum in Urbe Manila situm, in suo statu et vestigio conservandum, ad novum Episcopum Iaponiae fidelibus praeficiendum, pertinebant. Nec porro insequentibus temporibus destitit Vicariis Apostolicis et sacrorum administris finitimarum Iaponiae regionum, ad ministerium inter Iaponios aggrediendum stimulos admovere: sed conantibus ab incoepto absistere necesse fuit, iis impedimentis et difficultatibus oblatis, quae nullum eorum operae locum potestatemque relinquerent. Interea obsepta licet Christi religioni omnis via esset, effusus tamen a veteribus christianis sanguis effecerat, ut plurium christianorum vigeret in Iaponia seges, quippe fides catholica olim publice consita, deinde exagitata et eiecta, pluribus in familiis quae eam studiose fovebant, privatim diuque latuit occulta. Non semel enim, non superiore modo, sed hoc ipso ineunte saeculo ad divinae providentiae gloriam compertum fuit, non exiguum fidelium numerum in Iaponiae vicis praesertim et oppidis versari, qui traditam a veteribus Evangelii praeconibus fidei doctrinam religiose apud se retinerent, et vero Deo cultum ex catholica disciplina persolverent.

Novissimis autem hisce temporibus divinae clementiae placuit fauste illud et feliciter evenire, ut Catholicis ex Europa advenis veterum Iaponiae fidelium ex insperato occurreret obvia progenies, et religio Catholica in pristinas sedes aperta semita remearet Expeditiones quippe quas Gallicum Imperium nostrorum memoria temporum in Iaponiam destinavit, laetam opportunitatem et facultatem praebuere Evangelii nunciis, ut in Legatorum qui, ad publicas pactiones ineundas missi fuerant clientela et fide, regionem ipsam veterum sodalium vestigiis impressam attingerent. Rerum quidem initia ipsis plena negotiis et aspera difficultatibus extitere, sed haec tanti non fuerunt apud decessorem Nostrum Gregorium XVI, ut eum a Vicariatu Apostolico ex sententia sacri Consilii fidei propagandae, apud Iaponios constituendo déterrèrent. Haec vicaria procuratio, simulque Episcopalis dignitas Augustino Forcade Sacerdoti e Seminario Parisiensi ab exteris expeditionibus anno MDCCCXLVI demandata fuit, eique munus datum, ut una cum adiutoribus suis non modo in Iaponia insulisque conterminis, sed etiam in Liou-Kou (id insulae nomen) rem christianam administraret. Plures obstitere causae quominus ipse delato munere fungi posset, sed collegae eius Seminarii Parisiensis sacerdotes, propositam suae virtuti occasionem alacriter arripuere, atque in hac, uti in aliis expeditionibus ita plures annos versati sunt, ut praeclara prorsus ediderint suae pietatis et constantiae magnis in laboribus argumenta. Praecipue vero divinae benignitatis gratia effulsit in illustri alumno Seminarii Parisiensis presbytero Girard, qui stabili sede inter Iaponios posita, iis ad Christum adiungendis superiorum omnium primus feliciter adlaborare potuit, cuius rei causa ab Apostolica hac Sede provicarii nomen et potestatem accepit. Faustis ille quidem, tum sibi tum Iaponiae genti, Iaponicum solum attigit auspiciis ; namque ut olim S. Franciscus Xaverius die receptae in caelum Deiparae sacro, sic ipse Iaponem ingressus est anno huius saeculi quarto et quinquagesimo, quo immaculati Deiparae conceptus gloria supremo magisterio decessoris Nostri Pii IX consecrata et catholico orbi promulgata, universi christiani populi animos in unius fidei pietate et obsequio coniunxit. Nec longe ab eo tempore quo ipse in Iaponia constitit, ritus et sacra catholicae religionis in sedibus legationis Gallicae obire publice coepit : deinde in urbe Yokoama primum Deo vero templum, quod Iaponicae pietati gratissimum accidit, dedicatum est, tribus poene saeculis elapsis ex quo catholica religio e Iaponia exulare iussa fuerat, nec multo post alterum in civitate Nagasaki honori sex et viginti Martyrum Iaponensium excitatum est, quibus decessor Noster Pius IX sanctorum caelitum honores decreverat. Qua sunt Iaponii naturae indole ad honestatem et humanitatem in primis propensa, nequaquam inertes et segnes ad Christi religionem suscipiendam se praebuere, et confestim e fertili campo uberrima messis emicuit cathecumenorum ad decem millia, qui sese instituendos in catholica doctrina obtulere, ut deinde salutari lavacro expiarentur. Quamquam autem hoc ipso tempore antiquus humani generis hostis novas irarum faces in catholicum nomen incendere aggressus esset, et gravia pericula viderentur imminere, brevi tamen propitia divini numinis ope, hostilis resedit furor, ac tranquillitate reddita, fidei germina quae diu in Iaponia latuerant, Evangelii ministris illic versantibus, palam se prodiderunt. Veterum enim fidelium posteris fidenter in lucem publicam prodeuntibus, plus decem millia hominum reperta sunt, in quos catholicae fidei hereditas a patribus integra et incorrupta manaverat. Scilicet divina Providentia servaverat prisca renascenti in Iaponia Ecclesiae fundamenta, super quae ipsa iterum aedificata consurgeret, servaverat decus, ut novi fideles non veluti hospites et advenae, sed cives et domestici veterum Iaponiae Martyrum, in unam cum ipsis compagem coalescerent.

