LITTERAE APOSTOLICAE
- SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS
- DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII
- DE ORDINE CISTERCIENSIUM REFORMATORUM
- SEU STRICTIORIS OBSERVANTIAE*
LEO PP. XIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Non mediocri sane animi Nostri solatio percipere licuit, unitatem communionemque vitae, iam inde ab anno 1892 inter varia Cisterciensium Trappensium Instituta feliciter initam, firmiorem temporis diuturnitate effici uberioresque in dies fructus usque eo proferre, ut vetustus ipse Cisterciensis Ordo ad pristina exempla virtutis alacrius renovanda excitatus propemodum videatur. Qui profecto Ordo, a Roberto, viro sanctissimo, Abbate Benedictino Molismensi, anno christiano 1098, auspicato ductus, mirum quantum, cura praesertim et studio Bernardi Doctoris, propagari potuerit. Memoratu autem, ne plura revocemus, digna occurrit potissimum, animis praeclarae Congregationis Saviniacensis, quae Trappensis Abbatiae anno 1140 erectae praefecturam gerebat, ad Ordinem Cisterciensium accessio, ab Eugenio III Decessore Nostro, Litteris datis die 18 Septembris anno 1147, plene cumulateque approbata. Omnibus vero in comperto est, quam aspera vitae ratione, et quam eximia morum sanctimonia perillustris huiusce Ordinis Sodales in exemplum floruerint, quantaque Ecclesiae Catholicae reique ipsi civili tunc attulerint emolumenta. Verum, labentibus annis, temporum plane iniuria et volontatum remissione, a primaeva regularis disciplinae observantia paullatim deflectere et latiori vivendi formae indulgere animi coeperunt. Quo factum, ut quae antea praescripta et usitata essent, ea rursus in obsequium redigenda, et qualia in prima Ordinis aetate viguerant, religiosissime esse custodienda, ad unum fere omnes fateri cogerentur. Hinc non pauca, instaurandae emendationis conamina et experimenta haud semel peracta, ex quibus plures illae Cisterciensis Ordinis Congregationes originem duxisse noscuntur, quae, ad vitae rationem singulis accommodatam et noviter liberam enitentes, a Sede parente atque altrice, atque ab obedientia Abbati Generali olim praestita pedetentim discedere, suique fere iuris effici sueverunt. Dum aliud aliis placeret, et interioris dissimilitudine communitatis ceterae distarent, una religiosae disciplinae restitutio et emendatio, quae ob arctius vivendi genus, Strictioris observantiae nomine designatur, exeunte saeculo XVI, cogitatione et industria Dionysii Largentier Clarae Vallis Abbatis, Deo aspirante, in Gallias invecta, Cistercio semper unitam Abbatique Generali fidelem sese subiectamque continenter praebuit. Ipsa autem ab Alexandro VII Decessore Nostro, datis litteris die 19 Aprilis anno 1666, rite probata, tam celeri temporis et eventuum, faustitate increbuit, ut perbrevi vel plurima coenobia numeraverit, quae inter, conspicuum procul dubio locum eumque praecipuum. obtinuit Trappensis Abbatia, cui providentissimi Numinis consilium longe praestantiora constituerat. Eius enim Sodalibus id usu venit, ut, commota Gallicae seditionis vi e patria in exilium pulsi, disciplinae suae famam ultra Europae limites circumferre, permultisque sensim coenobiis in Congregationes postmodum coalescentibus, opportune et frugifere erectis, maximis Ecclesiae et hominum societatis temporibus, utrique egregio praesidio et ornamento esse valuerint. Quae quidem coenobia, in Galliis primum, Gregorius XVI Decessor Noster in unam Congregationem, proprio Vicario Generali praeditam, sub praeside tamen Moderatore Generali Ordinis Cisterciensis, coegit; Pius vero IX, Noster item Decessor, in duas Congregationes cum suo utrasque Vicario, dividenda censuit. Nos autem tueri cupientes regularem disciplinam, et quae Nostrae sunt partes, omni cura et officii sollicitudine incrementum et prosperitatem diversarum Congregationum Trappensium Ordinis Cisterciensis provehere, iam inde ab anno Domini 1892, quod magnopere ad rem conduceret, perlibenter mandavimus, ut Generale earundem Congregationum Capitulum in hac alma Urbe ad id celebraretur, quod inter alia, de ipsarum coniunctione et regimine, praesertim ac praecipue, agere posset. Cum autem vota Nostra sat impleverit