Noscitis et nobiscum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


EPISTOLA ENCYCLICA

AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS ITALIAE


VENERABILES FRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Noscitis et Nobiscum una conspicitis Venerabiles
Fratres, quanta nuper perversitate invaluerint perditi
quidam veritatis, justitiae et honestatis cujusque ini¬
mici, qui sive per fraudem, amnisque generis insi¬
dias, sive palam et tanquam fluctus feri maris despu¬
mantes confusiones suas, effraeoatam cogitandi, lo¬
quendi et impia quaeque audiendi licentiam quaqua¬
versus diffundere contendunt inter fideles Italiae po¬
pulos, et catholicam Religionem in Italia ipsa labe¬
factare, ac si fieri unquam posset, (Unditus evertere
commoliuntur. Apparuit tota diabolici eorum consilii
ratio tum aliis nonnullis in locis, tum in alma prae¬
sertim Urbe, Supremi Pontificatus Nostri Sede, in
qua, Nobis abire inde coactis, liberius, paucis licet
mensibus, debacohati sunt; ubi divinis humanisque
rebus nefario ausu commiscendis, eo tandem illorum
furor pervenit, ut spectatissimi Urbani Cleri, et Prae¬
sulum sacra inibi jussu Nostro impavide curantium
turbata opera et auctoritate despecta, vel ipsi inter¬
dum miseri aegroti cum morte colluctantes, cunctis
destituti religionis subsidiis, animam inter procacis
alicujus meretricis illecebras emittere cogebantur.


199

Jam vero etsi deinceps Romana eadem Urbs, et
aliae Pontificiae Ditionis provinciae, Deo miserante,
per Catholicarum Nationum arma civili Nostro re¬
gimini restitutae fuerint, ac bellorum tumultus in aliis
pariter regionibus Italiae cessaverit, non destitere
tamen nec sane desistunt improbi illi Dei hominum'
que hostes a nefando suo opere, sin minus per aper*
tam vim, aliis certe fraudulentis nec semper occultis
modis urgendo. Verum infirmitati Nostrae supremam
totius Dominici gregis curam in tanta temporum dif¬
ficultate sustinenti, et peculiaribus hujusmodi Eccle¬
siarum Italiae periculis vehementer afflictae, non le¬
vis inter aerumnas consolatio est ex pastorali Vestro
studio, Venerabiles Fratres, cujus multa Nobis do¬
cumenta, et in medio praeteritae tempestatis turbine
aon defuerant, et nova in dies clarioraque obveniunt.
Ipsa autem rei gravitas urget Nos, ut pro debito
apoatolici officii Fraternitatibus Vestris, in Nostrae
sollicitudinis partem vocatis, acriores sermone atque
hortationibus Nostris addamus stimulos ad praelianda
constanter una Nobiscum praelia Domini, atque ad*
ca omnia concordibus animis providenda ac praestan¬
da, quibus, Deo benedicente, et damna reparentur
quaecumque Religioni sanctissimae per Italiam illata
jam sint, et imminentia in posterum pericula pro¬
pulsentur.

Inter multiplices fraudes, quibus praedicti Eccle¬
siae hostes uti consueverunt ad Italorum animos a
Fide catholica abalienandos, asserere etiam, et qua¬
quaversus clamitare non erubescunt, catholicam .Re¬
ligionem Italae Gentis gloriae, magnitudini et prospe¬
ritati adversari ac propterea opus es$e, ut illius loco



Protestantium placita et conventicula inducantur, con¬
stituantur et propagentur, quo Italia pristinum ve*
terum temporum, scilicet ethnicorum, splendorem
iterum acquirere possit. In quo sane illorum com¬
mento haud facile quis existimaverit, num detestanda
magis et vesanae impietatis malitia, vel impudentia
mentientis improbitatis.

Etenim spirituale emolumentum ut de potestate
tenebrarum in Dei lumen translati et justificati Gratia
Christi heredes simus secundum spem vitae aeternae,
hoc scilicet animarum emolumentum, a catholicae
Religionis sanctitate dimanans, ejus profecto est pre¬
tii , ut quaecumque hujus mundi gloria et faustitas
in comparatione illius plane in nihilum esset com¬
putanda. « Quid enim prodest homini si mundum
» universum lucretur, animae vero suae detrimen-
» tum patiatur? aut quam dabit homo commutatio-
» nem pro anima sua (1)»? At vero tantum porro
abest, ut temporalia illa detrimenta Italorum Genti
ob verae Fidei professionem acciderint, ut immo Re¬
ligioni catholicae in acceptis referre illa debeat si
Romano labante Imperio non in eam conditionem
deciderit, in quam Assyrii et Chaldaei, Medi, Persae-
que et Macedones Populi, multos antea dominati per
annos commutata deinceps temporum vice, dilapsi
fuerant. Etenim nemo prudens ignorat, per sanctis¬
simam Christi Religionem effectum esse, ut Italia
non solum a tot ac tantis, quibus obruebatur, erro¬
rum tenebris fuerit erepta, verum etiam ut inter
antiqui illius imperii ruinas, et barbarorum tota Eu-

(I) Matthaei XVI, 2«.



