Jump to content

Notitia (PL 089)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Notitia
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


Notitia (Auctor incertus), J. P. Migne

Notitia

(0053A)Joannes VII natione Graecus, patre Platone, sedit annos II, menses VII, dies XVII. Fuit autem temporibus Tiberii Augusti et Justiniani imperatoris, vir eruditissimus, et facundus eloquentia. Hic fecit oratorium sanctae Dei Genitricis intra ecclesiam beati Petri apostoli, cujus parietes musivo depinxit. Illicque (0054A)auri et argenti quantitatem multam expendit, et venerabilium Patrum dextra laevaque vultus erexit. Hic restauravit basilicam sanctae Eugeniae quae longo tempore detecta atque dirupta fuerat. Laboravit autem et in coemeteriis beatorum martyrum Marcellini et Marci, Damasique sancti pontificis. Fecit (0055A)vero et imagines per diversas ecclesias, quas quicunque nosse desiderat, in eis ejus vultum depictum reperiet. Basilicam itemque sanctae Dei Genitricis, quae antiqua vocatur, pictura decoravit, illicque ambonem noviter fecit, et super eamdem Ecclesiam (0056A)episcopium, quantum ad se constituere maluit, illicque pontificatus sui tempus explevit. Hic fecit calicem aureum praecipuum, pensantem libras viginti, quem et gemmis preciosis decoravit.

Hujus temporibus Aripertus rex Longobardorum (0057A)donationem patrimonii Atpium Gutiarum, quae longa per tempora a jure Ecclesiae privata fuerat, ac ab eadem gente detinebatur, in litteris aureis exaratam jure proprio beati apostolorum principis Petri reformavit. Hujus temporibus Justinianus imperator a partibus Zachariae per loca Bulgariae auxilio Trebellii, Bulgarorum regis usque ad regiam urbem vemens, regnum proprium, de quo projectus fuerat, adeptus est. Leonem etiam, et Tiberium, qui locum ejus usurpaverant, cepit, et in medio circuli (0058A)coram omni populo jugulari fecit, et obtinuit principatum de quo antea tumultuose fuerat dejectus, qui illico ut palatium ingressus est, propriumque adeptus est imperium, tomos quos antea sub domno Sergio apostolicae memoriae pontifice Romam direxerat, in quibus diversa capitula Romanae Ecclesiae contraria scripta inerant, per duos metropolitanos episcopos demandavit, dirigens per eos et sacram, per quam denominatum pontificem conjuravit ac adhortatus est ut apostolicae Ecclesiae concilium (0059A)aggregaret, et quaeque ei visa essent stabiliret, et quae adversa renuendo excluderet. Sed hic humana fragilitate timidus, hos nequaquam tomos emendans per suprafatos metropolitas direxit ad Principem, post quae non diu in hac vita duravit. Hic fecit episcopos per diversa loca numero decem (0060A)et octo. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum Apostolum ante altare oratorii sanctae Dei Genitricis, quod ipse construxit sub die 15 Calend. Novembris, indictione sexta, Justiniano Romanam Rempublicam gubernante, et cessavit Episcopatus mens. 3.