Cum haec ita se haberent de sententia Consilii Nostri fidei propagandae anno huius saeculi sexagesimo sexto, novus Iaponiae Vicarius Bernardus Petitjean, idemque Episcopus titularis Myriophytensis auctoritate Apostolica renunciatus est, qui magna cum sollicitudine rei «christianae ordinandae animum et vires intendit. Decem exinde post annos vicaria procuratio bifariam divisa et distributa fuit, Iaponia scilicet septentrionali ab australi seiuncta, ac in utriusque regionis partes Apostolicis viris confluentibus plurima ubique magisteria ad catholicam institutionem tradendam, confestim Iaponiorum utilitati patuerunt. Tres autem ante annos novis praesidiis rei sacrae administrationem Nos instrui oportere intelligentes, novum Vicariatum in ipso Imperii gremio, centralem appellantes constituimus; hoc autem anno Vicariatum alterum excitavimus in ea Iaponis plaga, quae propius septentriones spectat.

Cum vero. postremis hisce temporibus humanitate et aequitate Iaponia Imperii erga catholicae veritatis magistros, satis prospero res christiana cursu frueretur, haudquaquam praetermittendum duximus, quin litteris Nostris Supremo Imperanti grati animi sensus ederemus, significatione adiecta, quantum propensae Eiusdem in Christifideles voluntati et constantiae confidamus. His litteris datis plenum humanitatis et officii responsum a Maiestate Eius accepimus, per virum spectatissimum legationis nomine in Urbem ad Nos missum, cum solemnia anni quinquagesimi a sacerdotali Nostra consecratione ageremus.

Nunc itaque religionis in Iaponico Imperio rationibus uberiores Nostrae providentiae curas feliciter postulantibus, iustisque causis animum Nostrum ad optimam spem erigentibus, maturum tempus adesse arbitramur, quo hierarchicam rei sacrae administrationem ad canonicarum legum praescripta in eodem Imperio constituamus, eaque constituenda efficiamus, ut praesidia omnia et beneficia e catholica religione promanantia, abunde et opportune a Iaponiis fidelibus, uti cuique opus et studium fuerit, percipiantur.

Quamobrem rogatis uti par erat VV. FF. Nostrorum S. E. R. Cardinalium e sacro Consilio Fidei propagandae sententiis, fusis ad Omnipotentem Deum precibus, implorataque ope Deiparae Virginis sanctorum Apostolorum Petri et Paulli et Francisci Xaverii, qui ministerium veritatis et salutis in Iaponia gessit, nec non et inclitorum Martyrum, quorum olim triumphali sanguine Iaponicum solum perfusum est, motu proprio certa scientia et matura deliberatione Nostra, de Apostolicae potestatis plenitudine ad maiorem divinae Maiestatis gloriam fideique catholicae incrementum, his litteris Nostris Episcopalem Hierarchiam in Iaponico Imperio excitamus et constituimus, atque illustrem Urbem Tokio quae Imperii caput et Serenissimi Imperatoris sedes est, ad Metropolitanae seu Archiepiscopalis Sedis dignitatem evehimus, ditioni eius attribuentes, ad septentriones totum eum tractum qui Provinciarum Itchigo Iwatshiro Iwaki fines australes attingit , ad austrum totam plagam quae integras Provincias Jetchidjen Mino et Owari complectens, usque ad lacum Biwa patet, ad ortum et occasum regionem totam utrimque patentem, usque ad oras quae mari alluuntur.