ropa grassantium incursiones, ad eam nihilominus
gloriam et magnitudinem prae caeteris totius mundi
nationibus se provectam conspiceret, ut per sacrari
Petri cathedram singulari Dei beneficio in ipsa col¬
locatam latius atque solidius praesideret religione
divina, quam praefuerat olim dominatione terrena. -
Atque ex ipso hoc Apostolicae habendae Sedis
singulari privilegio, et ex Religione catholica firmio¬
res exinde in Italiae Populis radices obtinente alia
porro permulta, eademque insignia beneficia profe-
cta sunt. Siquidem sanctissima Christi Religio verae
sapientiae magistra, humanitatis vindex, ac virtutum
omnium foecunda parens, avertit quidem Italorum
ab infelicis illius gloriae splendore, quam illorum
majores in perpetuo bellorum tumultu, in exterorum
oppressione, atque in longe maximo hominum nu¬
mero, ex eo quod vigebat jure belli, ad durissimam
captivitatem redigendo posuerant, sed una simul Italos
ipsos Catholicae veritatis luce collustratos ad sectan¬
dam justitiam et misericordiam, atque adeo ad prae¬
clara etiam pietatis in Deum, et beneficentiae erga
homines aemulanda opera excitavit. Hinc in praeci¬
puis Italiae urhibus admirari est, sacra templa, et
alia Christianorum temporum monumenta, haudqua-
quam per cruentos labores hominum sub captivitate
gementium, sed ingenuo vivificae caritatis studio con¬
fecta, et pia cujusque generis instituta, quae sive ad
Religionis exercitia, sive ad educationem juventutis,
et litteras, artes, disciplinas rite excolendas, sive ad
miserorum aegritudines et indigentias sublevandas
comparata sunt. Haec igitur divina Religio, in qua
tot quidem nominibus Italiae salus, felicitas et gloria

14



continetor, haec scilicet Religio illa est; quam ab
Italiae populis rejiciendam inclamant? Lacrimas cohi¬
bere non possumus. Venerabiles Fratres, dum conspi¬
cimus aliquos nune Italos reperiri, improbos adeo,
misereque illusos, ut pravis impiorum hominum plau¬
dentes doctrinis in tantam Italiae perniciem conspi¬
rare cum ipsis non reformidant.

Sed vero ignotum vobis non est, Venerabiles
Fratres, praecipuos illos hujus scelestissimae machi¬
nationis architectos eo tandem spectare, ut populos
omni perversarum doctrinarum vento agitatos , ad
subversionem impellant totius ordinis humanarum
rerum, atque ad nefaria novi Socialismi et Comnm-
nismi systemata traducant. Norunt autem et longo
multorum saeculorum experimento comprobatum vi¬
dent, nullam sibi consensionem sperari posse cum
Ecclesia catholica, quae scilicet in custodiendo divi¬
nae revelationis deposito nihil unquam detrahi pa¬
titur propositis Fidei veritatibus, nihil illis per nova
hominum commenta admisceri. Idcirco consilium
inierunt de Italis populis traducendis ad Protestan-
tium placita et conventicula; in quibus ut illos de-
cipiadt, non aliud esse dictitant, quam diversam verae
ejusdem christianae Religionis formam, in qua, aeque
ac in Ecelesia catholica, Deo plaoere datum sit. In¬
terea minime ignorant, profuturum summopere im¬
piae suae causae principium illud quod in Proles tan¬
ti um placitis praecipuum est, de Saeris scilicet
Scripturis privato uniuscujusque judicio intettigendis.
Exinde enim facilius sibi fore confidunt, ut primo
quidem Sacris ipsis Litteris perperam interpretatis
abutantur ad errores suos, quasi Dei nomine, diffun-




dendos; subinde autem ut homines superbissima illa
de divinis rebus judicandi licentia, inflatos propellant
ad communia ipsa justi, honestique principia in du¬
bium revocanda.

Absit tamen, Venerabiles Fratres, ut Italia, ex
qua, ob Sedem Apostolici Magisterii Romae consti¬
tutam, nationes aliae incorruptos salutaris doctrinae
latices haurire solitae sunt, liat illis in posterum la¬
pis offensionis et petra scandali; absit, ut dilecta haec
Dominicae Vineae pars in direptionem cedat omnium
bestiarum agri; absit ut (tali Populi, venefico Baby¬
lonici calicis haustu dementati, parricidalia contra
matrem Ecclesiam arma suscipiant. Nobis quidem,
uti et Vobis, in haec tanti perieuli tempora occulto
Dei judicio reservatis, cavendum omnino est, ne
fraudes atque impetus hominum contra Italiae Fidem
conspirantium extimescamus, nostris quasi viribus
superandos; cum nostrum consilium et fortitudo sit
Christus, et sine quo nihil possumus, per ipsum cun¬
cta possimus (1). Agite igitur, Venerabiles Fratres,
advigilate impensius super creditum gregem, eumque
a rapacium luporum insidiis et aggressionibus tueri
contendite. Communicate invicem consilia, pergite,
ut jam instituistis, coetus habere inter Vos, ut ma¬
lorum initus, et praecipuis pro locorum diversitate
periculorum fontibus communi investigatione perspe¬
ctis , sub auctoritate ac ductu Sanctae hujus Sedis
promptiora illis remedia comparare valeatis, atque
ita una Nobiscum concordissimis animis , totoque
pastoralis studii robore curas laboresque Vestros,

(t) E* S. Leone Magno Epirt. ad Etastieun N*rboaen*eai.


Deo adjuvante, in id conferatis, ut omnes hostium
Ecclesiae impetus, artes, insidiae, molimina irrita
fiant.

Ea vero ut in irritum cadant, satagendum omnino
est, ne populus de Christiana Doctrina, ac de Lege
Domini parum instructus, et diuturna in multis gras-
santium vitiorum licentia hebetatus, paratas sibi in¬
sidias, et propositorum errorum pravitatem agnoscere
vix possit. A Vestra igitur pastorali sollicitudine ve¬
hementer exposcimus, Venerabiles Fratres, ut nun¬
quam intermittatis omnem adhibere operam, quo
crediti Vobis fideles sanctissima Religionis nostrae
dogmata ac praecepta, pro cujusque captu; diligenter
edoceantur, simulque moneantur, et excitentur omni¬
modis ad vitam moresque suos ad illorum normam
componendos. Inflammate in eum finem Ecclesiasti¬
corum hominum zelum, illorum praesertim, quibus
animarum cura demandata est, ut serio meditantes
ministerium, quod acceperunt in Domino, et haben¬
tes ob oculos Tridentini Concilii praescripta (1) ma¬
jori usque alacritate, prout temporum ratio postulat,
in Christianae plebis instructionem incumbant, et
sacra eloquia, ac salutis monita in omnium cordibus
inserere studeant, annunciando ipsis cum brevitate,
et facilitate sermonis vitia, quae eos declinare et
virtutes, quas sectari oporteat, ut poenam aeternam
evadere, et coelestem gloriam consequi valeant.