exitus, et Capituliarium qui Romam dicto audientes convenerant, consilia et exempla, uti par est, ad spem cesserint, omniumque consensu decretum fuerit, ut tres Cisterciensium Trappistarum Observantiae Westmallensis, Septemfontium et Mellearensis unum tantum Ordinem Cisterciensium Reformatorum B. M.V. de Trappa, sub unius Superioris regimine constituerent, Nos datis Litteris in forma Brevis die 17 Martii 1893, non solum hanc optatam unitatem ratam habuimus et confirmavimus, sed etiam hunc ipsum Ordinem autonomum esse, sub unius Apostolicae Sedis dependentia, salvis iuribus Ordinariorum locorum iuxta Constitutiones Apostolicas et Instituti, declaravimus, decernentes ut cetera capitulariter proposita insererentur Constitutionibus infra annum Sacrae Episc. et Regul.Congr. exhibendis. Cum vero Constitutiones, quas memoravimus, ab eadem Sacra Congr. ratae habitae sint, tempus autem adhuc usque ex operis perfecti gravitatem confirmaverit, dilectus Filius Sebastianus WYART, Abbas Generalis dicti Ordinis, Nobis demissas preces supplicationesque porrexit, ut ad maiorem eiusdem Ordinis stabilitatem firmandam atque animorum utilitatem fovendam, non solum Constitutionibus ipsis Apostolicae confirmationis robur adiicere, sed et de privilegiis ad eundem Ordinem, spectantibus decernere ac alia desuper opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, Cisterciensium Reformatorum quieti et prospero statui amplius consulere, eosque, ut ad Dei laudem et Christifidelium aedificationem felicioribus in proficere valeant incrementis, specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, necnon singulas Abbatis Generalis, aliorumque Abbatum et Monachorum praedictorum personas a quibusvis excommunicationis interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris sententiis et poenis, quovis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutas fore censentes, ad huiusmodi supplicationes benevole excipiendas inclinati, Constitutiones, quas iam diximus omniaque et singula quae in eis continentur, Apostolica auctori praesentium Litterarum vi, perpetuo approbamus et confirmamus, illisque perpetuae et inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus. Praeterea statutam Unionem inter Cisterciensium Trappistarum Observantias Westmallensem, Septemfontium et Mellearensem, earundemque in unum Ordinem sub unius Superioris regimine erectionem iterum approbantes et, confirmantes, volumus ac statuimus, ut eidem Ordini postea hoc nomen sit Ordo Cisterciensium Reformatorum seu Strictioris Observantiae, illiusque princeps et honore et auctoritate Domus, Sedesque Titularis in perpetuum cuilibet Abbati Generali eiusdem Ordinis sit Monasterium Cistercii vetus et clarum, unde Cisterciensis Familia initium duxit. Abbati insuper Generali aliisque Abbatibus et Sodalibus Reformatis seu Strictioris Observantiae, utpote qui, non obstante, quam memoravimus, unione et in unum Ordinem autonomum constitutione, non secus ac Abbas Generalis, aliique Abbates et Sodales Observantiae Communis, sint et permaneant veri eiusdem Familiae Cisterciensis alumni, privilegia omnia, gratias, indulgentias, facultates, praerogativas et indulta, quae praedictae Cisterciensi Familiae quomodolibet concessa fuerunt, dummodo in usu sint et non sint revocata neque sub ullis revocationibus comprehensa ac Sacri Concilii Tridentini Decretis et Constitutionibus Apostolicis et Instituti non adversentur, et quibus Abbas Generalis ceterique Abbates et Sodales Observantiae Communis utuntur, potiuntur et gaudent, sine ulla prorsus differentia, auctoritate et vi praedictis, competere statuimus et declaramus; illisque, si opus sit, ea omnia impertimur et extendimus, incluso etiam privilegio Abbatum conferendi, servatis servandis, regularibus suis subditis primam tonsuram et quatuor Ordines minores tantummodo. Decernentes praesentes Litteras validas, firmas et efficaces esse et fore, ac Ordini et Monachis praedictis in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque ab omnibus censeri et iudicari debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die XXX Iulii MDCCCCII, Pontificatus Nostri Anno XXV.
- AAS, vol. XXXV (1902-03), pp. 385-388.