Nos Petrus Lipomanus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Nos Petrus Lipomanus
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

NOS PETRUS LIPOMANUS


Dei et apostolicae Sedis gratia Episcopus Bergomensis et Comensis etc. Dilectis in christo Alexandro de Euarexio (1), Federico de panigarolis, Augustino de Barillis (2), Angelo Marco, ac Vincentio de Gambaranjs (2b), Ioanni de Bel= / lonis, Ioanni mariae de Aquano, Andreae de Sartirana (3), Marco de Strata, Petro pedemontano presbyteris, Necnon Mario de Lancis, Antonio de monteferrato, Ioanni mariae de casali (4), Ioanni petro de Oldradis, Ioa= / ni petro de Borellis, Ioannifrancisco et Danieli ac Hieronymo fratribus de Bergomo, Ioanni de Mediolano, Ioannipetro de Gorgonzola, Civibus et laycis Bergomensium, Brixiensium, Mediolanensium, Papiensium, Cumensium, et / Ianuensium, respectiue Civitatum, et Diocesum, Salutem in domino et perpetuae dilectionis affectum, Exponi nobis nuper fecistis, Quod Vos et vestrum quilibet animarum uestrarum salutem summopere affectantes Et Deo optimo / Maximo sinceris mentibus famulari, Cupientes paternis laribus (5) et temporalibus omnibus (6) posthabitis communi concordia insimul in aliquem idoneum locum (7) conuenire Ibique ex domini fidelium (8) pijs elemosinis in communi, ut / olim Sanctorum Apostolorum tempore fieri consueuerant (9), uiuentes, orationibus continuis instare decrevistis (10), Vbi etiam nullo alicuius approbatae religionis assumpto habitu, Sed quilibet in sua qua uocatus est perma= / nens uocatione, Et superiorem uobis perpetuum uel ad tempus eligere, Qui uestri huiusmodi cetus siue societatis sic caput, et dux (11), Cuius etiam consilio et auspitijs (12) omnia per uos et uestrum quemlibet agenda regan= / tur et disponantur, Et qui in uobis reperti fuerint Idonei, qui uerbum Dei seminare ualeant, uel passim uagantium puerorum (13) et puellarum, orphanorum tamen (14), et destitutorum (15) siue peccatricum, et ad Deum conuersarum mulierum / aut in aliquibus hospitalibus, et presertim infirmorum Incurabilium pauperum Christi (16), aut alias miserabilium personarum curam gerere, Seu qui huc et illuc pro consolatione Christi fidelium et confortatione ecclesiarum per Ciuitates / et loca, more Sanctorum Apostolorum Pauli, Barnabae et Sylae transcurrere (17), ut ad huiusmodi explenda opera de ipsius uestri cetus seu societatis et superioris assensu mitti possint et alia omnia et singula facere / et exequi posse, Qae in Dei honorem et gloriam ac animarum uestrarum et proximorum salutem cedant, desideratis, Sed quia haec omnia non sine ordinariurum licentia, In quorum diocesibus uos degere con= / tigerit, Sub quorum tamen uos futuros obedientia, et in omnibus uelle esse subiectos palam profitemini, Vos saluo (18) conscientiae uestrae scrupulo facere posse dubitatis, Et propterea per nos ad haec omnia facien= / da et exequenda (19) licentiam et facultatem uobis concedi (20) de speciali gratia humiliter supplicari fecistis, Nos autem uestrae devotionis zelo succensi et (21) pium uestrum desiderium quantum cum domino possumus coadiuvare / uolentes non ignari quantum pij operis per Vos (22) in Ciuitate et diocesi nostra Bergomensi in loco Somaschae, et aliis etiam locis hactenus actum et in dies magis dante domino exerceri debere confidatur, Vobis / et uestrum cuilibet, Nec non in uestram societatem in posterum (23) assumendis, ut in Ciuitatem et diocesim hanc nostram quandocunque uolueritis uenire, et locum seu loca quae uobis pie et deuote oblata fuerint ad tempus / seu perpetuo recipere seu etiam forsan iam recepta retinere Illaque ad uestri libitum dimittere insimul conuenire, cetum (24) et societatem erigere in communi uiuere, orationes publicas et secretas tam nocturnas quam diurnas si= / mul et