Speciatim vero procurandum est, ut fideles ipsi
impressum in animis habeant, alteque defixum dogma
illud sanctissimae nostrae Religionis, quod est de


(i) S«ee. V cap. 2 —Sess. XXIV cap. 4 et 7 de Ref.


necessitate catholicae Fidei ad obtinendam salutem (1).
Hunc in finem summopere conducet, ut in publicis
orationibus fideles laici una cum Clero agant identi¬
dem peculiares Deo gratias pro inaestimabili catho¬
licae Religionis beneficio, quo ipsos omnes clemen¬
tissime donavit, atque ab eodem Misericordiarum
Patre suppliciter petant, ut ejusdem Religionis pro¬
fessionem in regionibus nostris tueri, et inviolatam
conservare dignetur.

Interea Vobis certe peculiaris erit cura, ut fideles
omnes tempestive a Fraternitatibus Vestris suscipiant
Sacramentum Confirmationis, per quod summo Dei
beneficio specialis gratiae robur confertur ad Fidem
catholicam in gravioribus etiam periculis constanter
profitendam. Nec porro ignoratis, eundem in finem
prodesse, ut ipsi a peccatorum sordibus, per since¬
ram illorum detestationem, et Sacramentum Poeni¬
tentiae expiati, saepius devote percipiant sanctissi¬
mum Eucharistiae Sacramentum, in quo spiritualem
esse constat animarum cibum et antidotum, quo li¬
beremur a culpis quotidianis, et a peccatis mortali->
bus praeservemur, atque adeo symbolum unius illius
corporis, cujus Christus caput existit, cuique nos,'
tanquam membra, arctissima fidei, spei et charitatis
connexione adstrictos esse voluit, ut idipsum omnes
diceremus, nec essent in nobis schismata (2).


(1) Hoc dogma a Chrislo acaeptam, et inculcatum a Patrib.ua
atque a Conciliis, habetur etiam in Formulis Professionis Fidei, tum
in ea scilicet, quae apud Latinos, tum in ea, qnae apud Graecos,
tam in alia, quae apud ceteros Orientales Catholicos in usu est.

(2) E*. Trid.Sess, XIII. Decr. de SS. Euehar. Sacramento Cap. 2.’



Equidem non dubitamus, quin Parochi, eorum-
que adjutores et Sacerdotes alii, qui certis diebus,
jejuniorum praesertim tempore, ad praedicationis
ministerium destinari consueverunt, auxiliarem Vobis
operam sedulo in his omnibus sint praestituri. At¬
tamen illorum operae adjungere interdum oportet
extraordinaria subsidia Spiritualium Exercitiorum, et
Sacrarum Missionum, quas, ubi operariis idoneis com¬
missae fuerint, valde utiles benedicente Domino esse
eonstat tiun fovendae bonorum pietati, tum pecca¬
toribus , et longo etiam vitiorum habitu depravatis
hominibus ad salutarem poenitentiam excitandiswatque
adeo ut fidelis populus crescat in scientia Dei, et in
omni opere bono fructificet, et uberioribus coelestis
gratiae auxiliis munitus a perversis inimicorum Ec¬
clesiae doctrinia constantius abhorreat.

Ceteram in bis omnibus Vestrae, ac Sacerdotum
Vobis auxiliantium curse eo inter alia spectabunt,, ut
fideles majorem horrorem concipiant illorum scele¬
rum , quae cum aliorum scandalo patrantur. Nostis
enim, quantum diversis in locis excreverit eorum
Bumerus, qui Sanctos Caelites, vel ipsum quoque Sa¬
crosanctum Dei Nomen palam blasphemare audent,
aut in concubinatu virere dignoscuntur eum incestu
interdum coujuncto, aut Festis diebus servilia opera
apertis etiam officinis exercent, aut Ecclesiae prae¬
cepta de jejuniis ciborumque delectu pluribus quo¬
que adstantibus contemnunt, aut alia diversa crimina
simii» modo committere non erubescunt. Meminerit
igitur, Vobis 'instantibus, fidelis populus, et serio con¬
sideret. tnagoani peccatorum hujusmodi gravitatem
et severissimas poenas, quibus illorum auctores pie-



ctendi erant tum pro reatu cujusque criminis pro¬
prio tum pro spirituali periculo* in quod fratres suos
pravi sui exempli contagione induxerunt. Scripturo.'

est enim: Vae munde a scandalis . Vae homini illi

per quem scandalum venit (1).

Inter diversa insidiarum genera, quibus vaferrimi
Ecelesiae humanaeque Societatis inimici populos se¬
ducere annituntur, illud certe in praecipuis est, quod
nefariis consiliis suis jamdiu paratum in novae Ar¬
tis librariae pravo usu invenerunt. Itaque in eo toti
sunt, ut impios libellos et Ephemerides ac Pagellas
mendaieii, calumniarum, et seductionis plenas edere
in vulgus, ac multiplicare quotidie non intermittant.
Immo et praesidio usi Societatum Biblicarum, quae
a Sancta hac Sede jamdudum damnatae sunt (2),
Sacra etiam Biblia praeter Ecelesiae regulas (3) in
vulgarem linguam translata, atque adeo corrupta, et
in pravum sensuro infando ausu detorta diffundere,
illorumque lectionem sub Religionis obtentu fideli
plebi commendare noo verentur. Hinc pro sapientia
Vestra optime intelligitis, Venerabiles Fratres, quanta
Vobis vigilantia, et sollicitudine adiabomndaru sit,
ut fideles oves a pestifera illorum lectione prorsus

(!) Matthaei XVltl.