Huic autem Metropolitanae Ecclesiae tres Episcopales seu suffraganeas Sedes adiicimus, quarum alteram in urbe Nagasaki Iaponensium Martyrum nobilitata trophaeis, alteram in civitate Osaka, tertiam in urbe Hakodate erigimus et constituimus. Nagasakiensis sedes Iaponiae regionem quae magis in Austrum vergit complectetur, insulas scilicet Kiou-Chiou Hirado Goto Tsuchima Lioukou, nec non minores alias, quas circumfusas pelagus ambit.

Osakensis sedes centralem Iaponiae partem obtinebit, nempe totum eum tractum, qui a lacu Biwa et a finibus Provinciarum Imperii letchidyen Mino et Owari, ad occidentales usque oras magnae Insulae de Nippon pertinet, adiecta insula Chicocou, aliisque obiacentibus, quae sub potestate Magistratuum Provinciarum quas supra diximus, continentur.

Hakodatensis tandem Dioecesis regionem totam habebit, quae propius septentriones subit, scilicet ad B.oream totum territorium Jezo et insulas Kouriles complectetur, et ad austrum integras Provincias Itchigo Iwatshiro Iwaki, quas supra memoravimus.

Quo vero Sedibus quas constituimus de idoneis Pastoribus provideamus, Vicarios Apostolicos qui antehac suas curas Catholicae Religioni in Iaponia provehendae sedulo contulere, his Nostris litteris Ordinariorum Episcoporum iure ac nomine insignimus, scilicet Venerabiles Fratres Petrum Osouf ab titulari Ecclesia Arsinoite ad Metropolitanam Sedem Tokiensem, Iulium Alfonsum Cousin a titulari Ecclesia Acmoniensi ad Sedem Episcopalem Nagasakiensem, Felicem Midon a titulari Ecclesia Caesaropolitana ad Episcopalem Sedem Osakensem, demum Alexandrum Berlioz a titulari Ecclesia Calyndensi ad Episcopalem Sedem Hacodatensem transierimus et promovemus.

Archiepiscopi autem et Episcoporum munus erit, coniunctis animis et studiis rite ordinandis Ecclesiae rebus, et Christi Domini regno amplificando operam navare, itemque rectae rerum sacrarum administrationi accurate consulere. Nobis autem nihil unquam antiquius futurum, quam auctoritate, consilio, ope Nostra iisdem praesto esse in omnibus, quae ad divini nominis gloriam et animarum salutem pertinere intellexerimus.

Cum porro Iaponici Imperii studium luculenter eniteat in iis peragendis, quae ad utilitatem, prosperitatem, decus Iaponici nominis potissimum spectant, nihil dubitamus auctoritate publica cautum fore, ut novis Pastoribus plena ea libertas ministerii constet, cuius ope non modo christiana sapientia, sed verae etiam humanitatis laus in populos propagetur. Annuat dives in misericordia Deus, qui facit mirabilia magna solus, ut suae bonitatis divitiis in unius fidei confessione, et in catholicae Ecclesiae gremio, Iaponiae cives universi late perficiantur.

Decernimus tandem has Nostras litteras nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis vitio sive intentionis Nostrae, alioque quovis defectu notari vel impugnari posse, et semper validas ac firmas fore, suosque effectus in omnibus obtinere, ac inviolabiliter observari debere.

Non obstantibus apostolicis atque in synodalibus provincialibus et universalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus sanctionibus, nec non veterum Sedium existentium olim in Iapone, et Missionum ac Vicariatuum Apostolicorum ibi constitutorum, et quarumcumque Ecclesiarum ac piorum locorum iuribus aut privilegiis, iuramento etiam confirmatione Apostolica, aut alia quacumque firmitate roboratis, ceterisque contrariis quibuscumque. His enim omnibus tametsi pro illorum derogatione specialis mentio facienda esset, aut alia quantumvis exquisita forma servanda, quatenus supradictis obstant expresse derogamus. Irritum quoque et inane decernimus, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter aut ignoranter contigerit attentari. Volumus autem ut harum litterarum exemplis etiam impressis, manuque publici Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi, ipso hoc diplomate ostenso, haberetur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XV Iunii anno MDCCCXCI Pontificatus Nostri XIV.


M. CARD. LEDÓCHOWSKI


  • ASS, vol. XXIV (1891-1892), pp. 257-264.