seorsum (25) facere, Superiorem cuius consilio et assensu per uos agenda omnia dirigantur Nobis tamen presentandum et per Nos admittendum perpetuo uel ad tempus eligere, statuta et ordinationes quae Vobis iusta / et honesta uisa fuerint condere (26), Et qui ex uobis sacerdotes fuerint missas celebrare ac Verbum Dei per Civitatem et diocesim predicare, Si tamen ad id per superiorem uestrum (27) reperti fuerint idonei, Nobisque specialiter / praesentati, et admissi fuerint, prout etiam statuta ipsa et ordinationes faciendas nobis praesentari, et per nos probari uolumus, Et qui ex uobis ad id, uestro tamen arbitrio apti fuerint, passim uagantium puerorum (28) et puellarum / orphanorum tamen et destitutorum (29), siue peccatricum et ad Deum conuersarum mulierum, ac in hospitalibus et presertim incurabilium infirmorum pauperum Christi aut alias miserabilium personarum curam gerere et huc (30), et / illuc pro Christi fidelium et devotarum personarum consolatione (31), ecclesiarum confortatione (32) transcurrere, Nec non uobis et uestrum cuilibet eligendi confessorem idoneum presbyterum secularem seu (33) cuiuslibet ordinis / regularem qui uestras quotiens (34) volueritis audiat confessiones, et ab omnibus peccatis, de quibus contriti corde, et ore confessi fueritis, etiam si nobis eorum obseruatio (35) reseruata foret (36), Vos absoluat, et pro eis poenitentias / iniungat salutares, Et ut in loco seu locis quae ut praemittitur uobis concessa fuerint, Oratorium cum altari (37) portatili erigere ualeatis in quo per (38) Vos ipsos (39), qui presbyteri fueritis aut per alios missas celebrare totiens quotiens (40) / uolueritis, Ac demum omnia alia et (41) singula facere et (42) exequi, Quae dei honori ac animarum uestrarum et proximorum saluti uobis conuenientia uisa fuerint, seu quomodolibet (43) opportuna (44) plenam et liberam in domino tenore praesentium / facultatem elargimur et potestatem, Ita tamen quod nobis et domino Vicario nostro et successoribus semper subiect sitis, et sub nostra et eius obedientia uiuatis. Mandantes quibuscunque ecclesiarum rectoribus seu locatenentibus eorundem (45) / Ciuitatis et diocesis Bergomensis In Virtute sanctae obedientiae et sub pena (46) excommunicationis trina tamen canonica admonitione praemissa ipso facto, si contrafecerint incurrenda Ne uos aut uestrum quemlibet aliquo modo directe / uel indirecte publice uel oculte (47) per se, uel per alium quovis quesito colore perturbent, (48) impendiant, uel a piorum huiusmodi operum assumendorum exercitio aliquatenus diuertant uel faciant quominus concessa per Nos uobis licentia huius / modi quiete et pacifice uti potiri et gaudere libere (49) ualeatis Immo (50) in omnibus faueant, et ubicunque per uos requisiti fuerint deffendant (51) et assistant, Vos autem sic enitimini in domino, ut uita (52) uestra, optimi mores, et pia in pauperes Christi exercitia / sic eluceant coram hominibus, ut per uos glorificent Deum patrem Omnipotentem, Et uestro exemplo accensi Christifideles ad melioris vitae frugem conuertantur, Concedimus Insuper omnibus Christifidelibus, Qui uobis in praemissis pijs / operibus auxilium consilium et fauorem prebuerint, Nec non et illis qui manus porrexerint adiutrices uobis, Qui in sincera Christi paupertate uiuere decreuistis Dies quadraginta auctoritate ordinaria qua fungimur (53) de uera Indul= / gentia totiens quotiens (54) in forma ecclesiae consueta Imponentes uobis nihilominus, ut pro statu felici Sanctissimi D. N. pp. Pauli tertij, et Serenissimi Dominij Venetorum, ac nostro orare non desistatis, Datum Bergomi KL. (55) Augusti, Milessimi / quingentessimi trigessimi octaui (56) Indictione undecima (57), Ex Episcopali pallatio nostro, In quorum fidem et.c. / Alexander (58) Allegrus cancellarius / Man.to (59).