(2) Extant «a super re, praeter alia praecedentia Decreta, Ency-
elicae Litterae Gregorii XVI datae postridie Nonas Maii MbCCCXLlV,
quae Incipiunt — Inter praecipuae machinationes — cujus sauctid-
nesNos quoque inculcavimus in Encycl. Epist. data 9 Novembris 1846.

(3) Vid. Eeg. 4 ex iis, quae a Patribus in Cone. Tridentino de¬
lectis conscriptae, et a Pio IV approbatae fuerunt kt Consi. Dominici
gregis 24 Mart. 4564: et additionem eidem factam a Congr. lndiciq,
anctoritate Ben. XIV 17 Jan« 1757 (quae praemitti solent lodioi Llbr.
prohibitor.)



abhorreant; atque ut de divinis nominatim Litteris
meminerint, neminem hominum id sibi arrogare posse,
Ht suae prudentiae innixus illas ad suos sensus con¬
torquere praesumat contra eum sensum, quem tenuit,
et tenet S. Mater Ecclesia; cui quidem soli a Christo
Domino mandatum est, ut Fidei depositum custodiat,
ac de vero divinorum eloquiorum sensu, et interpre¬
tatione judicet (1).

Ad ipsam vero pravorum Librorum contagionem
comprimendam perutile erit, Venerabiles Fratres, ut
quicumque penes Vos sint insignis, sanaeque doctri¬
nae Viri alia parva item molis scripta, a Vobis sci¬
licet antea probata, edant in aedificationem Fidei,
ac salutarem populi instructionem. Ac Vestrae hinc
curae erit, ut eadem scripta, uti et alii incorruptae
pariter doctrinae, probataeque utilitatis libri ab aliis
conscripti, prout locorum ac personarum ratio sug¬
gesserit, inter fideles diffundantur.

Omnes autem, qui una Vobiscum in defensionem
Fidei allaborant, eo speciatim spectabunt, ut pieta¬
tem, venerationem, atque observantiam erga supre¬
mam hanc Petri Sedem, quas Vos, Venerabiles Fra¬
tres, tantopere excellitis, in vestrorum fidelium ani¬
mis insinuent, tueantur, alteque defigant. Meminerint
scilicet fideles populi, vivere hic, et praesidere in
Successoribus suis Petrum Apostolorum Principem (2),
cujus dignitas in indigno etiam ejus herede non de-


(1) Vid. TWdentinum S&ts. IV in Decret. De editione et usu Sa¬
crorum Librordm.

(2) Ex Aeits Hpheaiiti Concilii Aet. VV1 et S. Petro Chrysolog»
Epiat. ad Eutychen.



ficit (1). Meminerint, Christum Dominum posuisse
in hac Petri Cathedra inexpugnabile Ecclesiae suae
fundamentum (2), et Petro ipsi claves dedisse Re¬
gni Caelorum (3), ac propterea orasse, ut non de¬
ficeret fides ejus, eidemque mandasse, ut confirma¬
ret in illa fratres (4) ; ut proinde Petri Successor
Romanus Pontifex in universum Orbem teneat pri¬
matum, et verus Christi Vicarius, totiusque Ecclesiae
Caput, et omnium Christianorum Pater et Doctor
existat (5).

In qua sane erga Romanum Pontificem populo¬
rum communione, et obedientia tuenda, brevis et com¬
pendiosa via est ad illos in Catholicae veritatis pro¬
fessione conservandos. Neque enim fieri potest, ut
quis a Catholica Fide ulla unquam ex parte rebellet,
nisi et auctoritatem abjiciat Romanae Ecclesiae, in
qua extat ejusdem Fidei irreformabile Magisterium a
Divino Redemptore fundatum, et in qua propterea
semper conservata fuit ea, quae est ab Apostolis tra¬
ditio.. Hinc non modo antiquis haereticis, sed etiam
reeentioribus Protestantibus, quorum ceteroquin tanta
in reliquis suis placitis discordia est, illud commune
semper fuit, ut auctoritatem impugnarent ApostoUcae
Sedis, quam nullo prorsus tempore, nullaque arte
aut molimine, ne ad unum quidem ex suis errori¬
bus tolerandum inducere potuerunt. Idcirco hodierni


(1) Leo M. Sermon. in Anniv. Assumpl. suae.

(2) V. Mallhaei XVI <8.

(3) MaUbatii XVI v. 19.

(4) Lucae XXII 31 32.

(5) Ex Concilio Oecumenico Florentino in Definii, seu Deer.
Unionis.



etiam Dei et humanae Societatis hostes nihil inau¬
sum relinquunt) ut Italos populos a Nostro Sanctae-
que ejusdem Sedis obsequio divellant; rati nimirum
tum demum posse sibi contingere, ut Italiam ipsam
impietate doctrinae suae, novorumque systematum
peste contaminent.

Atque ad pravam hanc doctrinam, et systemata
quod attinet, notum jam omnibus est, illos eo po¬
tissimum spectare, ut libertatis et aequalitatis no¬
minibus abutentes, exitiosa Communismi et SodaU-
smi commenta in vulgus insinuent. Constat autem,
ipsis seu Communismi, seu Socialismi magistris, di¬
versa licet via ac methodo agentibus, illud demum
commune esse propositum, ut operarios atque alios
inferioris praesertim status homines suis deceptos fal¬
laciis , et faustioris conditionis promissione illusos,
continuis commotionibus exagitent, atque ad gravio¬
ra paullatim facinora exerceant; ut postmodum illo¬
rum opera uti possint ad superioris cujusque Aucto¬
ritatis regimen oppugnandum, ad expilandas, diri¬
piendas vel invadendas Ecclesiae primum, ac deinde
aliorum quorumcumque proprietates, ad omnia tan¬
dem violanda divina humanaque jura, in divini cul¬
tus destructionem atque in subversionem totius or¬
dinis civilium Societatum. In tanto autem Italiae di¬
scrimine Vestrum munus est, Venerabiles Fratres,
omnes pastoralis studii nervos intendere, ut fidelis
populus agnoscat perversa hujusmodi placita et si-
stemata, si ab iliis decipi se patiatur, in aeternam
pariter ac temporalem ejus perniciem fore cessura.

Moneantur itaque fideles curae Vestrae concrediti,
pertinere omnino ad naturam ipsam humanae socie-



tatis, ut omnes Auctoritati obtemperare debeant le¬
gitime in illa constitutae; nec quidquam commutari
posse in praeceptis Domini, quae in Sacris Litteris
ea super re annuntiata sunt. Scriptum est enim :
i Subjecti estote omni humanae'creaturae propter
» Deum sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus,
» tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum,
» laudem vero bonorum; quia sic est voliintas Dei,

» ut benefacientes obmutescere faciatis impruden-
» tium hominum ignorantiam: quasi liberi, et non

» quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed
» sicut servi Dei (1) ». Et rursus: « Omnis anima
» potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim
» potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo or¬
» ti dinatae sunt: Itaque qui resistit potestati, Dei or-

» dinationi resistit: Qui autem resistunt, ipsi sibi dam-
» nationem acquirunt (2) ».

Sciant praeterea« esse pariter naturalis atque
adeo incommutabilis conditionis humanarum rerum,
ut inter eos etiam, qui in sublimiori auctoritate non
sunt, alii tamen aliis, sive ob diversas animi, aut
corporis dotes, sive ob divitias, et externa hujus¬
modi bona praevaleant: nec ullo libertatis, et aequa¬
litatis, obtentu fieri unquam po6se, ut aliena bona,
vel juta invadere, aut quomodolibet violare licitum
sit. Perspicua hoc quoque in genere, et passim in¬
culcata extant in Sacris Litteris divina praecepta,
quibus nedum ab occupatione alienarum rerum, sed
ab ipso etiam ejus desiderio districte prohibemur (3).

(1) S. Petri Epist. I Cap. II 13 seq.

(2) S. Pauli Bpiat. ad Romanos XIH 1 seq.

(3) Exodi XX 45 17 — Deuteronomii V 19 21.




Sed meminerint insuper pauperes, et miseri qui-
oumque homines quantum ipsi debeant Catholicae
Religioni, in qua intemerata viget, et palam praedi¬
catur Ghristri doctrina; qui beneficia in pauperes, vel
miseros collata perinde haberi a se declaravit, ac
si facta sibi ipsi fuissent (1): atque omnibus prae¬
nuntiatam voluit peculiarem rationem, quam in die
Judicii habiturus est de iisdem misericordiae operi¬
bus, sive scilicet ad praemia aeternae vitae fidelibus
tribuenda, qui illis vacaverint, sive ad illos, qui ea
neglexerint, aeterni ignis poena multandos (2).

Ex qua Christi Domini praenuntiatione, aliisque
Illius circa divitiarum usum, earumque pericula se¬
verissimis monitis (3), in Ecclesia Catholica inviolate
eustoditis, factum porro est, ut pauperes et miseri
apud Catholicas gentes in longe mitiore, quam apud
alias quaslibet, conditione versentur. Atque hi qui¬
dem in regionibus nostris uberiora adbuc subsidia
obtinerent, nisi plura instituta, quae Majoram pieta¬
te comparata fuerant ad ipsorum levamen, extincta
nuper repetitis publicarum rerum eommotionibua, aut
direpta fuisse. De reliquo pauperes nostri, Christo
ipso docente, meminerint, non esse cur tristes sint
de conditione sua: quandoquidem in paupertate ipsa
facilior eis parata via est ad obtinendam sahitem,
dummodo scilicet suam indigentiam patienter susti¬
neant, et non re tantum, sed spiritu pauperes sint.


(1) Matthaei XVllI 18 XXV 40 45.

(2) Matthaei XXV 34 seq.

(3) Matthaei XIX 23 seq. Lucae VI 4 XVIII 22 seq.— Epist.
Jacobi V ! »eq.




Ait enim: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
» est regnum Coelorum (1) ».

Sciat etiam fidelis populus universus, veteres Re¬
ges ethnicarum Gentium, aliosque in filis publicarum
rerum Praesides multo gravius frequentiusque abu¬
sos fuisse potestate sua; atque hinc Religioni nostrae
sanctissimae in acceptis referendum esse cognoscat,
si Principes Christianorum temporum reformidantes,
Religione admonente, judicium durissimum , quod bis,
qui praesunt, fiet ; et destinatum peccantibus suppli¬
cium sempiternum, in quo petentes potenter tormenta
patientur (2), justiori erga subjectos populos et cle-
mentiori regimine utuntur.

Agnoscant denique crediti Vestris Nostrisque cu¬
ris fideles, veram perfectamque hominum libertatem,
et aequalitatem in Christianae Legis custodia posi¬
tam esse; quandoquidem Deus Omnipotens* qui fecit
pusillum et magnum , et cui aequaliter cura est de
omnibus (3), non subtrahet personam cujusquam , nec
verebitur magnitudinem cujusquam (4), ac diem sta¬
tuit in quo judicaturus est Orbem in aequitate (5), in
suo unigenito Christo Jesu, qui venturus est in glo¬
ria Patris sui cum Angelis suis , et tunc reddet uni¬
cuique secundum opera ejus (6).

Quod si fideles iidem paterna suorum Pastorum
monita, et commemorata superius Christianae Legis

(1) HaUbaei V 3.

(2) Sapientiae VI 6 7.

(3) Sapientiae VI 8.

(4) Ibidem.

(5) Actorum XVII 31.

(6) Matthaei XVI 27



mandata despicientes, a supradictia hodiernarum ma¬
chinationum promotoribus decipi se patiantur, et in
perversa Socialismi et Communismi sistemata con¬
spirare cum illis voluerint, sciant serioque conside¬
rent, thesaurizare se sibimetipsis apud Divinum Ju¬
dicem thesauros vindictae io die irae; nec quidquam
interea ex conspiratione illa temporalis in populum
utilitatis, sed nova potius miseriarum et calamitatum
incrementa obventura. Non enim datum hominibus
est, novas stabilire societates et communiones natu¬
rali humanarum rerum conditionis adversantes; atque
idcirco conspirationum hujusmodi, si per Italiam di¬
latarentur, non alius esse exitus posset, nisi ut ho¬
dierno publicarum rerum statu per mutuas civium
contra cives aggressiones, usurpationes, caedes labe¬
factato funditusque convulso, pauci tandem aliqui,
multorum spoliis locupletati, summum in communi
ruina dominatum arriperent.

Jam vero ad iidelem populum avertendum ab im¬
piorum insidiis, et in professione custodiendum Ca¬
tholicae Religionis, atque ad veras virtutis opera ex¬
citandum, magna, ut probe scitis, vis est in illorum
vita et exemplo, qui divinis se ministeriis mancipa¬
runt. Verum, proh dolor 1 non defuere per Italiam
aliqui, pauci illi quidem, Viri Ecclesiastici, qui ad
Ecclesiae hostes transfugae non minimo iHis ad fi¬
deles decipiendos adjumento fuerunt. Sed Vobis certe.
Venerabiles Fratres, novo illorum lapsus stimulo fuit,
ut acriori in dies studio in Cleri disciplinam advi¬
giletis. Atque hic in futurum quoque tempus, pro eo
ac debemus, prospicere cupientes, temperare Nobis
non possumus, quin commendemus denuo, quod in



prima nostra ad totius Orbis Episcopos Encyclica
Epistola inculcavimus (1), nempe ut nemini cito ma¬
nus imponatis (2), sed in Ecclesiasticae Militiae de¬
lectu majorem usque diligentiam adhibeatis. De iis
praesertim, qui sacris Ordinibus initiari desiderent,
inquirere et diu multumque investigare opus est, num
ea doctrina, gravitate morum, et divini cultus stu¬
dio commendentur, ut certa spes affulgeat fore, ut
Unquam lucernae ardentes in Domo Domini, eorum
vivendi ratione, atque opera aediiicationem et spiri¬
tualem Vestro gregi utilitatem afferre queant.

Quoniam vero ex Monasteriis recte administratis
ingens in Ecclesia Dei splendor atque utilitas dima¬
nat, et Regularis etiam Clerus adjutricem Vobis in
procuranda animaram salute operam navat, Vobis
ipsis. Venerabiles Fratres, in mandatis damiis, pri- _
tnum quidem ut religiosas familias cujusque Dioe¬
cesis Nostro nomine certiores faciatis, Nobis pecu¬
liares aerumnas ingemiscentibus, quas multae illarum
in recenti calamitoso tempore peipessae sunt, non
levi interae consolationi fuisse animorum patientiam,
atque in virtutis, et Religionis studio constantiam,
quibus plurimi ex religiosis hominibus ad exemplum
se commendarunt; etsi aliqui non defuerint, qui suae
professionis obliti cum magno bonorum scandalo, et
Nostro fratrumque suorum dolore turpissime praeva¬
ricati sunt: deinde vero, ut Praesides earumdem Fa¬
miliarum, et superiores, ubi opus fuerit, illarum Mo¬
deratores Nostris verbis adhortemini, ut pro sui of-


(1) 9 Novembris 1846.
(t) I ad Timotb. V 32.




ficii debito, nulli parcant curae atque industriae, quo
Regularis Disciplina, ubi servatur, magis in dies vi¬
geat et floreat, ubi vero detrimentum aliquod passa
fuerit, omnino reviviscat, et redintegretur. Moneant
instanter iidem Praesides, arguant, increpent religio¬
sos illarum Alumnos, ut serio considerantes quibus
se votis Deo obstrinxerunt, illa diligenter reddere
studeant, suique Instituti regulas inviolate custodiant,
et mortificationem Jesu in suo corpore circumferen¬
tes ab iis omnibus abstineant, quae propriae voca¬
tioni adversantur, et operibus instent, quae carita¬
tem Dei ac proximi, perfectaeque virtutis studium
praeseferant. Caveant praesertim supradicti Ordinum
Moderatores, ne ulli ad religiosa Instituta aditum la¬
ciant, nisi cujus antea vitam, mores atque indolem
accuratissime expenderint; ac deinde illos tantum ad
religiosam professionem admittant, qui tyrocinio rite
posito ea dederint verae vocationis signa, ut judicari
merito possit, ipsos non alia de causa religiosam vi¬
tam amplecti, nisi ut Deo unice vivant, et suam at¬
que aliorum salutem pro cujusque Instituti ratione
procurare possint. Super his autem deliberatum fi-
xumque Nobis est, ut ea omnino serventur, quae ad
Religiosarum Familiarum bonum statuta praescripta¬
que sunt in Decretis a Nostra Congregatione super
Statu Regularium die 25 Januarii superiori anno edi¬
tis, et Apostolica Nostra Auctoritate sancitis.

Post haec ad Saecularis Cleri delectum revocato
sermone, commendatam in primis volumus Frater¬
nitatibus Vestris instructionem, et educationem mi¬
norum Clericorum; quandoquidem idonei Ecclesiae
Ministri vix aliter baberi possunt, quam ex illis, qui



ab adolescentis et prima ipsa aetate ad sacra eadem
officia rite informati fuerint. Pergite igitur, Venera¬
biles Fratres, omnem impendere industriam atque
operam, quo sacrae militiae Tyrones a teneris annis,
quoad ejus fieri poterit, in Ecclesiastica Seminaria
recipiantur, atque inibi, tanquam novellae plantatio¬
nes succrescentes in circuito Tabernaculi Domini, ad
vitae innocentiam, religionem, modestiam et eCcle-*
siastieum spiritum conformentur, simulque litteras
et minores majoresque disciplinas, praesertim sacras
addiscant a selectissimis magistris, qui scilicet do¬
ctrinam sectentur ab omni cujusque erroris periculo
alienam.

Quoniam vero haud facile Vobis continget Mino¬
rum omnium Clericorum eruditionem in Seminariis
perficere, et ceteros etiam ex laicorum ordine ado-'
lescentes ad pastoralem Vestram sollicitudinem per-'
tinere non est dubium, excubate insuper, Venerabi¬
les Fratres, aliis omnibus publicis privatisque scho¬
lis, et quantum in Vobis est omni ope atque indu-’
stria adnitimini, ut tota in illis studiorum ratio ad
Catholicae doctrinae normam exigatur, et conveniens
in illas juventus ab idoneis et probitate ac religione 1
speetatis Magistris ad veram virtutem, bonasque ar¬
tes et disciplinas instituta, opportunis muniatur prae¬
sidiis, quibus structas sibi ad impiis insidias agho-^
scat, et exitiales eorumdem errores devitet, atque ita
sibi et Christianae, ac civili reipublicae ornamento
et utilitati esse possit.

Eo autem in genere praecipuam Vobis, planeque
liberam auctoritatem et curam vindicabitis super Pro¬
fessoribus Sacrarum Disciplinarum, et in reliquis omni-




busquae Religionis sunt, aut Religionem proxime
attingunt. Advigilate, ut iu tota quidem seholaram
ratione, sed in his maxime, quae Religionis sunt*
libri adhibeantur ab erroris cqjusque suspicione im¬
manes. Commonete Animarum Curatores, ut seduli
Vobis adjutores suit in iis, quae scholas respiciunt
infantium et juvenum primae aetatis? quo destinen-
tur ad illas Magistri, et Magistrae probatissimae ho¬
nestatis, et in pueris aut puellis ad Christianae Fi¬
dei rudimenta instituendis libri adhibeantur a San¬
cta hac Sede probati. Qua in re dubitare non- pos¬
sumus, quin Parochi ipsi exemplo illis sint, et Vobis
sedulo instantibus, in pueros ad Christianae Do¬
ctrinae primordia ipstruendos quotidie magis incum¬
bant, eamque instructionem ad graviores sui mune¬
ris partes omnino pertinere meminerint (1). lideea
vero admonendi erunt, ut in sui» sive ad pueros,
sive ad reliquam Plebem instructionibus habere ob
oculos non omittant Gatechismum Romanum, quem
ex Decreto Trident ini Concilii', et S. Pii V immor¬
talis memoriae Decessoris Nostri jussu editum, alii
porro Summi Pontifices, ae nominatim fel. rCcord.
Clemens XIII cunctis animarum Pastoribus detiuo
commendatum voluit, tanquam ad pravarum opinio¬
num fraudes removendas, et veranti sanamqwe doctri¬
nam propagandam , slabiliendamque opportunissimam
subsidium (2);


(!) Tridentinuip Sess. XXIV. 4. — Benetl. XIV. Consi. EUi
minime 7 febr. 1742.

(2) Io EncycUcis Litteris 4a de re ad omnes Episcopos datis 14
Juoii 1761.



Haud sane mirabimini, Venerabiles Fratres, si de
bis fusiori aliquantulum calamo Scripsimus. Enirm-
vero prudentiam Vestram minime fugit, periculoso
boc tempore Vobis Nobisque ipsis omni industria
atque opera, ac magna animi ftrmitate connitendurti
et invigilandum esse in illis omnibus, quae Scholas,
et puerorum ac juvenum utriusque sexus rnstructio-
nem et educationem attingunt. Nostis enim, hodier¬
nos Religionis, hutaanaeque Societatis inimicCs, dia¬
bolico plane spiritu, in id suas omnes artes coti fer¬
re, ut juveniles mentes et corda a prima ipsa aetate
pervertant. Idcirco etiam nihil intentatum, nihil ptotsus
inausum relinquunt, ut Scholas et Instituta quaeli¬
bet juventutis educationi destinata, ab Ecclesiae au-'
ctoritate, et a Sacrorum Pastorum vigilantia omni
ex parte subducant.

Juxta haec firma spe sustentamur fore, ut caris¬
simi in Christo Filii Nostri onines Italiae Principes
Fraternitatibus Vestris potenti patrocinio suo adfoturi
sint, quo in supradictis omnibus muneri Vestro ube¬
rius satisfccei‘e valeatis; nec dubitamus, quin iidem
ipsi Ecclesiam, et dmnia tam spiritualid quam tem¬
poralia ejus jurd tueri velint. Id quidem religioni
congruum est, avitaeque pietati, qua se in exemplum
animatos ostendunt; Illorum quoque sapientiam non
latet, initia malorum omnium, quibus tantopere af¬
fligimur, a detrimentis repetenda esse, quae Religioni
Ecclesiaeque Catholicae jamdiu, praesertim vero a
Protestantium aetate,' irrogata fuerant. Perspiciunt
scilicet, ex depressa saepius sacrorum Antistitum
auctoritate, et ex crescente in dies multorum in di¬
vinis et Ecclesiasticis praeceptis impune violandis,




factum fuisse, ut minueretur pariter populi obsequium
erga Civilem Potestatem, et hodiernis publicae tran¬
quillitatis inimicis planior inde pateret via ad sedi¬
tiones contra Principem commovendas. Perspiciunt
etiam, ex occupatis non raro direptisque, ac palam
divenditis temporalibus bonis ad Ecclesiam legitimo
proprietatis jure spectantibus, contigisse, ut decre¬
scente in populi reverentia erga proprietates reli¬
gionis destinatione consecratas, multi hinc faciliores
praeberent aures audacissimis novi Socialismi et Com-
mwismi assertoribus, qui alias pariter aliorum pro¬
prietates occupari ac dispertiri, aut alia quavis ra¬
tione in omnium usum converti posse comminiscun¬
tur. Perspiciunt insuper recidisse paullatim in civi¬
lem Potestatem impedimenta illa, quae jamdiu mul¬
tiplici fraude comparata fuerant ad cohibendos Ec¬
clesiae Pastores, ne sacra sua Auctoritate uti libere
possent. Perspiciunt denique calamitatum, quibus ur¬
gemur , nullum aliud invenire posse promptius et
majoris virtutis remedium, quam ut refloreat in tota
Italia splendor Religionis Ecclesiaeque Catholicae, in
qua diversis hominum conditionibus, et indigentiis
opportunissima praesto esse praesidia non est du¬
bium.

Siquidem (verbis utimur S. Augustini) «Catholica
» Ecclesia non solum ipsum Deum, sed etiam pro-
» ximi dilectionem atque caritatem ita complectitur,
» ut omnium morborum, quibus pro peccatis suis
» animae aegrotant, omnis apud illam medicina prae-
» polleat. Ipsa pueriliter pueros, fortiter juvenes,
» quiete senes, prout cujusque non corporis tantum,
» sed et animi aetas est, exercet et docet. Ipsa fe-


» minas viris suis non ad explendam libidinem, sed

> ad propagandam sobolem, et ad rei familiaris so-
» cietatem casta, et fideli obedientia subjicit; et
» viros conjugibus non ad illudendum imbecilliorem
» sexum, sed sinceri amoris legibus praeficit. Ipsa
» parentibus filios libera quadam servitute subjun-*-

» git, parentes filiis pia dominatione praeponit. Ipsa
» fratribus fratres Religionis vinculo firmiore, atque
» arctiore, quam sanguinis, nectit, omnemque generis
» propinquitatem et affinitatis necessitudinem, ser-

» vatis naturae, voluntatisque nexibus, mutua cari-

» tate constringit. Ipsa dominis servos non tam
» conditionis necessitate, quam officii delectatione
» docet adhaerere; et dominos servis, summi Dei
» communis Domini consideratione placabiles, et ad
» consulendum magis, quam coercendum propensio-
» res facit. Ipsa cives civibus, gentes gentibus, et pror-
» sus homines primorum parentum recordatione non
» societate tantum, sed quadam etiam fraternitate
r conjungit. Docet reges prospicere populis, monet
» populos se subdere regibus. Quibus honor debea-
» tur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus ti-

  • mor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus

» exhortatio, quibus disciplina, quibus objurgatio,
» quibus supplicium, sedulo docet, ostendens quem-
» admodum et non omnibus omnia, et omnibus ca-
» ritas, et nulli debeatur injuria (1).w

Nostrum igitur Vestrumque est , Venerabiles
Fratres, ut nulli parcentes labori, nulla unquam dif¬
ficultate deterriti, toto pastoralis studii robore tuea-


(i) S. Augustini de Moribus Cathol. Ecclesiae Lib. 1.


mur in Italis populis cultum catholicae Religionis,
et non solum obsistamus alacriter impiorum conati
bus , qui Italiam ipsam ab Ecclesiae sinu avellere
commoliuntur, sed etiam degeneres illos Italiae fi¬
lios, qui jam eorumdem artibus seduci se passi fue¬
rint, ad salutis viam revocare annitamur.

Veruntamen cum omne datum optimum et omne
donum perfectum desursum descendat, adeamus cum
fiducia ad thronum gratiae. Venerabiles Fratres, et
cpplestem luminum et misericordiarum Patrem pu¬
blicis priyatjsque precibus orare suppliciter atque
obsecrare non intermittamus, ut per merita Unige¬
niti Fili; sui Domini npstri Jesu Christi, avertens
faciem suam a peccatis nostris, omnium mentes et
corda virtute gratiae suae propitius illustret, ac re¬
belles quoque qd se compellens voluntates, Eccle¬
siam Sanctam noyis victprjjs p| triumphis amplificet;
qup in tp(q Italia, impio et quique terrarum, merito
paritor qc numero populus ei serviens augeatur. In¬
vocemus etjgm Sanctissimam Dei Genitricem Imma¬
culatam Virginem Mariam, quae praevalido apud
Deum patrocinio suo quod quaerit invenit, et frustrari
qop potest, atque uqa Petrum Apostolorum Princi¬
pem» et Coqpostolum ejus Paulum omnesque San¬
ctos Coelites, ut Clementissimus Dominus, eorum
intervepieplibus precibus, flagella iracundiae suae a
fidelibus populis avertat; et cunctis, qui Christiana
professione censentur, tribuat propitius per gratiam
suam et illa respuere, quae huic inimica sunt no¬
mini, et ea quae sunt apta sectari.

Demum, Venerabiles Fratres, Nostrae in Vos stu¬
diosissimae voluntatis testem accipito Apostolicam





Benedictionem , quam intimo cordis affectu, Vobis
ipsis et Clericis, Laicisque fidelibus vigilantiae Ve¬
strae concreditis peramanter impertimur.

Datum Neapoli in Suburbano Portici die VIII De*
cembris Anni MCCCXLIX. Pontificatus Nostri An. IV.